14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 48, image: s080

APPODIATVS innixus, [Per summitatem, cuiusdam scalae brachio Crucis appodiatae. In Epist. Io: Papae ex Chron. Boem. cap. 10.] Vnde Podium dicitur, quod Itali Poggio vocant, et Pogium. Vide Pogium. FR.

An quoniam podii meliore in parte sedentes.

Prudentius lib. 2. contra Symmachum de Vestalibus loquens.

APPLVMBARIVS Officialis Palatii Apost. qui sigilla plumbea in Bullis apponere curam habet.

APSIS Vide Absida. Parapsis.

APVLIA uocabulum a Tertulliano vsitatum, quod secundum Eruditissimi Latinii explicationem in obseruationibus praefati Auctoris obtectum locum, et a pluuia securum significat, eo modo, quo latine Compluuia, et Sympluuia: sic Appluuia, apud Africanos Scriptores dicitur, additque [note of the transcriber: Latinius scilicet] Apuliam Regni Neapolitani prouinciam inde appellari ob aquarum, et pluuiarum penuriam, sed Pamelius oriri a graeco vocabulo a)pu/lh docet, et significat extra portas, vel columnas. FR. La Cerda vero extra portum in additione Calepini significare astruit, verba Cypriani sunt haec; [Quod Deus etiam extra cameras, et gradus, et apulias oculos habet. lib. de spect.] Sed cum Latinii opinione concurrendum potius existimo, nam ab Horat. lib. epod. Siticulosa Apulia dicitur.

APYRVS Vide Opyrus.

AQVA FALLAX seu Mendax. Vide Baptismus.

AQVA BENEDICTA a S. Matthaeo Apostolo instituta, ita Clemens Papa in constitut. apost. lib. 8. cap. 35. Alexander Papa Primus hanc caeremoniam confirmauit can. Aqua sale. de consecrat. dist. 3. Hoc sacramentale elementum vnionem Christi hypostaticam significat; Sal enim infusum est Sapientiae increatae mysterium, Aqua vero humanae naturae symbolum, humana enim natura. [Vt aqua dilabitur. 2. Reg. 14. 14.] In illa autem aqua, quae pro benedicendis Ecclesiis fit, miscetur vinum, et cinis, allusiue ad vinum, et cinerem vitulae rubrae, quibus Moyses iubente Deo instrumenta Tabernaculi benedixerat. Benedicitur populus aqua benedicta in Ecclesia latina diebus dominicis, in memoriam lauacri regenerantis, quod in sola Paschae Dominica conferebatur Ruper. lib. 7. cap. 30. commemoraturque etiam Christi Baptismus, ideo trina aspersione benedicitur Altare, quod tamen non fit, quando est Sanctissimum expositum, vt Gauantus admonet. Graeci vero in qualibet prima mensis Dominica renouant aquam benedictam, et populum aspergunt, quam caeremoniam *(agiasmo/n, id est, benedictionem, aut sanctificationem vocant, et desistunt in duobus mensibus Ianuarii, scilicet, ob sollemnem benedictionem Epiphaniae, in qua Baptismum Christi celebrant, et Septembris, in quo hanc benedictionem transferunt ad decimamquartam diem eiusdem, propter festum Exaltationis Sancte Crucis, et solent in aspersione aquae benedictae loco aspergilli vti frondibus ocymis; nam, vt aiunt, super telluris spatium vbi Crux Christi erat sepulta ocymum olescebat, ideo *basiliko/s2, id est, Regia, vocatur haec herba, quia euulsa fuit iussu D. Helenae Crucis inuentricis. Nos vero in benedicendis Ecclesiis, et in purificandis Altaribus in feria v. hebdomadae maioris hysopo vtimur, tum quia in veteri testamento eandem herbam in benedictionibus adhibebant, tum etiam quia hac planta monemur nostras conscientias purificare; nam, vt Ambrosius inquit. [Hysopus herba humilis est, et in petris nascens: humilitas Christi significatur per hanc herbam. Et D. August. in psal 50. Aspergeris hysopo, humilitas Christi te mundabit. In Epist. ad Hebr. cap. 9.] atque Iuo Carnot. [Quod autem hysopus huic aspersioni miscetur, hoc significatur, quia in fide mortis Christi peccata mundantur, vnde Apostolus. Fide mundans corda eorum, quia cum sit herba humilis firmiter haeret in petra. Serm. de Sacram. Neoph.] Hac igitur aqua in Ecclesiae ingressu lustramur, vt mundo corde ante Diuinam Maiestatem preces nostras effundamus. Quo vero ad virtutes eius ex benedictionis verbis satis colligitur, valere, nempe, ad fugandos daemones, morbosque pellendos etc. quae a Baronio in Annal. diffuse demonstrantur. FR. scilicet. anno 44. num. 60. et 88. an. 57. num. 110. an. 63. num. 164. an. 132. num. 13. et 14. an. 389. num. 108. an. 537. num. 11. et seqq. an. 855. num. 24. et seqq.:||: Sed eius principalis effectus est delere venialia ex opere operantis, vt docet Angelicus Doctor, quem multi Auctores sequuntur a Suarez citati; quamuis non desint, qui teneant per aquam benedictam ex opere operato deleri venialia. Ceterum quoad valorem huius elementi benedicti contra visibiles inimicos aliqua exempla ex multis referam. Leo VI. Graecorum Imperator in suo tractatu de belli apparatu hac aqua ante aggressionem inimicorum Duces monet exercitum aspergere; et nostris temporibus contra haereticos milites in loricis superstitiosa quaedam verba ferentes, ne offenderentur. validae fuere Catholicorum plumbeae glandes in aqua benedicta prius immersae. De Fructuoso Tudertino


page 49, image: s081

Episcopo etiam legitur, hac benedicta aqua Gothi militis fractam tibiam sanasse, dum reliqui eius consectatores Arriani huius Sancti Elementi virtutem, adinstar nostri saeculi nouatorum, ridiculam existimabant. FR. Gulielmus Bibliot. a Turrigio de Cryptis vaticanis impress. secunda pag. 118. relatus, narrat Stephanum Sextum Papam ob magnam locustarum copiam campos, et vineas romanas infestantium, hanc piam aspersionem ordinasse, et vbi aqua ista peruenerat, nec vllum simile animal postea visum fuisse, ex quo miraculo consueuere postea fideles suos campos, possessioneque hac aqua benedicta lustrare.:||: Est quaestio inter Auctores, an aqua non benedicta cum benedicta admixta eandem benedictionem participet. Pro affirmatiua adducitur Alexandri Papae III. sententia in can. quod in dubiis. de consec. Eccl. Quod tamen intelligendum est cum D. Thoma in 4. dist. 12. q. 1. art. 1. dummodo, nempe, non benedicta aqua sit minoris quantitatis; bene tamen eadem vnio iteratis vicibus nouae semper aquae fieri possit, dummodo semper sit minoris quantitatis. Laym. lib. 5. tract. 9. cap. 15. de Sacr. Ordinis. Vide Benedictio. Et idem dicendum de Oleis Sanctis. Reliquas ex originali digressiones, quae hic desunt, propriis suis locis aptabimus, praesertim in dict. Aquarii, Asparsus.

AQVA BAPTISMALIS Vide Baptismus. . Quo vero ad eius materiam.

AQVA IN SACRAMENTO Vide Consecratio.

AQVAEMANILE et Aquimanile. Guttus, vas aquarium pro lauandis manibus, de quo saepe in Ord. Rom. de subdiaconatu, ac Isidorus haec in eodem proposito habet: [Hi igitur cum ordinantur sicut Sacerdotes, et Leuitae manus impositionem [correction of the printer; in the print positionem] non suscipiunt, sed patenam tantum, et Calicem de manu Episcopi, et ab Archidiacono scyphum aquae cum aquaemanile, et manutergio. lib. 2. de Eccles. Off. cap. 10.] Graeci vero in Subdiaconatus ordinatione post impositionem manuum cum solita forma ab Episcopo facta scyphum, aquaemanile, et manutergium accipiunt, cui Episcopo deinceps in lotione manus, Subdiaconus iam ordinatus in prima ordinis exsecutione ministrat. Vide Hydromista.

AQVAE VIDVAE Vide Viduae aquae.

AQVA FORTIS vulgare nomen. Vide Chrysulca.

AQVA IN CALICE Vide Aquarii.

AQVARVM MIRACVLA Vide Epiphania.

AQVAGIVM Aquaeductus, seu Canalis. [Semper quippe quasi aliquod aquagium manabant ex eis lacrimae. In vita S. Adelardi Abb.] Vide Doccia. Dogus.

