14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 35, image: s067

ANARCHON a)na/rxos2 sine principio. [Dedit] etiam creaturae infirmitatem, ne anarchon, ne increatum, et diuinae consortem substantiae crederemus. S. Ambros. lib. 1. Hexam. cap. 3.

ANARGYRI a)na/rguroi [note of the transcriber: in the print: a)na/rgurio ]. Absque argento, a Graecis ita appellati sunt SS. Cosma, et Damianus, quia absque argento, ac vlla mercede. sed sola caritate moti, medebant infirmos; quin et alii Sancti Medici, cum hoc titulo encomiati in S. Chrysostomi Liturgia commemorantur.

ANASTASISMOS dies resurrectionis. Vide Dominica.

ANASTASIS a)na/stasis2. Resurrectio. [Anastasis Dominica Chirographatur:] Scripsit Adelmus, de resurrectione Domini loquens. FR. Baronius ad ann. 159. ait, quod S. Pius Papa I. decreuerat celebrari Pascha die Dominico, quod fecerat ad corrigendas aliquas Ecclesias, quae iudaizabant, vt ex Eusebio in Chronicon colligit, sed quia Auctor hic a Gelasio inter apocryphos reputatur, suspecta erit eius attestatio, et eo magis, quia idem Pius in can. nosse. de consecrat. dist. 3. affirmat non fuisse institutorem huius sollemnitatis in die Dominico, nam ait ibi: [Omnes eadem seruare debere, quia, et nos seruamus, nec debetis a capite quoquomodo discedere.] Ex quo confirmatur ante Pium Romae semper die Dominico Pascha obseruari solitum fuisse. Ad dubium vero Baronii de miraculo Hermetis Pii fratris, quod, scilicet, Angelus eidem Hermeti apparuerat, ac instruxerat, vt die Dominico Pascha celebrari debuisset, de quo idem Cardinalis videtur dubitare, nam Pascha die Dominico ante Pium, tempore, scilicet, Clementis celebrabatur. Respondetur, quod Pius in d. can. non narrat hanc visionem in eius Pontificatu Hermeti accidisse, sed tempore transacto, inquiens: [Istis enim temporibus Hermes Doctor fidei, et Scripturae effulsit inter nos.] Atque Clemens vixerat in Pontificatu vsque ad an. 102. Pius vero Ecclesiam rexerat ab anno 158. itaque anni 56. intercesserant, quare non est mirum, si Pius fratris eius miraculum narret, quod fortasse tempore Clementis acciderat. Ratio ergo decreti a Pio promulgati non propter iudaizantes fuit, sed propter eos, qui in feria V. Cenae Domini Pascha celebrare solebant, ita Glossa in d. can. nosse. Vide hic Hermes. vbi dubitatur an fuerit Pii frater, et ad confirmationem supra dictorum, Vide Dominica noua.

ANASTASIVS FR. filium resurrectionis significat. Petr. Damian. Serm. de S. Anast. Monacho, et Martyre.

ANASTROPHON a)nastrofh/, Inuersio, reuolutio, et significat proprie periodi translationem; quando vltimo loco dicitur id, quod deberetur in principio pronuntiari. [Vt anastrophon locorum causa sequentium factum. In vita S. Deicol: Abb.

ANATHEMA Oblatio Diis facta, quae suspendebatur in Templo, vox graeca, a)na/qhma. [Anathema id dicitur, quod Deo est dicatum, atque destinatum, et in communem vsum amplius non conuertitur. Iust. Martyr. ad quaest. 121.] In hoc sensu legitur Iudith spolia Holofernis dedicasse. [Porro Iudith vniuersa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopaeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema obliuionis. cap. 16.] FR. S. Io. Chrysost, hom. 16. in epist. ad Rom. et S. Andreas Caesareae Cappadociae Episc. in cap. 21. Apocalypsis, docent nomen Anathematis intelligi in bonum, et malum sensum, vt dicemus in dict. Deuotamentum. Diuus autem Gregorius lib. 21. moral. cap. 4. in cap. 31. Iob. inquit, quod Anathema sit idem ac alienatio. Nicaeta lib. 20. fragment Thesauri Orthodoxi. Anathematismum vocat abiurationem illam Hebraeorum, quae ab eis Chorma dicitur: [Et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephat, et interfecit eum, vocatumque est nomen Vrbis Chorma, id est, Anathema. Iudic. 1.] Consule Abulensem in lib. 1. Reg. et in Numer. cap. 1.:||: Itaque ex eo quia nefas erat oblationem illam tangere, seu in aliud vsurpari; inde excommunicatus Anathema dictus fuit, cum sit a fidelibus euitandus, et abominandus, seu sicut oblationes illae suspendebantur in Templo, ita pariter, qui vitandi erant, eorum nomina in tabella scripta erant ad Ecclesiae columnas, seu ad alia publica loca suspensa. Alii tamen melius hanc vocem deducunt a dictione graeca a)na/qema per, scripta, quae abominabilem, exsecrandumque significat, in quo sensu sunt Apostoli verba: [Cupio Anathema esse pro fratribus meis]. FR. Gloss. in extrau.de sent. excom. cap. 1. ait ab Ana, et Thema esse dictionem hanc compositam, Anathema est maior excommunicatio. Can. Engeltrudam. 3. quaest. 4. et ibi Glossa, et can Nemo Episcoporum 11. q. 3. [Cum Portuensis Episcopus sub excommunicatione hoc prohibuerit, et alter sub poena anathematis idem decreuerit obseruandum. tit. de locat. et conducto. cap. 1. Anathemae nihil aliud significat, quam a Deo separationem. can. certum est. 24. quaest. 3.] Anathema, et Catathema, idem est. Vide Catathema. Marantha.

ANATHEMABILIS abominabilis, detestabilis. [Vt Anathemabilis Manichaeus


page 36, image: s068

somniatus est. Arnob. in psalm. 120.

ANATHEMATISMVM abominatio, et detestatio. Nicaeta lib. 2. sup. cit. Thesaur. Orth. FR. Anastas. Biblioth. Collect. in exil. S. Martini Papae, et Mart. a Sirmondo in, 8. edita pag. 103. [Propter anathematismum in nouos factum haereticos.

ANATHEMATIZO graece a)naqemati/zw, abominor, detesto. FR. et Anathematizator, detestator. can. nullus anathematizatorum. et can. omnes 3. quaest. 4. Vide Excommunico. Noto.

