14 February 2004 Ruediger Niehl
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Could not identify errata-list item: 548. 1. lin. 46. stadium
06/2006; 12/2006; 02/2011 Cornelius Amberger; Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
spell check partially performed; the special sign ||: (resp. [erroneously?] ||. ) inserted (see the explanation of the printer: page 18)


image: s001

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM,



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

HIEROLEXICON SIVE SACRVM DICTIONARIVM AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI ET CAROLO EIVS FRATRE ROMAE Ex Off. Bernardoniana Sub Signo Virtutis Anno 1677 Superior [abbr.: Superiorum] permissu Et privilegiis



image: s004

[gap: blank space]

image: s005

HIEROLEXICON, SIVE SACRVM DICTIONARIVM, IN QVO Ecclesiasticae voces, earumque Etymologiae, Origines, Symbola, Caeremoniae, Dubia, Barbara Vocabula, atque Sac. Scripturae, et SS. PP. Phrases Obscurae elucidantur. AVCTORIBVS DOMINICO MACRO MELITENSI, Olim Cath. Eccl. Viterb. Canonico Theol. Sac. Indicis Congregationis Consultore, Proton, Apost. Eq. Aurato, Com. Palat. ET CAROLO EIVS FRATRE Biblioth. Alexandrinae in Archigym. Vrbis Praefecto. OPVS Figuris ornatum, quod praecedit Index Criticus, ac subsequuntur SYLLABVS graecarum vocum exoticarum, de quibus in eo agitur, et CONTRADICTIONES APPARENTES Sac. Script. ab eodem DOMINICO conciliatae, et ex eius Schedis in hac tertia, et postuma impressione auctae. [gap: illustration] ROMAE, Sumptibus PONTII BERNARDON. Via Parionis sub signo Virtutis. M. DC. LXXVII. SVPERIORVM PERMISSV, ET PRIVILEGIIS.



image: s006

[gap: praeliminaria]

page 1, image: s033

A

A Est nota comminatoria in Sac. Scriptura, et apud eius Expositores, vt exempli grat. [Dispone domui tuae etc. Isaiae cap. 28. Adhuc quadraginta dies etc. Ionae cap. 3.] vbi littera A. praeposita a Graecis a)peilh/, id est, comminatio vocatur. FR. Vide latius lib. 3. Biblioth. Sanctae Sixti Senensis. A, est etiam nota imperfectionis. Vide Ephron. Item signum absolutionis. Vide Pandectae.

AB FR. dicitur quintus mensis Hebraeorum. Sherlogi Diatriba antiq. hebraic. lib. 2. diss. 4. sect: 5. num. 29.

ABACTVS FR. Qui gregem abigit, vel partem gregis. Gloss. in rubricam Gratian. post Can. nullus introducitur. 4. quaest. 4. . Inscriptio.

ABASCANTVS uox graeca *)aba/skanton; significat scripturam, vel breue, quod ad collum appensum ferebatur, et proprie rem absque malignitate, seu inuidia sonat, hac voce vsus est Tertull. in opprobrium Valentinianorum haereticorum. [Hi nimirum (inquiens) cum animae de corporibus excesserint, et per singula tabulata coelorum de recepto despici coeperint, et interrogari arcana [correction of the printer; in the print arcane] illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates, et veros homines Taletos, scilicet, et Abascantos, et Acinetos Valentini: Aduers. Gnost. cap. 10. Vbi per Taletos, et Acinetos fabulosa numina Valentinianorum intelligit, qui felicitatem, ac beatitudinem in certis numericis proportionibus reponebant, quas Aeones, id est, saecula appellabant; nam ai)w\n graece saeculum significat, harum Valentinianorum diuinitatum idem Tertullianus longum catalogum texuit, quem videre licet penes Pamelium in eius annot. ad. d. Tertull. et nos breuitatis gratia relinquimus. Vide Bulla.

ABAVDIO inoboedio, et audire renuo. [Nec praeceptorum vestrorum Tyrannorum principum exaudio, imo abaudio. In vita S. Nicephori mart. 9. Febr.]