AQVALICVLVS FR. Ventriculus. Cornutus ait, quod proprie significat porci ventriculum, sed per translationem etiam hominis ventriculus intelligitur. Hinc Persius Satyr. 1.

--- nugaris quum tibi calue
Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstat.

[Ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum diffunditur. can. tribus de consecrat. dist. 2.]

AQVANVS aqueus. [Carne terrenam sanguine aquanam. Tertull. de Car. Christ. cap 9.

AQVARII FR. haeretici, ita appellati, quia solam aquam in calice offerebant. 24. quaest. 3. can. 39.:||: Quae haeresis iam exstincta, excitata denuo fuit in secundo saeculo ob timorem, ne ab odore meri in communione sanguinis Christi, Christianos se esse agnoscerentur, et ideo aquam puram in calice offerebant, cui errori remedium adhibuit Africanum Concilium. His contrarii sunt Armeni, quippe qui Monothelitarum errore infecti, vinum sine vlla aquae gutta in calice offerunt; nam oblatio vini, et aquae in calice praeter alia significata vnionem hypostaticam in Christo Diuinae, et humanae naturae denotat, quam Monothelitae negabant, Guttas vero aquae vino mixtas ideo nos ponimus in calice, quia pie credimus, vt notat Cyprianus epist. 36. hoc idem, et Christum in vltima cena fecisse, quod a Conciliis Sexto Constantinop. can. 32. Carthaginense Tertio can. 24. Bracarense can. 1. Florentino de Sacram. Euchar. Tridentino sess. 22. cap. 7. confirmatur, et sic renent SS. Patres, praesertim Hiraeneus lib. 4. cap. 49. et Iustinus Martyr in Apologia 2. contra Arrianos. Quoad significata praeter hypostasim in Christo, etiam haec mixtio vnitatem fidelium cum Christo denotat, et ideo prius benedicitur aqua. [Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit copulatur, et coniungitur. Cypr. epist. 63.] Parua ponitur quantitas, quia pauci sunt electi. Durand. lib. 4. cap 30. In Missa defunctorum non benedicitur aqua praedicta, sicut nec etiam benedictio datur populo in aqua figurato, quia tunc illa aqua Purgatorii animas repraesentat, quae, vt iam electae, non indigent benedictione. Graeci praeter aquam, quam ponunt in calice in Missae principio, quae denotat aquam ex latere Christi emanatam, infundunt etiam post consecrationem aliquas guttas aquae calidae ante communionem, ad significandum, vt Eruditissimus Simon Thessalonicensis notauit, quod scilicet, etiam in corpore Christi iam mortui remanserat Diuinitatis calor, seu vt idem subiungit [Vt labiis admotis, et sanguini communicantes, ita afficiamur, quasi e viuifico illo latere biberemus.] Qui vero ex officio hoc facere tenebatur Camisatus dicebatur, fortasse a Camisia, quae est alba, seu superpellicium clericale indumentum. [ Camisati [correction of the printer; in the print Camisatus] ferendis ad [correction of the printer; in the print ab] Altare carbonibus, et sacris lebetibus calefaciendis


page 50, image: s082

occupati sunt, vt illic more solito aqua feruens sacris calicibus tempestiue infundatur. Citrinus a Nouar, citatus lib. 5. cap. 80 [correction of the printer; in the print 8]. sacror. elector.] Vide Camisatus. Oblatio. Aquarii haeretici. Vide Hydroparistae.

AQVARITIA liquidorum mensura, de qua saepe Cencius Camerarius in suo M. S. Rituali, qui etiam aliam minorem mensuram refert Aquariolam appellatam.

AQVILA Bibliae interpres ex Christiano fit Hebraeus, et quare. Vide Pharisaeus.

AQVILIENSIS SEDIS Priuilegia Vide Patriarcha.

AQVILVS id est, Daemon. Vide Daemon.

AQVIMOLVM et Aquimola molendinum aquae. in priuil. vel concessione Io: XIX. ad fauorem Ecclesiae, seu Episcopatus Siluae Candidae sub anno 1026. FR. potius Io: XX. nam secundum Baron. Io: XIX. obiit 1009. et Io: XX. coepit regnare anno 1024. et obiit 1033. Sed error calculandi Pontificum tempora etiam apud antiquos, scriptores non raro accidit, ac de nomine Ioannis praecipue XIX. et XX. quomodo inter historicos irrepserit, Vide Ciacconum.

AQVITANIA Vide Aguitania.

AQVITANICVM PALLIVM Vide Bigerriga.

ARA Vide Altare. Thymelius.

ARABICI FR. haeretici a regione vnde insurrexere, ita appellati, asserentes animam rationalem esse mortalem; sed resurrecturam in die iudicii vna cum corpore. 24. quaest. 3. can. 39. Arabes quando Africam coepere. Vide Taxatus. Arabica aliqua vocabula retinent Itali, et innumerabilia Hispani. Vide Versus Leoninus.

ARAMEI siue Arimi populi. Vide Syri.

ARATRI PARS Vide Plonum.

ARBALISTA Balista. [Tapeta et culcitras suspenderant, ne funda, et arbalistis forsitan percuterentur intrinsecus. In vita Beati Caroli Comitis.

ARBERGARE et Arbergaria. Vide Albergare.

ARBITRIVM Vide Propositum. Autexusion. Liberum arbitrium.

ARBOR terrestris Paradisi Vide Adamitica.

ARCA Vide Corbona.

ARCARIVS Thesaurarius, seu Depositarius. [Hic vltra consuetudinem Arcarius Ecclesiae Romanae efficitur. In vita S. Agathonis Pape.] FR. [Salutat vos Erastus Arcarius Ciuitatis. Rom. 16. Et per semetipsum causam arcariae disputauit emittens, videlicet, de suscepta manu sua obumbrata. Anast.] id est, Chirographum cautionis manu propria scriptum.

ARCATVRA FR. palorum sepem significat in publicum, priuatumque commodum structam, ad arcendam, et constringendam fluminis aquam. Camill. Peregrin. de Princip. Longobar. tit. Castigationes in Falconem. Beneuentan. pag. 154. Sed ex verbis Falconis arcuatum pontis significare videtur, qui sic ait: [Ad frangendam, vt ita dicam, arcaturam iuit. Cumque Comestabulus sic frangentes eos flumen Sabbati vidisset. In Chron. an. 1115.

ARCELLVLA id est, parua arca. [Qui dum diuersa respicerent, ait, in hanc arcellulam solitus erat pater meus numismata auri congerere. Greg. Turon. lib. 2. cap. 4.] Apud Anast. Biblioth. reperitur Arcella arcella in eadem significatione.

ARCESSIO FR. significat mortem. [Vt si quis post arcessionem meam abs te pacem petierit, des in nomine meo. S. Cyprian. epist. 22.] Aliqui legunt Arcessitum. Et alii fortasse melius Accessitum [note of the transcriber: arcessitionem legit Migne Patrologia Latina, Tom. 4, p. 109; p. 280 B.; p. 1057].

ARCEVTHINVS [Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano. 2. Paral. cap. 2.] Significat iuniperi lignum, a voce graeca a)/rkeuqos2, id est, Iuniperus. Nec mirum est; nam Vitruuius lib. 2. cap. 9. hoc lignum optimum ad fabricandum esse astruit, et Plinius refert ex eodem ligno in Hispania Dianae templum constructum fuisse. Ideo corrigendi sunt Codices in quibus mendose Arcentina legitur. Hebraea tamen lectio habet Algumin, id est, Abies.

ARCHAEVS Stultus, simplex, et ineptus, vocabulum graecum a)rxai=os2, de quo Hieronymi Dial. 1. in Pelag. Vide Baburrus.

ARCHIACOLVTHVS *)arxiako/louqos2, Acolithorum caput. [Stephanus archiacoluthus cum omnibus acolithis, et regionariis. Luitpr. lib. 6. hist. cap. 6.] In Ecclesia Metropolitana Capuae erat Canonicalis dignitas, ad quam in festo SS. Innocentium ordinare officium spectabat, ita Michael Monachus in Sanctuario illius Ciuitatis.

ARCHIATER et Archiatros *)arxia/tros2. Protomedicus. [Adfuit Reoualis Archiater. Greg. Turon. cap. 15. lib. 10.] FR. [Quia B. Petri Apostoli Vicarius aestimatur, prohibetis Archiatrum eius afferri medicinam. Ennodius Ticinen. Episc. in Apologet.] Appellat Pontificem Petri Vicarium, qui reuera Christi est, sed hoc Ennodius ex assertione Schismaticorum loquitur, nam ex sequentibus eius verbis, satis videtur illum pro Christi Vicario praedicare, dum ait: [Non nos B. Petrum, sicut dicitis, a Domino cum Sedis priuilegiis, vel successores eius peccandi iudicamus licentiam suscepisse. Ille perennem meritorum dotem cum hereditate innocentiae misit ad posteros: quod illi concessum est pro actuum luce, ad illos pertinet, quos par conuersationis splendor illuminat.] Vbi Petri Successores, et heredes Pontifices appellat, et pari modo a Deo illuminari probat.