ANAVIVAZON Ascendens, a graeco verbo a)nabiba/zw. Astrologi ita appellant planetam, sub quo aliquis, vel concipitur, vel nascitur. [Processerit iam in notitiam, quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis aduenit, fortasse enim anauiuazon ei obstat. Tertull. lib. 1. aduers. Marc. cap. 18.

ANAVOLEA succinctorium. Vide Rebrachiatoria. Epigonation.

ANAX FR. Vas, seu poculum, germanica vox Hanap, quae idem significat. [Quatuor ex his per fugam lapsi pateram, et vrceum, qui anax dicitur, in patriam deferunt. Greg. Turon. de Mirac. lib. 2. cap. 8.] Quare corrigendus esset textus Greg. Magni in Regist. lib. 4. epist. 40. vbi ait. [Vnam vero anatem, cum duobus paruulis atticis pro vestri amoris gratia transmittere praesumpsi.] Donum, nempe, Theodoro Medico missum, itaque Anacem, et non Anatem legendum, sic etiam apud Anast. Biblioth. in Greg. IV. vbi habetur: [Vela modica vbi supra de olouero decem habens vnumquodque eorum anates.] Lege, Anaces.

ANCHONA FR. Corrupte pro Icona Albertus Castellanus in eius Sacerdotali. tit. de benedictione imaginis. cap. 8. vbi sic habet: [Vt Anchonam hanc in qua Gloriosissimae Imagines etc. antequam quicumque ob deuotionem, ad ipsam adorandam, se deuote inclinauerit etc.

ANCORATVS liber S. Epiphanii Constantiae, siue Salaminae in Cypro Ciuitatis Episc. ita inscriptus, eo quia ceu anchora stabiliebat fideles, ne a falsorum dogmatum vndis transportarentur.

ANDERINEVM Deambulacrum, seu transitus de vno ad alium locum. Antonius Petri in suo m. s. de Ioanne XXIII. scribens, ait. [Die Lunae decima quinta dicti mensis Iunii 1411. D. N. Papa Ioannes XXIII. fecit incipere murare, et fieri facere murum, et anderineum de palatio Apostolico, vsque ad Castrum S. Angeli per multos Magistros.

ANDIGO FR. Obligo, promitto. in legibus Longobardorum frequenter, et signanter l. si libertas. de successionibus.

ANDRONA graeca vox a)ndrw/n, locus in Ecclesia pro viris destinatus. [Dum quendam pauperem in angustis andronarum recessibus a Vespillonibus inueniri mortuum contigisset. Io. Diacon. in vita S. Greg. lib. 2. cap. 29.] Locus iste erat ex meridionali parte, cum antiquissimus sit mos separatim in, Ecclesia viros, et mulieres orare, quod rigorosissime ab omnibus sectis in Oriente obseruatur, vbi mulieres in parte remotiore, ac strictim per cancellos separatae, cum earum ianua peculiari seponuntur. Ratio vero, et significatus huius vsus ab Amalario lib. 3. de Eccles. off. cap. 2. traditur, inquiens: [Masculi stant in australi parte, et feminae in boreali, vt ostendatur per fortiorem sexum firmiores Sanctos semper constitui in maioribus tentationibus aestus huiusmodi: Et per fragiliorem sexum infirmiores Sanctos aptiori loco, sicut dicit Apostolus. Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari supra id, quod potestis.] FR. Ritus hic etiam penes Hebraeos erat, vt colligitur ex Ezechiele cap. 8. num. 14. [Et introduxit me per ostium portae Domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem: Et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.] Ideo per Synecdochen in Ieremiae cap. 1. habetur: [Ab Aquilone pandetur omne malum] ibi enim continens pro contento intelligit; nam vt lib. Ecclesiastici cap. 25. dicitur: [Omnis malitia, et nequitia mulieris,] et [Breuis omnibus malitia super malitiam mulieris. ibidem.] Vide Transenna.

ANEMONEN Vide Othone.

ANETA FR. Anser. [Si quis anserem domesticam, vel anetam furauerit. l. Salica, tit. 7.] Vide Auca.

ANGARIO cogo, graece a)ggareu/w, persica vox; Angari enim Tabelliones regii persica lingua dicuntur, et quia concedebatur eis brachium regium ad sumendos vbique equos, naues, et cogendos etiam subditos vehi, auxiliari, et similia, ideo ab istis Angaris Angaria dicta fuit ipsa coactio. [Et quicumque te angariauerit, mille passus, vade cum illo alia duo. Matth 3. Hunc angariauerunt, vt tolleret crucem eius. Idem cap. 27.] Ac lepide Aeschylus in traged. a)/ggaron pu\r Ignem illum vocauit, quo solent litorales turres pro signo vti, et in instanti occurrentia nuntiare, ac si Cursorem ignem diceret. Eadem phrasi Barchlaius in sua Argenide etiam vsus est, Angaros ignes dicens.

ANGARIA publica impositio, quam alii Engariam dixerunt. FR. Bullar Casin. tom. 2. constit. 60. et alibi. l. vt serui. de defensione Aldorum. Adnot. in hist. Longobard. lib. 3.


page 37, image: s069

cap. 16. [Hoc est neque angariis Presbyteri, aut Diacones, neque aliquibus fatigantur indictionibus. can. quia. 10. q. 3.] Item Parangaria. Gloss. in can. nullus Episcopus grauamen. 1. quaest. 1. Differt tamen aliquando Angaria a Parangaria; nam illa est obsequium personale, et propriis expensis exsequendum. Parangaria vero est in persona, quae seruit cum aliorum expensis. Gloss. in can. non minus. de Immunit. Eccles. Angaria proprie grauamen significat. can. quam sit. 8. quaest. 2. vbi habetur. [Et monasteria Ecclesiasticis conditionibus, seu angariis, vel quibuslibet obsequiis saecularibus etc.] Et inferius: [A cunctis grauaminibus etc.] Angaria significat etiam pensionem. Vide Calcaria.

ANGELMVNDI Vide Gingincus.

ANGELVS a)/ggelos2. Nuntius, seu missus. hoc nomine vocatus etiam fuit Mercurius a Graecis, cum putaretur esse Iouis Nuntius; Item Iris, quae serenitatis, et Aurora, quae solis nuntiae sunt. FR. Concilium Laudicenum can. 35. per Angelos Daemones fortasse intelligit, dum prohibet eorum adorationem; seu si de coelestibus loquitur, noluerat forsan, vt eo cultu adorarentur, quo haeretici, Angelici dicti, eos venerabantur, de quibus mox dicetur. In Apocalypsi per Angelum Episcopus intelligitur. can. Episcopo scribit Ioannes. 9. quaest. 3. ex Beda. Item Angelus faciei, de quo Isaias cap. 63. Aliqui illum intelligunt, qui in forma nubis, et igneae columnae populum Israeliticum praecedebat. Dicitur faciei, quia repraesentabat diuinum vultum tamquam eius Vicarius. Angelorum Synonima. Vide Deifer. Egrigorus. Praetubans. Volatile. Seraphin.

