14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 5, image: s037

ABVNDANTIA FR. pro excessu, nam vbi nos legimus in psal. [Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax.] legit D. Ambros. [Ego dixi in abundantia mea. can. Imitare. 6. quaestion. 1.]

ABVTOR pro non vti, et abstineri. [Est autem et sancta superbia, et humilitas iniqua, nam et iustificatur superbia, quae huic mundo superbit, et contemnit hoc saeculum, omnibusque magnis eius, et dulcibus, et speciosis abutitur, intenta coelestibus rebus. Paulin. cap. 21.] Idemque in altera epistola Abusio pro abstinentia ponit; dum Victricium laudat, qui a rebus licitis se abstinebat; sic [Tua sanctitas non solum de abusione licitorum, et abstinentia commodorum vsibilium christianae paupertatis diuitem gloriam tenet. ep. 27.

ABYSSVS a graeca voce busso/s2, fundum, et A, particula priuatiua, id est, absque fundo. FR. errat tamen Auctor Vocabularii Ecclesiastici, dum hanc dictionem, significare, ait, absque base, et absque bisso, id est, sine lucis candore; nam a S. Basilio, qui graecus fuerat contradicitur; dum Abyssum ita definit: [Abyssus copiosa aqua ad cuius fundum non facile penetrari potest deorum versus. ] Idem S. August. super psal. 41. affirmat. vbi: [Abyssus (ait) est profunditas impenetrabilis, incomprehensibilis etc. quae penetari vsque ad fundum non potest.] Inde Abyssus dicitur in Euangelio damnatorum locus. vbi rogauerunt Christum daemones expulsi: [Ne imperaret illis, vt in abyssum irent. Luc. 8. 31. ||. Metaphorice deinde capitur pro re incomprehensibili, vt [Iudicia Dei abyssus multa. psalm. 35.] Vide Hypobrychium.

ACACIA graece *)akaki/a, innocentia. [Hanc corruptibilem habeam semper induere in domo Domini, quam acacia pollicetur. Tertull. de cultu foem. cap. 6.] Sumitur pro inuolucro pergameno, quod loco sceptri ferebat Byzantinus Imperator, adinstar antiqui codicis, puluere fartum, in memoriam eius mortalitatis cum ceteris hominibus communis, quo vtebatur quando sollemniter, et imperialiter indutus incedebat; inde huius generis sceptrum Acacia, seu Innocentia dicebatur: nam mortis recordatio vna ex nouissimis est, quae innocentiam cordis in homine conseruat.

ACANTICA Vide Cactus. Schinus.

ACATHISTVS HYMNVS sollemnissima vigilia in Sabbato quintae hebdomadae Quadragesimae in honorem b. Virginis, quam Ecclesia graeca obseruabat, ob memoriam diuersarum liberationum ab inuasionibus Barbarorum, quas eadem Deipara pro Ciuitate Constantinopolitana intercesserat apud Deum, quae vigilia *)aka/qistos2 dicebatur, quod sine sessione sonat, nam tota illa nocte stando celebrabatur, dum in honorem ipsius Deiparae hymnos, ac laudes incessanter canebantur, quod colligitur ex quibusdam Bibliothecae Bauaricae verbis apud P. Gretserum huius tenoris; [Ciuitas vero illaesa permanens, intercessione Deiparae quotannis, ex illo tempore hymnum gratiarum agendarum causa concinit diem illum Acathiston, quasi sessionis expertem nominans.] FR. Hic corrigendus est Franciscus Iunius, qui censuit hanc vigiliam institutam fuisse in itineris memoriam Mariae Virginis, vna cum eius Diuo Sponso Iosepho ad Bethlehem; ex Graecorum namque Triodio aliter apparet.

ACATVS nauis genus, quae velis, et non remis vtitur, vt ipsa graeca dictio a)/katos2 declarat. [Quamobrem pontice nauclere, si numquam furtiuas merces, vel illicitas in acatos tuas recepisti. Tertull. lib. 5. aduers. Marcion. cap. 1.] Aliquando pro vase cauo ad cymbae similitudinem, et pro calciamine [correction of the printer; in the print calcamine] eiusdem figurae accipitur.

ACCA hodie in Syria Ciuitas antiquitus Ptolomais dicta. Vide Siclus.

ACCARONCiuit. [abbr.: Ciuitas] et Accaronitae incolae. FR. de quibus in Sac. Scriptura sterilis, et steriles interpretatur, D. Gregor. lib. 3. in 1. Reg. cap. 5. et 7.