ARCHICANTOR [Io: Archicantor Basilicae Vaticanae, et S. Martini Abbas, tamquam delegatus apost. ad Synodum Anglicanam ab


page 51, image: s083

Agathone Papa ann. 679 [correction of the printer; in the print 769]. missus, Britannos cantum iuxta Vaticanum ritum docuit. Beda lib. 4. cap. 18.] Vide Archiparaphonista. Praecentor. Baculus. Cantor. Primicerius.

ARCHICLAVVS Ecclesiastica Dignitas, Regentem, seu Gubernatorem Ecclesiae, vel Monasterii denotat, de qua dignitate saepe in antiquis scripturis, vbi Archidiaconalem praecedere videtur, legitur enim hoc ordine in subscriptionibus. [Signum Arnulfi Archiepiscopi, signum Guarcilonis Archiclaui, signum Ionae Archidiaconi.] FR. Legitur etiam Archiclauis sumpta metaphora a Gubernatore nauis, qui clauum, seu temonem regit, qui nauis gubernator, et regens est, sic de Summo Pontifice Ennodius Ticinen. Episc. in Apologetico dixit. [Deo gratias, qui hanc prouidentiam indidit ei, cui rerum humanarum summa commisit. Spes certa quietis est, et salutis, perfecta in gubernatore sapientia, Puppis cuius Magister ad claui regimen intellectus dote praeparatur, vbique stationem, vbique portum habet in fluctibus.

ARCHIDIACONVS canonicalis dignitas, id est, Diaconorum caput, cuius maxima erat auctoritas, vt sacri testantur canones. Saepe oculus Episcopi dicitur, cuius actionum testis erat. [Inter quos, videlicet, aduersarios vnus est nomine Lysiardus olim quidem Archidiaconus, qui cum esse deberet oculus Episcopi sui, dispensator pauperum, catechizator insipientium; apostatauit ab his omnibus, et factus est Episcopo suo quasi clauus in oculum, praedo pauperibus, dux erroris insipientibus. Fulbert. Epist. 34.] Archidiaconus Ecclesiae Romanae sedebat coram Pontifice. Baron. an. 1097. imo Vicarius eius dem erat in ecclesiasticis causis, nam non solum eas Clericorum regionalium, vbi non residebat proprius Diaconus regionalis iudicabat, sed etiam ob non bene administratam iustitiam a Diaconibus regionalibus in gradu appellationis ad eum recurrebatur, vt ex Ordine Romano cap. 7. de offic. Archid. et 25. dist. can. perlectis liquet. Item exercebat de iure officium Datarii, vt eodem cap. 7. colligitur. Vide Circumlustrator. Sed hoc an abusiue, vel de iure ageretur, Vide can. dictum est. dist. 94. et ibi Glossa. Archidiaconus vero Ecclesiae Constantinopolitanae induebatur sacerdotali casula in die Crucis exaltationis, vt Curopalata notauit: quia tunc Archidraconi officium Sacerdotis ex ordine Exocatacoelorum exercebat. Vide Exocatacoeli. FR. Antiquitus ex gradu eorundem Diaconorum Archidiaconus eligebatur. D. Hieronym. epist. 83. ad Euagrium in 2. Esdr. cap. 11. num. 22. Item Archidiaconus appellatur Episcopus Leuitarum.:||: Qui ad Sacerdotium deueniens, Archidiaconatum dimittebat, quod vsque ad praesens in graeca Ecclesia obseruatur; ideo S. Gregorius Salonitanum Episcopum reprehenderat, qui suum Archidiaconum Sacerdotem fieri cogebat, vt ea dignitate illum spoliaret, dum is nec ad renuntiandum gradum suum, nec Sacerdotium sumendum inclinabat. In sede episcopali vacante ad Archidiaconum capitularis Vicariatus spectat. Zerol. in prax. Episcop. part. 1. Archidiac. et ideo ab Ostiensi Vicarius natus appellatur; et ex eo quia de iure Archidiaconus Episcopi Vicarius erat. cap. 7. de offic. Archidiac. ideo ei Archipresbyter subordinatus erat, vt habetur in cap. 2. de offic. Archipresb. ideoque in multis Cathedralibus omnes dignitates Archidiaconus praecedit. Huius dignitatis praerogatius arrogantiam nutriuit, vt ea praediti, Sacerdotis gradum tamquam eis inferiorem suscipere recusabant, vnde Hieronymus aiebat. [Iniuriam putat si presbyter ordinetur. In Ezech.] Quare Vrb. II. et Alex. III. temporibus huiusmodi dignitas derogata fuit, caepitque Diaconorum prioratum appellari Fallitur Io: Citrius, dum lib. 5. Iur. Orient. Respon. 1. asserit. Archidiaconatus titulum antiquiori Diacono solitum fuisse tradi, constat enim per electionem hoc fieri consueuisse; sic de Alexandro legimus. [Qui cum adolescens esset Choro Diaconorum praefuit. Theodor. lib. 1. historiar. cap. 16.] Et clarius de hac Archidiaconi electione. [Quemadmodum si exercitus Imperatorem faciat, aut Diaconi eligant de se, quem industrium nouerint, et Archidiaconum nuncupent, Hieronym epist. 55. ad Euagrium.] Quod habetur in can. legimus dist. 93. FR. Archidiacones erant Oeconomi Ecclesiae, et Episcopatus Vicedomini; vnde a Greg. Papa Anatolius Diac. constituitur Vicedominus. dist. 89. can. Diaconum. Et quoad Oeconomiam. S. Stephanus Diacon. Prothomart. fuit Primitiuae Ecclesiae Oeconomus. Vide Oeconomus. Item de Sancto Cornelio Papa in lib. de Romanis Pontif. habetur, quod omnia bona Ecclesiae Archidiacono Stephano tradidisset; qui Stephanus deinde iam Papa, ante suum martyrium, omnia vasa Ecclesiae, et pecuniae arcam Xisto Archidiacono dederat. Idem postae S. Xistus [abbr.: Christus] iam Papa, et futurus Martyr Archidiacono Laurentio thesauros Ecclesiae commendauit. Ad Archidiaconum spectat cereum paschale, et Agnos Dei benedicere. Vide Cereus paschalis. Antiquitus erat officium Magistri Caeremoniarum. Vide Caeremoniarum Magister, Protodiaconus.

ARCHIEPISCOPVS cui totius prouinciae cura incumbebat. 9. quaest. 3. c. 2. et seqq. Dicitur etiam Metropolita, et Metropolitanus, quia in prouinciae Metropoli residebat, quam Latini Ciuitatem prouinciae primariam appellabant, vnde, et Primas Archiepiscopus dictus est, item et Patriarcha. Balsamon, et alii. Sed


page 52, image: s084

multiplicatis iam in eadem prouincia Metropolitis; Primas deinde dictus est, qui ceteris Comprouincialibus praeest. FR. ad constituendum Archiepiscopum in aliqua prouincia debet decem, vel vndecim Ciuitates, et vnum Regem, decem, vel vndecim Episcopos suffraganeos habere, et tunc prouincia dicitur. can. Scitote. 6. quaest. 3. Canones etiam, et Auctores Episcopum, qui Metropolitano non subest Archiepiscopum appellant, quae consuetudo etiam apud Graecos reperitur. Balsamon. et alii. Maronitae Motran, id est, Metropolitam, ex vulgi abusu etiam Episcopos Metropolitis subiectos vocant. Vide Authocephali. Archiepiscopus ab alio Archiepiscopo debet ordinari. can. perdenda. 24. quaest. 1.

ARCHIEROSYNA FR. Pontificalis dignitas, vox graeca a)rxierwsu/nh. nam Archiereus a)rxiereu\s2 Pontificem significat, ab a)rxo/s2, id est, Princeps, et i(erosu/nh ministerium, ac si Primus ministrans diceretur. [In consequenda archierosyna ille sit potior, qui patriae plura praestiterit, nec tamen a templorum cultu obseruatione Christianitatis abscesserit. Cod. Theod. lib. 12. tit. 1.