ANGELICI haeretici ita appellabantur ob eorum rigorosam, ostentatamque continentiam, seu a loco Angelina nominato, seu tandem a peculiari cultu Angelorum. FR. [Angelici haeretici, ita vocati; quia Angelos colunt, Apostolici hoc sibi nomen ita sumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiant illos, qui aliquo in hoc mundo vtantur. 24. quaest. 3. can. 39.] Vide Apostatici.

ANGELOPTES FR. Epitheton S. Ioannis Rauennatis Archiepiscopi, ob continuas Angelorum apparitiones sibi a Deo concessas, vox composita ex Angel. [abbr.: Angelus] et optes, quarum postrema a verbo graeco o)pta/nw [sic], id est, video, deriuatur, et sonat latine Videns Angelum.

ANGISTRVM Hamus. Vide Cupha.

ANGLICANA ECCLESIA Vide Kyrie Eleison.

ANGLICVS monetae anglicanae species. [Filum argenteum duos Anglicos valentem, pro munere tibi apportabis. In vita S. Donatiani Episc.

ANGLIA appellata est Saxonia. Vide Saxonia transmarina.

ANGLIAE REGVM prosapia unde oriunda. Vide Forestarius.

ANIMAE AGITATIO Vide Sigillarius.

ANIMADVERSVS necatus. [Qui quibusdam in locis animaduersi coelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt. Cypr. lib. 4. epist. ad Floren. et alibi.

ANIMATIO Vide Enthymesis.

ANIMETTA palla est, quae calicem tegit, ita dicta, quia quasi anima in Corporale plicato includitur, et conseruatur. Ioseph. Vicecomes lib. 7. cap. 5. Ideo graecus Auctor Psichian vocat a yuxh/, id est, anima. Vide Corporale. Palla.

ANITERGIVM panniculus ad tergendum aliquid. [Materias congerebat, quibus ad requisita naturae necessaria fratribus antitergia ministrabat. Petr. Dam. lib. 1. epist. 9. ad Nicolaum II.

ANNALE in Gallia ita festum primae Classis, ac secundae classis Semiannale, dicitur.

ANNISVS substantiuum nomen. FR. conamen significat. [Tuae exsecutionis annisu noxia commenta non sentiant. can. 2. dist. 87.

ANNIVERSITAS Anniuersarium Ecclesiae, seu Episcopi, vel etiam Defunctorum. Vide Agenda. Missa Defunctorum.

ANNO DOMINI Vide Aera. Annus climatericus. Vide Climatericus.

ANNONO De alimonia prouidere ad diuturnum tempus significat. [Vnusquisque autem se annonabat, prout poterat, et volebat. In vita S. Mariae Aegypt.] Vbi de Monachis, qui tempore quadragesimae ad solitudinem se abdicabant, pro quo temporis spatio secum ferebant necessariam victus prouisionem.

ANNOTATIONES quid sint. Vide Leges . motu proprio.

ANNOTINVM PASCHA dicebatur respectu Neophytorum, qui post annum sequentem eorum baptismi, scilicet, in die Paschae, ad Ecclesiam cum oblationibus accedebant, magnaque sollemnitate anniuersarium eorum baptismi celebrabant. [Romani annotinum Pascha, quasi anniuersarium Pascha dicunt, quia antiquitus apud illos, qui in priori pascha baptizati erant, in sequenti anno eodem die conuenere, suaeque generationis anniuersarium diem cum oblationibus sollemniter celebrabant. Microl. de Eccles. Obseruat. cap. 56.] Hoc tamen Annotinum ratione Octauae post Dominicam in Albis agebatur; sic in nonnullis m. s. Sacramentariis reperitur post dictam Dominicam specialiter Missa assignata, cuius


page 38, image: s070

titulus est Missa in Pascha annotinum. Quod inaduertenter Eruditissimus Carolus Guyetus in sua Heortologia hoc festum celebrari solitum fuisse scripsit in ea anni sequentis die, qua mobilis Paschae transacti occurrerat.

ANNVLVS seu Anulus: Episcoporum, Animarumque Pastorum sacrum ornamentum, quem tamquam Sponsi suarum Ecclesiarum gestant. Optat Mileuit. lib. 1. contra Parmen. et Gemin. inquit: [Pontifex, ergo anulum portat, vt se sponsum Ecclesiae agnoscat, et pro illa animam, si necesse fuerit, sicut Christus, ponat, mysteria Scripturae a perfidis sigillet, secreta Ecclesiae resignet. de Antiq. Rit Miss. lib. 1. cap. 216.] Aureum esse debet, gemmaque pretiosa ornatum, sine figura, seu celatura aliqua. Duran. lib. 2. c. 9. Solet in dextro indice ferri; quia, vt idem scribit Auctor, cum silentii sit symbolum, index, consequenter sub sigillo secreti diuina mysteria propalare non debet, nisi merentibus, ac dignis. Aliud Symbolum in, hoc ornato indice Canonistae assignant, nimirum, quod coelestibus doctrinis salutis viam ouibus suis spiritualis Pastor indicare teneatur. In pontificali vero celebratione, ponitur anulus in anulari digito. Caerem. Episc. lib. 1. cap. 7. in quo digito continuo ferri inualuit hodie vsus. Igitur quoad reliqua anuli significata; [Praelati (ait Hugo a S. Victore) quasi annuli obsignare studeant fideles imagine Christi; nam requiret ipse Dominus animas de manu eorum.] Et Hugo Card [Vnde Praelatus debet esse annulus alios signando exemplo suo, et debet esse rotundus propter aeternorum contemplationem.] At sane ponderatione dignae sunt profundissimae significationes illae anuli, quas Innocent. III. refert in eiusdem anuli traditione Fulconi Corbiensi Abbati, cui sic scribit [Inter ceteros ornatus Praelatis Ecclesiarum conceditur anulus, qui est signaculum fidei, iuxta quod pater filio reuertenti dare annulum in manu praecepit, vt, videlicet, Ecclesiam sibi commissam Praelatus ipsius intemerata fide custodiat, ad quam fideliter obseruandam per visibilem speciem iugiter admonetur.] Symbolum est vlterius annulus militiae, libertatis, potestatisque, qui etiam in consecratione Virginum, benedictus eis conceditur. Pontif. Episcop. Atque Abbatibus quando benedicuntur, Galliae Regi quando vngitur a Rhemensi Episcopo traditur; Item sponsis in coniunctione matrimonialis Sacramenti, ac in anulari sinistrae manus ponitur. can. feminae. 30. quaest. 5. Vt erga sponsum admoneatur sponsa affectum cordis praestare, siquidem in eo anulari digito venula quaedam exstat, quae cordi conterminatur: [Vnde et quarto anulus idem inseritur, quod in eo vena quaedam, vt fertur, sanguis ad cor vsque perueniat. Isid, lib. 2. de Off. cap. 19.] Doctorum anulus sacer non est, benedictione enim caret. Anulus piscatoris est, quo Romanus Pontifex in cera rubra breuia signat, ita vocatus a figura D. Petri in actu piscationis, et est vnum ex tribus Papae sigillis, aliud bulla dicitur, quo in Cancellaria Apostolica plumbeae Bullae signantur habet ex vna parte amborum Apostolorum capita, quibus interposita est Crux; ex altera vero parte ponitur regnantis Pontificis nomen. Tertium sigillum dicitur Signum, in quo aliqua Sacrae Scripturae sententia inciditur. Vide Bulla. Prohibetur Protonotariis non participantibus, et Doctoribus celebrate cum anulo. Sac. Congreg. Rit. 11. Feb. 1623. Item, et Cathedralium Canonicis, eadem Congr. 20. Nouembr. 1628. sub quo nomine intelliguntur etiam Canonicales Dignitates. Gauant. par. 2. tit. 1. in Rubr. Miss. FR. Penes Ethnicos omnibus dignitatibus prohibitum erat. Inde cecinit 4. Fast. Ouid.

