01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization
image: as001APOPHTHEGMATA, EX PROBATIS GRAECAE LATINAEQUE LINGUAE SCRIPTORIBUS A CONRADO LYCOSTHENE collecta, et per locos communes, iuxta Alphabeti seriem, digesta. Postremâ hac editione diligenter recognita, et vndecim Apophthegmatum centuriis aucta. Accesserunt Parabolae, siue similitudines, ab ERASMO ex Plutarcho et aliis olim excerptae, deinde per LYCOSTHENEM dispositae, ac nunc primum aliquot centuriis auctiores editae. [gap: illustration] Excudebat Iacobus Stoer, M. DCII.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003TYPOGRAPHVS CANDIDO LECTORI SALVTEM.
QVID nouâ hac nostrâ apophthegmatum, a Conrado Lycosthene, viro de literis et literatis optime merito, olim per locos ordine alphabeti digestorum, editione sit praestitum, paucis indicare necessarium duximus.
Primum, quam diligenter fieri potuit errata quae in prioribus editionibus, praecipue vero ab ipsius Lycosthenis obitu (saepius enim iteratae sunt) irrepserant, sunt emendata: et si non diffitemur quaedam inter excudendum nobis excidisse, quae pro tua aequitate et industria condonabis ac facile corriges.
Apophthegmata fiequentius posita, superflua, abstulimus: extra suos locos posita ad classies conuenientes reduximus: quae apoththegmatum nomine, aut lectione indigna erant, aut obscoena, et ethnicam impietatem vel spurcitiem nimium redolentia deleuimus: vt operis titulo materia responderet vndique, nec quicquam occurreret quo pudici oculi vel purgatae aures offenderentur.
Deinde titulos seu locos quosdam omissos restitulmus, et multis apophthegmatum (asterisco signatorum) centuriis nostram editionem ornauimus.
Postremo, sacra quaedam (sed raro) scite dicta profanis adiunximus, vt verae pietatis aliqua recordatione inter legendum affectus, ab Ethnicorum schola, equidem erudita, ad sinceram illam et coelestem in sacto Dei verbo apertam, velut manu ducereris.
Porro in hoc opere promouendo perficiendoque suam nobis operam commodauit amicus quidam noster. Anonymus, bonarum literarum amans, et eruditorum omnium discipulus: qui iampridem apophthegmatum sacrorum vberrimum thesaurum tibi colligit, quem (Deo annuente) breui in lucem emittet. His Lycosthenicis interea vtere fruere, faue nobis, et vale. Ex typographeia [note of the transcriber: in the print with Greek letters: typograph ei a] nostra, VIII. Idus Augusti, anno Redemptionis nostrae CIC. IC. XCIV.
image: as004DE APOPHTHEGMATVM SIVE SENTENTIARVM, NEC non etiam Similitudinum selectissimarum, vtilitate atque vsu.
OPTIMO cuique, et humaniorum Studiorum ac ciuilis conuersationis studioso homini, quam maxime necessarios esse locos hosce communes apophthegmatum siue sententiarum, ac etiam simlitudinum ex optimis vtriusque linguae scriptoribus selectarum, hinc facile constare potect, quod qui in munere seu publico et ciuili, seu priuato et domestico versantur, si apposite et cum gratia quadam loqui versarique cessent, vita hominum non vita sed ferinus et caecus quidam coetus videari possit. Philosphis igitur, oratoribus, Imperatoribus, regibus, principibus, ducibus, atque priuatis omnibus hominibus ad communia obeunda huius vitae munera, studiaque exornanda, suppellex hîc offertur locupletissima, non solum ad bene dicendum, sed etiam, quod longe praestantius est, ad bene agendum: vtriusque enim hinc exempla peti possunt illuctria eorum, qui inter homines eruditionis et sapientae laudes excelluerunt. Priuatorum enim hominum vnumquenque primum admonet Socrates, vt virtutis desiderio non minus quam patriae semper teneatur: propterea etiam abstinentissimam vitam agat, et voluptates omnes veluti Sirenes, fugiat. Beatus, inquit Bias, est, non qui diues est et concupitis potitur, sed qui nihil concupiscit. Hoc autem priuatum quemque decere, atque etium duces maximos, facile constat ex admonitione Aristidis ad Themistoclem: nam cum themistocles summam boni ducis laudem definiret, scire ac praescire hostium consilia. Et istud, inquit, ô Themistocles, faciendum est, sed imprimis oportet habere manus continentes: haec enim egregij ducis praecipua laus ect, vt videlicet etiam et ipse
image: as005nihil concupiscat, praecipueque manibus linguaeque et ventri temperet. atque pudendis. Ad Imperatores vero etiam extat admonitio Democriti: nam, inquit, imperator inuictus et fortis est, non hostium, sed voluptatum victor. Ad priuatum vero spectare potest admonitio Epicuri, qua docet hac arte ditescere quosque facile, non si praesentibus alia adiecerint, sed si vsum atque necessitatem praeuisam sibi circunciderint. Haec perpauca admonitionis exempla hîc proposita volui, vt quanta sit operis vtilitas magis innotescat: nam non solum principibus et cuique priuatorum exhibet admonitiones accommodatissimas, sed et actionum regulas constituit in omnibus, et dum sani sumus, et dum aegrotamus, siue etiam cum amicis, siue cum hostibus agimus, vel serio vel iocose. Praeterea sui officij saepius admonet iudices, milites, monarchas, nobiles, et priuatos quosque torpentes excitat, languen tes fouet, tristes solatur, imperitos rerum arguit, sciolos castigat, eruditos miris modis afficit, adolescentes docet, adultos a prauis affectibus dehortatur, viros confirmat, senes fulcit, et ad supremam illam metam festinantes gratis acclamationibus impellit. Pseudochristianis autem Ethnicorum tot sapienter dicta et gesta ruborem incutiunt, impios et iniustos homines ad caeleste et tremendum illud tribunal vel inuitos pertrahunt, de tot blasphemis, obscoenis, nefandis dictis et factis rationem reddituros. Studiosis bonarum literarum, seu declamationibus, seu mutuis colloquiis, seu epistolarum ad familiares scriptione ingenia sua velint (vt decet) exercere, materiam suppeditat, qua instructi ornate et copiose disserere queant. At hic meminerint, velim, apophthegmata, vt et prouerbia et similitudines, esse instar salis et condimentorum, quorum vsus non ita frequens, sed aptus esse debeat. Qua in re prudentia et exercitatione, temporis filia, opus est. Porro, ad apophthegmatis definitionem accedendum est. Suntque apophthegmata cum adagiis ipsis comparanda: quod apophthegmata cum adagiis non parum conueniant, immo affinitatem maximam inter se habeant. Nam cum sit adagium, teste Varrone, quasi circumagium et celebre dictum, per ora hominum obambulans, et scita quapiam nouitate insigne, vt inquit Erasmus: nulli dubium est quod et apophthegma, sit celebre dictum, scita quapiam nouitate insigne, quamuis non sit vulgo iactatum, nec passim per ora hominum obambulet, vt adagium. Equidem optime consultum esset
image: as006hominum vita, si magis essent trita celebria dicta: nam bene et sapienter dicendo, tandem homines bene agerent et sapientiores essent. Ad rem autem redeuntes, inter alia quae adagiis confinia ponuntur, etiam Erasmo teste sunt apophthegmata, quae nec alio modo differunt ab adagijs quam sententiae. Inter sententiam autem et adagium siue prouerbium, quod Graece paroemia dicitur, hoc est discriminis, quod vtrunque cum altero coniungi potest, et vtrunque rursus ab altero seiungi, non aliter quam album ab homine. Et vetuti non omne album est homo, nec etiam homo est omne quod album est: tamen nihil vetat id album esse, quod homo est, ita etiam non raro fit, vt sententia paroemiam siue prouerbium complectatur. Nam omne tamen quod paroemia est, idem est et sententia, nec econtra. Exempli gratia, sententia est haec non adagium nec prouerbium, Pascitur in viuis liuor post sata quiescit. Prouerbium vero est hoc, non tamen sententia, Ego in portu nauigo. Sententia vero simul et prouerbium ect hoc, Ne puero gladium. similiter etiam aliqua sunt apophthegmata, quae simul etiam sunt prouerbia et apophthegmata, vt est responsum Simonidis ad quendam in conuiuio tacentem. nam, inquit, siquidem stultus es, sapientem rem facis: si vero sapiens, stulram. Apophthegma vero est, non autem prouerbium, si dicas, oportet Caesaris vxorem, non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare. Quoniam igitur quaedam sunt ex adagijs, ex quibus confici possunt apophthegmata, qua trausire possunt in adagia, non inutile est horum interse affinitatem demonstrasse: nam hinc constat apophthegmata ad omnia ea vtilia fere esse, ad quae sunt et adagia: et vbi aliquid inter huiusmodi apophthegmata desideratur, id posse ab adagijs facile mutuari. pro apophthegmate enim ex adagijs vsurpari potest, si quis respondeat, iniusta petenti, se vsque ad aras esse amicum. Et sic etiam multa hac ratione formari possunt, et passim ex omnibus adagijs possunt apophthegmata commode formari: vbi breuitas simul adsit, et sententia, et quod scite dici possit: nam scitum appellamus quod antiquitate pariter et eruditione commendatur. Nunc vide amus quid sit apophthegmatum proprium, et vnde id eis contingat. Ipsius enim tradita definitione, et similitudine atque differentia ab adagiis, si quid proprium est apophthegmatis in memoriam
image: as007rursus reuocabimus, et facilê etiam inde apparebit quo pacto et ad quot vtilis sit apophthegmatum cognitio. Apophthegmatis proprium est quod est sententia proprium, hoc ect vt eruditione et antiquitate commendetur, sitque scita quapiam nouitate insigne et celebratum, quod etiam maxime adagio conuenit, immo ex hoc fit vt ad quaecunque vtilia sint prouerbia, ad eadem conferant et apophthegmata. Conducit igitur apophthegmatum cognitio cum dd alia permulta, tum potissimum ad philosophiam, ad persuadendum, ad decus, et ad gratiam orationis, atque etiam ad intelligendes optimos quosque autores. Et primum quidem conducit ad philosophiae scientiam comparandam: quoniam scite dictis quicquid ect philosophiae scientiaeque et sapientiae in homine facile comprehenditur. Non segniter ergo nec oscitanter, sed pressius et penitius inspicienda erunt et relegenda haec apophthegmata: subsunt enim in hisce scite dictis, et sententijs veluti quidam igniculi ingentis sapientiae suntque huiusmodi apophthegmata simillima sacrorum mysteriis in quibus maximae quaepiam res ac diuinae minutulis et in speciem pene ridiculis ceremoniis significari solent. his enim breuibus dictis per inuolucrum quoddam eadem innuuntur, quae philosophiae principes tot voluminibus tradiderunt, immo tantum honoris habitum est eis olim, vt non ab homine profecta, sed caelitus delapsa, viderentur. nam e caelo, inquit Iuuenalis, descendit [gap: Greek word(s)] , id est noscet ipsum et perinde etiam pro foribus templorum, veluti digna dijs, inscribebantur, passimque columnis et marmoribus insculpta visebantur tanquam immortali digna memoria. sed hoc adhuc longe magis manifestum est, si quis memoria repetat Socraticum illud, quod in apologia Socratis responsum habetur, vbi pluribus rationibus Socrates docet, magis obediendum esse Deo quam hominibus. Hoc enim dogmate nullum vnquam proditum est a philosophis vel ad recte instituendam vitam salubrius, vel Christianae religioni nostrae vicinius: et nihil ominus rem tantam breue hoc apophthegma paucis complectitur. Felicitatis enim humanae summa eo comprehensa est. immo hoc si mortalibus persuaderi queat, ilico facessent e medio bellum, inuidia, fraus, atque vniuer sum malorum agmen. Ex hoc igitur vno solo apophthegmate satis patet quantum philosophiae breuis sententia nobis aperiat. Sed videamus quo pacto etiam ad persuadendum apophthegmata conducant. vnica autem hac ratione, vt caeteras breuitati consulens omittam,
image: as008hoc facile constat, quod apophthegmata siue sententiae, quae vulgo receptae sunt hoc ipso, quod incertum authorem habent, velut omnium fiunt, et vim maximam ad persuadendum habent. neque enim durassent haec in aeternum, inquit Fabius, nisi vera omnibus viderentur. Ad intelligendos autem optimos quosque autores etiam conducere, et protissimum etiam ad intelligentiam eorum quae dicuntur colloquendo, hinc facile constat quod mutilatim haec quandoque efferuntur, vt cum dicimus, Principiis obsta. Caeterum non est quod hac de re pluribus agamus. Vtilitas enim in promptu legenti erit, et potissimum si legantur vt mores instituantur, et sermones emendentur. nam si corrumpunt bonos mores colloquia praua, facile instaur abuntur optimi ex dictis et sententij Sapientum.
THOMAS NAOGEORGVS LECTORIBVS.
Dicta olim veterum mixtim collegit ERASMVS,
Vnde ingens studiis prodiit vtilitas.
Olim ea CONRADVS nidis communibus apte
Disposuit, curis auxit et illa suis.
Vnde lucrum maius facies studiosa iuuentus,
Quod certo inuenies condita quaeque loco.
Scilicet vt prodest apte digesta suppellex,
Quum citius quicquid flagitat vsus adest:
Sic habet in studiis, quum facta argutaque dicta
In classes retines quaeque redacta suas.
Ergo, LYCOSTHENEI dignas persoluito grates,
Cuius ita assidua rite iuuaris ope.
image: as009CAPITVM SIVE LOCO RVM COMMVNIVM Index.
A
ABstinentia 1
Abusus rerum perniciosus 4
Accusatio 5
Admonitio ibid.
Adulatio et Assentatio 6
Adulatores non admittendi 11
Adulantium libertas 12
Adulterium 13
AEgrotstio 15
AEmulatio 16
AEnigmata ibid.
AEqualitas 17
AErarium et fiscus 18
Affabilitas ibid.
de Affabilitate neglecta 19
Affectatio verborum ibid.
Affectus humani 20
Affectus priuati 21
Affectus nostri, qui in aliis probantur ibid.
Affectus frenandi 22
Afflictiones 23
Agricultura ibid.
Alea 26
Ambigue dicta ibid.
Ambirio 30
Ambitio ex sordibus 34
Amicitia, atque; amicus bonus 35
Amicitia regum et principum 41
Amicitia neglecta, aut violata ibid.
Amicitia falsa, quae in aduerfis patefit 42
Amicorum electio 44
Amicus castigator 45
Amicorum res communes ibid.
Amor impudicus 46
Amoris parum honesti remedia 47
Amantium ira et odiuin 48
Amor honestus ibid.
Amor sui, quem Graeci [gap: Greek word(s)] vocant 49
Amari a subditis melius quam metui 50
Animae immorralitas ibid.
Animi bona ac cultus 52
Animose dicta 56
Aqua lustralis 59
Arcana non temere effutienda ibid.
Argute dicta 60
Arrogantia 68
Artiu atque disciplinarum vtilitas 69
Artes superuacaneae et inutiles ibid.
Arrium contemptus 70
Ars, quam quisque nouit, exercenda ibi.
Aspectus incautus 71
Assentatio ibid.
Assiduitas ibid.
Assuetudo ibid.
Astrologia et Astronomia 72
Astutia 73
Attentio ibid.
Auaritia 74
Audacia 82
Auditus et auditores 84
Auguria ibid.
Aulica vita 85
Authoritas 87
BAlneum 88
de Barba ibid.
Barbaries 90
de Beatitudine ibid.
Beatus nemo iudicandus ante mortem 92
Belli studium ibid.
Belli pernicics 95
image: as010Bellici sumptus 96
Beneficentia ibid.
Beneficium indigni eollatum, et a dignis accipiendum 99
Beneficium indignis collatum 100
Beneuo lentia 101
Bonitas vel benignitas, et bonus vir 101
Breuiloquentia 103
C AEcitas 106
Callidedicta ibid.
Calumnia 107
Canieies 107
Castigatio correctio et reprebensio 108
Castigatio modesta 109
Castigario libera ibid.
Castigatio dura 110
Castigatio iniquo animo lata 111
Castitas ibid.
Celeritas atque velocitas in agendo 112
Charitas 113
Ciuilitat ibid.
Claudicatio 115
Clementia 116
Cognitio sui 123
Collega icutilis 125
Coitus et venus ibid.
Comitas 126
Cammendatio 127
Comoediae libertas ibid.
Compassio seu condolentia 128
Concordia ibid.
Confessio 131
Coniugium ibid.
Coniugalis amor 123
Coniugij molestiae ibid.
Coniugium iteratum 134
Conseicoria bona 135
Conscientia mala 137
Consilium bonum 138
Consilium secretum ibid.
Consilium praecipitatum 139
Consilium senile ibid.
Consilium bonum, sed contemptum 140
Consilium in melius mutatum 141
Consilium malum, ac cousultori pessimum bid
Consiliarij regum ac principum 142
Consolatio 143
Constantia 144
Constantia in re yurpi 146
Consuetudo ibid.
Consuetudo loquendi 147
Contentio ibid.
Contemptus et irrisio 148
Continentia ibid.
Contumacia 150
Contumelia 151
Conuictus et conuer fatio ibid.
Conuictus malorum aonsemper obest 152
Conuiuia ibid.
Conuicia 153
Couicia in ipsu authorem retorta 154
Correctio 162
Crudelitas 163
Cunctatio in rebus agendi 166
Coriositas ibid.
DAmnum acceptum 168
Deambulatio ibid.
Debitores soluendi ibid.
Decorum vbique omnib. obseruandum 169
Defensio 171
Dediscendi dissicultas 172
Degeneratio ibid.
Delario 174
Democratia ibid.
Depositum ibid.
Deus 175
Deus aeternus 176
Deus immutabilis bid.
Deus semper colendus 177
Deus, dona sua inaequaliter distribuens 178
Dialectica ibid.
Diffidentia 180
Diligentia ibid.
Diligentia nimia 181
Discendi cupiditas ibid.
Discipulus docilis 183
Discipulus indocilis 184
image: as011Discipulorum erga praeceptores pietas 185
Discipulorum in frequentia, et numerus exiguus ibid.
Discordia ibid.
Dispurationes, aut quaestiones inutiles ibid.
Dissidium 187
Dissimulatii ibid.
Diutoatio 188
Diuitiae ac opes 190
Diuitiarum vsus 194
Diuitiarum abusus 195
Diues indoctus 196
Diuitiarum atquelopum contemptus ibid.
Docilitas 199
Doctrina et eruditio ibid.
Doctrina et eruditio in pretio habita 204
Doctrina factis dissentanea 206
Dolus et fraus 208
Dolor ibid.
Domini praesentia ibid.
Domus structura et ornatua 208
Donum et munera ibid.
Dos ibid.
Dux belli 210
Dux externus 211
Dux senex ibid.
Ducis prudentia et viguantia 212
Ducis praesentia, multum conferens ad victoriam 213
Dux strenuus et solers ibid.
Dux, qui vitae suae non debet edde pro digus 214
Ducis pietas erga milites 215
Dux bonus non facile mutandus 216
Dux ignauus ibid.
EBrietas 216
Ebrietatis effectus varij 220
Educatio et insitutio liberorum 221
Educatio filiorum neglecta 225
Eleemosyna 226
Electio 227
Eloqueutia 228
Error et lapsus 229
Exactiones et tributa 230
Exercitatio ingenij ibid.
Exercitatio corporis 231
Exilium ibid.
Exilium fortiter ferendum 232
Experientia rerum 233
Exprobratio 234
Facete et iocose dicta 235
Fama bona 248
Fama et rumor falsus 249
Fames et siris ibid.
Familiaritas 251
Fastus ibid.
Fatum ibid.
Fauor 252
Fauor arte et largitionibus captatus ibid.
Feriarae et dies festi 253
Fides seruanda ibid.
Fiducia sui 254
Fiducia artis 256
Fiducia poteltatis ibid.
Fiducia meritorum 257
Filij. siue liberi ibid.
Filiorum pietas in parentes 258
Filiorum impietas in parentes 259
Filiorum abdicatio 260
Finis vbique spedrandus 261
Felicitas 261
Foenus 262
Forma et pulchritudo corporis ibid.
Fortitudo domestica 265
Fortitudo heroica et militaris 269
Fortuna 280
Forrunae inconstantia et mutatio 281
Fortuna aduersa aequo animo serenda 284
Fratres 285
Frugalitas 286
Fucus 292
Fuga 293
Fuga exeusata 294
Furtum et fures 295
image: as012GArrulitas et loquacitas 296
Generose dicta 298
Gesticulatio 299
Geometria 300
Gladius, gladiatores atque arma ibid.
Gloria et eius amor 301
Gloriae contemptus 303
de Gratitudine ibid.
Gratitudo in Deum 304
Grauiter dicta 305
Gubernatio 310
Gula ibid.
HAEretici fugiendi 311
Hilarius ibid.
Historia 312
Homo 313
Homines suum officium non facientes 314
Hominis miseria et fragilitas 315
Hooestas 318
Honor virtutis praemium ibid.
HOnor artibus et eruditioni exhibitus. 319
Honor negatus 320
Honor ex necessitate oblatus ibid.
Honor momentaneus ibid.
Honoris priuatio 321
Honor absque vtilitate ibid.
Honoris contemptus ibid.
Hospitalitates 324
Hostes et inimici ibid.
Hostes fraude, astu, ac dolo vincendi 325
Hostes contempti 326
Hostes non crudeliter tractandi 327
Humanitas 328
Humilitas 329
Hypocrisis 312
IActantia 330
Ignauia ibid.
Ignobiliras et obscuritas generis 331
Iguoscentia 332
Imitatio ibid.
Imperator, et eius officium, item imperium administrandum 333
Imperij administratio difficilis 338
Impietas 339
Impudentia ibid.
Imperitia 339
Impudicitia 340
Impunitas ibid.
Incessus ibid.
Inconstantia et leuitas ibid.
Incontinentia et libido foeda 341
Indocti ibid.
Iodoles excelsa ibid.
Industria 342
Infamia 343
Infernus ibid.
Infelicitas ibid.
Ingenium 344
Ingratirudo ibid.
Initiatio 347
Iniuria ibid.
Iniustitia 348
Innocentia 349
Inscitia 351
Integritas vitae ibid.
Intemporantia 353
Interrogatio absurda et inepta 354
Inuidia felicitatis et virtutis vmbra ibid.
Iocose dicta 358
Ira 363
Iracundia conibenda ibid.
Irrisio 367
Iudex bonus et inconuptus ibid.
Iudex malus et corruptus 370
Iudex incautus 371
Iudicum nimis exactum ibid.
Iudicium iustum non temere mutandum 372
Iudicium in re ignota non ferendu ibid.
Iuramentum vel iusiurandum 374
Iurisprudentia 375
Iusticia 376
Iuuenes et iuuentus 381
LAbor 382
Lasciuia 386
Latrocinium ibid.
Laus, virtutis stimulus ibid.
image: as013Laudis cupiditas 387
Laus a bonis viris profecta 389
Laus a malis hominib profecta 390
Laus ab inimico et hoste profecta 391
Laus a seipso profecta ibid.
Laus propter vtilitarem 392
Lautitiae. 393
Lectione delectus ibidem.
Legario et legati 398
Leges 400
Legum authoriras et obseruatio ibid.
Legum neglectus 405
Legum renouatio et abrogatio 406
Lepide dicta ibid.
Liberalitas 408
Libere dicta loquendi libertas 411
Libertas 426
Liberias nimia 429
Libido foeda ibid.
Librorum fiducia et multitudo 430
Licentia ibid.
Lingua, garrulitas et loquacitas nimia 431
Lis et contentio 438
Litigare, contendere, aut ludere cum potentioribus, periculosum 439
Locatio in honorum distributione 440
Lucrum 441
Luctus 442
Lusus 443
Luxuria et luxus ibid.
MAgistratus et gubernatio Reipub. 453
Magistiatuum electio 456
Magistratuum solicitudo 457
Magistratus momentaneus 458
Magnanimitas 459
Magnificentia ibid.
Maledicentia, ac mordacitas 460
Malignitas maledica 465
Malttia 469
Malum et mali ibid.
Mancipia 470
Maosuerudo ibid.
Mathesis 471
Matrimoninm 472
Medicina ibid.
Medicina contempta 473
Mediocritas 473
Memoria ibid.
Mendacium476
Mendacium vrbane excusatum 478
Mendiciras et mendicantes ibidem.
Mens 479
Mercedis cupiditas 480
Metus et timor, vel timiditas 481
Militia et milites 483
Milirum in rebus agendis ignauia 484
Militaris disciplina 486
Misericordia 490
Moderatio ammi 491
Modestia 495
Modeste dicta 496
Modus et mediocritas 497
Molestia 498
Mollities ibid.
Monarchia 499
Morbi animi 500
Morbi corporis ibid.
Mores 501
Morum diuersitas ibid.
Mores in melius murati 502
Mores mutati in peius 503
Moriones ac stulti ibidem.
Mors ibid.
Mors contemnenda 508
Morientium monita et doctrinae 517
Mortis et somni cognatio 519
Mors generosa ibid.
Mors generosa non dessenda 520
Mors suoru aequo animo ferenda 522
Mortui non laedendi 523
Mulierum natura et mores ibid.
Munus exiguum non contemnendum 526
Munerum corruptela 527
Munerum contemptus 528
Mundus 533
Musica ibid.
Musica contempta et irrisa 534
image: as014Mutationes 538
Mutuum ibid.
NAtandi peritia 539
Natinitas omnibus hominibus communis ibid.
Natura ibid.
Nauigationis periculum 540
Necessitas 541
Negotiorum multitudo, qua in diuersa distrahitur homo 542
Nobilitas generis ibid.
Nobilitas vera 543
Nominum varia interpretatio et mutatio 545
Nominis inamortalitas 547
Nox ibidem.
Nuntij ibid.
Nuptiae ibid.
Nuptiae secundae 548
OBedientia 548
Obesi, vel pinguedo 549
Oblurgatio 550
Obliuio ibid.
Occ asio non negligenda 551
Otium honestum 552
Otium inhon. fugiendum 553
Odium 554
Oeconomia ibid.
Officium bene collocandum 556
Omina 557
Opinio ibid.
Oracula ibid.
Orationis vehementia 558
Oratio elaborata ibid.
Oratio incomposiu 560
Oratio inepta ibid.
Oratio aliena 561
Oratio extemporalis ibid.
Oracionis habitus, pro re et tempore variandus 562
Oratores 563
Ordo ibid.
Orratus ibid.
Osculum 564
Ostentatio ibid.
Ostenta ibid.
PAx 565
Pallor 566
Parentum amor in filios ibid.
Parentum seueritas in filios 568
Par pari relatum 569
Parricidium 571
Parsimonia ibid.
Parta probe custo dienda 573
Patientia doloris ibid.
Patientia iniurisae 575
Patriae obscurirae 577
Patria forti yiro est vbique 578
Patriae amor 579
Patria fortiter propugnanda 580
Patriae neglectus 583
Patriae contemptus impias ibi.
Patriae impietas in suos 584
Patroni ibid.
Paupertas 585
Peculatus 588
Pecunia 589
Peregrinationes ibid.
Perfectio 590
Perfidia 591
Periculum vitandum ibid.
Perseuerantia ibid.
Perseuerantia et constantia piorum in eruce 592
Persuasio 594
Pertinacia ibid.
Petitiones honestae 595
Petitiones laudatae et illaudatae 593
Philosophiae vsus et vtilitas 599
Philosophi 606
Phisiognomia 607
Pictura et pictores 608
Pigritia, ignauia, atque desidia 609
Podagra 610
Poena malis infligenda ibid.
Poena mitigata 612
Poenitentia 613
Poesis ibi.
Poeticafictio 614
Populus 615
image: as015Potestas et porentia ibid.
Potestas breuis 616
Prarceptor bonus ac fidelis ibid.
Praeceptares mali et indocti 617
Praecones laudum 618
Praeda militaris ibid.
Praesagia 620
Precatio, siue oratio hominis ad Deum ibid.
Princeps bonus, ac eius in regni administratione officium 621
Princeps malus 630
Principium rerum agendarum durum 631
Probitas 632
Probitas damnata ibid.
Prodigalitas, profusio et largitio 632
Proditio 634
Promissiones 635
Pronuntiatio 637
Prosperitas ibid.
Prouidentia Dei 638
Prouidentia hominum in rebus gendis ibid.
Prudentia 639
Prudentia dicta 641
Publica negotia priuatis antepnenda 642
Pudicitia ibid.
Pudicitia coniugalis 643
Pudor et verecundia 645
Pudor praeposterui 645
Pudor inutilis ibid.
Pueritia insignis 646
Pulchritudo ibid.
Quies 647
RApacitas 647
Ratio 647
Ratio reddenda ibid.
Reconciliatio ibid.
Recreatio, vel Relaxatio 649
Regoum et Reges ibid.
Regnandi libido 652
Reguum virtute parandum 656
Responsum ab inexpectato 657
Reguum virtute stabiliendum 659
Religio seruata 660
Religio neglecta 661
Reprehentio ibid.
Rcspublica ibid.
Repulsa 662
Resposum durum et absurdum 663
Responsum repentinum ibid.
Reuerentia ibid.
Rhetorica 664
Risus ibid.
Robur corporis 665
Rubor ibid.
SAcrificia 666
Sacrilegiura ibid.
Sagitandi peritia 667
Salse dicta ibid.
Saltatio 674
Sanitas et valetudo bona 675
Sapientia 676
Sapienter dicta 678
Satellitium principum 684
Scortationis detestatio ibid.
Securitas 685
Seditio 686
Senectus ibidem
Senectus viuida et animosa 688
Senectus imbecilla 689
Senectus honoranda 690
Senectutis fiducia 691
Sepultura 692
Seria negotia in vino lentis conuiuiis non tractanda 694
Sermo. animi speculum ae index ibid.
Serui ac famuli 696
Seruus fidelis 697
Seruorum multitudo et turba 698
Seruorum ministerium 699
Seueritas 700
Seuere dicta ibid.
Sexus 701
Silentium ibidem.
Similitudo formae 705
Simulatio et dissimulari ibid.
Simultas Reip. pernicies 707
Sobrictas 708
image: as016Soloecismus 710
Solerter dicta ibid.
Solertia animalium 711
Solirudo, et vita solitaria 712
Somnus ibid.
Somniorum interpretatio 713
Sophistica 714
Sors 715
Speculum ibidem
Spectacula 717
Spes ibid.
Statuae simulacra atque imagmes deorum 718
Statuarum vanitas etcontemptus 719
Stultitia et stulti 720
Sum prus superuacanci 721
Superbia 722
Superbia ex sordibus 726
Superstitio ibidem
Suspicio vitanda 728
TAciturnitas 729
Temeritas 730
Temperantia 731
Templorum ornatus 732
Tempus et eius iactura 733
Testimonium et testes 734
Tormenta et quaestiones ibid.
Tragoedia ibid.
Tranquillitas animi 735
Tristitia 736
Triumphi ibid.
Trophaea 737
Tyrannis ibid.
VAfre dicta 741
Venia delicti ibid.
Ventris studium 742
Verbera ibid.
Verborum obscuritas 743
Verecuodia ibidem
Veritas 744
Ventatis simplex oratio 745
Veritas odium parit ibid.
Vestitus 746
Vetulae 749
Vicarij 750
Vicini ibidem
Victoria ibidem
Victoria non astu aut insidiis. sed viruite paranda 752
Victoria incruenta 754
Victoria non ex multitudioe milttum metienda 755
Victoriae moderatio 757
Victoriae insolentia 759
Vigilantia 760
Vinum et Vinolentia ibid.
Virtus 761
Virtus in actione consistit 764
Vis vel Violeotia 765
Visus, aspectus et oculi 766
Vita humana 767
Vitae contemptus 769
Vitae cupiditas ibid.
Vitia 770
Vituperatio ibid.
Vltio et vindicta ibid.
Vltio et vindicta neg ligenda 773
Vnguenta 781
Vox atque clamor 782
Voracitas 783
Vota ibid.
Vibanitas 784
Vrbium munitiones ibidem.
Vsura et foenus 785
Vtilitas 786
Vulgi natura, mores et iudicium 787
Vulnus et cicatrix 789
Vxores ibid.
Vxor eligenda 790
Vxor ducenda 791
Vxor non ducenda 792
Vxor morosa, imperiosa, ac molesta 793
Zelotypia 796
image: bs001APOPHTHEGMATVM LOCI COMMVNES. CONRADO LYCOSTHENE COLLECTORE.
De Abstinentia.
SOCRATIS.
EVM qui virtutem tanquam patriam, intucri desiderabat, admonebat, vt abstinentissimam vitam agens, voluptates omnes, veluti Sirenes, fugeret, Stob. serm. 15.
Idem.
* Quosdam hospites suos quum satis tenui coena excepisset, cuidam quaerenti, respodit: Si boni sunt, aequa nimiter ferent: si mali, non est curandum. Laertius.
Idem.
* Suadere solitus erat illos cibos potuive vitandos, qui vltra sitim famemque vitandam producunt appetentiam. Xen. Macrob. Saturnal. lib. 7. cap. 4.
Ploto.
* Extat praeclara episto la Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptu est, his fere verbis: Nullo modo placuit bis in die saturum fieri. Cic. lib. vlt. Tusc. quaest.
Bias Prieneus.
Beatum quidem eum esse dicebat, qui et diues esset, et cupitis potiretur, ad eum qui nihil concupisceret, longe beatiorem fore. Maximus ser. 3. de Castitate.
Aristides.
Quum Graecis tributa indixisset, tanto pauperior rediit, quantum absumpserat in peregrinatione. Atqui in tali genere functionis solet alij messem opimam metere. Eo magis ille cauit, ne quid suspicionis eiusmodi conflaret sibi, proinde suis impendiis rem gessit. Plutar. in Graec. apoph.
Idem.
Quum Themistocles irrisisset Aristidis consilium, hoc agentis, vt census esset in tuto, dicens eam laudem non esse viri, sed scrinij tuto seruantis aurum; deinde summam boni ducis laudem definiret, scire ac praesclie
page 2, image: bs002hostium consilia: Et istuc, inquit, ô Themistocles faciendum est; sed in primis oportet habere manus abstinëres, atque haec egregij ducis prae cipua laus est. Hoc sermone notauit Themistocles rapacitatem, et osten dit, a publico bono abstinendum esse omnibus. Plut. in vita Aristidis.
Anacharsis.
Eius statuis atque imaginibus inscribebatur, [gap: Greek word(s)] , id est. linguae: ventri, pudendis temperan dum. Quod maximorum malorum causa sit lingua effrenis, luxu nil turpius. libido pecudem ex homine reddat. Laert. lib. 1. cap. 9.
Zeno Cittiensis.
Ne per morbum quidem cibo magis delicioso fruendum opinatus est. Igitur medico columbinum pullum con sulente, ipse consilij impatiens, non secus quam Manem seruulum, si aegrotaret, curari se iussit. Nimirum vo lebat, non se mollius tractandum quam aegrum aliquem seruum. Si enim absque preciosis alimentis recuperare sanitatem serui possunt, quid idem nobis futurum prohiberet: sane indignum est, yirum bonum vllo se seruo molliorem praestare. Musonius, in lib. de Alimentis.
Aristippus.
* Moderatur voluptati, non qui penitus abstinet, sed qui hoc modo vtitur, vt non abripiatur cum ipsa. vt naui et equo imperat haud qui non vtitur, sed qui, quo libuerit ducit. Stobaeus.
Democritus.
Dicere solebat: Fortis est, non tantum hostium, sed et voluptatum victor, Stobaeus ser. 7.
Idem.
Quemadmodum vnctio non quae suauis est, aut longa, bona est, sed quae sanat: sic cibus, non qui suauis, aut multus, bonus est, sed qui valetudinem tuetur. Max. monach ser. 27.
Idem.
In capiendo cibo omnis celeritas absit: hoc enim caninum est, bestiamque magis quam hominem decet. Max. ser. 27.
Epicletus.
* Solitus est dicere, duo esse vitia omnium teterrima ac grauissima. intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias, quae sunt ferendae, non toleramus, neque ferimus: aut a quibus rebus voluptatibusque nos tene: e debemus, non tenemus. Itaque, inquit, si quis haec duo verba cordi habeat, eaque sibi imperando atque obseruando curet, is erit pleraque impeccabilis, vitamque viuet tranquillissimam. Verba duo haec dicebat, [gap: Greek word(s)] , id est, Sustine et abstiue. A. Gellius lib. 17. cap. 19.
Epicurus.
Interrogatus, qua quis arte ditesceret: Non si praesentibus adiecerit, respondit, sed vsum ac necessitatem sibi persuasam circunciderit. Stobaeus serm. 17. Non augendae sunt opes, sed minueudae cupiditates.
Demosthenes.
Dicebat, hoc esse perpetuum sapientis institutum, vt rationem cupiditatum dominum constituat. Stob. serm. 17.
Cyrus Persarum rex.
Hi qui repentinis abstinent voluptatibus, non id agunt, vt laetentur nunquam, sed vt per hanc incontinentiam multo maiore in posterum tempus laetitia afficiantur. Brusonius lib. 1. cap. 9. ex Xenophonte.
Darius.
* Fugatus ab Alexandro, cum aquam turbidam et cadaueribus inquinatam bibisset,
page 3, image: bs003negauit se vnquam bibisse in cundius. Nunquam videlicet sitiens biberat. Cicero Tuscul. quaest. vltim. libro.
Alexander Macedo.
Ob aquarum defectum in itinere siti laborabat: igitur cum forte oblata esset galea aqua plena, vbi galeam in manus accepit, circunspiciens quos circa se habebat equites demisso capite et fixis in potum oculis, ingustatam reddidit aquam, probatisque viris dixit: Si solus bibero, hos moeror instigabit. Bruso. libro 1. cap. 9. ex Q. Curtio.
Cato maier.
Quamuis complures vrbes coepisset, nihilominus tamen dicebat, hisce diebus quos in castris fuisset, nihilo plus accepisse, quam quae ex hostium agris comedisset ae bibisset. Plutarc.
Idem.
Neque, inquit, mihi ae dificatio, neque vas, neque vestimentum vllum in manu pretiosum, neque pretiosus seruus, neque ancilla. Si quid est quo vtar, vtar: si non est, ego sum, quo cuique per me vti atque frui licet. Bruion lib. 1. cap. 9.
Tiberius Caesar.
* Ab amicis interrogatus, Cur non tam facile magistratus et praefecturas suas mutaret? respondit se data opera hoc fecisse semper. Natura enim omnes qui administrationi praesint pecuniae esse cupidos, plurimuque studij ad rem magis magisque augen dam eos collocare. Caeterum si diutius in magistratu versentur, segniores ad quaestu faciendum fieri. Muscas enim, si longius corporum vlceribus insideant, minus graues et molestas fieri, quippe sanie vlcerum ad satietatem vsque refertas: et eum qui vlceribus scateat durius acceptum afflictumque iri, si saturis iam repulsis, famelicas alias ad vulnera admittere velit. Nicephor. eccles. histor. lib. 1. cap. 17.
Iulianus Imperator.
Eunuchos, coquos, tonsores, eiecit e palatio. Rogatus quam ob causam: negauit sibi esse opus eunuchis cum vxor decessisset: nec opus esse coquis, quod simplicissimis cibis vesceretur. De tonsolibus dixit, vnum multis sufficere. Erasm lib. 8. apoph.
Alexander Seuerus.
Cursore nunquam vtebatur: nisi seruo suo, dicens: Ingenuum currere nisi in sacro certamine non debere. Cocos item, piscatores, fullones, et balneatores non habuit nisi seruos suos: nolens quenquam ingenuum sordidis ministris dehonestare. AElius Lampridius.
Boethius.
* Paucis minimisque natura contem ta est, cuius satietatem si supersluis velis vrgere, aut iniucundum fiet quod infuderis, aut noxium. lib. 2. prosa 5. de philosoph consol.
Rodolphus imperator.
Quum in bello, quod contra Ottacarum Bohemiae regem gessit, potu laboraret cum toto exercitu, ferunt rustico (qui messoribus potum ferret) ablatam hydriam sicera plenam, atque imperatori oblatam. Quam cum ille vidisset, reddite, inquit, homini vasculum suum: nam ego exercitui, non mihi sitiebam Sic que sua abstinentia partim exercitum eo potu refocillauit, partim ad sitis patientiam inuitauit suo exemplo. AEneas Syluius libro 3. commentariorum in res gestas Alphonsi.
Alphonsus rex.
Quum fugato lacobi Caudolae exercitu, sine tentonis ac commeatu
page 4, image: bs004siquidem ex insperato aduenerat) pernoctare subdio cogeretur, et Ioannes Esernitanus Alphonsi studiosus raphanum voum, in tam magna militum inopia, et panem vnum cum dimidio caseoli Balearici, regi misisset, recusauit: Non decere, inquiens, imperatorem ieiunio exercitum mandere. Panormita. lib. 3. de rebus gestis Alphonsi.
Pyrrhiniculus Vasco.
Is peregre iter faciens. Cum ad me ritoriam tabernam venisset, et apposita esset coena omni ex parte olitoria, cum vino dilutissimo, omniaque administrarentur quam parcissime, finita coena iussit ad se vocari medicum, ad mercedem capiendam. Igitur caupo cum respondisset: Ecquid, malum, in vinculo maxime agresti medicum requiris? Ibiille: Num, ô bone, teipsum ignoras? quo sit igitur merces operae suae par, medici pretium accipe? Non cauponis. Sensit au tem, frugalitatem sobrietatemque, optimam hominis esse medicinam Adrianus Barlandus.
D. Ambrosius.
* Abstinentia ciborum sola non suf ficit, nisi opera ei bona etiam adiungantur. Polyanthea.
D. Gregorius.
* Abstinentes et arrogantes per ab stinentiam quidem corpus afficiunt: sed por desiderium vanae gloriae viuunt. Polyanthea.
Isidorus.
* Sicut omnes cupiditates carnales abstinentia resecantur: ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur. Neque quisquam potest virtutem perfectionis attingere, nisi prius edomuerit ventris ingluuiem.
Vide Apophthegmata de Castitate, et Continentia, Frugalitate, et Teperantia.
De abusu rerum pernicioso.
Aristippus.
DELECTATVS aliquando insigni vnguento: Male sit: inquit, malis cinaedis, qui rem tam bellam infamarunt: sentiens, multa perfebo na, reiici culpa vtentium male. Laer. libro 2.
Theodorus Athen.
Obiicientibus quod doctrina ipsius multi redderentur deteriores, respondit, id aliorum vitio accidere, qui doctrinam ipsius sinistra exciperent, quum ipse dextra porrigeret. Plutarchus, libello de Animi tranquillit.
Diogenes.
Aliquando Platoni occurrit, caricas edens, eique offerens dixit: Licet participem esse, quum acceptas edisset, Participem esse dixi, inquit, non deuorare, [gap: Greek word(s)] Hic iocus ad rem seriam potest accommodari, videlicet in eos, qui principis, praeceptoris, aut parentum per missu abutuntur ad inconcessa. Veluti si quis admonitus, non esse inutile degustare dialecticam totam vitam ei impendat studio. Dictum ita refertur a Laertio, vt dubites vter alteri obtulerit caritas. Laert. lib. 6.
Epictetus.
Conspiciens quendam impuris moribus audacem, confidenti lingua, improbo tamen studio philosophiae disciplinas contrectare, inclamabat deum atque hominum fidem, his verbis increpans hominem: O homo, vide quo mittas, num purgatum sit vas. Nam si ad arrogantiam ista immiseris, interierint: si computruerint, in vrinam aut in acetum vertentur, aut si quid his deterius. Sensit eruitionem
page 5, image: bs005esse perniciosam, si in animum inciderit prauis affectibus corruptum: et quo quaeque disciplina san etior. hoc fit perniciosior, si contigerit improbo. Velut bono theologo nihil melius malo nihil pestilentius. Eras. libro septimo apoph. ex Gellij libro 17. cap. 19.
Prometheus.
Quum ignem e coelis in terras deportasset. eumque primum visum Satyrus complecti vellet, et exosculari Heus, inquit, ni caues hirce, profecto dolebit tibi mentum. Admonens etiam quae natura pulcherrima sunt maximeque non necessaria, tamen fieri perniciosa, nisi recte vtaris. Eras nius 8. apoph. ex Plutarcho.
D. Cyprianus.
* Duodecim sunt abusus seculi: sapiens sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, diues sine eleemosyna, mulier sine pudicitia, dominus siue potestate. Christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege tract. de 12. abusi.
D. Bernardus.
* Magnus abusus est, vt corpus induatur, et suis vestibus anima nuda deseratur. In apologia.
De accusatione.
Demosthenes.
IVssus ab Atheniensibus, vt quendam accusaret, recusauit: sed facta in eum populi acclamatione, surgens dixit, Vos me, viri Athenienses, consultorem habebitis etiam inuiti: calumniatorem vero, ne si velitis quidem, Bruson. lib. 1. cap. 16.
Cicero.
In Caelium melius disserentem ac accusantem, quam defendentem crimina, vrbanissime bonam dextram, malam vero Caelium sinistram habere dicebat. Bruson. lib. 1. cap. 16.
M. Crassus.
Cum leui de causa nunc accusator, nunc patronus in vna eademque causa esset, Sicinius homo mordacissimus interrogatus, cur Crassum non ob id reprehenderet? Non facio inquit, quandoquidem foenum in cornu habet Bruson. libro 1. capite 16. ex Plutarcho.
De admonitione.
Thales.
ROgatus, quid esset facile? Alterum, ait, admonere. Omnes enim cum valemus, recta consilia aegrotis damus. Erasm. lib. 7, apoph. ex Laer. 1.
Zeno Citiensis.
Quodam in conuiuio immoderatius vorante obsonia neque quicquam aliis reliquum faciente piscem ingen tem, qui apponebatur, e patina sustulit, quasi solus illum deuoraturus. Quum alteri intuens Zemonem, significaret se mirari im pudentiam. Quid inquit, putas conuictoribus tuis accidere quotidie. si meam opsophagiam ferre non potes? Laert. lib. 7. cap. 1.
Idem.
Quidam in conuiuio accumbens Zenoni, eum qui sub ipso sedebat, pulsabat pede. Zeno autemvicissim pulsabatillius genua, et ad ipsum con uersus: Quid (inquit) putas hunc pati, qui infra te accumbit? Ita multi offenduntur quamuis leui incommodo
page 6, image: bs006quum alios ipsi maioribus afficiant, nec sentiant. Laert. lib. 7. cap. 1.
Diogenes.
Quidam in publico gestans longam trabem, per imprudentiam percusserat Diogenem maxque ex more dixit, Caue. At Diogenes: Num in quit, me vis iterum percutere? Alij sic narrant: Dicenti caue, baculum impegit in caput: et post ictum adiecit, Caue: par pari referens. nam an te laesionem dicendum erat, Caue. Laert. lib. 6.
Leo ByZantius.
Quum Philippus adornaret bellum aduersus Byzantios, Leo adiit illum, percontans hunc in modum: Quid, inquit: accidit tibi Philippe, vt bellum instituas? Vt inquit, tua patria, ciuitatum pulcherrima: huc adducatur, vt intelligat se a me diligi, eoque ad fores amasiorum meorum ve nio. Ad haec Leo: At qui redamari cu piunt: haud quanquam cum gladiis ve nire solent ad fores amasiorum. Amantes enim non egent bellicis instrumentis, sed ciuilibus. Hoc dicto in diuersum flexo regis animo, patriam suam liberauit. Philostrat.
De adulatione et assentatione.
Pythagoras.
PYthagoras potius gaudendum re darguentibus, quam assentantibus dicebat, quos etiam hostibus dece riores iudica bat. Stobaeus serm. 12.
Socrates.
* Adulationem panopliae pictae similem esse dicebat quae delectationem quidem praestat, sed nullum vsum, Item, vt timidus miles videns hostes appropinquantes de adornanda fuga cogitat: sic (inquit) adulator videns imminere periculum iis quorum opibus viuebat, Itatim retro cedit. Stob. ibidem.
Aristides.
Ita est (inquiebat) ingenium hominum, vt facile admittant eos, qui sciunt obsequi ac inseruire studiis cuiusque. Hi enim soli iam benigni, ac vere viri aestimantur. At contra videre est. quam rigidi putentur, qui ab omni assentandi studio alieni, modestiam inducere moliuntur. Stobaeus.
Aristippus.
Cum male audisset a Diogene, quod Dionysium coleret: Si Diogenes, inquit, sciret vti regibus, non vesceretur crudis in dies oleribus. Idem.
Antisthenes.
Satius esse dicebat, incidere in cor uos, quam in parasitos. Hi enim viuentis animum corrumpunt: illi solum mortui corpus. Laer. lib. 6 cap. 1. Brus. lib. 1. cap. 7. Hoc alij Diogeni adscribunt.
Idem.
Vt meretrices bona omnia praeter mentem et prudentiam suis amatori bus imprecantur, eodem modo adulatores iis quibus cum agunt. Stobaeus.
Democritus.
Dicere solebat, recte quidem facta laudare honestum esse: mala vero laudibus vehere, adulterini esse animi, et impostoris. Idem.
Crates.
Parasitos [gap: Greek word(s)] appel labat (quasi quis Latine conuepulones dixerit) quod omnium dictis facile inter epulas annuant. Stobaeus.
Idem.
Ad opulentum adolescentem, quem
page 7, image: bs007parasitorum comitabatur turba. Ado lescens, ait, miseret me tuae solitudinis. Stobaeus.
Idem
Eos qui cum adulatoribus viuerent, aiebat esse desertos, non aliter, quam vituli sunt inter lupos. Neque enimillos adesse quos aportet, neque cum iis qui adsunt habere societatem quum sint insidiatores. Laert. li. 6. cap. 5.
Clearchus Solensis.
* Adulatorum mores dicebat humiles esseatque seruiles: breui rempore artem eorum durare, nemo enim parasitum canum amat. Materia quoque fingendi tempore consenescit. Athenaeus.
Anaxilaus.
* Adulatores assimilabat vermibus, qui triticum nacti non discedunt, donec vacuum red diderint: sic illi diuitum substantiam rodunt. Athen. ex Theophrasto.
Bion.
Eos qui auscultarent adulatoribus, dicebat esse similes amphoris, quae amibus circumaguntur. Eras. 8. apoph. ex Plutarcho.
Idem.
Interrogatus, quod esset animal omnium maxime noxium? Si de feris, inquit, per cunctaris, tyrannus, si de mitibus adulator. Laert. lib. 1. cap. 6. Plutarch.
Diogenes.
Oratores, qui in summo pretio apud Athenienses habebatur, vocabat turbae ministros: quod ad gratiam loqui cogerentur, ac seruiliter adulari stolidae multitudini. Laer. lib. 6.
Idem.
Orationem blandam. non ex animo proficiscentem, sed ad gratiam compositam, vocare solebant melleum laqueum, quod blande amplectens hominem iugulet. Laert. lib. 6.
Idem.
Aiebat in assentatione, veluti sepulchro aut statua quapiam, nomen solum amicitiae inscriptum esse. Stobaeus.
Idem.
Interrogatus quaenam bestia morsum haberet omnium nocentissimum. respondit, Si de feris interrogas, est obtrectator: si de mansuetis, est adulator. Nam obtrectator quidem prae se fert odium, adulator autem sub amici persona multo laedit grauius. Laertius libr. 9. Stobaeus et Brus. lib. 1,
Idem.
Graeci, si cui precantur exitium, iubent adire ad coruos [gap: Greek word(s)] . At Diogenes dicere solebat, multis periculosius esse incidere in assentatores quam in coruos. Dicti iucunditas perit nobis, quae est in Graecarum vocum affinitate, Nam illi [gap: Greek word(s)] appellant coruos, et vnica literula mutata [gap: Greek word(s)] adulatores. Hoc dictum tribuitur et Antistheni. Laert. Eras.
Idem.
Interrogatus. ob quae facta canis nomen vulgo sortitus esset. Quoniam dantibus blandior, inquit, non dantibus oblatro, malos etiam mordeo. Laert. lib. 6.
Idem.
Aristippum philosophum et Socratis discipulum vocabat regium canem, quod Dionysio Siciliae tyranno adularetur. Est enim canis animal ad adulotionem et assentationem promptissimum. Laertius libr. 2. ca. 8.
Epictetus.
Audiens quendam a dulatoribus facile
page 8, image: bs008eile suas aures praebentem, corui, ait, mortuorum cadaueribus oculos euellunt, neque id iniuria, nullus enim vita functo luminis vsus est. At adulatores viuentium animos corrumpentes, omnem illis visum adimunt. Stob. Antonius in Melissa part. 1. 52. Maxi. ser. 52.
Themistius.
Quum videret Iouiani Romanorum Imperatoris aulam assentatoribus refertam esse, perfacete atque lu culenter illos irridens ex moribus deprehendi ait, purpuram ipsos magis quam Deum colere, neque aliqua re ab Euripo differre, nunc huc, nunc illuc, atque in contrarium a deo momentum refluente. Nicephorus Callistus lib. 10 cap. 42. histor. Eceles.
Sotion.
* Dicebat, sicut qui amicos peregre a beuntes dum via plana est deducunt, dum asperior esse incipit receduntzita adularores comitantur diuites et luxu diffluentes viros, at sumptus cum deficit, statim, referunt pedem. Stobaeus Sermon. 12. et Maxim. Sermon. 11. ex Sotionis libr. de ira.
Phauorinus.
* Acteon ab alumnis suis canibus interiit: parasiti eos a quibus aluntur pessundant. Stob. ibid.
Plato.
Quum Diogenem offendisset olera lauantem, dixit illi: Si Dionysio morem gessisses, profecto non lauares olera. Diogenes vicissim Platoni, Si tu lauares olera, Dionysio non inseruisses. Laert. lib. 6.
D musthenes.
A dulatorem in hoc differre dicebat a coruo, quod hic mortuos, ille viuos deuoraret. Apud Graecos autem lepida paranomasia est inter [gap: Greek word(s)] . Simile est ei quod de Epicteto iam retulimus. Antonius in Melissa par. 1. ser. 52. Max. ser. 11.
Isocrates.
A dulatores, vt impostores, odio esse habendos suadebat. Creditores enim vtrique in re quauis sibi credita, fallunt. Stob. Max. ser. 11.
Philo.
Philo dicere solebat fraudulentos adulatorum sermones aduersandos esse, qui cum animae rationem non habeant, veritatem in rebus perspicere non sinant. Aut enim laudant vituperanda, aut vituperant saepe quae omnem laudem excellunt. Anton. in Melis. 52. Max. ser. 11.
Apollonius.
Rogatus a rege Babylonio, qua rationc quiete imperio frui potest? Respondit Si paucis credideris. Bruson. lib. 3. cap. 13.
Crispus Passienus.
Dicebat, adulationi non esse claudendum ostium, sed aperiendum, verum vt solent amicae: quae si impulit, grata est: gratior, si effregit Sensit, no probandos eos, qui prorsus non ferunt vllam adulationem: quam vt affectare turpe est, ita ingerentem se non oportet omnino repellere. Prodest enim in hoc, vt homo perspiciat qualis esse debeat. Erasmus libro 8. apoph.
Phocion.
Antipatro petenti vt in gratiam suam faceret quiddam, quod cum iustuia non conueniret: Non potes, inquit. ô Antipater, Phocione simul amico et adulatorevti, amicus enim non ad quiduis obsequitur, adulator autem in omnibus obsecundat. Plut. in Graecorum apoph. Auto. in Melis. Maxim. ser. 11.
page 9, image: bs009Aristonymus.
Saepenumero dicere solebat: Ligna dum augent ignem, consumi ab ipso: Opes dum alunt adulatores, ab eis ipsis perire. Stobaeus.
Demaratus.
Postqam cum ipso colloquium Orontes habuisset asperius, cuidam dice ti, Asperius tecum egit Orontes, ô Demarare: nihil inquit, in me peccauit. Siquidem qui ad gratiam colloquuntur, hi laedunt: non qui durius cumque maleuolentia verba faciunt. Plut. in Laconicis.
Parysatis.
Praecipere solebat, vt qui rege conueniret, eum alloquuturus, verbis byssinis vteretur: hoc est, mollibus. talis enim a regibus expetitur oratio, non austera et ad viuum resecans. Plutar. in apopht.
Clitophus.
Philippo iacienti in ipsum scommata et admodum hilari. Ergo post hac, inquit, te non alam. Lepide inuertensrem, nam reges in hoc alunt parasitos, vt illorum dictis exhilarentur. Quod si ipsi reges inter se norint ludere, et in alios ridicula dicere, nihil opus sit parasitis, quum ipsi norint parasitos agere, alioqui parasiti magis alunt reges, quam reges parasito. Qianquam Plutarchus in Symposiacis ita refert, [gap: Greek word(s)] , id est, non ego te alo: notans regem, quod versa rerum vice pro rege age ret morionem. Tu me alis, vt ridiculis dictis te exhilarem, non ego te. Eras. 6. apopht.
Eudaemonicus.
Alexander habebat Eudaemonicum philosophum, sed quouis parasito adulantiorem. Hic cum aliquando tonaret vehementer, adeo vt omnes expauescerent, dixit Alexandro, Quin tu tale quippiam facis, Alexander, fili Iouis? At ille non ferens tam abiecti philosophi vocem, ridens ait: Nolo enim formidabilis esse, quemadmodum tu me doces, qui satraparum ac regum capita me iubes super coenam apponere. Sic Athenaeus. Plutar chus in vita eius secus aliquanto: Quid mihi succenses quod pisces apponam in conuiuio, ac non potius satraparum capita? Erasm. lib. 6. apophthegm.
Alexander Macedo.
Quum in Hammonis templum venisset, sacerdos grandaeuus illum salutauit? Salue fili, et hanc salutationem a Deo habeas. Tum Alexander: lubens ô pater excipiam eam salutationem, et posthac lubens tuus ero filius si mihi totius orbis imperium concesseris. Sacerdos autem cum se intro recepisset, quasi deum consulturus, respondit, Iouem id promittere quod petiisset. Iterum ab eodem scire cupiebat Alexander num eorum aliqui superessent, qui patrem Philippum interfecissent? ad quae sacerdos ait: Interfectores iamdudum dignas dederunt poenas, qui Philippum occiderunt, sed patrituo nemo mortalium potest tendere insidias. Tales sunt hodie adulatores qui sub praetextu pietatis blandiloquio principes terrarum seducunt, dum eos quasi Deos extollut, et mira adulatione ad quiduis tentandum extimulant, nullam aliam ob causam, quam vt ita principibus placeant, vt tamen nihil de dignitate, potestate, authoritate illis decedat. Vide Plut. in vita Alex. et Q. Curtium.
Anaxarchus.
Quum Alexandrum se ob Cliti necem discruciantem videret, Nescis, inquit, ius et fas adsidere Ioui, vo
page 10, image: bs010quicquid rex facit id iustum fasque sit? Laert. lib. 9. cap. 10. Plutarch. in Alexandro.
Coelius.
* Cliens quidam cum Coelio oratori omnia in sermone concederet, ille iam longa assentatione euocatus, dic, ait, contra: vt duo videamur. Seneca.
Cicero.
Quum Crassus dixisset Neminem Crassorum Romae vixisse diutius annis sexaginta, deinde poenitens eius sermonis adderet, Qutd mihi accidit, vt hoc dicerem? M. Tullius, Scie bas, inquit, Romanos hoc libenter au dituros, et ista via venisti ad Remp. gubernandam: duo significans, et Crassorum nomen inuisum esse Romanis, et illum non virtute, sed blandiendo prouectum ad honores. Erasm. 4. apophth.
Seneca.
* Alexander cum in obsidione cuiusdam vrbis circuisset muros, ictu sagitrae percussus, cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret, et crus obstupuisset, coactus ab sistere: Omes, inquit, iurant me Iouis esse filium, sed vulnus hoc hominem me esse clamat. Idem nos faciamus: dicamus, vos quid em dicitis me esse prudentem, ego autem video quod multa inmilia concupiscam, nocitura optem. Epist. 60. ad Lucil.
D. Hieronymus.
* Naturali ducimur malo, et adulatoribus nosti is libenter fauemus, ac quanquam respondeamus nos esse indignos, et calidus rubor ora porfundat, tamen ad laudem suam anima intrinsecus laudatur. Epistol. ad Sabin.