ACCENSATOR FR. qui in emphyteusim, seu in censum alicui dat immobilia. adhuc enim in Siciliae, et in Melitae Insulis census dicitur. [Qua lege omnes custodes astringantur, vt donator accensator, venditor, honorem perdat. can. non liceat Papae. 12. quaest. 2.]

ACCEPTOR Accipiter, auis rapax. [Qui acceptorem de arbore furauerit. in l. salica tit. 7. . 1.] Reperitur etiam eius adiectiuum Acceptoricius ad denotandum quodlibet rapacitatis animal: [Qui canem acceptoricium occiderit.]

ACCEPTVM Apoca. [Quindecim ei libras, accepto ab eo de suscepto, dare modis omnibus debeatis D. Greg. [note of the transcriber: scil. Epistolae] lib. 6. cap. 35.] id est, accepto chirographo de argento suscepto. Vide Latinum in Greg. ad calcem Oper.

ACCIDIOR negligens sum, et accidiosus. [Si ille dormire vult, hic accidiatur. Petr. Damian. lib. 2. epist. 3.] accidia, et acedia etiam dicitur pigritiae vitium apud Cassianum, ex graeco a)kidi/a.

ACCLAMATIONES patrum antiquorum in conciliis Vide Kyrie eleison, Polychronion.

ACCOMODO FR. pro consentire. [Deuote si tibi accommodare non deneget. S. Gregor. in Regist. lib. 7. cap. 44. Nostrum in his accommodamus consensum. Idem lib. 6. ep. 60.]

ACCVBITA cenaculum erat, ibi Romanus Pontifex in aliquibus festiuitatibus sollemnibus epulum Clero dabat, huius loci fit mentio apud Anastas. Biblioth. in Leone IV. qui hoc aedificium a Leone III. eius antecessore erectum restaurauerat, cuius vestigia vna cum tribuna in musiuo depicta adhuc exstant a latere


page 6, image: s038

posteriori Domus Poenitentiariae Lateranensis Basilieae, ex diligentia Eminentissimi Cardinalis Barberini sacrarum Antiquitatum vigilantissimi restauratoris, ac graeci, latinique prisci ritus studiosissimi, et litteratorum Maecenatis perdurant. De praefato igitur cenaculo, seu accubitibus Ordo Romanus refert, quod in Paschae festiuitate antequam Pontifex a caterua famularetur ad Vesperarum celebrationem in Lateranensi Basilica. [Descendebant Primates Ecclesiae ad accubita, inuitante Notario Vice domini, et bibebant ter.] In Aula Constantinopolitana etiam reperiebatur locus appellatus Nouemdecim accubita, ex Luithprand lib. 6. hist. cap. 3.

ACCVBITOR Vide Concubitor Paracimomenus.

ACCVSATOR FALSVS tribus modis detegitur Vide Praeuaricator. Colludium. Inludium. Tergiuersator, et ibi diuersitates poenarum ei praescribuntur.

ACEMETAE Monachi nonnulli Byzantini, ita vocati, quia per totam noctem, ac diem continuo in variis classibus diuisi ad canendas diuinas laudes occupabantur, ita vt vna classis alteri succederet, a voce graeca *)akoi/mhton, quae vigilantes sonat, appellati, et acute D. Greg. Nazianz. *)akoi/mhton conscientiae vermem dixit, quia numquam quiescit; sic Graeci vocant a)koi/mhton Lumina continuo ad Sanctissimum ardentia. Relati igitur Monachi etiam Studitae dicebantur a quodam nobilissimo viro nomine Studio, illius Monasterii fundatore, multique deinde Sancti huius loci alumni Studitae appellati sunt, ac sane locus iste Doctorum, Sanctorumque Praesulum graecae Ecclesiae seminarium fuit, ex quo etiam pro Apostolica Sede acerrimi defensores exstitere, praesertim contra Acacium Constantinopolitanum Episcopum, qui cum depositus, et excommunicatus fuisset in Concilio Romano sub Felice III. ac nolentem sententiae succumbere; ad eius Pallium pontificale, et ad pectus ipsius cum pontificaliter ille incederet, zelo motus quidam huius Monasterii alumnus, praefatam sententiam affixit. Metaphrastes in vita Marcelli Acemetarum Archimandritae scribit Alexandrum Abbatem huius Instituti suisse Auctorem, quod deinde in variis Orientis partibus dialatatum fuit. Fr. hos alumnos, qui Byzantii eruditionum causa alebantur Doctores Oecumenicos appellat Zonaras in Leone tom. 5. pag. mihi 85. Item Acemetae latine Insomnes, seu Vigiles significant, quare Euagrius in hist. Eccl. lib. 3. cap. 19. hunc titulum habet. De Cyrillo Monachorum, qui insomnes vocantur, Praefecto etc. In textu vero scribit: [Cyrillus, qui Monachis quos *)akoimh/tous2 vocant etc.] ac idem habet in cap. sequenti.