Anulus in digitis [correction of the transcriber; in the print digitiS], nullus in Sacris.

:||: Quando Pontifex dat nouo Cardinali titulum, ponit ei anulum sapphiro gemmatum, pro quo quingenta scuta soluit, quae a Gregorio XIII. assignata fuere Collegio Germanico de Vrbe, postea vero a Sixto V. derogata, tandem Congregationi de Propaganda fide per specialem Bullam Gregorii XV. applicata sunt. FR. Annulus nonnumquam fibulam significat, sic intelligenda, ait Baronius, verba epist. Ioannis cap. 2. aientis: [Si introierit in conuentum vestrum vir, aureum anulum habens in veste candida. Baron. ad ann. 34.] Erat ergo Ansula, qua infibulabatur candida vestis, adducitque pro se Cardinalis Iosephi hebr. locum, vbi ait. [Misit ei virtutis ergo fibulam auream, quod gestamen solis cognatis Regis concedebatur. lib. 13. antiq. cap. 8.] Cui adderem Virgilii versum 1. Aeneid.

Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

Idem confirmatur ex primo Machabaeor. cap. 10. vbi habetur: [Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari Cognatis Regum.] Hic etiam obiter notandum, vocem Candida in Ioann. epist. supra cit. non significare album colorem, sed resplendentem, ideo graeca lectio habet lampro/s2. Et latine Ferrum candens, id est, ignitum, et resplendens, vnde Candidatos pro Illustribus dicimus, et Candidata vestis ignei, et purpurei coloris, vt supra Virgilius


page 39, image: s071

intelligendus potius est, et clare Horatius lib. 2. sat. 6.

--- rubro vbi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos.

Annulus fidei est sponsalitius: [Et postquam annis sponsam sibi sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit. 30. quaest. 5. can. nostrates.] Vbi aduertendum est Glossam per vocem Ligaturam intelligere anulum; sed anulus non ponitur in capite, vt ibi expresse. [Nostrates tam mares, quam feminae non ligaturam auream, vel argenteam aut ex quolibet metallo compositam in capitibus deferunt, sed post sponsalia.] Haec igitur ligatura est Vitta, de qua in can. feminae eiusdem quaest. quae Anadema, Vinculum, Vitta, Semimitra, Redimiculum latine, graece *mi/tra dicitur. Vide Mitra in significatu ligaminis. Item dicebatur Crocuphantium. Anaclypterium, quae inseruiebant ad sustentandum velum sponsale, de quo in cit. can. Nostrates, ait. [Sicque demum benedictionem, et velamen coeleste suscipiant.] Quia deponendo terrestre velum sponsa recipiebat Sacramentaliter mysticum, et coeleste velum, quae caeremonia habetur in subsequenti canone ibi: quod, scilicet, materiale velum sponsae a parentibus, vel paranymphis ei auferebatur ex capite. Igitur ligamen illud Cupha Hebraei vocant vt Elias Thesb. in Ruth. 3. et Lyranus ibidem explicant. Vide Franc. Balduinum in lib. 6. Optati Mileu. Atque inde nuptiae dictae sunt, vt habetur 30. quaest. 5. can. nec illud: vbi sic habetur. [Inde enim et nuptiae dictae sunt, quod pudoris gratia se puellae obnuberent.] Vide Mauortes in dict. Maphorium. Anulus ergo tam in sponsalibus, quam in coniugio clare a vitta seu ligamine distinguitur in dic. can. feminae. 30. qu. 5.:||: Annulus etiam Imperatori traditur in eius coronatione Vide Infula Anuli gemma. Vide Vmbo.

ANNVNCIATIO DEIPARE Vide Cheritismus. Euangelismus. Festum. Vtrum veniens hoc festum in feria vi. Parasceue teneantur Fideles assistere ad caeremonias illius diei Vide Parasceue quid significent verba Gabrielis Annuntiantis [Spiritus Sanctus superueniet in te.] Vide Spiritus Sanctus.

ANOEXIVM V. Encaenia.

ANOMAEI FR. sic appellabantur puri Ariani, Graece a)no/moios2, id est, dissimilis; quia Verbum diuinum a Patre dissimile asserebant. At Semiariani, quamuis negarent consubstantialitatem; in Diuinis tamen consimilitudinem admittebant. Itaque Anomaei, (qui et Aetii, seu Aetiani dicti sunt. V. Aetiani) Verbum Diuinum Anomoeusion appellabant a nomine Graeco a)nomoiou/sios2, id est, in substantia dissimilis. Sed ab Eunomio Sozomenus lib. 4. cap. 13. et 28. ac lib. 6. cap. 26. eos prouenisse asserit, quos ideo Eunomianos appellat, item et Anabaptismi, quia vnica immersione baptizabant. Vide EunomianiAnabaptistae.