ABBAS Dignitas Monastica, quae etiam hodie est inter Clericos saeculares, ab hebraica voce, Abba, id est, Pater. Antiquitus magna sollemnitate anniuersarium Abbatis penes Monachos celebrabatur; [Vna autem die anniuersaria, quando ordinatus est Abbas Monasterii, de quo supra diximus, misit Abbas vnum de Fratribus ad Paphnutium, vt inuitaret eum ad anniuersarium Abbatis. In vita S. Euphrosinae.] Vsus mitrae, quo tempore inter Abbates habuisset principium, de hoc varii varia scripsere; aliqui volunt tempore vrbani. II. Papae de anno 1091. S. Petro Cluniacensi Abbati primo concessam fuisse mitram; qui tamen ob humilitatem ea vti noluit. Alii multo ante, nimirum S. Iustinae Patauinae Abbati a Leone Nono Pontifice de anno 1040. concessam tradunt, quando, scilicet, ille Pontifex a sua Montis Gargani peregrinatione rediisset, tunc in transitu Casinensis Monasterii, ibique in Dominica Palmarum Sacrum pontificaliter celebrans, eiusdem loci Abbati, et successoribus sandaliis, dalmatica, chirothecisque in sollemnibus celebrationibus induendi facultatem concessit, vt Auctor est Leo Ostien. lib. 2. cap. 82. FR. Antiquior tamen haec facultas in Bullar. Casin. tom. 1. const. 2. n. 2. reperitur, ibi enim legitur, quid IV. Kalendas Maii anno DCXLIII. Theodorus Papa ad instantiam Rotharith Longobardorum Regis, et Gudibergae Reginae hoc priuilegium Bobiensi Abb. confirmauit, quod antea ab Honorio. I. concessum fuerat:||: Nonnulli tamen existimant abbatialem mitrae vsum anno millesimo coepisse, cum a Siluestro II. Placentino S. Sauini Abbati indultum fuisset; nihilominus hoc verum est, quod Blessensis Petrus, qui floruerat anno 1200. valde admirabatur, Wlielmum in Sicilia Monachorum Abbatem pontificalia indumenta vsurpasse: [Retulit mihi (inquiens epist. 90.) quidam Nuntius vester, qualiter Dominus Papa vos mitra proprii capitis, et aliis ornamentis episcopalibus inigniuit. De benedictione gaudeo, sed insignia episcopalis eminentiae in Abbate nec approbo, nec accepto. Mitra enim, et anulus sandalia in alio, quam in Episcopo quaedam superba elatio est.] Ex quibus aperte colligitur pontificalia indumenta non fuisse illo aeuo omnibus Abbatibus communia. Vti tamen debent baculo Abbates pendente velo, ad distinctionem Episcoporum. FR. Singulare est etiam Cisterciensis Abbatis indultum, qui ex concessione Innocentii Octaui sub die 9. Aprilis 1489. potest