D. Ambrosius.
Emolliri adulationibus non solum fortitudinis non est, sed etiam ignauiae tribui debec. Item, non est vera amicitia, vbi fallax est adulatio. lib. 3. de Offic.
D. Gregorius.
* Adulator scorpio est, qui palpando incedit, sed cauda ferit. In Ezech. lib. 1. cap. 9.
Constantinus Imp.
Spadonum atque assentatorum in principum aulis tantus erat hostis, vt eos tineas atque sorices palatij appellare crebro sit solitus. Nicephori interpres et Scholiastes, lib. 8. cap. 5. Eccles. hist.
Sigismundus Imperator.
Assentatores se veluti pestes odisse cum diceret. Bruennius Neronensis respondit, tamen nullum genus hominum, magis amas, quam adulatores. Tum Sigismundus: Vincis sane, inquit. Ita enim natura comparatum est, vt cum vitandos esse adulatores dicimus, tum maxime illis haereamus. Nam nec tu mecum tam diu fuisses, nisi meis moribus blandiri assueuisses. AEneas Syluius de dictis Sigismundi et Friderici Impp.
Idem.
Quum adulatores odio haberet, cuidam supra modum eum laudanti, et Diis similem esse dicenti, alapas dedit: dicentique illi? Cur me caedis Imperator? Cur me, inquit Sigismundus mordes, adulator? AEneas Sylu. lib. 1. Comment. de reb. gest. Alphonsi.
Alphonsus rex.
Adulatores lupis haud absimiles esse dicebat. Nam quemadmodum lupi titillando et scalpendo asinos vorare soliti essent: ita adulatores ad perniciem principum blanditiis simul ac mendaciis intendere. Ant. Panormita. de rebus gestis. Alphonsi li. 3. et AEn. Syl. de eius dictis.
page 11, image: bs011Idem.
Ex Sicilia nauigans cum vidisset garrias aues triremen circumuolantes, attentasque si quis bolus e triremi decideret, certatim illum arripere: quae que arripuisset, celeriter illam aufugere: conuersus ad suos, dixisse fertur: Persimiles sunt his garriis pur purati et curiales aliquot mei. Simul ac enim aliquod munus aut beneficium dimicantes inuicem a me acceperint, profugiunt. Notauit autem elegantissime assentatorum mores, qui vbique praesto sunt, dum quod accipiant, habemus in promptu: quo ablato, refugiunt, nunquam nisi vrgente necessitate redituri. Panor. lib. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Balthasar Cossa.
Is pontificatum adeptus maximum Ioannes tertius et vicesimus dictus, saepenumero supra modum laudatus, inquit: Quamuis ficta de me dici sentiam, tamen iis quae praeclare de me praedicantur, plurimum oblector. Vude sunt qui putant non probandosesse, qui prorsus non ferunt vllam adulationem, quod in hoc pro sit, vtintelligat laudatus, qualis esse debeat. AEneas Syl. l. 1. de dict. et fact. Alphonsi.
De adulatoribus non admittendis.
Timon philosophus.
CVm vidisset Arcesilaum, inter assentatores euntem: Quid tu, inquit, venisti huc, vbi sumus nos, qui liberti sumus? Sensit vir prudentissimus, libertati nihil magis obstare, quam assentatores. Refert Laert. lib. 9. cap. 12.
Antigonus.
Hermodotus Antigonum in carmine scripserat Iouis filium. Is hoc legens, Istius, inquit, rei nequaquam mihi conscius fuit Lasanophorus ille. perquam facete ridens poeticam adulationem, parique modestia sui generis humilitatem agnoscens. Lasanum autem matula fictilis est. Quod si Iouis erat filius, ea res hactenus fefellerat et feruum matulam in cubiculo ferre solitum, et Antigonum filium. Plut. in apopht.
Alexander
Aristobulus historicus librum conscripserat de rebus ab Alexandro Macedone gestis, in quo multa supra viri fidem adu lantissime affinxerat, eum quum illi in nauigatione recitasset, Alexander arreptum e manibus librum, in fluuium Hydaspen demersit, et ad Aristobulum conuersus: Tu inquit, dignior eras, vt eodem praecipitareris, qui solus me sic pugnantem facis, vt vel vno iaculo interficiam elephantes. Eras. li. 8. apoph.
Idem.
Validissima quadam rupe capta, quum amici dicerent, illum egregiis gestis Herculem superasse: At ego, inquit, meas res gestas in imperio ne verbo quidem cum his quae. gessit Hercules arbitror conferendas: Adu labantur illi, sed huius animo nulla satisfaciebat adulatio. Plutarch. in apoph. reg. et imp.
Cicero.
Cuidam nuncianti, Caesaris amicos esse tristes: Hoc dicis, inquit, illos Caesari male cogitare? Irrisit adu lantem nuncium, quasi Caesariani re bus suis diffiderent, metuerentque Pompeium. Plut. in Rom. apoph.
Idem.
* Nolo, inquit, esse laudator, ne videar
page 12, image: bs012adulator. Et, habet adulatio principia iucunda, sed exitus amarissimos adfert. Ite, cuius aures clausae veritati sunt, vt ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est. Rhetoric. libr. 1. et libr. de amicitia.
Augustus
Augustus Romanorum Imp. Tarraconensibus pro laeto ostento ei nuntiantibus, quod in eius ara palma esset enata. Apparet, inquit, quam frequenter accendatis. Quod illi diis tribui volebant, ille tribuit illorum negligentiae, qui nunquam in ara Caesaris adolerent incensum. Erasm. 4. apopht. ex Suetonio.
Furnius.
Furnius Antonij partes sequutus fuerat. At posteaquam victoria cessit Augusto, metuens sibi, subornauit filium, qui a victore veniam peteret. Petiir, et impetrauit. Tum Furnius his verbis gratias Caesari egit: Haec vna ô Caesar abs te mihi facta est iniuria, effecisti vt mihi et viuendum et moriendum sit ingrato: significans, tantam esse eius beneficij magnitudinem, vt nulla ex parte par esset referendae gratiae. Reprehensionis colore blanditus est principi. Eras: 8. apoph.
Sfortia.
Quum quidam apud Sfortiam, vt eius sibi gratiam compararet, Tartaliam accusaret, quod in conuiuio quodam eius famam criminose lacerasset: Sfortia animaduertens adulatoris improbitatem, Non opus est, inquit, vt hac in re multum persuadendo me labores, quum Tartalia omnibus ma ledicat. Peracute delatorem auertens, simul et sua vitia Tartaliae obiectans. Paulus Iouius de rebus gest. Sfortiae. cap. 85.
De adulantium libertate.
Arcadion.
Is odio Philippi Macedonis sponte deseruerat patriam. Euenit autem, vt Philippo Delphis agente, et ipse adesset. Eum ergo rex accersitum ro gauit. Quousque fugies Arcadion? Donec, inquit, peruenero, vbi nemo norit Philippum. Quis non miretur eam libertatem in adulatore? Sed hac libertate delectatus rex, vocauit illum ad coenam, itaque cum eo in gratiam rediit. Quanquam libertati suberat adulatio: subindicans Philippum nusquam non esse celebrem. Erasm. lib. 6. apoph.
Agis Argiuus.
Agis Argiuus adulator, videns Alexandrum ingentia munera dedisse cuidam ridiculo, exclamauit: O rem vehementer absurdam. Quum Alexander hac voce excitatus, dixisset, Quid tu ais? Pateor, inquit Agis, me pati non posse, quum videam vos e Ioue prognatos omnes pariter assentatoribus delectari. Siquidem et Iupiter Vulcanum habet pro morione: et Hercules Cercopibus, et Bacchus Silenis delectari consueuit. Tales videmus et apud te magni fieri. Pestilentissimum adulationis genus, sub libertatis imagine blandiri. Erasm. 6. apoph.
Anonymus.
Tiberio senatum ingrediëre, surgens adulator quidam, exclamauit, esse liber e loquendum, nec reticenda quae ad Rempublicam attinerent. Erectis ad hanc vocem omnibus, ipso etiam Tiberio attento: Audi, inquit, Caesar, in quo te reprehendimus omnes, licet nullus audeat palam fateri. Impendis teipsum nobis corpus
page 13, image: bs013tuum diurnis nocturnisque laboribus et curis pro Repub. conficiens. Huiusmodi multa quum diceret, sub libertatis praetextu turpiter adulans C. Seuerus subiecisse fertur: Ista tan ta libertas hunc hominem dabit exitio. Eras. lib. 6. apoph. Bruson. lib. 3. ca. 16. ex Suetonio et Tacito.
Tiberius.
* Adulanti studium in primariis Rei pub. Romanae viris detestatus et indi gne ferens, quantumuis tyrannidis amicus, quoties e Senatu egrediebatur, apud se exclamabat, ô homines ad seruitutem paratos. Tacitus.
De adulterio.
Thales.
THALES Milesius adultero sciscitanti, an abiuraturus esset adulterium? Non est, inquit, periurium adulterio peius. Significans, illum stulte dubitare de peierando, qui facinus periurio par non dubitasset comittere. Eoque in atrocibus sceleribus nihil ponderis habet iusiurandum. Quisquis enim auder dare venenum, audebit et cum periurio inficiari. Laer. l. 1. Brus. l. 1. c. 4.
Socrates.
* Adulatores perinde facere dicebat, ac si qui nolint ex aqua superne profluente bibere: sed ex illa quae in fundo subsedit ac deterior est. Stob. serm. 6.
Vide apophtheg. de Libidine et Scortatione.
Diogenes.
Quum quidam Diogeni referrent, Didymonem moechum comprehensum: Dignus est, inquit, ex ipso nomine suspendi. Porro didymi Graecis testiculi dicuntur: ab his igitur, vnde nomen habebat, et quibus peccauerat, voluit cum suspendi. Laert. libr. 6.
Idem.
* Eos irridebat, qui cellas promptuarias obserant vectibus, et seris et signaculis: corpus autem suum multis fenestris et ianuis aperiunt, peros, pudenda, aures et oculos. Stob. serm. 6.
Perictyone Pythagorica.
* Quae lectos alienos amat, omnia domestica odit, tum liberos, tum famulos. Huiusmodi mulier dolos fingit apud maritum, et mendacia in omnes ei narrat, vt sola videatur ipsi maxime beneuola esse, et familiam regat. Haec ocium amat: ab hac exitium rebus omnibus nascitur, quas et ipsa et maritus communes habent. Lib. De mulieris concinnit. apud Stob. serm. 83.
Demosthenes.
Demadi oratori dicenti. Sus Mineruam, per scomma inscitiam Demostheni exprobrans: At ista Minerua (inquit) nuper in adulterio deprehensa est. Bruson. libr. 1. cap. 4. ex Plutarcho.
Geradas.
Lycurgi temporibus tanta erat apud omnes vxorum pudicitia, ac tam longe aberant ab ea turpitudine quae postea inualuit, vt prius esser incredibile, adulterij crimen apud Spartanos inueniri. ferturque dictum cuiusdam vetustissimi Spartani Geradae, qui rogatus ab hospite quodam, quid poenarum darent apud Spartanos adulteri? neque enim videret se quicquam super hac re sancitum a Lycurgo: Nullus, inquit, ô amice apud nos adulter est. Quum ille subiecisset, Quid igitur, si existat, Dabit, inquit, bouem tantum, vt porrecto
page 14, image: bs014vltra Taygetum montem collo, bibat ex Eurota. Cumque ille ridens di xisset, Fieri non potest vt tantus bos inueniatur: Et quo pacto, inquit Geradas, Spartae existat adulter, in qua diuitiae, delitiae, et corporis ascititius cultus probro habentur: contra verecundia, modestia, ac obedientiae magistratibus debitae obseruatio, de cori laudique dantur? Prudeter intellexit Geradas, ibi non posse nasci vitia, vbi non admittuntur vitiorum seminaria: eaque vbique iacere, quibus pro honore tribuitur ignominia. Atque haec est clementissima ratio medendi prauis moribus, excitandique virtutis studium. Plu. in Lacon. apoph. et in Lycurgo.
Dionysius Senior.
Quum intellexisset filium, cui prin cipatum relicturus erat, ingenui viri coniugem adulterasse, iratus interrogauit, an vnquam tale quicquam in patre comperisset? Hic adolescens: Tu, inquit, non habebas patrem regem, Nec tu, subiecit Dionysius, filium regem habiturus es, ni talia perpe trare desinas. Tyrannus in filio dignum exhaeredatione crimen iudicabat adolterium, qui hodie magnatum ludus est. Plutarch. in reg. et imp. apopht.
Alexander.
Quum puella multa nocte ad Alexandrum ducta esset, cum eo dormitura rogauit, rex, vbi fuisset tam diu? illa respondente, se expectasse donec maritus isset cubitum: ministros accitos acriter obiurgauit, ac, Reducite, inquit. Hanc: parum enim abfuit, quin vestra culpa fuerim factus adulter. Egregium castitatis exemplum, tum in iuuene, tum in rege. Nam apud illos simplex stupru pro nullo crimine habebatur. Apparet autem tum fuisse morem qui adhuc durat in Italia. vt vxores secubarent a viris, nisi si quando vocarentur. Plu. in reg. et imp. apoph.
Pontidius.
Pontidius interrogatus a quodam, qualem existimaret eum qui in adulterio deprehenderetur: Festiue, Tardum respondit. Bruson. l. 1. c. 4. Respondea mus nos. Turpissimum et impium ne bulonem.
Sylla.
Syllae libertus, cui Fausti nomen erat, cum intellexisset sororem eodem tempore duos moechos habere Fuluium Fullonem videlicet, et Pomponium cognomento Maculam: notans per ridiculum eius adulterium: Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat. Bruson. li. 1. cap. 4. Ita ludunt probrosi et ad obscoena quaeque admittenda et patranda nati homines, sed potius monstra hominum.
S. Augustinus.
* Indignantur, inquit, mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris foeminis poenas: quum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet, et virtute vincere, et exemplo regere foeminas. Lib. de adult. coniugus.
Idem.
* Sicut satius est fame mori quam vesci idolothytis: ita praestat mori sine liberis, quam ex illicito concubitu stirpem quaerere. Libr. De bono coniugali.
S. Ambrosius.
* Nemo, inquit, sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est: nec viro licet quod mulieri non licct. Eadem a viro, quae ab vxore, debetur castimonia. Quicquid in ea, quae non si. legitima vxor comissum
page 15, image: bs015fuerit adulterij crimine damnatur, lib. de Patriarchis,
De aegrotatione.
Socrates.
STVLTI, inquit curari nequeunt, quando sinistram fortunam experiuntur: nec aegrotantes sanari possunt, si voluptatibus operam dederint, Stob. ser. 2.
Antigonus.
A graui morbo postquam conualuerat: Nihilo prius est, inquit, (siquidem hic morbus submonuit nos) ne auimo efferamur, quum simus morta les. Qui docuerat Ethnicum regem, philotophiam Christiano dignam animo? Deplorabant amici ceu magnum malum, quod tam grauiter aegrotasset: ille interpretatus est, ex morbo plus accessisse boni quam mali. Corpus extenuerat: sed animum reddidit modestiorem: corporis robori nonnihil detraxerat, sed animo detraxit insolentiam, morbum longe periculosissimu, Proinde non pes sime res habet, quum leuior morbus arcet pellitve maiorem, Plutar. in apoph. regum, et Erasm. verum hoc idem dictum alii etiam Alexandro adscribuut.
Ion Sophista.
Dicere solebat. r[?] morosam esse aegrotationem. Nam aegrotis vxor molesta est, et medicum incusant, et lectulum moleste ferunt. Ex amicis etiam si quis accedit, grauis est: et qui discedit, molestus. Philostratus, et Bruson. l. 4. et c. 20. ex plut. lib. de animi tranquil.
Itamus
Quum apud Antigonum militaret, corporis aduersa valetudine laborans, rogatus a rege palloris causam, aegritudinem incognitam causatus est. Rex vero animi magnificentia ductus, iubet remedia adhiberi ad eum sanandum. Restitutus igitur sanitati miles, postea omnia mortis pericula vitabat. Rogatus vero a rege mutationis causam, ait: ô rex, tu me minus audacem fecisti, quod iis malis me vindicasti, quibus vita a me mea contemptui habebatur. Sensit miles, aegritudinem hominibus in eo prodesse, vt omnia fortunae bona, et ipsam etiam vitam miseram et aerumnofam contemnant, qua cum sani sumus, in nostram perniciem abutimur. Brus. l. 4. cap. 15. ex Plutar.
Anaxarchus.
Ridebat Mexandrum, quod seipsum Deum faceret. Cum autem aliquando in morbum incidisset. Alexander, et ei medicus sorbitionem imperaret fieri, ridens Anaxarchus. inquit: A nostro Deo spes omnis in sorbilatione patellae pesita est. Irridet philosophus Alexandrum regem, qui ob fortunam propitiam. et res tam foeliciter gestas, Deum esse putabat. At ostendunt humanae vitae miseriae, et incommoda quae in dies nos circumueniunt nos homines esse fra giles: quo fit, vt admoneamur subinde, ne ex hominibus nos deos esse fingamus, nullis malis obnoxios. AElian. l. 9. de Var. hist.
Seneca.
* Nihil aegre aegrum reficit atque adiuuat, aquam amicorum affectus. Epist. 76.
Theodoricus Episcopus.
Theodoricus Coloniensis ecclesiae pontifex, prudentia et authotitate inter electores imperij facile prin ceps, quaerenti Sigismundo Caesari
page 16, image: bs016quonam pacto felicitatem consequi posset? Inter mortales, ait, frustra requiris. Petenti rursum, ad coelestem illam quo itinere pergeret? Recta, inquit Instanti tertio, quid agens recta vaderet? Si vitam tuam ita institueris, dixerisque, inquit, vt facturum te promisisti, dum calculus, aut podagra, sine alia valetudo aduersa acrius te oppressit. Docuit autem morbum monere nos ad capessendam meliorem vitam. AEneas Syluius libro 2. commentariorum de rebus gestis Alphonsi.
Vide Apoph. de Morbis, Sanitate, et bona Valetudine.
De aemulatione.
Ethocles Lacedaemonius.
DICEBAT, duos Lysandros Spartam ferre non posse. Et Archestratus Atheniensis, duos Alcibiades in ciuitate Atheniensaum tolerari non posse. Adeo, tametsi diuersi et contaarij, tamen erant intolerabiles. AElianus lib. 11. de Varia hist. Plutarch. in Lysandro et Alcibiade.
Aristoteles
Quum Xenocratis aemulatione aperiisset scholam hoc carmen vsurpauit: [gap: Greek word(s)] . id est, Silere turpe, ac Xenocratem pati loqui. Alij pro Xenoqrato, ponunt Isocratem. Laer. l. 5. c. 1.
Alexander.
Quum ei datum esset scriniolum, quo nihil inter opes Darij pretiosius pulchriusve repertum est, et quaereretur in quem vsum destinandum esset: aliis aliud suadentibus dixit, Huic oprime seruandus dabitur Homerus: sentiens, nullum esse thesaurum illo pretiosiorem. Ita visum est iuueni, qui se totum ad exemplar Achillis componebat. Plut. in Alexand.
Plutarchus.
* Vt non est verus amor qui caret zelotypia: ita nemo amat vehementer virtutem, nisi qui, ardet aemulatione recte factorum ab aliis. In moralibus.
Vide apoph. de Imitatione.
De AEnigmatibus.
Ciero.
HORTENSIVS orator defensionis mercedem a Verre acceperat Sphingem argenteam. is quum M. Tullio obliquius quiddam et inuolutius loquuto dixisset, Non didici soluere aenigmata: Atqui, inquit Cicero, Sphingem habes domi. Nota est fabula de monstro Sphiage, quae praemiis propositis edebat aenigmata: non soluentibus autem, mors erat praemium. Plut. in Romanor. apoph.
Idem.
Idem orator aenigmate lusit in matrem Pletorij, qui Fonteium accusabat, dicens eam, dum viueret, ludum, mortuam magistros habuisse: notaus, quod dum viueret, infames ad eam foeminae commeare solebant: post mortem vero bona eius venibant. Serino videtur et absurdus, et praeposterus. Nam qui ludos habent ipsi magistri sunt, et discipulos habent. Magistri autem dicuntur non solum qui docent, verumetiam qui regunt. Eras. l. 4. apoph.
Plutarchus.
* Si quis huiusmodi aenigma componat, Quid sit quod oderit simul et amet, fugiat et persequatur, minetur et supplicet, irascatur et misereatur,
page 17, image: bs017desinere velit ac nolit, eadem re ma zime tum gaudeat, tum tristetur? Hîc sane scirpus aegre solui et conciliari posset. Porrosphingi, aenigma permulta quoque conficta habet. Non enim reuera tripes est senex, si baculo innitatur: neque infans est quadrupes, quia gressus molles et infermos manibus fulcit. A mantium autem affectus veri sunt: amant oderunt, eundeim absentem desiderant, praesentem metuunt, adulantur, conuitia ducunt, etc. Stobaeus. serm. 62.
Vide infra, Argutias Dialecticas. et Sophisinaeta.
De aequalitate.
Themistocles.
IS facilitate morum multos ciuium sibi conciliarat, atque hinc popularem potentiam est adeptus. Itaque cuidam ipsum admonenti: Bene prin cipatum geres Athenis, si cunctis aequalis et communis esse voles: respondit, Nuuquam eisellae insederim. vnde nihilo plus. a me ferrent amici quam alieni. Plutar.
Diogenes.
Pecuniis si quando egeret, eas ab amicis accipiebat. At cum a quiburdam ob id suggillaretur, quod praeter philosophi dignitatem, mendicorum more peteret: Imo, inquit, non peto, sed repeto. Repetimus autem mutuum, aut depositum. Amicus autem egenti amico dans, non donat, sed reddit potius id quod amico debet: quoniam amicorum omnia debent esse communia. Laert lib. 6.
Epicurus.
Is mirum in modum Pythagorae institutum improbabat: qui cum doceret, amicorum omnia esse communia, iubebat vt discipuli, quod quisque habebat, deponerent in commune, dicens id esse diffidentium verius quam amicorum. Nam si quis verus est amicus, nihilominus habeo pro meis, quae ille possidet, quam si deposuisset. Qui diffidit autem, aut non, est verus amicus, aut dubirat de animo alterius. Erasm. lib. 8. Apophtheg.
Plate.
Felicem et beatam esse eam cinitatem inquit, in qua istae voces, Meum et Non meum, proferri non audiantur, eo quod communibus, quo ad fieri potest, rebus, quae quidam alicuius aestimationis sunt, vti ciues debeant, Sed multo magis huiusmodi vox e connubio eximenda est. Plutarch. in nuptia libus praeceptis, et Stob, serm. 72.
Idem.
* Serui et domini, inquit, amici numquam erunt. Nec probi nec improbi, etiam si aequalibus afficiantur honoribus. Inaequalibus enim aequalia inaequalia fiunt, nisi mensuram accipiant. Nam propter haec vtraque seditionibus replentur Respublicae. Verus enim priscusille sermo, ab aequalitate amicitiam procreari, etc. lib. 6. de legib. Stob. serm. 42.
Leo.
Leon Eurycratidis filius interroga tus, in qua tandem vrbe aliquis possit tuto vitam agere: In ea, inquit, quam qui incolunt, neque plus possident, neque minus: et vbi iustitia viget, iniustitia imbecillis est. Grauiter admo nuit, aequalitatem esse pacis et tranquillitatis altricem, inaequalitatem seditionis esse seminarium: nec ibi locum esse iustitiae, vbi vt quisque potentior est, ita licentius opprimat imbecilliorem. Plut. in Laconicis apoph.
page 18, image: bs018Lycurgus.
Interrogatus, quomodo liceret ho stium insultum effugere, Si, inquit, nec alius alio plus requirat. Quo dicto docuit, tutiores esse eos ab hostium incursu, inter quos est aequaiitas, et ex aequalitate concordia. Plutar. in Laco. apoph.
Idem.
Quoniam intelligebat aequalitatem et ad frugalitatem, et ad concordiam in primis conducere, fecerat nouam agrorum partitionem, et in singulos ciues aequam portionem dist ibuerat. Fertur itaque, cum dein ex peregrinatione rediens iter faceretper a grum recens demessum, conspiceretque manipulorum aceruos ordine positos et aequales, delectatus eo specta culo, cum risu dixisse comitibus: Vt tota Lacedae mon videtur multorum esse fratrum, qui nuper inter se diuiserint haereditatem. Bono principi ni hil iucundius est ciuium concordia, rursum tyranno nihil formidabilius, Plut. in Lycurgo.
Idem.
Quum statuisset inuadere delicias, luxumque, et in his quoque tollere diuitiarum admirationem, instituit syssitia, hoc est conuiuia publica. Percontanti vero cur ea constituisset, sic, vt in singulis conuiuiis pauci cum armis discumberent: Vt, inquit, expediti sint ad parendum imperatis: et si quid tumultus inciderit, penes paucos sit delictum, sitque inter omnes potus ac cibi aequa portio. Denique non solum in esculentis et poculentis, verum ne in strato quidem aut vasis, aut alia re quacunque plus haberet diues quam pauper. Plut. in Lacon.
Curius.
Deuictis Sabinis, cum ex Senatusconsulto ei ainpliaretur agri modus, quem consummati milites accipere solent, recusauit, et gregalium portione contentus fuit, dicens: esse malum ciuem: cui non esset satis. id quod caeteris esset satis. Plinius Iunior. cap 33. de viris illust.
Plura pete ex apopht. Amicorum omnia communia.
De aerario et fisco.
Traianus Imp.
FIscum, lienem vocare solebat, quod eo crescente reliqui artus omnes tabescerent. Langusin Nicephori annot.
Constans Imp.
Dicere solebat, opes publicas melius a priuatis pluribus haberi, quam intra vnum principis claustrum reseruari. Eutrop.
De affabilitate.
Demonax.
CVidam sciscitanti, quomodo delegatam sibi prouinciam administrare commode posset, respondit: Si minimum loquens, plurima audieris. Hoc dicto princeps iubetur, et aequa et iniqua audire. Erasm. libr. 8. apoph.
Hortensius.
Ob cultum mundiorem, ac gesticulationes in dicendo molliores crebro male audiebat, in ipsis etiam iudiciis. Sed quum L. Torquatus, homo subagrestibus moribus, dum apud consilium de causa Syllae quaereretur, non iam histrionem illum diceret, sed gesticulatricem, Dionysiamque, notissimae saltatriculae nomine
page 19, image: bs019compellaret, tum voce molli demissaque Hurtensius Dionysia (inquit) Dionysia malim equidem esse, quam quod tu Torquate, [gap: Greek word(s)] . id est, inelegans, agrestis, aditu difficilis. Periculose maledicit alteri, cui vel idem, vel simile, vel diuersum, sed deterius vitium potest obiici. Eras. lib. 6. apoph.
Filus Vespasianus.
Admonitus ab amicis, quod plura polliceretur interpellantibus quam praestare posset: respondit, Non opor tet quenquam a Caesaris colloquio tristem discedere. Sueton. in eius vita.
Hadrianus Imp.
In colloquiis etiam humillimorum mire ciuilis erat: eosque detestari solebat, qui, hanc humanitatis voluptatem ipsi inuiderent, hoc prae textu quod dicerent, principis maiestatem vbique seruandam. Dion.
De affabilitate neglecta.
Aristippus.
QVum aliquando Dionysium in terpellaret pro amico, nec ille preces admitteret, prostratus coepit amplecti pedes regis, et impetrauit. Id factum quum quidam velut abiectius, quam vt philosophum deceret, reprehenderet: Non ego, inquit, sum in culpa, sed Dionysius, qui aures habet in pedibus. Ingenium iuxta promptum, et ad faciendum, et ad excusan dum quidlibet. Laert. lib. 2. cap. 8.
Legati Laced.
Venerunt aliquando Lacedaemonij ad Lygdamin tyrannum, legatione fungentes: sed quum ille variis causationibus frequenter distulisset colloquendi copiam, tandem post omnes excusationes dictum est, illum parum firma esse valetudine, sed languere nonnihil. Legati responderunt: Per louem, non venimus huc cum illo luctaturi, sed colloquuturi. Plut. in Lacon.
Graeca muller.
Anui cuidam paupercuiae Philippum appellanti, vt causam ipsius cognosceret, cum hac flagitatione frequenter obstreperet illi, respondit. sibi non esse otium. Cumque anus in clamasset, Proinde ne rex quidem es se velis: Philippus admiratus aniculae liberam vocem, non illi solum praebuit aures, verumetiam alios audiuit. Hoc idem Latini tribuunt Adria no imperatori: sed Philippo Macedo niae regi tribuit Plutarch. in apophtheg. regum et imperator.
De affectatione verborum.
Anicula.
ANicula Theophrasto licitanti quiddam, idque admodum Attice: Hospes, inquit, non vendo tanti: Notans illum, quasi non esset Atticus natura, qui supra modum affectaret atticismum. Id enim solent ho spites, dum in aliena lingua volunt videri diserti. Eras. 6. apoph.
Fanorinus.
Ad adolescentem priscarum et iam obsoletarum vocum affectatorem: Curtius, inquit, et Fabricius dilucide cum suis fabulati sunt: neque Aruncorum, Sicanorum, aut Pelasgo rum, qui primi Italiam incoluisse leguntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt: tu vero perinde quasi cum matre Euandri nuc loquaris, verbis iam
page 20, image: bs020olim desitis vteris. Quod si intelligi non vis quae loqueris, non hoc abunde consequêris tacens? Erasm. Rot. li. 6. apoph.
Melanthus.
Melanthus interrogatus quid sentiret de tragoedia Diogenis: Non vidi, inquit. Notauit affectationem Dio genis in scriben do, quae saepenumero non minima obscuritatis causa est. Plu tar. in libro [gap: Greek word(s)] .
Pacatus.
Oscus Rhetor quidam clarissimus, cum adeo loquendo simul et scriben do affectaret, vt nil absque schemate proferret, Pacatus obuiam ei veniens dixit: Poteram dicere, Aue Osce. Irri sit hominem affectatorem, salutatio ne affectata. Vsus est enim occupatione affectata, praeter omuem neces sitatem. Eras. lib. 8. apoph.
Plato.
Polus sophista cum daret operam vt nimis affectate loqueretur, atque hinc immodice gloriaretur, Plato ho minem sic taxauit: O Pole, vt te tuo alloquor modo. Polus autem Graece sonat pullum equinum. Voluit autem taxare hominis affectate loquentis ar rogantiam. Laert. lib. 3.
Demonse.
Quum interrogasset quendam, atque is verbis nequaquam vulgaribus respondisset: Ego, inquit, amice, te nunc interrogo: at tu perinde respon des, quasi viueret adhuc Agamemnon. Eras. lib. 8. apoph.
Idem.
Quendam Rhetorem abdiens ita loquentem, Hora nimium iaculatrix adueniens regionem herbis defectam reddidit: Non desines, ait, me cum vt cum turba agere? Notauit autem his verbis, sermonem hominis plus satis affectatum. Plu. in Roman. apoph.
Idem.
Phauorini dictionem vt nimium compositam solebat arguere ridioule, quod cum ille aegre tulisset, ait: vt philosophum vestis neglectior, ita oratio decet inaffectata Eras. libr. 8. apoph.
Augustus Caesar.
Mecoenas cum verbis affectatis scribere soleret, ab Augusto hac valedictione derisus est: Vale mel gentium, melcule, ebur ex Hetruria, laser Aretinum, adamas Supernas, Tiberinum margaritum, Cilneorum smaragde, Iaspis figulorum, Berylle Porsennae, etc. Macrob. lib. 2. cap. 4.
Cicero.
M. Lepidus cum Romae in senatu dixisset, Patribus conscriptis, ne dicam circumscriptis: Ego, ait Cicero, non tanti fecissem [gap: Greek word(s)] . Affectauit autem Lepidus schema vocum similiter desinentium. At satius erat schema perdere, quam Senatum offendere. Eras. lib. 4. Apophtheg.
De affectibus humanis.
Thales.
THales Milesius interrogatus, quis nam felix dicendus esset? Qui corpore, inquit, sanus est: animo vero castus. Sensit vir sapientissimus, affectus esse animi morbos. Laert.
Aristonymus.
* Gubernatores se ventorum mutationibus accommodant, et viri sapientes animi affectibus. Stobaeus.
Anteninus Pius.
Quum M. Antoninus fleret educatorem suum mortuum, et adolescens ab aulicis ministris reuocaretur a do claratione pietaris erga nutricium: Permittite, inquit Antoninus Pius,
page 21, image: bs021illi vt homo sit: neque enim vel philosophia, vel imperium tollit affectus. Eras. lib. 6. Apoph.
M. Annoninus Verus.
Iamiam moriturus, cum suos ad grabbatum stare, dolere, atque angi videret: Humanum est, inquit humanis casibus ingemiscere: multoque magis, misericordiam prouocare, quae oculis vsurpantur. Sensit autem, hominem non lignum aut lapidem esse, qui nullis rebus afficiatur, sed animal, quod affectibus misericordiae tangatur, et compatiatur etiam. Herodianus lib. 1.
Philo.
* Vis ignis ahsumit obiectam materiam. et affectus excandescens abligurit corrumpitque quicquid inuenit obuium lib. de cognit. quaeren. erudit.
De affectibus priuatis.
Themistocles.
THemistocles Atheniensis, filium suum, quem mater adamabat, atque in deliciis habebat plurimum omnium Graecorum posse, colligebat hunc in modum: Athenienses, inquit, dominantur Graecis, ego Atheniensibus, mihi mater, matri filius. Plut. in Graec. apoph.
Pyrrho.
Quum Pyrrhoni Eliensi philosopho obiurganti sororem Philistam, quidam obiiceret, quod oblitus esset suae professionis (docebat enim', omnia esse indifferentia) sic elusit: Non enim, inquit, in muliercula declarabitur indifferentia. Laert. libro 9. cap. 2.
Cleon.
Cleon, quum reipub. administrationem capessere destinasset, testatus est, se iam omnium amicitiarum vincula velle soluere, quod amici plerunque obstarent, ne liceret vbique rectum tenere clauum. Eras. lib. 6. apoph. ex Plutarcho.
De Affectibus nostris qui in aliis probantur.
Anonymus.
ALexandro Macedonum regi pirata quidam captus et ad ipsum adductus, rogatusquequare auderet infesta reddere maria, paucis respon dit: Ego cum vnica nauicula pirata nominor, tu cum idem facias magna classe, rex appellaris. Quo dicto Alexander motus. ipsum statim dimisit. Plu. in vita Alexandri.
Alexander.
Quum peritum quendam ex Indit sagittarium coepisset in fuga, qui per annulum sagittam mittere diceretur, voluit vt artis suae specimen ederet. Recusantem autem iratus occidi iussit. Verum cum iam duceretur ad mortem, dixit sagittarius, se multis iam annis non exereuisse artemj suam, eoque timuisse ne erraret. Id vbi delatum est ad regem, quod ignominiae metu recusasset, ad: niratus ingenium ambitiosum, dimisi illum donatum: eo quod mortem appetere maluisset, quam fama sua videri indignus. Apparet autem ex hac historia nos affectus nostros etiam amare in aliis. Alexander enim cum semper ambitiosus et gloriae appetens fuerit. similem affectum in sagittario probauit Vide Plutar in regum et imp. apoph.
page 22, image: bs022De affectibus frenandis.
Sacrates.
QVum post sudorem e palestra collectum videret alios ad potim confugere, vt. sitim explerent, ipse bibere solus noluit, Verum interrogatus, cur bibere nollet? Ne con suescam inquit, obsequi affectibus. Laert. in eius vita.
Diogenes.
Iactanti se cuidam, ac dicenti, Viros supero in Pythiis. Ego, inquit vtros, tu vero mancipia. Lusit rursus affinitate vocum, quae est inter [gap: Greek word(s)] . Mincipia autem appellabat, quicunque seruirent cupiditatibus: hos philosophia vincere pulchrius est, quam in Pithiis ludis vincere viros. Laert. lib. 6. Erasm. libr. 3. apoph.
Demosthenes.
Sapientis esse dicebat, nunquam animo conniuere, neque jaffectibus quoquomodo licentius indulgere, ne effrenati, rationis imperium deserant. Stobaeus.
Agesilaus.
Illud sibi cum primis gloriaz ducere solebat, quod rex cum esset, caeterisque consilio prospiceret, nihilo secius in laboribus obeundis nemini cederet. quodque sibi imperaret, suique (vt ita loquar) rex esset, id pulchrius esse iudicabat, quam quod regnum obtineret in alios. Plut. in apoph Laconicis.
Dimonase.
Cuidam seruum suum virgis caedenti. Desine, inquit, te seruo tuo simile nostendere. Seruus enim est, qui suis affectibus et cupiditatibus imperare non potest. Eras. 8. apoph.
Megabates.
Quum Agesilaum adisset aliquan do salutandi gratia, ac iuxta Persarum morem osculam offerret, Agesilaus auertit vultum, ac refugiens osculum, ait, Praestantius duco, vt quis sibi seruet suam libertatem, quam vt aliis libertatem adimat. Intellexit nimirum vir continentissimus neminem esse liberum qui cupiditatibus seruiret: nullum imperium esse tam speciosum, quam si quis animo suo posset imperare. Plutarchus in apophthegm. Lacon. Erasm. lib. 1. apoph.
Plutarchus.
* In magno fluctu non sistitur nauis nisi pondus anchorae retineat alto infixae vado: Sic ni magois rerum procellis summa ratio debet animum cohibere ne ab affectibus auferatur. In Ethicis.
Seneca.
* Vt nullum, inquit animal, nec mite, nec ferum, paret rationi, quia ratione caret: sic nullus affectus. lib. 3. de ira.
Cato maior.
Dicebat eum optimum et laude dignuen esse imperatorem, qui propriis suis affectibus imperare possit. Plutarch. in Rom. apoph.
Alphonsus.
Alphonsus Aragonum rex aiebat, si sibi contigisset nasci temporibus quibus Romana Respublica florebat, se constructurum fuisse contra curiam templum Ioui Positorio, in quo piriusquam venirent in senatum patres eonscripti, odium, amorem ac priuatos affectus omnes deponerent, Allusit ad priscorum morem, qui Io uem multis cognominibus insigniebant, nunc Statorem, nunc Gamelion,
page 23, image: bs023nunc Genethlion, nunc Philium, nunc Xenion appellantes. Ac si tam multa posiit Iupiter, illud in primis praestan dum erat, vt in synodis, in iudiciis, in senatibus, in quibus de Repub. consultatur, nihil haberent momenti affectus priuati. Nam hi sunt qui frequenter et ciutates et regna bellis committunt, ac pessundant denique. Panormitan libr. 3. de dictis et factis Alphonsi.
Idem.
Nil inconuenientius esse dicebat, quam si quis aliis imperaret, qui suis affectibus propriis imperare prius non posset. Sentiens, nil perniciosius esse Reipubli quam si is qui prauos aliorum affectus coercere debet poe na adhibita, a propriis ipse affectibus vincatur. Panor. li. 2. de reb. gest. Alphonsi.
A. Politianus.
* Dicebat, sicut Tarquinius papauerum summa capita, dum in horto ambutaret, haculo decussit, sic semper in animo validioribus affectibus atque potentioribus potissimum esse resistendum. lib. de ira.
De afflictionibus.
Nazianzenus.
* SOl nubibus obtectus laetius postea splendet, et ver post hyemis tristitiam est acceptius, iucundiot tranquillitas blanda, et mare quietum post seditiones ventorum et perturbationes aquarum littoribus allidens; sic post afflictiones nobis vita tranquillior. In orat. de Cypriano.
D. August.
* Boni laborant; quia flagellantur Vt filij: mali exultant, quia damnantur vt alieni. In Psal. 93
Idem.
* Dicebat, Sicut in vno igne aurum rutilat et palea fumat, sub eademque tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita vna eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat, malos damnat, vastat et exterminat. Vnde in eadem affiictione mali Deum detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari modo exagitatum et exhalat horribiliter coenum, et suauiter fragrat vnguentum. De Ciuit. Dei, lib. 1. cap. 8.
Cyprianus.
* Nisi, inquit, praecesserit pugna, non potest esse victoria. quum fuerit in pugnae congressione, victoria tunc datur vincentibus et corona. Nam gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. De licata iactatio est cum periculum non est: conflictatio in aduersis, probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fundata est. ventis incumbentibus non mouetur: et nauis quae forti compage solidata est, pulsatur fluctibus, nec frangitur, etc. Ser. de mortalitate.
De Agricultura.
Aristippi.
ARistippus, cum ei quidam obiiceret: Tua culpa interiit ager, Atqui melius est, inquit, agrum propter me, quam me propter agrum perire. Stob. ser. 55.
page 24, image: bs024Zeno.
Zeno Stoicus philosophus, cum vi deret familiarem quendam ex agri laboribus incuruatum et circum flexum: Nisi tu agrum perdideris, inquit ipse te per det, Stobaeus ser. 55.
Lycurgus.
Sciens quantum vtilitatis humanae vitae agriculturae suppeditaret studium, agros omnes ciuibus suis diuisit colendos: vt coneordes inter se omnes simultatem ac prauos affectus deponerent, et simili labore omnes victum quaererent. Plutarch. in regum apopht.
Lysander.
Quum ad Cyrum minorem, Persarum regem venisset, in hortum ductus, admiratus et proceritates arborum, et directos in quincuncem ordines, et humum subactam, Cyrum interrogauit, a que essent arbores plantatz, et cuius solertiâ tam apte dimensae? Cui respondens Cyrus, ait: Atqui ego ipse sum ista dlmensus, mei sunt ordines, mea descriptio, mea enim manu sunt satae. Tum Lysander purpuram ornatumque Persicum multo auro intuens. dixisse fertur: Recte Cyre te beatum ferunt homines, quaniam virtuti tuae fortuna coniuncta est. Cic. in Caton.
Artaxerxes.
Mises Artaxerxi Persarum regi malum punicum cum invanno obtulisset, Rex magnitudinem eius admiratus, interrogauit. equonam horto depromprum hoc donum afferret? Illo vero respondente, domo sua, et ex suis agris, gauisus rex supra modum, missis regiis muneribus virum ornauit. et Per solem, inquit (ita enim Persae iuraresolebant) iste homo tali curatione et agriculturae diligentia poterit etiam ciuitatem (meo quidem iudicio) ex parua ampliorem reddere. Videtur autem innuere, non tantum agros, sed omnes res, cura et sufficienti opera, et indefesso labore, contra naturam etiam meliores et praestantiores effici posse, AElia. lib. 1. de Var. hist.
Gelo Syracûsanus.
Suos ad agriculturae studium adhortabatur, partim, vt agri ad vsum hominum meliores redderentur, par tim, ne otio torpescerent. Plut. in regum et imperatorum apoph.
Myson.
Oeteus, quum Mysonem Chencum se sapientiorem conueniret, eum reperit aestate stiuam aratro aptantem: Dicente autem eo, non esse tempus arandi: Satis, ait Myson, tempestiuum est, ad parandum nobis victum. Brusonius lib. 1. cap. 8.
Faraotes.
Faraotes Indorum rex, Apollonio de eius victu sciscitanti: Ego ait, palmarum fructibus aut oleribus pascor, aut quae praebent mihi arbures, quas ego his manibus colo. Bruson. lib. 1. cap. 8.
Socrates.
* Amaltheae cornu interpretatus est ad huiusmodi similitudines accommodando. Amaltheam quidem significare illum qui minime [gap: Greek word(s)] , id est, dissolutus, sed gnauus et operarius esset, bona omnia consequu turum. Per cornu vero bouis, quod animal est laboriosissimum, virum operarium innui. Botros autem et fimilia in cornu esse, quoniam omnia quorum egemus, in agricultura insunt: quamobrem gestantes ipsum bonus genius bonaque fortuna introducuntur. Stob. serm. 54.
Anonymus.
* Pulchre ille quidem, qui agriculturam
page 25, image: bs025aliarum artium parentem atque nutricem appellanit: qua bene habente caetera valeant. neglecta ve ro, teira, marique iacent omnia. Xenophon in oeconom. Stobaeus sermo 54.
Attilius Regulus.
Is aiebat, Neque foecundissimis locis agrum insalubrem parandum, neque effoetis saluberrimum. Frustra salubris est locus, vbi peritur fame: et frustra fertilis est, vbi non licet viuere. Eras. lib. 6 apoph. ex Liuio.
Scipio Nasica.
Candida tus in aedilitatis petitione cum. adolescentulo competitore de scenderat: cuius quum manum rustico opere duratam tetigisset. interrogauit, Nam manibus ambulare consuesset? Id vt populo cognitum est, repulsam petitionis passus est, eo quod hominem agrieolam spreuisse videretur. Bruso. lib. 1. cap. 8.
Cato Maior.
Dicebat. fortissimos viros ac strenuissimos milites, ex agricolis gigni, minimeque male cogitantes. Plut. et Eras. lib. 5. apoph.
Idem.
Dicere solebat ad rusticos, In re rustica operae parcendum, in agro autem emendo minime, quod enim male emptum est. semper poenitet. Erasm. lib. 5. apopht.
Idem.
Dicere solebat, pecuniam pedibus com, ensari: sentiens nimirum, satis sumptuosum esse, ad villam procul dissitam crebro proficisci: sed hoc impendij pedibus compensari, si dominus impiger inuisat fundum suum. Cicero in orat. pro Flacco.
Idem.
Interrogatus, quis esset certissimus agricolae quaestas respondit: Si bene pascat quis proximus? si mediocriter pascat. quid tertium? si bene vestiat. quid quartum? respondit, Arare, et terram bene vertere. Erasm. lib. 5. apopht.
Curij Dentati.
Manius Curius, qui Dentatus cognominatus est, nonnullis arguentibus, quod ex agris bello partis partem exiguam vnicuique militum distribuisset, magnam vero Reipubl. optauit a Diis, ne quando existert quisquam Romanorum, cui ager exiguus videretur, qui posset alere dominum. Sentiens, hominem plane ignauum esse, qui ex hac agri portione non tantum laburibus se exerceret, vt inde viuere posset. Plin. cap. 33. de viris illustribus.
Cicere.
* Omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nihil vberius, nihil dulciut, nihil libero homine dignius. lib. 1. de offic.
Idem.
* Voluptatibus agricolarum ego incredibiliter delector, quae nec vlla impediuntur senecture, et mihi ad sapientis vitam proxime videntur acceder Habent enim rationem cum terra. quae nunquam recusat imperium, nec vnquam sine vsura reddit quod accepit, licet alias minore, plerunque maiore cum foenore. libr. de Senectute, vbi plura in agriculturae laudem.
Domitianus.
Domitianus imperator iussit exeidivineas: quod studio colendi vineta, negligerentur arua. Sueton.
Diocletianus.
Quum se imperio abdicasset, atque priuatam vitam in villa sua instituisset, ab Herculio atque Galerio ad
page 26, image: bs026recipiendum imperium rogatus, tanquam pestem aliquam detestatus, respondit. Vtinam Salonae possetis visere olera nostris manibus institura, profecto istuc tentandum nunquam iudicaretis. Fuit autem Diocletiani villa haud procul a Salonis, vbi priuatus consenuit. Eutropius, et Cuspinianus.
Vitrunins.
* Nutus infans sine nutricis lacte non potest ali, neque ad vitae crescentis gradus perduci: sic ciuitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere: nec sine abundantia cibi frequentiam ha bere, populumque sine copia tueri. lib. 2. de architect.
De alea.
Plato.
A Dolescentem, quod lusisset alea, grauiter increpuit, qui quum dixisset, Sie obiurgas ob rem paruam? At paruum non est, inquit, assuescere. Laert. lib. 3.
Alexander.
Quosdam ex amicis mulctauit, quod in ludo alcae sensisset eos non ludere. Siquidem multi sunt, qui in hoc ludo velut in re maxime seria versan tur, non enim ludunt. qui fort. as suas omnes, interdum et liberos, aleae permittunt arbitrio. Plutar. in reg. et imp. apoph.
Manius Curius.
Manium Curium accusator eius ad concitandam inuidiam in sipario (idest velaminis genus) pinxerat omnibus locis, aut in neruo nudum, autab amicis redemptum ex alea: hoc agens, vt omnibus persuaderet, quam is esset perdite deditus aleae. Hoc crimen ridicule inficiatus est Manius: Ego, inquiens, nunquam vici. Alter intelligi volebat, Curium assidue lusisse alea. Curius eo torsit, quasi infelicitas esset opprobrata. Non est verisimile, qui frequenter ludit tesseris, nunquam vincere. Refert Fabius.
Ciciro.
Memmlo cuidam vituperanti Catonem Vticensem, dicentique quod totas noctes ebrius esset: At illud, inquit Cicero non addis, eu totos dies alea ludere: ciuiliter excusans Catonem: qui rotum diem reip. negotiis dabat operam, nocturaus aliquot horas sume bat laxando animo. Erasm. 4. apopht.
Huc refer ap phi. de. Ludo et Recreatione.
De ambigue dictis.
Diogenes.
SEruum quendam fugitiuum videns ad puteum sedentem, Vide, inquit, adolescens, ne excidas: ambiguo verbo ludens. Nam excidit, qui in puteum decidit. et [gap: Greek word(s)] , id est, excidit, qui de loco pellitur. Laert. lib. 6. cap. 2.
Idem.
Interrogatus. quamobrem athletae nihil sentirent? Quoniam, inquit, suillis ac bubulis carnibus educati sunt. Nam athletae crassioribus cibis enutriuntur, qui corpori quidem robur coferunt, sed mentis acumen hebetant. Vocis autem ambiguitas dedit ioco locu. Nam vt Graecis [gap: Greek word(s)] , ita Latinis sentire, tam ad animum quam ad corpus pertinet. At percon tator ille quaerebat, quid esset causae, cur athletae veluti sensu carentes, non offenderentur plagis: Diogenes animo rum stuporem notare maluit. Laert. li. 6.
Idem.
Quum mentio fieret de puero stuprato, Diogenes, interrogatus cuias esset, lusit ex ambiguo dicens, Tegeates: nam Tegea ciuitas est Arcadiae, Tegos autem interdum idem
page 27, image: bs027est quod lupanar. Ibidem.
Ischomachus.
Quum mendica quaedam ventris tormina pateretur, ac medicus percontaretur, num haberet in ventre? Quî potest, inquit, quum triduo nihil comederit? Et huius dicti festiuitas iucundior est Graecis, quibus in ventre habere dicitur, quae fert vterum. Nam id medicus percontabatur, an esset grauida. Eras. li. 6. apoph.
Stratonicus musi us.
Quendam, qui male cecinerat, rogauit, cuius esset cantio? quum ille respondisset, Carcini: multo magis, inquit, quam hominis. Carcinus enim Graece cancrum sonat. Est autem eadem vox cantoris cuiusdam nomen, quem notant Graecorum prouerbia. Eras. lib. 6. apoph.
Idem.
Quum trabes delapsa quosdam e conuiuis occidisset, dixit, [gap: Greek word(s)] . Id Latine reddi non potest: iocus est ex amphibologia. [gap: Greek word(s)] sonat trabi, si subscribas iota: et sine hac, sonat opinor: Viri, opinor dij sunt, quod si non sunt, trabi sunt. Nisi forte [gap: Greek word(s)] legendum, acuto accentu, vt intelligas trabes sunt. Eras. 6. apoph.
Idem.
Quum Satyrum accepisset apud Ilium peregrinari, festiuiter in illu torsit illud prouerbio iactatum, In ilio semper mala: ludens ox ambiguo vocis. Aliter enim mala dicuntur, quae misera tristiaque sunt, aliter homines mali. Eras. 6. apoph.
Idem.
Polydae glorianti, quod discipulus ipsius Philopas canendo vicisset Timotheum: Miror, inquit, si ignoras, quod discipulus tuus condit decreta. Timotheus autem leges: Iocum captans ex ambiguo vocis. Nomos enim Graecis et legem sonat, et modulos cantionis Eras. ex Athenaeo.
Philoxenus.
Philoxenus, cui cognomen Pternocopis, patria Corinthius, orto sermone quod turdi magno venderentur, quum forte adesset Coridus, qui male audiebat, quod corpus suum ad quaestum prostituisset: Atqui ego, inquit, memini fuisse tempus, quo Coridus obolo parabatur: ludens ex ambiguo, nam corydus etiam auiculae nomen est. Eras. 6. apoph.
Demonax.
Demonax in Herminum Peripate ticum, qui semper in ore habebat decem A ristutelis Categorias, ita lusit: Equidem arbitror Hermine, te non indignum decem Categoriis. Iocus est ex ambiguo vocis. Categoriae Grae cis vel praedicamenta dicuntur, vel accusationes. Eras. lib. 8. apoph.
Idem.
Quum Athenis quidam Romanus senator filium ad Demonactem adduxisset, eleganti forma, vestitu delicato, ac deliciis effoeminatum, diceretque, Salutat te, ô Demonax, filius me: Pulcher est, inquit, et te dignus, et ma tri non absimilis. Vtrunque autem poterat dici in laudem. Nunc autem patrem notauit ex filij effoeminatis mo ribus, et matri similem dixit mollem et deliciis euiratum. ibidem.
Lais Corinthia.
Cuidam amatori. qui misso sigillo iubebat illam venire: Non possum, inquit, lutum est. Olim terrae genera signabant, at illa lutum esse dixit, quasi ob lutum viarum non posset accedere. Luteum sigillum nihil morabatur, ar genteum quaerebat, Eras. 6. apoph.
Philippus Maerdo.
In acievulneratus circa claniculam cunde
page 28, image: bs028cumberet lecto, et medicus a quo eu rabatur, subinde praemium efilagitaret: Sume, inquit rex, ipsemet, habes enim clauem in tua potestate: ludens ancipiti voce: [gap: Greek word(s)] enim Graece et clauem sonat, qua aperitur cista, vel ianua domus: et commissuram quoque humeri cum pectore. Plutare. in apopht. regum et impp.
Clitophus.
A Philippo donatus equo saucio, vendidit: et ab eo post interrogatus, vbinam esset equus? Ex vulnere, inquit, illo confectus est. Ludens ex am biguo. nam [gap: Greek word(s)] sonat venditus est, et confectus est. Eras. 6. apopht.
Afer orator.
In quendam patronum imperitum, sed splendido vestitu se venditantem litigatoribus, lepide dixit: Homo in agendis causis bene vestitus. Lusit ab inexpectaro: nam auditor pro vestitus expectabat, instructus, aut exercitatus. Eras. 6. apoph.
Philippus orator.
In maleo lentem, Video, inquit, me a te circumueniri, sentiens, se malo odore vndique oppleri. quum circumuenire dicatur, qui dolo fallit. Eras, 6. apoph.
Idem.
Causam agens, quum pusillus testis prodisset, Licetne, inquit, rogare? Quum quaesitor properans dixisset. Licet, modo breuiter: hic Philippus, Non accosabis, perpusillum rogabo. Primum in testem risus obertus est: sed mox in iudicem Lucium nurificem conuersus, qui sedebat ipso teste Breuior. Erasm. 6. apopht.
Curtius.
Curtius eques Romanus delitiis diffluens, quum apud Caesarem coenaret, macrum turdum sustulit e patiez: eummque tenens interrogeuit Caesarem, liceretne mittere? cumque is respondisset: Quîdor liceat? ille protinus auem misit per fenestram, iocum arripions ex ambiguitate verbi. Nam cibus e conuiuio dono mittitur amicis quod apud Romanoserat solenne: et mittitur, quod abiicitur. Eras. lib. 4. apopht.
Cicero.
Quum Cicero in Pompeij castra venisset, dicentibus, Sero venisti. Minime, inquit, sero, nam nihil adhuc parati video. Allusit ad eos, qui sero veniunt ad conuruium. Iocus est ex ambiguo. Sero venit, qui tarde venit: et sero, qui post tempus. Plutarch. in Rom. apoph.
Idem.
Quum Faustus Syllae filius ob aeris a lieni magnitudinem suppellectilem suam proscripsisset: Hanc, inquit, proscriptionem magis approbo, quam paternam. Lusit ambiguo verbo. Proscribitur res, quae in auctione venum exponitur: et proscribuntur homines, a quouis iugulandi, quo cru delissimo genere Sylla quamplurimos eiues proscripserat. Plutarch. in Romanorum apoph.
Idem.
In Isauricum ita lusit: Miror quid sit. quod pater tuus homo constantissimus, te nobis varium reliquerit. Iocus ex ambiguo vocis. Nam varius di citur, parum animo constans, varius item, qui vestigiis plagarum notatus est. Vulgatum autem erat, hunc Isauricum aliquando a patre caesum loris. Inde illud M. Caelij praetoris non dictum sed factum: cuius quum sellam curulem consal Isauricus fregis set, alteram posuit loris intentam, tacite minitans illi, atque exprobrans, quod a patre loris caesus esset. Eras. 4. apoph.
page 29, image: bs029Idem.
C. Caesari in senatu enixe defendenti caulam filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti: Remoue, inquit Cicero, isthae oro: quoniam notum est quid ille tibi, quid ru illi dederis. Iocus est ex ambiguo verbi. Nam dat, qui confert beneficium: et dat molier quae sui facit copiam. Vode illud Martialis,
Vis dare, nec dare vis.
Male audiebat Caesar, quod in Bithynia Nicomedi regi fuisset obsequentior, quam pudicitiae leges postulant. Eras 4. apoph.
Idem.
Quum mater M. Bruti Seruilia pretiosum aerc paruo fundum abstulisset a Caesare, qui bona cinium subiiciebat hastae, ita incatus est Cicero: Et quidem, inquit, quo melius emptum sciatis, emit hunc fundum Seruilia, tertia deducta. Seruiliae autem filia dicebatur Iunia Tertia, eademque C. Confidij vxor, lasciniente dictatore tam in matrem, quam in filiam. Ex ambiguo iocatus est Cicero: potnit enim intelligi, tertia pars pretij detracta. Deducitur autem vxor aut scortum. Erasm. libro 4. apophthegm.
Idem.
Vatihium inimicum, et alioqui sce leratum, M. Tullius audierat obiisse diem: post, quum rursum audisset il lum viuere: Male pereat, inquit, qui male inentitus est, significans, Vatinium indignum qui diutius viueret. Omne mendacium malum: sed hoc mendacium bis erat malum, quia bonos viros in falsum gaudium coniecerat. Dictum tamen erat ambignum, quod dici poterat et de illo quem mori nolles. Plutarch. in Rom. apophthegin.
Crassus.
Quum Brutus iunior sundos aedesque paternas luxu prodegisset, et in his etiam thermos, et in sermone quodam diceret, se frustra sudare, Non mirum, inquit Crassus, nuper enim existi e balneis. Lusit ex ambiguo. Exit e balaeo, qui lauit: et exit, qui vendidit, alterique cedit. Eras. li. 6. apoph.
L. Galba.
L. Galba scurra. cuidam pilam negligenter petenti: Petit, inquit, tanquam Caesatis candidatus Huius competitores negligentius ambiebant, vel quia metuebant Caesarem repulsae impatientem, vel quia desperabant se assequuturos tali competitore, vel quia sic illi blandiebantur. Iocus est ex ambiguo, petitur pila, quae repercutitur: et petitur magistratus. Erasm. 6. apoph.
M. Cincius.
Quo die legem de donis ac muneribus tulit, C. Centoni prodeunti, ac satis contumeliose interroganti, Quid fers Cincole? Vt emas, inquit, si vti velis. notans illum, quod donatis et commendatitiis rebus vti gauderet. Allusit autem ad illud decantatum in primis, Emere maloquam rogare, Ad haec amphibologia est is verbo, Ferre. fert enim qui promulgat legem: et fert, qui portat aliquid venale. Erasm. 6. apoph.
Plancus.
Plancus in iudicio amici, cum molestum testem destruere vellet, inter rogauit sutorem quendam, quo se artificio tueretur? ille vrbane respondit, Gallam subigo. Habetur autem hoc sutorium instrumentum, quod non infacete in adulterij exprobrationem ambiguitate conuertit. Nam Plancus in Menia Galla nupta male
page 30, image: bs030audiebat. Macrob. lib. 2. cap. 2. Satur.
Vespa Terentius.
Titius quidam studiose pila ludere solebat, sed idem noctu signa sacra frangere putabatur. Hunc quum gregales in campo desiderarent, Ves pa Terentius hoc colore excusauit, vt diceretillum fregisse brachium. Nam diuorum imagines brachiis gesta bant donaria. Huc allusit Vesp. Erasm. lib. 6. apoph.