ANOMONIANI Haeretici, id est, absque lege, vel regula, quia ita viuebant. particula enim a, vt saepe diximus negationem significat no/mos2 vero normam sonat, et legem.

ANQVINA [Funis in naui est, qua ad malum antenna constringitur. Isid. lib. 19. etym. c. 14.] Quare perperam in Thesauro ling. Lat. Ancora scribitur, et recte, vt apud Nonnium, Anquina legendum est, ita exigit Lucilii versus Anquina soluta non Ancora soluta, vt mendose aliqui putant. FR. locus Isidori lib. 19. etym. cap. 14. in nonnullis codicibus Anguina pro Anquina habet sed error prorsus non est, nam Anguina seu Angina est morbus, quo fauces anguntur et strangulantur, Italice Scaranzia, et medici barbare Squinanciam dicunt. Plaut. Most. scena 3. act. 1. [Vellem me in anginam verti, et huic aniculae fauceis praeoccuparem] Anguinam dixit et Lucilius lib. 3. sat.

Insperato abiit, quam vna anguina abstulit hora.

Quare translatiue funis, quae collum mali in naui stringit Anguina, vel Anquina vtroque modo a strangulando, et stringendo dici potest. Nam Angueo, et Anqueo pro coerceo, ango, et stringo veteres dixere.

ANSTRVTIO fidelis minister. [Propterea per praesens praeceptum decernimus, et iubemus, vt deinceps memoratus ille in numero Anstrutiorum computetur. Marculf. lib. 18. cap. 18.] Eius deriuatio ex vocabulo Trustis est, quod fidelitatem, seu vassallagium significat. Vide Arimania.

ANTARTA Aduersarius, Persecutor, Tyrannus, et aliquando Rebellis intelligitur. Graeca vox a)nta/rths2. [O Alexander antarta Christianorum. In vita S. Martinae.] Itaque mendose aliqui Intartam legunt; ex hoc nomine formatur verbum Antartizo ex vi graecae significationis, et non Intartizo, vt corrupte apud Anastasium Bibl. in Deus dedit Papa legitur, scilicet: [Huius temporibus Mezentius, qui erat in Sicilia cum exercitu orientali, qui intartizauit, et arripuit regnum.] FR. Camillus vero Peregrinus de Principib. Longobard. tit. Fines Ducatus Beneuent. ad merid. pag. 33. haec habet: [Exemplum referam Anastasii Biblioth. in Deusdedit vt ea e mendo expurgem, et explanem, Eleutherius, inquit, Patricius, et Cubicularius egressus Roma, venit Neapolim, quae tenebatur a Ioanne Compsino intarta (scribo antarta vt habet Abbo


page 40, image: s072

Floriacensis, quae vox, ab aliis non intellecta sonat rebellem, vnde apud eundem Anastasium in Theodoro Intartizare). Qui Eleutherius pugnando ingressus est Neapolim, et interfecit Tyrannum. Vide Festum, in verbo Antarium, et ibi Scaliger. et Glossas quoque editas ab Henrico Stephano.

ANTECESSIVVS Logicae terminus apud Tertullianum, et significat vniuersalitatem, quo ipse demonstrat nomen mulieris generale esse tam virgini, quam compressae. [Subiectum igitur est generali speciale, quia generale prius est, et subiectiuum antecessiue Tertull. de Virgin. Vel. cap. 4.

ANTECESSOR hoc titulo Spiritum Sanctum vocat Tertullianus, quo non prioritatem temporis, vel naturae significat in diuinis [correction of the printer; in the print significat], sed auctoritatem, ac doctrinam respectu creaturarum. [Non enim ab se loquitur, sed quia mandatur a Christo. Hic solus Antecessor, qui solus post Christum. de Virg. Veland. cap. 2.] Ita etiam idem Antecessores vocauit Apostolos, id est, magisterio, et auctoritate praeditos: ac Iustinianus Imp. Legisperitos Antecessores appellat. FR. eodemque pacto in nonnullis Academiis Antecessores dicuntur Lectores iubilati.

ANTELIVS Idolum ad domorum fores expositum, graeca vox *)anth/lios2, id est, ante solem positus. [Antelios Daemones ostiorum praesides legimus. Tertull. de Idolat. cap. 5.

ANTESTO FR. Impedio, obicio. in l. Longobard l. si seruus de furtis, in quo sensu Cic. de Inu. inquit: [Omnibus corporum viribus antesteterunt.] Et Gell. lib. 12. cap 4. [Qua in re quanto vniuersi me vnum antestatis.

ANTHRAX tumor, carbunculus, bubo, a graeco vocabulo a)/nqrac, quod carbonem denotat. [Cum haec fierent, diuino quodam consilio enatus est ei anthrax in glande. Pallad. in Lausiac. cap. 39.] De sensuali luxuriae dedito loquitur, vt liquet ex sequentibus verbis; [Et tempore semestri, vsque adeo aegrotauit, vt eius virilia membra computruerint.

ANTHROPOMORPHITAE *)anqrwpomorfi/tai, Haeretici ita appellati, quia in Christo puram humanam naturam confitentes, diuinam omnino negabant. Anthropiani etiam dicebantur. FR. Item ab Audeo eorum haeresiarcha Audiani denominati, quos Augustinus Vadianos vocat. [Anthropomorphitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in diuinis scripta sunt, arbitrantur a)/nqrwpos2 graece, latine homo interpretatur. 24. quaest. 3. can. quidam autem.] Quorum errores Gregorius Papa lib. 32. moral. cap. 6. in cap. 40. Iob refert.

ANTHROPOSPATHOS FR. figura Rhetoricae, quando, scilicet, tribuitur Deo id, quod hominibus conuenit. Gloss. in cap. forus. de verborum significat.

ANTICHRISTVS futurus in fine Mundi seductor populorum, de quo Apocalyp. cap. 13. num. 18. vbi D. Ioannes per cabalisticos numeros eius proprium nomen his verbis indicat, [Numerus eius sexcenti sexaginta sex.] Scripserat enim graeco idiomate, cuius characteres formant numerum 666. et ideo non est per combinationem possibile eius verum nomen diuinare licet Hirenaeus, et Hypolitus tei/tan, id est, Gygantem: Ticinius lampe/tis2 id est, Illustrem: Areta latei/nos2 id est Obscurum, et Primarius a)/ntemos2 id est, Contrarium vocant; in his enim nominibus notae arithmeticae summam 666. facientes, continentur Maior Sanctorum Patrum, et Sacrae Scripturae Expositorum opinio existimat ex Hebraeis de tribu Dan eum nasciturum. Ex Sybillinis monitis, habetur, quod lini virtute ille exstinguendus erit, id est, (ut interpretatur ab Auctoribus) per apologeticos libros, quorum chartae ex lini materia conficiuntur, et praecipue a Religiosis illius saeculi. Demum Antichristi nomen passim a Sacris Scriptoribus contra Ecclesiae persecutores applicatur. FR. quid autem praedicaturus sit vide can. peruenit. de consecrat. dist. 3. et ibi Glossa.