page 2, image: s034

sacros Ordines conferre Subdiaconatus, scilicet, et Diaconatus, Abbas S. Pauli Romae ex priuilegiis Innocentii Tertii sub 13. Iunii 1203. Honorii III. sub 15. Maii 1218. Gregorii IX. 25. Febr. 1236. quando ordinatur Sacerdos a Papa, habet facultatem canendi Missam pontificaliter in Patriarchico Altari eiusdem Basilicae. Abbas non potest esse ex Presbytero, vel Diacono saecularis Ecclesiae. D. Gregori in Regist. lib. 3. cap. 11:||: Abbates, qui habent vsum mitrae ex consuetudine a S. Sede approbata, vt graues adstruunt Doctores, possunt nedum sacras res, in quibus sacra vnctio non adhibetur, benedicere; sed et calices, patenas, et Altaria portatilia consecrare. Quin cum licentia Ordinarii, et cum speciali priuilegio Apostolico possunt conferre Confirmationis Sacramentum. In collatione tamen minorum Ordinum sac. Concilii Congreg. 23. Nouembris 1641. facultatem tantum ad eorum subditos limitauit, addiditque suspensionis poenam ordinantibus, et dimissoriales concedentibus. Diana par. 7. tract. 11. resolut. 42. FR. Haec tamen Abbatum facultas ordinandi a VII. Synodo concessa ab Innocentio Tertio in cap. 11. de aetat. et qualit. ord. confirmata fuit. atque de ea fit mentio in cap. 1. dist. 69. in prima decret. parte; ibique Gloss:||: Limitantur etiam Abbatum facultates, quoad benedictionem paramentorum, et similia, nempe illa tantum, quae propriis eorum Ecclesiis inseruire debent. Sac. Rit. Congreg. decretum a Gauanto sub die 24. Augusti 1609. relatum, quod ad instantiam Spoletani Episcopi innouatum sub 30. Septembris 1628. Imo eadem Congr. 28. Augusti 1629. consuetudinem, a Tamburino tom. 1. disp. 22. quaest. 2. num. 1. adductam, penitus derogauit. Abbates, qui habent vsum baculi, et mitrae, non possunt Ecclesias profanatas reconciliare, nisi cum aqua ab Episcopo benedicta. Idem Tambur. disp. 23. quaest. 10. In sacris sollemnibus haud debent in Altari habere septem candelas accensas; cum hoc solum Episcopis concessum sit. Sac. Congr. Rit. 29. Ian. 1628. Vide Candela. Eademque denuo die 27. Septembris 1659. coram fel. mem. Alexandri Papae VII. habita ad instantiam bo. me. Card. Brancatii, et septima iam dicta candela eis ablata, et minute pontificaliter celebrandi modus praescriptus fuit, pluribus abusibus ablatis. FR: Eruditissima quidem praefati quondam Domini mei Cardinalis Eminentia pie, ac laudabiliter in mellifluis D. Bernardi verbis fundauit instantiam, qui epist. 42. ad Henericum Senonen. Archiep. sic Monachos Abbates obiurgat: [Verum aperte indicant quidam horum quid cogitent, dum multo labore, ac pretio apostolicis adeptis priuilegiis, per ipsa sibi vendicant, insignia pontificalia vtentes, et ipsi more Pontificum, mitra, anulo, atque sandaliis: sane si attenditur rerum dignitas, hanc Monachi abhorret professio, si ministerium; solis liquet congruere Pontificibus etc.] Abbates exempti, qui habent vsum mitrae etc; mitris tantummodo aurifrisiatis, non tamen aureas, vel argenteas laminas, aut gemmas habentibus vti possunt. Non exempti vero simplicibus, et albis planis vtantur. de priuileg. in sexto cap. 6. Quo ad eorum praecedentiam, dicendum est eos habere locum post Episcopos tam in sessionibus, quam in subscriptionibus; licet Ven. Beda in hist. Angl. lib. 3. cap. 4. referat, nimirum: [Habere autem solet ipsa Insula Rectorem semper Abbatem Presbyterum, cuius iuri, et omnis prouincia, et ipsi Episcopi ordine instituto debeant esse subiecti.] Hoc tamen priuilegium S. Columbani Abbatis successores habere meruerunt, ex eo quia Britanniae Apostolus ille fuerat. Vide Baculus. In canone Missae non fit mentio de Abbate. Vide Canon Missae.

ABBATIALI mensae debita recognitio Vide Cenaticum.

ABBATISSA inter Moniales superior est ordinis monastici, quae ex decreto sac. Concil. Trid. debet habere annos quadraginta. sess. 25. de regul. cap. 7. Nequit sub poena excommunicationis, seu aliarum censurarum subditis praecipere. c. noua. de poenis, et remiss. Imo nec in virtute sanctae Oboedientiae AA. penes Dianam. Potest tamen ad instar aliorum regul. Superiorum subditis facultatem concedere alienandi, et remunerandi vsque ad summam decem scutorum, eo fine, scilicet, quo notat Diana. Quod vero limitat Suarez summ. tom. 2. lib. 7. cap. 19. num. 44. Quando, nimirum, non obstet consuetudo in contrarium, vel Praelati prohibitio. Dicitur Antistita. Vide Antisto. Etiam Episcopia. vide suo loco. dicitur Archimandrissa. Vide Archimandrita: Hegumenus. Maiorissa. Velum praelationis.

ABBATIOLA FR. membrum, seu villa iurisdictionis Abbatiae. Aimon. lib. 5. cap. 24.

ABBATIZO munus, et exercitium abbatiale exerceo. [Abbas Clarauallensis, eo quod contra statuta Ordinis Cisterciensis priuilegium impetrauit, perpetuo abbatizandi, ignominiose depositus est. Paris. an. 1257.

ABBREVIATIO SCRIBARVM Vide Abbreuiator. Signum.

ABBREVIATOR sunt septuaginta duo ministri in Cancellaria Apostolica constituti, qui hoc nomine appellantur a summariis supplicationum, nam extendunt, et incumbunt ad Bullarum pictacia, ex quibus duodecim dicuntur de parco maiori, suntque Praelati, quorum habitus est violaceus, alii viginti duo vocantur de parco minori, reliqui omnes appellantur Examinatores; inuigilant enim in collatione Bullarum, possunt esse laici, et vxorati. Vide


page 3, image: s035

Hypomimniscon. Applumbarius. Bulla. Protonotarius, Abbreuiator, in dict: Breue. Exceptor.