ACEPHALVS haereticorum secta, *)ake/falos2, id est, sine capite, non enim caput, seu haeresiarcham habebant. FR. dicuntur Acephali etiam Clerici, qui Superiorem cognoscere nolunt. can. 8. dist. 93.||. Item Acephalum dicitur Concilium, seu Conciliabulum absque Pontificis Romani facultate congregatum, cum sit ille totius militantis Ecclesiae caput. Haeretici itaque illi Haesitantes, id est, dubiosi dicti fuerunt post Chalcedonense Concilium, Cyrillum Alexandrinum, et Ioannem Antiochenum Patriarchas non sectantes. Fr. dicuntur etiam Acephalitae praedicti haeretici. [Nullus enim eorum reperitur auctor, ex quo orti sunt, ii trium Chalcedonensium Capitulorum impugnatores; duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et vnam in eius persona naturam praedicant. 24. quaest. 3. canon. 39. Item Acephalum concilium dicitur conciliabulum absque superioris licentia conuocatum can. submittitur. dist. 21.

ACERRA incensi nauicula. [Quam quidem, et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi, vt focalium, et acerram oportebat: Tertull. aduers. Gentil. cap. 9. Diripiebant, suisque ornamentis spoliabant, multas quidem amulas sacras, neu vasa historialia, et aspergilla ex puro auro, quamplurimos etiam calices, et acerras. Agatias, lib. 3.] quae Pyxis etiam dicitur. [Pyxidem, qua tus habetur in manu ferens. Ordo Rom.] Vbi qui illam Pontifici porrigit, Custos, vel Princeps Ecclesiae appellatur, ministerium namque hoc ad Ecclesiae illius Titularem spectabat, hodie tamen ad Decanum pertinet, et quando non celebrat Papa: tunc primi Presbyteri hoc munus erit; eius synon. vide Colimpha. Chelandium, Hannapus. Incensorium. Pyxis.

ACETABVLVM scutula, vasis genus, [Acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum. In testam. S. Remig. num. 7.]

ACERVVS MERCVRII FR. phrasis quidem intellectu difficilis. [Sicut qui mittit lapidem in aceruum mercurii, sic qui tribuit insipienti honorem. Prouerb. testans [correction of the printer; in the print testas] Mercurium, aut vt ei honorem significet, si nihil habeat aliud, quod ei offerat, siue vt Mercurii collocationem praetereuntibus faciat manifestiorem, vt innuat ex paruis partibus proferendam constitui orationem]. Similem actum faciunt Mahometani peregrini ad sepulcrum superstitiosum eorum Pseudoprophetae, ibi enim ad puteum, nempe, in quo absconditus fuerat Sergius Monachus apostata, et haereticus ex secta Basilidis, seu Manichaei, nam illi haeretici


page 7, image: s039

dicebant non Christum, sed Simonem Cyrenaeum crucifixum fuisse, quem angariauerunt Iudaei, vt Christi crucem tolleret. Augustin. lib. ad Quoduultdeum, et de fide contra Manichaeos. Quod idem asserit Alcoranus ab ipso Sergio consarcinatus. In hoc inquam puteo latebat iniquus ille Monachus, dum ibi prope Mahometus praedicabat, quando columba, quae saepe ad aurem eius granum frumenti capessere rostro erat assueta, dimissa fuit, post talae aparens miraculum, ne id cognosceretur ex opera humana patratum, iusserat falsus ille Propheta, vt vnusquisque illius multitudinis, quae seducebatur, proiceret lapidem in puteo, ne deceret amplius (ut aiebat) quemquam tali puteo, vnde Spiritus Sanctus in columbae specie prodierat, vti, vel ingredi, et sic miser ille apostata mahometico dolo lapidibus obrutus fuerat; quare vsque ad haec tempora Mahometani peregrini ex superstitiosa illa veneratione lapidem proicere solent, et vocatur puteus ille bir semsem, quod sonat arabice puteus resonans. Similiter plebs terrae Guadagnoli prope Polum in Dioecesi Tiburtina, solet ante ingressum illius Terrae inicere lapidem in acer num, vbi traditur quendam viarum crassatorem humatum fuisse. Igitur ex Phornuti fabula de Mercurio aliqui Salomonis phrasim intelligunt, quod sicut frustaneus est lapidis iactus in Mercurii culmen [Sic qui tribuit insipienti honorem.] Aliquis tamen mihi in hoc moralis sensus occurrit de insipientibus, qui gloriae tributum a posteris exigunt, se se tamquam librorum auctores diuulgando, cum reuera non nisi Descriptores sint aliorum Auctorum, isti (inquam) nil aliud faciunt, quam mittere lapides in aceruum Mercurii, scientiarum numinis, ac frustraneos libros inutiliter in bibliothecis coaceruant. Potest haec Salomonis phrasis trahi ad alium sensum, ex eo, nimirum, quod de lapidibus scribit Orpheus, qui in hymno de Mercurio, cum ad studia homines adhortaretur, speluncam Mercurii ait, esse omnium bonorum, et commodorum plenam, cuius versus, iuxta Natalis Comitis versionem lib. 5. cap. 5. Mythol. circa finem, sic interpretantur.