ANTICIMENON graece a)ntikei/menon, oppositio, repugnantia, titulus libri S. Bertarii Casinen. Abb. nam in eo quaestiones, et controuersiae vtriusque testamenti continentur, de quo Leo Ostien. lib. 1. cap. 32. Petrus Diacon. de viris Illustr. Casinen. Quod opus recenter studio, ac diligentia Canonici 10: Bapt. Marii vna cum eiusdem eruditissimis Annotationibus emanauit, quod tamen sub Anonymi Auctoris titulo Coloniae Agrippinae de anno 1533. impressum fuisse idem Commentator narrat. Vide Apologia.

ANTICRISIS a)nti/krisis2. FR. pro contradictione, vel contradictorio iudicio accipitur. Vlpian. l. 4. . cum praeter: ff. ne vis fiat ei, qui in possess. missus est.

ANTIDICOMARITAE FR. Haeretici, sed Antidicomarianitae, ex graeco vocabulo *)antidikomariani/tai scribendum est potius; nam hi asserebant post partum incarnati Verbi Mariam cum Iosepho carnaliter conuenisse. vocabulum ergo Mariae Aduersarios significat, de quibus haereticis habetur in 24. quaest. 3. cap. 39.

ANTIDORON graeca vox a)nti/dwron. Panis benedictus, ex cuius parte in medio situata, quae Cruce obsignata est (secundum graecorum ritum) aufertur a Sacerdote pro consecrationis materia, residuum vero populo


page 41, image: s073

post Missam distribuitur. Fr. in lateribus huius panis haec verba sunt impressa Iesus Christus vicit.:||: Antidoron dicitur, nam dw=ron latine donum significat, id est, loco muneris, qui enim ad recipiendam Eucharistiam indispositi reperiuntur; participes efficiuntur huius panis benedicti. FR. obseruant tamen Graeci, quod si aliquis ieiunus non inuenitur, pro crastino die ad illum suscipiendum conseruat, vel alicui ieiunanti ad suscipiendum tradit. S. Germanus in mysticae Liturgiae explicatione hunc panem, ait, esse figuram Deiparae corporis, quod, qui veri Christi corporis non sunt participes effecti, Mariae tamen figurate gustant.:||: Itaque fuit Casauboni error; qui hunc panem *kata/klaston appellari dixit, haec namque erat alia panis species, et benedicebatur ad vesperas festiuitatum, ex quibus pro qualibet pentade quatuor sibi assumebat Sacerdos, et quintam populo distribuebat.

ANTIGRAPHVS graece *)anti/grafos2, id est, qui contra scribit. [Deputatis vt diximus Honorato Diacono sedis nostrae, et Sebastiano glorioso antigrapho S. Greg. in registr. lib. 2. cap. 46.] Idem Pontifex Aristobulo Imperiali antigrapho inter alia haec scripserat; [Praeterea si prolixam epistolam ad interpretandum accipere fortasse contigerit, rogo non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferre, quia plerumque dum proprietas verborum attenditur, sensus virtus amittitur. Idem lib. 1. indict. 9. cap. 28.] FR. Antigraphus potius descriptorem, Italice Copista interpretandum puto; nam, vt lexicon graecolatinum habet in dicto [correction of the transcriber; in the print dict] a)nti\, nedum significat contra, sed etiam Antiqui pro aequali vsurpabant. Itaque Antigraphus aequaliter scriptor interpretandus esset, qui nempe aeque, et conformiter scribit, quod clare ex citato textu D. Gregorii colligitur, dum Antigraphum rogat, vt non, de verbo ad verbum transcribat, seu transferat, sed sensum attendat in describendo, et Antigraphum idem, quod originalis scripturae copia denotat, et nos italice etiam dicimus la Controscritta, desumpta metaphora a speculo, quod figuram contrapositi originalis in se continet, quae a)nti/tupos2, id est contra, vel aequalis figura vocatur. Vide Appar.

ANTIMENSIVM Vide Altare.

ANTINOMVS Graeca vox a)nti/nomos2, id est legi contrarius, quo titulo haeretici Ioannis Agricolae sectatores appellati sunt. Rainald, in Annal. Eccl, an. 1529. qui docuit inutilem esse diuinam legem, ad cuius obseruantiam Euangelici homines non tenebantur.

ANTIPELARGESIS graece vox a)ntipela/rghsis2 compensatio, retributio. quo vocabulo. S. Basilius hom. 6. in Hexam. vsus est.

ANTIPEMTVM [Fecit aquae manus antipemto deauratas. Anast. Bibl. in Leone III.] corrupte tamen, legendum Antipense, ex [correction of the printer; in the print et] graeco a)nti\ oppositum, et pe/nte quinque, id est, quinque vasis alia quinque opposita fecit.

ANTIPETASMA graeca vox a)ntipe/tasma. Pallium Altaris, in quo antiquitus Cruces effigiare solebant.

ANTIPHATVM Donatio sponsi sponsae facta intuita violationis, a graeca voce a)nti/faton, ab a)nti\, id est, pro, atque fa/tis2 fama, scilicet, honestatis, et vocatur vulgo dotarium, seu antidotarium. FR. fortasse ex verbo graeco a)ntifwnw= soi spondeo, promitto, Suidas, vel ex dictione a)nti/ferna, id est, antenuptialis. l. vlt. C. de Donationibus ante nuptias. l. ex morte C. de pactis, de qua Hotom. in obseruat. ad vet. nuptiar. rit. cap. 7. cetera vero bona mulieris para/ferna dicebantur. l. si ego. ff. de iure dotis. latine Receptitia, id est, extra dotem dicuntur. l. maritus. ff. ad l. falcidiam. Vide Hypobolon. Iurisconsulti tamen maximam differentiam agnoscunt inter bona dotalia, paraphernalia, et receptitiae.