ABBREVIATVS Vide Breuiatus.

ABECEDARIVS PSALMVS Vide Psalmus.

ABDEROLOGVS garrulus, loquax, ita Tatianus Syrus de Demetrio Abderita ait: [Quid dicemus? Nisi iuxta communem Abderologus est homo iste Abderis natus.] Erat Antiquorum Adagium *)abdero/logos2. pro garrulo, et mendace; Nam Abdera erat Thraciae Ciuitas, quae inuentrix multarum fabularum fuit, et concinne Arnobius lib. 5. aduers. Gent. inquit. [Abdera, Abdera, quam fias mortalibus irridenda, talis si apud te fabula conflata.

ABELIANI seu Abelonii. Haereticorum secta. FR. ab Abel denominari affectabant Adami filio, quem imitari asserebant, dum continentes in vtroque sexu viuebant, nec debitum matrimoniale reddentes omnia coniugatorum paria marem, et feminam adoptabant, illosque heredes, et successores declarabant. de his mentionem fecit D. Augustin. in epist. ad Quod vult Deum.

ABHORRICATIO horror internus. [In monasticis regulis. de Magistro [note of the transcriber: Regula Magistri] cap. 8.

ABIATICVS seu Auiaticus nepos ex parte filii, aut filiae, nimirum, filius filii, aut filiae, cuius ethymon est nomen Auus. aliquando est substantiuum, et aliquando adiectiuum, et tunc rem Auo pertinentem significat, vt hereditas auiatica, seu abiatica. FR. de quo vocabulo fit mentio in legibus defendis. lib. 3. de beneficiis, et in Bullario Casinen, tom. 2. constit. 52. scribitur etiam Habiaticus.

ABIECTVS qui promissiones non obseruat. Vide Placitum.

ABIGEVS FR. fur, qui gregem seducendo furatur. [Qua de re maximus apud Graecos Orator Demosthenes sic ait, quantitas discernit furem ab abigeo; nam qui suem vnum surripuerit, vt fur coercebitur; qui gregem, vt abigeus. can. Aut facta. de poenit. dist. 1.] Vide etiam ff. de abigeis lib. 1. Dicuntur item Abacti. Gloss. in cap. Abacti. 4. quaest 4.

ABIGO as. FR. seduco. [Te per Arianos abigauit coluber ille: Lucifer Calarit. lib. de non parcen.

ABIVRO Vide Purgator, Purgo.

ABOCELLVS semicaecus. [Non parcas pauperi exoculent te, et faciant senem abocellum. Blesen. serm. 43.] et alibi idem ecclesiasticis Iudicibus, ait: [Noli sequi retributiones, ne faciant te senem abocellum. serm. 18.]

ABOLESCO FR. in significatione transitiua, et actiua. [Vtique continentiam indicens, et compescens concubitum, seminarium generis abolescit. Tertullian. de exhort. cast. cap. 6.] vbi abolescit est loco abolefacit, vel abolet.

ABRA famula, vox graeca a)/bra. [Praetereunte eius abra cum laterna. In vita S. Gudulae;] de quo vocabulo saepe fit mentio in S. Scriptura,] [Cum Abra mea Iudith 8.] FR. [Vocauit Abram suam. Abrae suae ascoperam Iudith cap. 10 [correction of the transcriber; in the print 18]. Ipsa, et Abra eius. Abram suam liberam ibidem cap. 16 [correction of the transcriber; in the print 10].] Aliqui tamen falso existimarunt fuisse nomen proprium.

ABRAHAMICVS FR. patronimicum nomen ab Abrahamo. [Haec Abrahamicus ille senex, vere osius, id est, sanctus, et sensit, et scripsit. Sanctus Athanasius aduers. Arian. orat. 1.] de Osio Corduben. Episc. scribens.