At quemcumque virum ducit prudentia cordis
Mercurii ingredier speluncam, plurima vbi ille
Deposuit bona, stat quorum praegrandis aceruus,
Ambabus valet hic manibus sibi sumerer, et illa
Ferre domum: valet hic vitare incommoda cuncta.

Hunc fortasse Orphei de lapidibus Mercurii grandem aceruum, et scientiarum cumulum insinuare Salomon vouit, scilicet, ad honorabilem studiorum cumulum mittendum non esse stultum, qui est tamquam lapis insensatus; Nam studio, et labore acquiritur ibi scientia, quod idem Poeta, Perdrierio interprete, subiungit circa finem hymni: [Ego vero mihi obtemperantibus, thesauros meos despondeo, longe diuite auro praestantiores demonstraturum: qui hominem strenuum, et patientem laborum, qui instituatur, et peritos interroget. Siquidem absque labore, et sudore copioso, Saturnogenitus artes non concedit: veluti ad occasum equi per aethera splendentem respirantes currum Phoebum perducunt.] Id est, negligentes toto coelo diuerso, et quantum distat ortus ob occidente, inuerso ordine ad comparationem studiorum proficiunt, quod de vera sapientia, etiam Rex ille sapiens affirmauit, dum ait: [Homo sanctus in sapientia manet sicut fol, et stultus vt luna mutatur. Eccl. 27. Nam: In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. Prouerb. 17.] In finibus terrae, ait, id est, ad occasum, quia [Si vnus, et stulti meus occasus erit. Eccl. 2. Stultus enim in tenebris ambulat. Ibidem] Et quod cecinit Orpheus de biuio, et triuio Mercurii sapientiam largiente; a Salomone furatus est, vbi de insipiente peccatore sic loquitur: [Terram ingrediente duas vias. Eccles. 2.]

ACHARIS *)/axaris2, graece sonat sine gratia, insipidus, ingratus. [Homo acharis quasi fabula vna. Eccl. cap. 20.] FR. vnde dicitur Acharistus beneficii accepti ingratus, et immemor: Acharistia ingratitudo, et Acharistia medicamenta dixit Celsus, id est, ingrata, vel etsi salutifera, ingrata tamen sunt sensibus, vt aiebat Cicero, quod; [Nulla remedia, quae vulneribus adhibentur, tam faciunt dolorem, quam, quae sunt salutaria.

ACHEROPOETA appellabatur mirabilis Imago illa Saluatoris, *)axeropoi/th graece, quod nos Non manufactam dicimus, quae Romam translata magna veneratione conseruabatur. [Stephanus procedens in litania cum sanctissima Imagine Iesu Christi, quae Acheropoeta nuncupatur. Anastas. in Steph. III] In vetustis Basilicae Lateranensis monumentis habetur hanc venerabilem Iconam a diuo Luca inchoatam, et ab Angelis perfecte absolutam fuisse, quod confirmatur ex Ioanne Lateranense Diacono apud Honuphrium Panuinum in opusculo M.S in quo de hac Basilica egit, cuius haec sunt verba: [Super hoc Altare est imago Saluatoris mirabiliter super quadam tabula depicta, quam Lucas Euangelista designauit, sed virtus Domini angelico perfecit opificio.] et Angelicus doctor in 3. part. quaest. 25. ait: [Vnde et b. Lucas dicitur depinxisse Christi imaginem, quae Romae habetur.] Ex M. S. Caeremoniali Benedicti Sancti Petri Canonici in Angelica