ANTIPHONA graeca vox a)ntifwnh/, reciproca vociferatio, secundum vero psalmodiae rubricam verba illa intelliguntur, quae in psalmi principio intonantur, ad quorum tonum vterque Chorus prosequitur. [Ignatius Antiochiae Syriae tertius post Apostolum Petrum Episcopus vidit Angelorum visionem quomodo antiphonas Sanctae Trinitati dicebant, et hymnos; isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transiuit Ecclesias. Valaf. de reb. Eccles. cap. 25.] Theodoretus, et Suidas huius alternatae cantionis primos inuentores Flauianum, et Diodorum Monachos fuisse asserunt, qui Constantii Imp. tempore vixerant; sed isti fortasse reciprocum cantum in psalmodiam introduxerant, vt ex Theodoreti verbis colligitur, sic aientis: [Hi enim primi psallentium choro in duas partes diuiso, hymnos dauidicos alternis canendo instituerunt.] Monachi enim, vt refert Cassianus lib. 1. de instit. coenob. cap. 5. solebant in medio Chori sedere, magnaque deuotione, et attentione vnum ex eis totum psalmum legentem audire. Itaque [Ambrosius Episcopus ritum canendi antiphonas in Ecclesia primus ad Latinos transtulit a Graecis, apud quos hic ritus iam inoleuerat ex instituto S. Ignatii Antiocheni Episcopi. Sigiber. in Chron. cap. 12.] Quod etiam D. Aug. lib. 9. Confessionum cap. 6. et 7.


page 42, image: s074

clare affirmat, additque S. Ambrosium ad similitudinem Orientalis Ecclesiae ad fidelium consolationem, qui tunc Iustinae Valentiniani Imp. matris Arianae sectae fautricis persecutione vexabantur, huiusmodi reciprocum cantum instituisse. Quod deinde Damasi Papae decreto confirmatum fuit, ex qua Pontificis Constitutione; inaduertenter aliqui pro primo institutore Damasum faciunt, quod ex Ambrosiano instituto fuisse, supra manifestauimus. Quo vero ad significationem reciproci istius cantus Gregorius hom. 3. in Ezech. ait. [Ideo psalmos alterna modulatione cantamus, quia amor si non sit mutuus, iucundus esse non potest.] Idemque sentit Amalarius lib. 4. cap. 4. Antiphonae in sollemnibus festiuitatibus duplicantur, quia caritas tunc magis debet feruescere, at in aliis diebus principium tantum antiphonae canitur ante psalmum, in cuius fine integre replicatur, nam caritas, ait Hugo a S. Victore, in hac vita incipit, et in futura perfectionatur. Ab vno solo initiatur antiphona, quae a canentibus reassumitur, quia caritas, quae a Christo tamquam fonte scatet in eius membris, nempe, fidelibus diramatur; ideo tempore paschali in matutino paucae antiphonae recitantur, quia tunc supponitur abundantius augeri in nobis caritatem, ob memoriam recentem effusi Agni sanguinis, vt nobis vera tribueretur pax. Andegauensis Ecclesia in aliquibus sollemnitatibus ante Missae Euangelium canebat antiphonam ad Benedictus illius dici assignatam, quae Ante Euangelium dicebatur. Septem illae Antiphonae, quas tempore Aduentus ad Magnificat ante septem dies Natiuitatis Domini Vniuersalis Ecclesia incipit canere, dicuntur maiores. At in Ecclesia Parisien. sunt nouem, vt in suo Parasceuastico prael. 4. Theoph. Raynaud. testatur, quae ait ter replicari, excepta sexta Antiph. quae in honorem S. Thomae Apostoli dicitur, nempe, in principio, et in fine cantici Magnificat, tertio post Gloria Patri, atque nona Beatae Mariae Virgini est dedicata. In Hispania autem ex singulari priuilegio Gregorii XIII. hae septem Antiph. incipiunt a die 16. Decembris, nam ad 17. vacant propter sollemnem celebrationem exspectationis virginalis partus, quae ibi maxima veneratione colitur. Ideo igitur duplicantur hae Antiphonae, quia denotant reiteratas Sanctorum in limbo Patrum preces, ideoque, ac propter portentum incipiunt cum nota, O, vt ait Durandus. [Per illud, O, voluit cantor intimare verba sequentia pertinere ad aliquam mirabilem visionem, quae plus pertinet ad mentis ruminationem, quam ad Contionatoris narrationem. lib. 6. cap. 15.] Extraordinaria siquidem erat caeremonia illa a Parisio de Grassis in suis Diariis relata, nempe, quod quando in Sabbato praecedenti Dominicae III. Aduentus Papa in, Basilica Vaticana canebat sollemnes Vesperas; tunc dicebantur Antiphonae ad laudes, ac suggerendo Primicerius intonationem, Pontifici illius primae Antiph. Iuste etc. tunc Papa a Camerario sumebat auream monetam, et in ore Primicerii illam imponebat. Aduertendum tandem, quod dum per Octauam Paschae ad horas Canonicas canitur Haec dies etc. Omnes debent se erigere, sic praxis omnium Vrbis Basilicarum astruit. FR. Antiphona, quae in principio tertii Nocturni B. Mariae canitur, aliquam difficultatem continet in illis verbis: Cunctas haereses sola interemisti in vniuerso mundo. Nam reuera Beata Virgo, nec oretenus vnquam cum haereticis disputauerat, nec corum falsa dogmata scripti confutauerat Attamen hoc verificari in B. Virgine Vega cap. 12 in Apocalyp comm. 1. sect. 2. num. 9. ostendit quia ipsa est vexillum verae fidei nam maior haeresum pars contra mysterium Sanctissimae Trinitatis, et Verbi incarnati decertat. At nos Catholici, qui in professione fidei sub Vexillo Deiparae inconcusse militamus, per eam nobis vera, et puta Trinitatis, et Incarnationis reuelatio explicatur. Potest etiam Encomium huius Antiphonae in Virgine verificari, quia ipsam mysteria, et acta Redemptoris, in quibus Apostoli non interfuerant eos docuisse pie credimus, vt sunt Annuntiatio, Natiuitas Saluatoris, Magorum adoratio, et similia. Sed potior ratio est, quam Baronius in annal. 233. adducit, quia sub eius inuocatione, et patrocinio Ecclesiae Doctores haereses cunctas interemerunt, vt de SS. Gregorio Thaumaturgo, Cyrillo Alexandrino, Dominico, et aliis legitur. Est etiam alia difficultas in, illa eiusdem Virginis Antiphona, quae inter consuetas officii commemorationes [correction of the printer; in the print commentationes] habetur , super verba. Intercede pro deuoto femineo sexu, ac si sexus alius deuotus non esset? Respondetur tamen hoc nomen Deuotus hic non significare piam, seu teneri cordis erga Deum personam, sed quae Deo se denouit, vt sunt Moniales, et similes, quae Antiphona desumpta est ex D. Aug. in serm. 21. Annuntiationis. Cuius mens fuerat distinguere Clerum, et Moniales a Populo, iuxta Ecclesiae Vniuersalis consuetudinem in Feria sexta Parasceue, vbi de eisdem habentur distinctae orationes, in hoc etiam sensu D. Agatha dixerat Soror mea Lucia Deo deuota: quia voto perpetuae