ARCHIGALLVS primus inter Eunuchos custodes ad regium feminarum conseptum, Principisque libidinosum seminarium. [Et tamen calicem non dico venerarium, in quo mors aliqua ructarit; sed fictricis, et archigalli, vel gladiatoris, vel carnificis spiritu infectum. Tertul. de Resurrect. carn. cap. 16.] FR. quo vocabulo etiam vsus est Iulius Firmicus. Mathes. lib. 3.

ARCHIGERONTES l. 6. Cod. de Episcop. aud. Vbi iubetur, quod hi officiales sint Christiani. FR. significant Principes senum. Alciatus in Cod. de Episcopis, et Cler. ab a)rxo/s2, et ge/rontes2; vnde gerontocomion senum hospitale. Vide suo loco.:||: Accursius tamen existimauit Archipresbyteros fuisse, qui pro confessionibus ad metalle damnatorum audiendis deputati erant, at si Archipresbyteri fuissent, non erat necesse in eo Codice conditionem religionis ponere; nam eo ipso, quod Archipresbyteri essent, Christianos fuisse omnino supponendum erat. Alii Praefectos imperialis mensae eos existimarunt, sed Decanos senum famularum palatii destinatarum, ex vocabuli significatu, satis fuisse colligitur.

ARCHILEVITA Vide Achidiaconus.

ARCHIMANDRITA Princeps ouium. FR. Gloss. in c. dispensationes 1. q. 7. Inter Latinos eccles. dignitas adhuc Messanae viget, quae prius Monachorum Basiliensium erat, nunc vero in comendam a Catholico Rege Clericis saecularibus conceditur, et est maximi honoris, ac prouentus. Aliquando tamen tribuitur Archiepiscopo hic titulus. [Qualiter Beatus Archimandrita seuerus eius sepulturae fuisset diuinitus destinatus. In vita Sancti Seneri Archiep. Rauennaten. quae M. S. conseruatur in Bibliotheca Sanctae Mariae Vallicellae de Vrbe. Hoc prohibent dilecti Dei Episcopi, et Archimandritae. In Nouel. Iustinian. 5.] Abbatissa Monalium etiam Archimandrissa dicitur: In Constitut. Caroli Magni. Vide Mandra. Mandrita. In Capella Pontificia a Protonotariis praeceditur. Vide Protonotarius.

ARCHIMARGIRVS Annonae, seu Coquinae praefectus. [Earum Archimargirus defecisse stipendium victus promit. In vita S. Vincentii Presbyt.] Vox quidem corrupta, cum Archimagirus secundum graecam dictionem a)rxima/geiros2 legi debuisset, id est, principalis coquus: FR. Hoc nomine LXX. in cap. 36. Genes. Putiphare nominant, qui Iosephum emerat; vbi vulgata Princeps exercitus habet, quia in rigoroso graio sensu Archimargirus Principem occisorum sonat, ideo eadem vulgata Principem exercitus habet, et LXX. Principem coquorum, interpretarunt. Vtraque tamen lectio in hoc conuenit, quod tam ille, quam iste occisorum Princeps est; hominum ille, et hic animalium. Lectio autem hebraica cum vulgata concordat.

ARCHIMIMVS FR. Principalis comicus, seu Comoediarum director. [In Africa SS. Masculae Archimimi etc. Martyrol. Rom. 29. Martii. Vide Tribunus, Thymelicus

ARCHIOENOCHVS Maior a poculis minister ex graeco vocab. a)rxioinoxo/os2, quo D. Hieronymus in Genes. vtitur, et in hoc sensu pariter explicat. FR. dicitur etiam a)rxioinofo/ros2, nam oi)nofe/ros2 Vinifer graece intelligitur, item et a)rxioinoxo/os2 a voce oi)noxo/os2, quod idem est, ac pocillator.

ARCHIOTA uox graeca a)rxeiw/ths2, Archiuista. [Hi quoque, qui custodes aedium, vel archiotae. Dig. lib. 50. tit. 4. lib. 18. . 10.] FR. graece significat proprie Antiquarium, quia in Archiuio scripturae antiquatae conseruantur. Valentinianus Imp. septem Antiquarios, ac peritissimos transcriptores in eius Bibliotheca constituerat, quatuor, nempe, Graecos, et tres Latinos, vt colligitur ex Theodosiano Codice l. 2. de stud. librar. Vrb. Rom. De eiusdem mentionem facit D. Greg. cap. 4. Dia. vide Antiquarius. Chartophylax. Scriniarius.

ARCHIPARAPHONISTA principalis Cantor, cui oblationis tempore in sacrificio aquam praebere incumbebat. nam Cantores propter occupationem canendi, non erant astricti sicuti reliqui astantes ad offerendum panem, et vinum; ideo a vicino fonte aquam ferebant. [Deinde descendit Subdiaconus sequens scholam, et accipit fontem de manu Archiparaphonistae, et defert Archidiacono et ille ex amula infundit; faciens crucem in calice. Ord. Rom.] Etymon. graecum a)rxiparafwnhth/s2, quod in rigore Primum acclamatorem significat, qui in Caeremonialibus antiquis Praecentor vocatur, quia ad ipsum pertinebat Missae introitum intonare, quod incipiebat per signum egressionis Papae a Sacrario, is enim ad ianuam attendens


page 53, image: s085

cum Pontifex a Sacrario egrederetur statim reliquis ministris alta voce Accedite dicebat; quae caeremonialis praxis in Andegauensi Ecclesia adhuc durat, vbi Praecantor ante introitum, eodem verbo ingressum Chori denuntiat, et in aliquibus festiuitatibus processionaliter aquam pro sacrificio ex sacristia defert in vasculo absconso sub velo ab humeris pendente, praecedente Subdiacono, sicut Ordo Rom. praescribit. Vide Archicantor. Paraphonista.

ARCHIPHONISTA Vide Schola Cantorum.

ARCHIPHYLAX graeca vox a)rxifu/lac, primarius Custos; sic appellabatur in Monte Carmelo Generalis totius Ordinis Carmelitanorum, qui titulus penes eosdem anno 1121. cessauit, quando, nempe, Aimericus Antiochenus Patriarcha in Terra Sancta generale Capitulum congregauit, vbi ad generalatum B. Bertoldus Latinus nominatus fuit, et tunc relicto cano tituli, totius Ordinis Antistites ad vsum occidentalium Generales, Priores nominari coeperunt, a Bertoldo, nempe, primo eorum Latino Generali. Eius Synonima. Vide in dict. Thesaurarius.

ARCHIPRESBYTER qui a Graecis Protopapas vocatur. [Sunt Archipresbyteri in Episcopis Canonicorum curam gerentes. Valaf. de rebus Eccles. cap. 31.] Vnaquaeque ex tribus patriarchalibus Romae Basilicis suum Archipresbyterum Cardinalem habet, et horum Vicarii sunt Praelati, quibus ex decreto Apostolicae Visitationis, iussu Alexandri VII. medietas prouentus Canonicalis Archipresbyteri assignatur. In Ritualibus antiquis, et Diariis hi tres Archipresbyteri Priores vocantur, sic etiam tria Ordinum capita in sacro Collegio dicebantur, nimirum, Prior Episcoporum, Prior Presbyterorum, et Prior Diaconorum, quos alio nomine horum ordinum Decanos nunc dicimus. Quilibet ex his purpuratis Archipresbyteris excepto Vaticanae Basilicae in Anni Sancti principio Portas Sanctas eorum titulorum aperit Pontifex vero Portam in S. Petri Ecclesia positam aperit, ac quartam ad Sanctum Paulum Cardinalis Ostiensis reserat. Archipresbyter dicitur etiam Archisacerdos. Protopresbyter. Protopapas.

ARCHISTERIVM Mansio, seu Monasterium primarium, graece a)rxisth/rion. [Ad interius Archisterium propter asperitatem itineris ire non poterant. In vita S. Antonii cap. 53.] Existimant aliqui Asceterium dicendum, nam graece a)skhth/rion locum ad aliquod exercitium destinatum significat; in Monasteriis enim Religiosorum virtualia opera, ac meritoria exercentur. Aliquando tamen per Synecdochen pars pro toto accipitur, et sic Archisterium Sedem episcopalem denotat, cum sit primariae Ecclesiae in Dioecesi mansio, quod colligitur ex S. Seueri Rauennae Archiep. vita, quae M. S. in Biblioth. Vallicellana de Vrbe conseruatur, vbi sic. [Quod vxoratus ad Archisterium Rauennae accesserit,] fortasse aedes Pontificis intelligit, quae tamquam principalis Praesulis mansio consideratur.