ABRAXAS hoc vocabulo Basilides haeresiarcha appellatus est, qui CCCLXV. coelos asserebat graecis characteribus a)bra/cas2, in quibus secundum arithmeticam considerationem numerus totius anni dierum continebatur. FR. haec refert D. August. lib. vnic. ad Quod vult Deum, fortasse ab Aegyptiis, et Graecis illi didicerant, qui nomen Nili fluminis in eius characteribus symbolice numerum anni dierum comprehendi affirmabant; hoc pacto *n*e*i*l*o*s, id est [correction of the transcriber; in the print iflest] N. continens *n [note of the transcriber: in the print: n ]. 50. *e, 5. *i. 10. *l. 30. *o. 70. *s. 200. qui numeri simul collecti faciunt summam 365. Diuus Hieronymus censuit Abraxas significare mithram, id est, solem, qui dies anni mensurat. Vide D. August. de Ciuit. Dei.

ABSAGI populi. FR. de quibus Anastasius egit, et videre est hic in dict. Zichachorium, habitant ad Caucasi radices, a quibus scatet Absari flumen, quod per Armeniam, deinde transit, vt auctor est Plinius lib. 6. cap. 4. et 9.

ABSALON FR. pax patris interpretatur D. Gregor. in prooem. 7. psalm. poenit.

ABSCONSA laterna a Latendo dicta. [Tunc accensa candela in absconsa vnus eorum in dormitorio debet circuire lectos omnium, Lanfran. in. decret. cap. 4.] Vide Baccha.

ABSIDA et Apsis ea lateralis in Ecclesia pars post Altare hemispherica. Paulin. epist. 12. ad Seuer. Gregor. Turonen. in vita Gregor. Legen. Episc.August. epist. 203. Hanc Isidorus lib. 5. cap. 8. Originum de partibus aedificiorum, sic explicat [Absida graeco sermone, latine interpretatur Luciada ] Walfridus Strabo de reb. Eccles. cap. 6. ait, quod Absida dicitur: [Eo quod lumine accepto per arcum resplendeat.] sed utrum Absidam, vel Apsidem dici debeat, videant Eruditi; nam quidam diuersimode dicendum existimant. Eius synonima. Vide Concha, Tribuna, Parapsis. Cuius tamen ethymon a dictione graeca *)ayi\s2 prouenit, quae proprie arcum significat. Aliquando etiam pro Episcopali sede accipitur, quae in medio eiusdem tribunae collocari solet. inde Tribunal a Tribuna, seu vice versa. vide Tribuna. In cuius sensu haec apud Ecclesiasticos Scriptores habentur: [Dicebam ego, quibus poteram, qui nos in apsidem honoratiores, et grauiores ascenderant. August. ad Albin.] Absis gradata dicebatur pontificalis sedes, vtpote eminentior ob multitudinem graduum: [Transit


page 4, image: s036

honor huius saeculi, transit ambitio. In futuro Christi iudicio nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae etc. Idem August. epist. 203. ad Max.] Vide hic Cathedra. Solebat enim velari Episcopi thronus, vt scribit S. Pacianus contra quendam haereticum Episcopum, et intrusum, inquiens; [An Nouatianus, quem absentem epistola Episcopum finxit, quem consecrante nullo, linteata sedes excepit. epist. 11. ad Symphor.] Dicebatur sedes episcopalis etiam Exedra, quae vox quidem graeca est e)ce/dra. FR. Quod tamen vocabulum diuersae significationis apud antiquos erat; nam Vitruuius in Quinto. ait, Exedras collocari in tribus porticibus speciosas habentes sedes, in quibus Philosophi, Rhetoresque sedentes disputabant, et Cic. in 3. de Oratore inquit, [Tunc debita opera quiescentibus aliis in eam iam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo requieuisset.] Ac idem in primo de Nat. Deor. inquit, [Offendi enim sedentem in exedra, et cum C. Vellio disputantem.] Atque D. Hieronymus ad Eustoch. inquit, [Si quis coeperit aegrotare transferatur ad exedram latiorem, et tanto senium ministerio confoueatur, vt nec delicias vrbium, nec matris quaerat affectum.] Et Vitruuius denuo habet in 7. [Peristyliis, aut exedris, aut ceteris huiusmodi locis, quo sol, luna possit radios suos immittere.] In hoc sensu solet intelligi Vulpianus in 1. si vero plures. post princip. ff. de his, qui deiec. et effud. licet Glossator ibi exedram pro fenestra intellexerit, vbi aliqui cum diphthongo, alii vero absque eo in secunda syllaba scribunt; nam vocabulum ab haerendo deduci existimant, vt in dict: Exedra dicetur: ac aliqui mutata dictione vocabulum barbarum reposuerunt: Alexander tamen ab Alexandro lib. 5. genial. cap. 11. putat hoc in loco exedram non sedem, sed cubiculum designare, columnis fultum, et epistyliis, pluribus excisis spatiis, quibus prospectus in viam erat. Alii Exedras pro stallis in choro, vbi Canonici, et psallentes sedent, saepe intellexerunt. At nonnulli afferunt nec fenestras, nec cubiculum, nec sedem Episcopalem, aut stalla canonicalia, vt Recentiores significare crediderunt. Nam exedrae extra Ecclesiam erant, vt ex can. Praecipiendum 13. quaest. 2. demonstrant, in quo canone sic disponitur: [Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta, vt in Ecclesia nullatenus sepeliantur (id est cadauera) sed in atrio, vel in porticu, aut in exedris Ecclesiae. Intra Ecclesias vero, aut prope Altare, vbi Corpus, et Sanguis Dni [abbr.: Domini] conficitur nullatenus sepeliantur] vbi Glossa: [Exedra dicuntur quaedam voltae, quae exterius adhaerent parietibus Ecclesiae.] Sed hic canon, licet intelligat de sedilibus lapideis fortasse, quae solent extra Ecclesiam collocari, non tamen excludit, quod intra eam alia sedilia non possent inueniri.