page 8, image: s040

S. Augustini de Vrbe Bibliotheca conseruato legitur, quod in die Paschae antequam Papa ad Basilicam S. Mariae Maioris pro sollemni Missa celebranda transferebatur, Cappellam S. Saluatoris ingrediebatur, vbi album pluuiale deponebat, et vna cum Diaconibus, et Cardinalibus paratis, suscipiebat sacra paramenta vsque ad Dalmaticam, ac mox hanc figuram Saluatoris detegebat, eius pedes osculando, et alta voce dicebat: [Surrexit Dominus de sepulcro Alleluia,] ac se ponebat in sede, deinde Diaconorum Prior osculabatur eosdem figuratos pedes, et ad Papam accedens pro susceptione pacis, Papa proferebat. [Surrexit Dominus vere,] tunc Prior. [et apparuit Simoni,] respondebat. Idem Diaconus, Cantorum Primicerius, Basilicae Prior, et ceteri in dicat relatione nominati, faciebant. Quo finito, Pontifex induebatur planeta, et pallio, cum mitra in capite, et ad dictam Marianam Basilicam perequitabat. In Vigilia vero Assumptionis Deiparae eiusdem Redemptor is Iconem, herba ocymo, et aqua ad pedes lauabat Pontifex, ac illum processionaliter ad eandem Basilicam propriis suis manibus deferebat. Qui caeremoniae vsus, vsque ad B. Pii Papae V. tempora (ut Sebastianus Fabrinus in tractatu de Iubileo Anni Sancti 1600 [correction of the printer; in the print 1660]. cap. 18. testatur) durauit. De significatu huius lotionis dicetur infra in dict: Aqua benedicta. Creditur esse hunc eundem Iconem, qui nunc in Sancta Sanctorum conseruatur, vbi non possunt femiminae habere ingressum, et antiquitus solus Papa ingrediebatur ad celebrandum. FR. Identitatem huius imaginis Acheropoetae conatur probare Benedictus Millinus in Tractat. de Oratorio S. Laurentii, cui apolegetice, et erudite respondet Franciscus Grisendus. Causa huius equinoci fuisse puto, quia Basilica ipsa Lateranensis, non S. Ioannis, vt modo appellatur, sed S. Saluatoris dicebatur, et S. Ioannis ecclesia erat solum illa, quae Baptisterium Constantini dicitur. Vide hic Constantiniana Ecclesia.

ACINETVS Vide Abascantus.

ACOLVTVS seu Acolytus, vnus ex quatuor Ordinibus minoribus. ex graeco verbo kwlu/w, id est, prohibeo, et ex negatiua particula A, componitur nomen Acolytus; quod Non prohibitus sonat. FR. Acolytus graece, latine comes, siue minister intelligitur: ita Valentinus Forsterus de Iurisdict. Rom. par. 2. tit. de Ecclesiasticis functionibus num. 30:||: Cum non omnino a sacro ministerio exclusus sit, debet enim et sacra vasa praeparare, imo antiquitus sustinebat patenam inuolutam, sicut modo Subdiaconus facit. [Accipit Archidiaconus, a Subdiacono, patenam inuolutam, quam Acolytus tenuit inuolutam, et osculatam dat vni ex Diaconibus tenendam, et confractionem in ea faciendam. Microl, de Eccl. Obseruat. cap. 18. Acolytus infra Canonem patenam inuolutam tenet. Gem. de Antiq. Ritu Missae. lib. 1. c. 48.] Eodem quoque tempore gestabat fistulam in manu, per quam attrahebat populus tunc temporis Christi sanguinem. [Acolytum patenam, et fistulam habentum.] Acolytorum officium est ferendi etiam cereos accensos in celebratione Missae. Alii, et melius etymon deducunt a verbo graeo *)akolouqe/w, quod sequi significat, nam eius officium est cum cereo accenso Diaconum sequi, quando ad canendum Euangelium incedit, at iuxta hanc significationem deberet scribi Acoluthus. Quod munus non nisi ab ordinato in hoc gradu exercendum erit, vt Conc. Trid. sess. 23. c. 17. de Reformat. disponit. vbi vehementer in hoc inculcantur Ordinarii; et ideo Sac. Congregat, prohibet Laicos, et Nouitios Regularium a tali exercitio, quando carent hoc ordine; quin et Nicephorus lib. 8. hist. cap. 18. ait, quid eius aeuo incurrebat in irregularitatem, qui non ordinatus hoc munere fungi audebat. Refert Codinus, Praefectum Barangium, id est, militum, Byzantinae Cohortis imperialis appellatum fuisse Acoluthum. FR. Petrus tamen Lombardus dist. 24. lib. 4. codet hanc vocem significare Ceroferarium, sed potius officium, quam etymon Acolyti explicauit. Romae tria genera Acolytorum reperiebantur Palatini, qui nimirum, inseruiebant Pontifici; Stationarii, qui assistebant in Ecclesiis, vbi stationes celebrabantur. Regionarii, qui administrabant cum Diaconibus in Vrbis Regionibus. Vide Ambo. Anagnosta. Arehiacolutus. Ceroferarius. Corbicularius. Acolytus antiquitus patenam in Missa sustinebat. Vide Patena.