ARCHISTRATEGVS a)rxistrathgo/s2, Princeps militiae, ita Graeci Archangelum Michaelem vocant, cuius festiuitatem illi ad diem sextum Septemb. ex Emanuelis Imperatoris constitutione, ex Menologio [correction of the printer; in the print Menolgio] celebrant: quare perperam aliqui existimarunt hunc titulum fuisse aliquod Aulae Constantinopolitanae officium, de quo vocabulo Curopalata loquitur, nam idem Auctor vexillum in quo erat S. Michaelis effigies Archistrategon appellauit. Vide Protostrator.

ARCHISVBDIACONVS antiquum in Ecclesia Romana officium, de quo saepe Ordo Rom. [Archisubdiaconus leuat calicem, et dat eum Archidiacono.]

ARCHISYNAGOGVS FR. fuit ita appellatus Alex. Seuerus Imper. quia Hebraeos protegebat. Baronius. An. 224. n. 9. Vide Synagoga.

ARCHITRICLINVS a)rxitri/klinos2, Praefectus conuiuii, id est, trium clinaminum, seu lectorum Praefectus, in quibus declinantes Antiqui comedebant. Locus vbi duo declinatoria erant Biclinium, vbi tres Triclinium, vbi quatuor Tetraclinium, et vbi sex Hexaclinium dicebatur. Affirmat D. Gaudentius, quod Hebraeorum mos erat Triclinum in nuptiis constituere ad euitandas rixas, clamores, et immodestias, quod etiam sentit Baronius de hoc Architriclino, seu Triclinarcha scribens: de hoc etiam Architriclino loquutus est Sapiens, quando dixerat: [Rectorem te posuerunt noli extolli Prouerb. cap. 32.] Ordo huius cenaculi hoc pacto constituebatur, ad tria, nempe, latera quadratae mensae tria accubitoria ponebantur, relinquendo quartum mensae prospectum, ad inseruiendum liberum; ideo triclinium communiter cenaculum appellatum fuit, et quia, vt Verro a Gellio lib. 13. cap. 11. ad ductus, conuiuantes, nec minus trium, nec plus, quam nouem excedere monebar, allusiue, scilicet, et superstitiose denotando tres Charites, vel nouem Musas. Quando autem nouem erant inuitati, tunc terni in quolibet ex tribus lectis acclinabantur. FR. Dicitur etiam Symposiarcha a Graecis, a Latinis vero Magister Conuiuii, Rex mensae, Modiperator, Arbiter, Dictator, et Conuiuii Dominus. Aliqui etiam existimant ad Architriclinum referri Cenae Patrem, et Parochum; vocabula, apud Horat. lib. 2. Satyr. 8. de Nasidieno cenante.

In primis lucanus aper leni fuit austro,
Captus, vt aiebat cenae pater.

Et ibidem.

Tum Parochi faciem, nil sic metuentis, vt acres
Potores.

Quo vero ad Triclinii locum, et mensam. Vide Cic. lib. 13. ad Atticum in fine epist. de


page 54, image: s086

his etiam haec habet Macrob. [Domus ornata fuit, triclinia lectis eburneis strata fuerunt. duobus triclinis Pontifices cubuerunt, in tertio triclinio mulieres lib. 2. Satur. cap. 23.] et Horatius 1. Serm. Satyr. 4.

Saepe tribus lectis videas cenare quaternos.

Vide Baronium. An. 34. n. 40.

ARCHIVISTA Vide Antiquarius, Archiota, Bibliothecarius, Chartophylax, Cancellarius.

ARCHIVVM Vide Arcibum, Chartophylacium, Chartarium, Fenolium, Scrinium.

ARCHONIVM FR. Aceruus, Congeries, Cumulus. Nam vbi vulgata in Ruth. cap. 3. n. 7. legit. [Issetque ad dormiendum iuxta aceruum manipulorum,] legunt alii. Iuxta archonium, et ad postillam Hugo Card. [Archonium est aceruus gelinarum in imo latus, et in summo acutus.] Vide Gelina.

ARCHONDICA a)rxondika/. [Officia autem Ecclesiastica dicuntur archondica. can. 7. in Trull.

ARCHONTIACI seu Arcontici. Haeretici *)arxontikoi/, id est, Principes, quia vniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse Archangelorum defendebant. FR. 24. quaest. 3. can. 39.

ARCIBVM Archiuum. [Tanta Serenissimi Ludouici Augusti auctoritate, quae Senonis in arcibo Ecclesiae Episcopi seruatur fultus. apud incertum Auctorem.] Item in eadem significatione inuenitur Arcipes, quod ex sequentibus colligitur. [Dignum est, vt gesta ex hoc conscripta tibi tradantur, vt in arcipibus publicis memoranda seruentur. Marculf. lib. 2. form. cap. 28.] FR. In antiquis formularibus reperitur quoque Arcipes publici:||: Dicitur etiam Archiuum a graeco a)rxai=on, quod scripturarum conseruatorium significat. Romanum autem Archiuum, quam copiosum fuisset, ex eo colligi posset, quod cum Chindasuindus Hispaniae Rex (Taionem. Scribit Baronius ad an. 649. num 81. et seq. Tagionem, vt Torrigius in Crypt. Vatic. 2. impress. pag. 182. ex lapid monum. habet:) Caesaraugustanum Episcopum ad quaerendas primam, et secundam Moralium Sancti Gregorii partes Romam misisset, et ob magnam copiam librorum Archiuii Lateranensis impossibile fuit Praesuli illas reperire, quod per recursum ad auxilia supernaturalia, in Basilica S. Petri miraculose eas tandem inuenit, de qua re diserte citati Auctores. Ingeniose siquidem Beatus Martyr Ignatius epist. 9. de Iesu, et eius Cruce talia prodit [Iesus mihi pro Archiuis est, quem nolle audire manifesta pernicies est. Illibatum mihi est Archiuum Crux eius.] Archiuum dixerat pro testimoniali, et authentico. Vide Chartophylacium.

ARCTVRVS FR. est signum coelest. ex septem stellis compactum, de quo in cap 9. Iob. sic habetur: [Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas etc.] Vbi Greg. Papa sic exponit [Arcturus, quod septem stellis componitur, Oriones, quippe, in ipso pondere temporis hiemalis, suo quoque ortu tempestates excitant, et maria, terrasque perturbant. lib. 9. Moral. cap. 6. in cap. 9. Iob. Hyades iuuenescente verno ad Coeli faciem prodeunt, et cum iam Sol caloris sui vires exserit, ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent, quod sapientes sae culi Taurum vocant, et quo augeri Sol incipit, atque ad extendenda diei spatia feruentior exsurgit etc. Ibidem.

ARCVATVS morbus. Vide Aurugo.

ARCVS triumphalis Vide Manus.

AREA et Arenaria. Vide Coemeterium.

ARENARIVS FR. qui in arenam ad pugnandum descendit. Glos. in can. si testes. 4. quaest. 2. et 3. . si res exigit. Vide Asceterium.

AREOPAGVS *)areopa/gos2 Athenarum Vicus a templo Martis ita appellatus. Seneca cap. 3. de tranquil. seu quia credebatur ibi hastam suam Martem plantasse, vt Hellaricus refert. In hoc celebri [correction of the transcriber; in the print celebre] Athenarum Collegio residebant Iudices integritate, et fama celebres, quia ad hunc magistratum post rigorosissimum idoneitatis examen admittebantur. Nocturno autem tempore, et in obscuro (ne aspectu reorum commouerentur) cum maximo silentio, et in scriptis eorum propriam sententiam ferebant, inde dicebatur adagium illud. Areopagita taciturnior, et Areopagita tristior ad denotandum hominem cautum in loquendo, et tetrum in meditando, et ad exaggerandam veram in aliquo rectitudinem; absolute aiebant Areopagita est. Hoc Tribunal anno ab Orbe condito 3649. ex Eusebii Chronica per Solonem erectum fuisse constat. Erant quidem Sacerdotes Idolorum, ad quorum iurisdictionem causae religionis, et cultus spectabant, horumque fuit Dionysius ab Apostolo ad fidem illuminatus, quem Graeci qeo/sofon Theosophum, id est, diuinum sapientem vocant. Hic Diuus antea Atheniensis Episcopus deinde Galliarum Apostolus exstiterat, vbi tandem prodigiose martyrio triumphauit, cui in Episcopatu Atheniense Publius Martyr successerat, qui antea Melitae Princeps, ab eodem Apostolo Paulo, et ad fidem conuersus, et eiusdem Insulae Protoepiscopus ordinatus est, vt Apostolorum Acta, et Baronius An. 58. num. 173. in annot. ad Martyrol. 21. Ianuar. et alii affirmant. FR. Perperam Ecclesiastici Vocabularii Auctor hoc nomen Areopagi martis visum significare existimauit.