page 43, image: s075

Virginitatis se Deo dedicauerat. Ita pariter in Concil. Tolet. can. 16. habetur: [Deuotam peccantem non recipiendam in Ecclesiam.] De hac voce Deuota in eodem sensu. Vide Agapetae Sorores. Deuota:||: Item dicitur Antiphona Introitus Missae. Vide Introitus. Dicitur etiam Antiphona Inuitatoria. Vide Inuitatorium. Vide Regina Coeli. In quo differat Responsorium ab Antiphona. Vide Rabanum in dict. Responsorium.

ANTIPHONARIVM Volumen, in quo Antiphonae totius anni continentur a S. Gregorio in Rom. Ecclesia ordinatum fuisse Bernus cap. 1. refert, et ab eruditissimo Elisgaro Presbytero in Gallicana Ecclesia introductum testatur Amalarius.

ANTIPHONATIM aduerbium, quod alternatim significat. [Hymnum Ambrosianum Te Deum laudamus cum ipso antiphonatim decantare coepit. In vita S. Caroli Comitis.

ANTIPHRYGIVM Vide Mitra.

ANTIPOLIS appellata fuit Transtyberis Romae Regio, eiusque incolae Antipolitani. Vide Esox.

ANTIQVARIVS descriptor librorum, de quo in dic. Antigraphus: ita Ambrosius, Aug. et Hieronymus, qui etiam Sanctus antiquariam artem transcriptoris professionem appellauit, ac ita librarii dicti sunt ante typographiae inuentionem. [Qui videt litteras in codice optime scripto, et non nouit legere, laudat quidem Antiquarii manum. Aug. Ser. 44. de verb. Dom.] Vide Archiatae.

ANTIQVVS Vide Olitanus.

ANTISPIRITVS Daemonium, [Hoc modo super culmen templi Christus erat in spiritu sciens, quod antispiritus affectaret, et hosti se de vana gloria pulsaturo opportunitatem parabat. D. Cypr. de Ieiun. et Tentat. Christi.] Vide Daemon.

ANTISTA Vide Abbatissa.

ANTISTATVM Vide Antisto. Episcopium.

ANTISTES Vide Episcopus. Antisto.

ANTISTO Antecello, de quo frequenter Tertullianus. [Sed accepisti homo os ad deuorandum, atque potandum, cur non potius ad praedicandum Deum, vt etiam hominibus antistes. lib. de Resurrect. car.] et clarius idem cap. 3. [Nos autem puto multis passcribus antistamus.] FR. in eodem sensu Cato cap. 156. dixit. [Brassica est, quae omnibus oleribus antistat.] Dicitur etiam Antesto. Ex quo verbo Antistes id est, Episcopus deducitur, vt notat Gloss. in Clement. de sepulturis cap. 2. reperitur Antistes, Antistita, et Antistatum. Id est, superior, superiora, et superioritas.

ANTITRINITARII FR. haeretici, qui pullularunt circa annum 1570. tres personas diuinas non subsistere in sese, sed tantum in vnica personalitate asserentes.

ANTITYPON a)nti/tupon, a Clemente lib 7. cap. 26. et ab aliis Graecis Patribus Eucharistia significatur. Damascenus vero lib. 4. Ortod. fid. cap. 14. existimauit denotare panem, et vinum ante consecrationem, quam explicationem reicit Eminentiss. Card. Bessarion; itaque secundum Turrianum non significat figuram, sed veritatem ipsam tectam, in quo sensu S. Cyrillus Hierosol. appellauit Baptismi Sacramentum Antitypon; non quia sit mortis Christi figura, sed quia realiter ea repraesentatur. Antitypon igitur Eucharistia dicitur, nempe, figura vicaria, quia veritas figuram expulit, et eius locum obtinuit; seu quia est figura coelestis, et aeterni Conuiuii, in quo sensu explicari possent Damasceni verba loc. cit. vt ex S. Maximi Dionysii discipuli explicatione comprobatur inquientis [Sancta munera superiorum, et veriorum sunt symbola.] Tandem dici potest, quod Eucharistia sit figura sacrificii Christi in Cruce, sed haud diuersa a figurato, in quo sensu Chrysostomus, ait: [Hoc sacrificium typis illius est; eundem enim semper offerimus, non modo quidem alium, modo vero alium, sed semper eundem. Hom. 17. in epist. ad Hebr.] Alii deinde dixere, quod idem esset Antitypon, ac Isotypon apud Basilium, quia praepositio a)nti\ aliquando aequalitatem significat, vt saepe supra dictum fuit.

ANTITHEIA graece a)ntiqei=a, erga Deum contrarietas. Theophilactus in cap. 18. Lucae.

ANVLVS Vide Annulus.

APALAREVS et Apalarea. Discus. vox graeco barbara: *)/ablaros2 enim cocleare significat, alii existimant significare vmbraculum, a graeco a)po\ tou= h(li/ou cuius beneficio a solis radiis tegimur. [Pro vera benedictionis causa direximus vobis apalareum vnum. In epist. Pontif. a Gretsero edit. Hic posuit in apsida Basilicae suprascriptae super sedem apalaream argenteam pensantem libras centum viginti Anast. Bibl. in Sergio.] FR. apud Isidorum in eius Gloss. Ablaros, et Applare reperitur, de quo vocabulo. Turnebus lib. 27. Aduersar. cap. 10. et lib. 28. cap. 5.

APARIBVS hoc titulo saepe D. Greg. in Regist. in principio Epistolarum vtitur, personis in communi scribens. Vide Parilitas.

APELLITAE FR. Haereticorum secta, a quodam Apelle ita dicti, Angelum quendam Dei superiorem asserentes, quem Deum Igneum appellabant, Israelitatum Legislatorem, et Christum non in veritate esse Deum, sed hominem in phantasia apparuisse. 24. quaest. 3. cap. 39.