Proculeius.
Quaerebatur de filio, quod expectaret mortem patris: quumque si lius respondisset, Ego vero non expecto: Imo, inquit, rogo vt expectes. Detorsit verbum in contrarium sensum. Expectat mortem patris, qui inhiat: et expectat, qui non accelerat mortem patris. Fab. lib. 9.
Aug. Caes.
Olim erat magna sepulchrorum religio, eaque pars agri quae sepulchro erat dicata, non proscindebatur aratro. Vectius itaque quum nihil hac religione deterritus patris monumentum exarasset, Augustus facete iocatus est, Hoc, inquiens, est vere patris monumentum colere. Rursus lusit ancipiti verbo. Colimus ea quae veneramur, et colitur ager aut aliud simile. Gemina fuisset amphibologia, si pro monumento dixisset memoriam, quod ab illo dictum arbitror. Siquidem eorum memoria nobis sacrosancta dicitur, quos vita defunctos vencramur: et memorias, ad Graecorum imitationem, vocamus defunctorum monumenta Eras. libro. 4. apoph. ex Suetonio Tranquillo.
Idem.
Quum plerique rei quos Seuerus Cassius accusabat, abso luerentur, et is cui Caesar forum extruendum locarat, diu traheret illum operis expectatione: Vellem, inquit Caesar Augustus, vt Cassius et forum meum accusasset. Iocatus est ambiguo verbo, nam absoluitur, quod perficitur, et absoluitur, qui a causa liberatur, absoluit opus architectus, et reum iudex absoluit. Eras. li. 4. apophth.
Romani.
Quum ex oratione Neronis, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu, daturos poenas sceleratos, ac breui dignum exitium facturos: exclamatum est ab vniuersis, Tu facies, Auguste. Quae vox bifariam potest accipi: Tu facies vt dent poenas aut tu dabis poenas. Sueton. in Nerone.
De ambitione.
Plato.
DIcitur ter nauigasse in Siciliam, nec sine periculo, nec sine cauil lis obtrectantium. Molon itaque, qui gerebat hostilem in Platonem animu, negabat non esse mirum si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Nam tyrannum expulerat ne cessitas. Platonem inuitabat ambitio, vt vulgus quidem interpretabatur. Et tamen Dionysium esse Corin thi adeo mirabantur omnes, vtiam abierit in prouerbium de re inexpectata et incredibili. Laert. lib. 3.
Idem.
* Ciuitas in qua ciues ad expetendos magistratus minime ambitiosi sunt, optime et procul a seditionibus permaner: contra vero quae aliter affectos habet ciues. Libro 7. de legibus.
Phanorinus.
Homines partim esse ridiculos partim,
page 31, image: bs031partim odiosos, partim miserabiles dixit. Ridiculos quidem, qui ambitiose ad maiora aspirant. Odiosos, qui ca consequuntur. Miserabiles autem, qui spe falluntur. Stob. ser. 2.
Theages.
* Contentio honorum, seu ambitio, oriuntur ex vi irascibili: quae cum in excessu fuerit, gignit feritatem. Stob. serm. 1.
Thucydides.
* Non so lum ambitio et gloriae studium expers est senectutis, sed magis (quod populare et ciuile est, quale formicis etiam et apibus) ad finem vsque vitae perdurat. Plutarch. Stob. serm. 43.
Aristotiles.
* Plurimae seditiones in ciuitatibus ambitionis culpa oriuntur: de honoribus enim non quilibet, sed potentissimi quique contendunt. Stob. ser. 43.
Themistocles.
Cum aliquando theatrum peteret, interroganti cuidam cuius vocem esset libentissime auditurus? Eius, in quit a quo artis meae quam optime canerentur. Ingenue fassus est, se magno gloriae stu, dio teneri. Solebant enim olim Musici, in publico virorum illustrium laudes canere. Plut. in eius vita.
Idem.
Themistoclem ferunt virtutum sti mulis agitatum, et ob id noctes inquietas exigentem, quaerentibus, quid ita co tempore in publico versaretur, respondisse, Quia me trophaea Miltiadis de somno excitant. Marathon nimirum animum eius, et Artemisium, et Salanis, naualis gloriae fertilia nomina illustranda tacitus facibus incitabant. Plut. in Themistocle. Valer. Max. lib. 8. cap. 13.
Timon.
Timon, qui cognomine Misanthropos dictus est, elementa malorum vocabat Auaritiam et Ambitionem: eo quod ex horum vitiorum fonte, caetera vitia omnia prouenire ac manare viderentur. Timonis dicterium recitat Stob. serm. de Iniustitia.
Socrates.
* Timidus patriam, ambitiosus vero substantiam paternam deserit. Stob. serm. 4.
Epaminondas.
Lacedaemoniis bello victis, ac mul to sanguine fuso iam fugatis, cum audiret, illos eius belli calamitatem extenuare, vt palam fieret omnibus quanta strages edita esset, non quibuslibet permisit cadauera interfectorum tollere, sed vt quaeque ciuitas sua auferret, et ita factum est, vt appareret, plusquam 1000. Lacedaemonios interiisse. Plut. in apoph.
Alexander
* Anaxarchus philosophus ex auctoritate Democriti praeceptoris iunumerabiles mundos esse refereus: Heu, me miserum, inquit Alexander, quod ne vno quidem adhuc potitus sum! Angusta homini possessio gloriae fuit, quae deorum omoium domicilio sufficit. Iuuenal. satyr. 10 Plutar. de tranquillit. anim. Valer. Max. lib. 8. cap. 13.
Hipponicus.
Statuam ponere, sacrosanctum patriae donarium, in animo habebat. Cum autem quidam ei consuleret, vt a Polycleto fingendam imaginem curaret: respondit, Non se eiusmodi donarium positurum, cuius gloria non ad consecratorem, sed ad factorem essetre ditura. Etenim liquere, spectatores in ea statua magis artem et industriam Polyceti, quam suam liberalitatem
page 32, image: bs032et munificentiam admiraturos esse. AElia. lib. 14. de Variahist.
Damis.
Cum A lexander Magnus per literas petiisset, vt Lacedaemodiorum decreto decernerentur ipsi diuini honores, et in deorum numero referretur: Age, inquit, concedamus Alexandro, si velit appellari Deus. Despecitam risit stultam principis ambitionem, qui putaret ab iis posse creari dieos, qui ipsi nihil aliud essent quam homines: aut si hoc non putauit, insigni stultitia falsi nominis vmbra gloriaretur.
Theopompus.
Cum Pylij decretum edidissent, quo Theopompo tribuebantur summi honores, rescripsit: Mediocres ho nores ipsum tempus auget, immodicos abolet. Hoc animo quid excelenirius? quod alij sibi aut vendicant arroganter, aut ambiunt inepte, hoc vluro delatum reiecit, simul et suam de clarans modestiam, et amicos admonens, in omni re modum esse optimum. Quin et illud acute persperit, quae subito crescunt in altum, non esse diuturna, quod genus sunt berae et cucurbitae: caeterum quae paulatim augescunt, ea facere aetatem, veluti quercum et buxum. Plut. in Lacon
Iulius Caesar.
* Narrant eum, quum Alpes iam transiisset, et praeter oppidulum quodam barbaricum paucis et miseris habitatum honiinibusiter faceret, amicis per iocum ex ipso quaerentibus, an et hîc de magistratibus essent con tentiones, ac de principatu certamina, et potentium aemulationes, serio respondisse, Malle se hîc primum, quam Romae secundum esse. Rursus cum in Hispania per ocium res Alexandri gestas legeret, diu cogitabundum ad extremum illaerymasse, et amicis causam quaerentibus dixisse, An non dolendum vobis videtur, me cum id aetatis sim, qua Alexander tot nationibus imperauit. nihil dum memoratu dignum gessisse? Plut. in Caes.
Agrippa.
Agrippa familiaribus suis dicere solebat, hunc esse morem prineipum, vt nolint habere quenquam se potiorem. Nain ea quidem, quae facilem et exploratam victoriam esse videntur habitura, ipsi gerere statuunt: pessima vero quaeque et difficillima aliis committunt. Quod si eueniat vt opportuna negotia aliis mandare cogantur, grauiter ferunt, propter laudem et gloriam eorum qui ea gesserunt, sed sibi ipsi rerum bene gestarum gloriam libenter ascribunt. Xiphiliuus in Augusto.
Agrippina.
* Nero, cum primum natus esset, quidam astrologus praedixit eum regnaturum esse et matrem necaturum. Quod cum Agrippina mater intellexisset, subito exclamare cepit: occidat, dum regnet. Praesagio votoque rcspondit euentus. Sueton.
C. Caninius.
Rutilius et Scaurus cum competitores essent in consulatu, Rutilius tandem Scauro cessit. Sed Scaurus ambitus Rutilium accusabat, quoniam in tabulis Rutilianis scriptum esset, A. F. P. R. atque interpretaretur Scaurus. Actum fide Publij Rutilij: quasi fuffragia Rutilius corrupisset, nec potuisset fieri consul Scaurus, uisi ex renuntiatione Rutilij: Rutilius rursus interpretabatur, Ante factum postea relatum: Tum C. Canioius eques Romanus, quum Ruffo adesset, exclamauit, neutrum illis literis declarari. Id enim significare: AEmylius
page 33, image: bs033fecit, plectitur Rutilius: id est, AEmylius Scaurus corrupit populum, Rutilius passus est repulsam. Brusonius lib. 1. cap. 15.
C. Cotta
Caius Corta in ambitione artifex, dicere solebar, se operam suam, quod non contra ofricium rogaretur, polliceri solere omnibus, impartire autem iis apud quos optime poni arbi traretur. Brus. lib. 1. cap. 15.
Horatius.
Quum redirer ad suos, trium Curiatiorum fratrum quos occiderat spolia gestans, quorum vni desponsa fuerat Horatii soror virgo, illa autem agnoscens sponsi paludamentum, quod ipsa manibus suis confecerat, solueret crines, ac fletu sponsum mortuum inclamaret: Horatius sororem gladio transfigit, dicens, Abi hinc cum tuo praepostero amore, oblita fratrum mortuorum, viuique, oblita patriae. Tantum valuit amor laudis, et patriae gloria. Liuius, et Plin. de vir. ill.
Afer
Afer Didio Gallo qui prouinciam ambitiosissime petierat, deinde impetrata re, tanquam coactus, querebatur, vrbane, Age, iuquit, Didi, aliquid et reipub. causa labora. Brus. li. 1. cap. 15.
Cicero.
Coci cuiusdam filius ambitiosissimus, cum candidatus in campum descendisset, ac a Cicerone petiisset suffragium, Tullius coquum agnoscens, ait, Ego quoque tibi fauebo. Respexit autem Cicero ad officium hominis cui ideo fauere cuperet, ne sale perderet offam. Bruson, lib. 1. ca. 15.
Idem.
* Miserrima, inquit, estominno ambirio, honorummque contentio. Item. Facillime impellitur ad res iniustas qui gloriae cupidus est. Item. Difficile est potestatem cupienti, seruare aequitatem. lib. 1. de Offic.
Cato Vticensis.
Quum M. Octauius, duas habens legiones haud procul ab Vtica, a Catone postularet, vt inter ipsos de imperio statueretur, Cato legatis nihil respontlit, verum ad amicos conuersus, Quis iam miretur, inquit, rem male gestam, esse quum in ipsa morte in nostris videatis dominandi cupiditatem? Significans, ambitione ducum bellum infeliciter cessisse, Plutarch.
Alphonsus rex.
Dehortantibus anlicis, ne ob imminentia pericula bellum pro Ioanna Neapolitanorum regina, contra Martinum pontificem, qui regno eam spoliarat, susciperer: Non abhorreo, iuquit, periculum, cum fine labore et periculo nemo vnquam gloriam consecutus sit. Panormita. de rebus gestis Alphonsi. lib. 1. cap. 2.
S. Augustinus.
* Non fere quisquam est, qui careat amore dominandi, et humanam non appetat gloriam. Item. Quoties hominibus praeesse desidero, toties Deo meo praeire contendo. Comment. in Psalmos.
Idem.
* Diabolus ruit, quia elegit potius praeesse. quam subesse. lib. 14. de ciuitate Dei, cap 11.
S. Ambrosius.
* Hoc ipso pernicisior ambitio, quod blanda est consolatricula dignitatum, et saepe, quos vita nulla delectat, quos nulla potuir mouere luxuria, nulla auaritia subruere, facit ambitio criminosos: habet enim sorensem
page 34, image: bs034gratiam, domesticum periculum, et (vt dominetur aliis) prius seruit, curuatur obsequio vt honore donetur, et dum vult esse sublimior, fit remissior. Commentar. In Lucam, lib. 3.
Chrysostomus.
* Quicunque desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in coelo. Nec inter seruos Christi computatur, qui de primatu tractauerit. Homil. 25. in Matth.
S. Bernardus.
* O ambitio, ambientium crux' quomodo omnes torquens omnibus places? Nil acrius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis eius. lib. 3. de consideratione.
Plura pete ex apopht. De Gloriae et Laudis cupiditate, atque Regnandi libidine
De ambitione ex sordibus.
Socrates.
ANimaduertens Antisthenem ambitiosius ostentare vestem laceram et detritamm, facete, hominem increpauit, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, non desines te nobis comere? Significans, eiusdem esse ambitionis vtilitatem amictus ostentare, et delicato cultu sese venditare. Erasm. lib. 8. apoph.
Idem.
Alcibiades cum Socrati magnifiea misisset munera, et Socrates respuere videretur, Xantippe auida dissuasit, et donum magnificum ac indignum vt non acciperetur esse dixit, Tum Socrates: Alcibiades, inquit, haec mittitambitiose, et nobis nostra est ambitio. Alij namque videri et laudari cupiunt, dum alios ornant muneribus: alij vero ex eo laudem sibi parare student, quod propter communem consuetudinem omnia contemnant: et sic omnibus sua innata est ambitio. Erasin. libr. 8. apoph.
Idem.
Quum Anristhenes Cynicus pallium haberet pertusum, idque obuertens fissuram omnibus daret inspiciendam: Per sissuram (inquit Socrates) pallij tui, video tuam inanitatem. eleganter notans, turpiorem esse ambitionem ex vtilitate cultus, quam ex amictu splendido. Atque vtinam inter Christianos non sint multi Antisthenes, qui sub veste fusca, vili, sordidaque, plus celent gloriae, quam alij diuites habent in holosericis ac byssinis. Erasm. libr. 3. apoph.
Diogenes.
Quum aliquando perfusus esset aqua, staretque toto distillans corpore, cireunstantes aliquot, vt sit, commiserabantur hominem indigna passum. Quibus Piato (nam et is forte tum aderat:) Si vultis, inquit, commiserari Diogenem, abite: notans in philosopho gloriae cupiditatem. Hoc igitur spectaculo quoniam delectabatur, felix erat potius quam miserandus: at si nullo teste perfusus fuisset, tum vere fuisset miserabilis. Laertius libro. sexto.
Idem.
Rhodios quosdam adolescentes elegantiore cultu conspiciens, dixit, [gap: Greek word(s)] , id est, hic fastus est. Rursum, quum vidisset Lacedaemonios substricta tunica parce sordideque
page 35, image: bs035cultos, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, hic alius fastus est. Significans. non minus peccare eos qui ad ostentationem sordide vestiuntur, quam qui splendido vestitu sese iactitant. Vnde scitum est illud diui Hieronymi, Pullas aeque vt candidas deuita. Erasin. libro 8. apoph.
Plato.
Plato frugalis quidem erat, sed tamen amans mundiciei: contra Diogenes, sordidus. Itaque calcans Piatonis culcitram, praesentibus aliquot Dionysij amicis, quos Plato inuitarat ad conuiuium, dixit, Calco Platonis ambitionem. Mox Plato: At quanta superbia tumes ipse Diogenes, dum alienam superbiam te calcare puras? Hoc ipsum ab aliis narratur lepidius, Diogeni dicenti, Calco fastum Platonis: Calcas inquit Plato, sed alio fastu. Nam hoc ipsum fastus erat, quod iactabat mundiciei contemptum: et qui sordibus gloriantur, non minus ambitiosi sunt quam qui splendide vestiuntur, Sed aliter: Turpior est autem ambitio, ex fuco virtutis laudem captans. Socion tamen hoc non ascri bit Diogeni, sed Platoni Cynico. Laert. lib. 6.
Diogenes.
De seipso dicere solitus est, se implere et ferre tragicas execrationes. Nam erronem se esse, domo et patria carere, mendicum agere, tenui vestitu vti, et in diem viuere. Nihilominus tamen in his non sibi minus placebat, quam Alexander in terrarum orbis imperio cum subactis Indis Babylonem reuerteretur. AElianus libro tertio, de Varia historia.
De amicitia, atque amico bono.
Thales.
Thales Milesius philosophus dicebat, amicorum absentium aeque ac praesentium oportere meminisse. Amicitia enim est animorum coniunctio, quos non dirimit locus. Multi non amant, nisi tantisper dum vident. Diogenes Laert. libro 1. cap. 1.
Democritus.
* Probum amicum (dicebat) gaudiis quidem vocatum adesse decet: aduersis autem casibus sua sponte. Item, Veri, amici tum suaues amicitias fruitione communi, tum calamitates participatione sua reddunt leuiores. Item, Nod posse opitulari amicis, inopiae est: nolle aurem, malitiae est signum. Maxim. serm de amicitia.
Chilo Spartanus.
Quendam praedicantem se nullos habere inimicos, interrogauit, num vllum baberet amicum? Sentiens, amicitias, et inimicitias inuicem se consequi: nec fieri posse, quin qui mul tos haberet amicos, complures habeat et inimicos. Plutar. in apoph.
Pittacus..
* Erga amicos inquit, esto constans: erga inimicos munitus et cautus. Maxim, serm. de amicitia.
Critias.
* Qui cum amicis versatur omnia ad gratiam et voluntatem illorum fa ciens, ex praesenti voluptate inimicitiam facit in posterum. Maxim. serm. de amicitia.
Socrates.
Dicere solitus est, nullam esse possessionem pretiosiorem vero boneque
page 36, image: bs036amico. nec aliunde plus fructus aut voluptatis capi. Itaque praepostere facere multos, qui pecuniae dispen dium grauius ferunt quam amici iacturam: quique se beneficium perdidisse clamant gratis collocatum. quum eo sibi conciliarint amicum quouis lucro potiorem. Erasm. libro 3. apoph.
Idem
Croeso interrogato, quid esset maximum et pretiosissimum ex regno consecutus? Cum ille respondisset, vt hostes vlcisceretur, et amicos beneficio afficeret: Multo, inquit, melius fecisses, si illos tibi amicos asciuisses. Maximus serm. 6.
Idem.
* Dicebat qui fratribus praeteritis alios sibi amicos acquirunt, iis esse similes, qui agro suo relicto colunt alienum. Ibidem.
Plutarchus.
* Vasa quidem (inquit) meliora sunt noua: sed amicitia praestat: quo vetustior. Item, Equi bonitatem in bello, amici vero fidem in calamitate iudicamus. Maxim. serm. de amicitia.
Isocrates.
* Amicos probabis ex calamitate in vita, et communicatione periculorum. Aurum enim igne probamus, amicos in aduersa fortuna cognoscimus. Item Vera amicitia tria requirit maxime virtutem tanquam honestam. et familiaritatem vt iucun dani, et vsum tanquam necessarium: nam vbi iudicaris, recipere debes, et congressu laetari, et vri si egeas. Maxim. ser. de amicitia. Plura vide apud Isocratem ipsum admonit. ad Nicoclem.
Dion philosophus.
* Quot amicos paratis, tot oculos habes, quibus quae velis videas: tot aures, quibus quae decet audias: tot consilia, quibus de iis quae conducunt cousultare et prospicere possis. Non enim aliter se habet plurium amicitia, quam si cui Deus vnum corpus babenti multas daret animas, quae omnes illi prouiderent et consulerent. Maxim. serm. De amicitia.
Pisonianus Dion.
* Quae calamitas extra amicitiam non intolerabilis? quae prosperitas, remota amicitia, non iniucunda est? Item. Eum iusie miser rimum iudico, qui in miseriis et calamitatibus multos habet qui laetentur. in rebus autem secundis qui delectetur neminem. Maxim. eodem serm.
Zeno Citiensis.
Interrogatus, quid reuera esset amicus? respondit, Alter ego. Laertius lib. 7. cap. 1.
Diogenes.
Admonitus a quodam, ab amicis illi tendi insidias, vt caueret. Quid facias. inquit, sic et cum amicis et cum inimicis habebimus consuetudinem? Abinimicis nobis cauemus, amicis fidimus. Quod si pariter ab vtrisque nobis cauebimus, non est suaue viuere. Laert. lib. 6.
Pericles.
Amico roganti, vt pro se falsum diceret testim onium: Se quidem amicum esse dixit, sed ad aras vsque. Sensit vir prudentissimus, eatenus benefaciendum esse amicis, quatenus iustitia, aequitas, et in Deum pietas permittit. Plutarch, in apoph. Gellius libro 1. capite 3. Brus. libro 1. capite 3.
Xenocrates.
Quum Platoni Dionysius diceret, Aliquis auferet tibi caput: Xenocrates, qui tum praeceptori aderat.
page 37, image: bs037Non prius, inquit, quam hoc: suum ostendens caput. Laert. lib. 4. cap. 2.
Aristoteles.
Rogatus quo pacto amici tractandi essent? Non aliter, inquit, quam nos ab illis tractari cuperemus. Laer. lib. 5. cap. 1. Brus. lib. 1. cap. 3.
Sextus Philosophus.
* Amicum (dicebat) oon diligas vti litatis gratia. Nam talis amicitia breuis, et instabilis est. Item, Amicum ne parato, cui non credis omnia. Maxim. serm. de amicitia.
Dion Syracusanus.
Admonitus vt caueret sibi ab Heraclide et Calippo, quorum fidei plu rimum credebat: respondit, se malle vita excedere, quam in metu violentae mortis amicos inimicosque iuxta ponere. Brus. lib. 1. cap. 3. ex Plutarcho.
Phocion.
Nicocli petenti, vt sibi ante Phocio nem venenu haurire liceret. Tametsi durum hoc, inquit Phocion, tamen con cedendum est ei, cui nihil vnquam in vita negaui. Phocionem Nicocles inter amicos fidissimum vnice adamarat, eique molestum erat videre illum morientem. Eam molestiam vt vitaret petiit vt ipse prior biberet. Et hac in re Phocion commoda uit amico. Plut. in Graec. apoph. et in Phocione.
Epaminondas.
Dicere solebat, non prius interdiu discedendum e foro esse, quam si nouum aliquem amicum ad veteres adieceris. AElianus libro 14. de Var. hist.
Anytus.
Amicum Alcibiadem quum ad coenam rogasset, ille recusauit: sed domi bene potus. cum famulis paulo post irrupit, stansque ad ostium coenaculi, iussit famulos vasa diripere, et ad suas aedes deferre: qui fere dimidium asportarunt, aliis conuiuiis autem Alcibiadis violentam superbiam criminantibus, Anytus, dixit, illum humaniter egisse, cui quum totum auferre licuerit, dimidium ipsi reliquisset. Erasm. 6. apoph. ex Plutar cho.
Antalcidas.
Interrogatus, quo pacto quis amicos sibi facere posset? respondit, Si loquatur illis iucundissima, praestet autem vtilissima. Quo dicto innuit, in parandis amicis adhibendum esse primo sermonis comitatem, in officiis autem praestandis vtilitatem. Plu. in Laconicisapoph.
Anonymus.
Quidam ambientes amicitiae foedus inire cum Lacone, volebant se quocunque vellet vinculo astringere, quo certius esset amicitiam fore sinceram. Quibus ille: Vna est, inquit de amicitia certitudo, si etiam volen tes laedere non possint: nam reliquae omne sprorsus infirmae sunt. Conuenit cum illo Chilonis. Sic habendum amicum, vt cogites alium posse fieri inimicum. Eras. lib. 8. Apoph. ex Plutarcho.
Cyrus.
* Quum quidam ad eum misisset ornamenta multa, ea distribuit amici, interrogatus autem eur sibi nihil reliquisset? Quia, inquit, corpus meum his omnibus ornari non potest: amicos autem his ipsis ornatos intuens, maximum mihi ipsi ornatum aptatum esse putabo. Maximus, serm. de amicitia.
Darius.
Darius rex quum aperuisset praegrande malum punicum, et quidam ab eo sciscitaretur, cuius rei tantum numerum habere optaret, quan tus iilic inesset granorum? respondit,
page 38, image: bs038Zopyorum is erat vir bonus ac Dario fidus amicus. Significans, regi nihil prius aut clarius esse debere probis ac fidis amicis. Plutarch. in apoph.
Alexander.
Darij matrem, vxorem, et sorores captiuas inuisens, vna cum Hephaestione, hunc, quod esset eodem ornatu quo rex, corpore etiam maior. Syssigambis Darii mater pro rege adotanit. Eadem ex nutibus adstantium intelligens errorem, perturbata denuo salutauit Alexandrum. Tum Alexander: Nihil est o mater, quod tur beris: nam et hic Alexander est. Sentiens, amicum esse alterum ipsum. Plut. in Alex.
Idem.
* Interrogatus a quopiam vbi thesauros haberet, amicos ostendens, In his, inquit. Maximus, serm. de amicitia.
Idem.
Idem, inter amicos quos habebat praecipuos ac potentissimos, omnium maxime videbatur honorare Craterum, sed omnium maxime diligere Hephaestionem. Craterus enim, inquit, amat regem, Hephaestion amat Alexandrum. Id Graece iucundius dicitur, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Sentiens, Craterum in his quae ad regiam dignitatem attinebant, praestare fidem amicum: Hephaestionem, priuato quodam affectu diligere Alexandrum: Pariter ita que licet dissimiliter amantibus, diuersa ratione persoluit praemium. Craterum ornauit dignitate: Hephaestionem ad intimam admisit familiaritatem. Plutarch. in apophtheg. regum.
Idem.
Ilium profectus, Achillis statuam coronans. Ote felicem, inquit Achilles, cui viuo talis amicus contigit. loquebatur autem de Patroclo, qui fidissimus Achilli fuit amicus. Plut. in vita Alexandri.
Legati Scytharum.
* Extat sapientissima Scytharum legatorum oratio ad Alexandrum, lib. 2. hist. Qu. Curtij dehortatoria a bello. Inter alia autem egregie dicta et illud occurrit. Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris vti. Nam et firmissima est inter pares amicitia: et videntur pares qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris; amicos tibi esse caue credas. Inter Dominum et seruum nulla amicitia. et c.
Demonaex.
* Pauciora (inquit) mala contingunt hominibus ab inimicis quam amicis. Inimicos enim quum metuant ab eis cauent. amicis vero aperti sunt, vnde periculis exponuntur et insidiis ipsorum facile capiuntur. Anton. ser, de amicis improbis.
Idem.
* Arcanum in amicitia auditum inimieus postea factus ne efferas: laede res enim non tam ipsum amicum quam amicitiam. ibidem.
Philistio.
* Ne propter iram amici arcana effutias. Quin speres, inquit, ipsum de nuo amicum tibi fore. Saepe iucundior sit amicitia quae deposita simultate ad concordiam rediit. Fugiendae sunt malorum amicitiae, et bonorum inimicitiae. Ibidem.
Demetrius.
In somnis Antigonus aliquando viderat Mithridatem auream metentem messem: eoque struebat illi insidias, vt tolleret e medio. Idque quum indicasset Demetrio filiolio,
page 39, image: bs039iureiurando adegit vt sileret. Is vero iuncto sibi Mithridate, deambu labarin littore maris, et infima hastae parte inscripsit harenae. Fuge Mithri dates. Is intellecta re, profugit in Pontum, atque illic regnauit. Plut. in apoph.
Isocrates.
* Nullum, inquit, tibi amicum sumas, priusquam inquisiueris, quomodo secum prioribus amicis gefferit. Expectabis enim talem erga te futurum, qualis fuit erga illos. Ibidem.
Scipio minor.
Negabat vllam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri, quam eius qui dixisset, Ita amare oportere, vt aliquando esses osurus. nec vero, se adduci posse, vt hoc (quemadmodum putaretur) Biantis esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset, vnus e septem, sed impuri cuiusdam, et ambitiosi aut omnia ad suam potentiam reuocantis, esse sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus ei esse poterit, cuius se putabit inimicum esse posse? Cicero in Laelio.
Idem.
* Sapienter monebat non parandum esse amicum, cui non ausis per omnia credere. Ibidem.
Idem.
Dicere solebat, nihil difficilius esse, quam amicitiam vsque ad extremum diem permanere. Mutautur enim mores saepe. aliâs aduersis rebus, aliâs ingrauescente aetate: aut dirimuntur contentione vel luxuriae conditione, vel commodo alicuius, quod idem adipisci vterque possit. Ibidem.
Idem.
Frequenter dicebat, in omnibus rebus diligentiores esse homines, vt capras et oues quot quisque haberet, dicere posset: amicos quot haberet, non posset. in illis quidem parandis curam adhibent, in amicis eligendis sunt negligentes. Ibidem.
Pompeius.
Cato cum praediceret, Pompeijpo tentiam crescentem nulli bono fore populari ciuitatis gubernationi, sed multo magis ad tyrannidem tendere. Pompeius ita respondit, Tua (inquit) Cato magis accedunt ad diuinationem, mea autem accommo data sunt amicitiae. Quo dicto indicat, Catonem de rebus loqui plane incertis se vero ea praecipue secutum esse, quae tum temporis amicitia, quae sibi cum Caesare intercedebat, posta labat. De amico autem multo humanius est bene sperare, quam quasi per somnium diuinare peiora. Plut. in apoph.
P. Rutilius.
Amico iniusta petenti quam pernegasset suum officium, isque indignabundus diceret: Quid ergo opus est mihi tua amicitia, si quae ab te peto, non accipio? Imo, ait Rutilius, Quid tua mihi opus est amicitia, si quid inhonestae rei propter te facturus sum? Val. Max. lib. 6. cap. 4. et Eras.
Cicero.
* Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vita tollunt. Cui potest esse vita vitalis, qui non in amici mutua beneuolentia conquiescat? Verus amicus est alter idem. Qui ex amicitia tollit verecundiam, maximum eius tollit ornametu. Sine virtute nec amicitiam, nec vllam rem experendam consequi possumus. Odium est venenum amicitiae. Nulla est amicitia, cum alter audire verum non vult, alter ad mentiendum paratus est.
page 40, image: bs040Nulla est excusatio peccati. si amici causa peccaueris. Ab amicis honesta petamus, et amicorum causa honesta faciamus. Certus amicus in re incerta cernitur. libr. de amicitia, vbi plura leges.
Idem.
* Ea est iucundissima amicitia, quam similitudo, morum coniugauit. Plurimae delectationes sunt in amicitia. Onnium rerum quas ad beate viuen dum sapientia comparauit, nihil est maius amicitia, nihil vberius, nihil iucundius. Meipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus, Amicitia res sauctissima. Qui amicitiae fidem laedit, is oppugnat omnium commune praesidium, et quantum in ipso est disturbat vitae societatem. lib. de Offic. de finibus bonorum et mulorum, erat. pro Roscio Amerino et alibi.
Micipsa rex.
* Non exercitus, inquiebat, Iugurtham alloquens, neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici: quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide parantur. Sallust. hist. de bel. Iugurth.
Volumnius.
M. Lucullum, quod Bruti et Cassij partes sequutus esset, M. Antonius oc eidit. Huius mortem quum Volumnius, qui viuum familiatiter coluerat, fine fine deploraret, ad Antonium per tractus ait, Iube me protinus ad Luculli corpus ductum occidi. Neque enim illi extincto superessedebeo, quum ei infelicis militiae autor extiterim. Eras. 6. apoph.
M. Antonius.
Lucillius Bruti familiaris, quum Barbaros in Brutum obnixe ruentes cerneret, Brutum se esse assimulauit: ca ptunsque, et ductus nimis auide ad Antonium, quum in Antonij esset aspectu. ait: M. Brutum, ô Antoni, nemo caepit, absitque vt ipsum quisquam capiat hostis. Exterritis his qui adduxerant, Credo, ait Antonius, vos com milirones, hunc errorem grauiter ferre: sed scitote vos meliores praedam adeptos, dum enim hostem quae ritis, amicum mihi adducitis. Viuo quidem Bruto ignoro per deos qua in re vterer: his amicis vtinam magis quam hostibus potiar. Plut. in Bruto, et Brus. li. 1. c. 3.
Augustus Caesar.
Cum Alexandriam vi cepisset ciuibus omnibus et ciuitati se parcere dixit propter Arrium ciuem Alexan driuum, et olim sibi summa familiari tate coniunctum. Rarae profecto cle mentiae fuit Caesar, qui propter vnicum amicum eam ciuitatem diripere noluit. quae tam diu pertinacissime rebellarat. Plut. in apoph.
Hecaton.
* Ego tibi monstrabo, ait, amatorium sine medicamento, sine herba, sine vl lius veneficae carmine. Si vis amari ama. Senec epist 9.
Altalus philos.
* Dicere solebat iucundius esse ami cum facere quam habere: quomodo artificij iucundius est pingere quam pinxisse. ibidem.
Alphonsus rex.
Neapolitani cum in honorem et aeternam Alphonsi regis clarissimi memoriam arcum triumphalem aedificare vellent, et quo satis spatij haberent, Nicolai Mariae Buzuti magnanimi et strenui equitis domum dirrere conarentur: rex stultum ciuium facinus incusauit, dicens, non tanti se facere aedificia ventis et tempestatibus exposita, vt ob id veteris amici (cuius operam strenuam non
page 41, image: bs041semel in bello expertus esset) domum destruere cuperet. Pluris autem fecit rex prudentissimus amicum, quam nominis sui perpetuum monumentuin. Panormitan. lib. 1. de gest. Alphonsi.
De amicitia regum et principum.
Solon.
TYrannorum amicos dicebat cal culis supputatoriis esse simillimos, qui vt arbitrio supputantis ponuntur, interdum valent multa millia, interdum minimum, interdum nihil. Laert. li. 1. c 3.
Aratus.
Philippus Arato venenum dandum curarat, quod non repente occideret, sed lenta tabe consumeret. Id vbi sensit Aratus, nec inueniretur remedium, dissimulauit: et ingressus cubiculum, vni tantum ex familiaribus dixit: O Cephale, haec sunt praemia re giae amicitiae. Non semper tutum regibus dare optima consilia. Eras. lib. 6. apoph.
Antipater.
Quum didicisset Parmenionem ab Alexandro interfectum, dixit: Si Parmenio struxit insidias Alexandro, cui fidendum est? Si non struxit, quid agendum? Erat Parmenio velut alter Alexander, in rebusmilitaribus. Si tantus amicus fefellit, non est tutum cuiquam amico fidere: si Alexander, nihil commeritum sustulit, praestat a rerum negotiis abstinere. Plutarch. In apoph.
Ornulius.
Ornulius senator Romanus, Traiano imperatori dicere solebat, Maioris vtilitatis ratione malum principem optari posse qui per multos bonos haberet amicos, quam bonum qui malorum multorum micitiis vteretur. Si quidem facilius fore, a multis bonis vnum malum ad bonitatem deduci quam ab vno bono malos multos a malitia auerti. Fulgos. lib. 7 cap. 2.
De amicitia neglecta, aut violata.
Bion.
DIcebat, amicos, quales quales essent, retinendos esse, ne videamur aut malos recepisse in familiaritatem, aut bonos reiecisse. Laer. li. 4. cap. 7.
Socraetes.
Cuiuis promptum esse dicebat, si quid rerum insignium haberet, proloqui: quum difficillimum esset nominare quos possideret amicos, quum hac possessione nulla sit charior. Hoc dicto taxabat praeposterum vulgi de rebus iudicium, qui hoc negligenussune haberet, quod omnium plurimi faciendum erat. Ditior sibi videtur cui pecuniae nonnulli obtigit, et damnum deplorat eui perlir: at qui sibi parauit bonum amicum, non videtur sibi factus beatior, nec iacturam doflet qui perdidit. Erasin. lib. 3. apoph.
Idem.
Eos qui amicitiam violarent, etiam si iniuria assectorum supplicia effugerent. Dei vltionem tamen nequaquam euasuros dicebat. Sensit autem vir sapientissimus, eos diuina vltione merito puniri, qui amicitiam humanae societatis vinculum, disrumperent. Maxim. serm. 6.
page 42, image: bs042Simonides.
Interrogatus, quamobrem, quum esset extremae senectutis, tamen attentus esset ad rem: Quoniam, inquit, malim moriens inimicis relinquere, quam carere amicis, taxans instabiles hominum amicitias, qui consequuti quod volunt, negligunt amicum: eidem dum sperant, obseruiunt. Eras. l. 6. apoph.
Diogenes.
Rogatus, quemadmodum amicis vteretur Dionysius? Vt vasculis, ait: dum plena sunt, euacuat, et vacua abiicit. Brus. li. 1. c. 3.
Anaxagoras.
Anaxagoras philosophus Periclis praeceptor fuisse legitur, cui in administranda republica magno fuit vsui. Verum cum Pericles negotiis intentus desiisset agere curam Anaxagorae, iam ad decrepitam prouecti senectutem, constitit inedia finire vitam. Id simul vt renuntiatum est Pericli, anxius accurrit, et argumentis, precibus et lacrymis conatus est hominem a spontaneae mortis proposito reuocare: idque magis sua ipsius causa quam philosophi. Cui Anaxagoras, retecta facie iam moribundus, nihil aliud respondit quam haec, O Pericles, et quibus lucerna est opus, infundunt oleum, exprobrans illi neglectum amici, vnde tantam capere poterat vtilitatem. Lucerna curatur ob vsum vulgarem, et talis consiliarius neglectus periit. Laert. lib. 2. c. 3.
Pisistratus.
Pisistratus Atheniensium tyrannus, quum aliquot amici, qui ab ipso dofecerant, Phylen occupassent, venit ad illos stragulas in sarcinam col ligatas ipse portans. Caeterum illis quid sibi vellet percontantibus: Vt, inquir, si persuasero, reducam vos, si non persuasero, maneam vobiscum: ob hoc enim veni cum sarcinis. Egre gius animus, qui nollet sine amicis nec regnare, nec viuere. Plut. in apophtheg.
Cato Maior.
Audiens grauissimam de colenda amicitia disputationem, ait: A micitiae quae non placent, dissuendae magis quam discindendae sunt. Cicero in Catone.
De amicitia falfa, quae in aduerfis patefit.
Chilon.
DIcere solebat, Promptius ad amicorum aduersam fortunam, quam ad res secundas accurrendum. Rebus prosperis aduolant quilibet, etiam minus amici: qui adsunt reflante fortuna, hi vere sunt amici. Laert. lib. 1. cap. 4.
Sociates.
Importune amare, nihil aliud esse quam odio prosequi, dicebat. Is enim qui se amicum esse simulat, quid aliud agit, quam vt porrigens vna manu panem, se amicum dicat, post tergum se altera manu lapidem proiiciat? Maxim. ser. 6.
Demetrius Phalereius.
Aiebat, veros amicos in rebus laetis adesse vocatos, in aduersis inuocatos et vltro. At vulgo fit secus. Laert. lib. 5. c. 25.
Anonymus.
Lacon quidam pridie ab hospite declinatus, postridie lectis stratisque conductis liberaliter exceptus, strata ipsa conscendit ac conculcare coepit, dicens: Propter haec heri ne in pa lea quidem dormiui. Plut. in Lacon.
page 43, image: bs043Namertes.
Legatione fungens, quum a quodam eius generis, ad quem erat missus, beatus praedicaretur, eo quod multos haberet amicos: interrogauit, quomodo qui multos haberet amicos, periculum faceret an amicum haberet sincerum ac probum? Id quum alter fassus se nescire, cuperet discere: Per aduersam, inquit, for tunam. Plut. in Lacon.
Psammenitus.
Psammenitus AEgyptiorum rex a Cambyse regno pulsus est. Eius filiam ancillari veste induam, cum aliquot nobilium virginibus, Cambyses mitti insserat ad hauriendam aquam, vt hoc spectaculo parentum captiuorum animos discruciaret. Caeteris indigne ferentibus, solus Psammenicus demisit oculos. Mox iussit duci filium illius, cum aliis plurimis eiusdem aetatis, vinctis ceruicibus, et ore fraenato. Atque hoc etiam specta culo solus Psammenitus ad lacrymas commotus non est. Idem quum vidisset familiarem quendam exutum opibus, mendicantem obambulare, hoc spectaculo adeo commotus est, vt ingenti fletu hominem amicum compellans, caput suum barbarico more caederet. Ea re cognita, quum Cambyses per nuntium causam sciscitaretur, cur in liberorum calamitate tacitus, vnius seniculi calamitatem tam impotenter ferret? respondit: Fili, domestica mala grauiora sunt, quam vt lachrymas recipiant: at amicus deploranduserat, qui e multis opibus ad summam inopiam redactus est, idque in extremo senectutis limine. Eras. 6. apoph.
Xenocrates.
Lycurgus Rhetor, cum forte Xenocrati obuiam factus esset: qui a Telone obtorto collo pertrahebatur in metoecium, quo in loco carcer erat Athenis: fustem impegit in caput Telonae, ac Xenocratem liberauit. Telonem vero tanquam indigna patrantem in carcerem coniecit. Id Lycurgi factum cum ab omnibus probaretur, post aliquot dies Xenocrates obuiam factus Lycurgi filiis: Cite, ait, retuli gratiam patri tuo, qui vulgo laudatur, quod mihi amico, in re tam periculosa et difficili tulerit auxilium. Eras. li. 8. apoph.
Antigonus.
* Hic Diis sacrificans precabatur vt se a simulatis seruarent amicis: cumque percunctaretur quispiam, quamobrem tale quid a Diis optaret: Quia inquit, hostes cum cognosco, caueo, Maximus ser. de amicit.
Dionysius Senior.
Admiratus egregiam fidem Damonis et Pythiae, Rogo, inquit, vt me quoque in vestram amicitiam recipiatis. Alteri tyrannus destinarat diem necis, quumque is pauculos dies petiisset rerum domesticarum ordinandarum gratia, hac lege impetrauit, vt alter vas amici fieret, ea conditione, vt si ille non rediisset ad diem praescriptum, hic plecteretur. Rediit autem ad diem, mori malens, quam amicum fallere. Ita seruatus est vterque, ac regis amicitia decoratus. Tantum valet egregia virtus apud tyrannos etiam. Eras. 5. apoph.
Tarquinius Superbus.
Iam exul factus, dixisse fertur: Se tum denique cognouisse quos habuis set amicos fidos, quos infidos, cum neutris gratiam referre posset. Qui commodi gratia sunt amici, sublata commodi spe deserunt amicitiam: sed amieos secundae res parant, aduersae probant. Eras. 6. apoph.
page 44, image: bs044Alphonsus rex.
Ex Sicilia nauigans, videns aues marinas circumuolantes triremem, et expectantes cibum a nauigantibus, escam in mare proiecit. Verum cum videret a volatilibus certatim rapi, quae deinde cum praeda aduolabant, ad suos conuersus ait: Persimiles sunt his garriis purpurati et curiales aliquot mei. Simulac enim aliquod officium aut beneficium hiantes et dimicantes inuicem a me acceperunt, aufugiunt, nec reuertuntur, donec necessitate premuntur, plura petentes. Antonius Panormit. de rebus gestis Alphonsi, et AEneas Sylu. de eius dictis.
De amicorum electionc.
Antisth nes.
ILlud cumprimis damnabat in hominum moribus, quod in auctionibus vasa diligenter inspicerent, prinsquam emerent: vitam eorum non inspicerent, quos sibi in amicitiam adiungerent. At maiorvtilitas est a fidis amicis, quam a vasis: et plus damni est, nisi deligas. Laert. Libro 2. cap. 8.
Solon.
Solon Salaminius summopere suos admonere solebat, ne cito quoslibet amicos sibi pararent: quos autem semel parauissent, ne facile reiicerent. Refertur ex Apollodoro apud Laert. et Eras. in prouerbio, Ne cuiuis dextram inieceris.
Aristoteles.
Illud frequenter habebat in ore, [gap: Greek word(s)] . Sentiens, multos esse amicos nomine, paucissimos aut nullos re. Laert. lib. 5 ca. 1.
Anacharsis.
Praestare dicebat, vnicum habere amicum multi prerij, quam multos nullius. Graeca sonant iucundius [gap: Greek word(s)] . Laert. lib. 1.
Isocrates.
* Amicos tibi compara, non omnes qui id cupiunt, sed eos qui ingenio tuo digni sunt: neque quibus cum iucundissime viuas, sed cum quibus optime ciuitatem administres. Stob. serm. 46.
Euripides.
Amicos qui nihil tibi verbis indulgeant comparato. Qui vero vt complaceant et delectent te verba faciunt, eos tanquam malos ex foribus excludito. Stob. ser. 14.
Darius
Zopyrus sibi nares et aures praecidit: itaque dissimulans quis esset, ad Babylonios transfugit, fingens se a Dario crudelissime tractatum. Babylonij persuasi, commiserunt illi praefecturam. Ille nactus occasionem, Dario ciuitatem tradidit. Postea Darius saepenumero dicere solebat, se malle vnum Zopyrum integrum, quam centum Babylonas capere. Erat opulentissima ciuitas Babylon, tamen vnicum amicum centum Baby lonibus anteposuit. Ab hoc animo quamum absunt principes quidam qui Sannionem, aut equum, aut canem pluris faciunt quam probum, fidelem, ac doctum amieum? Plutar. in apopht.
Scipio minor.
Polybij sequens praecepta, dabat operam nequando e foro rediret domum, priusquam sibi quocunque modo quempiam eorum in quos incidisset, familiarem, et amicum reddidisset: sentiens, nullum esse homini possessionem meliorem, Plutarc. in apoph.
page 45, image: bs045Alphonsus rex.
Quum dubitaret, vtrum Franciscum Sforciam, an Nicolaum Picininum in amicitiam et societatem admissurus esset: (erat autem alterum duntaxat, propter illorum inter se simultates, admissurus) Matriciensibus legatis regem adeuntibus, et interrogantibus vtrum Sforciae an Picinino gratulari deberent: Vtrosque tanquam amicos habendos esse, item ab vtrisque tanquam inimicis cauendum esse respondit. Antonius Panormit. de rebus gestis Alphonsi, et AEneas Syluius de eius dictis.
De amico castigatore.
Diogenes.
AD salutem opus esse dicebat, aut fidis amicis, aut acribus inimicis: eo quod illi monent, hi redarguunt, et reprehendunt. Laert. lib. 6. Plutarch. de vtilitate ab inimicis capienda.
Phocion.
Antipatro petenti, vt in gratiam sitam faceret quiddam pugnans cum iustitia: Non potes, inquit, ô Antipater, Phocione simul et amico adulatore vti. Amicus obsecundat quousque patitur aequum et honestum. Nec enim amicus ab amico quod iniustum est petere debet. Adulator autem, ad quiduis obfequitur. Plut. in apopht.
Philippus.
Quum multi bello capti venderentur, Philippus Macedonum rex in auctione sedens, parum decenter vestitus erat. Quidam igitur eorum, qui vendebantur exclamauit: Parce mihi, Philippe, a patre enim sum tibi amicus. Philippus interrogauit, Vndenam haec amicitia conflata esset? Tum ille. Volo, inquit, propius accedens dicere. qui quum admissus esset, quasi arcani quippiam dicturus: Dimitte, inquit, chlamydem aliquantulum: nam ad istum modum indecenter sedes. Mox Philippus, Huoc, inquit, dimitte liberum: nesciebam enim prius illum mihi verum amicum esse, donec melioribus institutus sum ab ipso. Sensit vir prudentissimus, eos praecipuos amicos esse, qui probe nos instituunt. Plutar. in apoph.
Cobares, Medus.
Natura mortal ium hoc quoque nomine praua et sinistra dici potest (inquit ad Bellum) quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno. Turbida sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat aliis metus, aliis cupiditas, nonnunquam naturalis eorum quae cogitaueris amor. Expertus es, vnumquemque quod ipse repererit, aut solum aut optimum decere. Curt. li. 7.
Cato.
Intelligens quendam animum ab amico reprehensore alienasse, Noli, inquit, indignari amico: apem enim propter aculeum non odisti. sed foues et tueris propter fructum. Cur igitur amici obiurgarionem fers adeo inique, quam propter beneuolentiam plurimum amare debes? Ma ximus ser. 6.
De amicorum rebus communibus.
Epicurus.
IMprobrabat institutum Pythagorae, qui quum doceret amicorum
page 46, image: bs046communia esse omnia, iubebat vt disciculi, quod quisque habebat, deponerent in commune: dicens, id esse diffidentium verius quam amicorum. Etenim si quis mihi vere sit amicus. nihilo minus habeo pro meis quae illis possidet, quam si deposuisset. Porro qui diffidit, aut non est ipse verus amicus, aut de alterius animo dubitat. Erasm. libro 8. apophthegmat.
Anytus.
Anytus amicorum Alcibiadisvnus, eum ad coenam rogarat. Ille recusauit: sed domi bene potus, cum famulis comessa bundus irrupit, et stans ad ostium coenaculi, iussit famulos vasa diripere, et ad suas aedes deferre, qui fere dimidium asportarunt. Aliis autem conuiuiis Alcibiadis violentiam accusantibus: Anytus respondit, illum bene egisse. cui cum totum auferre licuerit, dimidiam tamen adhuc partem ipsi reliquisset. Sensit vir prudentissimus, amicorum merito omnia communia esse debere. Eras. 1. 6. apoph.
Plura vide supia de AEqualitate.
De amore impudico.
Diogenes.
Amorem dixit otiosorum esse negotium, quod hic affectus potissimum occupet otio deditos. Ita fit, vt dum otio vacant, in rem negotiosissimam incidant, nec interim tamen quicquam bonae rei agant. Laer. l. 6.
Plato.
Omnes qui perdite amarent, dice bat in alieno viuere corpore, in suo vero ac proprio plane mortuos esse. Fulgosus libro 7. capit. 2.
Idem.
Conditiones amatoris cum ostendere vellet. Animus est, dicebat, in suo quidem corpore moriens, in alieno vero viuens. Brusonius libr. 1. cap. 2.
Aristoteles Cyrenaeus.
Ab amico quodam percontatus, an amor coitus gratia fieret? Neque eius gratia, neque sine eo respondit. Stob. ser. 61.
Panetius.
Adolescentulo quaerenti, an sapiens amaturus esset? De sapiente, inquit, videbimus. Mihi et tibi, qui a sapiente longe absumus, non est com mittendum, vt incidamus in rem commotam, impotentem, alteri emancipatam, vilem sibi Brusonius li. 1. C. 2.
Theophrastus.
Interrogatus, quid esset amor? respondit animae otiosae affectus. Stob. serm. 52.
Prodicus.
Aiebat, cupiditatem geminatam, amorem esse: amorem vero geminatum, insaniam fieri. Stob. sermon. 62.
Alexander.
Quum e Macedonum numero ad mare remitteret et valetudinarios, et mutilos debilesque, productus est quidam qui se inter aegrotos adscripserat, quum non aegrotaret. Is ad Alexandri conspectum adductus et examinatus, fassusque se morbum praetexuisse ob amorem Telesippae, quae ad mare fuerat profecta, Alexander cui negotium retrahendae ad exercitum Telesippae delegaretur, vt cognouit eam esse liberam: Persuadeamus. inquit, ô Antigenes, Telesippae, vt nobiscum maneat,
page 47, image: bs047nam vim admouere liberae, non est nostrum. Sic indulsit amori strenui militis, quem in exercitu retinere cupiebat, vt ingenuum mulierem redire nollet nisi persuasam. Plutar.
Apollonius.
Eunuchus quidam quum deprehensus esset cum pellice regis Babylomae, praesentem Apollonium rex interrogat, quid de eunucho faciendum iudicaret? at ille: Quid, nisi vt viuat? Admiranti autem regi sub iecit, Omne supplicium, si viuet, ob amorein patietur. Brusonius lib. 1. cap. 2.
Politys rex Thraciae.
Troiani belli temporore, cum Troiani pariter et Graeci legationem ad ipsum misissent, auditis vtrisque pronuntiauit, vt Alexander redderet Helenam, et a se pro vua duas formosas abduceret vxores. Sapuisset Paris, si hoc fecisset. Nam vna satis fruitus, habuisset duas nouas, et patriae consuluisser. Quis autem non miretur Graecorum humanitatem, quibus sat erat futurum, si tantum redderetur, quae cum adultero tam diu dormierat? Plutarchus in apophthegmat.
Cato Maior.
Amantis animum dicebat in alieno corpore viuere: quod hodie quoque celebratur, A nimam illic potius esse vbi amat, quam vbi animat. Plut. in eius vita.
Idem.
Affirmabat, insanos prudentibus longe vtiliores esse, quam insanis sapientes. Quippe qui sapientes, cum stultorum errata inspicerent. ob id in melius vitam mutare solerent. At amantes, quum discendi capaces non sint, ex sapientum benefactis fructum percipere nullum possunt, Fulgosus l. 7. C. 2.
Populia.
Populia Marci filia, miranti cuidam quid esset, quapropter aliae bestiae nunquam marem desiderarent, nisi cum praegnantes vellent fieri: respondit. Quia bestiae sunt. Macrob. l 2. C. 5. Satur.
Iulia Augrusti.
Iulia Caesaris Augusti filia, cum conscij flagitiorum admirarentur, quomodo similes Agrippae filios pro crearet, quae tam frequenter vulgo potestatem corporis sui faceret? respondit: Quja nunquam nisi naue plena vectorem tollo. Macrob. lib. 2. cap. 5. Saturn.
Anonyma.
Mulier quaedam dixerat se deperire amore Vespasiani. ei perductae quum pro concubitu sestertia quadraginta donasset, roganti dispensatori, quo titulo vellet eam summam rationibus referri, dixit, Vespasiano adamato. Sueton.
Vide apophthegmata de Coitu, Incontinentia. Libidine foeda: et Coitu unmederato.
De amoris parum honesti remediis.
Crates.
Amore laborantibus ostendit remedia: A mori, inquit, medetur fames: sin aliter, tempus, quod si nec his vti possis, laqueus. luxus fere alit amorem: tempus omnia aut tollit, aut certe mitigat. Haec remedia si nihil prosunt, superest laqueus, vt morbus finiatur suspendio. Laert. libr. 6. cap. 5.
page 48, image: bs048De amantium ira et odio.
Agathon.
Agathonem poctam amabat Pausauias figulus, qui cum aliquando venissent ad Arche laum, qui non minus amoris quam literarum erat studiosus, et contentiones orirentur inter amatorem et amasium: interrogauit Agathonem Archelaus, quid sibi vellet, quod frequenter simultates exerceret cum eo aquo summopere amaretur? At ille: Huius rei (inquit) ô rex ego rationem tibi reddam. Neque enim ei sum insestus, neque rustica quadam morositate id facio. Quod, siquid ego quoque de moribus intelligo, cum ex aliis, tum ex arte poetica, iucundissimum amantibus esse reperio, si ex contentione et litibus cum amasiis in gratiam redecant. Et sane mihi videtur nihil illis deiecta bilius accidere. Huius ego voluptatis persaepe eum participem facio, frequenter litigando. Gaudium enim capit si continuam cum eo contentionem dissoluam, et reconciliem. Si vero aequaliter et consueto more cum eo semper agam, non experiretur dissidium. AElianus li. 2. de Var. hist.
De amore honesto.
Antisthenes.
Illud frequenter in ore habuisse dicitur, [gap: Greek word(s)] : id est, Dignus amari quisquis bonus est. Non enim verus et sincerus amor est, nisi quem conciliat virtus. Laert. lib. 6. cap. 1.
Socrates.
Docuit animorum formam magis amandam, quam corporum: eamque voluptatem quam in nobis gignit conspecta formosa facies, ad longe pulchriorem, sed latentem animi speciem esse transferendam. verum vt hanc videamus, philosophicis oculis opus esse. Notabat, [gap: Greek word(s)] Graecam vocem ancipitem ese, ad osculandum, et amandum: quorum prius est corpus amantam, alterum mentem. Erasm. libro tertio apopht.
Idem.
Eos qui corpus tantum amarent, simles esse aiebat mendicis qui semper egerent. semper instarent, aliquid flagitantes: rursus qui amici essent potius quam amatores. similes esse his qui proprium fundum possiderent, quem semper student reddere meliorem. Amator suam quaerit explere voluptatem: amicus haud quaquam ad se spectans, hoc se putat ditiorem, quo meliorem reddiderit amicum. Eras. l. 3. apoph.
Zeno.
Formoso dicenti, sibi non videri futurum vt sapiens amaret: Nihil, inquit esset vobis formonsis infelicius. Quisquis enim docet, admonet, instituitque ad virtutem adolescentes, vt ique amat. Atque is demum verus est amor. Nam qui vulgo dicuntur amare, suum venantur commodum cum incommodo adamati. Laert. lib. 7. cap. 1.
Th. Pontanus.
Thomas Pontanus, vir prudentia ac sapientia clarissimus assidue dicere solebat, A morem nunquam fecisse stipendium. Ea quippe est amoris vis, vt vbiuis terrarum facile locum inoeniat. etiam sine pecunia. Iac. Spieg. in lib. 2. AEneae Syluij de dictis ac factis Alphonsi cap. 43.
page 49, image: bs049Idem.
Saepenumero dixisse fertur, A morem, inermem quidem incedere, dormire tamen loricatum. Notat autem amorem subditorum erga suos principes tanti fieri vt princeps. cui beneuolentia suorum satis perspecta est, non sibi timeat, etsi solus interdiu ambulet. Noctu tamen semper adhiberi corporis custodes. Ibidem.
De amore sui quem Graeci [gap: Greek word(s)] vocant.
Socrates.
Dicebat. Neminem in seipso sua cernere vitia, alterius autem apertissime. Antonius in Melissa, parte X. serm. 75.
Idem.
Si quis, inquit, in theatro coriarios surgere iuberet, eos solum surrecturos: similiter si fabros aerarios, textores, aut alios generatim. Si vero prudentes aut alios generatim. Si vero prudentes aut iustos hîc omnes exsurrecturos fore. Est enim hoc in primis in vita damnosum, quod cum homi num pars maxima stulta sit, sapere tamen sibi videatur. Stob. sermone 21.
Diogenes.
Interrogatus, quinam in tota rerum natura existeret difficillimum: Nosse seipsum, inquit. Multa enim propter amoreni sui sibi quenque sumere solitum. Antonius in Melissa. par. 2. serm. 75.
Idem.
Hominum dicebat aliquot opportuna loquentes non intelligere seipsos sicuti lyrae egregie resonantes non sentiunt, Stobaeus serm. 21. Antonius serm. 75. parte 2. Melissae, et Maximus serm. 7.
Plato.
Iubebat, vt cum aliquos irriscrimus, conuertamur ad nosmetipsos, et videamus, ne ipsi eisdem vitiis laboremus. Stob. serm. 21. Anto. in Melissa Amor enim sui multa celat, et circumoperit in illo qui magis irridere solet alios. Stob. serm. 21. Anto. in Melissa serm. 75.
Idem.
* Omnium maximum, inquiebat, quoddam malum in multorum animis est innatum. cuius quidem, quum facile sibi ignoscant, nullum remedium excogitant. Est autem hoc quod dicere solent, naturâ sibi quisque esse amicum. Sed re vera nimius in se ipsum amor omnium peccatorum omnibus semper est caus. Occaecatur quippe circa occaecatum, qui amat. Quapropter qui se amat, cum seipsum magis quam veritatem honorandum putet, quid iustum, bonum, et pulchrum sit, male ludicat. lib. 5. de Legib. Stobaeus. serm. 24.
AEsopus.
Vnumquemque nostrum duas ferre aiebat peras, alteram ante nos, alteram a tergo. Et in anteriorem quidem alienos errores condere, in posticam vero nostros: ideoque non videri a nobis. Stob. serm. 21.
Demesthenes.
Omnium facillimum esse dicebat, seipsum decipere. quod enim vnusquisque cupit, id etiam in animum inducit, et sibi persuadet. Res autem ipse frequenter non ita se habent. Ibid.