ARETINVS FR. Integer. a Graeco nomine a)reth/, quod integritatem significat. [Custodiens illud, quod Dominus in Aretino paropside tinxit panem. In [correction of the transcriber; in the print Ia] vita S. Caesarii lib. 1.

ARGA Vilis homo, vox teutonica Arg. Alii a graeca etymologia a)rgo/s2, id est, piger deducunt. [Inutilem dixeris. et vulgari verbo arga vocaueris. Paul. Diac. lib. 1. degest. Longobar. c. 24. lib. 6. cap. 24.

ARGASTERIVM FR. Officina, in qua ars


page 55, image: s087

aliqua exercetur. sic in quodam lapide S. Nicolai in Carcere de Vrbe, vbi incipit Ego Romanus presbyter. quam inscriptionem integre affert in suo tractatu de Crypt. Vatican. edit. secunda pag. 321. Franc. M. Torrigius. Argasteria IV. etc. quod idem Auctor Ergasteria corrigit, sed vtrumque recte dici potest; nam Argates, et Ergates operarius dicitur. Vide Ergasterium.

ARGENTEI triginta pro quibus Praeuaricator Iuda eius Magistrum Iesum prodiderat, quantum valebant. Vide Siclus.

ARGVMENTARIVS Cani venatico solet epithetum hoc applicari, et praecipue cani leporario.

ARGVMENTOSVS FR. ingeniosus, accipitur aliquando in bonam partem, vt de S. Caecilia canit Ecclesia. [Quasi apis argumentosa Domino deseruisti.]:||: Aliquando in malam partem pro cauilloso, et fraudulento. [Vocatur a nobis prope simultatis amator, atque argumentosus. Luitpr. in legat.

ARIANI Vide Arriani.

ARIES Dicitur Testitrahus, Lanicutis Reciprocicornis. Vide Testitrahus.

ARIMANIA Dominatio, facultas, vassalagium. [Veniens ibi in palatio nostro vna cum arimania sua in manu nostra trustem, et fidelitatem nobis vsus est coniurasse. Marculf. lib. 1. formul. cap. 18.] Trustis autem fidelitatem, et vassallagium cum iuramento promissum significat.

ARIMANNA FR. Hera, Domina. l. Reminiscimur de praescriptionibus.

ARIMANNVS FR. Dominus. l. de seruo fugitiuo. de furtis. Legitur in eodem sensu Aritmannus.

ARIMI seu Arameni populi. Vide Syri.

ARIOLI Vide Hydromantia.

ARIMINENSES Vide Tracala.

ARIPENNVS Mensura agraria. [Statutum fuerat, vt possessor de propria terra vnam amphoram vini per aripennum redderet. Greg. Turon. lib. 5. cap. 28.] Ab aliquibus Aripennis appellatur, gallice Arpent.

ARIPERGARE Vide Albergare.

ARISCADA FR. poena, mulcta. l. de his. de Episcopis, et Clericis.

ARISTATON FR. Culcitra, qua cadauera cooperiuntur. [Si quis Aristatonem, id est, stapulum super mortuum capulauerit, aut mortuum inde spoliauerit. In lege Salica. tit. 57. . 3.

ARITHMETICA [note of the transcriber: in the print: ARITMETICA] Vide Assummatus. Numerarius. Numeri accipiuntur aliquando pro litteris. Vide Litteratura. Arithmeticis Characterib. a D. Io: Euang. nomen Antichristi describitur. Vide Antichristus. Aureus numerus.

ARITHMVS a)riqmo/s2, numerus, vnde Arithmeticam numerandi scientiam dicimus. [In Arithmis cum diuertisset Israel apud Sethim, abeunt libidinatum apud filias Mohab. Tertull. lib. aduers. Gnost. cap. 3.] In arithmis [correction of the transcriber; in the print arithimis], id est, in libro numeri, titulus quarti libri Thorae, seu Pentateuchi.

ARITMANNARIVM FR. genus impositionis. [Ab omnibus similiter albergariis, Aritmannariis, Angariis etc. Bullar. Casin. tom. 2. constit. 218.

ARITMANNVS Vide Arimannus.

ARMA SACERDOTALIA id est, paramenta sacra. [Hora vero diei tertia arma sibi deferantur sacerdotalia, quae induet extra chorum. In quodam M. S. Codice Rotaldi Abbatis.] Vide Flamminicatus. Iurare ad arma sacra, in dict. Iuramentum.

ARMAGEDON FR. Hebraicum vocab. [Et congregabit illos in locum, qui vocatur hebraice armagedon. Apocalyp. cap. 16. n. 16.]. Aliqui Interpretes existimant prouenire hoc vocabulum ab Armon, quod hebraice Palatium, seu amplam mansionem significat, et Gedon, id est, Congregatio; arbitrantes insuper hoc de Valle Iosaphat intelligi, ac voluerunt proinde, quod in Mundi fine ibi iudicium tremendum, et vniuersale a Deo exercendum sit; sed ex vi huius verbi non videtur Deum in ea Valle astringi ad iudicandum; bene tamen in Armagedone id est, in spatiosissimo situ omnibus praeteritis, praesentibus, ac futuris vsque ad illum diem hominum generationibus capacissimo. Interim, qui copiosam eruditionem super hoc verbum desiderat, legat Ludouicum Alcasar Societatis Iesu In Apocalypsim, qui affert diuersas notationes, et praecipue in Nota 4.

ARMARIOLVM Tabernaculum, in quo Corpus Christi conseruatur. Vide Cophinum.

ARMARIVM FR. In Instituto Cisterciensium, Bibliothecam significat, quae erat inter Ecclesiam, et Capituli aulam. [Quod si aliquis necesse habuerit diuertere alicubi librum suum in Armario reponat. Par. 1. cap. 71.

ARMARIVS dicebatur Monachus Oeconomus Monasterii. [Sergius namque Armarius Monasterii. In vita S. Petri Abb.] Hodie tamen a comestibilibus custodiendis Cellerarius dicitur. Vide Cellerarius.

ARMENIA Lazul. dicta. Vide Chrysocolla. Armenorum ritus. vide Euangelismus. Ieiunium. Patena. Hydroparaste. Staurolatra. In eorum Ecclesiis quo musicali instrumento vtantur. Vide Batillus [correction of the printer; in the print Bastillus].

ARMIFACTOR Faber, qui ferrea arma fabricat. [Et via Marianus armifactor erat. In vita. S. Deogratias Episc.

ARMILAVSA Monachorum scapulare, quod ab armis, scapulis, et humeris pendet, et vulgariter Patientia dicitur; sed librariorum inscitia transcurata fuit littera C; nam Armiclausa scribendum esse Isidorus docet. [Armilausa vulgo dicta, quod ante, et retro diuisa, atque aperta est, in armos tantum clausa, quasi armiclausa C. littera ablata. lib. 19. Orig. cap. 21.] FR. Auctor Ecclesiastici


page 56, image: s088

Vocabularii suo more erroneus vestem breuem significare asserit. Vide Scapulare.

ARMILLAE Vide Viria. Viriola.

ARNALDISTAE haeretici. Vide Gazarii.

ARNALDVS Vide Filius arnaldus.

ARNVLPHORVM terra FR. Spoleti Ducatus, ab Arnulphis Ducibus ita appellatus. [Igitur grauia nocumenta, quae nonnullis Ciuitatibus, Terris, Castris intra Patrimonium B. Petri in Tuscia, Comitatum Sabinae, et terram Arnulphorum constitutis eidem Ecclesiae Rom. subiectis etc. Extrau. de maiorit. et obed. cap. vnico.

ARQVITIS Toxophorus, Sagittiferus, Sagittarius. [Funduntur populi, praecedunt arquites pueri. In translat. S. Marcelli Papae, et Martyr:

ARQVATVS MORBVS Vide Aurugo.

ARRERAGIVM In statutis Equitum Melitensium significat contractum, et antiquatum debitum, seu administrationis residuum, quod ad Commune Aerarium pertineat.

ARRIANI siue Ariani. FR. Haeretici Arii Alexandrini presbyteri sequaces, qui Verbum Diuinum Patri non esse aequale asserebant, nec in Diuinis eandem substantiam admittebant. 24. quaest. 3. can. 39. Vide in Prolusione Operis. Vide Anomoei. Duliani. Gloria Patri etc. Scriniarius. Styllita. Thalia.

ARRIGARE FR ab arra deductum, obligare, promittere, et donare significat. l. si libertus. de successionibus.