ACRA uox germanica Acker, territorium arabile, et ad cultiuationem aptum significat. [Iugerum terrae concedimus praeterea eis Pinchecrofort cum duabus acris. In vita S. Alb. Abb.] FR. [Cum eiusdem Villae Dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad vsus Sacerdotis conferre. lib. 3. tit. 48. cap. 3. decretal.] Vbi Glossa notat, quod Acra sit mensura terrae iuxta vulga re Anglorum; deo Alexander Tertuis anglico termino vtitur in citat. cap. Decretal. nam Eboracensi Archiepiscopo scripserat.

ACRIMONIA FR. excommunicatio. [Qui vero praemissas inhibitiones animo petulanti contempserint, praeter processum ordinarium, et deputandorum ab ipsis, diuinae vltionis, et nostrae poterunt Acrimoniam formidare, donec suum confessi reatum, a similibus firmato proposito deliberauerint abstinere. tit. 23. c. 1. in 6.] et ibi Glossa inquit [Acrimoniam, id est, acrem poenam, et dicitur quasi acris monitio, vel, id est, poenam excommunicationis: quasi a gremio Ecclesiae expellentem.] Sed potius


page 9, image: s041

Acrimonia dicenda est ab Acrisia, id est, absque, et extra iudicium, vt hic immediate sequitur.

ACRISIA nomen graecum kri/sis2, quod iudicium sonat, cui praeposita negatiua particula A significat absque iudicio, et proprie de iudicio erroneo dicitur, vt duobus illis Discipulis ad Emaus euntibus euenit, haud discernentibus fuisse Saluatorem Mundi, qui cum ipsis associatus in via fuerat, Peregrinum esse existimantibus. [Hospitalitatis fuit meritum, quod duo Discipuli euntes in Emaus acrisia sublata in fractione panis Dominum cognouerunt. Blesen. epist. 29.] Itaque erroneum iudicium significat.

ACROSTICHIA FR. [Alius quidem psalmos Dauid canat, populus vero initia versuum, quae dicuntur Acrostichia succinat. Constit. apost. lib. 2. cap. 57.] *)akrostixi\s2 enim initium versuum significat. Coel. Rhodig. Antiq. lect. lib. 13. cap. 39.

ACTA litus maris arenosum. [Quae non in acta, nec in litoribus, sed in Atlantici maris profundum feruntur. S. Ambros. lib. 5. Examer. cap. 11.] vbi de monstruosis coetis loquitur, graece enim a)kth\ litus significat. FR. Virgil. Eneid 5.

At procul in sola secretae Troades acta.
Amissum Anchisen flebant.

Seruius. ibid. Vnde Attica, seu Atthis regio ad a)kth/, id est, litore dicta fuit, scribit enim lib. 6. Strabo hanc regionem magna ex parte litoralem esse, quod Plinius etiam lib. 4. cap. 7. sic confirmat. [In ea prima Attica antiquitus Acta vocata.

ACTIO MISSAE Canon Missae S. Dionysius de Hierar. Eccl. cap. 1. inde Infra actionem dicitur totum id, quod infra canonem est, cuius partes explicabuntur minute in suis locis. Vide Canon Missae.

ACTIONARIVS Exactor, et usurarius. [Ab Actionariis publicis mutuo accipiunt, et grauia commoda pro eodem beneficio persoluunt. S. Greg. in Regist. lib. 1. cap. 42.] FR. Differt autem Auctionarius ab Actionario; nam primus vsurarium, et negotiatorem denotat. Secundus vero, de quo in Bullar. Casinen. tom. 2. constit. 2. 10. 12. 13. 15. et clarius ibid. const. 3. 17. 20. significat actorem, agentem, ac negotiorum gestorem. Locum igitur D. Greg. supra Actionariis, alii corrigunt Auctionariis ab augendo, ita enim vsurarii dicendi sunt, quia sortem principalem lucrando augent.

ACTOR idem, ac Actionarius supra in secunda significatione, [Si quis erga Episcopum, vel Actorem Ecclesiae, quemlibet quaerelam habere crediderit. In Capitul. Ludouici Imp. cap. 12.

ACTORES TEMPLI Vide Exorcista.