Apollonius.
Dicere solebat, quam plurimos esse, qui semet ipsos praeter vilum decorum amantes, propria peccata defenderent, accusarent autem aliena. Ibidem.
page 50, image: bs050De eo quod a subditis amari melius sit quam metui.
Chilo.
Optimum regem esse dixit, qui non operam dat vt metuatur. Stob. Serin. 46.
Pittatus.
Eum laude dignum imperatorem dicebat, qui ita se erga suos gerat, vt non eum, sed et ciues timerent. Stobaeus, ser. 46.
Pythagoras.
Potius elige, inquit, qui versentur tecum, te venerentur et ament, quam timeant. Amorem enim reuerentia et obseruantia, timorem odium sequitur. Phauorinus apud Stob.
Polydorus Alcamenis F.
Cuidam percontanti cur Spartani in bello fortiter sese periculis obiicerent? Quoniam, inquit, duces reuereri didicerunt, potius quam timere. Reuerentia cum amore coniuncta est: metuimus auteun illos maxime quos odimus. Rectius autem suo fungitur officio qui ex animo facit, quam qui metu mali. Plut. in Laconicis apoph.
Constantius Chlorus.
Amicis admonentibus, quod in augendo, fisco videretur indiligentior, responoit: Publicas opes rectius a priuatis haberi, quam intra vnum claustrum reseruari. Bonus princeps, qui magis a suis diligitur. quam timetur, habes quicquid ciues possident. Erasm. lib. 8 apoph.
Sigismundus imperator.
Audiens a quibusdam disputari, num melius esset amari, an timeri a subuitis? respondit: Quemadmodum superi amari et tim eri volunt, ita et reges, Neque enim bene ames, nisi etiam timeas. Timor enim reuerentiam arguit, quae regibus maxime debetur Certe qui non timet contemnere videtur. At in regibus quoque situm est, vt et amentur, et timeautur: si ita moderentur vitam, vt nec inferioribus sint terrori nec superioribus despectui. AEneas Syluius lib. 4. commentariorum in res gestas Alphonsi.
Alphonsus rex.
Interrogatus quos e popularibus suis percharos haberet? illos, in quit, qui non magis eum, quam pro eo metuant. Sensit autem, illos esse ex animo amicos, qui principem magis amant, quam metuunt. Panorm. lib 4.
Plura vide infra de Beneuolentia, Clementia. Humanitate, atque imperio vel regno bene administrando.
De animae immortalitate.
Phocylides.
* Anima immortalis est, inquit, viuitque perpetuo, nec senescit vnquam. In praeceptis suis.
Epicharmus.
* Si animâ bonus es, mors nocere tibi non potest, viuer spiritus tuns in coelo beatus, etc. Apud Clement. Alex.
Pythagoras.
* Aurigam animam optimam si corpori constitueris: vbi derelicto corpori ad liberum aethera perueneris, eris immortalis, etc. In aureis versibus.
Socrates.
Hominem ipsum animum esse dicebat, corpus autem nihil aliud quam animi organum, vel domicilium. aut vt verius dicam sepulcrum, ac carcerem: vnde cum emerserit. tum demum sui iuris esse multoque quam antea felicius
page 51, image: bs051viuere. Erasm. in Declamat. de Morte.
Idem.
Quum hora mortis ei immineret, rogarus a Critone, quo modo vellet sepeliri: Multam inquit, ô amici, operam frustra consumpsi. Critoni enim nostro nondum persuasi, me hinc auolaturum, neque quicquam mei relicturum. Veruntamen, ô Crito, si me assequi poteris, aut sicubi nactus eris, vtcunque tibi videtur sepelito. Sed mihi crede, nemo me vestrum quum hic excessero, consequetur. Sensit Socrates, animum esse hominem: corpus nihil aliud esse quam animi vel organum, vel domicilium. Eoque stulie facere illos, qui soliciti sunt quomodo spoliantur, Brus. l. 4 cap. 10.
Idem.
Iam damnatus, iudicibus dicebat: Anytus quidem et Melitus (accusa tores enim eius fuerant) interficere me possunt, sed incom modo aut detrimento minime afficere. Pia hominis ethnici sententia, sentientis tyran nos pro suo quidem arbitrio in corpo ra hominum saeuire posse, ast in anmam, quae immortalis est, nullam omnino potestatem habere. Brus. lib. 4. cap. 10.
Anaxarchus.
A Nicocreonte Cypri tyranno captus, et malleis ferreis in saxo excauato contusus: Tunde, inquit, tunde probe Anaxarchi carnes et ossa, siue (vt alij) follem: Anaxarchum nequaquam laedes. Sensit autem philosophus clarissimus, tyrannum quidem potestatem habere vt pro arbitrio crudelitatem suam exerceat in corpora hominum, animam tamen immortalem semper fore, extra omne tyrannorum imperium. Philo Iudaeus in libro, Quod omnis probus liber et Bruson lib. 2. cap. 1. ex Plutarcho.
Cercidas Megalopolis.
Quum in morbum periculosissimum incidisset, interrogatus num libenter mori vellet? Qvidni? ait, Videbo enim post mortem viros in omni serentiarum genere doctissimos, ex philosophis Pythagoram, ex histo ricis Hecataeum, ex poetis Homerum, ex Musicis Olympum, qui suis literarum monu[?]chris nomen sibi immortale pepererunt. AEliabus libro 13. de Varia historia.
Philistio.
* Anima sapientis (inquit) Deo coniungitur. Animam non mors, sed mala vita perdit. Anton. et Maxim. serm. de anima.
Aesyptius monachus.
Quum nuntius venisset, qui patris mortem annuntiaret, respondisse fertur. Desine blasphemare, et impie lequi: pater enim meus immortalis est. Nicephorus libro 11. cap. 45. Eccles. histor. ex Euagrio.
Cyrus.
Moriens filiis suis ait, Nullo modo filij hoc vnquam mihi persuas, vt ani mus viuat, donec fuerit in corpore mortali: quum vero ab hoc solutus fuerit, moriatur. Cicero in Catone Maiore ex Xenoph.
Thraseas.
Quum non tautum in alior, sed in matrem etiam, quam occidi fraude curauerat, crudelissime saeuiret, P. Thraseas Petus, Romanorum for tissimus dicere solebat: Nero quidem me occidere potest, perdere autem nequaquam, innuens quidem, Neronem tyrannum cruentissimum potestatem habere grassandi in corpora suorum, animam aut em (quae immortalis est) nequaquam laedi a
page 52, image: bs052quouis homine posse. Xiphilinus in Nerone.
Cicero.
* Animorum, inquit, in terris nulla origo inueniri potest: nihil est enim in animis mistum, atque concretum, aut quod ex terra natum atque factum esse videatur, aut quod humidum, aut flabile, aut igneum. His enim nulla vis inest memoriae, intellectus, cogitationis, quae praeterita retineat, praeuideat futura, praesentia compreheadat, quae quidem omnia diuina sunt. lib. 1. Tusc. quaest et. in consol.
Idem.
* Cogita te mortalem non esse, non hoc corpus. Non enim is es quem forma ostendit, sed mens cuiusque ipse est, non haec moles quam digito iudicare possumus. Item. Sicuti Deus caducum huoc mundum regit et mo uet, ita et spiritus immortalis, fragile corpus. in Somn. Scipionis.
Sentea.
* Animus, si propriam eius originem aspexeris, non ex terreno et gra ui concretus corpore exillo coelesti spiritu descendit, nec est ratio aliud quam in corpore pars diuini spiritus mersa. Et quemadmodum radij solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt vnde mittuntur, sic animus, magnus ac sacer, et in hoc demissus, vt propius diuina noscamus, conuersatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae. Item. Haec quae vides ossa circum nobi, neruos et obductam cutem, vultumque et ministras manus, et caetera quibus iouoluti sumus, vincula animorum tenebrae que sunt. Obruitui his animus, fugatur, arcetur aduersis, omne illi cum hac carne graue certamen est. Ne ib rahatur et findatur, nititur illo vnde demissus est: ibi illum aeterna requies manet. Item. Mox quam pertimescimus intermittit vitam, non eripit: veniet iterum qui nos in lucem reponat dies. lib. ad Gallionem, Martiam, de breuit. vitae, ad Lucillium, et alibi, vbi multa de animae humanae praestantia et dignitate.
Alphosus rex.
Maximum argumentum immortalitatis sibi videri dicebat, quod corpora in hac vita decrescere, ac per omnia membra suos quasi sines et termi nos habere videret: animos vero, quam to ad annos accederent, tanto magis intelligentia, virtute et sapientia crescere. Panorinitanus libro 4. de Alphonsi reb. gest.
Fridericus imperat.
In Austria cum obiisset vnus ex primoribus, annos natus tres et nonaginta, qui vitam inter voluptates illecebrasque nulla vnquam vale tudine offensam duxisset, iguotaque illi omnis calamitas, omnis moestitia fuisset. idque Friderico Caesari narraretur: Et hinc, inquit ille, immortales animas censere licet. Nanque si Deus est, qui hunc mundum gubernat (vt philosophi et Theologi docent) eumque iustum esse nemo negat: profecto alia loca sunt, ad quae post mortem animae migrant, ibique pro factis aut mercedem, aut poenam accipiunt. Nam hîc nec bonis sua praemia, neque malis sua supplicia reddi videmus. AEneas Syluius.
De animi bonis ac cultu.
Bion.
Dicere solebat, formam et venustatem bonum esse alienum.
page 53, image: bs053Sentiens nimirum, animi bona reuera esse nostra, caetera vero omnia fluxa, et paruo duratura tempore. Laer. lib. 4. cap. 7.
Bias.
Quum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus quos saeuitia belli incolumes abire passe fuerat, praetiosarum rerum pondere onustis fugientibus: interrogatus, Quid ita nihil ex bonis suis secum ferret? Ego vero, inquit, omnia bona mecum porto. Pectore enim illa gestabat, non humeris, non oculis visenda, sed aestimanda animo: quae domicilio mentis inclusa, nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt: et vt manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt. Cicero in Paradoxis. Valer. Max. lib. 7. cap. 2. Verum Seneca lib. cap. 5. de Tranquillitate, et epist. 9. Stilponi hoc ascribit.
Thales.
Dicebat, non esse fucandam faciem, sed animum honestis studiis exornan dum: quod haec forma veros conciliet ae perpetuos amicos. Diogen Laert. lib. 1. cap. 1.
Antisthenes.
Admonebat ea esse paranda viati ca quae simul cum naufrago enatarent. Sentiens, bonas artes vbique esse in pretio, nec posse a fortuna eripi Idem ascribitur Aristippo. Laert. lib. 6. cap. 1.
Idem.
Quidam adolescens curarat sese ex aere sculpendum, et ad eam imaginem sese conformabat. Huic Antisthenes: Si aes posset vocem edere, qua de re potissimum gloriaretur? De pulchritudine, inquit adolescens. Non igitur, inquit. erubescis, qui non de animo gloriaris? significans, magis gloriandum de bonis animi, quam de forma, quam haberet cum statua communem. Laert. lib 6. cap. 1.
Ariston.
Vulgus hominum Laerti compa rabat, qui cum reliquaruri diligenter omnia curaret, seipsum negligebat: sic et illos studiosissimos quidem esse circa possessiones, animum autem feris obrutum affectibus non excolere aiebat Stob. serm. 4.
Aristippus.
Nauigans cum ciuibus suis, et naufragio quodam eiectus, venit Rhodum, vbi summa cum humanitate et reuerentia exceptus et tractatus est, etiam ab ignotis illis hominibus. Tandem vero, quum hi qui cum Aristippo naufragrum passi erant, pararent reditum in patriam, rogarentque illum, Ecquid vellet ciuibus suis renuntiari? Nil aliud, inquit, quam vt studeant sibi huiusmodi parare opes, quae naufragio non pereant, sed simul cum possidente enatent. Sensit vir sapientissimus, hominem non for tunae, sed animi bonis muniendum, vt vbiuis terrarum victum sibi comparet, et apud homines magno sit in pre tio. Vitruuius lib 6. de Architectura. Fulgos. lib. 7. cap. 2.
Deinocritus.
Dicebat, potius animae quam corporis curam esse habendam. Siquidem anima perfectissima corporis vitia leuat: robur autem corporis, absque ratione, nihilo meliorem red dit animam. Stob. serm. l.
Diogenes.
Conspicatus adolescentem philosophiae dantem operam: Euge, inquit, corporeae formae spectatores ad animi pulchritudinem auocas. Sentiens, illum hoc agentem, vt animum virtutibus et honestis disciplinis exornaret, hoc consequuturum, vt longe meliores
page 54, image: bs054amicos esset habiturus, Laert. lib. 6. cap. 2.
Idcus.
Dicebat, homines summa cura quae faciunt ad viuendum perquirere: sed quae ad hene viuendum conducant, ui hili pendere et negligere. Stobaeus.
Pythagoras.
Magis animi vires quam corporis optandas esse asserebat. Animi enim bona verae sunt possessiones, caetera omnia instabilia et incerta. Diuitiae enim aliaque eius generis bona, fortunae temeritati subiacent: virtus autem stabilis, perpetuaque habetur. Stob. serm. 1.
Socratis.
* Nihil aliud, inquit, agens cincumeo, quam suadens iunioribus senioribusque vestrûm, neque corporum neque pecuniarum, neque aliarum omnino rerum curam prius vehemëriusque quam animi habendam esse, vt quam optimus sit: docens, non ex pecuuiis, virtutem, sed ex virtute pecunias, aliaque bona omnia et priuatim et publice homini bus prouenire. Plato in apolog. Socra tis. Stob. serm. 5.
Idem.
* Neque, inquit, Achillis arma Thersiti, neque animi bona homini stulto conueniunt. Stob. serm. 5.
Idem.
Quum taxaret vnguentis delibutos, et Charondas, siue (vt aliis placet) Phaedon, percontaretur. quis esset ille vnguentis delibutus? Ego, inquit Aristippus, infelix et me infelicior Persarum Rex. At vide, inquit, vt quemadmodum hac parte nullo caeterorum animalium est superior, ita nec hominum vllo praestantior. Sensit, externis bonis hominem nihilo fieri meliorem: cum et equus balsamo oblitus, idem oleret quod rex, et mendicus vnguento simili delibutus, non minus bene olet quam summus pontifex. Laert. lib. 2.
Isocrates.
Videns ex discipulis quendam agri sui colendi studiosum, caeterum in exornandis moribus desidem: Vide, inquit, ne agrum mitiorem cultioremque faciens, tu incultus animo atque agrestis prorsus euadas. Stob.
Plato.
Dicere solebat, eos qui corpora exercerent, et animum negligerent, nihil aliud facere, quam imperantem relinquere, et imperatum curare. Sto. ser. 2.
Idem.
* Quae dominantur, inquit, prae illis quae seruiunt semper sunt honoranda. Quapropter merito post dominantes deos, eosque qui illos sequuntur animum nostrum colendum, secundoque loco habendum iubeo. Nemo autem recte animum suum honorat. nisi qui vitiis fugatis pietatem et iustitiam colit. Stob. serm. 21.
Aristotelis.
Illud amicis ac discipulis inter disserendum frequenter solebat ingere re? Visum accipere lumen a circumfuso aere, animum autem a disciplinis liheralibus. Sentiens, ingenium adolescentum disciplinis acui, et ad reliqua philosophiae mysteria reddi perspicax. Laert. lib. 5. cap. 1.
Socrates.
Xenophontem in angiportu quodam habuit obuium: quumque videret adolescentem rara indole, porrecto baculo vetuit ne praeteriret. vbi constitisser, rogauit, vbi fierent venderenturque variae merces, quibus vulgo vtuntur homines; ad id quum prompte respondisset Xenopho, per contatus est vbi homines fierent boni? cum adolescens respondisset, se
page 55, image: bs055id nescire: Me igitur sequere, inqui, vt hoc discas. Ex eo Xenophon coepit esse Socratis auditor. Absur dum est, scire vbi parare queas honestam vestem, aut poculum: et ignorare, vnde tibi comparare possis animi cultum. Eras. lib. 3. apoph.
Stilpo.
Interrogatus. Quid esset statua for tius? respondit, Homo stupidus, et animi culrum negligens. Stob. serm. 2.
Iamblichus.
Dicere solebat, cum anima viuamus, eiusdem virtute quoque nos viuere dicendum esse: perinde vt oculis cum cernamus, ipsorum quoque virtute bene cernimus Stob. serm. 1.
Dienysius sophista.
In Heliodorum, quem Adrianus Caesar vnice amabat: torsit hoc dictum: Caesar potest honorem ac pecunias largiri. rhetorem facere non potest. Caesar enim Heliodorum, stu dio verius quam iudicio, fecerat magistrum epistolarum. Dion in Hadriano.
Pausanias.
Quibusdam in spoliis barbarorum demirantibus pretiosas vesses: Praestiterat, inquit, ipsos esse multi pretij, quam possidere pretiosa Correxit suorum admirationem, eosque ad verorum bonorum admirationem reuocauit. Plut. in Lacon.
Le[?]ntychidas.
Rogatus a quodam, Quo pacto quis bona quae adsunt tueri valeret? Si non omnia, inquit, fortunae crediderit. In animi bona nullum ius habet fortuna. Tum externa bona reddemus nobis stabiliora, si quaedam seposuerimus, nec fortunae volubili eô miserimus. At sunt principes, qui proferendae ditionis studio semet in periculum coniiciunt, ne hoc ipsum quod habent imperium amittant: multi irem diuites, augeudae rei studio, quicquid habent, totum commitrunt nauibus. Plutarch.
Demonax.
Vehementer eos coarguebat, qui corpora summo studio curarent, atque sese omnino negligerent. Haad dissimiles eos ratus, iis quorum omnis solicitudo in extruendis aedisiciis versaretur: et hominum qui aedes habitarent, nullam penitus haberent rationem.
Stilpo.
Demetrius Antigoni filius cum Megaram occupasset, Stilponem phi losophum accersitum rogauit, num quis militu aliquid rerum abstulisset? Nullus, inquit: neminem enim vidi, qui scientiam et eruditionem raperet. Sentiens, animi bona non esse bellorum violentiae obnoxia. Plutarc in Demetrio. Seneca.
Agesilaus
Quum Graeci, qui Asiam ineolebant, Persarum regem ex more Magnum appellarent: Qua, inquit, Agesilaus, re ille me maior est, nisi sit iustior, ac temperantior: Contempsit vir egregius externa bona: quae vulgus praecipue suspicit, ac hominis felicitatem animi bonis metiebatur. Ea sententia philosophus esse cousueuit in ore, sed banc bellator expressit affectu. Plutarch.
Dionysitus senior.
Quum intra regiam sacrum ex more perageretur, praecoque sicuti assueuerat, precaretur, vt per multa tempora inconcussum duraret imperium: Non tu, desines, inquit rex, abominanda nobis imprecari? Sentiens potius optandam bonam mentem: quam ea quae nihil conferunt ad hominis felicitatem: quandoquidem
page 56, image: bs056animi bona fortunae bonis semper praeferenda sint. Erasin. lib. 5. apoph.
Milo Crotoniates.
Factus iam senex, quum vidisset athletas aliosin curriculo sese exercentes. fertur inspexisse lacertos suos, lachrymansque dixiss. At hi iam mortur sunt. Merito fleuit. qui felicitatem corporis viribus metiebatur. A nimi vigor serius senescit, si tamen senescit vnquam. Eras. 6. apoph.
Huc pertinent apoph. de Doctrina, Eruditione et Virtutib.
De animose dictis.
Anaxagoras.
Qvum ab Atheniensibus esset damnatus exilio, cuidam dicenti, Priuatus es Atheniensibus: I mo illi (inquit) me. Sentiens, Atheniensibus magis opus esse Anaxagora, quam contra. Laert. lib. 2. cap. 3.
X enocrates.
A Dione dicteriis lacessitus, non sum, inquit, tibi responsurus: neque enim tragoedia a comoedia taxata dignatur ea responso Laer. lib. 4. cap. 2.
Pericles.
Subito oborto solis defectu, cum videret alios multos, sed praecipue classis gubernatorem, vehementer per tui batos, chiamyde sua texit gubernatoribus faciem, interrogauitque nunquid hoc horrendum ostentum existimarer? illo negante Quid interest, inquit, nisi quod chlamyde maius est id quod nunc tenebras inducit? Plut in Graec. apoph.
Agu Archidami F.
Quum Ephori ei dicerent. Proficiscere, iuuentutem tecum ducens, ad huius (proditorem quendam ostendentes) patriam? nam is ipse te perducet in arcem: Et qui conuenit, inquit, tot luuenes ei credere, qui patriam prodidit? Plutarch. in apoph.
Idem.
Idem dixisse fertur Lacedaemonios non oportere percontari quot siut hostes: sed vbi sint, significans, non a militum numero pendere victoriam, sed a rei gerendae celeritate. Eras. li. 1. apoph. ex Plut.
Idem.
Idem apud Mantinaeam, quibusdam dissuadentibus, ne cum hostibus, quod numero plures essent, confligeret: Cum multis, inquit, pugnet oportet, qui multis imperare velit. Plut. in apoph.
Cleomenes.
Quum ab augure admoneretur, ne exercitum educeret ad vrbem Ar giuorum, alioqui reditum illiuc fore turpem: posteaquam admouisset ciuitati copias, ac portas videret clau sas, et mulieres in moenibus: Hic, inquit, reditus tibi turpis videtur, in quo viris mortuis vxores occlusere portas? Fortis animus si cum aequo bonoque fuisser coniunctus. Plut. in Lacon. apoph.
Callicratidas.
Quum venisset ad Cyrum regem, petiturus pecunias rei nauali necessa rias, vidit regem largius bibentem. Expectauit igitur donec bibisset. Vidit enim non dari copiam, vt regem conuenire posset. Postero vero die cum iterum audinisset illum bibere, nec se admitti ad colloquium, dixit: Ita curam habendam esse pecuniaru, vt ne quid tamen committeretur Sparta indiguum, et mox inde recessit Ephesu. multa imprecans mala iis, qui primi a barbaris fuissent ludibrio habiti, eoque sua patientia docuissent
page 57, image: bs057illos fiducia diuitiarum aliis illudere. Plut. in apoph. Lacon.
Leonidas.
Cum ad Leonidam Alexandridae filium quidam militum dixisset, Hostes sunt prope nos: Et nos, inquit, prope illos, Significans, ob id non minus imminere discriminis hosti, quam ipsis. Plut. in apoph. Lacon.
Agesilaus.
Quum in Lydia Tissaphernem fugasset ac multis interfectis in agros regios incursionem fecisset: Rex Per sarum per legatos magnifica illi munera obtulit, vt a bello desisteret. Agesilaus autem respondit: Pacis quidem tempore Reipubl. vigere authoritatem, vt ius habeat decernendi, quod ad tuendam ciuitatis tranquillitatem censuerit conducere: belli autem tempore non item. Vos excellentis animi, qui non aliud virtutis praemium ambiret quam gloriam, nec pacem hosti venderet fraudato milite. Plutarch. in apoph Lacon.
Idem.
Quum transmisso Hellesponto iter faceret per Thraciam, nulli bar barorum supplex fuit vt transitus daretur: sed missis ad singulos nuntiis, rogabat, Vtrum per hostium an amicorum regionem iret? Plutarc.
Idem.
Quum Graeci qui Asiam incolebant, Persarum regem pro more Magnum appellarent Quare, inquit, Agesilaus, ille me maior est, nisi sit iustior aut temperantior? Idem.
Lacaena
Lacaena quaedam cum audiuisset filium incolumem, sed fugisse ex clade, scripsit filio hunc in modum: Malus rumor de te sparsus est: aut hunc, dilue, aut ne sis. Praestabilius putabat filium mori, quam cum infamia viuere. Plut. in apoph. Lacaenarum.
Lacaena.
Alia quaedam cum audiret a filio, quam generose frater in praelio occubuisset. An non turpe est, inquit, te non fuisse is re tam honesta et laudabili comitem? Ibidem.
Pelopidas.
Quum ex militibus quispiam, qui viderat Lacedae monios per angustias montium aduentare dixisset: Pelopidae, Incidimus in hostes. Quin potius nos in illos, inquit, quam in nos illi. Plut. in a poph.
Lacones.
Quum quidam forte obuiam facti Laconibus dixissent: Fortunati estis, ô Lacones, nam modo hinc abiuêre latrones: Non nos, inquiunt, per Enyalium: (sic enim Martem vocant) sed illi potius fortunati sunt, qui innos non inciderunt Plutarchus in Lacon.
Anonymus.
Pirata quidam ad Alexandrum Magnum deductus et rogatus, cur au deret infestare maria: compendio respondit: Ego, inquit, quoniam id vnica nauicula facio, pirata nominor: cum tu, Alexander, idem facias magna classe, rex appellaris. Alexander hominis animum tam intrepidum admiratus, donauit illum vita. Plut. in Alexandro.
Leonidas.
Xerxes cum scripsisset ad Leonidam, Mitte arma: rescripsit Leonidas, Veni et cape. Maluit armatus mori, quam traditis armis turpiter vita cum hoste pacisci. Ibidem.
Cyrus.
Cyro iuniore conflicturo cum hoste, loco qui dicitur Cunax, Clearchus suasit, vt se post Macedones conticeret, nec se in belli discrimen coniiceret.
page 58, image: bs058Quid ais, inquit, Clearche: Iubesne, vt quum regnum appetam, regno me indignum ostendam? Plut. in apoph.
Alexander.
Darius rex Persarum, quum numerosissimum exe citum instruxisset aduersus Alexandrum, admontus Alexander vt considerate cont a tantum hostium impetum omni ageret, nil aliud respondit quam Magna animi molestia me Darius liberauit, qui vires suas omnes in vnum contraxit, vt liceat vno die de summa rerum decernere. Plutarchus in apoph.
Cypriae mulieres.
Cyprij cum aduersus A styagem Medorum regem infeliciter pugnassent, mulieres obuiam ierunt, et nudatis ventribus Quo, inquiunt, ignauissimi ruitis? an nescitis vos huc iterum intrare non posse, vnde semel naturae lege egressi fuistis? Erasin. li. 6. apoph.
Demetrius Phalereus.
Quum audiuisset Athenienses destruxisse statuas quas illi posuerant: At virtutem, inquit, non euer e unt, cuius gratia illas posuerunt prius. Laert. lib. 5 cap. 5.
Zenolia.
Ab Aureliano capta, et in conspectum illius ducta, quum is dixisset, Quid, ô Zenobia, ausa ex nobis insultare, Romanis imperatoribus? Imperatorem, inquit, te aguosco qui viceris: Galienum, Aureolum, reliquos que. principes non putaui. Trebell. Pollio.
Lurullus.
Archelao, qui iterum a Mithridate defecerat, asseueranti, si in Ponto Lucullus conspiceretur, fore vt omnia subderentur imperio Romano, respondit Lucullus. Non cedo Archelae venatoribus audacia, vt relictis feris ad vacua illoruin lustra pro grediar. Iam enim Mithridates Pontum reliquerat. Plutarch.
Q Fabius.
Quum a Romanis missus esset legatus ad Carthaginenses, vi exploraret cur Saguntus contra foedus a Poenis oppugnata esset: sinu ex toga facto, En (inquit) vobis bellum et pacem apportamus, vtrum igitur placet sumite. Cum Poeni ferocius clamarent, daret vtrum vellet: Fabius effuso sinu. Bellum (inquit) damus. Erasin. lib. 6. apoph.
Anonymus.
Quum nauis, qua Granius praetorius quaestor, vehebatur, in Scipionis Metelli potestatem venisset: Scipio que caeteri direptis, quaestori salutem polliceretur, quaestor respondit: Caesaris milites salutem dare non accipere solent. Eras. lib. 9. apoph.
Sylla.
A pud Orchomenum, quum milites longius euagarentur, ex equo desiliens, arrepto vexillo in hostem conuolat ita vociferans: Mihi quidem, ô Romani milites, hîc pulchrum est mori. Vos interrogari, quo loco ducem vestrum amiseritis? memineritis dicere, apud Orchomenu. Plut. in Sylla.
Popilius.
Missus erat ad Antiochum regem se ens epistolam a senatu, qua iubebatur, vt exercitum ex AEgypto abduceret nec Ptolemaei filios orphanos regno spoliaret. Quum vero rex illum per medium exercitum, ad se accedentem procul humaniter salutasset, non resalutato rege, literas reddidit, quibus lectis quum Antiochus diceret, se consultaturum, daturumque
page 59, image: bs059responsum: Popilius Lenas, virga, quam tenebat, ducta linea, cinxit regem, dicens. Hîc igitur stans consulta, et responde. Omnibus viri spiritum adinirantibus, postea quam Antiochus spopondisset se facturum, quae Romanis viderentur: ita demum salute uit illum, et amplexus est Popilius. Plut. in Rom. apoph.
Cato.
Rebus deploratis cum amici hortarentur Catonem, vt ad Caesaris cle mentiam confugeret, respondit, Victorum esse, et eorum qui deliquissent, supplicare: Catonem nec victum nec captum esse, qui se per omnem viram inuictum praestitisset. Plut. in vita Catonis.
Pompeius.
Audiens quosdam esse qui inuiderent concessum sibi triumphum, Se citius omissurum triumphum, ait. quam militibus blanditurum, simulque laureatas fasces abiecit, vt illinc inciperent direptionem. Plutarchus in apoph.
Iulius Caesar.
Post attritos Tigurinos, ad vrbem quandam Sociorum proficiscens, quum audiuisset Heluetios in itinere occurrere, in locum quendam munitum se recepit: ibique copiis congregatis, et equo, cui insidere solebat, adducto: Hoc, inquit, post victoriam vtar in persequendis hostibus, et pedes aggressus est Heluetios. Erasm. lib. 4. apoph.
Alphonsus rex.
Virgiliana lectione cum praecipue delectaretur, et terra forte (quum in quarto AEneidos libro legeret de morte Didonis) moueretur, obstupescentibus aliis ex re tam impronisa et periculosa, Alphonsus dixisse fertur: An mirum vobis videtur, si in morte tam celebris reginae (cuius mortem apud Virgilium Diuus Aurelius Augustinus nunquam sine lachrymis legisse fertur) terra intremescit? Panorm. lib. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Cum his confer apopht. de Fortiter dictis, et Fortitudine militari.
De aqua lustrali.
Diogenes.
Qvum videret quendam se religionis causa aspergentem aquis fluuia libus. hoc enim ritu prisco solebant purificari, si quid piaculi commissum crederent: Infelix, inquit, multum erras in Grammatica, non absolueris aspersus, multo minus aspersio te liberabit a vitae criminibus. Laert. lib. 6.
Valentinianus.
Nondum Imperator, templum Fortunae ingrediens cum Iuliano, hinc atque hinc stantibus aedituis, qui aquam introeuntibus aspergerent, vbi vidit in chlamyde purpurea guttam aquae, pugno percussit aedituum. Hoc, inquit, non est purificare, sed inquinare. Nam illi tales asperliunculas appellabant purificationes. Erasinus libro 8. apophthegmatum.
De arcanis non temere effutiendis.
Thales.
Thales frequenter dicere solebat, Vide ne te in ius vocet sermo
page 60, image: bs060contra coniunctos tibi ac socios dictus. sensit vir sapientissimus, amicis non adeo fidendum esse, vt committamus eis arcana, vt inde effutiant magna nostra infamia et ignominia. Laert. lib. 1. cap. 1.
Socrates.
* Dicebat carbonem iguitum facilius in lingua contineri posse, quam sermonem arcanum. Stobaeus, serm. 39.
Anaxandridas.
* Qui commissum sibi instar depositi sermonem euulgat, aut iniustus est, aut admodum incontinens. Iniustus quidem, si lucri causa id faciat: sui absque lucro, incontinens. Ibidem.
Aristoteles.
* Interrogatus, quidnam in vita difficillimum esset, Tacere, inquit, quae dicenda non sunt. Ibidem.
Aristo.
* Dicere solebat, vt ij venti sunt nobis molestissimi qui abstrahunt pallia. Ita grauissime laedunt amici, qui expiscantur arcana. Erasm. Libro 6. apoph.
Isocrates.
* Sermonum deposita, inquit, fidelius quam pecuniarum custoditores lib. ad Daemonicum.
Euripides.
Quum male audiret ab hominibus ob oris graueolentiam: Multa, inquit, in illo occulta computruerunt. Innuere voluit vir grauissimus, se posse retinere arcana: contra aliorum consuetudinem, qui omnia temere effutiunt: Solent autem res in occulto congestae computrescere. Erasm. Roter, libro 8. apophthegm. ex Stobaeo.
Philippides comicus.
Lysimacho cum primis charus fuit, et familiaris: cui cum Lysimachus offerret liberalitatem suam, ac frequenter diceret. Quid vis tibi impertiam rerum mearum? Quodcunque voles, inquit, modo ne arcani quippiam. Significans, esse periculosum nosse magnatum arcana: quorum siquid elfutias, actum est de capite. Brus. libr. 6. cap. 10. ex Plut.
Vide infra Plura sub tit. Taciturnitatis et Silentis.
De argute dictis.
Thales.
CVm diceret, mortem aeque salutarem esse ac vitam: audiuit a quodam, Cur igitur non moreris? Argute respondit, ob hoc ipsum, quia nihil refert. Potius enim habetur, quod accersitur. Laert. lib. 1. cap. 1.
Socrates.
Admonitus ab amico, quod exceprurus hospites admodum tenuem fecissent apparatum. Si boni sunt, inquit, satis erit; sin minus, plus satis. Laert. in eius vita.
Aristippus.
Platoni obiurganti, quod multos pisces emisset, respondit, Se illos emisse obolo: quumque Plato dixisset, Tanti et ipse empturus eram. Vides, inquit, igitur ô Plato me non esse ob soniorum auidum, sed te pecuniae amantem. Ibidem.
Idem.
Quum aliquando perdicem quinquaginta drachmis iussisset emi, cuidam detestantiluxum in philosopho: Et tu, inquit Aristippus, si obolo venalis esset, non emeres? Quum is respondisset, se empturum: Et mihi, inquit, tanti sunt quinquaginta
page 61, image: bs061drachmae. Quod ille luxus nomine damnabar, hic detorsit in contemptae pecuniae laudem. Laer. lib. 2. cap. 8.
Idem.
Quum quidam illi probro daret, quod laute nimisque splendide viue ret. Id, inquit, si vitium esset, in deorum celebritatibus non fieret. In his enim magnifice vestiri, et lautissime epulari solent. Ibid.
Antisthenes.
Quum salsamenta per forum gestaret, quibusdam admirantibus, quod philosophus officio tam sordido fungeretur, idque in publico, ac non potius seruo id delegasset: Quid, inquit, admiramini? haec mihi porto, non aliis. Sentiens nullum esse sordidum obsequium, quod sibi quis impenderet. Deinde non esse indecorum eum portare salsamenta, qui salsamentis vesceretur. Laert. libro 6. capit. 1.
Diogenes.
Narrant, Alexandrum Magnum astantem Diogeni Cynico, quaesisse ab eo, Num ipsum metueret? Tum ille, Quid es? bonum an malum: A lexander respondit, Bonum. Quis igitur, inquit Diogenes, timet bonum? Conuicit, regem non esse metuendum nisi se malum esse profiteretur. Laert. lib. 6. cap. 2.
Aristippus.
Polyenus sophista ingressus in aedes Aristippi, coepit magnifice iam paratum conuiuium reprehendere. Verum Aristippus dissimulata obiurgatione, cum paulo post hominem ad conuiuium inuitaret, nec renueret: Cur quaeso, ait, meam incusas mensam cuiusiam inuitatus particeps esse cupis? Videris mihi non lautiorem mensam, sed impendium tantum reprehendere. Ibid.
Secundus sophista.
Quum tale declamationis argumentum esset propositum: Qui seditionem mouerit, moriatur: qui sedauerit, praemium ferat. Quidam et mouerat et sedauerat, petitque praemium. Hanc quaestionem paucis absoluit Secundus sophista. Quod est prius? mouisse: quod posterius? sedasse. Itaque prius da poenas motae seditionis, ac deinde (si potes) accipe praemium recte factorum. Philostratus in sophist.
Proculus.
Filium habebat intemperantem, gallis gallinaceis, coturnicibus, catel lis et equis alendis indulgentem: quem pater adeo non increpabat, vt vna cum illo potius luderet. Quo nomine cum ab amicis obiurgaretur: Citius, inquit, desinet, cum senibus colludens, quam cum aequalibus. Philostrat.
Spharus Sophista.
Quum diceret opinionem non cadere in virum sapientem, rex Ptolemaeus cupiens hoc paradoxum ipsa re confutare, curauit mala Punica, veris simillima, sed ex caera confecta, apponi in conuiuio. Ad quae cum Sphaerus deceptus porrigeret manus, rex exclamauit, illum falsi specie fuisse assensum. Ad id dextre Sphaerus: Non sic, inquit, assen sus sum, Vt crederem esse mala punica: sed probabile putaram, esse mala punica. Laer. lib. 7. c. 2.
Philoxenus.
Interrogatus quam ob causam in tragoediis induceret mulicres malas, cum Sophocleseas induceret bonas? argutissime respondit, Quoniam ille (inquit) tales inducit, quales esse deberent: ego vero, quales sunt. Eras. lib. 6. apoph.
Stilphon.
Habebat filiam parum secundae fa mae. Cuidam igitur dicenti, dedecorat
page 62, image: bs062te filia: Nihilo magis, inquit, quam ego illam decoro. Sentiens, neminem alienis factis dehonestari, sed suis quenque moribus aestimandum esse. Plut. lib. de Tranquillit. et Laert. lib. 2. cap. 12.
Theopompus.
Theopompus hospiti cuidam iactanti, quod apud Theopompi ciues Philolacon, hoc est Laconum amans diceretur: Praestaret, inquit, si [gap: Greek word(s)] , id est ciuium amans dicereris potius quam Laconum. Notauit autem hominem, qui alienae ciuitatis studiosus haberi maller, quam suae. Porro quisquis alienam Rempubli. vehementer adamat, suam quodammodo vituperare videtur. Plu. in Lac.
Anonymus.
Huic simile est illud. Quum legatus ab Helide missus diceret sibi ob id a ciuibus legationem commissam, quod vnus Laconicam vitam admiraretur: quidem rogauit hominem, vtrum meliorem duceret vitam aliorum ciuium, an suam ipsius? Quum is respondisset, suam ipsius: Qui igitur, potest, inquit. ista ciuitas seruari in qua quum multi sint, vnus tantum bonus est? Argute taxauit oratoris impudentiam, qui Lacedaemonios ac sese laudarit, cum suorum ciuium vituperio non vulgari. Probabat quippe Lacedaemoniorum mores, sed solus Elidensium: restabat igitur, vt a pud Elidenses non esset nisi vnus vir bonus. Plut. in Lacon.
Leonidas Anaxandridae F.
Ephoris dicentibus, quod ad Termophylas proficiscens, paucos secum educeret: Nimirum, ad hoc, inquit, negotium, ad quod proficiscimur, satis est. Indicans satis multos educi ad moriendum in bello. Satius enim esse perire paucos quam multos. Plut. in apoph. Lacon.
Cleomenes.
Diutino morbo vexatus, quum expiatoribus ac diuinis auscultaret, ante non solitus idem facere quoddam id admirante: Quid miraris? inquit, Non enim idem sum nunc, qui tunc eram. Cum autem nunc non sim idem, non probo eadem. Plut. in Lac.
Agesilaus.
A medio pharmacum accipiens, vt simul et semel hauriret: per Geminos, inquit, sumam quae proscribis: si mihi prorsus est in fatis vt moriar, quamuis non omnia sumpsero, Plut. in apoph. Lacon.
Idem.
Quum quidam apud Agesilaum regem magnifa ceret regis Persarum felicitatem, quod admodum iuuenis esset: Ne Priamus quidam, inquit, quum huius esset aetatis, erat infelix. Sensit vir clarissimus, veram felicitatem non ex annis et iuuentute metiendam esse. Ibid.
Agesipolis Cleombroti. F.
Quum e Sparta iussisset mitti catulos, ac respondisset aliquis, non exportari apud Lacedaemonios catulos, Ne viros quidem inquit, antea: atqui nunc fieri coepit. Festiuiter autem indicare voluit, in bene instituta republica omnia proficere in melius. Plut. in apoph. Lacon.
Eudamidas Archidami F.
Ab Argiuo quodam audiens, Lace daemonios peregrinationibus reddi deteriores, quod interim degenerarent a maiorum suorum decretis et legibus: At vos, inquit, quum Spartam venitis, non deteriores, sed meliores euaditis. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Audiens Xenocratem iam senem de Academia cum amicis disputantem,
page 63, image: bs063percontatus est, Quisnam esset senex ille? Vbi vero respondisset aliquis illum esse virum sapientem, et ex eorum numero qui virturem quaererent. Et quando inquit ea vsurus est, si adhuc quaerit? Plutarch. in apopht. Lacon.
Idem.
Quum quidam, commemorando laudem ac trophaea quae Lacedaemo nij ex rebus cum Persis praeclare gestis retulissent, hortaretur ad bellum cum Macedonibus suscipiendum: Ignorare mihi videris, inquit, istuc i dem esse, ac si quis deuictis mille ouibus pugnaret cum quinqua ginta lupis. Significans, Persas vt deliciis effoeminatos, et ob id imbelles; non fuisse difficile vincere: sed aliud esse cum Macedonibus bellacissimis rem habere. Ibid.
Anaxandridas Leontis F.
Percontanti cuidam, cur Lacedaemonij Helotibus (sic autem apud illos dicebantur, quorum conditio me dia erat inter seruos et ingenuos) committerent colendos agros, ac non ipsi potius eos colerent? Quoniam, inquit, non ipsorum causa, sed nostra, Helotas nobis comparamus. Taxauit autem hoc dicto eorum stultuiam, qui potius ad ostentationem quam ad laborem et vsum, mancipia habent. Plut. in apoph. Lacon.
Agis Archidaroi F.
Cuidam sciscitanti, quot essent La cedaemonij? Quot satis sunt, inquit, ad propulsandos malos. Ostendens multum referre quam bonos et fortes viros habeat ciuitas, non quam multos. Ibid.
Idem.
Cuidam consulenti, vi hostibus fugientibus daret transitu: Et quomodo, inquit, pugnabimus cum bis, qui ob fortitudinem manent, si non pugnamus cu fugientibus? Existimabat vir claris simus aduersus hostem nullam praetereundam esse occasionem, Ibid.
Pausanias Cleombroti F.
Quum Delij de insula cum Atheniensibus haberent controuersiam, atque inter caetera dicerent quod ex more regionis, neque mulieres in insula parerent, neque mortui sepelirentur: Quomodo, inquit, haec insula erit vobis patria, in qua neque fuit quisquam vestrum, nec futurus est? Notauit autem argute ineptam Deliorum consuetudinem, qui suos in patria neque nasci sinerent viuos, nec sepeliri mortuos. Ibid.
Idem.
Cuidam percontanti cur Tyrtaeum poetam Spartae ciuem fecissent? Nequis, inquit, externus nobis dux esse videatur. Ibid.
Lycurgus.
Quum Thebani consulerent Lycurgum de luctu et sacrificio, quem illi Leucotheae solent facere: Si, inquit, deam esse creditis ne lugeatis: sin hominem, ne vt deae rem diumam faciatis. Taxauit autem Thebanorum consuetudinem. Nou enim conuenit simul lugere et sacrificare, hoc est ab ea petere opem, quae ipsa sit in calamitate, ac lugenda Ibid.
Idem.
Cuidam postulanti vt in ciuitate pro Aristocratia, id est pro optimatum gubernatione, constitueret Democratiam, hoc est popularem gubernationem: Tu fac, inquit, prius domi tuae Democratiam instituas. Docuit autem argute, eam Reipublicae speciem non esse vtilem ciuitati, quam nemo vellet esse in sua familia. Ciuitas autem nihil aliud est quam magna domus. Ibidem.
page 64, image: bs064Anonymus.
Metapontinus quidam Laconi obiicienti ignauiam: Atqui, inquit, non parum alienae regionis possidemus, Ergo, inquit Lacon, non solum ignaui estis, verum etiam imusti. Significans, non posse fieri, vt quis meticulosus et imbellis multum teneat alienae ditionis, nisi fraude partum. Ibid.
Idem.
Alius quidam, quum videret Diogenem cognomento Canem, in vehe menti frigore statuam aeream amplectentem, rogauit, num friges? illo negante, Quid igitur, inquit Lacon magni facis? Philosophus hoc ipsum existimabat magnificum, quod sic haberet corpus ad omnes iniurias duratum: id Laconi ridiculum videbatur, cum magno eius incommodo fieret, nec vtilitas inde promanaret ad alios. Ibid.
Idem.
Argiuo quodam dicente, multa Spartanorum sepulchra apud nos sunt: Lacon excipiens, Atqui Argiuorum, ait apud nos nullum est sepulchrum. Innuens, quod Spartani semper inuasissent Argiuos: illi autem Spartanos nun quam. Et sic quam acutissime quod ille dixerat in gentis suae laudem, retorsit in ignominiam. Ibid.
Lacones.
Atheniensibus, quum tradita ciuitate postularent, vt Samum tantum; ipsis relinquerent, ita responderunt Lacones: Hoc tempore, quo vestri non estis, alios habere postularis. Vnde natum est prouerb. Qui semetipsum non habet, Samum petit. Eras.
Anonymus.
Cuidam Lampem AEginetam efferenti, ac felicem praedicanti, quod praediues videbatur, multorum nauig orum dominus, Lacon. Nihil (inquit) moror felicitatem de funibus pendentem. Sensit autem, non in manu nostra esse, quae in fortunae sunt imperio, et ea praesertim, quae nauibus committuntur. Plut. in Lacon.
Idem.
Mendicus quidem petiit aliquid a Lacone: at ille, Si quid, inquit, dedero tibi, magis es fiturus meodicus. Verum istius probrosae vitae fuit author, qui tibi primus dedit, teque fecit inertem. Ibid.
Idem.
In luctandi genere, quod illi Chirapsiam vocant, quum is qui collum alterius vrgebat frustra, praeterque le gem palaestrae pulsaret vndique, et in terram detraheret, posteaquam corporis viribus destuueretur, qui inhaerenti cedere cogebatur, brachium vrgentis momordit. Cumque alter diceret, Mordes, ô Lacon, foeminarum more: Non, inquit, sed more leonum. Et sic obiectam ignauiam detorsit in laudem fortitudinis. iure autem se morsu liberauit, qui praeter ius certaminis vrgebatur a victo. Ibidem.
Phoenidas.
Quum essent Lacedaemonis in pugna Leutrica Martis aleam experturi, cuidam dicenti, Hic dies declarabit virum bonum: Praeclarus, inquit, dies, qui possit declarare virum bonum incolumem. Praesagiens, in eo praelio plurimos egregios viros fortiter occubituros, quos ipse patriae maluisset esse incolumes. Ibid.
Anonymus.
Quidam Laconi in Olympico cer tamine superato dixit: Aduersarius tuus ô Lacon te fuit potentior. Imo, inquit, ad deiiciendum accommodatior, quoniam certamen magis erat artis quam virtutis. Ibidem.
page 65, image: bs065Anonymus.
Quidam cum laudibus immodicis commendasset bellatores optimos: Lacon, Bene, inquit, sed apud Troiam, significans, tales olim fuisse, sed hoc genus hominum iam olim desirsse inueniri. Ibidem.
Anonymus.
Quidam Lacon seruo, qui dum puntretur dicebat, Non volens erraui: Non volens igitur, inquit, poenas dato. Ibidem.
Anonymus.
Spartanus interrogatus, num tutum esset ad Spartanos iter? Refert, inquit, qualiseo decedas, nam leones illuc euntes plorant, lepores autem in vmbraculis venantur. Significauit autem, nec ferocibus ac violentis esse tutum proficisci Spartam, nec mollibut et effoeminatis, delicatos enim homines in tenebris lasciuire non sinunt. Ibidem.
Ariston.
Quum Atheniensis quidam recitaret funebrem orationem, conscriptam in laudem eorum qui fuerant a Lacedaemoniis in bello caesi. Quales, inquit Aristo, nostros esse putas. qui istos vicerunt? Ostendit, recitatorem magis illustrare virtutem Lacedaemoniorum, quam Atheniensium. Ibidem.
Anonymus.
Quidam cum ad Laconem dixisset, Mentiris: ille contra, Nimirum (ait) liberi sumus, alij vero, nisi vera dixerint, vapulant. Taxauit autem reprehendentem, quod Lacedaemonio peior esset. Ibidem.
Lampis.
Interrogatus, quomodo sibi parasset diuitiasi Magnas, inquit, haud difficulter, exiguas vero, cum labore actarde. Sentiens, initio paulatim magnaque vigilantia corradi pecuniam: caeterum parata iam ingenti sorte, facile esse amplis lucris ditescere. Plut. in libello, An seni sit capessenda Respub.
Antiochus Ephorus.
Quum audiuisset, Philippum Meseniis agros dedisse, percontabatur, num viros quoque dedisset, per quos aduersus pugnantes pro agris tueri possent quod datum erat: Plutarch. in apoph.
Pittaecus.
* In conuiuio quodam, cum de bestiis esset sermo, atl Myrtilum ioco dixit, teterrimum inter feras tyrannum, inter placidas esse adulatorem. Plutarch. in conuiuio.
Diocles.
* Is philosophus habirus est [gap: Greek word(s)] . Cuidam interroganti, vter piseis esset melior, congrus an Labrax seu lupus? Alter, inquit, elixus, alter assus. Erasm. in adagus.
Anonymus.
* Thessalus quidam rogatus, qui Thessalorum forent placidissimi? Qui bello (inquit) defuncti sunt, Plutarch. de instit lib.
Melanthius.
* Is erat Alexandri Pheraei tyranni parasicus. Rogantibus autem quemadmodum necatus esset Alexander? per latus, inquit, in ventrem meum. Plutarch. de dignosc. adulter.
Leo Byzantius.
* Irrisus a gibboso, qui oculorum eius imbecillitatem fuerat cauillatus: humanam (inquit) assectionem obiicis, quum in tergo feras ipse Nemesin. Plut.
Caecilius Metellus.
In loco munito dum cogitaret
page 66, image: bs066collocare exercitum, ac centurio dixisset ipsi. Si decem tantum hominum iacturam facere velis, capies locum, interrogauit eum, num ipse de numero iltorum vnus esse nellet? Plut. in Romanorum apoph.
Cato Mator.
Belligerans cum his qui Baetim fluuium accolunt, quum in discrimen adductus esset, propter hostium multi tudinem et Celtiberi offerrent suppetias, si darentur talenta ducenta, Romani vero non sinerent illum merce de pacisci cum barbaris, dixit Errare Romanos, eo quod si vicissent, reddi turi essent non de suo, sed de bonis ho stium, sin vincti fuissent, iam non fore, nec a quibus peterentur nec qui peterent. ibidem.
Cicero.
Quum quendam audiret dicere se a Caesare ad Pompeium transfugisse, relicto ex festinatione equo, ait, Melius igitur de equo quam de teipso statuisti. Sentiens, longe rectius factu rum fuisse, si vna cum equo apud Cae farem mansislet. Ibid.
Messala.
Messala vir exactissimi iudicij, ac Romanae linguae exactissimus censor, quum audisset M. Portium latronem declamantem dixit, Sua lingua disertus est. Desiderans in eo Latini sermonis maiorem elegantiam, quum ingenium contigisset tam felix. Eras. Rot. lib. 8. apoph.
Proculeius.
Querebatur de filio quod expectaret mortem patris, quumque filius re spondisset, Ego vero non expecto. Imo rogo, inquit ille, vt exspectes. De torsit verbum in sensum contrarium. Expectat quippe mortem patris, qui ex animo desiderat erus bona post mortem: et expectat, qui diu viuentem videt inuitus. Quint. lib. 6.
Anonymus.
* Prouincialis quidam intrauerat Romam similiimus Caesari et in se ora omnium conuerterat. Augustus hominem ad se perductu, dic mihi, inquit, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae? Negauit ille, et argute adiecit, sed pater meus saepe. Macro. lib. 2. cap. 4. Saturnal.
Musonius.
* Rutilius quum aliquando Romae adiisset Musonium philosophu, rogauit, Dic mihi, Musoni, Iupiter, seruator, quem tu im taris, dum foeneratur. Notans illius inopiam, qui interdum cogeretur accipere nimium. Ad hoc arridens Mulonius: At, inquit, ne foenerat quidem Rutili Tarpius est ad foenus dare quam accipere. Rutilius cum ipse faceret quod grauius est, obiecit illi quod erat leuius. Eras. li. 6. apoph.
Pollio.
* Temporibus triumuiralibus quum Fescenninos Augustus in eum scripsisset, ait: At ego taceo, non est enim facile in eum scribere, qui potest proscribere. Macrob. li. 2. cap. 4. Saturn.
Hyrcanus.
* Ad coenam a Ptolemaeo AEgypti rege inuitatus, et omnibus qui accumbebant carnes edentibus, ossa vero ante Hyrcanum cumulantibus. Tryphon scurra regis, vides (inquit) Domine, ossa ante Hyrcanum collectar? Hinc collige patrem cius Syriam omnem ita nudasse, vt hic ossa oudauit carnibus. Quum rex risisset, et Hyrcanum rogaret, cur tot ossa ante cum iacerent? Non immerito, inquit, Domine, nam canes ossa vna cum canibus deuorant, vt isti, caeteros eunniuas innuens, quod nulla ante
page 67, image: bs067eos sita essent ossa. homines vero car nes edunt, ossa abiiciunt Itaque et ego comedi vt homo. Solers responsum admiratus rex, omnes iussit applaudere. Suidas, ex Iosepho.
Aridices.
* Quum Antigoni regis libertus ad nouas nuptias nuper euectus, philosophos ad conutuium congregasset: et irridendu eorum minutulas quaestiones, scire se velle dixisset, cur ex nigra et alba faba pulmentum vnius coloris efficiatur? Aridices Philosophus indigne ferens, Tu nobis, inquit, absolue, cur de albis et nigris loris similes maculae gignantur. Macrob. lib. 7. Saturo. cap. 3.
Sisinnius.
* Is Nouatianorum episcopus, victu non tenui, sed in summa continentia sumptuoso vtebatur, et candida veste nitidus, quotidie bis in publicis balneis lauari solebat: quamobrem rogatus, cur episcopus quum esset, bis in die lauaret? quia, inquit, temporis excludor angustiis, ne ter lauem. Suidas.
Anonymus.
* Libanius sophista, summus Iuliani Apostatae fautor, cum interrogasset Antiochae ludi magistrum quendam, virum bonum atque pium: Quid nunc fabri filius (Christum per contumeliam intelligens) rerum ageret? respondit, Non oriatur, ô sophista, quem tu fabri filium appellas: parat enim Iuliano loculum. Intellexit vir optimus Iulianum ob insignem impietatem non diu superstitem fore. Et quidem paulo qost Iulianus in Persia interfectus est. Tri part. hist. lib. 6. cap. 44.
Anonymus.
* Quaerenti cuidam, quid ante mundum conditum Deus faceret, pius quidam pater respondit, Curiosis parabat inferos. Profanam audaciam graui dicto compescens. Hist. Ecclefiast.
Sannazarius.
* Actius Sincerus Sannazarius rari vir ingenij, magnaeque nobilitatis, cum in conspectu Federici regis esset quaestio, quid praecipue conferret oculorum perspicuitati, et medicis varia remedia proponentibus: at ego inquit, Inuidiam oculorum perspicuitati plurimum conferre aio. Subridentibus omnibus, Annon inuidia (subierit) maiora et pleniora omnia videre facit. Quid autem oculis magis praesentaneum, quam vt vis ipsa aspiciendi maior reddatur, atque vegetior? protulitque statim Ouidianos illos versus, Fertilior seges est alienis sem per in igris, Vicinumque pecus grandius vber habet. Pont. et Ant. Panormit.
Pomponius Laetus.
* Romae incarceratus est, quasi cum Callimacho et Platina contra Paulum pontificem max. coniurasset, et in quaestione aecusatus quod sibi et permultis adolescentibus literarum studiosis nomen immutasset: nam pro Petro Pomponij nomen sumpserat, antiquitatis stulto amore. Quo nomine appellatus a Vianesio antistite, qui quaestioni praesidebat, Quid, inquit, tibi et Paulo pontifici, si mihi foeniculi nomen indidissem? Sabellicus in cius vita.
page 68, image: bs068De arrogantia.
Bion.
Arrogantiam dicebat esse profectus obstaculum. Indocilis enim est, qui mauult doctus videri, quam esse. Laert. lib. 4. cap. 7.
Diogenes.
* In arrogantia, quemadmodum in armis deauratis, non similia sunt interiora exterioribus. Item Arrogantia tanquam pastor quoquo libet vulgus hominum ducit. Sto. ser. 22.
Xenophon.
* Arrogantis nomen conuenire mihi recte videtur iis qui se simulant esse ditiores, doctiores et fortiores quam sint: et ea se facturos pro mittunt quae praestare nequeunt: idque manifesto facere videntur, accipiendi quippiam et lucrandi gratia. Stob. ibidem.
Agesilaus.
Vt ipse singulari modestia praeditus erat, ita non tulit in aliis arrogantiam Menecrates enim medicus quum desperatae quaedam curationes ipsi feliciter cessissent. populari adulatione dictus est Iupiter. Hoc cognomento vir arrogantis ingenij delectatus, insolentius vsus est eo titulo. Tandem quum et Agesilao scriberet, nec veritus esset hac vti saluta tione, Menecrates Iupiter Agesilao regi salutem: rex eo offonsus prooemio, praeterea nihil dignatus est legere, sed rescripsit in hunc modum, Rex Agesilaus Menecrati [gap: Greek word(s)] . bene valere. ac si dixisset, sanam mentem tibi precor [gap: Greek word(s)] Graeci dicunt, quibus bene precantur. [gap: Greek word(s)] , ambiguum verbum, fere in malum sonat. quo significamus abesse sanitatem mentis.
Archidamus Agesilai f.
Post conflictum apud Chaeroneam cum a Philippo rege Macedonum literas accepisset acerbius scriptas, hunc in modum rescripsit: Si metiaris vmbram tuam, baud quaquam reperies illam factam maiorem quam erat ante victoriam. Grauiter admonens, non esse prudentis ob fortunae successum intumescere, quum ipse sit nihilo maior. AEquum autem est, vt homo se suis et propriis bonis metiatur potius quam externis, quae fortuna cum libet dat, cum visum est eri pit. Plut. in Laconicis.
Vide apophth. de Fastu et Superbiae.
Demonax.
Ad Agathoclem Peripateticum arroganter iactantem, sese et solum et primum esse dialecticorum: Si solus, inquit, es, quî primus esse potes? si pri mus, quî solus? Eras. lib 8. apoph.
Idem.
Cynico cuidam arroganter iactanti pallium, peram et baculum, ac subinde vociferanti, se Antisthenis. Crate tis ac Diogenis sectatorem esse. Impudenter, inquit mentiris, quum sis Hyperidae discipulus. Allusit ad vocem [gap: Greek word(s)] , quod est per, arrogantiam despicere. Est autem et rhetoris nomen Hyperides. Erasm. lib. 7. apoph.
M. Drusus.
Non contentus L. Philippum consulem praecipitasse in carcerem, quod se loquentem ausus esset interpellare quum senatus ad eum misisset vt veniret in curiam, Cur non potius, inquit, senatus ad me venit in Hostiliam rostris propinquam? Quid consecutum? Tribunus senatus authoritatem despexit, senatus tribuni verbis paruit. Erasm. Rot. lib. 6. apoph.
Vide apophth. de Superbia.
page 69, image: bs069De artium ac disciplinarum vtilitate.
Aristoteles.
* Visus accipit lumen suum a circumfuso aere, animus etiam lumen recipit ex disciplinis liberalibus, vt ad reliqua philosophiae mysteria reddatur perspicax. Laert. lib. 5. cap. 1.
Nero.
A Mathematicis audierat fore vt aliquando deiiceretur imperio, eoque Graecum Iambicum dimetrum identidem vsurpabat,
[gap: Greek word(s)] : Id est.
Terra queun artem alit.
Putans, se tantum profecisse bonis literis, vt etiam si ab imperio detruderetur, quauis regione, ob insignem scientiam posset haberi in pretio. Reeitat Suetonius in eius vita.