ARRIPERGARE Vide Albergare.

ARTABA Persica frumenti mensura. [Et impendebantur in eos per dies singulos similae artabae duodecim. Daniel. cap. 14. num. 2.] FR. Ab Artabazo Pharadicis filio Parthorum Duce, vel ab Artabano Hystaspis filio, et Xerxis Patruo hoc mensurae nomen deductum. [Ita huius regionis potentia tertiam Asiae partem, aequiparat, et eius principatus (quam Satrapiam Persae vocant) omnium principiorum longe est optimus, adeo vt Tritaechmae Artabazi filio, qui pro Rege tributum hoc exigebat, (legunt alii, quem rex huic tractui praefecerat.) Singulis diebus singulae argenti plenae artabae ponderentur. Est autem artaba mensura persica capacior, quam Atticus Medimnus, tribus Choenicibus Atticis. Herodotus. lib. 1.

ARTERIAE pulsatio Vide Diacopton.

ARTICVLARIS MORBVS Vide Gutteria.

ARTIFEX Vide Bonausus.

ARTIGRAPHVS scriptor. Vox latino-graeca.

ARTOPHONION Vide Pyxis.

ARTOS Vide Fermentatum.

ARTOTYRITAE Haeretici. graeca vox *)artoturi/tai, nempe, a)/rtos2 quod panem, et turo\s2, caseum significant. FR. [Ab oblatione vocati panem enim, et caseum offerunt, dicentes a primis hominibus oblationem a fructibus terrae, et a fructibus ouium fuisse celebratam. 24. quaest. 3. cap. 39.

ARTVATIM aduerb. membratim. [Is cum comperisset is idem vxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit. Iul. Firmicus cap. 2.

ARTVS FR. nodi in corpore, sed translate pro Episcopis ab Ecclesiasticis Scriptoribus accipitur. Gloss. in can. Aduocauit. 24. quaesi. 1. [Artus dicuntur Episcopi, qui viriliter sustinent Ecclesiam.

ARVRA a)/roura, agraria mensura Aegyptiorum. [Arurae autem erant ei trecentae vberes, et valde optimae Euagr. in vita S. Anton. cap. 2. In. stantem annum significantes quartam arurae partem pingunt. Est autem arura terrae mensura centum complectens cubitos. Herapol. [correction of the printer; in the print Horapol. ] lib. 1. cap. 5.

ASBESTOS a)/sbestos2, graece inexstinguibilis, a verbo sbe/nnumi, quod exstinguo significat, est lapis genus. ita vocatus. [Asbeston, Arcadiae lapidem, propterea sic vocari, quod accensus semel iam non possit exstingui. S. Aug. lib. 21. de Ciuit. Dei cap. 5.] FR. Plinius vero lib. 31. c. 10. in Arcadiae montibus nasci scribit coloris ferrei.

ASCETA Monachus, vel Gladiator. Vide Asceterium.

ASCETERIVM Monasterium. ab *)askhth/rion. [Ad Monasteria, et asceteria, id est, loca, in quibus se exercent, prompto, et alacri venirent animo, Metaphr. in vita S. Martini.] Significat etiam Palestram, et Asceta a)skhth/s2, tam Monachus, quam Athleta subauditur, nam ille luctam spiritualem, et hic corporalem exercent. Collegium Funerariorum, in quibus octo Moniales, et tres Acolythi ad Sepeliendos mortuos se exercebant, quod ab Anastasio Imperatore fuerat fundatum, etiam Asceterium dicebatur, vt ex confirmatione eiusdem a Iustiniano facta, sic habetur. [Redditum funeribus destinatum a Diue memoriae Anastasio Imperatore confirmauit, et funeribus deputauit, et dedit singulis cadaueribus, siue singulis lecticis vnum Asceterium, id est, octo Sanctimoniales, et tres Acolythos. Iulian. Antecess. Nouell. 13.] Vide Metanoea.

ASCETICON a)skhtiko/n [note of the transcriber: in the print: a)skhthko/n ], exercitium, sic appellatus fuit quidam Messalianorum haereticorum liber, quem Concil. Ephesinum damnauit; horum errores in voce Precatores referentur.

ASCETRIA Monialis, a verbo graeco a)ske/w, quod exerceri significat. [Omnibus autem, qui in saecularibus versantur, et iis maxime, qui scenice tractant viris, ac mulieribus, atque etiam his qui praesunt interdicimus, ne Monachi habitu, vel Ascetriae vtantur. Balsam. in can. 63. Trull.] Quare in epist. 55. lib. 11. D. Gregorii mendose Assistriam habetur. FR. Ascetria aliquid aliud a Moniali distinctum videtur significare, quid illam. D. Gregorius a


page 57, image: s089

Diaconissa, et Monacha, quam Monastriam vocat, distinguit inquiens: [Si quis contra aliquem Clericum, Monachum, aut Diaconissam, aut Monastriam, aut Ascetriam habet actionem, etc. can. de persona. 11. q. 1. vbi Glossa habet Ascetriam, id est, inclusam. In Indice Critico dict. D. Gregorius Papa notatus Asceterium, sed debebat imprimi Ascetria.

ASCITAE Haeretici. [Ascitae ab vtre sic appellati sunt, a)sko\s2 enim graece, latine vter dicitur, quem perhibentur inflatum, et opertum circuire bacchantes, tamquam ipsi sint Euangelici vtres noui, vino nouo repleti. Aug. lib. 6. de haeres.

ASCLIPIDOTVM Vide Socordium.

ASCOPERA uter. ex graeca voce a)sko\s2 fit a)skoph/ra [Imposuit Abrae suae ascoperam vini. Iudith. cap. 11.] FR. Quare non bene intellexit Calepinus hoc vocabulum, licet sit compositum ex a)sko/s2, quod vter sonet, et ph/ra graece saccum significans, non ideo saccus est, vt ipse asserit, sed vter ad modum sacci, ad distinctionem conceptaculi, quod vter, vterus, et vterum etiam dicitur. Insuper Ascoperae synonimum est culleum, vel culleus. [Nisi culleis mihi deportaretur oleum, cras faxo culleo deportare in pergula: Dixit Plautus in Pseud. Scena 2. act. 1.] Inde de Nerone cap. 4. ait Suetonius, quod inter probra in eum scripta, hoc fuit vnum, nempe, in collo statuae ipsius [Ascopera ligata, simulque titulus; Ego qui potui? sed tu culleum meruisti:] Igitur Ascopera, et Culleus sunt hc manifeste synonima, quibus alluditur poena, quam Nero ob matricidium meruerat, nam patricidae in culleo cum cane, simia, gallo, et serpente inclusi in mari proiciebantur; vnde affabre Iuuenalis. inquit.

--- Quis tam
Perditus, vt dubitet Senecam praeferre Neroni?
Cuius supplicio non debuit vna parari
Simia, nec serpens vnus, nec culleus vnus.

Ex dictis ergo sit duplex contra Calepinum illatio, prima, scilicet, ex Iuditha, et Suetonio, quod in sacris, profanisque scripturis idem sit Vter, et Ascopera. Secunda, quod synonima sint Vter Ascopera, et Culeus, vel Culleus.

ASCVS FR. Cymba. [Si quis nauem, vel ascum de intro clauem furauerit. In lege Salica. tit. 23. . 3.

ASINARII dicti sunt Christiani. Vide Baron. an. 42. num. 33. an. 201. num. 21. et 22.

ASINO uerbum, FR. significat super asinum iter facere. [Asinando equitando, ambulando. Luitpr. in legat.

ASIONGABAR FR. Ciuitas, quae Beronica, Veronica, seu Berenice dicitur. Vide Haemorrhoissa [correction of the transcriber; in the print Haemorroissa].

ASISA Vide Assisa.