ACTVOSA Epithetum Ecclesiae ab Ambrosio attributum de interpell. Dauid. FR. Calepinus autem in dict. Actin, id est, radius solis Actinosa pro actuosa, citatum locum Ambrosii, legit in hoc sensu actinosa Ecclesia dicat, id est, radiata, seu illuminata potius, quam luminosa, vt frater meus expresserat, cum ipsemet etiam fateatur, hanc dictionem ab a)kth\n vocabulo prouenire, ergo non actuosa, sed actinosa dicenda cum Calepino.

ACVANITAE FR. haeretici, quorum seductor Acuas Manetis discipulus fuerat; qui cum Manichaeis conueniebant. Baron. ann. 277. num 42.

ACVPICTILE Phrygium opus, quod acu pingitur, italice Ricamo dicitur, in Lege Francorum lib. 5. cap. 75. vbi mendose Acubicule, et Meursius Acubicula a graeco a)kou/biton punxit. Sed Acupictile dicendum, vt ex textus sensu clare apparet, vbi sic habetur. [Feminae in die Dominica opera textilia non faciant, nec capulent vestitus, vel acupictile fiat.] FR. contra hanc legem militat Recentiorum opinio, qui tenent penicillo, et acu pingere in die festo non esse prohibitum.

ACVS FR. portam intellexerunt aliqui, vbi Christus. Matthaei 19. [correction of the printer; in the print 79. ] et Lucae 18. dixerat, [Camelum facilius esse per foramen acus transire etc. Pro cuius rei difficultate non nulli foramen acus dixerunt posterulam fuisse in Hierusalem. Ita Paschasius Rathbertus lib. 8. in cap. 19. Matth. Vide Camelus.

ACVTVS clauus, aculeus, seu ligni cuspis. Colligitur ex Palladii verbis. [Sicuti impossibile est nauim fabricari sine acutis. lib. 5. num. 48.

ACYROLOGIA uox graeca *)akurologi/a, impropriam locutionem significat. [Istiusmodi nugis, et acyrologiis omnis eius scatet oratio. D. Hieron. lib. 2. aduers. Ruf.

ADAM Vide Ambro. Cinerum dies. Fermentum. Golgotha. Inconcilio. Innuptus. Kabala. Qua hora creatus fuerit. Vide Horae Canonicae. . sexta vero hora. Item Vide Protoplastus. In quo hebdomadae die peccauerit. Vide Psalmus. Eius generationes. Vide Sabbatum Enoch. Quando eius lapsum celebrat Ecclesia. Vide Septuagesima. Primus praeuaricator. Vide Praeuaricator.

ADAMANTIVS sic appellatus fuit Origenes, ob eius argumenta, vt scribit Photius in Biblioth. cuius haec sunt verba: [Origenem Adamantium cognominatum, ex eo tradunt, quod rationes, quas collegerat, adamantinis quibusdam quasi vinculis non absimiles viderentur.] Inde sumpta occasione aliqui Scriptores crediderunt, duos fuisse Origenes, tales fuere D. August. Sophronius Hierosolymitanus Episc. S. Epiphanium secuti. FR. Sophronii opinio adducitur a Photio


page 10, image: s042

in eius Bibliot. t it. 231.:||: At Photius causam aequiuocationis ostendit; nimirum ex verbis Constantinopolitani Concilii V. appellati, c. 9. vbi condemnatur Origenes his notis: [Anathema, et Origeni, qui Adamantius.] Ex quo infertur Patres in illo Concilio praeter Adamantium, alium Origenem Catholicum cognouisse.

ADAMATICA ARBOR scilicet, illa, quae in terrestri Paradiso erat, cuius fructus Adam contra diuinum praeceptum gustauerat. [Ante Zachaeus ascendit arborem, quam crucem Dominator ascenderet; hinc est, quod dicitur ei, festinans descende, si sapis festinans descende ante Dominum de adamatica arbore, vt post Crucem Dominicae passionis ascendas. Petr. Chrusol. serm. 54.]

ADAMIANI Haeretici. FR. ita appellati, quia [Adae nuditatem imitantur. Vnde, et nudi erant, nudi inter se mares, et feminae conueniunt, nudi lectiones audiunt, et celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam. 24. quaest. 3. can. 39. et D. August. de Ciuit. Dei cap. 23. et lib. 1. in Gen. contra Manich.]

ADAR FR. duodecimus Hebraeorum mensis. Vide Auctores citati in dict. Elul.

ADARESCILD FR. dictio Longobarda, quae significat aggressionem, factam in aliquo vico. I. si homines, et ibi Gloss. de aggressione in Vico facta. et l. relatum. eod. tit.