Plura pete ex apopht. de Doctrina, Eruditone, Philosophis, item de Animi bonis, etc.
De artibus supetuacaneis et inutilibus.
Diogenes.
Cvidam adolescenti, lusum quendam amatorium eleganter in balueis exhibenti, quod Graeci vocant [gap: Greek word(s)] : Quo melius, inquit, hoc deterius, damnans improbitatem artis, qualis est alea: cuius quo quisque est artifex melior, hoc vir est deterior. Laert. lib. 6.
Idem.
Euclidis scholam, quod arguta qui dem, sed ad recte viuendum inutilia docere videretur, [gap: Greek word(s)] , id est, bilem ac molestiam appellabat, quum scho la Graecis sonet otium: et Platonis [gap: Greek word(s)] , id est exercitationem, [gap: Greek word(s)] , id est contritionem voce deprauata vocabat, quod a communi vita semotus disputationibus insenesceret, quum Diogenes in publico viuens, mallet philosophice viuere, quam disputare. Laert. libro sexto cap. 1.
Plato.
Anniceris quidam Cyrenaeus, aurigandi peritia insignis, et vt egregiusartifex, ita gloriosus artis ostentator, venit in Academiam Platonis, atque illic rationes omnes procurrendi, flectendi currum, et per easdem interdum orbitas redeundi ostentabat. Admirantibus igitur aliis, solus Plato negabat sibi videri proba bile, eum virum, qui totum animum inutili studio dedisset, ad vllam rem grauem ac frugiferam esse idoneum. AElianus lib. 3. de Var. hist.
Anonymus.
Hospes quidam apud Lacedaemonios, quum ipsi stanti interim altero pede, crepida in alterum indueretur dixit cuidam: Non arbitror te, Lacon, tantum temporis vni pedi posse insistere, quantum ego possum. Lace daemonius excipiens, Fateor, inquit: attamen nullus est anserum qui istud non possit. Iure derisit bominem, qui longo vsu didicisset artem, quae nihil vtilitatis adfert reipubl. Huiusmodi sunt artes praestigiatorum, funambulorum, et similium. Plutarchus in Lacon.
Huc refert disputationes inutiles et contensopsas, item quaestiones infrugiferas, Sophismata, etc.
page 70, image: bs070De artium contemptu.
Lacedaemonij.
Lacedaemonij quoniam seueriores erant, ac moribus incorruptioribus, bellique gloriam potissimum spectabant contemnebant om neis arteis quae ciuium animos videbantur emaseulare, et a vera virtute ad otiosam ostentationem traduce re. Nam et Roma cum adhuc spiraret Germanam illam austeritatem, Graeculos professores vrbe exegit. Hoc genus studiis nulla Graeciae pars corruptior erat, quam Attica, vbi Gorgias, Lysias, Isocrates, Prodicus aliique innumeri lophistae magno cum applausu populi, nec mediocri mercede garriebant. Plut. Erasm. lib. 1. apoph.
Anonymus.
Lacedaemonius quidam percontanti, quid ipsi videretur Tyrteus poeta? Bonus, inquit, ad deprauandos iuuenum animos. Plu. in Laco. apoph.
Philippus.
Quum audisset filium suum quodam in loco scite cecinisse, obiurgauit, dicens: Non te tui pudet, qui noris tam bene canere? Plutarch. in apoph.
Pyrrhus.
Interrogatus, vter melior tibicen videretur, Pythonne an Charisius? Po lyperchon, inquit. Is erat egregius dux exercitus. Contempsit omnes ar tes, quae cum re militari nil haberent commune.
Similia dicta leges infra apoph. de Musica contemptu.
De Arte, quam quisque nouit exercenda.
Archidamus Zenzidami F.
Videns Periandrum, qui arte medica excellentissimus fuerat, infelicia carmina scribentem: Quid (ait) tibi accidit, mi Periander, vt pro insigni medico, malus poeta vocari con cupiscas? Notauit hominis stultitiam, vt qui se in ea re exercere cuperet, in qua nihil omnino valebat, nec natura, nec ingenio. Plutarchus in Laeon.
Alcibiades.
Zopyrus Physiognomon cum profiteretur se hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultuque cognoscere: conspectum Socratem, stu pidum tardumque esse dixit: quod cum audisset Alcibiades, irridens ho minem, ait, Scilicet rem, acu tetigisti. Bruso. lib 1. cap. 10.
Pyrrhus.
Audiens quendam promittentem, se traditurum ei aciei instruendae artificium, qui tamen in acie nunquam fuerat: dixit, non opusesse sibi imperatore vel belli duce, cuius aures tubae sonus nunquam circumierit. Stobaus serm. 52.
Hannibal.
Quum ad Antiochum exul Ephesum venisset, ab hospitibus inuitatus est ad audiendum Phormionem Peripateticum: qui cum copiosius aliquot horas de imperatoris officio loquutus esset, atque de re etiam militari multa disseruisset, delectari vehementer qui audierant, ab Hannibale quaesierunt, Quidnam de Phormione indicaret: ibi respondiss fertur, Multos se deliros senes saepe
page 71, image: bs071vidisse: sed qui magis quam Phormio deliraret, se vidisse neminem. Bruson. l. 1. C. 10.
Gallus.
Gallus iurisperitus, si quis negotium ad ipsum detulisset, in quo de facto quaerebatur, dicere solebat: Nihil hoc ad ius, ad Ciceronem ito. Sen sit Gallus, aliud esse officium iurisconsulti, aliud oratoris. Nec esse necesse, de his quae ad alienam professionem pertinent, respondere. Tul. In Topicis ad Trebat.
Apollodorus.
Apollodorus insiguis architectus, cum Romae praeclara aliquot aedificia erigeret: reprehensus ab Hadriano nondum imperatore, quasi nescio qua in re peccasset, respondit: Abi potius, et cucurbitas pinge, nam tu quidem aedificandi artem plane ignoras. Dion Nicaeus, et Xiphili, in vita Hadriani.
Vide indicium de re aliena atque ignota.
De aspectu incauto.
Alexander.
DArij filias dum haberet captiuas demissis oculis salutabat. idque raro: sibi metuens ab illarum insigni forma. Apud familiares autem dicere solebat. Dolores oculorum sunt Persicae puellae. Plut. in eius vita.
Vide plura de visu, infra.
De assentatione.
Diogenes.
* In assentatione, inquiebat, veluti sepulchro quopiam, solum amicitiae nomen inscriptum est. Stob. serm. 14.
Soerates.
* Lupi cum sunt canibus similes, assentatores amicis, diuersa tamen studia sequuntur. Stob ibidem.
Theophrastus.
* Assentationem recte quis turpe colloquium, et obsequium quoddam assentatorum vtilitatis graria institutum esse arbitretur. Stobaeus ibidem.
Vide apoph. de Adulatione.
De assiduitate.
Menander.
* SI vel modicum modico coniunxeris, idque frequenter fecevis, statim fiet hoc quoque magnum. Omnia enim assiduitate conficiuntur negotia. Stob. ser. 29.
Democritus.
* Vt assiduitatem in opere persequendo commendaret, dicebat perpetuam cunctationem reddere actiones imperfectas: et laborem continuum consuetudine fieri seipso leuiorem. Stob. ibidem.
Vide apoph. de Diligentia, Industria et Labore.
De assuetudine.
Aniisthenes.
ROgatus, Quae diseiplina cum primis esset necessaria, respoudit, Dediscere mala: Id enim non modo primum est, vt mala assuetudine nobis infixa abiiciamus penitus, verum est longe etiam difficillimum. Laert. libr. 6. cap. 1.
Anonymus.
Puer quidam apud Platonem educatus, quum ad patrem ex interuallo redisset, eumque vidisset effusius ridentem admiratus dixit: Seltale nihil vnquam apud Platonem vidisse.
page 72, image: bs072Tanta res est, inde a teneris virtuti assuescere. Eras. li. 6. apoph.
Polemon Sophista.
Quum laboraret morbo articulari, Pergami in templo obdormiit, cui apparuit AEsculapius iubens vt a frigido potu abstineret, ad quem Polemon: Praeclare, inquit, quid autem si bouem curares? subiodicans, iam diu affuetum duris, frustra vocari ad delicias. Philostr. in Sophistis.
Plato.
Adolescentem quod lusisset alea, grauiter increpuit. qui cum dixisset, Sic obiurgas ob rem paruam? At parum non est, inquit, assuescere. Laertius lib. 3.
Herodes Sophista
Quum subinde a Proteo Cynico conuiciis aspergeretur, Consenuimus, inquit, tu maledicendo. ego vero male audiendo. Quo dicto ostendere voluit, im medicabile malum esse, cui ilie tam diu assueuerat. Philostrat. in Sophistis.
Socrates.
Socrates Alcibiadi admiranti, quod Xantippen supra modum rixosam domi ferret: Ego, inquit, etiam pridem his sic assueui, vi non magis effendar, quam si rotae, quae aquam educit, stridorem audiam. Nam his stridor molestissimus est insuetis: eundem qui quotidie audit, adeo moleste non fem, vt se audire nesciat. Laert. in vita Socratis.
De Astrologia et Astronomia.
Bion.
Alebat, maxime ridieulos esse A stronomos, vt quum non videant piscesiuxta se nantes in littore, illos qui in caelo sunt se videre dicant. Stob. serm. 78.
Diogenes.
A strologus quidam in foro stellat in tabella quadam depictas cum demonstraret atque diceret, En tibi hîc stellas errantes, audiens hoc Diogenes. Ne mentiaris, inquit, bone vir: stellae enim non erant. sed illi ostensis qui assidebant. Stobaeus sermon. 78.
Anonyma.
Thaletem, dum coelum contemplatur, in fossam illapsum, ancilla eius, iure id eum pati dixit, qui cum iuxta pedes posita ignoraret, coelestia intueretur. Stob. ibidem.
Ariston.
Dicebat, eorum quae philosophi scrutantur, alia ad nos pertinere, alia nihil quaedam supra nos esse. sensit autem, disciplinam morum spectare ad nos. Sophisticam nihil ad nos pertinere: eo quod ad vitae emendationem non tantum non prosit, sed rixas etiam et contentiones progeneret. Astronoiniam autem, A strologiam, etc. supra nos esse omnino. Sto baeus ser. 78.
Pindarus.
Naturae speculationibus vaeantes imperfectum sapientiae fructum capere dicebat. Stob. ibid.
Anaxagoras.
Quum coelum intueretur, astrorumque mirabilem cursum admiraretur, cuidam sciscitanti, cur ita libenter ferret subdiualia peruigilia? respondit, vt coeli aspectu fruar, cursus et recursus sy derum in orbem redeuntes subindicans. Philo Iud. in libro. Quod mundus sit incorruptibilis.
page 73, image: bs073Phanorinus.
* Scito dilemmate astrologos iudiciarios perstringere solitus est. Aut aduersa, inquit euentura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera, et fallunt, miser fies frustra expectando. Si aduersa dicunt, et mentiuntur: miser fies, frustra timendo. Si vera respondent, eaque sunt non prospera; iam inde ex anime miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt, eaque euentura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio tespei suspensum fatigabit, et futurum gaudij fructum spes tibi iam deflorauerit. Nullo igitur pacto vtendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus. A. Gellius, lib. 14. cap. 1.
Accius poeta.
* Nihil, inquit, credo auguribus, qui aures verbis diuitant alienas, suas vt auro locupletent domos. A. Gellius, ibidem.
Anonymus.
Inter nonnullos quaesitum est, quum in omne hominum genus Al phonsus liberalem ac munificum sese ostendisset, cur solos astrologos praeteriret i neque enim huius scientiae praeceptores, sicut aliarum disciplinarum magistri, in eius curia visi sunt. Vnus, qui magis scire videbatur, Sidera. inquit: stultos regunt, impelluntque, sapientes astris imperant. Stultos ergo principes honorare astrologos conse quens est, non sapien tes: inter quos nomen suum Alphonsus obtinet. AEneas Syluius libr. 4. commentariorum de rebus gestis Alphonsi.
De astutia.
Lysander.
Qvum probro ei daretur, quod pieraque astutia, dolo simul ac fraude gereret, non palam virtute conficeret, hac parte Hercule generis authore indignus: ridens dixit: Vbi quod vellet non assequeretur leonis exunium, vbi vulpinum applicandum esse, sentiens, quod honestis rationibus non posset effici, id fraude dolisque perficiendum. Plut. in Lac. Brus. li. 2. c. 9.
Cleomenes Anaxandr. F.
Septem dierum inducias cum hoste pactus, captata opportunitate, ter tia nocte dormientes inuadit, multos interficit, alios in seruitutem redigit. Obiurgatus vero, quod foederis fidem non seruasset: Ad iusiur andum air, noctes non additas fuisse. Sed bis tandem furiosus factus, ac talis se vsque ad virilia membra laniauit, rideosque et laetabundus animum exhalauit. Brus. l. 3 c. 20.
Vide apopht. de ambigue et arguto dictis.
De attentione.
Cleanthes.
Disserens, adolescenti cuidam, quem videbat parum attentum, rogauit, Seutiretne? Illo affirmante, se sentire: Cur igitur ego, inquit, non sentio te sentire: Solent enim qui intelligunt, oculis ac gestu, interdum et verbis significare, se quae dicuntur intelligere. Laert. lib. 7. c. 2.
Zeno Cittieus.
Iis quae recte dicerentur, negabat esse relinquendum locum, velut praeclaris artificibus, ad spectandum. Contra,
page 74, image: bs074auditores dicebat adeo debere esse attentos ad ea quae disseruntur, vt non vacet dare signum approbationis. Dum applauditur et acclamatur, perit aliquis audiendi fructus. Laer. l. 7 C. 1.
Aristuteles.
Quendam vana loquacitate praeter modum garrientem quum aliquandiu audiuisset, demum aliud cogitans, eodem mansit loco. Verum finita oratione, cum is qui peroraret, eum interrogasset, num haec pla cuissent quae dixisset? Hercule, inquit, tibi animum non intendi. Bruson. lib. 3. cap. 25.
M. Antonis.
Alexander sophista legatione fun gens pro Selencia, apud M. Antonium, vidensque illum minus attentum, clariore voce dixit: Ausculta me Caesar, Antonius autem acerbitate eonfidentiamque vocis exasperatus: Ausculto, inquit, intelligoque te, Tu enim es ille qui colis comam, qui dentes candidas, qui polis vngues, qui semper oles vnguentum Philostr.
Cicero.
Quum orante M. Tullio. quidam creditus A fer genere, diceret. Non, audio: hoc serm one negans se probare quod dicebatur: Atqui, inquit Cicero, aurem habes perforatam. Solebat enim ea gens habere perforatas aures, vt inde suspenderet annulos ac gemmas, quae nunc collo digitisque gestamus. Plut. in Rom. apoph.
De auaritia.
Bun.
Avaritiam dicebat omnis im probitatis esse metropolim. Stob. serm. 10.
Idem.
Diuites sordidos dicebat ita facul tatum suarum curam habere, quasi essent propriae: rursus, ex eisdem nihil capere vtilitatis, quasi essent alienae. Laer. lib. 4. C. 7.
Idem.
Indiuitem quendam sordidum ita loquutus est: Hic facultates suas non possidet, sed ipsum possident facultates. Laert. lib. 4. C. 7.
Idem.
Eos deridendos putabat, qui eius generis diuitiis praeter modum student, quas fortuna largitur, illiberalitas seruat, benig nitas aufert. Maxi. serm. 12.
Chilon.
Dicere solebat, hominum bonitatem ita auro probari, quemadmodum aurum Libyo lapide. Ostendens permultos, qui aliis vitiis diu restiterint, opum auiditate persaepe a virtute deduci. Et qui aduersus opes constans fuerit, eum de caeteris vitiis facilius victoriam reportaturum. Fulgosius li. 7. C. 2.
Aristides.
Auarus quidam et praediues quum paupertatem ei exprobraret: Mihi, inquit, paupertas nihil mali videndum praebebit, tibi antem diuitiae par fas nefasque paratae turbas non paucas. Maxim. ser. 12.
Anacharsis.
Quum rogasset quendam, quanta esset spissitudo nauium? respondit, Quatuor digitorum Tantillum, ait Anacharsis. a morte sunt!, qui auaritia et lucri cupiditate irritati, pernauigant maria, incerti de reditu. Laer. l. 1. cap 9.
Aristippus.
A Dionysio pecunia donatus, Plato libris: atque ob id quoquam reprehensus, quasi id rem attentior esset quam Plato; Quid refert, inquit, mihi pecuniis
page 75, image: bs075erat opus, Platonis libris sentiens, neutrum accusandum. Laert. lib. 2.
Idem.
Platoni obiurganti, quod multos pisces emisset, respondit, se illos emisse obolo, quumque Plato dixisset, Tanti et ipse empturus eram. Vides, inquit, igitur, ô Plato, me non esse obsoniorum auidum, sed te pecuniae amantem. Laert. l. 2. cap. 8.
Simonides.
Simonides interrogatus, cur in extrema senectute auarus esset? Quoniam respondit, malim defunctus opes inimicis relinquere, quam viuns amicis egere. Stob. ser. 10.
Democritus.
Dicebat, diuitum multos esse procuratores, non autem pecuniarum dominos. Auarus enim non suas possidet diuitias, sed possidetur a diuitiis: quarum non tantum seruus, sed maneipiom merito dici potest. Maxim, ser. 12.
Idem.
Vna (dicebat) cupiditas mortalium extimulat animos, vt o pes assequantur. Atqui videmus, iisdem congestis, discruciari nihilominus cogitationes. Tum illis amissis, relinqui tristitiam, luctumque perpetuum. Stobaeus.
Idem.
Cupiditas plurium, inquit, amittit praesentia, sicut aesopicus ille canis. Stobaeus ser. 10.
Idem.
Pecuniarum cupiditatem, nisi terminetur aliqua satietate, multo miseriorem iudicabat extrema paupertate Maiores enim cupiditates indigentias quoque maiores faciut. Stob. ser. 10.
Diogenes.
Auaros obiurgabat, quod pecuniam verbis vituperarent, quum eam animo plurimi facerent. Est autem hoc auaris peculiare quod nulli magis detestantur auaritiam, quam ipsi. Laert. lib. 8.
Idem.
Interrogatus quid esset in vita optimum? Libertas, inquit. Ar vere liber non est qui seruit vitiis: nec liber esse potest qui multis eget: plurimis autem eget auarus ambitiosus, ac deliciis deditus. Laert. lib 6.
Idem.
Dicere solebat, cupiditatem esse malorum omuiu arcem ac [gap: Greek word(s)] : quod dctum est etiam a Bione et aliis. Ibid.
Idem.
Interrogatus, quaenam essent ferae pessimae? Respondit in montibus vrsi et leones, in ciuitatibus autem publicani et sycophantae, Antonius in Melissa. par. 1. ser. 34. Max. serm. 22.
Idem.
Poscebat aliquid ab homine auaro: quem vbi videret contantem, acnegaturo similem, ô homo, inquit, ad cibum te postulo, non ad cyppum: vt, qua licet, Graecarum vocum affinitatem reddam. Graecis enim et [gap: Greek word(s)] cibus est, et [gap: Greek word(s)] sepultura. Lactt. lib. 6.
Idem.
Anaxemonis seruos conspicatus multa vasa ferentes, cuius ea essent, interrogauit. Quum autem illi A naximenis esse, respondissent: An non pudet, eum, inquit, tam multa habere, seipsum non habens? Voluit autem iudicare, hominem auarum esse extra seipsum. Maxim. ser 12.
Idem.
* Quemadmodum arbores et vites in locis inuiis et praeruptis nascentes non hominibus sed coruis et aliis auibus fructus ad ferunt: Sic (inquit) diuitiae si ab auaro possidentur, in vsum aliorum hominum nequaquam cedunt, sed adulatoribus et assentatoribus subseruiunt. Stob. serm. 90.
page 76, image: bs076Idem.
Quum insatiabilem non nullorum auaritiam, in multorum ciuium pernicium excrescentem vidisset: Auari, inquit, vita sua, tanquam gladio vtuntur, omniafacientes secundam ansam Stob. ser. 10.
Idem.
Magna et multa simul accipientes, [gap: Greek word(s)] , i. Insigni mendicos appellabat. Stob. eod. ser.
Idem.
Intuens quendam opulentas anus amare simulantem: Hac ratione, inquit. non oculum, sed dentes amisit Stob. cod. ser.
Idem.
Auaros hydropicis comparabat. Illos enim argento plenos, hos autem refertos aqua, amplius desidera te, idque vtrosque in magnam sui peruiciem dicebat. Affectus enim ipsorum eo magis inteuduntur, quo largius desiderata consequuntur. Stob. ser. 10. Eadem similit. vtitur Polyb. hist. libr. 13.
Ariston.
Aristonem philosophum maxime admiratum ferunt, quod homines potius superuacuis fortunae bonis quam necessariis commodisque beati essent. Bruson. l. 1. c. 1.
Idem.
* Hominis auari vita silicernio, hoc est, funebri conuiuio similis est. Cum enim caetera omnia habe, exhilaratum non habet. Stob. ser. 10.
Archelaus rex.
Timotheus musicus, quum ab Archelao minus quam sperarat accepis set, canens subtaxabat Archelai auaritiam, tu argentum terrae genium laudas. Succinuit illi Archelaus. Tu vero, inquit, postulas. Bruson. lib. 1. ca. 1. ex Plutarch.
Socrates.
Interrogatus, quinam essent auari? Respondit, qui turpia lucra venan tur, et necessarios aut amicos negligunt. Stob. ser. 10. Max. ser. 18.
Idem.
* Auarorum diuitiae, vt sol post occasum, neminem mortalium oblectant. Anton. in Melissa, part. 1. ser. 34.
Idem.
Auaros auibus similes esse dicebat, quarum alia deglutit quicquid inuenerit, et quandoque suffocatur: aliae vero sequuntur, vt quod habent, ei extorqueant: et ipsae quoque aliae post alias suffocantur. Antonius in Melissa, part. 1. ser. 35.
Idem.
Nec a mortuo, inquit, petendum colloquium, nec ab auaro beneficium. Nam mortui aut non respondent, aut laedunt: ita auarus, aut non dat quod rogatur, aut infeliciter cedit accipienti. quod datur animo inimico. Eras. l. 8. apoph.
Plato.
Ad quempiam accumulandae pecuniae semper incumbentem, o improbe dixit, ne possessioni augendae studeas, sed minuendae cupiditati, Stob. ser. 10.
Idem.
Dicere solebat, eos qui corpus curarent, non rem quidem suam, sed seipsos curare: qui autem pecunias: neque seipsos, neque sua, sed quam lon, gissime a suis abesse. Max. ser. 12.
Aristoteles.
Dicebat quosdam homines adeo tenaces esse, quasi nunquam essent mo rituri: et alios etiam esse, qui ita sua profunderent bona, ac si cras morituri essent. Laer. l. 5. c. 1.
Timon.
Demosthenes cum animaduertisset,
page 77, image: bs077auarum quendam ad sepulchrum efferri: Iste, inquit, cum vitam non vi talem vixerit, aliis vitam reliquit. Bios autem Graecis et vitam et victum significat. Maximus sermo. 12. Stobaeus.
Idem.
Quibusdam arbitrantibus Demadem iam desiisse malum esse: at enim, iuquit Demosthenes, saturum videtis, veluti leones. Erat pecuniarum auidus Demades, leones autem mitiores sunt saturi. Eras. l. 4. apoph.
Timon.
Timon ille cognomento Misanthropos, id est, hominum exosor, elementa malorum esse dixit Auaritiam et Ambitionem, quemadmodum enim ex primis illis et secundis principiis generantur naturaliter omnia sic ex auaritia et ambitione omnia vi tia progenerantur alia. Stob. ser. 8. et Eras. l. 6. apoph.
Hadrianus Sophista.
Hadriano sophistae miserat quidam pisces in disco argenteo: at ille delectatus vasculo, non remisit, tantum ei qui miserat respondit, Bene facis, quod etiam pisces: quasi discus esset dono missus, pisces tantum nouitatis gratia additi. Quidam autem dicunt ioco factum, vt castigaret discipuli vitium, qui sordidior esse dicebatur: nam eo admonito: discum reddidit. Quum esset apud Coloniam Agrip pinam, senatus honoris gratia misit vinum in cantharis testaceis, nec eos repeti mos est. Id admiratus, rogauit causam. Responsum est, olim vinum solere mitti cantharis argenteis: hoc honoris quo esset, habitum cuidam ex eorum numero, qui magnam no bilitatis partem existimant rapto viuere, postridie maneprofectus est cum argenteis cantharis. Re comperta, misit ad illum senatus, qui cantharos reposceret. At ille: Vltro, inquit, domo dedistis, et ego gratias egi. Hoc casu admoniti mutarunt consuetudinem. Verba sunt Eras. in apoph.
Cleomenes Anaxandr. F.
Dicente quodam illi, delicatus es: At melius est, inquit, quam iniustum esse. Tu vero pecuniam sortitus mul tam, nondum contentus es: sed subinde cogitas, qua ratione cumulo adiicias. Brus. l. 1. c. 1.
Lycurgi.
Quicquid erat rerum supernacanearum, e ciuitate eiiciendum curauit: adeo vt nec negotiator, nec sophista, nec vates, nec circulator, nec lautitiarum artisex Spartam ingrederetur. Neque enim passus est illis esse pecuniam talibus vtilem, tantum ferream monetam cudit, quae pondere AEgineticam aequabat minam, valore aereos quatuor. His remediis expugnauit auaritiam. Plut. in Laco.
Demonax.
Quosdam esse dicebit. qui non in hac praesentivita viuerent, sed magno studio se praepararent, quasi alteram vitam sint acturi, non hanc praesentem. Notauit autem insatiabilem eo rum hominum auaritiam, quibus nihil sufficit: quasi post mortem etiam vsui sint nobis per fraudem comparatae diuitiae Maxim. ser. 12.
Lacedaemony.
Quum pecuniae essent in Lacedaemoniorum regionem conuectae, qui eas importarant, morte damnati sunt. Siquidem Alcameni ac Theopompo regibus hoc oraculum erat redditum. Pecuniarum amor spartam perdet. Nihilo secius tamen Lysander, deuictis Atheniensibus, magnam auri argentique vim inuexit: nec solum pecunias receperunt: verum etiam ipsi
page 78, image: bs078viro honos est habitus. Proinde sparta, donec Lycurgi legibus vteretur, nec a iureiurando recederet, sexcentis annis in Graecia primas tenuit et legum aequitate, et gloria. Caeterum quum ab his paulatim defluerent, inundaretque obiter diuitiarum amor, et auari tiae malum, non solum ob haec decreuit illorum potentia, verum etiam quibus antea sociis et amicis in bello fuerant vsi eos inimicos habere coeperunt Porro quum ita se gererent. tamen post Philippi Macedonis in Chae ronea victoria quanquam Graeci caeteri omnes illum imperatorem terra pariter ac mari declarassent, ac post hunc Alexandrum filium euersis Thebanis, soli Lacedaemonij, tametsi ci uitatem heberent nullis cinctam muris, essentque non modo perpauci proprer assidua bella, sed multo quam antea imbecilliores captu faciles esseut facti, quoniam adhuc seruabant admodum exiguas quadam Lycurgicarum legum scintillas: non se prae buerunt belli sucios, neque caeteris Graecis, neque post Macedonicis regibus, neque in coninune cum illis concilium venerunt, neque tributum pendere coecti sunt: donec per omnia contemptis Lycurgi legibus, a propriis ciuibus tyrannide oppressi sunt, ita vt nihil iam reliquum esset patriae institutionis: sed re liquorum similes effecti, et gloria, et libertate, quam prius obtinuerat, exuti sunt, et in seruitutem traducti, ac nunc, quem admodum caeteri, sub Romanorum viuunt imperio. Graue documentum vniuersis, imperia virtute parari, auaritia, luxu, deliciisque vel perite, vel verti in tyrannidem. Plut. in Lacon.
Vxor Pythy.
Pythius, natione Lydus, in vrbe Phrygiae Calenis (nam ibi regnabat, homo praediues, sed auri studio praeter modum deditus) totam fere ciuitatem in fodiendis metallis occupatam tenebat, vt iam vix quic quam aliud ibi ageretur. Huius morbo vxor solerti remedio medicata est. Absen te enim marito curat et mensam et omnem mensae suppellectilem adfabre ex auro confici denique et cibariorum effigies, quibus nouerat maritum praecipue delectari. Reuerso, cum conuiuij tempus esset, apponitur mensa aurea, cum reliquo vasorum apparatu. Atque hoc sane spectaculo diues aliquandiu pauit oculos, taudem quum iuter pellaret stomachus, iubet apponi cibos. Apponuntur illi aurea ciborum simulachra spectanda, non edenda. Hic cum in candesceret ira Pythius, flagitans ap poni quod edi posset iamdudum spectaculorum esse satis: Tum vxor, An non sentis (inquit) Pythi, dum nihil aliud quaeris quam aurum, agricola tionem deseri, et ciues tuos ad famem vocari, breui perituros si quâ coepisti perga? Hoc ciuili commento corda ta mulier maritum ab immodico au istudio reuocauit. Eras lib. 8. apoph. ex Plut.
Hieron.
Vituperatus, quod cum multos rhetoricari docuisset, ipse egeret: At qui, inquit, non docui eos ditescere, neque studere pecuniae. Maximus serm. 12.
Aspasia.
Aspasia Xenophontis vxor, cum, esset (vt muliebre ingenium est) rerum alieuarum appetens, atque inui da, interrogata, Si vicina tua melius quam tu aurum habeat, vtrumne il lius an tuum malis? Illius, inquit. Quid si vestes, caeterumque ornatum
page 79, image: bs079muliebrem pretij maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? Respondit. Illius, Agesis, si maiorem quam tu habeat virum, vtrumque tuum ma lis, an illius? Erubuit mulier, Bruson. lib. 1. cap. 1.
Semiraus.
Monumento quod sibi pararat inscripsit. Quisquis rex pecuniis eguerit, aperto monumento quantum volnerit. capiat. Darius potius ea ciuitate, titulo credeus, saxum ingens quo claudebatur monumentum vix amolitus, nihil quidem inuenit pecuuiarum, sed ex altero saxi latere hoc inseriptum reperit: Ni vir malus esses, et pecunia inexplebilis, haudquaquam mortuorum loculos moueres. Plutarch. in apoph. Stob. serm. 8.
Antigonus.
In extorquendis pecuniis acer erat ac rigidus. Cuidam itaque dicenti. At non talis fuit Alexander: Merito, inquit, nam ille metebat Asiam, ego culmos lego. Sentiens, opulentissimam Asiam prius ab illo spoliatam, sibi a spoliatis corradendum quod posset. Plut. in apoph.
C. Fabrunes.
P. Cornelium hominem (vt putabatur) auarum et furacem, sed egregie fortem ac bonum imperatorem, suo suffragio fecerat consulem. Huic quum Cornelius ex more gratias ageret. quod immemor simultatis, ipsum fecisset consulem, bello praesertim magno et graui: Nihil est, inquit. quod mihi gratias agas, si malui compilari quam venire. Compilamur furto, veneunt bello capti. Proinde inimico fauit, cuius dexteritate sperabat fore, ne Romani venirent in manus hostium. Erasm. lib. 6. apoph.
Scaenola.
Septimelio Anagnino (quem Plutarchus et Phnius Septimuleium vocant) cui pro C. Gracchi capite erat aurum repeusum, roganti, vt se in Asiam praefectum duceret: Quid tibi vis, inquit, insane? tanta malorum est multitudo ciuium, vt tibi hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse veuturum. Cicero libr. 2. de Oratore.
Deiotarus.
M. Crassus ad Parthicum bellum proficiscens, quum in itinere Deiotarum Galatarum regem, extremo iam senio confectum, nouam vrbem aedificantem offendisset: O rex, inquit, quidnam negotii hoc est? Quid, quum iam duodecima diei hora tibi adsit, nouam vrbem coudere incipis? Ad haec subridens Deiotarus, Crassique auaritiam subeai pens. Tu vero, inquit, imperator, quum sisi, haud quaquam (vt videre videor) matutinus (erat enim sexagenarius) in Partus cum exercitu sestiuas, praedam amplissimam rapturus. Bruson. l. 1. ca. 1. ex Plutar.
Cicero.
Quum apud Damasippum coenaret, et ille mediocri vino apposito diceret, Bibe Falernum hoc annoru quadraginta: subtaxans Cicero hominis auaritiam, Bene aetatem fert, mi Damasippe, ait: Veniamque dedit vino, vnde gloriam Damasippus aucupabatur. Brus. li. 1.
Idem.
Crasso dicente, Stoicorum esse do gma virum bonum esse diuitem. Vide inquit Cicero, ne magis hoc sentiant, sapientis esse omnia: recte motans Crassi auaritiam, cui nihil esset satis Eras. 4. apoph.
page 80, image: bs080Idem.
* Vt quidam morbo aliquo et sensu stupore suauitatem cibi non sentiunt: sic auari et facinorosi verae laudis gustum (inquit) minime sentiunt. Philip. 2.
Iugurtha.
Iugurtha cum pecunia Romanos exagitasset, iussusque tandem esset a senatu paucis diebus in Italia decedere: Postquam Roma egressus est fertur saepe tacitus respexisse, et postremo dixisse, Ovrbem venalem, et mox perituram, si emptorem inuenerit, Quod paulo post euenit. Romani quippe, antea cum inuicti essent, sola auaritia vecti sunt, et antiquum nominis decus plane amiserunt. Bruso. l. 1. c. 1. ex Salustio.
Nero.
* Nunquam cuiquam munus publicum delegauit, quin haec adiiceret: scis quibus mihi est opus: et, hoc agamus, ne quis quid habeat. Vox praedone quam principe dignior. Suet. et Dion.
Seneca.
* Nulla auarisia, inquit, sine poena est, quamuis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrymarum, o quantum laborum exigit! quam misera desideratis, quam misera partis est? Adiice quotidianas solicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur, quam quaeritur. Epist. 115. ad Lucillium.
Idem.
* Multo concitatior est auaritia in magnarum opum congesta collocata: vt flammae infinito acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit lib. 2. de benef. c. 27.
Idem.
* Irrupit in res optime positas auaritia: et dum seducere aliquid cupit, atque in suum vertere, omnia fecit aliena, et in angustum ex immenso redacta paupertatem intulit, vt multa concupiscendo omnia amisit. Epi. 90. ad Lucil.
Idem.
* Aurum et argentum, et propter ista nunquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur natura abscondit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus. Nos et causas periculorum nostrorum, et instrumenta, disiecto terrarum pondere eruimus. Nos fortunae mala nostra tradidimus: nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum. Vis scire quam falsus oculos tuos decipit fulgor? Nihil est istis, quandiu mersa et inuoluta coeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quid ni, quando pro longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur. Nihil est illis dum fiunt, et a fece sua separantur, informius. Denique ipso sopifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et informe perpurgatur: videbis quanta fuligine obliuantur. Atqui ista magis inquinant animos quam corpora: et in possessore eorum quam in artifice plus est sordidum. Episto. 94. ad Lucil.
Idem.
* Desunt inopiae multa, auaritiae omnia. In nullum auarus bonus est, in se pessimus. Epist. 108. ad Lucil.
Idem.
* Quae tanta necessitas hominem ad sidera erectum incuruauit, et defodit, et in fundum telluris intimae mersit, vt erueret aurum, non minore periculo possidendum quam quaerendum? Natural. quaestion. libr. 5. cap. 15.
page 81, image: bs081Vespasianus.
Instituerat vectigal e lotio. Super hoc a filio monitus dissimulauit. domec prima pensio esser soluta. Eam pecuniam admouit ad filij nares, sciscitans, num odore offenderetur? Negante illo. Atqui haec; inquit, e lotio est. Sueton. et Bruson. lib. cap. 1.
Idem.
Legatis nunciantibus, decretam illi publicae non mediocris summae statuam, iussit vt eam continuo ponerent, et cauam ostendens manum. Ecce (inquit) parata basis. Significans, vt eam pecuniam, quam in statuam decreuissent impendere mortuo, viuo darent in manum. Sueton. in Vespasia.
Idem.
In itinere quodam mulio desiliit, quasi calceaturus mulas: sed re vera, vt adeundi litigatori spatium moramque praeberet. At Caesar dolum suspicatus, interrogauit mulionem, quanti calceasset? pactusque est lucri partem. Hoc si fecit vt suos corrigeret, ciuilitas fuit: sin vt eo emolumemo fieret ditior: sordidum erat. Sueton. in Vespas.
Idem.
Quidam e charis ipsius ministris apud ipsum pro quodam, quem fratrem suum esse simulabat, intercedebat, vt illi procuratio committe retur. Id sentiens Caesar candidatum solum ad se vocauit, exegitque pecuniam quam ille suffragatori suo pepigerat: ea accepta, mox ordinauit. Huius rei ignarus minister, rursus interpellauit pro fratre, cui Vespasianus: Alium, inquit, tibi fratrem quaere. hic quem tuum putas, meus est. Sueton. in Vespa.
Anonymus.
Rusticus quidam, quoniam, gratuiram libertatem suppliciter petens a Caesare Vespasiano, repulsus est, non est veritus clare dicere: Vulpes pilos mutat, non mores, exprobransilli naturae rapacitatem: quasi mercede data concessus fuisser, quod gratuito negabat. Sueton. et Bruson. lib. 1. cap. 1.
Caligula.
In auctione Apronius quidam, vir praetorius, dormitans capitis notu nutabat. Id animaduertens Caligula, praeconem admonuit, ne illum sibi nutantem praeteriret: nec hoc monere desit, donec ignoranti tredecim gladiatores sestertium nonagies addicerentur. Erasm. lib. 6. apoph.
I. Bassus.
Quaerente Domitia Passiani, quod taxans eius sordes, calceos eam veteres diceret vendere consueuisse: Non, me hercules, inquit, hoc vnquam dixi, sed dixi emere te solere. Bruson. lib. 1. cap. 1.
Alexander Seuerus.
Vetronium Thurinum, familiarem, quod his, qui petebant aliquid a Caesare, vendidisset suum patrocinium, mentiens interim multa, conuincendum curauit, et conuictum damnatumque ad stipitem alligari iussit, supposito igne ex humida materia, praecone clamante: fumo punitur, qui fumos vendidit. AElius Lampridius.
D. Hieronymus.
Et dicere et scribere solebat, auaro tam illa quae habet, quam quae
page 82, image: bs082non habet deesse. Ostendens, hominem auatum semper esse egenum, etiamsi amplissimas diuitias possideat. Fulgo. lib. 7. cap. 2.
Alphonjus vex.
Dicere solebat, ab a liis olim, Ioue, Neptuno, Plutone, omnia trifariam partita fuisse, et sua quenque sorte parteque contentum agere. At hominibus hodie, neque quod satis, neque quod minus esset, satis esse. Notat, auaritiae et habendi desiderium omnibus innatum, quam pauci enim sunt, qui sua sorte contenti vinere cupiant. Pan. lib. 4. de Alph. reb. gest.
Idem.
Quum audiret, Harpyias rapacissimas aues (quas Vergilius in AEneide eleganter describit) nescio quas inhabitare insulas: ad suos conuersus, ait, Ex his insulis in curiam Romanam commigrasse Harpyias com pertum est, ibique iam domicilium constituisse. Notauit autem tacite Romanae curiae ingluuiem, auaritiam et detestandam rapacitatem. Panorm. li. 1. de rebus gestis Alphon si. cap 8.
De audacia.
Chilo.
Dicere Solebat. Non esse tentanda quae fieri non possunt. Quaedam honesta sunt ac magnifica: sed magno reipubl. malo tentantur: si nequeas perficere. Atque haec est praecipua pars boni consultoris, dispicere non solum quid per se optimum sit, sed quid pro temporum ratione possit obtineri.
Isocrates.
Inter amicos dicere solitus est, se quidem docere decem minis: caetorum qui ipsum docuisset audaciam, mercedis loco daturum decem milia. Nam animi timiditas reddebat Isocratem ad dicendum inutilem. Erasmus Roter. lib. 8. apoph.
Epaminondas.
Imminente aduersus Lacedae monios pugna, cum sella in qua sedebat succubuisset, videretque milites hoc prodigio exturbatos: Imo, inquit, sedere prohibemur, militumque animos restituit. Plutarch.
Leonidas.
Obiurgatus a quodam, quod paucis militibus stipatus, cum multis pugnare tentaret: audacter respondit, si ex multis constat victoria non tota sufficeret Graecia: si in audacia horum, numerus sufficit. Plutarch. in Lacon.
Archidamus.
Conspiciens filium suum cum Atheniensibus iuueniliter ac temere congredientem: A ut viribus, inquit, adde, aut animis adime docens, periculosam esse audaciam, si vires non suppetant spiritibus. Plutarch. in Laconicis. Stob. serm. 51. Bruson. lib. 2. cap. 43.
Agis Archidami F.
Audiens quosdam abhorrere ab hostium multitudine, ait, non percontandum esse quot sint hostes, sed vbi sint, vt audacter aggrediantur. Plut. in Lacon.
Idem.
Quum apud Mantineam pugnare cum hostibus numero longe superioribus prohiberetur: Fortiter pugnandum est, inquit: cum multis enim pugnare necesse est, qui multorum
page 83, image: bs083dominus esse cupit. Brus. libr. 7. cap. 2.
Idem.
Interrogatus quot haberet milites: Quot sufficiunt, inquit ad fugandos hostes. Plut in Lacon.
Agesilaus
Ad Macedonum regem nuntios misit Agesilaus rex, rogans, vtrum per hostium solum irent, an amicorum? Cum ille respondisset, se consultaturum: Fiat, inquit, igitur consultatio: nos tamen interim iter faciemus. Rex admiratus hominis audaciam, sibique metuens, satius esse censuit, illum vt amicum suscipere. Plut in Lacon apoph.
Idem.
Admonitus a suis, ne cum Thebanis, qui numero praestabant, manus consereret: respondit. Qui multis vult imperare, non debet multorum timere congressem. Plut.
Paedaretus.
Quum a quopiam audiret, magnum hostium esse exercitum, audacissime respondit: Eo maior erit et gloriosior nostra victoria. Plutarch. in Lacon.
Cleomenes.
Pirata quidam populabundus discurrebat per agros Lacedaemoniorum. Is vt captus est, rogatus cur id ausus esset? Quoniam inquit, deerat mihi commeatus, quem militibus praeberem, ad eos veni, qui et habebant, nec sponte dabant, vi erepturus. Ad id Cleomenes: Compendiosa, inquit, malitia. Detestatus praedonis nefarium scelus, probauit tamen oratiouis expeditam breuitatem. Plut. In Lacon. apoph.
Epaminondas,
Alexander Pheraeus, hostis Thebanorum, Atheniensibus a quibus in amicitiam societatemque ascitus fue rat, polliceri se quum dixisser eis carnes, quae mina prius vendebantur, semiobolo praebiturum audiente Epaminonda: At nos, inquit, Thebanis liberaliores erimus, quippe qui ligna ad has carnes coquendas gratis exhibebimus, eorum enim agrum excindemus. Bruson. lib. 1. ca. 6. ex Plu tarcho.
Xenocrates
Lycurgus Rhetor forte fortuna obuiam factus Xenocrati, qui a Telone obtorto collo in carcerem ducebatur, occurrens fustem impegic in caput Telonae, Xenocratemque liberauit, et Telonem in carcerem coniecit, Quod Lycurgi factum cum ab omnibus probaretur, Xenocrates post aliquot dies obuiam factus Lycurgi filio. Retulit, inquit. gra tiam patri tuo, qui ob tam audax facinus merito ab omnibus laudatur. Erasm.
Aratus.
Laudante quopiam virum desperatum et audacem, ac idcirco in bellis eximium: Differre dixit magni facere virtutem, et vitam nihili facere. Stob. serm. 51.
Alexander.
Audiens Darium, inuictissimum Persarum regem, multas parare militum myriades? respondit, Vnus lupus non multastimet oues. Antonius in Melissa serm. 37. par. 1. et Maximus serm. 71.
Diphilus Tragicus.
Quum in ludis Apollinaribus ad cum versiculum venisset Miseria nostra magnus est, directis in Pompeium Magnum manibus, pronuntiauit. Actio in tantum placuit populo, vt aliquoties fuerit reuocatus:
page 84, image: bs084nec histrio veritus est iterare simili gestu. Dubites, vtrum potius mirari conueniat actoris andaciam, an populi. Simili audacia vsus est in cadem fabula, quum ventum esset ad eum versiculum: Virtutem istam veniet tempus quo grauiter gemas. Tametsi mihi videtur carmen esse mutilum. Suspicor addendum, Serua virtutem istam, aut aliud simile verbum, vt sit versus Trochaicus. Eras. Rot. lib. 8. apoph.
Iulius Caesar.
Facinora, quae et periculo obnoxia sunt, et magna, gerenda esse dicebat: de his non consultandum, quod ad haec persicienda plurimum habeat momenti celeritas: expensio vero periculi reuocat hominum audaciam. Plat.
Huc refer ea quae sunt infra sub titulo Temer itatis. Videtur enim temeruas non minimam cum audacia habere affinitatem et cognationem.
De auditu, et auditoribus.
Thales.
Abamico quodam rogatus, quan tum veritas distaret a mendacio? Quantum, inquit, oculi distant ab auribus. Sensit vir sapientissimus, non ea certa esse illico, quae auribus percipimus ab aliis, qui mendaciter de rebus nugantur: sed ea demum, quae coram oculis cernimus. Maximus serm. 35.
Xenocrates.
Dicebat, pueris potius aures esse muniendas follibus quam athletis: quod plus sit periculi, ne puerorum aures occupentur prauis sermonibus, quam ne athletarum aures pateant ad ictus. Maxima, inquit Satyricus, debetur puero reuerentia. Laert. lib. 4. cap. 2. Plutarch.
Stratocles.
Quum audruisset partam esse ab hostibus victoriam, rem protinus populo patefecit, et vt publica supplicatio in laudem deorum institueretur persuasit. Verum quum paulo post ex alio nuntio intellexisset, suos non victores, sed fugatos fuisse: vana spe lusus, Ecquis (inquit) vestrum quicquam damniaccepit, quod totum hoc triduum mea opera hilares laetique fuistis? Eras. lib. 6. apoph. ex Plut.
Pindarus.
Apud Thebanos, in contentione imperitis auditoribus vsus, superatus est a Cotinna quinquies. Redarguens vero ruditatem ipsorum Pindarus, vocauit Catinnam. AElianus lib. 13. de Varia historia.
Straton.
Cum Stratoni physico quidam ob iecisset. quod Menedemus plures haberet auditores: Quid mirum, inquit, si plures reperiuntur qui lauari cupiunt, quam vngi? Nil autem aliud his verbis indicare voluit, quam Menedemi philosophiam esse dilutam: et quam plurimos inueniri qui audiant quidem de rebus disputantes, sed perpaucos qui virtutem exercerent. Eras. Rot. lib. 7. apoph.
Vide apoph. de Attentione.
De auguriis.
Misonianus.
Qvum expectantem et stantem equi tum turmam inspiceret, in qua ipse cu Romanis militibus erat et morae
page 85, image: bs085causam intelligeret esse, quod augur prius inspicere vellet quid augurij ca piendum esset ab aue, quam forte in via offenderat? Misonianus aliud a se agi fingens, arcum tetendit, primaque sagitta confossam auem in terram de iecit. atque ridens ad comites conuer sus dixit, Parum consilij atque opis ab irrationalibus animatis posse quem quam sperare. posteaquam pateat, ea nescire, quae ad seipsa pertineant. Et re et verbo auguria vana esse, stulteque eis credi, ostendens. Fulgos. li. 7. cap. 2.
Augustus Caesar.
Quum sublimis ex Actiaca victoria reuerteretur, occurrit inter gratulantes quidam coruum tenens, doctum haec verba sonare. Aue Caesar victor. Hac saluratione delectatus Augustus, auem sex millibus numum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex ea liberalitate peruenerat, indicauit Caesari eundem et alium habere cor uum, quem vt auferre cogeretur, rogauit allatus, verba quae didicerat ex pressit, Aue victor imperator Antorni. Augustus nihil exasperatus, tantum iussit, vt munus cum delatore partiretur. Bruson. lib. 2. ca. 3. Macro. lib. 2. cap. 4. Saturn.
Idem.
Salutatus similiter a psittaco, et hunc emi iussit. Idem miratus in pica, et hanc mercatusest. Hoc exemplum tenuem quendam sutorem solicitauit, vt coruum institueret ad huiusmodi salutationem. Qui quum impendio exhauriretur, subinde ad auem non respondentem dicere sole bat. Opera et impensa periit. Tandem peruicit assiduitate, vt coruus sonaret dictatam salutationem. Eâ quum Angustum praetereuntem salutasset. Caesar: Satis, inquit, istiusmodi salutatorum habeo domi. Tum coruus, memor et illorum verborum quae to ties audierat, subtexuit. Opera et impensa petiit. Ad hoc arridens Augustus, iussit emi, quanti nullam adhuc emerat. Macrob. lib. 2. cap. 4. Saturn.
De aulica vita.
Diogenes.
Callisthenem quum quispiam audiente Diogene Cynico beatam dixisset, quod Alexandri aulicus esset: At, inquit, Diogenes, infelix est, qui tum prandet ac coenat, cum Alexandro videtur. Brusonius libro 1. capite 5.
Dionysius.
Quum Polyxenus dialecticus Dio nysio diceret, Ego te conuinco, Nimirum verbis, inquit: at ego te reipsa conuinco, qui tuis relictis, me meaque colas. Significans, illum a schola ad aulam, a philosophis ad tyrannum transisse: non facturum, mihi hanc vitam illa iudicasset beatiorem. Plut. in apoph.
Omulius.
Indicabat ad regni administrationem potius admittendum eum qui per se malus bonos haberet aulicos amicos quam bonumprincipem malos aulicos habentem. Putans facilius vnum malum a multis bonis, quam malos innumeros ab vnico bo no, a malitia ac erroribus perniciosis auerti posse. Fulgosus libro 7. capite 2.
Agrippa
Agrippa rerum gestarum gloria sub Octauiano Augusto in primis cla rus, saepe cohortabatur eos qui salui
page 86, image: bs086et ineolumes esse vellent darent ope ram vt principes liberarentur omnium rerum difficultate et molestia: sed tamen eis rerum gestarum gloriain reseruarent, nequaquam sibi Xi philinus, Dionis abbreuiator, in Augusto.
Constantinus Imperat.
Constantinus Romanorum imperator cum prineipum aulas vbique spadonum atque aulicorum improbitate refertas videret, eorum non tantum vehemens domitor fuit, sed tineas etiam atque sorices Palatij appellare solitus est. Nicephori interpres et scholiastes. lib. 8. cap. 14. Eceles. histor.
Alexander Seuerus.
Alexander Seucrus negabat se passurum, vt ipsius dispositiones ab aulicis suis venderentur? id quod fieri solet ab aliorum principum libertis et eunuchis. Eoque nunquam illum fefellit quod proposuerat. AElius Lampridius in Al. Seuero.
Idem
Idem, et vrbem, et prouincias, et aulam suam purgauit hominibus non necessariis dicens: Malum pupillum esse imperatorem, qui ex visceribus prouincialium homines non necessarios, nec Reipublicae vtiles aleret. Ibidem.
Anonymus
Aulicus quidam iniuriarum Palatinarum patientissimus, cum a quodam rogaretur, quomodo rarissimam rem in aula consequutus esset? Iniurias, in quit, accipiendo, et gratias agendo. Bruson. lib. 1. cap. 5.
Sigismundus Imp.
Reges ac principes in terris beatos esse aiebat, si exclusis superbis manfuetudinis humanitatisque cultores in curiam asciscerent. AEneas Syluius lib. 2. commentariorum de rebus gestis Alphonsi.
Syluester episcop.
Aulicos qui otij gratia curiam sequerentur, semper in negotio futuros aiebat, nisi se tandem vel cum periculo capitis inde amouerent. Innuit autem, quam difficulter ab aula diuel li possint qui nihil aliud quam otium et luxum sectantur. AEneas Syluius lib. eodem.
Alphonsus rex.
Quum ex Sicilia nauigaret, vidit garrias aues triremen circunuolantes et bolos a nauigantibus proiectos statim abripientes ac anolantes. Has cum amicis secum nauigantibus digito ostendisset: Persimiles sunt his garriis inquit, aulici aliquot mei, qui simulac concertantes beneficiu a me accipiunt, statim aufugiunt. Notauit autem aulicorum fere omnium mores, qui fidos se seruos principibus praestant, dum praedam, luxum, munera, et c. hiantes expectant: et voti compotes facti a principum conspectu ad priuatos fugiunt. Panorm. lib. 1. de reb. ab Alphonso gestis.
AEneas Syluius.
Eos sibi aulicos plurimum sapere videri dicere solebat qui accepto aliquo beneficio, vel mediocri, curiae va ledicerent. Ostendunt enim animum suum expletum esse et periculo se subtrahunt. in quod curiales frequenter incidunt: qui veluti sues, vbi saginiati sunt, in coenam domini mactantur. Caeterum qui opes adepti magnas, apud reges perseuerant, non quidem id agunt vt gratias referant, sed vt multo ditiores principum liberalitate ac munificentia reddantur. AEneas Syluius lib. 1. commen. de reb. gestis Alphonsi.
page 87, image: bs087De authoritate.
Pericles.
APopulo frequenter vocatus. [gap: Greek word(s)] , inquit, sentiens, se non esse cogendum in ordinem, nec pro quolibet e media plebe habendum. Plutarch. in Graec. apoph.
Idem.
* Quum in comitiis accusaretur ob res male gestas, grauiter respondit, scilicet, mihi quidem vos irascimini, ei viro qui nemini vestrum cedo vel peritia rerum, vel elocutione intellectarum, vel amore patriae, vel pe cuniae despicientia. Non crimen modo arrogantiae, vanitaris ambitionis effugit tunc, magnifice de se loquendo: sed et altitudinem animi, et virtutis declarauit magnitudinem, eo ipso inuidiam opprimentis, quod deiici se et frangi non est passe. Plut. lib. Qua ratione quis citra inuidiam seipsum laudare possit.
Epaminodas.
* Pelopidam a principibus Reipublicae accusatum, quod exacto Boeotarchioe tempore non statim domum rediisset, sed bellum feliciter continuasset, submittentem se et deprecantem Thebani aegre absoluerunt. At contra Epaminondam, qui eins tum fuerate collega, multa de rebus suis ge stis magnifice praedicantem ac dicen tem. Paratus sum mori, si fateri velitis, o ciues, me vobis inuitis Laconiam vastasse, Messenem instaurasse, et Arcades in vnum corpus conduxisse: non sustinuerunt iidem ire in suffragia, sed admiratione viri gaudio sinul risuque oborto discesserunt. Plutar. eodem lib.
Scipio Afric
* Romani ae gre tulerunt Ciceronem erebro res suas contra Catilinam gestas praedicantem: iidem tamen Scipionem dicentem, Non debetis vos sententiam de Scipione ferre. qui vobis potestatem decerneadi de omnibus hominibus parauit, coronati in Capitolium deduxerunt, sacrificioque eius interfuerunt. Plutarch.
Lycurgus Atheniensis.
* Quum ei publice exprobraretur, quod argento dato calumniatorem placasset, et qualis tandem, inquir, vobis videor ciuis, qui apud vos tanto tempore rem gerens publicam, dare potius quam accipere iniuste deprehensus sim? Plutarch.
M. Scaurus.
Pro rostris accusatus, quod a rege Mithridate ad prodendam Rempublic. pecuniam accepisset, ira causam suam egit: Iniquum est Quirites, quum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo vosinterrogare: VariusSucro nensis ait, M. AEmylium Scaurum mercede corruptum, populum prodidisse: A. AEmylius Scaurus huic culpae se af finem esse negat: vtri creditis? Nominato tantum actore et reo, populus accusationem repulit, Erasm. li. 6. apoph. ex Plin cap. 72. de viris illustribus.
Cato V ticensis.
In forum veniens cum Thermo, ac conspicatus Castoris templum armatis occupatum, omnesque fori aditus a gladiatoribus obsideri, ipsumque Metellum vna cum Caesare: O timidum inquit hominem, qui aduersus vnum tantam armaui multitadinem. Plutarchus in eius vita.
Augustus.
Augustus indigne ferebat, aliquid de se componi nisi serio, et a praestan tisimis, adinonebatque praetores,
page 88, image: bs088ne paterentur nomen suum commissionibus mimorum aut histrionum obso laefieri: hac quidem in parte Alexandrum Magnum referens. Decet enim, vbique principisauthoritatem sarram tectam praestare. Eras. l. 4. apoph. ex Suet.
Idem.
Quum iuuenes nobiles ac dignitate claros inter se tumultuantes vellet compescere, nec auscultarent illi, sed tumultuari pergerent: Audite, inquit, iuuenes senem, quem iuuenem senes audierunt. Augustus enim adolescens ad Remp. admotus est, sammaque fuit authoritate: hac sola voce illos coereuit, nec aliud supplicium ob concitatum tumultum exegit. Plut. Rom. apoph.
Cicero.
Metello obiicienti, plures ipso testimonium contra eos dicente damnatos, quum defendente absolutos esse: Quis vero, inquit non hoc dicit, plus in me fidei esse quam eloquen tiae? Plutar.
Seuer. imp.
Quum milites Bassianum Seueri filiun (qui post Antoninus Caracalia dictus est) Angustum consalutassent, eo quod pater pedibus aeger bellum moraretur: iussit se deferri ad tribunal, fimulque adesse omnes tribunos, centuriones, duces et cohortes, quibus autoribus hoc acciderat, sisti deinde et filium, qui Augusti nomen non recusarat. Hic quum in omnes eius facti autores iussisset animaduerti, excepto filio, omnesque ante tribunal prostrati rogarent veniam: Seuerus manu caput contingens, Tandem (inquit) sentitis capur imperare, non pedes. AElian. Spart.
B DE BALNEO.
DIOGENES.
INGRESSVS aliquando sordidum balneum, dicebat, Qui hic lauant, vbi lauantur: Significabat, illic homines puros sordidari, et ibi lotis opus esse alio balneo, quo mundarentur. Laert. lib. 4.
Stratonicus.
Quum videret sacellum, malo, sor didoque balneo vicinum, anathematibus pulchre exornatum, posteaquam e balneo exiit male lotus, Non miror, inquit, multas pendere tabulas. Quisquis enim hic lauit, illic suspender tabulam, veluti seruatus Indicans, magoum esse, si quis e tali balneo exissetincolumis. Athenaeus.
Idem.
Quum in Arcadia malam terram ac salsam aquam balneator exhiberet, iocatus est se terra marique obsideri. Apparer in balneis terrae fuisse vsum, qui nunc est fullonibus. Erasm. lib. 6. apoph.
De barba.
Aristippus.
DIonysij quaestor, nomine Simus, natione Phryx ostendit Aristippo suas aedes vndiquaque splendidas, etiam pauimento pretiosis tessellis constrato. Itaque omnibus circumspectis Aristippus sputum orisreciecit in barbam Simi, et ob id indignanti, hoc colore se excusauir quod in tota domo nihil videret ad excipiendum oris recrementum opportunius. Innuens in tota domo nihil esse foedius,
page 89, image: bs089aut immundius, barbari facie, cum eam hominis partem oportuerit esse mundissimam. Quanquam hoc dictum magis quadrat in Cynicum aliquem, quam in Aristippum vtcunque illi ascribatur. Laert. li. 2. cap. 8.
Anonymus.
Lacon quidam senex interrogatus, cur barbam gestaret syluosam ac promissam: Vt, inquit, intuens canos pilos, nihil committam illis indignum. Vir bonus vndecunque venatur stimulos ad virtutem. Plut. in Lacon.
Lycurgus.
Spartanis studio est alere comam, et super ea quoque re narrant Lycur gum eddidisse rationem: Quoniam, inquit, coma formosis addit decorem, deformes vero reddit hostibus terribiliores. Vt enim decet coma speciofos, ita minus felici specie praeditis horrorem ac ferinum quiddam conciliat. Capillitium naturalis est ornatus, minimoque constans, hoc genus non damnauit Lycurgus: vt quod nec operosis artibus constaret, nec pro frugalitate luxum induceret Adscititium cultum, magnoque paranda lenocinia, non probauit. Quo magis detestanda est quorundam praepostera cura cui corporis eas partesvellut raduntque, quibus natura pilos dedit non tantum ad decorum aut verecundiam, verum etiam ad tuendam valetudinem, contra illic eliciut syluam artificio, vbi natura voluit esse giabriciem. Plut. in Lacon.