ABSOLVTIO est deprecatio breuis in fine psalmorum cuiuscumque nocturni ante lectionum recitationes. ita dicta, quia tunc terminabatur nocturnum, et quando erant tria nocturna in Officio, tunc psallentes ter discedebant a Choro ad quiescendum, et ideo tribus absolutionibus diuiditur Matutinum. Absolutio enim terminum, et finem denotat. Vel talis Absolutio ita dicta, quia in ea a Domino munditia cordis ad recte lectiones percipiendas postulatur, ex Hugone in Spec. cap. 3. absolutiones vero in horis canonicis positae dicuntur, scilicet, ad primam, duae sunt; vna, quae Absolutio Capituli dicitur, altera vero Absolutio lectionatica, seu breuis, quia finita Prima, solebant congregari in Capitulo Monachi, vbi audiebant aliquam Sac. Scripturae breuem lectionem, postquam Auditores a Capitulo discedebant, obtenta Superioris benedictione, quod quidem hodie in Choro fit, et Lectio breuis dicitur, est que tamen illius antiquae, et longioris lectionis particula. Absolutio tandem dicitur, illa, quae profertur circa cadauer, vel tumulum, in qua a Deo infernalis poenae absolutiones pro defunctis precantur. Dubitabatur olim in hac functione, quando incensandum erat cadauer, vel tumulis; en tus debuisset more solito prius benedici; sed nunc per rubricam Missalis ab Vrbano Octauo. recognitam, declaratur fieri iuxta morem cum benedictione. Ab illo benedicaris etc. Nam illa thuris fumigatio ad depellendos daemones adhiberi vult Durandus lib. 1. cap. 9. Quin ad designandum rogationes, quae in ture denotantur, pro defunctis esse proficuas; ac tandem cum Baronio ann. 38. num. 312. dicimus, quod in honorificentiae debitum illis fit, qui in signum fidei praecesserunt.

ABSPES absque spe, desperatus, spe destitutus. [Abspes etiam vitae, vt vix habitum in corpore sentirem remanere. In vita S. Onuphrii cap. 10.

ABSTENTVS uox D. Cypriano familiaris, quae iuxta Pamelii expositionem, excommunicatum significat. Sed verisimilius Latino Latinio ab ecclesiasticis functionibus suspensum intelligendum videtur. [Accipiat sententiam, quam prior dicit, vt abstentum a nobis sciat. ep. 38.] Abstineo enim, et abstineor pro suspendere, et suspendi a Sacris, et Abstentio ipsamet suspensionis censuram saepe apud eundem Auctorem denotat. Ac in regulis Patrum cap. 5. . 2. habetur. [Digne correptus tandiu abstineatur, quandiu, vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliauerit.] FR. In codicibus Floriacense, et Corbense correctis, in eodem significatu Abstinere pro suspendere legitur.

ABSTVLTVS usurpatus, ac indebite ablatus, seu detentus. Vox quidem barbara: [Excepto Ducatu Denteleni, qui ab Austrasiis iniquiter abstultus fuerat. In vita S. Sigeberti Franc. Reg.]