ASPATICVM mansio, diuersorium Ecclesiae contiguum, seu Sacrarium, in quo Episcopus sacris indumentis vestiebatur pro sollemnibus celebrationibus, ibique a Clericis obsequio, et eius manuum osculatione salutabatur. Ideo Salutatorium locus hic appellatus est. Vide suo loco. [Postquam Theodosius venit ad templi ambitum, non ingressus est in diuinum Templum, accedens aurem ad Ambrosium Pontificem in aspatico, eum rogauit. Theod. lib. 5. hist. cap. 18] At quia in eadem mansione hospitabantur Peregrini (ut in verbo Salutatorium dicetur) ideo Metatorium dictum fuit, quod Xilander super illa verbi Cedreni. [Per dexteram partem iuit in metatorium.] In eius ad dictum Auctorem notis. num. 235. non intelligere huius vocabuli significatum fatetur. FR. Hoc, quippe, non est nouum in Gulielmo Xilandro, nam vti haeretico, in multis impostore, ac a piis Catholicorum monumentis auerso, ideo eius scripta in Indice prohibitorum librorum interdicta sunt. Metatorium igitur est spatium in agro dimensum; seu area ad constructionem designata, inde Metatores dicti sunt exercitus Praecursores, et Praedromi qui italice Forieri dicuntur: hinc Vegetius inquit: [Metatores in castris dicuntur, qui praecedentes, locum castris idoneum eligunt. lib. 2. cap. 7.] Et Optatus Mileuitan. ait: [Nam cum missos ante venturos milites metatores, (ut fieri solet) mitterentur. lib. 3.] Vbi notat Franc. Baldoinus. [Et in iis ascribit, quos in Codice constitutionum dicitur potius fuisse mensorum lib. 1. et 5. de metar. Metata dicuntur in iure ciuili hospitia, quae prouinciales praebere iubentur militibus, et metatores ipsi hospites, qui excipiuntur l. 9. C. de merat. Sed Optatus ita vocat eos, qui praemittuntur, vt hospitia prius designent. in commentario Sudae dict. meta/tw.] Sic eodem pacto Mensor. Metator, Metatorium, et Mensorium hic diuersorii, et mansionis locus appellatur, et nos Praeparatorium dicemus: aeque igitur mansio pro militibus, vel peregrinis hospitandis eodem vocabulo appellata fuit, et quia synonimice eadem mansio Praeparatorium erat, hic pro Sacrario, in quo instrumenta ad sacra conficienda, et ipse celebrans ad rite celebrandum praeparantur Praeparaetorium, Mensorium, et Metatorium promiscue appellabatur:||: Sidonius Apollinaris. lib. 8. cap. 11. [Huic quodam tempore Burdegaliam inuisens. Metatoriam paginam quasi cum musa praeuia misi.] De praeuia epistola dixit. FR. de praecedentibus lacrimis S. Victorius Vticensi dixerat: [Quod iam homo Dei metantibus lacrimis miserat Legatum in Coelo. De persecut. Vandilica. lib. 3.] ac de gaudio praecurso idem Sanctus lib. 2. [Fit strepitus gaudio metante irreuocabilis populorum]:||: Metatus, hoc est, diuersorium, seu Hospitale. [Velociter ad metatum vadit, inuenitque infirmium febre plenum. Greg. Turon. lib. 6. cap. 7. Mundabuntur enim longo tempore sacrificii domus sanctitatis hospitium, metatus Metatoris


page 58, image: s090

Christi. Chrysol. Serm. 91] Item graece Diaconicum, vel Diaconion, id est, ministratorium dicitur: [Post dictam tertiam, et sextam, vadit sanctissimus Patriarcha in metatorium, siue Diaconium, et exit ad sanctum Altare. Eucholog. Graecum. Quoniam non oportet insacra ros ministros licentiam habere in secretarium, quod Graeci Diaconion appellant, ingredi, et contingere vasa dominica. Concil. Agath. can. 66.] FR. In Liturgia, quae circumfertur, sub nomine S. Marci habetur, quod Sacerdos in fine Missae dicat: [Sit nomen Domini benedictum etc. Sacerdos orat in Diaconico.] Vbi eius Interp. male adiunxit haec verba. [Hoc est sacro Armerio, seu Sacristia.] Parum de Graecorum ritu informatus; nam Graeci Sacerdotes in fine Missae antequam populum benedicant, descendunt de Altari, et ad sacrarium semoti orant; non autem ad Sacristiam eunt, vt male Interpres intellexerat. Apud Graecos Diaconion intelligitur etiam liber, in quo continentur preces a Diacono in Missa, et in Horis canonicis cantandae, vel administrationis liber. Igitur Aspaticum, Metatorium, Metatus, Diaconicum, seu Diaconion, et Salutatorium promiscue pro Sacrario, et Hospitali peregrinotum, et infirmorum accipitur. Metator vero significat Praecursorem, vt supra visum est, et in prae allegata Chrysologi verb Metatoris Christi, de eius Praecursore Ioanne Baptista intelligitur. Vide Meta in Significatione termini.

ASPERGILLVM aspersorium quo aqua bene dicta porrigitur, vel aspergitur. [Aspergilla ex puro auro, quamplurimos etiam calices, et acerras, et quaecumque mysticis caeremoniis peragendis erant consecrata, spoliantes, propriis suis possessionibus ascribebant Agathia lib. 2. seu 3. hist.] De Hysopo, et Ocymo, quando illis loco aspergilli vtendum sit, diximus supra in dict. Aqua benedicta. Aspergillo non porrigitur aqua benedicta Superiori, vel Ecclesiae Titulari, sed illud osculando in manu ipsius traditur, sic etiam indecens est, vbi adest in ingressu Ecclesiae Clericus, vel Sacerdos, quod aliquis saecularis porrigat aspergillum Magnatibus, cuius rei Hispani rigorosi obseruatores se ostendunt. Ceterum. Vide Aqua benedicta. Spargillum

ASPERGO FR. pro diffamo. [De Leone Fratre, et Coepiscopo nostro sinister rumor asperserat. 1. quaest. 5. can. Habet.

ASPRATVS res quae scabit, et erodit. [Si quid intus metrica produxerit, non minus forti, et asprata lima poliri. Sidon. lib. 4. Epist. 8.] Apud eundem Aspredo, et Aspritudo pro asperitate inuenitur.

ASPRVM Album graece a)/spron, vnde Asprum vestimentum album significat. In Graecia moneta quaedam Asprum dicitur propter argenti albedinem, quod nomen apud Turcas hodie remansit, aequiualetque monetae etruscae, quae gratia vocatur, id est, sex Romae quadrantes. [Dedit ei ex vectigalibus frumenti asprorum quinquaginta milia Phranz. lib 3. cap. 29. FR. Penes Latinos Asper, et Asprum dicebatur. Persius.

--- Quid asper vtile nummus habet?

Et Suetonius in Nerone. [Exigitque ingenti fastidio, et acerbitate nummum asprum.] In quo vocabulo Calepinus denormat, inquiens: [Asper nummus dici putatur, qui recenter cusus, signatusque est, quod plusculum asperitatis habeat, quam ille, qui iam inanibus tritus est] An non manifestetur ex Persio supra vilem nummum fuisse? et ex Suetonio, quod fastidio ingenti, et acerbitate nequierat ille alium nummum, quam vilem asprum exigere? Asper igitur nummus ideo sic dicitur, quia ex Thrarcia incusus proueniebat, Graeci enim Thraces, id est, Aspros appellabant, et res aspra tronxo/s2, et qraso/s2 temerarius, ferox, vnde *qrh/kh. Thracia dicitur. Ceterum potest etiam asprum anologice ex albedine dici, vt Aristoteles ait lactem cum saccharo conuenire in albedine; vnde aeque dicimus album vt lac, vel vt saccharum; sic per albos Thraces, eo modo, quo per nigros Ethiopes, vel Libycos interiores intelligimus. Vide Diasprum. eius antithesis. Vide Aquilus in dict. Daemon.

ASSARTVM Campus dicitur a gallico vocabulo Essarter, quod arbores caedere significat, sic Assartum vbi iam caesis plantis, seminarium liberum fit. [Assartis factis in illis boscis post illud tempus. Matth. Parisius. an. 1215.

ASSERTVLA leuis assertio. [Vide etiam ne tuae assertulae inediali nuditate laborent. Fulb. Carnot. epist. 79.

ASSESSOR Vide Paredrus.

ASSIDAEI FR. Haec non fuit secta inter Hebraeos, vt aliqui autumant; sed ita appellabantur mosaicae legis obseruatores, ad distinctionem Apostatarum. Vox enim Cassidim hebraice sonat iustos, ac pios.

ASSIDVATVS habituatus. [Flagello Domini puluis excutitur, quem ad deformationem animae inquitas assiduata congessit. Petr. Blesen. epist. 31.

ASSIS moneta. Vide Dipondium.

ASSISA uel Asisa, et Asisia, statutum, praefixum tempus, redditus, tributum, a gallico vocabulo Assis. Vnde Assisores tributorum exactores dicuntur. In Melita hoc vocabulum adhuc durat in significatione taxae, seu gabellae Principi soluendae. FR. [Eodem anno Rex fecit generaliter acclamari, vt legalis asisa panis sub poena collistrigiali obseruaretur. Math Paris. ad an. 1203. Secundum Assisiam, quae consueuit fieri. In extrau. commun. de decimis.

ASSISTENTES in Missa Vide Ministri Altaris.