Nicander Spartanus.
Percontanti quare Lacedaemonij barbam alerent? Quoniam, ait, hic ornatus cum sit homini omnium pul cherrimus ac proprius, nullo omnino constat impendio. Plut. in apoph. Lacon.
Demonax.
Cuidam percontanti, quam philosophiae sectam potissimum ample eteretur? Quis, inquit tibi indicauit me esse philosophum? Moxque vehe menter secum ridens, abiit. Interro gatus quid rideret? An non magnopere ridiculum, inquit: si tu me ex barba iudicas philosophum, ipse barbam non habens? Erasin. libr. 8. apophth.
Dionysius.
Epidauri, AEsculapio auream detraxit barbam: quod negaret decorum, patrem Apollinem imberbem, ipsum vero tam horrida barba vestitum conspici. AEscurapius fingitur Apollinis filius: Apollinem autem semper imberbem finxit Theologia poetica, per AEsculapium barbatum, significans, multarum rerum vsum et experientiam in medico considerari. Meminit Valer. Maxim. libr. 1. cap. 1.
Alexander.
Quodam tempore cum omnibus ad praelium paratis interrogaretur, Nunquid aliud praeter haec fieri vel let? Nihil, inquit, nisi vt Macedonum barbae radantur. Hoc dictum quid sibi vellet, admirante Parmenone: An nescis, inquit in praelio nullam ansam meliorem esse, quam barbae significabat, cominus esse pugnandum: in quo genere certaminis barbae officiunt: quod his milites facillime possunt apprehendi Plut.
Hieronymus Rhetus.
Is, Gymnasij Basi liensis ante pau cos annos professor, interrogatus cur tam promissam aleret barbam? respondit, vt intuens hos capillos me non mulierem, sed virum esse intelligam.
page 90, image: bs090Barba enim ornat virum et admonet, vt virilia, quoque facinora fortiusaggrediamur. Lycosth.
De barbarie.
Anacharsis.
CVidam obiicienti, quod esset barbarus: Certe, inquit, apud Athenienses, sed vicissim Athenienses barbari sunt apud Scythas, Graeci, sed imprimis Atrici (quoniam apud ipsos florebant disciplinae liberales, ac legespoliticae) reliquas nationes contumeliae causa nominabant barbaras: cum barbarum dicatur, quicquid est peregrinum, atque inusitatum, Laert. lib. 1. cap. 9.
Straetonicus.
Interrogatus, vtri essent barbariores, Boeoti, an Thessali? nominauit Eleos, significans, hos vtrisque barbariores, cum illi haberentur barbarissimi. Hoc erat lepidius: si ab Eleo fuisset propusitum, vt forte Suit. Eras. 6. apoph.
Senecae.
* Cum barbarorum animos species iniuriae perculit, aguntur statim: et qua dolor traxit, ruinae modo, regionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula appetentes sua: gaudent feriri, et instare ferro, et tela corpore vrgere, et per suum volpus exire. Lib. 3 de ira, cap. 3.
De beatitudine.
Chilon.
INterrogatus, qua re docti praecellerent indocto? Bona, inquit, spe. Doctos autem appellabat, honestis legibus ac moribus institutos, et iuxta rectam institutionem vitam agentes. Hi caeteris rebus pares, hoc vno superant improbos, quod post hanc vitam sperant recte factorum praemia. Nam Lacones existimabant egregios viros, post obitum in beatam vitam translatos, fieri diuos. Diogenes Laer tius.
Socrates.
Interrogatus de Archelao Perdiccae filio, qui tum fortissimus habebatur, num eum beatum iudicaret? Nescio, inquit: nunquam euim cum eo collocutus sum. Subiicienti, Eadem opera de rege Persarum dubitare po tes an sis beatus? Quidni, inquit, cum nesciam quam sit doctus, aut quam vir bonus. Socrates hominis beatitudinem veris animi bonis metiebatur. Cicer. lib. Tuscul. quaest. 5. ex Gorgia Platonis.
Diogenes.
Athenienses hortabantur Diogenem, vt mysteriis initiaretur: addentes, quod initiati apud inferos principatum tenerent, Ad quae Diogenes. Perquam ridiculum est, inquit, si Agesilaus et Epaminondas in coeno degunt: et Patetion fur ac vilissimi quique homines, quod initiati sint, in Beatorum insulis erunt. Grauiter taxauit sacrificulorum errores, qui questus gratia blandiebantur hominum imperitorum superstitioni, persuadentes, initiationem conferre felicitatem post hanc vitam. Erasm. lib. 3. apoph. ex Diogenis Laertij lib. 6.
Antisthenes.
Quum Orphicis mysteriis initiaretur, ac sacerdos diceret, illum bonis plurimis fruiturum apud inferos, post hanc vitam: Cur, inquit, ergo tu non abrumpis vitam? Erasm. Roter. lib. 7. apoph. ex Laer. li 6. e. 1.
Plato.
Eum demum beatum in vita pronunciari dicit, cui in senectute contigit,
page 91, image: bs091vt sapientiam verasque opiniones assequi possit. Cicer. lib. de Finibus 5.
Aristoteles.
* Existimandum est, inquit, beatitudinem non in diuitiarum possessione esse sitam, sed in bono statu a nimae. Etenim neque corpus ornarum veste splendida beatum aliquis dixerit, sed quod sanitate sruitur, et bene se habet, licet nihil expraedictis ei adsit. Eodem modo si anima sit bene insti tuta, ipsam et hominem huiusmodi felicem appellare conueniet: non illum vero, cui ornatus foris magnificus nitet, cum ipse nullius sit pretij. Quoniam ne equum quidem, licet phaleris aureis, et reliquo apparatu precio so ornetur, magnifacimus, si natura malus sit. Atillum qui natura sit generous, impensius laudamus. Quemadmodum enim ille ridiculus fuerit qui seruis suis deterior est: ita no minus habendi sunt miseri, quorum dinitiae maioris sunt pretij, quam ingenium proprium. Stob. ser. 3.
Anaxagoras
Interroganti cuidam quisnam esset beatus? Nemo, inquit, ex iis quos tu foelices existimas: sed eum in eo numero reperies, qui a te ex miseriis constare creditur. Non erit ille diuitiis et honoribus abundans, sed aut exigui aeris, aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultor. in secessu quam fronte beatior. Val. Max. lib. 2. c. Bruson. l. 2. c. 36.
Seneca.
* Beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt: neque mala. Epist. 31. ad Lucill.
Idem.
* Beatus is non est, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed ille, cui bonum omne in animo est, erectus, excelsus, et mirabilia calcans: qui neminem videt cum quo se commutatum velit: qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est: qui natura magistra vtitur, ad illius leges componitur, sic viuit vt illa praescripsit: cui bona sua nulla vis excutit: qui mala in bonum vertit, certus iudicij, inconcussus, intrepidus: quem aliqua vis mouet: nulla perturbat, quem fortuna, cum in eum quod habuit telum nocentissimum, vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro. Epistol. 45. ad Lucil.
Idem.
* Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas: hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicari tenax. Ad hoc quomodo peruenitur? Si veritas tora per specta est, si seruatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, et innoxia voluntas, aut benigna, intenta rationi, nec vnquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Epist. 92. ad Lucil.
Idem.
* Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex te gaudium omne nascetur. Quum in his quae homines eripiunt, cultodiunt, nihil inueneris, non dico quod malis sed quod velis: breuem tibi formulam dabo, qua re metiaris, qua perfectum esse iam sentias. Bonum tunc habebis tuum, cum intelliges infelicissimos esse felices. Epist. 124. ad eundem.
Idem.
* Beata est vita, quae conuenit naturae suae, haec non aliter
page 92, image: bs092contingere potest, quam si primum sana mens est, et in perpetua possessione sanitatis suae. Deinde si fortis ac vehemens, tum pulcherrima et patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiummque ad id, non anxie tamen rerum quae vitam instruunt curiosa: diligens sine admiratione cuiusquam: vsura fortunae muneribus, non seruitura. Lib. de vita beata, cap. 3.
Vide apoph. de Felicitate, et Prosperitate.
Ante mortem nemo beatus iudicandus.
Solon.
SOlon a Croeso interrogatus, an quem vidisset ipso beatiorem? Te lum nominauit Atheniensem, prinatum hominem: sed qui relictis liberis ac nepotibus, bene institutis, feliciter obiisset diem. Interrogatus dein, cui post illum tribueret felicitatis elogium. Cleobin et Bitum Argiuos fratres nominauit, qui cum summa pietatis laude defuncti fuerant. Indignatus rex, Nullo igitur locome ponis? Ego, inquit Solon faeile confiteor te regem opibus et im perio florentem beatum non appellatum, priusquam feliciter hanc vitam absolueris. Herodo. in 1. et Laer. lib. 1. c. 1. et Erasm. li. 7. apoph. Valer. lib. 7. cap. 2.
Agesilaus.
Cum quidam apud Agesilaum ad miraretur regis Persarum felicitatem, quod admodum iuuenis esset: Ne Priamus quidem inquit, cum huius esset aetatis erat infelix indicans, neminem appellandum beatum, nisi ad supremum vitae diem peruenisset, quod nec Priamo, nec Croeso contigit. Plut.
Epaminondas.
Percontatus, quisnam inter omnes duces omnium esset fortissimus: ipsene, an Chabrias, an Iphicrates? Re spondit, hoc iudicare satis arduum est, dum vinimus. Indicare autem voluit, Solonis sententiam esse verissimam, qui neminem ante mortem beatum indieabat. Quandiu enim viuit homo, variis fortunae casibus ita inuoluitur, vt nunc elcuetur, nunc deprimatur. Sola igitur mors ostendet, qualis fuerit vnusquisque dum vixerit. Plut. in Graec. apoph.
Dionysius tyrannus.
Nullus vnquam iudicet hominem mortalem esse beatum, antequam pie defunctum viderit. Mortuum laudare tutum est. Stobaeus ser. 94.
Sophocles.
Nunquam oportet felicem existimare sortem fortunati viri, priusquam ei vita emnino transacta et finita fuerit. Etenim exiguo tempore, vbi se fortuna mutat, et diis ita videtur, diuitiae omnes euanescunt. Stob. ibid.
De belli studio.
Themistocles.
IN Eretrienses ita cauillari solebat, vt diceret eos similes piscium, qui gladioli vocantur: quippe qui gladium quidem haberent, cor autem non haberent. Notans illorum ignauiam, quod armatis non esset animus. Plutarch.
Epaminondas.
Quum ei quidam dixisset, Athenienses
page 93, image: bs093habere nouum instructum exercitum: Quid inquit? num igitur gemit Antigenidas, si Tellia nouas habet tibias? Tellia autem erat tibicen pessimus, Antigenidas autem optimus. Significabat, Athenienses frustra esse nouis armis instructos, quum his nescirent vti. Plutarch. in apoph.
Idem.
* Magno et instructo exercitu conspecto, sed sine duce: Quanta bellua! dixit, sed absque capite. Stob.
Xenophon.
Victoria in bello nec multitudine, neque fortitudine paratur: sed qui diuino auxilio freti fortieribus animis hostes inuaserint, vt plurimum ab aduersariis non sustinentur. Stob. serm. 49.
Brasidas.
* Existimate tria esse bellum recte gerendi capita, velle, dedecus timere, ac obedire ducibus. Thucyd. libr. 5. Stob. serm. 52.
Antigonus.
* Olim hostibus ingruentibus cedens, dixit se non fugere, sed vtilitatem retro sitam persequi. Stobaeus serm. 52.
Lamachus.
* Praefectum quendam manipuli peccantem reprehendebat: et cum ille diceret, posthac se nunquam similiter peccaturum, Non licet, inquit, in bello bis delinquere. Plutar. et Stob.
Antigonus.
* Interrogatus, quomodo hostes aggrediendi essent, respondit, aut do lo, aut vi, aut aperte, aut per insidias. Stob.
Ephori.
Quum Lacedaemoniorum rex polliceretur se funditus euersurum quandam ciuitatem, quae saepenumero La cedaemoniis exbibuerat negotium: non permiserunt Ephori, dicentes, Nequaquam abolebis, neque subuertes iuuenum cotem. Vrbem infestam appellabant cotem iuuentutis, quod per eam iuuentus acueretur ad bellandi peritiam. Plut. in Lacon. Bruso. l. 3. cap. 15.
Eudamidas.
Cum quidam commemorando laudem ac trophaea quae Lacedaemonij ex rebus cum Persis praeclare gestis retulisset, hortaretur ad bellum cum Macedonibus suscipiendum: Ignorare mihi videris, inquit Eudamidas istuc idem esse ac si quis deuictis mille ouibus, pugnaret cum quinquaginta lupis: significans Persas, vt deliciis effoeminatos, et ob id imbelles, non fuisse difficile vincere: sed aliud esse cum Macedonibus, bellacissima gen te, rem habere. Proinde qui ob victorias a Persis reportatas censeret cum Macedonibus bellum item susci piendum, nihilo probabilius diceret, quam si quis ei qui vicisset mille oues, diceret, Aude cum quinquaginta lupis congredi, qui tot oues deuiceris. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Cuidam percontanti, cur ciuibus bellum aduersus Macedones suscipere volentibus, ipse autor esset quie scendi? Quoniam, inquit, nolo illos mendacij arguere. Tecte significans, Spartanos gloriose magis quam serio bellum poscere, Eos prodidisset. Eudamidas, si ipse quoque bellum approbasset. Tum enim fore putabat, vt ciues bellum detrectarent. Nunc effecit, vt per ipsum stetisse videretur, quo minus bellum susceptum esset, ac ciuibus fortitudinis gloriam reliquit integram quasi prompte
page 94, image: bs094haberent ad bellandum animos. Plu tarch. in Lacon.
Idem.
Percontanti cuidam, quamobrem omnium deorum statuae apud Lacedaemonios ponerentur armtaer? Ne, inquit, probra quae ob ignauiam iaciuntur in homines, ad deos referamus, neve iuuenes, nisi armati, deos comprecentur. Eo commento ciuium animis hanc opinionem infigere studebat, diis gratam esse fortitudinem, inuisam ignauram: simulque iuuentutem armis ferendis debere assuescere, quo simul et minus indulgerent delitiis, et vtiliores bello euaderent, sine religionis quidem causa fas esset arma ponere, cuius obtentu fere solet otium et luxus in ciuitates irrepere. Plut. in Lacon.
Archidamus Zeuxidami F.
Cum in bello vidisset iaculum, catapulta mittendum eo tempore pri mum ex Sicilia aduectum, exclamasse dicitur, Hercules, periit viri virtus. Quo dicto innuere voluit, for tem virum vix ab ignauo in strage posse dignosci, si tormentis bellicis non manu res geritur. Plut. in Lacon. apoph. Stob. ser. 49.
Lacones.
Venerem quam vocant [gap: Greek word(s)] , armatam colunt. quin omnes etiam deos deasque hac figura fingunt vt lauceam teneant: hac imagine significantes, omnes esse bellica virtute praeditos. Quoniam nihil ducebant turpius ignauia, nihil bellica virtute pulchrius tali specie proponebaut deos suos, quales cupiebant esse ciues. At caeterorum Graecorum theologia fa ciebat deos otiosos et quietos, eosque fingebant geltu recumbentium. Porro quum archetypus omnis honesti petendus sit a numine, perieulosum est Reipubl. tales facere deos, quales si quis imitetur, inutilis aut perni ciosus sit Reipub. futurus. Plutar. in Lacon.
Darius.
* Ferro bella geruntur, non auro: viris, non vrbium tectis: omnia sequuntur armatos. Q. Curt. l. 5.
Teres.
Te res Sitalci pater dicere consue uit. Quoties esset in otio, nec militia exer ceretur, se nihilo meliorem esse equisonibus. Plut. in apoph.
Demosthenes.
* Bellum honestum turpi pace prae ferendum est. Stob. ser. 49.
Thucydides.
* Quam temerarij et repentini sint belli casus, priusquam ingrediamini considerate. Solet enim eins mora diuturnior in diuersam plerumque fortunam abire. lib. 1. histor. et Stob. serm. 49.
Idem.
* Bellum minime certum aut prae scriptum aliquid habet: sed ipsum per se multa machinatur pro re nata. quid id leniter et facile fert tutior est iracuodus autem nihilo minus peccat. Ibid.
Iul. Caesar.
* Expectare dum hostium copiae augentur, summa dementia est. Com ment. lib. 4
Idem.
* Errant qui in bello omnes secun dos rerum euentus expectant. Comment lib. 7.
Alphonsus rex.
Aliquot ei ciuitates quum ab Eugenio pontifice oblatae essent dono, eo quod Picenum armis suis sedi Romanae recuperatum esset, Alphonsus cum has repudiasset, respondit, se nequaquam quaestus aut
page 95, image: bs095praedae, sed ecclesiae gratia hanc expeditionem suscepisse. Innuit autem, non aliam ob causam quam pro aris et focis, hoc est, pro salute patriae et religione conseruanda, bellandum esse. Panorm. l. 3. de rebusge stis Alphonsi.
Vide Apoph. de Militia.
De belli pernicie.
Antisthenes.
QVum quidam dixisset, paupe res interire in bello: Imo plures tum fiunt, respondit. Stobaeus serm. 48.
Diogenes.
Philippo cum Graecis pugnaturo, Diogenes in eius castra peruenit. per ductus igitur ad Philippum, ac rogatus num speculator esset? Stultitiae, inquit Diogenes, vanitatisque tuae sum verus speculator, qui cogente nullo, de vita et de regno velut ad casum aleae periclitaturus venis. Vtinam hodie audirent Diogenem ita loquentem, terrarum principes: qui saepenumero nulla vrgente necessitate propriis stimulati affectibus, bella cruentissima et plusquam ciuilia suscipiunt, in magnam suorum perniciem. Bruson. libro 3. cap. 15.
Antigonus.
Sophistae cuidam librum de iustitia conscriptum porrlgenti: Desipis, inquit, qui cum me videas alienas vrbes armis vexantem, tamen apud me de iustitia disseritis. Sensit, eos qui ditionis ampliandae, gloriaeve causa bellum inferunt alienis ciuitatibus, non posse tueri iustitiae leges. Eras. l. 4. apoph. ex Pluta.
C. Marius.
Mille Camerinos qui se in bello aduersus Cimbros, strenuos viros praestitissent, honore Romanis aequauit, idque praeter omne ius. Ad eos vero qui factum hoc reprehendebant, respondit, se ob armorum strepitum, legum vocem non potuisse exaudire. Nihil aliud nimirum innuit, quam leges semper silere inter arma. Plut. in Rom. apoph.
C. Casar.
Metello obsistenti, ne pecunias ab aerario tolleret, ac leges id fieri vetam tes proferenti: Non idem, inquit, armorum et legum tempus est. Quod si haec pati non potes, nunc quidem hinc abscede: ac posteaquam peractis foederibus arma deposuerimus, tunc si videbitur, et plebis patronum age. Plutarchus in Rom. apophthegm.
C. Tacitus.
* Vbi bellum ingruit, innocentes et noxi iuxta cadunt, li. 1. hist.
S. Augustinus.
* Qui culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, vt dominentur in pace victuri? hoc reprehendis. Sed timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, vlciscendi crudelitas, impacatus, atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et c haec sunt quae in bellis iure culpantur. Aduers. Manichaeos.
Idem.
* Militare non est delictu, sed propter praedam militare peccatum est: nec Rempublicam administrare cri mino sum est, sed ideo agere rempublicam vt diuitias augeas, videtur esse damnabile. Propterea enim quadam prouidentia militantibus sunt stipendia constituta ne
page 96, image: bs096dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. De verbis Dom. tract. 19.
Vide apoph. de Militia.
De bellicis sumptibus.
Archidamus.
IN bello Peloponnesiaco sociis rogantibus, quanta pecunia futura esset satis? ac postulantibus, vt tributorum certum modum praescriberet: Bellum, inquit, non quaerit definita: significans, eos qui bellum susceperunt, oportere per omnia seruire bel li necessitatibus, quarum nullus est certus modus, quod variae sint bellorum praeter expectationem occasiones, Plut. in apoph.
Pausanias.
Post victoriam a Medis apud Plateas reportatam, praecepit suis, vt apponerent coenam Persicam, quam si bi barbari prius apparauerant. Ea cum esset opipara ac sumptuosa: Lurco, inquit, eras ô Persa, qui quum tantas haberes delicias, ad nostram veneris mazam. id erat panis genus contemptum ac vulgare. Admonuit, stultissimum esse, locupletes pugnare cum his, quibus non multum est quod eripiatur. Etenimsi feliciter cadat Martis alea, exile lucrum est: sin secus ingens est damnum. Erasm. l. 4. apopht.
Q. Flaminius.
In Philopoemenem Achaeorum ducem qui multos haberet equites et pedites armatos, sed pecuniarum indignus, Q. Flaminius ita ludebat: Philopoemen, inquiens, manus habet et crura, ventrem non habet. Ac tali quidem specie corporis erat Philopoemen. Quictius autem, equites ac pedites armatos, manus et crura ducis appellabat: sed quoniam non habebat quo aleret militem, negabat illum habere ventrem. Plut. in Rom. apoph.
De beneficentia.
Chilon.
DIcere solebat, Dati beneficij de cere obliuisci, accepti autem meminisse. Quo vituperauit eorum hominum insaniam, qui beneficia in amicos collata non solum exprobrant priuatim, sed publice etiam coram omnibus. Laer. l. 1. ca. 5.
Democritus.
Homo (inquiebat) ad largiendum quam promittendum, promptior esse debet. Donum enim, licet exiguum, prodest egenti, verba autem, ac magnifica promissa, nulli sunt vtilia. Stobaeus.
Idem.
Si bene, inquit, mereri de aliquo voles. citissime aliquid in illum beneficij conferas. Mora enim ingratum redditur, et parum amabile, quicquid dederis. Stob.
Pythagoras.
Interrogatus, qua ratione homines Diis similes haberi possent? Respondit, Si veritatem amplecterentur, et cunctis benefacerent. AElius l. 12. de Varia hist.
Alexander.
* Vrbem dono dedit cuidam, qui seipsum mensus, tanti muneris inuidiam refugiens, dicebat illud non conuenire fortunae suae. Non quaero, inquit, quid te accipere deceat, sed quid me dare. Seneca, li. 2. de benef. cap. 16.
page 97, image: bs097Socrates.
* Archelao regi roganti vt ad se veniret, respondit, Nolle se ad cum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Ti muit fortasse ne cogeretur accipere quae nollet. Negotium enim illi erat cum rege omnia sua magno aestimari volente. Senec. lib. 5. de benef. c. 6.
Aristeteles Cyrenaeus.
Dicebat, non oportere beneficium oblatum a quoquam recipere. Aut enim vt rependere possit, molestias habiturum. aut si non referat, ingratitu dinis reprehensionem incursurum. AEliaous lib. 10. de Varia hist.
Theophrastus.
Interrogatus, quidnam vitam conseruaret humanam? respondit, Beneficentia, Stob. serm. 41.
Heraclitus Physicus.
* Opportuna beneficentia, inquit, quasi cibus fami conueniens, animi indigentiam sanat. Anton. et Maxim. serm. de beneficentia.
Anacreon.
* Quuna auri talentum a Polycrate tyranno accepisset, aliis id distribuit, inquiens, Odi munus quod vigilare cogit. Ibidem.
Lacedamonij.
Quum Smyrnaeis egentibus commeatum misissent, atque illi beneficium verbis attollerent: Lacedaemonij sermonem interrumpentes, Nil magni est, inquiunt. Haec enim collegimus, vnius diei prandio nobis et iumentis detracto. Gratius est beneficium, quod extenuatur ab eo qui confert. Nam qui quod largiuntur exaggerant (qui plerisque mos est) bonam gratiae partem amittunt. Plut. in Lac.
Epaminondas.
Cuidam egeno mandauit, vt a quodam ex amicis ipsius talentum peteret, petiit, et accepit. Amico percontanti cur id iussisset? Quoniam, inquit, ille cum vir sit probus, inopia premitur: tu vero diues es, multa de publico depeculatus. Epaminondas ipse pauper, hac ratione subuenit egenti. Bonorum enim probrum est, virum probum egere necessariis. Erasm. lib. 5. apoph.
Agesilaus.
Iis qui clanculum aduersarentur, palam quidem non exhibebat negotium, sed efficiebat vt ipsum in militiam sequerentur, atque ex his nonnullos duces exercitus ac magistratus factos euaehebat: qui cum se in magistratu improbe et auare gessissent, eoque in ius vocati periclitarentur: rursus A gesilaus illis patrocinabatur, et ab ipsis stabat, atque hac arte reddebat eos ex clanculariis ho stibus amicos, et ad se reuocabat. Quibus rebus factum est, vt tandem neminem haberer aduersarium. Quid hac prudentia ciuilius, qua mederi maleuolis maluit, quam vlcisci? Plut. in Lacon.
Anaxilaus.
Interrogatus, quid esset in regno beatissimum? respondit, nunquam vinci beneficiis. Phauorinus.
Artaxerxes.
Quum sibi malum punicum insignis magnitudinis a paupere datum esset: Persolem, inquit, ciuitatem ex parua magnam quam celerrime facere posset, si eius fidei credatur. Lau dauit autem hominis beneficennam qui pro fortunae conditione obtulit regi quod habebat, et gratum putabat. Brus. lib. 3. cap. 13.
Philippus.
Quum Thebis obses esset, Philonis Theboni hospitio vsus est, multisque insuper ab eo beneficiis affectus.
page 98, image: bs098Is quum vicissim a Philippo nihil muneris vellet accipere, Ne me, inquit Philippus, beneficentia superatum hac laude spolies, quod hactenus a nemine beneficiis victus fuerim. O animum imperio dignum. Pulchrius existimauit, benefaciendo, quam potentia vincere. Plutarchus in apoph.
Alexander.
Taxiles, vnus e numero regum Indiae, occurrens Alexandro, sic illum affatus est, Prouoco te, inquit, non ad pugnam, neque ad bellum, sed ad aliud certaminis genus. Si inferior es, a nobis accipe beneficium. sin superior. no bis benefacito. Cui Alexander: Atqui. inquit, ob hoc ipsum inter nos certandum est, vter bene faciendo superet alterum. Et humanissime complexus illum, non solum non spoliauit ditione, sed auxit etiam. Plut. in apoph.
Diogenes.
* A quodam rogatus, quam ob causam homines mendicis darent, philosophis vero nihil largirentur: Quia inquit, se claudos et caecos fore sperare possunt, philosophos autem minime. Anton. et Max. serm. de beneficentia.
Idem.
* Quum discum ossibus refertum Alexander er dono misisset, Est quidem. inquit, cibus cynicus, sed donum minime regium. Ibidem.
Idem.
* Dicebat in eodem ponendum vitio dare indignis et dignis non dare, Eodem serm.
Fabricius.
Quum bellaret contra Pyrrhum regem, medicus Pyrrhi scripsit ad Fa bricium, se regem veneno necaturum id autem ne fieret, admonuit Pyrrhusn vt sibi caueret. Pyrrhus, nefrustra hoc beneficium accepisse videretur, Fabricij captiuos gratis remisit, Fabrictus gratis recipere noluit, sed parem captiuorum numerum etiam dedit, ne mercedem proditi veneni accipere diceretur. Plut. in Rom. apoph.
Crispus Passienus.
Dicere solebat, se quorundam hominum iudicium malle quam beneficium: quorundam libentius admittere beneficium quam iudicium: quo dicto Seneca asseruit, nihil se subtilius. atque insignius, in distinguendis maxime et curandis vitiis cognouisse. Quis euim bonorum virorum iudicio et consilio stare malit, quam malorum cadere beneficiis? E regione quis ma lorum homsnum bono iudicio fidere malit, quam bonorum beneficiis, ex quibus periculu tibi imminere possit? Seneca, de Beneficiis, lib. I capite 15.
Fl. Vespasianus.
*. Admonitus ab amicis, vt eaueret a Metio Pomposiano, quod de hoc rumor increbuerat, fore vt aliquando regnaret: non solum sibi non metuit ab illo, sed et consulem fecit. Id admirantibus amicis. Erit, inquit, olim memor tanti beneficij. Eras lib. 8. apoph.
T. Vespasianus.
Dicebat, non licere quenquam a vultu imperatoris tristem discedere. Brus. lib. 3. cap. 13.
Idem.
Inter coenandum aliquo die recordatus, quod quicquam praestitisset: memorandam illam vocem edidit, Amici, diem perdidi. Laudanda sane principis beneficentia tam peculiaris, qui omne tempus se perdidisse putabat quo amicis benemeritis suum non praestitisset officium. Suer.
page 99, image: bs099Alexander Senerus.
Descriptum habebat quid cui prae stitisset. qui nihil aut minimum petiis sent, eos appellabat, dicens: Quid est cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne priuatus de me queraris. Agnoscebat, principem debere recte suo fungentibus officio: nec aequum iudicabat, vt probe suo defunctus officio, priuatus egeret: AElius Lampridius.
Idem.
Rogatus quis esset rex optimus? Qui, inquit, amicos, muneribus retinet, et inimicos beneficiis ambit et sibi conciliat. Max. serm. 9. de Magistratu
Alphonsus rex.
Audiens ab amicis, frustra in Alua rum, hominem parum gratum. tam infinita beneficia collata esse, dixisse fertur, Ingenti beneficio non nisi ingenti ingratitudine satisfieri, et propterea plures quidem esse qui darent: sed qui dare scirent, esse perpaucos. At non ob id pigrius dandum, aut bene faciendum esse Panor. lib. 2. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Quum intellexisset quosdam esse qui acceptis beneficiis plane ingrati essent, inquit: ingratos nequaquam effecturos, quo minus ipse et humanus et beneficus perstaret. Innuit autem, nequaquam prudentis esse, ita moueri malorum ingratitudine, vt in bonos nil beneficiorum porro conferat. Panorm. li. 1. de Alphon. rebus, gestis.
Idem.
Suppliciter a Ioannae Neapolitanorum reginae, omni ope destitutae, oratoribus vt contra Martinum V. pontificem (qui eam indignam, quae regnum ecclesiae Romanae feudatarium teneret, iudicarat, et Ludouicum Andegauensem Siciliae regem declarauerat) auxilium ferret, rogatus, dissuadentibus consiliariis, vt qui durum et perquam anceps fore bellum dictitarent: respondit, Her culem etiam non rogatum laboranti bus subuenire consueuisse. dignu igitur esse. vt ipse quoque foeminae affiictae, et tantopere roganti, opem ferret, Pa nor. li. 1. de rebus gestis, Alphonsi.
Vide apopht. de Liberalitate et Magnificensia.
De beneficio dignis collato, et a dignis accipiendo.
Socrates.
QVodam tempore foro reuersus inter amicos dixit. Emissem pallium, si nummos habuissem. Nihil postulauit, tantum verecunde admonuit egestatis. Mox inter amicos ambituserat, a quo Socrates acciperet. Et tamen post eam vocem quisquis properauit, vt ait Seneca (lib. 3. de benef. cap. 24.) sero dedit.
Idem.
* Ei cum multa multi offerrent, AEschines pauper auditor. Nihil, inquit, te dignum quod dare tibi possim inuenio, et hoc modo pauperem me esse sentio Itaque dono tibi quod vnum habeo, Me ipsum Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas, cogitesque alios cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates, Quid ni tu, inquit mihi magnum munus dederis, nisi forte paruo te aestimas. Habebo itaque curae, vt te meliorem tibi reddam quam accepi. Sen. lib. 1. de benef. c. 8.
Idem.
Dicebat eum qui diuiti largitur. nihil ab
page 100, image: bs100illo differre, qui aquam in mare profundit. Anton. et Maxim. ser. de bene ficent.
Diogenes.
Quibusdam praedicantibus cius be nignitatem, qui Diogeni quiddam do narat: Quin et me, inquit Diogenes, laudatis, qui accipere merui? Plus enim est meruisse beneficium, quam dedisse, iuxta illud Publij Mimi. Bene ficium dando accepit, qui digno dedit. Laert. lib. 6.
Archelaus.
Ab Archelao in conuiuio familia ris quidam, sed parum humanus, petiit sibi dari poculum. Archelaus autem ilico mandauit puero, vt hoc poculum daret Euripidi. Id factum admiranti postulatori: Tu quidem: inquit, dignus eras, qui peteres, nec acciperes: at hic dignus erat qui acciperet, vel non petens. Significans, alteri hoc tribuisse regiam familiarita tem, vt auderet quiduis petere: at Eu ripidis boni viri pudorem hoc mere ri, vt vltro ei daretur aliquid. Plut. in apoph.
Antigonus.
Thrasillo Cynico drachmam petenti: Non est, inquit, munus regium. Cynico subiiciente, Talentum igitur da: At non est, inquit, idem Antigonus, Cynicum, si tale munus accipias. Quo dicto, vtroque cornu postulatoris improbitatem repulit: et docuit interim, dignis tantum beneficium esse praestandum. Plutarc. in apoph.
Cato maior.
Praeclaras actiones aiebat praeclaris verbis occupandas, oc a gloria desluant. Argutius est quod vertit Philelphus, aliud, vt opinor, exemplar sequutus: Honestas actiones honestis actionibus occupandas, hoc est benefacta benefactis addenda, no si desinamus benefacere obsolescat. priorum benefactorum memoria. Plu. in apoph.
Graecinus Iulius.
* Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acci peret, magnam pecuniam Fabio Persico missam non accepit. Et obiurgantibus his, qui non aestimabant mittentem, sed missa, quod repudiasset: Ego inquit, ab eo beneficium accipiam a quo propinationem accepturus non sim? Cumque illi Rebilus Consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem sum mam misisset, instaretque vt acciperet: Rogo, inquit, ignoscas: et a Persico non accepi. Seneca. li. 2. de benef. cap. 21.
Crates.
* Non ab omnibus quae dantur accipienda sunt. Non decet enim virtutem ab improbitate nutriri. Ant. et Maxim. serm. de beneficentia.
De beneficio indignis collato.
Democritus.
QVum animaduertisset, quendam quibuslibet prompte largientem, et temere suppeditantem: Male, inquit, pereas, qui gratias virgines meretrices effecisti. Maximus, serm. 8.
Alexander.
Regium esse affirmabat, a quibus male audias, in eos et saepe et multum conferre. Quo innuere voluit liberalitatem aliquando etiam erga indignos exercendam esse. Pontan. cap. 30. de Liberalitate, ex Plutarcho.
Fridericus Caesar.
Saepenumero dicere solebat, se ex iis quos extulisset, quam paucissimos gratos vidisse: idque ex muneribus
page 101, image: bs101suis datum esse, vt ex fidelibus infideles fierent. AEneas Syluius lib. 2. commen. de rebus gestis Alphonsi.
Photius.
* Qui largiuntur indignis ea quae dignis conferri debebant, tria committunt absurda, nam et ipsi iacturam faciunt, et in bonos contumeliosi sunt, et malos roborant, materia veterum suppeditata. Anton, ex Maxim. serm. de beneficentia.
Alphonsus rex.
Oblatrantibus canibus et rebellan tibus, offulam obiiciendam, dictitabat. Intelligens, maleuolos homines bene ficiis vincendos esse, Pontan. c 30. de liberalitate.
De beneuolentia.
Antigonus.
AMicis suadentibus vt si Athenas caperet, validis illam praesidiis communiret, ne quando deficeret: respondit, se semper in ea fuisse opinio ne, vt crederet nullum esse regni praesi dium firmius, quam ciuium beneuolentiam. Eras. 4. apoph.
Alexander.
Quum beneuolentiam ciuium sibi conciliare cuperet, largitionibus eos eorrupit. Verum cum hoc audiret pa ter Philippus: Quae te, inquit, ratio in istam spem induxit, fili, vi eos putes ti bi fore fideles. quos tibi coemis pecu nia? Plut. in apoph.
Plutarchus.
* Mansuetudine potius et beneficem tia quam timore elicienda est benenolentia. Epi. de amicitia apud Stob. serm. 46.
Socrates.
* Vestis (inquit) corporis inconcin nitatem, beneuolentia vero peccatum obtegit. Stob.
Alphonsus rex.
Quum argueretur, quod pro more nullis stipatus arinis, solus obambularet, regiae maiestatis immemor? respondit, non opus esse vt is sibi timeat, qui ciuium suorum beneuolentiam satis perspectam habeat. Panor. li. 2. de Alphonsi rebus gestis.
Vide apoph. de Clementia, Humanitate. et Regno beneuolentia stabiliendo.
De bonitate vel benignitate, et bono viro.
Pittacus.
PErdifficile (inquit) est bonum esse. Dicenteautem Phocatio, quaeren dum esse studiosum ac frugi virum. Etiam, inquit, si valde quaesieris, non inuenies. Brusonius lib. 1. cap. 18.
Solen.
* Probitatem morum habere debes, quae plus fidei mereatur quam iusiu randum. Stob. serm. 35.
Socrates.
Dicebat, ad gloriam compendiaria via peruenire posse, eos qui tales essent, quales videri vellent. Brusonius lib. 1. cap. 18.
Antisthenes.
Dicebat satius esse cum paucis bonis pugnare aduersus omnes malos, quam cum multis malis aduersus pau cos bonos. Praestat enim de numero bonorum esse, quorum vbique raritas est, quam degrege malorum, quorum vbique plena sunt omnia. Laer. li. 6. c. 1.
Idem.
Dicere solebat, Bonum virum mo lestam esse sarcinam. Nam sicut insipientia bene fertur, et leuiter. sic pru dentia grauiter incumbens, premit vehementer suopte pondere, nec facile potest excuti. Philo Iudaeus libro, Quod omnis probus liber.
page 102, image: bs102Diogenes.
Bonos viros dicebat esse deorum simulachra. Deorum, quum sint optimi natura proprium est benefacere omnibus, nocere nemini. Haec imago melius relucet in sapientibus ac bonis viris, quam in statuis, cum dij sint incorporei. Laert. lib. 6.
Idem.
Cuidam percontanti in qua parte Graeciae vidisset bonos viros? Viros, ait. nusquam, sed Lacedaemone vidi pueros. Notans totius Graeciae corruptissimos mores, adeo vt apud Lacedaemonios gentem incorruptissimam tantum in pueris resideret prisca integrita. Simul illud innuit, in reliqua Graecia ne pueros quidem esse bo nos, tum et illud, vu os esse pueris deteriores, quu ab his oporteat pueros ad probitatem institui. Diogenes Laertius libro 6. Brusonius libro 1. capite 18.
Idem.
Peregrinum quendam conspiciens, sese studiose ad festum diem compo nentem: Quid facis. inquit? An non quilibet dies viro bono festus est? Sensit vir prudenrissimus, hunc mundu esse phanum Deo. dignum. in quo vir bonus constitutus, semper bene honeste et pie, quasi in conspectu numi nis, viuit. Laertius lib. 6. Plut.
Aristippus.
Interrogatus, quid esset admirandum in vita? Vir probus (respondit) et moderatus: quoniam etsi inter multos improbos agat, non tamen peruer titur. Stob. serm. 35.
Then istocles.
Praedium vendens, praeconem diuulgare iussit, quod vicinum quoque bonum haberet. Non parum enim refirt quam bonum virum tibi vicinum habeas, Stob. ser. 35.
Phocion.
Centum talenta Alexander quum ei dono misisset, adferentes interrogauit Quam ob rem ex tanto Atheniensium numero sibi soli ea mitteret? Illi responderunt: Quoniam solum ipsum rex existimaret bonum esse vi rum. Quin igitur, dixit, me posthac quoque bonum esse permittat, et pecuniam remisit. Sensit autem nou boni viri esse subire famae periculum ob accepta munera. Stob. serm. 35.
Lycurgus.
Dicebat. dignitatem quidem istam, qua mouemur ad facilius mutuo daodum aliquid. in opibus hominum sitam esse Illiam vero, quae nos ad facilius fidem habendam inducit in mo ribus. Vir enim bonus vbique nouit quid deceat, quidque expediat, quid vtile, quid sit honestum. Stob. sermone 35.
Aristoteles.
* Rogatus a quodam improbo, aliquid pecuniae ei dedit, propter quod reprehensus a quodam, vt qui homini nequam dedisset: non homini, dixit, sed humanitati. Stob. ibid.
Anonymus.
Scurra quidam cum vidisset principum indigna et nefanda facinora, dixit: In vno anulo bonos principes omnes sculpi posse. Sentiens esse quidem magnum imperat. irum numerum, sed in his perpaucos esse bonos. Reci tat Vopiscus in Aurelio.
Paedaritus.
Paedaretus Lacon, vir bonus, cum in numerum trecentorum non esset electus abiit fronte serena, Diis agens gratias hunc in modum: Gratias habeo vobis dij, quod tot homines meliores me huic ciuitati dedistis. Brus. lib. 1. cap. 18. ex Plutarcho.
page 103, image: bs103Posidippus.
* Quorum mores, inquit, sunt bene compoliti, eorum vita quoque simul moderata est, Anton. et Max. serm. de bonitate.
Demosthenes.
* Non tam verba quam boni mores persuadere possunt. Ibidem
Iamblichus.
Eum demum hominem bonum existimandum putabat, qui perfectissimam actionem iuxta mentem sepa rabilem conseruat, et participationem intelligibilis pulchritudinis suscipit, ac esseutiae potentiaeque Dei particeps est. Stob. Serm. 35.
Apollonius Tyaneus.
Quum in iudicium ad Domitianum adduceretur, apud quem accusatus fuerat, nec essetfacilis a viro erudeli elapsus, tantum vir bonus virtuti confidebat, vt cum ductori dixisset Quo ducerei? Ac dicente illo, Ad iudicium? Contra quem (subiecir) dicturus sum? Brus. lib. 1. cap. 18.
De breuiloquentia.
Pyrhagoras.
* NE multis, inquit, verbis, pauca comprehendas, sed paucis multa. Stob. serm. 33.
Zeno Cittieus.
Ad quen dam dicentem, breues esse phi losophorum sententias: Vera praedicas. inquit, oportet euum et syllabas illorum si fieri possit esse breues. Veritas multis verbis non eget: et firmius tenemus quae paucis verbis comprehensa sunt. Laert. lib. cap. 1.
Epicterus.
Philosophrae summam Epictetus duobus verbis comprehendere solitus est [gap: Greek word(s)] id est. sustine et abstine, quorum prius admonet, vt mala quae incurrunt, aequo animo toleremus: posterius, vt a voluptatibus temperemus. Ita enim fiet, vt nec aduersis dericiamur, nec prosperis corrumpamur. Refert Geilius lib. 17. ca. 19.
Idem.
In omni negotio, inquit, nihil adeo prospicere debes, quam vt tutum securumque sit quod agis. Est autem tutius tacere quam loqui, etc. In Enchiridio.
Plato.
Antisthenem, qui disserendo fuerat prolixtor, sic admonuit. ignoras, quod orationis modus sit, non penes dicentem, sed penes audientem. Laert. Lib. 3.
Isaus.
Pythonis proditoris accosationem Isaeus sophita tribus dictis absoluit: Coarguam Pythonem, inquit, proditionis: oraculo a Deo reddito, populo qui vinxit, Philippo qui dimisit. Nieque enim Deus pronuciasset oraculo ni fi ialis esset: nec populus vinxisset: nisi talis fuisset: neque rex abiisset: nisi euin cuiu. Gratia ver erat non reperisser, aut rex e castris illum non demisisset. Philostrat. In sophistis.
Photion.
In concione sedens seo sim, acces su quida qui diceret V deris cogirabundus, ô Phoctom: Recte quidem codiectus. respondit. Cogito enim, siquid queam detrahere his quae dicturus som apud Athenienses. Alij soliciti sunt vt quamplurima dicant: quo videatur eloquentes esse, atque diserti. Illi dinersa erat cura, nimtru vt quae ad rem faciebant, verbis quam paucissimis complecteretur. Pluc in apoph.
Demosthenes.
De Phocione, quoties in concione dicturus assurgeret ad amicos proximos
page 104, image: bs104dicere solebat Demosthenes, rationum ipsius securim surgere. Nam Phocion erat in dicendo breuis, sed acutus. Solebat autem fere a Demosthene dissentire. Plut. in Demosth.
Apolldorus.
Dicobat optimos homines in dicondo breuissimos esse: linguaces autem, si tantum molestiae caperent. quanta reliquos afficiunt, haud sane longos sermones habituros esse. Stobaeus ser. 34.
Epaminondas.
In Spartanos, qui multas magnaque erimina Thebanis obiiciebant: Hi ni mirum fecerunt, inquit, vt breuiloquentia vti destiteritis. Solebant Lacedaemonij de breuiloquentia gloriari, sed a Thebanis multis affecti calamitatibus, multa dicere coacti sunt, de illis conquerentes. Plut. in apoph.
Archidamus.
Cum irrupisset Archidamus in Arcadiam, audito quod hostibus Elei ferrent auxilium, scripsit illis in hunc modum: Archidamus Eleis, Quies bona. Non potuit breuius et suadere, quod erat illis commodum: et minari malum, si quid perperam aggrederentur. Decet haec breuiloquentia et ducem, et Laconem. Plut.
Cleomenes.
Pirata quidam cum praedam per La cedaemoniorum regionem fecisset, eaptus, et interrogatus cur id fecisset? Quoniam, ait, deerat mihi vnde viue rem, et aliis quoque darem, ad eos venire coactus sum, qui haberent: quae nec sponte dabant, vi erepturus. Cui Cleomenes ait: Compendiosa tibi inest malitia. Eoque dicto detestabatur hominis improbitatem, et landabat expeditam orationis breuitatem, Plut. in Lacon.
Leo Euryeratidis F.
Cuidam de rebus haudquaquam inutilibus intempestiue loquenti. Ohospes. inquit, re opportuna non opportune vteris. Nihil oratione melius, si parce promas linguae thesaurum. Plu tarc. in Lacon.
Lycurgus.
Interroganti, quamobrem Lacedaemonij breuiloquium vsurparent? Quoniam silentio est finitimum, inquit. Stob. ser. 33. Ant. in Melissa, part. 1. ser. 73. Max. serm. 20.
Lacedaemonij.
* Facti magis quam eloquentia polluerunt. Ideo breuiloquentia, [gap: Greek word(s)] , id est, Lacedaemoniorum seu Spartanorum sermo. dicta est: quod Lacones seu Lacedaemonij in apophthegmatis praecipue valerent. Horum autem Lepos in eo praecipue consistit, vt paucissimis verbis plurimum sententiae complectantur. Cuiusmodi sunt illa [gap: Greek word(s)] , i. Si responsum prolixae orationi legati: et [gap: Greek word(s)] , i. non, totam occupans epistolam et [gap: Greek word(s)] , in. aut hunc, aut super hunc. Erasm. in adag. Plut. in apoph. vbi innumera ex tant breuiloquentiae Leconicae exem pla, ad suoslocos hoc apopht. opera relata.
I. Cesar.
Quum in bello ciuili Pharnacem primo congressu vicisset. Laconiea breuitate ad suos scripsit: Veni. vidi, vici, Plut. in apoph.
Aug Casar.
In Silicia pro Theodoro Arium prae fectum instituit. sed cum Caesari quidam libellum porrexisset, in quo scriptum erat. Caluus Theodorus Tarsensis fur est, quid tibi videtur? lecto eo, nihil aliud subscripsit quam videtur. Plut. in apoph.
page 105, image: bs105DE CAECITATE.
TIMON NICAEVS.
IN quandam omnia miaantem, ita lusit: Quin et illud miraris, quod cum tres simus, quatuor habemus oculos? Timon enim luscus erat, vnde et Cyclops dictus est: et discipu lum habebat luscum. Dioscoridem. Meminit huius et Socrates alicubi apud Platonem. Laert. lib. 9. cap. 12.
Asclepiades.
Cuidam interroganti, Quid incom modi caecitas ipsi attulisset? Vt vno, inquit, puero ambulem comitatior. Significans sibi minime molestam caecitatem corporis, cum animo cerneret. Eras. lib. 8. apoph.
Arisntoteles.
Percontanti, quî fieret, vt cum for mosis diutius ac lubentius confabularemur? respondit, eam percontatio nem esse caeci. Caecur enim non sentit formae illecebram, nihilo magis quam eolorum gratiam. Laert. lib. 5. cap. 5.
Antipater Cyrenaicus.
Mulierculis quibusdam caecitatem ipsius deplorantibus. Quid agitis? Inquit, an vobis nuila videtur voluptas nocturna? nocte omnes caeci sumus, nec tamen lamentamur. Habet animus quo se delectet, etiam oeclusis sensibus, Responsum Antipatri conueniebat foeminis, omnia voluptate metientibus. Eras. l. 8. apoph.
Inarius.
Is erat Chalcedonensis episcopus, qui senio iam confectus, et iamvisu plane careret, Constantinopoli habitans, impie a Iuliano imperatore et apostata derisus est: qui subinde monebat, vt Galliaeum suum (ita enim vir impius Christum Saluatorem nominare solitus erat) oraret, vt visum sibi restitueret. Cui episcopus respon dit: Gratias ago Deo, qui visum miht ademit, ne te hominem tam impium videre cogerer. Fulg. libr. 6. cap. 2. ex hist: Eccl.
Antonius Eremita.
Audiens Didymum grauiter ferre oculorum caecitatem: Nil, inquit, te offendat, mi Didyme, quod carnalibus tibi oculis videris orbatus. Desunt enim tibi oculi, quos mures et muscae et lacertae habent. Sed laetare, quia habes ocalos quos angeli habent, quibus Deus videtur, pro quo tibi magnum scientiae lumen accenditur.
De callide dictis.
Simonides.
SImonides interrogatus, quam ob rem, cum esset iam homo senex, et morti proximus: tamen adeo esset attentus ad rem? Quoniam, inquit, malim moriens inimicis relinquere, quam viuus carere amicis. Callide autem taxauit hominum mores, qui dum sperant bona se olim consequu turos, obseruiunt: non securi, negligunt. Eras. Rot. lib. 6.
Phryna.
Praxitelem a quo deamabatur: rogauit, vt ex operibus quod haberet pulcherrimum, sibi donaret, Promi sit quidem amens: sed illa intellexit artificem dissimulare, quod esset domi suae optimum. Glam igitur subornauit seruum, qui Praxiteli in foro sua vendenti diceret, domum suam ma flagrare incendio, et pleraque
page 106, image: bs106iam incendio consumpta esse. Praxiteles igitur statim interrogat, an Satyrus et Cupido superesser? Quod cum meretrix audiuisset, ait, salua esse omnia, et Cupidinem sibi dari iussit.
Demosthenes.
Ancilla quaedam depositi nomine pecuniam acceperat a duobus hospitibus, ea tamen conditione, vt eam vtrisque simul, redderet. Horum alter post tempus aliquod lugubri veste et squalidus, socij mortem simulas, de cepta muliere pecuniam abstulit. Post menses aliquot venit demum alter, depositum efflagitans. Verum cu fere iam desperaret delusa mulier cula Demosthenes ei patronus adfuit, qui cum in aduocationem venisset, sic ne gotium absoluit: Parata est mulier, vt fidem depositi soluat: non tamen fieri id poterit, nisi socius quoque ad ductus fuerit, quoniam ab ipso modo audiuimus, hanc legem dictam esse. Ne deposita pecunia alreri sine altero numer etur. Et hac calliditate seruauit mulierculam, et elusit nebulonum depositum improbe efflagitantium conspirationem. Plut. in Demosth.
Vide supra apoph. de Astute dictis.
De calumnia.
Hippias.
Grauissimam rem calumniam esse dicebat, eo quod nulla poena lege sancita sit calumniatoribus, vt furibus, quamuis amicitiam (quae optima est possessio) furentur. Quamobrem contumelia licet malefica sit, iustior tamen est quam calumnia, quae, quia latet, nocentior est. Stob. seim. 40. ex Plut.
Democritus.
* Gladius quidam secat, calumnia autem separat amicos. Anto et Max. ser. de vituperatione.
Idem.
* Dicebat calumnias esse vitandas: multi enim (inquit) veritarem ignorantes, existimationis et opinionis rationem tantum habent. Anton. fer. de obloquutoribus.
Cleanthes.
Nihil fere tam malignum esse dicebat. Quam calumniam. Haec enim vbi clam aliquem a se persuasum decipit, odium excitat aduersus eum qui nihil est commeritus. Stobaeus serm. 40.
Socrates.
Calumniatorem nequaquam admittendum esse suadebat. non enim ex beneuo lentia tecum, sed maleuolentia loquitur. Et quemadmodum aliorum arcana tibi detexit, similiter etiam quae tu dixeris exponet aliis. Antonius in Melisse. par. 1. ser. 53. Max. ser. 10.
Diogenes.
* Audiens aliquando hominem moribus peruersis, calumniis incessere Platonem, Ohe, desine. inquit: neque enim tu male de illo dicendo fidem merebere, neque in te laudando. Sto.
Aritioteles.
Quum iudiciorum metu A thenis profugisset, interroganti cuidam, qualis esset ciuitas Atheniensium? Respondit, Pulcherrima: sed in ea pyrus super pyrum, et ficus super ficum consenescit. Quo dicterio notauit Atheniensium sycophantas et calumniatores, pernicio sissimos bonis viris. AElian. lib. 3. de Var. hist.
Idem.
In his vocatus, quod Hermiam mulierem, quam amabat, hymno quasi
page 107, image: bs107deam celebrasset, calumniae molestiam Homerico versu testatus est, in ipso statim defensionis initio:
[gap: Greek word(s)] . Laer. l. 5. C. 1.
Thearidas.
Quum gladium cote acueret, rogatus a quopiam, num esset acutus? magis acutus, inquit, quam est calumnia: grauiter innuens, rem omnium rerum nocentissimam esse calumniam. Plut. in Lacon.
Rheginus.
* Dicebat multos plus mali per ca lumnias quam per hostes accepisse: multisque maiora illata esse damna propter aurium infirmitatem quam per inimicorum insidias. Stobaeus ser. 40.
Demosthenes.
Calumniam aliquantisper quidem audientium opinionem confirmare, progressu vero temporis nihil ipsa imbecillius esse dicebat. Stob. ser. 40.
Idem.
Quidam cum calumnianti, respondit, non descendo in certamen, in quo victus victore superior est. Anton. et Maxim. serm. de calumnia.
Simonides.
* Dicenti cuidam, Multi te apud me deferunt, respon dit, Ecquando tu tandem desines the auribus calumniari? Stob. ser. de malitia.
Pelopidas.
* Quum fortis quidam miles per calumniam apud ipsum deferretur, vt qui ei conuiciatus esset: equidem dixit, facta eius respicio, verba autem non audiui Stob. ser. 40.
Medius.
Is ex Alexandri parasitis vnus solebat alios adhortari, ne metuerent quoduis crimen in quemuis intendere, Adiecit scelerato praecepto causam appositam: Vt maxime, inquit, sanet vulnus qui delatus est, manet tamen cicatrix. Non arbitror (inquit Erasm) quenquam esse diabolum tam impium. qui rem magis nefariam pos sit suggerere. Et quo foedius est crimen, hoc tenacius haeret apud multos criminis suspicio, vel innocentissimum. Audiui ducem quendam his verbis adhortantem suos milites nauticos, ad quiduis praedandi temeritatem: Rapite quicquid potestis, sine merces sint amicorum, sine hostium: nam vt qui spoliati sunt, sic agant apud principem, vt compellamur restituere. semper tamen aliqua praedae portio remanet apud nos. Eras 1. 8. apoph.
S. Basilius
* Tribus (inquit) damnosus est calumniator: illi quem traducit, audientibus eum. Et ipse sibi. Anton. et Max. de vitup.
Photius.
Dicere solebat, ces qui facile alienas calumnias admitterent, ne ipsos quidem similibus factis abstinere. Ipsa enim calumniatium adinissio, innocentem quoque qui admittit io socie tatem trahere solet. Anton. in Melissa, par 1. ser. 53.
Vide apoph de Contumelia conuiciu, detractione, maledicentiae et vituperatione.
De canicie.
Anonymus
Lacon quidam senex, percontatus, cur barbam gestaret tam prolixam: Vt, inquit, virum me esse sciam, canos intuens capillos: nihilque committam illis indignum. Plut. in Lacon.
Augustus Caesar.
Iulia eius filia mature canos
page 108, image: bs108habere coeperat. Subitus autem Caesaris interuentus oppressit comptrices, siliae canos sublegentes, deprehensis super vestes earum pilis, quos euulserant. Id dissimulauit Augastus, et aliis sermonibus extracto tempore, tandem induxit aetatis mentionem. Hac oecasione rogauit filiam vtrum post aliquos annes cana esse maller, an ealua? Quumque illa respondisset, Ego pater cana esse mallem. Cur ergo, inquit, istae te caluam ante tempus student facere? Erasm. lib. 4. apoph. ex Macrob. lib. 12. cap. 5 Saturn.
De castigatione, correctione, et reprehensione.
Diogenes.
Diccie solebat, non tantum fidis amicis, sed acribus etiam immieis opus esse: eo quod illi nos admoneant, hi vero nostros errores, vitaeque nostrae flagitia reprehendant atque castigent. Laert. lib. 6.
Zeno Cittiens.
Celebratissimam Hesiodi sententiam inuertere solebat. Ille quippe cum primas tribuat ei qui per se sapiat, secundas qui recte admonenti obtemperet: Zeno e contrario pronuntiabat: Optimus ille quidem qui paret recta monenti. Laer. lib. 7. c. 1.
Idem.
Quendam dicentem sibi in multis displicere Antisthenem, abusus Sopho elis dicto Zeno Cittieus, rogauit, num aliqua baberet Antisthenes quae placerent? ille respondit, se nescire. Hie Zeno: Et non te pudet, inquit, si quid ab Antisthene perperam dictum est, excerpere ac meminisse: siquid recte dictum, id ne animaduertere quidem nec tenere? Idem morbus nunc habet plurimos, qui in libris aliorum tantum ea venantur quae carpant, bene dictorum nulla neque gratia neque memoria. Laer. li. 7. C. 1.
Hicron.
Xenophani Colophonio de paupertate sua quaerenti, quod aegre duos aleret famulos: At Homerus, inquit, quem tu carpis, etiam mortuus alit plusquam decemhominum millia. Et tu qui vis illo videri doctior, vnus non alis duos? Erant illis quoque temporibus, qui carpendis illustrium virorum operibut gloriam aucuparentur. Plut. in Regum apoph.
Lacedemony,
A pud Lacedaemonios si puer a prae ceptore vel alio castigatus ob commissum delictum, querelam ad patrem detulisset: turpe erat patri si hoc audito, non iterum filiam emendasset. Siquidem ex institutione maiorum habebant hanc de se mutuo fiduciam, vt crederent, neminem esse, qui cuiusquam liberis, quos quisquam pro suis habebat, quicquam imperaret inhonestum. Plut. in apoph. Lacon.
Demonax.
Frequenter dicere solitus est, non temere irascendum esse hominibus, si delinquerent: sed corrigenda esse vitia medicorum exemplo, qui non indignanter aegrotis, sed medentur morbo. Eras. li. 8. apoph.
Anonymus.
Quum multi bello capti venderentur, Philippus Macedo in auctione sedebat, veste sublata parum decore. Quidam igitur eorum qui vendebantur exclamauit: Parce mihi Philippe: a patre enim tibi sum amicus. Philippo ve ro interrogante. Quo pacto, et vnde, ô homo, conflata haec est amicitia?
page 109, image: bs109Tum ille, Volo, inquit, propius aecedens dicere, Admissus, quasi areani quippiam dicturus: Demitte, inquit, chlamydem aliquantulum: nam ad istum modum indecenter sedes. Mox Philippus, Hunc, inquit, sinite abire liberum: nesciebam enim, illum mihi vere beneuolum et amicum esse. Non offensus est rex tantus, nec simulatione, nec admonitione ignoti hominis: sed simul et simulatione mutua simulationem texit, et tantillum officium magno libertatis praemio pensauit. Plut.
Pauson.