ADELINGVS de familia nobili, dictio Longobarda. [Omnes Reges illi fuerunt Adelingi, id est, de nobili prosapia, quae apud illos dicitur Adelinga. Gotefred. Viterb. in Chron.] A. Saxonica voce Aden, id est, nobilis, et ling. imago, seu filius. [Rex vero Edouardus Edgarum filium eorum secum retinuit, et et quia cogitabat heredem eum facere, nominauit Adeling, quem nos dicimus Domicellum. In legibus. S. Odoardi Regis, et Conf. M. S.

ADCOGNITO manifesto, seu promulgo. [Exemplar dominationi vestrae transmitto, vt inbeatis venire fideles vestros, dicentes, quia eis adcognitare vultis. Hincmar. in epistol.

ADELPHATVM fraternitas. ab *)adelfo/s2 graece frater. [Ii enim omnes etiam fruentur rursus iis, quae sibi adsunt, praefecturis, et oeconomiis, et ministeriis, ac muneribus, et officiis, quae illis adsunt, quae dicuntur adelphata. Balsam. can. 37. in Trull.] Recentiores Graeci Congregationes, et Confraternitates saecularium Adelphaton vocant. In donatione m. s. facta Monasterio Casinensi a Tertullo, vbi fit mentio de eius fratre Faustino; haec habentur: [Vna cum Faustino nostro ex adelpho carissimo.

ADELPHIANI Vide Euchetae. Procuracares.

ADEXTERO associo, et ad dexteram alicuius. simul eo, de quo verbo saepe in suo Caeremoniali m. s. Cencius Camerar., et Adextratores, idem appellat papalis Mitrae delatores, quia ipsi ad Papae dexteram incedebant. quando equitabat ad visitandam aliquam Ecclesiam. Reperiebatur etiam Adextrariorum Schola. Vide Dextera. Dextero.

ADFATIMO et Adfatimus. Vide Afatomia.

ADGENICVLOR genuflector, [Presbyteris aduolui charis Dei adgeniculari. Tertull. cap. 9. de poenit.] En quam insana sit Haereticorum nostri temporis subsannatio, qui nostras genuflexiones ad pedes Christi Vicarii exhibitas deridunt, si tam ab antiquo, omnibus etiam Sacerdotibus praestita fuerat, vt ex relatis Tertulliani verbis manifestatur, vbi fit mentio de publicis Poenitentibus, qui ad Ecclesiae fores, ad Sacerdotum pedes prostrabantur. [Caris Dei,] de iliis, scilicet, loquitur tertullianus, qui in tormentis fidem christianam confessi fuerant, et tamquam martyres habebantur, de quibus S. Cyprianus, [Deo caros domo priuas. epist. ad Demetrium] dixerat. Itaque de prostratione, quam exhibebat D. Epiphanio populus, refert. D. Hieronymus: [Pedes deosculans, et fimbriam vellens. in epist. ad Pammach.] FR. Quin et S. Io. Chrysost. homil. 14. in epist. ad Timoth. populum ad hanc erga Religiosos venerabilem exhibitionem hortatur: [Accede (inquiens) tange sacros pedes; longe enim honorabilius est illorum pedes, quam aliorum caput tangere.] Haec eadem reuerentia a Patribus vocalibus S. Dominici deuote obseruatur; statium enim ac electus est eorum Generalis; dum suam possessionem capit in sessione eius stalli ad Chorum, omnes pedes eius osculantur:||: De hoc antiquissimo ritu habetur etiam in actibus S. Susannae M. vbi agitur de aduentu Maximi, his verbis: [Qui osculatis Caii pedibus, de Susanna aperuit Diocletiani concilium.] Nec prae superbia (ut calumniantur Nouatores) verum humilitatis causa figuratas cruces in calceamentis Romani Pontifices gerunt, vt, nimirum, aduerantur Christiani, non pontificales pedes venerari; sed salutiferum illud signum, de quo vsu inueterato agam diffusius in verbo Sandalia, ibique curiosissimam, ac antiquissimam huius generis figuram demonstrabo.

ADHOC in antiquis Codicibus pro Adhuc saepe inuenitur. [Quod enim ad hoc sis post tanta funera tua superbiens. Lucifer Caralit. lib. 2. de Regib. Apostat.]

ADHOGAMENTVM FR. dictio Longobarda significat personalem, aut realem obligationem. Bull. Casin. tom. 2. const. 177. 239. n. 2. Dicitur etiam Adhoamentum ibid. const. 182. n. 5.