Receperat a quodam equum pingendum specie voluntatis sese, et pinxit currentem. Indignante eo qui conduxerat, Pauson ridens: Inuerte, inquit, tabulam: eo facto, iam non currere, sed volutari videbatur. Ita quaedam errata, quae videntur maxima minimo negotio corriguntur, si quis commode iuterpretetur. Refert Plutarchus in libello, Cur Pythia vates desiisset carmine reddere oracula.
De castigatione modesta.
Zeno Cittieus.
Regem Antigonum, cui familiarissimus erat, nimiae ebrietati deditum videns, hoc amici vitium amica admonitione castigare conatus est. Antigonusigitur vino iam repletus, cum Zenonem oscularetur is orauit vt dictis suis iam obediret. Cui cum Antigonus respondisset, libenter se hoc facturum, iuramento sententiam confirmans: Abi, inquit, Zenol, et vinum immodice sumptum euome. Graui et sapienti reprehensione simul temulentiam eius taxans, simulque cauens, ne nimia potatio ei nocumentum adferret. AElian. lib. 9. de Var. hist.
Socrates.
In conuiuio videns adolescentent auidius vescentem obsonio, ac subinde panem in ius immergentem, ô conuiuae, jinquit, quis vestrum pane vtitur pro obsonio, obsonio pro pane. Hinc orta inter conuiuas disputatio ne: sensit iuuenis, et crubuit, coepitque moderatius obsonio vesci. Eras. lib. 3. apoph.
Geminius.
Antonius triumuir cum in Asia de geret, atque vna esset Cleopatra AEgypti regina, cuius nutu Antonius, eius amoribus nimium victus, regebatur, per id tempus graues inter ipsum atque Octauium controuersiae exarserant. Amici igitur ab vrbe Roma ad Antonium in Asiam. Geminium miserunt, vt omnia tentarentur, per quae cum Octauio redintegrari com munis amicitia posset, atque in mutuam concordiam rediretur. Cum autem Geminium Antonius conuinio excepisset, praesente Cleopatra monuit vt mandata quae habebat exponeret. Ad quem Geminius: Quae tibi dicere missus sum Antoni, cum sobrio et alio loco quam vbi nunc sumus, tractanda sunt. Sed vtcunque, rem tuam vel ebrius dicere mihi pesse videor: scilicet, res tuas bene successuras, si Cleopatram in AEgyptum dimiseris. Et sic quam paucissimis verbis Antonij ebrietatem, et eius in. Cleopatram immodicum amorem sapienter carpsit. Plut. in vita Anton.
De castigatione libera.
Diogenes.
In Stoicorum Gymoasio retrorsum incedens ridentibus nonnullis, Non
page 110, image: bs110vos inquit, pudet viuendi iter facere retrogradum mihi vero de ambulan do tautum id facienti vitio dare? Stobaeus ser. 2.
Demades.
Quum vidisset Philippum regem largius porum cum amicis saltasse per mediam captiuorum turbam, elsque petulanter exprobrare suam calamitatem, libere dixit. Quum, ô rex, fortuna tibi Agamemnonis personam imposuerit, non pudet te factis agere Thersiten? Ea vox totum regem in diuersum vitae genus immutauit. Eras. lib. 6. apoph.
Philippus.
Dissidium habens cum Olympiade vxore, cumque Alexandro filio, Demaratum Corinthium ad se venientem percontatus est, quomodo inter Graecos inuicem conueniret? Hic Demaratus, scilicet, inquit, magnopere tibi curae est Graecorum con cordia, cum qui tibi sunt coniunctissimi huiusmodi in te sint animo. Quid hîc expectas, nisi vt rex offensus Demarati libertatre, iubeat illum ab oculis suis abduci? Imo quoniam Demarati sermo ab ira ad saniora consilia vocabat, rex sese ad eius obiurgationem composuit, positaque ira rediit cum suis in gratiam. Plut. in apoph.
Subrius Flauius.
Quam de coniuratis agerentur quaestiones, Subrius Flauius tribunus interrogatus a Nerone, quibus causis adductus ad obliuronem sacramentis processisset? Oderam te, inquit, nec quisquam tibi fidelior militum fuit dum amari meruisti: odisse coepi, postquam parricida matris et vxoris, auriga et histrio incendiarius extitisti. Negant in ea coniutatione quicquam accidisse Neroni grauius, qui vt ad patranda facinora promptus erat, ita andiendi quae patraret insolens. Suetonius in vita Neronis.
Huc referri possunt apopht. de Correctione, et Libertate.
De castigatione dura.
Socrates.
Qvendam acrius castigantem ser uum, quamobrem ita saeuiret roganti, quouiam, inquit, quum sit obsoniorum voracissimus, tamen ignauissimus est: quumque sit auidissimus, tamen desidio sissimus est. Tum Socrates. Nunquamne, inquit, considerasti, vter vestrum pluribus egeat verberibus, tune an famulus: Vtinam sibi quisque dicat quod illi Socrates, quoties hoc in aliis reprehendit, punitque idem quod sibi ignoscit: aut si non idem, crebro deterius. Erasm. lib. 3. apoph.
Lacedaemonij.
Apud Lacedae monios si quis in peccato deprehensus fuisset, cogebatur aram quondam, quae erat in vrbe, circumire, ac vituperationem interim in ipsum compositam canere: quod nihil aliud erat, quam seipsum sua voce obiurgare. Ingenui pudore et laudis amore melius ducuntur ad honestum: virgis aut flagris caedi seruile est. Plut. in Lacon.
isidorus Cynicus.
Neronem imper transeuntem in publico clara voce corripuit, quod Nauplij mala bene cantaret, sua bona male disponeret. Nauplius erat Palamedis pater, qui filij praeter meritum damnati necem magno Graecorum exitio est vltus. Solebat autem Nero tragoedias cantare. Suet.
page 111, image: bs111De castigatione iniquo animo accepta.
Diogenes.
Improbum quendam cum castigasset. interrogatus a quodam, quid faceret? AEthiopem, inquit, abstergo, vt difficulter candidum reddam. Anton in Meliss par. 2. ser. 32.
Theodorus Athen.
Dicere solitus est, se doctrinam auditoribus dextra porrigere, sed illos sinistra accipere. Sentiens, illos bene dicta in malam accommodare partem. Erasm. 6. apophtheg. ex Plutarcho.
Cambyses.
Praxaspes Cambysen regem admonuit, vt parcius vino indulgeret. Turpem enim esse in rege ebrietatem, in quem vnum omniam essent coniecti oculi. cui rex: Vt scias, in quit, quam mihi nunquam excidam, approbabo, etiam post vinum, et oculos et manus in officio esse. Bibit deinde solito largius: iamque vinolentus iubet obiurgatoris filium produci, alleuataque supra caput sini stra manu stare: tunc in cor adolescentis figit sagittam, nam, id dixerat se periturum: recisoque pectore, iaculum cordi Infixum ostendit patri, rogans num satis certam haberet manum? At ille negauit A pollinem potuisse certius mittere. Herodot.
De castitate.
Isocrates.
Conspiciens Sophoclem tragoediarum scriptorem sequi puerum quendam, forma illius captum: Oportet, inquit, ô Sophocles hominem non manus tantum apud se continere. Verum et oculos, Eras. 8. apoph. ex Cicerone.
Alexander.
Quum Philoxenus classis praefectus Alexandro scripsisset, Tarentinum quendam Theodorum esse apud se, pueros habentem insigni forma venales, si vellet emere: indigne tulit apud aequales subinde clamitans, Quid in me Philoxenus tam obscoenum animaduertit, vt mihi tantum probri conciliaret? Plutarchus in Alexandro.
Cyrus.
Cyrus abstinebat a conspectu Pantheae: et Araspo dicenti, mulierem esse insigni forma, dignam regis ocu lis, Ob isthuc ipsum, inquit, magis est illa abstinendum. Etenim si nunc tuo obtemperans consilio illam adiero, quum vacat, fortassis illa mihi persuasura est vt ad ipsam frequenter eam, etiam quum non vacabit. eique assideam, neglectis seriis negotiis. Scite retorsit argumentum, regiae functionis memor. Eras. lib. 5. apoph.
Alexander.
Cum puella, excubia iam nocte, venisset cum eo dormitura, rogauit rex, cur tam sero venisset? Illa respondente, se epectasse, donec maritus cubitum isset, Alexander ministros accitos acriter obiurgauit quod aditum dedissent. Reducite, inquiens, hanc, ne adulterij aosam mihi praebeatis. Egregium sane castitatis exemplum, tum in iuuene, tum in rege. Plut. in apoph.
Antigonus.
Quum filius eius adolescens institisset, vt hospitium nancisceretur apud
page 112, image: bs112viduam treis habentem forma decente filias, hospitiis designandis praefecto: Non expelles, inquit, filium meum exloci angustia: Non prodidit adolescentis affectum, quem sciebat captare quod amaret: sed excusauit aedium angustiam, in quibusvidua cum tribus filiabus ageret. Plut. in apoph.
Antiochus tertius.
Quum Dianae sacerdotem vidisset supra modum eleganti forma, continuo soluit Epheso: veritus, ne vis amoris aliquid ipsum facere compelleret, quod fas non esset immane quantum absunt ab huius ethnici principis religione Christiani milites, qui Deo dicatas virgines constuprare pro ludo ducunt. Plutarch. in apoph.
Liuia.
Liuia Augusti Caesaris vxor, cum nudos homines, qui sibi facti erant obuiam, qui eam ob turpitudinem damnabantur, vidisset, dixit, eos, matronis quidem honestis et continentibus, nihil a statuis differre. Cor enim hominis pudicum, rerum impudicarum aspectu nequaquam malis cogirationibus tangitur. Dion in Tiberio.
Scipio.
Scipio posteaquam Carthaginem nouam, quae erat Hispanorum, armis coeperat, milites quidam virginem eleganti forma captam adduxerunt, eique tradiderunt. Hic ille, libenter acciperem, inquit, si priuatus essem, non imperator. Iuuenis insigni puellae forma corrumpi non potuit, quo minus meminisset, quid decet imperatorem. At multi sunt bodie qui ob hoc ipsum sibi credunt tum licere, tum decora esse omnia, quod sunt imperatores. Plutarchus in Rom. apophtheg.
Anonymus.
* Castitas amittitur, et rebus quatuor (dicebat quidam vir pius olim) scortatio excitatur: cibi et potionis expletione, somni satietate, otio et lusu inanique garrulitate, et vestitus exornatione. Anton. et Max. serm. de Castitate et temperantia. Huc spectant apoph. de Continentia Pudicitia et Visu.
De celeritate atque velocitate in agendo.
Socrates.
Qvi fructus praecoces magno emerent, eos aiebat desperare, quod ad tempus maturitatis essent peruenturae. Alioqui stultum est, et pluris et deterius emere, quum paulo post liceat et minoris et meliores. Ita nusquam non reuocabat hominum cupiditates rationis expertes, ad sobrium iudicium. Erasm. libr. 3. apoph.
Apelles.
Pictori imperito de celeritate glorianti, et ostensa tabula dicenti, Hanc modo pinxit etiam si tacuisses, inquit Apelles, res ipsa loquitur, quod eam ex tempore subito pinxeris, Eras. l. 6. apoph.
Agatharchus.
Is sese iactabat de pingendi celeritate, quum Zeuxis dintius immoraretur operi. At Zeuxis respondit, ea quae cito fiunt, cito perire: contra, quae paulatim exacta cura absoluerentur, aetatem ferre. Iuxta Valerium ita respondit: Diu pingo, quia pingo aeternitati. Cito nata, cito pereunt: diu elaborata, ferunt aetatem. Beta cito
page 113, image: bs113nascitur, buxus paulatim. Erasm. lib. 6. apoph.
Augustus.
Augustus Caesar dicere solebat, nihil minus in perfectum ducem conuenire, quam festinationem ac temeritatem, crebroque illud iactabat, [gap: Greek word(s)] . Suetonius. Vide praeterea prouerbium apud Erasita. Festina lente.
Iulius Caesar.
Ea facinora quae periculo obnoxia sunt, et magna, gerenda esse dicebat: at de his non consultandum, eo quod ad haec perficienda plurimum habeat momenti celeritas. Plutarch. in apoph.
Idem.
Quum Pharnacem primo congressu vicisset, amicis scripsit, Veni, vidi, vici, summam rei bene gestae celeritatem indicans. Plut. in apoph.
De charitate.
Fi[?]mius.
* In caeteris rebus laudatur modus, in charitate vero qui maiorem partem haber, gratior est Deo. Anton. serm. de charit.
Basilius Magnus.
* Deus non omnium Deus est, sed ill orum quos ei charitas conciliauerit. ibid.
Chrysostomus.
* Opifex omnium virtutum est charitas, cuius natura satietatem nescit, sed dum semper fruitur dilectis, magis magisque inflammatur. Ibid.
Photius.
* Diligere eos qui nos oderunt vir tutis opus est et diuinum: diligentes diligere humanum et vulgare: caeterum odisse etiam diligentes, ne belluis quidem conuenit. Ibid.
Gr. Nyssenus.
* Omnis malorum turba charitatis affectione exterminatur. Ibidem.
Clemens Alexander.
* Multis modis charitas intelligitur, clementia, suauitare, patientia, inuidentiae et aemulationis vacuitate, et iniuriarum obliuione. Ibidem.
De ciuilitare.
Pericles.
Ariphroni volenti publico praeconio quaeri Alcibiadem, qui adolescens clam domo egressus ad amicum Democratem se contulerat, obstitit: dicens: Si forte nobis insciis periit, praeconio nil aliud agetur, quam vt vno tantum die citius manifestum fiat, illum interiisse: Sin saluus, ne per omnem quidem vitam saluus esse poterit. Ciuiliter exclusit Pericles adolescentis infamiam, quam nunquam potuisset eluere. Plu tarch. in Graec apoph.
AEschines.
Cum Rhodi recitasset orationem suam contra Demosthenem, Rhodij demirati sunt, quod tali oratione defendi non potuisset. At desineretis admirari, inquit, AEschines, si audissetis quae ad haec respondit Demosthenes. Mira ciuilitate se exemit a crimine: et iudices excusauit, damnationis iniustae causam reiiciens in orationem Demosthenicam. Eraf. Rot. lib. 8. apoph.
Aristoteles.
Cum iam natus annos 62. adeo laboraret, vt nulla plane spes vitae superesset, conuenerunt ad eum discipuli, rogantes vt ex ipsis successorem
page 114, image: bs114eligeret. Erant autem duo inter auditorer praecipui. Theophrastus Lesbius, et Menedemus Rhodius. Iussit igitur Aristot. vinum exoneum sibi, Rhodium scilicet et Lesbium adferri, vt extremum biberet Vale, et gustato vino primum Rhodio. dixit, Firmum hercle vinum, et iucundum. Mox gustato Lesbio, Vtrunque, in quit, egregie bonum, sed Lesbium suauius est, Id vbi dixit, nulli dubium fuit, quin ciuiliter Theophrastum Lesbium successorem sibi fecerit. Laert. lib. 5. cap. 1.
Alexand r.
In hyeme quum duceret exercitum, assidensigni, recognoscere praetereuntes copias coepit. Cumque videret militem quendam horrentem frigore, et ad ignem stantem, considere loco suo iussit, dicens: Si in Perside natus esses, in regia sella sedere tibi capitale foret, in Macedonia na to conceditur Q Curtius.
A. chelaus.
Euripides quum in conuiuio Agathonem deoscularetur, Archelaus amicis dixit, Ne miremini: nam pulchrorum etiam autumnus pulcher est. Ciuiliter excusauit amicum apud amicos. Eras. Rot. lib. 5. apoph.
Eudamidas.
Die quodam cum Xenocrates argumentum quod tractabat, disserendo absoluisset, iamque finem dicendi fecisset, superuenit Eudamidas, cui cum comitum quispiam dixisset, Posteaquam nos adsumus, tum ille desiit dicere; Recte, inquit, siquidem ea dixit quae voluit. rursus altero dicente, Bonum erat audire, putans fore vt sua causa iuberet Xenocra tem eadem de integro disserere: Quid, inquit Endamidas. si veuissemus ad te iam coenatum, num postularemus vt coenares iterum? Ciuilitas erat, quod philosophum ad iterandam disputationem perpellere noluit, quod ea res non caruisset taedio dicentis. Laconicae virtutis erat, quod magis admirabatur praeolara facinora designantes, quam de virtute disserentes. Plut. in Lacon.
Alexander Maced.
Cum e Macedonum numero ad mare remitteret valetudinarios, mutilos et debiles, productus est quidam qui se aegrotare finxerat. Is cum ad regem duceretur, vt ostenderet, cuius rei gratia morbum simulasset: fassus est, hoc factum esse ob amorem Telesippae, quae ad mare fuerat profecta. Verum cum sciret eam vir ginem esse liberam, ait: Persuadeamus Telesippae, vt ad nos veniat sua sponte, nam manus liberae virgini admonere nequaquam decet. Et sic ciuiliter induisit amori strenui militis. quem in exercitu retinere cupiebat: et ingenuam tamen virginem non vi adegit vt adesset sponso futuro. Plut. in apoph.
Cato.
Multis Publij Scipionis ingratitudinem incusantibus, quod Catoni de se optime merito opposuisset competitorem: Cato sic excusauit: dicens minime mirandum, si quod quis maximum bonum duceret, id alteri nollet concedere. Plut. in Cato.
Augustus Caes.
Cum nulli fere ad conuiuium inuitanti suum denegaret officium, exceptus a quodam coena perparca, ac pene quotidiana, cum a coniuratore dimitteretus, hoc illi tantum insusurrauit: Non putabam me tibi tam familiarem esse. Alius tam ieiunum apparatum contumeliam fuisset interpretatus, ille ciuiliter etiam pudori
page 115, image: bs115consuluit: inuitatoris familiaritati tribuens, id que in aurem, ne caeteri putarent exprobratam parsimoniam. Plut. in apoph.
De claudicatione.
Demonax.
In Ruffinum quendam claudum, multo tempore familiarem Peripateticis, dixit, nihil esse turpius Peripatetico claudo. Allusit huc, quod Peripatetici dicuntur ab inambulatione, quae non conuenit claudo. Eras. Roter. lib. 8. apoph.
Androclidas.
Is claudicans, cum se in ordinem bellantium coniecisset, male audiuit a quibusdam, quod pede laesus in aciem proruisset, pugnaturus contra sanos ac agiles, quibus respondit: Non fugientem, sed manentem cum hostibus, pugnare oportet. Quod vitio dabatur, ad animi fortitudinem retorsit. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Alius quidam Lacon claudus ad bellum proficiscens, cum ab aliis militibus derideretur. Non opus est inquit, fugientibus, sed qui subsistant, et ictus hostium fortiter propellat Plut. in Lacon.
Lacaena.
Lacaena quaedam filium claudum in aciem proficiscentem: Fili, inquit, fac vt singulo quoque gradu virtutis memineris. Aliis claudicationis vitium solet formidinem incutere. Ac haec monuit, vt ex ipso vitio sumeret animos ad rem fortiter gerendam, ita cogitans, nihil esse in fuga praesidij claudo, aut vincendum, aut moriendum est. Plut. in apoph Lacaenarum.
Antianira.
Antianira Amazonum regina, demirantibus, quod nupsisset viro claudo, satis Cynice respondit, [gap: Greek word(s)] id est, Claudus optime virum agit. Sensit marirum adhibendum non ob oculorum oblectainenta, sed ad vsum coniugij Feruntur autem clau di salaclores esse caeteris, et ob id ad gignendam prolem magis ac commodi Erasm. Rot. lib. 8. apoph.
Alexander.
Philippus a Triballis in praelio vulneratus est, femore lancea traiecto, iamque opera chirurgi liberatus periculo mortis, dolebat claudicatio nis deformitatem contractam manere. Cui Alexander: Ne verearis. inquit, in pub licum prodire: sed gradum mouens, virtutis tuae potius memineris. Plut. in vita Alex.
Anonymus.
De Caluino Claucia claudicante dixit quidam, Non claudicat, sed clodicat. Veteres Clodium dixere pro Claudio. Hinc locus in cum qui Clodio fauebat. Eras. lib. 6. apoph.
Caruilij mater.
Spurio Caruilio grauiter claudicantis, ex vulnere ob rempublic. accepto, et ob claudicationis vitium in publicum prodire verecundanti, mater dixit: Quin prodis mi Spuri, et quotiescunque gradum facis, toties tibi tuarum virtutum venit in mentem? Eras. Rot. lib. 6. apoph.
Seuerus imper.
Cum ob claudicationem po dagra laborans, ad imperium inutilis iudicaretur, contemptores suos in ius vocauit, atque capite damna uit, qui cum veniam delicti a Caesare petiissent. Non feci vobis iniuriam, inquit, lata sententia. Nunc enim sentietis, non pedes, sed caput imperare
page 116, image: bs116in homines sceleratos. Dion Nicaeus, et Xiphilinus, in vita Seueri.
De clementia.
Pittaci Mytilen.
TYrrhenum Pittaci filium, Cumis in tonstrina sedentem, faber quidam aerarius impacta securi occidit. Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, vt de eo supplicium sumeret. Atille cognita causa, dimisit hominem dicens, Ignoscen tiam esse potiorem poenitentia. Sentiens, vtilius esse condonare quam meminisse iniuriae, et vlcisci. Sunt qui referant, homicidam ab Alcaeo fuisse demissum cum hoc elogio, Me lius est ignoscere, quam punire. Laer. lib. 1.
Socrates.
Cuidam percontanti cur Xantippem morosissimam vxorem domi aleret, dicebat, sic cum eius notae vxoribus habendam consuetudinem, quem admodum qui se ad stadium equestre exercent, parant equos ingenij ferocioris: quos si subegerint, caeteris vtuntur commodius. Laert. in eius vita.
Diogenes.
Quum Plato laudasset quendam qui erga omnes lenissimus et mansuetissimus esset, Diogenes respondit, nil quicquam huic homini tribuendum esse, qui homines dolore, si res postularet, non afficeret. Sensit vir prudentissimus lenitatem et man suetudinem nimiam plurimum in re pub. obesse. Laert. lib. 6.
Quirinus Sophista.
Ab Asianis castigatus, quod in accusando mitior ac lenior esset, quam ipsi doceren Multo, ait, melius est, vt vos meam sentiatis lenitatem, quam egovestram crudelitatem. Philostratus in Sophistis.
Dion Syracus.
Dion Syracusanus extimulatus assiduis a militibus vociferationibus, vt Heraclidem factionum authorem, et in Syracusanos conspirantem e medio tolleret: respondit, Si ob inuidiam Heraclides perfidus nefariusque est, haud propterea opus est vt Dion neglecta virtute, irae obtemperer, vitamque corrumpat. Brus. lib 3. cap. 4. ex Plutarcho.
Demaratus.
Persa quidam a rege defecerat, is suasu Demarati mutatus, quum reuertisset ad suos, tentaretque cum rex interficere: Turpe, inquit, fuerit, ô rex, si cum hostis fuerit, non potius ab eo defectionis poenas sumere, nunc amicum factum veils occidere. Hoc prudentissimo dicto et regis indigna tionem temperauit, et eius, cui reditum persuaserat, incolumitati consuluit. Vtrique consultor vtilis, alteri ne quid indignum regia mansuetudine committeret, alteri ne poeniteret ab errore reuocanti paruisse. Plut. in La con. apoph.
Agesipolis Cleombroti F.
Quidam quum apud ipsum ceu rem magnificam praedicaret, quod Philippus Macedonum rex intra pau culos dies subuertisset Olynthum: Atqui per Deos, inquit, talem ciuitatem longe majore temporis spatio non extructurus est. Significans, multo melius esse singulari clementia seruare ciuitates, quam conditas excindere. Plut. in Lacon.
Cleomenes.
Quum ex quodam audisset bonum magistratum omnino erga omnes mitem et placidum esse oportere
page 117, image: bs117respondit. Bene quidem, ita tamen ne sit contemptui. Significans, clementiam nimiam perniciosam esse ciuita ti. Plutarch. in Lacon. apoph. Brus. li. 1. cap. 13.
Demonax.
Dicebat, nequaquam hominibus irascendum esse si delinquerent, sed corrigenda vitia: nimirum exemplo medicorum, qui non indignantur aegrotis, sed morbo medentur. Nam hominis est peccare: Dei vero, aut hominis Deo proximi, emendare peccata. Eras. lib. 8. apoph.
Pisistratus.
Comessatores quidam in Pisistrati vxoreminciderant, multaque lasciue in illam tum fecerant, tum dixerant. Postero vero die, iam decocta temulentia, Pisistratum adierunt eum lachrymis, orantes veniam. Tum Pisistratus: Vos quidem in posterum date operam vt sitis sobrij: vxor vero mea heri nequaquam vsque prodiit ex aedibus Humanitatis erat, quod ignouit adolescentibus, pietatis, quod vxoris honori consuluit, negans tale quicquam in illam factum esse. Plutar. in Graec. apoph.
Darius Xerxis pater.
Quum tributum indixisset subditis, accersitos prouinciarum praefectos percontatus est, cum aliis de rebus, tum etiam an grauia essent populo tributa. Quum illi respondissent, esse mediocria: iussit, vt singuli dimidiam tantum partem exigerent, qua beneuolentia et clemen tia admodum conciliauit sibi subditorum animos, vt merito ab omnibus diligeretur. Plutarch. in apoph.
Agesilaus.
Feliciter pugnatum erat ab Agesilao rege apud Corinthum: in eo praelio quanquam accepisset, Spartanorum admodum paucos desideratos. Caeterum e Corinthiis et Athe niensibus aliisque soctis ingentem numerum interiisse, adeo non gauisus est, nec elatus ex victoria vt grauiter ingemiscens deploraret Grae ciae vicem: Heu, inquiens, Graeciam, quae tot viros intestino bello perdidit, quod vniuersis barbaris debellan dis satis esse poterant. Viro magnanimo victoria erat optabilis, sed charior erat sociorum incolumitas. Quo animo tulisset ille, si plurimorum ciuium interitu fuisset empta victoria: Non parum laudis promeretur hic affectus in duce Lacedaemonio, tum natura bellaci tum Ethnico: at Christiano principi nulla non debet esse lugubris victoria, quae plurimorum etiam hostium exitio contigit. Plut. in Lacon. apoph.
Antigonus.
Antigonus rex Macedonum amicis suadeutibus, vt si Athenas caperet, validis illam praesidiis communiret, nequando deficerent: respondit, se semper in ea fuisse sententia, vt crederet, clementiam plus posse, quam violentiam. Plutarch, in apoph.
Idem.
Quum ab initio regni durior esset, senex iam factus, clementer et placide regnum administrauit. Hanc morum mutationem quum miraren tur subditi: respondit: Prius opus erat regno, nunc gloria et beneuolentia, qua regnum recuperatum seruatur. Plut. in apoph.
page 118, image: bs118Anonymus.
Ptolemaeus Lagi filius, quum Grammaticum notasset inscitiae, quae rens ab eo quis esset Pelei pater? vicissimque audisset, Dic tu prins quis sit Lagi pater? amicis inuitantibus ad tantae improbitatis vindictam? Si regium est, inquit, non pati vt a quoquam dicto attingatur: nec illud regium est, quenquam dicto lacessere. Inique petiit vindictam, qui prior laces siuit, cuiuscunque dignitatis fuerit. Nec suae dignitatis meminisse debet qui refertur, quum eius praerogatiuam lacessendo deposuerit. Erasmus Rot. libro 5. apophthegmat. ex Plutarcho.
Philippus.
Athenienses legationem ad Philippum miserant. Ea benigne audita, vt humaniter dimitteret, iussit illos dicere, qua in re gratum facere posset Atheniensibus. hic Demochares exeipiens, Si teipsum, inquit. suspendas is Demochares vnus fuit e legatorum numero ob linguae procaciam dictus Parresiastes. Ob tam inhumanum responsum indignantibus regis amicis, Philippus compescuit eos, iussitque vt Thersitem illum incolumem dimitterent. Tum ad caeteros legatos conuersus. Renuntiate, inquit, Atheniensibus multo superbiores esse qui ista dicunt, quam qui im pune dicta audiunt. Tales demum animi regno digni sunt. Plut. in apoph.
Idem.
Indignantibus Philippi amicis, quod Peloponnesij in Olympiacis i psum sibilis deriderent prae sertim beneficiis a rege affecti, hoc sermone Philippum extimulantibus ad vindictam: Quid igitur, inquit, futurum est si quid illis faciamus mali? Vrbanissime amicorum argumentum vertit in diuersum: Si tam prauo ingenio sunt, vt eos irrideant, qui de ipsis bene meriti sunt, grauius nocebunt, si quis illos malefactis prouocet. Hoc non solum moderationis et clementiae, verumetiam eximiae cuiusdam magnanimitatis documentum fuit, ingratorum sibilos regem negligere. Plut. in apop.
Idem.
Quibusdam Philippo Maced. consulentibus vt cum Atheniensibus asperius ageret: respondit illos absurde facere, qui homini cuncta ad gloriam tum agenti, tum patienti suaderent, vt gloriae suae theatrum abiiceret? significans, sese hoc agere, non vt Athe nas euerteret, sed vt ciuitati celeberrimae doctissimorum virorum copia florenti suas virtutes probaret. Plu. in apoph.
Alexander.
Alexander cum Poro Indorum regi victo obtulisset, se daturum quic quid peteret et Porus vt regaliter tractaretur petiisset, subridens Alexander. Fa ciam hoc ait, non tua, sed mea causa. Non ignoranit autem rex bellicosissimus, nil adeo decere ac ornare principem quam si elementia vtatur erga eos etiam quos nouit hostes fuisse atrocissimos. Brus. lib. 3. cap. 13.
Darius.
Idem Alexander tantae fuit clemen tiae, vt Darius precaretur a diis, vt aut superare posset ciementia Alexandrum, aut si is regno spoliaretur, solus Alexander in Persarum regno imperaret. Brus. lib. 3. cap. 13. ex Plut. Q. Curtio et aliis.
Porsena.
Demiratus egregium animum Mutij Scaeuolae, qui iratus dextrae suae, quod in stringendo ferro errasset, fo culo impositam eam exuri passus est dixit illi: Reuertere ad tuos Muti,
page 119, image: bs119eisque refer, te cum vitam meam petieris, a me vita donatum. Liuius.
M. Liuius.
Fuso Hasdrubale, nonnullis suadentibus vt hostes ad mternecionem insequeretur: Aliqui, inquit. et supersint, qui de victoria nostra nuntium hostibus perferant. Eras. 6. apoph.
Scipio maior.
Dicere solebat, hosti non solum dandam viam fugiendi, verumetiam muniendam. Docens nequa quam saeuiendum esse in eos, qui ferre arma destitissent. Eras. Rot. lib. 5. apoph. ex Plutarch.
M. Bibulus.
Quum in Syria duos egregiae indolis filios amisisset, a Gabinianis militibus occisos, et horum interfectores Cleopatra ad illum vinctos misisset: vt in filiorum interfectores pro arbitratu suo animaduerteret, ille protinus intactos remisit ad Cleopatram. Era. lib. 6. apoph.
M. Brutus.
Quum inter coniuratos deliberaretur, an vna cum Caesare occidendus esset Antonius, dissuasit dicens, Hoc negotium quod pro legibus ac iure susciperetur oportere omni carore inturia. Noluit vir optimus caedem in plureis proferri. Plutarchus in Bruto.
Cato maior.
Admonebat eos qui potentes essent, vt parce vterentur sua potestate. quo semper vti possent. sentiens, potentiam clementia et comitate fieri diuturnam, ferocia breuem. Plutarc. in apoph.
Cicero.
Cum Caesar rerum potitus Pompeij statuas deiectas honorifice reposuisset: Caesar, inquit Cicero, dum Pompeij statuas reponit suas stabilit, sentiens, illum hoc non in Pompeij gratiam facere, sed vt sibi clementiae simulatione fauorem apud ciues conciliaret, atque hoc pacto suum regnum constabiliret. Plut. in apoph.
Iul. Caesar.
Tanta clementia erga hostes et rebelles vsus est, vt Marius non semel dixerit: Caesar: qui apud te audent dice re, magnitudinem tuam ignorant: qui non audent, humanitatem et clemen tiam. Brus. lib. 3. cap. 13.
Augustus Caesar.
Timagenes historiarum scriptor, multa petulanter in Caesarem, multa in vxorem, multa in totam illius domum dixerat. Caesar illum admonuit, vt moderatius lingna vteretur. Cum perseueraret male loqui, nihil aliud quam domo sua illi interdixit. Timagenes autem libros quos scripserat acta Caesaris continentes, recitauit, et combussit in odium Caesaris, quasi rerum ab illo gestanum memoriam abolere cupiens. Hunc tamen palam et pertinaciter inimicitias exercentem cum Caesare, nemo ciuium Romanorum ab aedibus suis exclusit: nam in domo Pollionis Asinij consenuit: Nunquam tamen Augustus cum hospite inimici expostulauit, nisi quod quodam tempore illi dixit, [gap: Greek word(s)] : i. alii bestiam siue viperam. Mox Pollionem parantem exeusare se interpellauit, dicens. Fruere mi Pollio, frue re: At cum Pollio nondum securus diceret, Si iubes Caesar, protinus illi interdicam domo mea. An istud: inquit, Augustus, me facturum putas, qui vos redegerim in gratiam? Fuerat antea Timageni iratus Pollio, nec aliam habebat desinendi causam: nisi quod illi
page 120, image: bs120Caesar irasci coeperat. Vtriusque maleuolentiam boni consuluit principis clementia. Erasm. lib. 4. apoph. ex Sueton.
Idem.
Lex erat, vt qui patrem occidisset, culeo insueretur: nec haec poena su mebatur, nisi de confesso. Ab huius poenae atrocitate Caesar vt liberaret manifesti parricidij reum, sic interrogauit, Certe pati em tuum non occidisti: ansam porrigens inficiandi. Tanta erat principis in iudicando lenitas. Eras. 4. apoph. ex Suetonio.
Iul. Caesar.
Quidam e turba statuae Caesaris eo ronam lauream imposuerat, candida fascia praeligatam: at quum tribuni detracta fascia hominem in vincula duci iussifsent, Caesar grauiter increpatos eos potestate prinauit: idque, ne regnum affectare videretur, causatus est, per illos sibi recusandi glotiam fuisse ademptam. Erasm. lib. 4. apoph.
Augustus Caesar.
Quum populus Atheniensium videretur deliquisse quiddam, scripsit ex vrbe AEgina: Non arbitror vos latere, quod vobis irascor, neque enim AEginae sum hybernatus. Nec aliud illis neque dixit, neque fecit: satis habens, illis comminatum esse nisi desisterent. Plut. in apoph.
Idem.
Quum quispiam ex Euclidis accusatoribus affatim et ad satietatem vsque dicendi libertate vtens, eo tandem profectus esset, vt tale quiddam diceret, Haec si tibi non videntur magna, iube vt mihi reddat septimum Thucydidis librum. His offensus Cae sar iussit illum duci, caeterum vt audiuit illum ex Brasidae posteris, reliquum esse, ad se venire iussit, ac moderate correptum dimisit. Eod. lib.
Idem.
Alexandriam vrbem munitissimam quum vi cepislet, suggestum ascendit, et adiuncto sibi Ario Alexan drino, ad ciues desperantes dixit, se ciuitati parcere, primum propter ipsius magnitudinem, deinde propter Alexandrum magnum conditorem eius vrbis, deinde propter Arium amicum optimum cuius haec patria esset. Rarae profecto clementiae fuit, non diripere ciuitatem, quae tam pertinaciter rebellarat. Erasmus in apoph.
Idem.
In villa quadam inquietas noctes agebat, interrumpentesomnos ipsius noctuae cantu. Miles aucupij peritus curauit apprehendendam noctuam: speque ingentis praemij ad Augustum pertulit, laudato Imperator mille nummum dari iussit, ille autem vsus est dicere, Malo viuat: auemque dimisit. Quis non miretur hanc contumaciam impune cessisse militi? Eras. l. 4. apoph. ex Suetonio.
Idem.
Augustus quum iam quadragesimum excessisset annum ageretque in Gallia, delatum est ad illum L. Cin nam adolescentem nobilem, ac Pom peij nepotem, insidias illi struere: dictum est vbi, quando, et quomodo aggredi vellet. Decreuerat enim sacrificantem interficere: Dictabatur proscriptionis: sententia, sed Augusto interim varias edente voces, ingressa Liuia vxor: Fac, inquit, quod medicisolent, qui vbi vsitata remedia non procedunt, tentant contraria se ueritate nihil adhuc profecisti ignosce.
page 121, image: bs121Cinna deprehensus vitae tuae nocere non potest, famae tuae prodesse potest. Protinus iussit accersiri solum ad colloquium: venienti alreram cathedram poni iussit Hoc, inquit, Cinna primum abs te peto, ne me loquetem interpelles: dabitur tibi loquendi tempus. His commemoratis pluribus in Cinnam beneficiis, quod seruasset repertum in castris hostium, quod Patrimonium omne concessisset, quod insuper ornasset sacerdotio: rogauit, quare putasset ipsum occidendum? perturbato Cinna, sic finiit obiurgarionem: Vitam tibi Cinna iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia: contendamus, vtrum ego meliori fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas. Et consulatum obtulit. Vis exitum? Cinna habuit perpetuo amicissimum, solus illo fuit haeres, nullis amplius insidiis ab illo petitus est. Sueton. in eius vita.
Idem.
AEmylius AElianus cum accusatus esset quod male loqueretur de Caesare, Augustus respondit nil aliud quam, Si male loquitur, sciat me quoque linguam habere, plura enim loquar de [?] vicissim. Mira Caesaris clementia, qui maledicum pro suo iure immaniter tractare potuissset. Eras. li. 4. apoph. ex Suet.
Idem.
Tiberius cum ad eum seripsisset, quam male a quibusdam hominibus lingua insectaretur, respondit: Satis est, si hoe habemus. modo ne malefaciant nobis. Eras. ibid. Ex Suet.
Nero.
Quum ex amore euiusdam capite damnati causae subscripturus esset Sextus Nero: Vtinam, inquit, literas nescirem. Vox parsimoniam humani sanguinis promittens, si exanimo prodisset. Senec. li. 2. de clem.
Traianus.
Quum sua clementia et humanitate antecessores suos omnes superaret, amicis aliquando culpantibus, quod nimis clemens erga suos esset: respondit, Talem se imperatorem esse priuatis, quales esse sibi imperator priuatos optaret. Bruson. lib. 3. cap. 4.
T. Vespasianus
Fratrem Domitianum insidias molientem, non est vltus, sed his verbis admonuit: Quid opus te parricidio petere, quod me volente obuenturum est, imo quod iam habes, imperij particeps? In Christiano vix reperias tam tum mansuetudinis. Erasm. libro 8. apoph.
Antoninus Pius.
Cassium senatorium virum occidi passes est, non iussit occidi, post otiam extinctum doluit, dicens, Voluisse sine senatorio sanguine imperium transigere. Mira clementia in affectatorem imperij. Inlius Capit.
Hadrianus.
Adeo contempsit inimicos, vt vni quem habuerat capitalem, forte obuio dixerit, Euasisti. Principibus in priuatis offensis debet esse satis, potuisse vlcisci. Dion.
Theodosius iunior.
Rogatus, cur neminem eorum quibus laedebatur, supplicio capitis afficeret? respondit, Vtinam mihi liceret et mortuos ad vitam reuocare. Spieg. in l. 2. c. 47. Panor. De reb. gest. Alphonsi. Eras. l. 8. apoph.
Idem.
Quum in Amphitheatro Constantinopoleos sederet spectator, et populus damnatus efflagitans clamaret,
page 122, image: bs122Crudeli bestiae artifex obiectus pugnet: compescuit immitem turbae vo cem, dicens, Nescitis, inquit, quod nos consueuimus clementer spectare, innuens, vbicunque adest princeps, illic oportere omnia mitius geri. Eras. li. 8. apoph
Aurelianus Caesar.
Quum Tyanam venisset, eamque occlusam reperisset, iratus dixit, Canem in hoc oppido non relinquam. Hac voce milires sunt erecti in spem praedae. Vrbe autem capta, militibunsque ex Caesaris promisso direptionem oppidi flagitantibus respondit, Agite, canem me negaui relicturum, canes omnes occidite. Et sic promissis satis fecit, et clementer hostes suos tractauit. Flauius Vopiscus.
Galienus.
Quidam vxori Galieni iunioris gemmas vitreas pro veris vendiderat: re comperta mulier flagitauit vindictam. Caesar iussit hominem corripi, quasi leoni obiecturus. Dein in caueam, dum impostor et populus expectat terribilem leonem, prosiliit eaput. Cunctis rem tam ridiculam mirantibus per curionem dici iussit: Imposturam fecit et passes est. Eadem opera fefellit impostorem, et irrisit vxorein. Trebell Pollio.
Alexander Seuerus.
Amici eius improbante humanitatem et clementiam Mammea mater, vxorque Memmia, saepe dicerent, Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperij fecisti: respondit, Sed securiorem et diuturniorem. Brus. l. 3. cap. 13.
Idem.
Ouinius Camillus antiquae familiae senator, cum rebellionem moliretur, et tyrannidem affectaret, hominis fraude intellecta, ad se vocari iussit, et egit gratias, quod Reip. curam sua sponte suscipere tentaret Mox ad senatum processit, ac tanti sceleris conscientia trepidum. consortem imperij appellauit, in palatium recepit, or namentis imperialibus et melioribus quam vtebatur ipse, decorauit, profectionisque comitem adhibuit. Quum que imperator ipse pedibus iter faceret, inuitanit Ouinium, et equo sedere iussit: denique mori paratum dimisiti AElius Lampridius.
Rodolphus imp.
Quam post morum mutationem clementior suis fuisser, quam ab initio imperij, obiurgatur ob id. Seuerum, inquit, et immitem fuisse me aliquan do poenituit, lenem et placabilem nunquam, Aeneas Sylu. li. 2. commentario rum de rebus gestis Alphonsi.
Sigismundus Caes.
Eos reges demum in terris beatos esse dicere solebat, qui eiectis ex aula sua hominib. superbis, viros mansuetudinis et misericordiae cultores in curia assessores haberent. AEneas Syluius de dictis Sigismundi imperat.
Alphonsus rex.
Cum argueretur aliquando, quod nimis mitis ac lenis esset erga suos vt qui nonnunquam etiam iis qui vel grauiter in ipsum deliquissent, ignosceret: Malo, inquit, multos mea clementia et mansuetudine seruare, quam paucos mea seueritate perdere. Panor. l. 2. de Alphonsi reb. gestis.
Idem.
Cuidam dicenti, caue ne tua haec clementia ac lenitudo in perniciem cedat: Imo vero respondit, multa mihi perferenda sunt, ne in inuidiam cadam, Pan. l. 2. de reb. gestis Alphonsi regis.
Idem.
Dicere solebat, Qui nimis lenem
page 123, image: bs123et m nsuetum principem quererentur, expectandum iis esse, vt vrsi, ac leones quandoque regnarent. Homi nis sane clementiam esse: beluarum, autem. feritatem. Pauor. l. 2. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Ab amico admonitus, ne malis et faeinorolis hominibus adeo mitis esset: Malos beneuolentia et clementia interdum citius quam seueritate in viam virtutis reuocari posse respondit Cogitandum tamen, ad priuatas iniurias principem facilem ad ignoscendum, in iis autem qua laedunt Rempub. seuerum esse oportere: ita tan. en, vt nonhominem, sed crimen ipsum insectari ac punire videatur. Panormitanus de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Interrogatus vero, cur erga omnes etiam male meritos tam humanus ac mansuetus esset: respondit, se quidem iustitia bonis gratum esse, malis autem clementia. Panor. lib. 2. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Frequenter etiam dicebat, nihil magis aduersariorum animos flectere, quam plaeabilitatis et mansuetudinis nomen. Panorm. lib. 3. de reb. gestis Alphonsi.
Infra de hostibus non crudeliter tractandis.
Idem.
Quum in obsidione Caietae susceptis impuberibus, senibus, omnique sexu bellis haud quaquam vtili, quos Caietani ob annonae penuriam ciuitate expulerant: quidam Alphonso regi dixisset, si tu hos non admisisses, Caietani paucis post diebus sese de dissent. Atego, respondit rex, pluris facio eorum vitas, quam Caietas centum. Facinus profecto regium et immorabile: ac Deo in primis gratum acceptummque. Quum enim vrbem per id tempus quadraginta ferme millium conatu capere nequisset, postea soluta ac diu desita iam obsidione, sine vi, sine arinis, ea gratitudine in ditionem redigit. Panor. lib. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Quum vero contra Venetos ac Floreutinos, potentissimos Italiae populos, haud equidem iniuria bellum suscepisset, et iam Neapoli aduersus eos magna animi fiducia contendisset. Florentini primum, mox Veneti oratores in agro Pelignensium obuiam facti sunt, pacem ab armato perhumiliter postulantes, cuius conditiones cum audire cuperent, Alphonsus dixisse fertur: Se nullum aliud pa cis datae pretium existimasse, quam hostes genibus aduolutos ad se, pacem dedisse. O clementiam omnibus prin cipibus imitandam, et nostro hoc seculo inter potentes rarissimam. Pan. lib. 1. de reb. gest. Alphonsi.
His cognata pete ex apopht. de Humanitate, Mansuetudine, atque Patienia iniuria.
De cognitione sui.
Thales.
Cvidam percontanti quid esset difficile: Seipsum, inquit, nosse, Atqui hoc vulgus putat esse facillimum Aliena rectius perspicimus quam nostra, et sibi quisque adulator est Laert. lib. 1.
Idem.
* Difficile est se nosse, inquit: sed beatum. Et haec est secundum naturam vita. Anton, et Max. ser. de cognit. sui.
page 124, image: bs124Chilon.
Dicere solitus est, Caue tibiipsi, siue a teipso, siue obserua teipsum. Nam Graece [gap: Greek word(s)] : vt admoneat, sibi quemque debere suspoctum esse. Omnes sibi cauent ab aliis: at frequenter, nemo magis hostis est homini, quam homo sibi, dum libidinem, dum iram, dum ambitionem aliasque cupiditates adhibet in consilium. Laer. l. 1. c. 4. Stob. ser. 19. Max. ser. 56.
Idem.
Volebat, Nosse seipsum quenque debere: atque ideirco Apollini aureis literis sacratum eius dictum fuit. Nam guise recte nosset, animam atqae corpus vt aequum est diligeret: neque quod vni est impartiendum, alteri praeberet. Quod cum plerique perpe ram faciant, id nullius alterius culpae est adscribendum, nisi quod nosipsos, idest, humanam compactionem agnoscere nolimus. Fulg. li. 4. c. 2.
Bias.
Vt homines ad sui cognitionem duceret, iubebat vt in speculo vnusquisque suas actiones contemplaretur, vt ho nestas magis ornaret, turpes vero emendaret. Stob. ser. 21.
Heraclitus.
Iuuenis adhuc omnium sapientissimus esse inde iudicabatur, quod rogatus quid sciret, respondisset, Sat scio quod nihil scio: Ex Aristonymi seriptis recitat Stob. ser. 21. Anton. in Melissa. par. 1. ser. 59. Max. ser. 56.
Diogenes.
Interrogatus quopam modo quis suimet praeceptor fieri posset? respondit, si seipsum eis, quibus alios increpat, increpuerit. Stob. ser. 1.
Simonides.
Conuiuio quodam exceptus, in quo Pausanias etiam erat. Iussus aliquid e sapientiae praeceptis depromere statim dixisse ad Pausaniam fertur: Memento te hominem esse. Id autem Pausanias tunc temporis non magno pere curauit, captus iam superbia, eo quod ad Medorum partes sese applicuisset, et elatus ob hospitij ius, quod ei cum rege intercedebat, forsitan etiam vino depulsus a sede rectae rationis. Cum vero iam esset Chalcoeco, et cum fame luctaretur, iamque calamitosissimam omnium mortem ob oculos cerneret: tunc in mentem ci venit Simonides, et magna voce exclamauit: O Cee hospes, magnum quiddam in tuo sermone inerat. Ego vero inani persuasione sum adductus, vt eum nullius momenti putarem. AElian. li. 9. de Var. hist.
Theocritus.
Cuidam quaerenti quare libros non scriberet, respondit: Quoniam, vt libet, non possum: vt vero possum, non libet. Stob. ser. 21. ex Aristonymo.
Socrates.
Dicebat, sese nihil scire praeter hoc vnicum, quod nihil sciret: reliquos vero ne hoc quidem scire. Antonius in Meliss. part. 1. ser, 59.
Idem.
Roganti eur nihil scriptum ederet, respondit: Quia video chartam multo pretiosiorem, quam ea quae scribenda forent. Stob.
Plato.
* Qui nihil, inquit, propemodum scimus, arbitramur nos omnia scire, non perntitentes autem alios, quae ipsi nescimus, agere, peccare cogimur ipsi cum agimus. Anto. et Max. serm. de cognit. suiipsius.
Philemon.
Philemon dicere solebat, homo cum sis id fac semper intelligas, et semper eris homo. Anton. et Maxi. ser. de cognit. sui.
page 125, image: bs125Demonax.
* Interrogatus, quando coepisset philosophari, tum dixit cum cognoscere meipsum incaepi. Stob. serm. 21.
Philippus Maced.
Cum ad Chaeroneam Athenienses vicisset. animum elatum ratione compescuit: et ne quid posthac per contumeliam: et fastum commiteret, hoc instituit, vt quotidie mane excitaretur e somno, his verbis: Surge rex, et hominem te esse cogita Stob. ser. 21. ex AEliano.
Alexander.
Alexander posteaquam ex diuturno morbo conualuit, nihilo se deterius affectum dixit. Admonuit enim nos (inquit) aegritudo, nec altum saperemus, vtpote mortales, Stobaeus ser. 21.
Placilla.
Placilla Theodosij imperateris vxor pientissima, subinde maritum admonere solebat, iam in Caesare euectum, vt se olim priuatum hominem fuisse cogiraret. Quem putabat prae caeteris ad Romanae reipub. guberna eula assumptum, non ferocius superbiret, atque iam Deum se factum existimaret, vt alij sed vt hominem se esse cogitans, variis cum subditis fragilitatibus obnoxium, rite gubernaret imperium, tanquam Dei seruus: Nicephorus Callistus libro 12. cap. 42.
Basilius.
* Memor, inquit, naturae, nunquam superbies, Memor autem eris ipsius, si teipsum obserues. Anton. et Max. ser. de coguit. sui.
Idem
* Accurata cognitio tuiipsius sufficienter te veluti manu deducet ad notionem et contemplationem Dei, ibidem.
Didymus.
* Nosse, inquit, ignarum se esse, sapientiae est: et scire se iniustitiam fecisse, iustitiae. Ibid.
Chrysostomus.
* Is maxime se nouit, qui se nihil esse putat. Ibid.
De collega inutili.
Scipio AEmylianus.
Creatus censor, addito collega Mummio, viro magnae quidem nobilitas, sed virae dissolutioris, pro rostris dixit, se ex maiestate Reipublicae omnia gesturum, siue ciues sibi dedisset collegam, siue non dedissent: innuens, satius fuisse non habere collegam censurae, quam talem collegam: Valer. Max. l. 6. c. 4. Plin. de Viris illustrib. 58. et Bruson. lib. 4. cap. 5.
De coitu et venere.
Pythagoras.
Rogatus a quodam quando esset congrediendum cum foemina: Cum voles, inquit, teipso fieri debilior. Multa Venus eneruat hominem. Laer. l. 8. ca. 1.
Idem.
Idem dicere solebat, Ne saepe homo ab homine. Hoc aenigmate, frequente venereorum vsu interdrcens. Stob. ser. 15.
Aristoteles Cyrenaeus.
Interrogatus, an amor coitus gratia fieret? Neque eius gratia, dixit, neque sine eo. Stob. Ser. 61.
Lycurgus.
Quodam admirante quamobrem vetuisset sponsum cum sponsa simul
page 126, image: bs126dormire sed statuisset, vt vterque cum suis aequalibus maximam dier partem versaretur, cumque his totas noctes quiesceret, cum sponsa vero furtim ac verecunde congrederetur. Primum, inquit, quod vt corporibus essent validi, si non vterentur congressu ad satietatem: dein: vt illis amor mutuus semper maneret recens ac vigens: denique, vt foetus ederent robustiores. Plut. in Lacon.
Alexander.
Duabus potissimum rebus, cum Deus a multis praedicaretur, se quod mortalis esset, deprehendere dicebat, somno et coitu: quod haec prae cipue proderent, humani corporis imbecillitatem. Somnus enim mortis imago est, et coitus species est morbi comitialis. Plutarchus in Alexandro.
His cognata sunt, quae in apopht. de Amore, Incontinentia, Libidini, etc. reperies.
De comitate.
Diogenes.
SOlitus est dicere, manus non esse porrigendas amicis, complicatis digitis. Innuens, non satis esse, si comes nos praebeamus amicis, sed comitati comitem adiungendam beneuolentiam, et benignitatem. Laert. li. 6. et Eras. l. 3. apoph.
Socrates.
AEschines cum cuperet esse ex numero discipulorum Socratis, suam que apud praeceptorem excusaret paupertatem, moleste ferens, quum alij Socratis amici multa subinde largirentur, se solum nihil posse: Annon intelligis inquit Socrates, quam magnum munus mihi dederis, nisi forte teipsum parui aestimas? Comiter suscepit discipulum egenum, de nihil mercedis postulauit ab eo, quem pauperem esse nouerat. Laer.
Antalcidas
Rogatus a quodam, quo pacto quis maxime placere possit hominibus? Si inquit, loquatur illis iucundissima, praestet autem vtilissima. Plut. in apoph. Lacon.
Telecrus.
Fratri suo quaerenti, quod ciues erga se non perinde afficerentur, atque erga illum: sed inhumanius tractarent, quod nondum ab illis esset creatus Ephorus: Tu (inquit) extra omnem comitatem positus iniuriam ferre nescis, ego autem scio. Sensit, comitatem plurimum posse ad conciliandum ciuium fauorem. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Quidam causam detulit ad oratorein: is negauit, ac detulit ad alterum qui recepit. At is qui detulerat. dicere solebat, sibi gratiorem fuisse orationem eius qui negarat, quam eius qui recepit: Quod ille comiter recusasset, hic grauiter et inamoeno vultu recepisset. Eras. l. 8. apoph.
C. Cotta.
Dicebat se operam suam, in eo quod non contra officium peteretur. solere polliceri omnibus: sed impertire illis tantum, apud quos optime poni arbitraretur. Cic. ad Quint. fratrem, de petitione consulatus.
Traianus Imp.
Amicis incusantibus, quod parum memor imperatoriae maiestatis, nimium esset omnibus expositus, respondit: Talem praestabo me imperatorem priuatis, qualem optarem ipse priuatus. Eras. Rot. lib. 8. apoph. Brus. l. 3 c. 4.
page 127, image: bs127De commendatione.
Agesilaus.
QVidam petit ab Agesilao, vt se scriptis ad hospites et amicos suos Asiaticos literis commendaret, quo apud illos ius suum consequeretur, respondit: Nihil esse opus literis commendatitiis. Nam mei, inquit, hospites sua sponte quae iusta sunt faciunt, etiam si illis non scripsero. Apud bonos et in bona causa superuacua est commendatio, quum ipsa res impetret quod precibus exoraretur. Plut. in Lacon. apoph.
Augustus Caesar.
Augustus filios suos nunquam populo commendauit, nisi cum hac exceptione: Si merebucur. Honorem non authoritati, sed meritis tribui volens. Eras. l. 4. apoph ex Suet.
Antoninus Pius.
Rogatus cui filium commendaret, vobis, inquit, si promeretur, et diis immortalibus. Fanorem noluit suae authoritati tribui, sed filij meritis, Iulius Capitolinus.
De comoedise libertate.
Crates.
CRates Thebanus cum filium Pasiclem in meretricis domum perduxisset, dixit: Hoc tibi est patrium coniugium. Nam moecbi Tragici praemia referunt exilia ac caedes: Comici autem scortatores ex luxu et temulentia lucrifaciunt insaniam. Sensit homo ethnicus, quasi tragicam esse rem adulterium: propterea quod plerunque crudelis sit eius exitus. Scortari autem esse comicum, scortatio enim non mortis damnatur supplicio: nihilominus tamen, qui depereunt in meretricem, in eo moediis inducuntur (vt sunt re vera) insanis similes. Laertius libr. 6, cap. 5.
Socrates.
Quum in Aristo phanis comoedia, cui titulus Nebulae, multis et acerbis conuiciis proscinderetur, et adstantium quidam diceret, Non haec iniquo fers animo Socrates? Non per Iou em, inquit, aegre fero, si in theatro, perinde vt in magno conuiuio, salibus mordeor. Mos hic etiamnum durat a pud quosdam Germanos, vt in celebribus conuiuiis adhibeatur dicax aliquis, qui in conuiuas iaciat scommata: quibus commoueri, vehementer iuciuile habetur. Eras. lib. 3. apoph.
Xenocrates.
A Bione dictis lacessitus, Non sum, inquit, tibi responsurus, neque enim tragoedia, quum a comoedia taxatur, dignatur eam responso. Nota est veteris comoediae licentia, in qua multa scommata iaciuntur, et in ipsos poetas, et fabularum personas: at tragoedia non dignatur vicissim hu miles personas attingere. Laert. lib. 4. ca. 2.
Lacones.
Comoedias et tragoedias non audiebant, vt nec serio nec ioco quicquam audirent repugnans legibus. Leges enim prohibent stupra, incestum et adulteria: prohibeut dolos, iniuriam, furta, caeteraque flagitia: at in fabulis talia poetae diis affingunt. Nec placuit illis quorundam excusatio, fabulas ad voluptatem fingi, non ad fidem veri. Voluptas ea corrumpit imbecillium animos. Hanc ob causam Archilocum poetam cum venisset Lacedaemonem, cadem hora
page 128, image: bs128expulerunt, quod intellexerant ab illo scriptum, satius esse abiicere arma quam mori. Plut. in apoph.
De compassione seu condolentia.
Sotrates.
* Dicebat medicos aegrotis, amicos infortunatis consulere debere. Stobaeus.
Antonius Verus.
Dicere solebat inhumanum plane esse, humanis casibus et calamitatibus non ingemiscere. Innuens eos ab hominum natura alienissimos esse, qui aliorum miseriis non afficiuntur, ac instar lapidum in aduersis amici rebus stant immoti. Capitolinus.
Anonymus.
Quidam deciderat in puteum pro fundum, eum quum vidisset quispiam, commiserans hominem, dixit: Miser commodo in puteum decidisti? Tum ille, Quid refert, quomodo inciderim: hoc potius age, vt hinc possim educi. Refertur a diuo Augustino.
De concordia
Antisthenes.
FRatrum inter se concordiam dixit Antisthenes quouis muro firmius munimentum. Id dictum et ad ciuium concordiam accommodari potest. Laer. li. 6. c. 1.
Musonius.
* Dicebat, nullas nuptias sine concordia esse honestas: nec vllam societatem vtilem. Improbos vero inter se concordiam alere non posse. Sicuti lignum rectum cum curuo, aut duo ligna curua inter se eonuenire nequeunt. Stobaeus sermone 78.
Melanthus.
Quum Gorgias sophista recitaret in Olympiacis ludis apud Graecos orationem de concordia, Melanthus quidam, Hic inquit, de concordia totius Graeciae disserit, qui sibi vxori, et ancillae, tribus duntaxat, vt concordi ter viuant nondum persuasit. Eras. 6. apoph.
Leo Byzantius.
Leo Byzantius sophista venit Athe nas, populo dissidiis tumultuanti eoncordiam suasurus. vbi prodisset in suggestum, corpore admodum pusillo, omnium risus obortus est. Ille fortuitam occasionem vertens in prooemium: Quid, inquit, ô viri Athenienses, si conspiceretis vxorem meam? quae tam pusilla est vt vix per tingat ad genua mea. Ad hanc vocem quum maior etiam populi risus sublatus esset, subiecit, At nos tam pusillos si quando dissidemus, vix ciuitas Byzantium capere potest. Ita ferme Plutarchus in praeceptis politicis. Sed eandem fabulam multo aliter narrat Philostratus in Sophistis. Nempe quum piodisset ad populum, dicturus de cocordia ipsa statim specie risum mouit populo, quod obesus esset, ac ventre praegrandi. At ille nihil turbatus risu multitudinis, Quid, inquit, ridetis viri Athenienses? Vxor mihi est me multo obesior, et tamen concordes vnus capit lectulus, discordes ne tota quidem domus, Quod refert Philostratus, et probabilius est et festiuius.
Isaus sophista
Lacedaemonij cum periclitarentur, ac de ciuitate moenibus cingenda
page 129, image: bs129consularent, Homericum carmen recitauit Isaeus Sophista:
Scutum hasit scuto, galea galea, atque viro vir.
Et adiecit, Sic mihi state Lacedaemonij, et muris cincti sumus. Philostrat. in Sophistis.
Archidamus.
A duobus inter se dissidentibus delectus arbiter, ambos duxit in lucum Mineruae, cognomento Chalcioecae sacrum ibi exegit ab illis iusiurandum, vt starent arbitri iudicio. id vbi iurassent: Pronuntio, inquit, ne prius hunc locum exeatis, quam quod inter vos est dissidij ponatur, et inuicem reconciliemini. Reperit vir ingeniosus, quo pacto fieret, vt nec ambos offenderet recusato arbitrio: nec alterum e duobus alienaret, si pro altero contra alterum tulisset sententiam. Apud Lacedae monios au tem nefas erat fallere, quicquid Mineruae templo promissum esset. Plutarch. in Lacon.
Agesilaus.
A quodam percontatus quam ob causam Sparta moenibus non cingeretur? Ostendit ciues armatos et vnanimes: Hi, inquiens, sunt Spartae ciuitatis moenia. significans, Resp. nullo munimento tutiores esse quam virtute ciuium consentientium. Plutarchus in apoph. Lacon. Erasm. lib. 1. apoph.
Idem.
Similiter cum alius quidam interrogasset hoc ipsum: Ciuitatem non saxis lignisve, sed pro vallis ac moenibus, incolentium virtute muniri oportere, ait, quos si iungit, concordia, nullius potest esse murus inexpugnabilior. Plut. in Lacon. apoph.
Callicratidas.
Quum ad Cyrum regem mitteretur, vt pecunias belli exigeret, et ter a rege bibulo non admitreretur. dicessit, iurauitque, apud comites, vt primum Spartam rediisset, nihil non facturum, vt Graecos inter se conciliaret, quo barbaris fierent magis formidabiles, desinerentque illius regis viribus inter se pugnantes egere Singularis profecto fuit prudentiae vir, quod perspexit Graecos non alia magis ratione posse reddi barbaris formidabiles, quam si depositis intestinis simultatibus, mutuam inter se concordiam sancirent. Plutar. in Lacon. apoph.
Agesipolis Pausaniae F.
Quum Athenienses querimoniarum, quas cum ipso mutuas habebant, arbitram delegissent. Megareusium ciuitatem, quae controuersiam inter eos componeret: Turpe, inquit, si Megarenses melius norunt quid instum sit, quam hi qui se Graecorum duces ac rectores praestitissent. Megarenses apud Graecos male audiebant, de quibus iactatum est, quod neque primi essent, neque secundi neque tertij, neque quarti, neque vllo in numero: cum Athenienses pleraeque Graeciae imperarent. Ab ipsis igitur quibus cum litem habebat: rex nolebat finiri dissidium: simul declarans, et quam suae fideret causae, et quam aduersariis non diffideret: malens clarissimae ciuitaris iudicio vinci, quam Megarensium arbitrio vincere. Plut. in Lacon. apoph.
Lycurgus.
Quum agros inter ciues diuisisset, et post longum tempus ex peregrinatione veniens, in agris Lacedaemoniorum forte manipulorum aceruos in messe conspexisset ordine positos: ridens ad eos qui ad erant, dixisse fertur: vt tota Lacedaemon videtur
page 130, image: bs130multorum esse fratrum, qui nuper inter se diuiserunt haereditatem. Bono principi nil iucundius erat, quam suorum ciuium concordia. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Ad ciues suos qui scripserant, quo pacto hostium impetum repellere possent: Si pauperes. ait, manseritis: et contentiones mutuas deposueritis. Complexus est autem vnico quasi verbo, vir sapientissimus, quid ciuitatibus exitium potissimum pariat: immodicae videlicet diuitiae, ac omnis concordiae neglectus. Brus. lib. 2. cap. 4.
Demetrius.
Cum aliquando a venatione rediret ad patriam legationem iam audientem succinctus vt erat telis, accessit, eumque osculatus consedit: Haec, inquiens, concordia regni nostri tutissimum erit praesidium. Discedentibus itaque legatis, Renuntiate inquit Antigonus, ô viri, talem amorem, animique pietatem, qualem vidistis. Brus. lib. 2. cap. 4. ex Plutarcho.
Scilurus.
Scilurus octoginta liberos masculos habens, cum esset moriturus, fa sciculum iaculorum singulis porrexit, iussitque rumpere. Id cum singuli recusassent, eo quod videretur impossibile. ipse singula iacula exemit, atque ita facile confregit omnia, filios admonens his verbis: Si concordes eritis, validi inuictique manebitis: contra, si dissidiis et seditione distrahemini, imbecilles eritis, et expugnatu faciles. Non potuit Scytha magis Scythice rem ob oculos ponere. Plutarchus in apoph. Stob. ser. 82.
Themistocles.
Cum Xerxes expugnatis Thermopylis crudeliter tractasset Astum. et hac fama perterriti classiarij cogitarent de repetenda domo. idque ple rique suaderent: solus Themistocles obstitit, dicens eos vniuersas hostibus fore pares, dispersos vero perituros. AEmylius Probus.
Anonymus.
Chij aliquando cum grauissimo seditionis morbo laborantes, tumultum inter se excitarent: quidam inter illos homo natura ciuilis et pacis amans, ad eos qui omnes amicorum suorum aduersarios ex vrbe volebant eiicere: Nequaquam, inquit, sed cum victoriam obtinuerimus, relinquamus aliquos, ne procedente tempore non habentes aduer sarios, nobis ipsis bellum inferamus. Atque hoc dicto persuasit, vnitatem et concordiam in Repub. retinendam esse. AElianus lib. 14. de Varia historia. Plut.
Tyresius.
Scipio Africanus quum Numantinos saepe victores iam fregisset, obsessosque tandem expugnasset: Tyresium principem Celticum rogauit, qua de causa Numantia aut prius inuicta aut post euersa fuisset? respondit Tyresius, Concordia victoriam discordia exitium praebuit. Brus. lib. 2. cap. 4.
Mycipsa.
Myeipsa rex iamiam moriturus, filios suos paterno monet affectu, vt concordes sint, aureis semper literis scribendam sententiam addens: Con cordia paruae res crescunt, discordia autem maximae dilabuntur. Sallust. de bello Iugurthino.
Senitus Imp.
In grauissimum morbum incidens
page 131, image: bs131posteaquam vitae suae finem instare animaduertit, ad se vocauit Marcum Antonium et Getam filios, a quibus quid vellet percunctatus: Facite, inquit, vt conueniat inter vos, locuple tate milites, caeteros omnes contemnite. Sciebat enim, filios regni cupidissimos post mortem de successione disceptaturos: et nisi militum animos pecunia flecterent, penitus interitu ros esse. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in vita Seueri.
Iouianus imp.
Cum solicitaretur vt responsum daret Macedonianis supplicantibus, Odi, respondit, omne contentionis genus: concordiam autem vnice amplector et amo. Nicephorus Callistus lib. 10. cap. 40. Eccles. hist.
De confessione.
Pythagoras.
* Dicebat peccata non esse verbis tegenda, sed tentandum vt repre hensionibus curarentur, Ant et Max. serm. de iniust. peccato, et confess.
Aristoteles.
* Non multum ab impeccabili discedere dicebat, qui peccatum vt decet fateretur. Ibidem.
Lysander.
In Samothracia oraculum petens, iussus est a sacerdote dicere, quid deterrimum in vita egisset. Ipse quoque sacerdotem rogauit, vtrum iusse suo, an deorum, id facere oporteret? At illo dicente, deorum. Tu igitur, inquit, mihi concede, vt illis, si percontentur, dicam. Bruson. lib. 2. cap. 13. ex Plut. in Laconicis.
Antalcidas.
Interrogatus a sacrorum ministro, quibus rebus per omnem aetatem operam dedisset? Non opus est, inquit, vt tibi hoc dicam: sed si quid male egi, Diis nequaquam incognitum est. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Sacerdos quidam Laconem initia turus, rogabat in quibus ab ineunte aetate potissimum peccasset? At ille: Hoc, inquit, Deos nequaquam laret. Verum cum magis vrgeret responsum, Lacon rogauit etiam. Num hoc sacerdoti vel diis ipsis dicendum esset? Quum respondisset, Diis: Tu igitur secede parum, inquit, ne audias, Diis dicturus eram. Plutarchiin Lacon.
Senica.
* Quare vitia sua nemo consitetur? quia etiam nunc in illis est. Somnium narrare, vigilantis est: et vitia sua confiteri, sanitatis est indicium. Expergiscamur ergo, vt errores nostros coarguere possimus. Epist. 54. ad Lucill.
De coniugio.
Crates.
Hipparchia Metroclis soror adamauit Craterem apud parentes minitans se sibi conscituram necem, ni philosopho nuberet. Ab hoc affectu quum nec parentum verbis, nec Cratetis adamati suasu reuocari posset: Crates surgens, detracto pallio nudauit tergum gibbo deformatum: Ne quis circumueniatur, inquit, hic est sponsus: et proiecto baculo et pera, Haec, inquit, dos est. Super his delibera, neque enim mihi coniunx esse poterit: nisi cui placeat idem institutum. Quum accepisset conditionem puella, mox substrato pallio cumilla congressus
page 132, image: bs132est, parentibus adstantibus. Itaque consuminatum est Cynicum matrimonium. Laer. lib. 6. cap. 7.
Pittacus.
* Interrogabat quendam, quamobrem vxorem ducere nollet? qui cum respondissent, Quouiam si formosam duxero, habiturus sum communem, sin deforme, poenam: haud quaquam, dixit Pittacus. Sed si pulchram duxeris, non erit tibi poena sin deformem, non habebis commu nem. Stob. ser. 65.
Antisthenes.
Quidam censebat sapienti non esse ducendam vxorem, sed Antisthenes contra, censebat ducendam esse: at non voluptatis, sed liberotum gratia. Debetur hoc naturae, et patriae. Sed cum optima indole praeditis congredietur, vt ex bonis nascantur boni. Quin et amabit maritus vxorem, non vulgari more, sed iudicio, is enim vere et constanter amat, qui iudicio amat. At sapiens optime diiudicabit, quae sint amore dignae: aduer sus eos qui vxores se iactant habere pro matulis, Recitat Eras. Rot. lib. 7. apoph. ex Laert. lib. 6. cap. 1.
Charilaus.
Charilaus percontanti quamobrem Lacedaemonij virgines nudas producerent in publicum, vxores, vero tectas: Quoniam, inquit, virginibus mariti sunt inueniendi, vxores vero seruandae iis qui eas nacti sunt. Huc spectabat ea consuetudo, vt nec puellis deessent mariti, nec contaminarentur matrimonia praeter aliarum gentium consuetudinem, vbi virgines videri nefas est, vxores oculis hominum exponuntur. Plutarch.
Anonymus.
Ciues qui a nuptiis abhorrerent, coelibesque viuere mallent, a spectaculis quibus nudi pueri incedebant, arcebat Lycurgus, aliasque addebat ignominias, hac arte prouidens diligenter, vt ciues creandis liberis operam darent. Quum enim mos esset apud Lacedaemonios, vt iuniores senioribus multum honorem cultumque praestarent, hoc honoris ademit iis, qui coniugibus ductis nollent augere ciuium numerum. Vnde nec illud in Dercillidam dictum reprehendit quisquam, quum tamen belli dux esset probatissimus. Cum enim aduenienti iuuenis quidam non assurgeret, atque ille diceret, Non mihi assurgens cessisti? Nec tu, inquit, mihi cessurum genuisti. Tam procax iuuenis dictum in seniorem, cumque bellica laude celebrem, nun quam tulisset populus Spartanus, nisi pro pessimis ciuibus habuisset eos, qui sponte steriles esse statuissent, nec agnoscerent quid patriae deberent. Nam rem propius intuentibus, non ita magnum discrimen est inter eum qui ciuem occidit, et qui ciuem Reipublicae dare quum possit recusat. Plut. in Lacon.
Lycurgus.
Quum certum tempus praeseripsisset quo puellae nubere, iuuenes ducere deberent: interrogatus cur id statuendum putasset? Vt, inquit, soboles ex adultis perfectaeque aetatis parentibus nata, valida sit et vegeta. Et coitu praepropero non solum laeduntur corpora gignentium, verum etiam proles nascitur imbecilla. Tum qui ante tempus dant operam liberis, carent apud illos authoritate quam aetas conciliat: rursus qui vergente iam aerate, nec fruun tur liberis suis, nec cos possunt ad perfectam institutionem perducere:
page 133, image: bs133morte senioque praeuenti. Plut. in La conicis.
Leonidas.
Leonidas Anaxandridae filius, et Cleomenis frater, cum ad bellum contra Persas proficisceretur, Gorgoni vxori suae interroganti, quidnam man dare vellet: Nihil aliud quam vt nubas, inquit: et bonos liberos parias. Quo dicto primum ostendit, in eo praelio se periturum: deinde suadet vxori ne vidua maneat, sed nubat, filios educet Reip. Plut. in Lac. apoph.
Demosthenes.
* Dicebat homines sui seculi mere trices habere, ad voluptatem explen dam, concubinas ad quotidianam cor poris curam: vxores vero (subiiciebat) ducendae sunt, vt liberos legitimos gignamus, et familiae fidam custodem praeficiamus, Stobaeus serm. 65
Antianirae.
Antianira Amazonum regina, demirantibus quod nupsisset claudo: satis, Cynice respondit, [gap: Greek word(s)] , id est, elaudus optime virum agit. Sensit, maritum adhibendum non ad oculorum oblectamenta sed ad vsum coniugij Feruntur autem claudi salaciores esse caerteris, et ob id ad gig nendam prolem magis accommodi. Erasin. lib. 9 apoph.
Hut refer apoph. de V xore ducenda, et non ducenda, et C.
De coniugali amore.
Thesea.
EA fuit Dionysij soror, nupta Polyxeno, quae postqua maritus metu tyranni profug isset, et rex sororem accusaret, quod conscia fugae mariti non indicasset: Adeone, inquit, Dionysi, me vilem abiectique animi foeminam iudicas, vt si sensissem illum mo liri fugam, non me illi nauigationis et omnium fortunarum comitem additura fuerim? Eras. 5. apoph. ex Plut.
Portiae.
Bruti vxor Portia Catonis filia, po steaquam sensit conspiratum de Caesare interfi ciendo, ea nocte quae prae cessit diem in quo Caesar occisus est, egresso cubiculum Bruto cultellum to sorium velut vnguium resecandorum gratia poposcit, coque quasi forte de manibus elapso, seipsam grauiter vul nerauit. Mox Brutus clamore ancilla rum in cubiculum reuocatus, obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Hic illa clam marito: Non hoc, inquit, temere feci: nam experiri volui, si quod constitutum est, parum cesserit ex sententia, quam aequo animo me ferro sim peremptura. Plutar. in Bruto.
Iuius Casar.
Pompeiam vxorem, quod sinistra fama laboraret, quasi cum Clodio rem habuisset, repudiauit quidem. Caete rum cum Clodius hoc nomine reus perageretur, Caesar citatus testis nihil mali de vxore dixit. At cum accusator diceret. Cur igitur cum illa fecisti diuortium? Quoniam oportet, inquit, Caesaris vxorem etiam a calumnia puram esse. Praeter argutiam responsi, laudari potest et ciuilitas? quod repudiatae coniugis famae pepercit. Plu. in Ro. apoph.
De coniugali pudicitia, consule titulum de Pudicitia.
De coniugij molestiis.
Piotatus
Expertus dicebat AEqualem ducito: quum ipse domi haberet opulentiorem,
page 134, image: bs134ac perinde morosam et imperiosam, id latius explicat in Chi liadibus Erasm.
Antisthenes.
Antisthenes ado lescenti consulenti, euiusmodi vxorem ducere expediret? si formosam duxeris, inquit, habebis communem: sin deformem, habebis poenam. Suasit, ducendam esse vxorem, quae nec fastidium viro moueret, ob deformitatem: nec ob insignem formam peteretur ab adulteris. Tribuit autem Gellius hoc dictum Bianti, sed Laert. lib. 6. cap. 1. Antistheni.
Demonax.
Epicteto Cynico, suadenti, vt vxore ducta daret operam liberis: neque enim id indignum esse philosopho: Da mihi, inquit, igitur vnam e filiabus tuis. Notans illum inepte suadere alteri, quod ipse non faceret. Eraf. lib. 8. apoph.
Cato.
Narratur illud Catonis dictum, Si sine vxoribus mundus esse possit, vita nostra non esset absque diis. Sensit felicissimam hominum vitam fore si datum esset a coniugio liberos viuere. Sed, vt idem ait, apud A. Gellium, cum illis incommode viuitur, sed sine illis omnino viuitur, vt merito dici possit vxor necessarium malum. Eras. lib. 8. apoph. At celestis veritas, vxorem bo num necessarium esse asserit.
Alphonsus.
Dicere solebat, ita demum matrimo nium tranquille, citraque querimonias exigi posse, si maritus surdus fiat, vxor caeca, innuens, opinor, foe mineum genus obnoxium esse zelotypiae, atque hinc oriri, rixas et querimonias: rursum maritis permolestam esse vxorum garrulitatem: qua molestia caritu rus sit, si fiat sur dus: nec illa vexabitur adulterij suspicione, si careat ocu lis. Erasm. lib. 8 apoph.
Vide apophtheg. de Vxore non ducenda.
De coniugio iterato.
P. Syrus.
EVm improbe Neptunum accusare dicebat, qui semel ex naufragio liberatus, iterum mari se credit. Transfertur autem ad eum, qui secun dam duxit vxorem. Brusonius lib. 4. cap. 25.
Dionysius.
Matri suae praeter aetatem nubere cupienti, Ciuilia, inquit, ô mater, iura violari possunt, naturae ius nequaquam. Significans, contra naturam esse, si vetula, quae iam parere non po test, nubat. At hodie nubunt septuage nariae. Plutarc. in Reg. apoph. et Brus. lib. 4. cap. 1.
Annia.
Ab amicis adhortata, vt post defunctum priorem maritum, alteri nu beret, cum aetas esset et integra, et forma praest antissima adhuc: quorum alterum praeberet spem prolis, alterum promitteret amorem mutuum: nullo inquit, pacto hoc factura sum: si enim bono viro nupsero, nolo post hac timere ne amittam: sin vero malo, quae me caperet dementia, vt post optimum talem admitterem? Eras. lib. 8. apoph.
Valeria.
A quodam rogata quam ob rem defuncto Seruio marito, nulli posthae nubere vellet? Ideo, inquit, hoc facio, quia Seruius meus, licet aliis defunctus sit, apud me viuit, viuetque semper. Erasmus libro 8. apophthegm.
page 135, image: bs135Martia Catonis F.
Interrogata, quam ob causam post mariti mortem, alio se copulare viro renueret? Respondit, Quia non virum facile inuenero, qui me magis velit, quam mea. Noluit probare castissima matrona hoc coniugium, quod mutuo careret amore. Quae dotis enim causa nubit viro, concubinum verius quam maritum habebit, Erasm. 8. apoph.
Portia.
Cum laudaretur apud eam mulier quaedam vt bene morata, quae tamen iterarat matrimonium: Felix, inquit, ac pudica matrona non nubit nisi semel. Non passa est illam inter bene moratas numerari, quae citra necessitatem ascisceret alterum virum. Nam multas hoc cogit egestas. Porro coitus gratia nubere, est non vere pudicarum. Eoque dixit, Felix, excusans necessitatem. Eras. li. 8. apoph.
Eadem.
Quum diutius lugeret maritum ro gata quem esset habitura diem luctus vltimum: respondit, Quem et vitae. Sic illa Ethnica, magno sane cum dede core plurimaium Christianarum, quae viro nondum elato iam nupserunt. Idem.
Barbara Imperatrix.
Erat Sigismundi Caesaris vxor, quo satis functo vidua superstitit, ei autem diceret aliquis, imitandum turturis exemplum quae mortuo marito, perpetuam castitatem seruaret: Si me, inquit, ratione carentes imitari volucres iubes, cur non columbas potius passeresque proponis? AEneas Sylu. de dictis Sigismundi et Friderici imperatoris.
Vide apopht. de secundis nuptiis.
De conscientia bona.
Chilon.
Iam grandaeuus dicebat, se sibi nul lius facti conscium esse, cuius poeniteret, vno excepto, quod cum esset ascitus arbiter, vt inter duos amicos finiret controuersiam, nec quicquam vellet aduersus leges facere, persuasit alteri amico, vt ad alios deferret arbitrium. Hoc pacto et legem serua uit, et amicum. Hic scrupulus nonnihil mouebat senis amicum, quod per fectae virtutis fuisset, nullo metu a regula legum deflectere: nec illius amicitiam magnifacere: qui ob sentem tiam secundum leges, non secundum ipsum datam, desineret amicus esse. Quid illa sanctius anima, quae per omnem vitam, quae illi longo contigit, hoc tantum criminis admisit? Laert.
Bias.
Interrogatus, quaenam res in vita metu careret? Bona conscientia, respondit. Stob. ser. 24. Antonius in Me lissa. part. 1. serm. 66. Maximus serm. 24.
Periander.
Percontatus, quid in minimo esset maximum? Respondit Bona mens in corpore humano. Stobaeus ser. 1. de Prudentia.
Idem.
Interrogatus, quid esset libertas? Recta conscientia, dixit. Stobaeus sermon. 24.
Socrates.
Rogatus, quinam tranquille viuerent? Illi, inquit, qui nullius absurdita tis sibi conscij sunt. Stob. sermon. 24. Anton. in Meliss. part. 2. ser. 77.
Pericles.
Moriturus hoc nomine sibi gratulabatur, quia ipsius causa nullus Atheniensium
page 136, image: bs136pullam vestem induisset, signisicans, se nuili causam mortis fuisse, nec vlli diem ad ipso capitis dictum. Pullati sunt, qui mortuum lugent: et olim capitis reum amici pullati pullatum comitabantur. Plut. in Graec. apoph.
Isocrates.
Dicebat, omnino non sperandum esse, si quid turpe feceris, te latiturum, Quamuis enim lateas alios, tute tamen tibi male conscius eris. Stob. serm. 24.
Idem.
Dicebat nihil celandum esse prorsus illorum quae quis possidet, aut facit, aut facturus est. Siquidem circa res latentes necessario multum timoris et metus contingit. Stob. ser. 24.
Idem.
* AEmulemini (inquiebat) non opulentissimos, sed de nullo crimine sibi conscios. Cum hac enim fortuna suauissime quis vitam agere possit. Ibid.
Agis.
Ab Ephoro interrogatus, num etiam poeniteret eorum quae gessisset? impa uide respondit. Nequaquam poenitet: cum sciam, me prudentiam cum honestate semper coniunxisse, nullam enim aliam ob causam, nunc ad supplicium mortis ducor. Quo dicto ostendere voluit suam innocentiam, et benefacti conscientiam: etiam in ipsa morte. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Cum captus et damnatus Ephoris, duceretur ad mortis supplicium, vidit quendam misericordia motum eius fortunam flere, cui ait: Noli flere propter me, quia praeter ius et aequum ad dirum hoc supplicium ducor, meliorque sum iis qui ad mortem me damnarunt. Quo dicto ostendit, eos bene mori, et ho neste, qui contra fas et omne ius suppliciis afficiuntur. Plutarchus in Lacon. apoph.
Epictetus.
* Parentes (inquiebat) pueros nos paedagogo tradiderant, qui vbique obseruaret, ne laederemur. Deus autem iam viros insitae conscientiae custodiendos tradit. quae quidem custodia et conseruatio nequaquam contemnenda est: quoniam et Deo displiceret, et conscientiae ipsi nostrae hostes essemus. Stob. ser. De conscientia.
Senseca.
* Bona conscientia prodire vult et conspici. Epist. 97. ad Lucil.
Iulius Drusus.
Eius aedes pluribus ex partibus patebant vicinorum prospectui. Hoc iicommodum faber se quinque talentis correcturum pollicebatur, effecturum que ne pars aliqua esset obnoxia pro spectui. Tum Drusus, Decem, inquit, dabo, si talem reddas domum meam, vt vndiquaq. pateat omnium oculis, quo non vicini tantum, sed omnes ciues perspicere possint, quomodo domi meae viuatur. Eras. l. 6. apoph.
Pertinax Imperator.
Ab amicis admonitus, vt praetorianorum militum insidias effugeret, qui iam conabantur imperatorem de vita tollere: Respondit, se nequaquam male sibi conscium esse. ideoque non opus esse, vt contra impetatoriam maiestatem, atque anteactam vitam, latebris aut fuga consuleret vitae suae. Herodian. l. 2.
Virginius.
Cluuius historiographus sic affatus est Virginium, cuius res gestas attigerat: Scis Virgini, quae sides historiae de beatur. Proinde si quid in historiis meis aliter legis ac velles, rogo ignoscas, Ad haec Virginius: At, ô Cluui, rune
page 137, image: bs137ignoras ideo me fecisse quod feci, vt esset liberum vobis scribere quae libuisset? Vos excelsi animi testis, et recte factorum conscientia contenti. Eras. li. 8. apoph.
Anonymus.
* Nihil est quod sic nos delectare soleat, vt conscientia pura et spesbona. Item, Conscientia laeta et exultans, sibi etiam vultum hilarem reddit, ac genas rigat animi bona valetudo. Nec sine causa dictum est a sapiente, laeti cordis os florescit. Anton. serm. de puro corde.
De conscientia mala.
Chilon.
SAEpenumero in ore habebat, damnum turpi lucro semper praeferem dum esse. Illud enim semel dolere, hoc semper. Res amissa exiguo tempore dolet, sceleris autem conscientia semper cruciat animum, Laert. li. 1. cap. 4.
Bion.
Frequenter dicere solebat, Impietatem malam esse contubernalem fiduciae, et adiecit versiculum Euripidis.
Seruum facit, quamuis feroculum virum.
Sensit vir sapientissimus, ibi libertatem non habere locum, vbimala et inquieta sit conscientia: nec eum hominem frui animi tranquillitate, quiscit sibi iratum et infensum esse numen diuinum. Laer. li. 4. c. 7.
Diogenes.
Neminem a timiditate liberum et reuera animosum esse dicebat, quam illum, qui nullius mali sibi conscius esset. Stob. ser. 24.
Pythagoras.
Neminem tam audacem esse dicebat, quem mala conscientia non faciat timidissimum. Non quiescit enim animus male conscius, sed ab omni etiam vento abhorret. Stob. ser. 24.
Idem.
Dicere solebat, virum iniquum plus mali pati, afflictum conscientia, quam eum qui corpore castigatur, et ceditur: multo quippe grauiores sunt animi male sani, quam corpotis morbi: Stob ser. 24.
Plutarchus.
* Facinorosa conscientia, instar vlcerisin corpore, poenitentiam relinquit in anima lancinantem iugiter ac peruellentem, et c. lib. de animi tranquillitate.
Anonymus.
Pythagoricus quidam philosophus coemens sibi a sutore calceos, non promptam habens pecuniam, orat vt in crastinum expectet diem: quo cum venisset, satisfacturus, audit sutorem iamiam defunctum esse. Non faciens igitur mentionem pecuniae, nummos non inuita manu domum, gratulabundus de facto iam lucro, retulit. Verum cum sceleris conscientia subinde torqueretur, arrepta pecunia ad sutoris tabernam regreditur, et pecuniam in sutoris domum proiiciens, ait: Tibi viuit, aliis qui defunctus est. ac sic animum a conscientia facti liberauit. Recitat Erasm. lib. 6. apoph. ex Seneca.
Seneca.
* Facinora mala flagellantur a coscientia, cui plurimum tormentorum est, eo quod perpetua illam solicitudo vrget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Epist. 97. ad Lucill.
Idem.
* Conscientia aliud agere non patitur, ac subinde respicere ad se cogit. Dat poenas quisquis expectat:
page 138, image: bs138quisquis autem metuit, expectat, Tutum aliqua res in mala conscientia praestat nulla securum. Epist. 105.
De consilio bono.
Lacones.
LAcones si quando stratagemate, hoc est, calido consilio superassent hostem, Marti bouem immolabant: sin aperto praelio gallum, hoc pacto consuefacientes belli duces, vt non solum fortes essent ad praelium, verum etiam callidis consiliis aduersus hostem instructi. Praeclarius enim existimabant, hostem ingenio citra sanguinem deiicere. quam pugna plerunque vtrinque cruenta. Plu tar. in Lacon.
Bias.
* Interrogatus quis esset optimus consiliarius? Tempus inquit. Stob.
Solon.
* Consule (inquiebat) non quae iucundissima, sed quae sunt optima. Idem.
Antigonus.
Zenone defuncto, quem vnum ex philosophis maxime suspiciebat, dicere solebat, gestorum suorum theatrum esse sublatum, quod ad illius viri iudicium potissimum componeret suas actiones, quem vnum pro multis hominum millibus habebat. Plut. in apoph.
Scipio.
Qui Scipionis gloriae inuidebant, dicere solebant, illum esse egregiorum facinorum histrionem, Laelium vero collegam illius gestorem. Alludentes huc, quod alius est actor fabulae, alius author. Sentiebant, Scipionem praeclaras res gerere, sed Laelij consiliis. Eras. li. 6. apoph.
Choricy.
* Sine bono consilio nihil efficit robur: prudentia vero quamuis robur non assumpserit, multa multoties exeogitat. Item, Prudens consultatio manuum multitudinem vincit: imperitia vero cum hominum turba deterior est. Anton. ser. de consilio.
Antoninus Pius.
Nihil solitus est agere in bellicis negotiis, aut in ciuilibus, de quo non prius conferret cum grauibus viris, dicens. AEquius est vt ego tot taliummque amicorum consilium sequar, quam vt tot talensque amici meam vnius sequantur voluntatem. Iul. Capitol.
Euripides.
Euripidis dictum memorabile celebratur, Vnicum consilium rectum magnam militum manum vincere. Quo prudenter admonuit, non perinde referre, quam numerosum educas exercitum, sed quantum belli rectores polleant consilio. In bello siquidem plus haberet momenti prudens consilium et solertia, quam vires consilij expertes. Eras. l. 8. apoph.
De consilio secreto.
Antigonus.
FIlio Philippo multis praesentibus percontanti, ac dicenti, Quando castra mouebimus? Quid, inquit, non metuis, ne solus tubam non audias? Notans adolescentis imperitiam, qui hoc patrem multis praesentibus inter rogaret, quum in bello celanda sint principum consilia: sed quoties castra inouenda sunt, omnibus tuba dat signum. Plut. in apopht. Cael. Rhod. l. 13. c. 5.
Met[?]llus Macedonicus.
Simile fere dictum legimus Metelli
page 139, image: bs139Macedonici, qui cum omnia proprio et subito consilio ageret: amico cuidam roganti, quidnam acturus esset? Tunicam, inquit, meam exuerem, si eam consilium meum scire existimarem. Plin. c. 61. de viris illustr.
Vide aphopht. De Silentio, Secretis non essutiendis et Taciturnitate.
De consilio praecipitato.
Chilon.
FErtur hoc Chilonis nomine, In via non properandum. Ex incessu colligitur animus: praeceps arguit praecipitem, nimium lentus ignauum. Decet autem in publico compositis esse moribus. Fortasse deterruit a praecipiti consilio. Laert.
Phocion.
Athenienses cum aduersus Alexandrum feliciter pugnassent, ac diis iam gratias agerent, rogatus Phocion, an haeo ita gesta nollet? Haec quidem, inquit, gesta velle, sed illa decreta. Sentiens, etiam inconsulta consilia non nunquam feliciter cedere. id quoties accidit gratulandum quidem esse reip. non tamen ideo non semper vtendum optimis consiliis. Fortassis et illud sensit Phocion, non esse protinus fidendum primis suecessibus, sed totius negotij euentum declaraturum, quale fuisset ipsius consilium. Plut. in apoph.
Idem.
Rumor incerto authore obortus erat de morte Alexandri, moxque rhetores prosilierunt, hortantes, ne contarentur, sed illico bellum susciperent. Phocion expectare iussit, donec certius aliquid cognosceretur. Nam si, inquit, hodie mortuus est, et cras et perendie mortuus erit. Grauiter oratorum praecipitem temeritatem coercuit. Ibidem.
Artabanus.
Xerxiexpeditionem in Graeciam paranti, ait, Iterum atque iterum, dum tibi videbitur, re apud ipsum probe consi derata, edicito quod optimum arbitraberis. Bene enim et praemeditate consultare, comperio maximum esse lucrum. Nam etsi quid e contrario euenturum est, nihil tamen minus bene consultum est, superauitque fortuna consilium. Brus. li. 2. c. 15.
Democritus Aetolus.
Nullam rem esse tam inimicam consiliis dicebat, quam celeritatem. Praecipitata enim consilia si in transuersum agantur, nulla reuocari poenitentia possunt in melius. Brus. li. 1. c. 15. ex Liuio.
Iulius Caesar.
Ea facinora plurimum probare solitus erat quae sine longo consilio et consultatione prolixa gererentur. Plut. in apoph.
Augusitus Caesar.
Dicebat, se Romanis eum imperij successorem relicturum, qui nunquam eadem de rebus consultasset, de Tiberio loquens, quem consiliis plurimum valuisse praesentibus ferunt. Plut. in apoph.
De consilio senili.
Agesilaus.
CVm vita defunctus esset Lysander, Agesilaus numerosam soda litatem aggregatam comperit, quam ille ex Asia domu reuersus, statim aduersus Agesilaum instituerat, id indigne ferens Agesilaus, destinabat omnibus palam facere, cuiusmodi ciuis fuisset Lysander dum viueret, ac praelecta quadam oratione, quam Lysander in libro descriptam reliquerat, compositam
page 140, image: bs140quidem a Creonte Halycarnasseo, sed in hoc vt hanc Lysander edisceret, atque apud popularem multitudinem recitaret (tractabat autem oratio de nouandis rebus, deque mutando reip. statu) hanc, quoniam arguebat Lysandrunfuisse ciuem perniciosum, ac seditionis auidum, Agesilaus voluit euulgare. Caeterum vbi senex quidam Ephorus orationem perlegisset, metuens dictionis grauitatem ac vehementiam, ne lecta alios quoque multos ad rerum nouarum studrum excitaret: consuluit Agesilao, ne Lysandrum sepultum refoderet, sed orationem premeret. Senis consilio paruit, et a coeptis conquieuit Agesilaus: doctus non solum obtemperare publicis legibus ac ma gistratui, verumetiam priuato senioris consilio. Vir excelsi animi, plus apud se valere voluit publicam vtilitatem, quam priuatum odium, simulque perspexit, indecorum esse, simul tatem exercere eum sepulto. Hac moderatione vsus est aduersul manifestum inimicum. Plut.
Paulus Aemylius.
Saepenumero dicebat imperatorem, si minus aetate, certe moribus senem esse oportere: sentiens. non esse praecipitanda consilia, quod solent iuuenes, sed moribus vtendum senilibus. Erasm.
Sertorius.
Cum Pompeij milites dispersos superasset, multis occisis, audissetque aduentare Metellum cum aliis copiis, diremit praelium, reuocatisque suis dixit? Ego puerum hunc, nisi superuenisset anus illa, verberibus castigatum, domum remisissem. Pompeium pueri nomine signans, Metellum vetulae anus. Plut. in Sertorio.
De consilio bono, sed contempto.
Phocion.
AThenienses cum inuito Phocione bellum cum Antipatro suscepissent, eumque Athenas irruentem audissent, Phocioni detulerunt vt pacem cum Antipatro expostulet. At Phocion: Tunc ait, quum otiosis vobis consulebam, si mihi creditum esset, aut nunc profecto tumultuantes consuleretis, cui potissimum vos vestraque credere deberetis. Brus. li. 2. cap. 33. ex Plut.
Scipio Africanus.
Turpe esse aiebat, in re militari dicere, Non putabam. Videlicet quia explorato et excusso consilio, quae ferro aguntur, administrari oportere arbitrabatur summa ratione. Valer. Max. lib. 7. c. 2.
De consilio parum honesto.
Demosthenes.
Demosthenes summus orator, Atheniensibus flagitantibus vt consuleret, obstitit, dicens, [gap: Greek word(s)] : id est, Non sum coactus in ordinem. Significans, se non seruire po puli affectibus, sed suo arbitratu facere quod facieudum iudicasset. Erasm. 4. apoph.
Idem.
Populus Atheniensium a Demosthe ne flagitabat, vt quendam accusaret, id cum recusaret, coepit populus in illum, vt solet vociferare Tum surgens: Vos me, viri Athenienses consultorem habetis vel inuiti: calumniatorem autem
page 141, image: bs141non habebitis, etiam si velitis. Plutarch.
Themistocles.
In concione dixit, se reperisse consilium, quod summopere pertineret ad dignitatem Athenieusium: sed id eius esse generis, vt proferri non expediret. populus censuit, vt vni Aristidi indicaret; si is probaret, probaturos omnes. Cum igitur Themisto cles indicasset Aristidi, se de incendenda Graecorum nauali statione co gitare (sic enim fore, vt Athenienses toti Graeciae dominarentur) Aristides ad populum progrediens dixit Themistoclis consilio nihil esse vtilius, sed eorum nihil inhonestius. Hac audita voce, populus vetuit, ne super ea re in posterum verba faceret The mistocles. Hic certe populus quiddam philosophicum praestitit, repudians vtilitatem cum turpitudine coniunctam, si mulque declarauit, quanta sit spectatae virtutis authoritas, qui non dubitaret Reip. fortunam vnius iudicio commitere. Plutarchus in Aristide.
Liuius Salinator.
In consilio primus rogatus sententiam, neminem fidelius dare posse consilium dixit, quam eum qui id alteri suaderet: quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit. Liu. lib. 7. Decad. 4.
De consilio in melius mutato.
Digiones.
PRobabat eos qui vxores ducturi non ducerent, qui nauigaturi non nauigarent, qui pueros alituri, non alerent, qui ad rempubl. accessuri, non accederent: qui se ad conuiuendum praepotentibus componerent, nec tamen accederent. significans, ab his omnibus abstinendum: eoque prudentes videri, qui ad ea solicitari, tempestiue vertissent senten tiam: quod semel aggressis: non sit integrum mutare consilium, etiam si poeniteat instituti. Qui duxit vxorem, iam sui iuris non est qui se mari commisit ventorum arbitro feratur oportet, qui semel accessit ad remp. scenae ser uiat oportet: et vt cupiat, tutum non est ad priuatum redire vitam. Laert. libr. 6.
De consilio malo, ac consultori pessimos.
Lycurgus.
ROgatus aliquando quam ob rem vetuisset frequenter aduersus eosdem expeditiones agere Ne, inquit dum crebro sese defendunt, bellandi peritiam vsu colligant. Vnde et Agesilaus grauiter accusatus est, quod crebris in Boeotiam expeditionibus ac bellis. Thebanos Lacedaemoniorum hostes ad repugnandum induxisset. Nam cum Antalcidas vidisset illum saucium, exprobauit quod Thebanos praeliandi artem docuisset, cum ante nec scirent bellare, nec vellent. Praeclaram inquit, doctrinae tuae mercedem habes, qui The banos nec animatos ad bellandum, nec exercitatos, velinuitos consuefeceris, docuerisque bellum gerere. Hoc stratagema latius etiam patet, vidilicet ne saepius cum iisdem litigemus aut contendamus ne tandem assueti vel contemnant nos, vel superent Plut. in Lacon.
page 142, image: bs142De consiliariis regnum ac principum.
Homulius.
OPtare solebat potius malum prin cipem, qui bonos haberet con filiarios ac amicos: quam bonum, qui malos haberet, quibus rerum administrationem committeret. Putabat enim facilius fore, vta multis bonis vnus malus ad saniora ducere tur, quam ab vno bono multi a malitia auerterentur. Fulgo. li. 7. c. 2.
Idem.
Cum a Troiano Romanorum imperatore audiuisset, Domitianum pessimum fuisse imperatorem, amicos tam optimos habuisse: atque illum magis odio fuisse, qui Rem publicam peioris vitae hominibus commendasset: dixisse fertur, Melius erat vnum malum pati, quam multos. Multi enim mali non possunt ab vno, quamuis bono, vlla ratione superari. AElius Lamprid. in Alexandro.
Marius Maximus.
Meliorem esse rempublicam et prope tutiore referebat, in qua princeps malus esset quam in qua amici principis praui existerent. Quandoquidem vnus malus possit a pluribus bonis corrigi, multi autem ab vno nequaquam, Cuspinianus in Consulibus.
Fridericus Caesar.
Consiliariis suis in curiam vocatis, Vtinam, inquit, consiliarij mei in palatij vestibulo duas res deponerent. Sic enim et ipsi recte consulerent, et mihi etiam inter consilia di indicare facillimum esset. Interrogatusautem, quaenam res illae essent, Simulatio, et dissimulatio, respondit. Docuit autem, principes commodis publicis recte consulere posse, propter consiliariorum priuatos affectus. AEneas Syluius libro tertio commentariorum de rebus gestis Alphonsi regis.
Idem.
Ladislaum Hungariae ac Bohemiae regem adhuc puerum, cum educaret. sanguine sibi coniunctum, non defuerunt ex consiliariis, qui puerum clam perdendum Caesari persuaderent, cuius mors opes maximas, plurimaque regna allatura esset. At imperator: Qui fit (inquit) quod me diuitem potius quam pium erga meos esse cupitis? Ego sane diuitias non ita amo: vt impiis consiliis persuasus, propter eas indignum facinus perpetrare velim. Quo dicto docere voluit, consilium pessimum, cumque crudelitate coniunctum, a principibus reiiciendum esle: nihilque consiliariorum persuasione faciendam, quod principis maiestatem laedere, eiusque nomen bonamque famam obscurare apud subditos pos sit. AEneas Syl. lib. 3. commen. de reb. gest. Alphonsi.
Alphonsus.
Cum senex quidam, et natura et aetate audacior, ex patrum numero, eum argueret, quod contra patrum fere omnes sententias bellum capesseret: Respondit, Regum consiliarios vt reges esse aut regum ani mos habere oportere. Plurima enim interdum consiliariis et priuatis con uenire, quae regem non decerent. Sic pecuniam cudere Parmenoni licuit, Alexandro vero non licuit. Anton. Panor. l. 1. de. reb. Alphon. et AEn. Syl uius de eius dictis.
Idem.
Interrogatus, quib. consiliariis maxime
page 143, image: bs143delactaretur? Libris respondit: a quibus sine metu, sine gratia, quae nosse cuperet, fideliter audiret. Panormitan. libr. 3. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Perabsurdum sibi videri dicebat, reges ab aliis regi, et duces ab aliis duci. Notauit autem principes et ma gnates, qui quum imperij et principatus titulos sibi vendicent, alieno tamen consilio rogantur, etiam nolentes, quo fit vt saepenumero cum magno reipublicae incommodo alie nis oculis videant, alienis auribus audiant, alienis linguis loquantur. Et sic nihil minus sunt quam imperatores, qui a consiliariorum arbitrio ita pendent, vt plane horum sint mancipia. Panorm. lib. 2. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Cathalanis optimum factu fore censentibus, si Alphonso adhuc adolescentulo septem viri ad gubernan das respublicas adiungerentur, qui Deum timereut, iustitiam colerent, cupiditates tenerent sub freno, neque donis, neque muneribus tangerentur: Alphonsum laudasse consilium, atque ita respondisse ferunt: Si horum non dico septem, sed vnum tantum dederitis, continuo illi et regimen et regnum ipse facile concessero. Pulchre autem innuit, paucos bouos regum esse consiliaros. lbid.
De consolatione.
Amasis.
AD quendam filio priuatum dixit: Si non tristatus, es cum nondum esset in mundum, ne nunc quidem dolere debes, cum non amplius est, scilicet in hac vita. Stobaeus.
Socrates.
* Iis qui res a duersas et amicorum mortem aegre ferebant dicere solebat, Aleae ludo similem esse vitam, et quicquid euenit veluti quandam tesseram disponere oportere. Nec enim (inquiebat) denuo iacere licet, neque tesseram aliter ponere. Idem.
Diogenes.
Antisthenem morbo decumbentem inuisens dixit, Nunquid amico est opus? Signisicans, in rebus afflictis potissimum fidis amicis vtendum, qui vel re opitulentur, vel consolanda molestiam mitigent. Laert. l. 6. apoph.
Idem.
Dicere solitus est, saepius in vita parandum [gap: Greek word(s)] , id est, sermo nem quam laqueum. Qui desponderunt animum ad laqueum confugiunt: cum ad consolatorium sermonem potius sit confugiendum, nam animo aegrotanti medicus est oratio. Laert. 19.
Demetrius Phalereus.
Quum apud Thebanos exul, inglorius et humilis viueret, et intellexisset, Cratem philosophum se visendi gratia aduentasse, ad se vocauit. quem vt de fortiter et moderate ferendo exilio disputantem audiuisset: Male sit inquit, omnibus negotiis et occupationibus, per quas hactenus talem virum non licuit cognoscere. Ostendit hoc dicto, multum aegritudinis ex philosophi disputatione ablatum esse. Laer. lib. 5. cap. 4.
page 144, image: bs144De constantia.
Zeno.
DIcere solebat, facilius esse vtrem inflatum mergere, quam quem uis probum virum inuitum ad aliquid agendum cogere. Nam inuictus animus rationis rectae placitis confirmatus, cedit nemini. Philo Iudaeus lib. Quod omnis probus liber.
Anaxarchus.
Cum a Nicocreonte Cypri tyranno in saxo concauo tunderetur, philosophus animo infractus: Tunde tunde Anaxarchi vasculum, ait Anaxarchus constantiam non teris. Brus l. 2. c. 2. ex Plut.
Xantippe.
De Socrate marito praedicare solebat, quod semper vidisset illum eodem vultu reuertentem domum, quo exierat. Argumentum vere con stantis animi: cum alij domo egressi, siquid accidit triste, redeant turbidi: si quid laeti, gestientes, Erasm. lib. 8. apoph.
Philoxenus.
Quum Dionysij tyranni poemata, vtpote indocta, vna litura excluderet, in lapidicinas detrusus est: sed inde amicorum precibus reuocatus, vbi demum Dionysum sua carmina recitantem audiuit, surrexit, et rogatus a Dionysio, quid ita fecisset, constantissime respondit; Satius sua piusque esse in lapidicinis vitam agere, quam eius audire poemata. Bru sun. l. 2. c. 1. ex Plut.
Theodorus.
Lysimacho Macedoni mortem crudelissimam minitanti, respondisse fertur: Minitare haec purpuratis: tuis Theodori quidem nihil interest, humine an sublime in cruce putreseat. Cicero lib. 1 Tusc. quaestion. Bruson. lib. 2. c. 1.
Aristides.
Quum se vnam e filiabus Dionysio tyranno matrimonio copulasse indoleret, dixissetque, se potius mortem filiae imprecari, quam a tyranno eam detineri, re intellecta Dionysius, illum mori destiuat. Sed interrogatus ab illo, num de filiae collocatione, quemad modum prius, ita nunc sentiret? Respondit rerum a se gestarum moestitia affici quidem: dictorum autem nulla poenitentia detineri. Brus. l. 3. c. 1.
Pelopidas.
Ab Alexandro Phaereo captus tyranno nuntiauit, absurdum esse, miseros ciues (Phaereos autem intelligebat) insontes occidi, quotidie, sibi autem soli parci: quem si seruet, cognoscat vlturum. Admirans igitur Alexander constantiam capti, Quid, inquit, mortem accelerat Pelopidas? Tu autem diis inuisus, inquit ille perquam celeriteroptes, Brus. li 2. c. 1. ex Plutar.
Agis.
Quum in carcere rogaretur ab Ephoro, num poeniteret eorum quae: gessisset? impauide respondit: Se nul la tangi poenitentia consilij cum prudentia honestoque coniuncti: tametsi non ignoraret, se mortem praemij loco relaturum sciensipsam virtutem abunde magnum esse sui praemium, quicunque sequatur euentus. Plut. et Brus. 2. 1.
Socrates.
* Solitus est dicere, vt statua in sua basi, virum virtutis studio sum bono proposito nixum, immotum esse debere Stob. ser. 1.
Idem.
* Morti adiudicatus propter philo sophiae
page 145, image: bs145sinceram professionem, ad iudices conuersus ait Equidem vos omnes singulari quadam beneuolentia completor: parendum tamen et potius duco Deo immortali quam vobis. Itaque quandiu et spirabo, et potero nunquam philosophiae curam abiiciam, nec vestri admonendi, moreque ac modo meo adhortandi ad virtutem, quencunque fuero ex vobis nactus. Plato in Apolog.
Diogenes.
* Cuidam monenti vt iam senex quiesceret a laboribus: Quid, inquit, si in stadio currerem, vtrum oporteret iam metae vicinum cursum remittere, an magis intendere? Recte sensit, virtutis studium hoc magis et constanter intendendum, quo minus super est vitae: quod turpe sit, tum ab honesto instituto refrigescere. Laert. lib. 6.
Eteocles.
Antipater quum a Lacedaemoniis obsides quinquaginta peteret. Eteocles Ephorus, vir omnium constantissimus, respondit, se pueros quidem non daturum, ne paterna, prinati educatione malis moribus imbuerentur, qua carentes, ne ciues quidem essent: sed senes mulieresque, duplo, si velit, plures daturum. Ille vero cum multo grauius, nisi obsides acciperet, minitaretur, respondit Eteocles: Non curamus minas, nam si grauiora morte nobis imperas, facilius moriemur. Brusonius lib. 2. cap. 1. ex Plut.
Manlius.
Quum oblatum a Quiritibus con sulatum aduersae oculorum valetudinis excusatione denegaret, instantibus cunctis, immobili animo ac vultu. Alium (inquit) Quirites quaerite, ad quem hunc transferatis honorem: nam ego vestros mores nec ferre possum, nec vos meum imperium perpeti poteritis. Liu. lib. 6. Dec. 1. Valer. Max. lib. 6. cap. 4. Plinius Iunior de Viris illustribus. cap. 28.
Cyanienses.
Decius Brutus, Marci Bruti patruelis, quum contra Antonium in Hispaniam exercitum duxisset, totamque Lusitaniam subegisset, excepta Cyania vrbe, quae magna constantia arma retinebat, redemptionem tentauit. Sed ciues vrbis omnes vno ore Bruti legatis constantissime responderunt, se a parentibus ferrum bellicaque instrumenta accepisse, quibus vrbem tuerentur: non aurum, vel quicquam aliud, quo libertatem ab aliis emerent. Brus. libr. 2. cap. 1.
Cat. Vticensis.
Quum deploratis rebus amici hortarentur Catonem, vt ad Caesaris clementiam confugeret: respondit, Victorum esse, et eorum qui deliquissent, supplicare: Catonem nec victum nec captum esse, quise per omnem vitam inuictum praestitisset, ac Caesarem honestate iustitiaque longe superasset. Caesarem potius victum captumque esse, qui bellum, quod diu negasset se moliri aduersus patriam, nunc id egisse conuictus esset. Proinde pro se Caesarem orarent, qui vellent pro Catone neminem orare debere, Plut. in Cat.
Idem.
Quum in domo Drusi auunculi, tribuni tunc plebis, educaretur, ad eumque Drusum Latini de ciuitate impetranda conuenissent: a Q Popedio Latinorum principe rogatus, vt socios apud auunculum adiuuare
page 146, image: bs146constanti vultu, Non facturum se, respondit. Iteru deinde saepiusque interpellatus, in proposito, vultu eodem, perstitit. Tunc Popedius, in excelsam aedium partem eleuatum, abiecturum se cum inde, ni precibus obtemperaret, minatus est. Nec hac re Cato puer ab incepto moueri potuit. Expressa est igitur illa vox hominum: Gratulemur Latini nobis bunc esse tam paruum, quo senatore, ne sperare quidem ciuitatem licuisset. Plut. in Catone, vbi Pompcium Sylonem, non Popedium vocat. Brus. lib. 2. cap. 1. ex Plut.
C. Maenius.
Augusti centurio, captus, et ad An tonium perductus, quum interrogaretur, Quid de se statui inberet? Iugulari me, inquit, iube: quia non salutis beneficio, nec mortis supplicio addu ci possum, vt aut Caesaris miles esse desinam, aut tuus esse incipiam. Brus. lib. 2 cap. 1. ex hist. Rom.
T. Vespasianus.
Cum deprehendisset cos qui in ipsum conspirauerant, deduxit illos in spectaculum, atque inter illos medius consedit: ac petitis de industria mirmillonum gladiis, velut exploraturus aciem, vnum vni, et alterum alteri commisit, tanquam prouocans ad id quod moliebantur. Verum his perculsis: Videtisne (inquit) principa tum fato dari. frustraque tentari facinus potiundi spe? Eras. lib. 8. apoph.
Ludou cus Bauarus.
Ludonicum seniorem Bauariae ducem Stephani ducis filium, cum captiuum haberet Albertus Marchio Brandem burgensis, non pauca ab eo petiit, quae cum ille negasset tradere eum in manos duri et inimicissimi sibi principis minabatur. Tum Ludouicus, Quae poteris ex me, inquit, libero impetrare, eadem modo ex capto petito. Si quid amplius voles, corpus meum in tua potestate, animum mihi, non tibi obnoxium inuenies, AEneas Syluius lib. 3. commentariorum in res gestus Alphonsi.
Huc refer apoph. de Perseuer aniia.
De constantia in re turpi.
Agesilaus.
Qvum audisset maleficum quendam hominem, ac scelerosum, summa constantia se in omnibus tormentis opposuisse, ac forti animo dolorem omnem pertulisse: Quam miser, inquit, homo est, qui constantiam in res tam flagitiosas ac turpes collocat? Dolebat egregio duci, tantum animi robur ac naturae vim in re turpi consumptam esse: quam si ad res honestas tulisset, magno vsui poterat esse Reipub. Plut. in Lacon. Erasm. lib. 1.
De consuetudine.
Antisthenes.
Dicere solebat, Omnia mala habenda pro peregrinis. Vulgus hominum ea tantum probat, quibus assuecuit: ab exoticis abhorret, non quia per se mala sint, sed quia peregrina. At sapienti nihil peregrinum esse debet, nisi quod cum vitio coniunctum, neque enim ideo temulentia detestanda, quod alicubi non sit in vsu, sed quod per se turpis. Nunc ex vsu Regionum de rebus iudicat populus. Laert. libri sexti capite primo.
Polyaenus.
* Consuetudinem dicebat initium
page 147, image: bs147exiguumm capere, neglectam au tem vires maximas sumere. Ant. et Max. serm. de consuet.
Chrysostomus.
* Dicebat, Nihil tam firmum est in rebus humanis, quam veteris consuetudinis tyrannis: Item, Ethnici, consuetudinem alteram naturam es se dixerunt. Item, Mire efficax, est consuetudo ad se retinendam, quae non patitur vt ad pristinum virtutis habitum aliquis reuertatur. Ibidem.
Philo.
* Non rus (inquiebat) improbos, non vrbs bonos efficit: sed similium congressus et consuetudo. Anton. serm. 22.
Vide apopht. de Assietudine.
De consuetudine loquendi.
M. Pomponius Marcellus.
Cvm ex oratione Tiberij Caesaris quiddam reprehendisset, contra affirmante Atteio Capitone id esse Latinum, et si non esset, futurum certe: Iam inde, inquit, mentitur Capito. Tu enim Caesar ciuitatem dare potes hominibus, verbis non potes. Hominibus datur ciuitas. quo recipiuntur in ius ciuium, verbis datur ciuitas, qui recipiuntur in consuetudinem sermonis Romani. Quemadmodum multae voces non Graecae tantum, sed et Britannicae, et Gallicae, et Persicae ciuitate Romana donatoe sunt. Id publicus vsus potest, Caesar non potest. Erasm. 8. apoph.
De contentione.
Democritus.
* Omnem contentionem imprudentem esse dicebat: dum enim hostem quo pacto laedat respicit pro Priam negligitvtilitatem. Stob. serm. 20.
Epictetus.
* Contendere, inquiebat, cum vbique indecorum est, tum inter pocula maxime. Nam neque ebrius aliquis docere sobrium potest, neque sobrius ab ebrio persuaderi. Vbicunque igitur non adfuerit sobrietes, tan dem nequicquam te contendisse apparebit. In enchiridio.
Anonymus.
* Contendere intempestiue cum amicis, et in disputationibus, prudens cauebo: ne contra quam sentio, studio vincendi, contentionem foueam amplexerque: ne quando cum iactura veritatis, etiam secus quam ipse credo, falsa argumentatione contra disputantes decipiam, aut saltem ad contendendum, extimu let. Stob. serm. 1.
Eusebius philosophus.
Dicebat homines multa potius sci re videri cupere, quam vera dicere studio teneri: Proinde multos dum contrarias veteribus opiniones probant, veri cognitionem de rebus maxime necessariis dubiam efficere. Stob. serm. 4.
Idem.
* Multi homines, inquit, disputando de rebus, haud secus quam animantia bruta pugnando, solam sibi victoriam proponunt: ac veritatis amore et studio relicto, nihil praeter suam vtilitatem curant. Eodem serm.
page 148, image: bs148Idem.
* Gratae sunt (dicebat) contentiones hominibus, et contradicendo qua cunque re proposita vincendi deside rium praeter omnem rationem inexplebile. Itaque multi intem pestiue, praeter decorum, in rebus grauissimis, in quibus deteriorem sententiam superare non conucnit, victoriam Cadmeam, vt dici meretur, aufe runt. Stob. ibid.
De contemptu et irrisione.
Diogenes.
Qvidam gloriosum titulum inscripserat aedibus suis, Iouis filius Callinicus Hercules hîc habitat, ne quid introeat mali. Diogenes ex inscriptione stultitiam hominis deprehendens, adiecit [gap: Greek word(s)] : id est. Post Bellum auxilium. indicans, seram esse malorum omnium deprecationem, postquam talis immigrasset. Colebatur enim Hercu les [gap: Greek word(s)] , malorum depulsor. Eum oportuit in aedes immigrare, priusquam immigrasset dominus aedium, qui ipse erat magnum malum. Laert. lib. 6.
Hannibal.
Cum adesset dies quo primam pen sionem exigebant a Poenis Romani, totus populus ad tributi mentionem ingemuit: at Hannibal interim effuse risit. Ea de re increpatus ab Hasdrubale Hedo, negauit eum risum fuisse gaudentis, sed aliorum seras et inanes lachrymas deridentis, quae nuc in leuiore malo manarent, cum antea potius manare debuerint, quo tempore Romani classes, arma et amplis simarum victoriarum spolia Poenis detraherent, ac leges victis iniponerent. Plut.
Nero.
Cum desperatis rebus iam mortem sibi ipsi inferret, destitutus omni auxi lio: ingressus ad eum Centurio, semia nimem reperit, itaque penula ad vul nus apposita, simulans se venisse in auxilium, nihil aliud respondit quam, Sero: et Haec est fides. Sermo ambiguus est: potest enim intelligi, Sero venisse, qui iam ad morientem vene rat: et sero venit, qui in hoc venit vt viuum attraheret. Item, haec est fides, potest esse expostulantis de fide amicorum. At Nero sensinse nihil illius verbis credere, eiusque rei argumen tum esse vulnus in iugulo lethale. Sue ton. et Erasm.
De continentia.
Pythagoras.
* Dicebat, nihil egregium compa rari, quod non continentiae labor praecederet. Stob. serm. de conti nentia.
Idem.
* Admonebat, Ne saepe homo ab homine: hoc aenigmate, frequente ve nereorum vsu interdicens. Eod. ser.
Idem.
* Iubebat vt vnusquisque continen tiam sibi tanquam robur ingens opes que pararet. Eodem serm.
Apollonius.
* Commendabat frugalitatem et continentiam: non quod (inquit) tanti res viles ac minime sumptuosas facia mus, sed vt hoc pacto animi magnitu dinem aug eamus. Ibid.
Socrates.
* In festo quodam Athenis ostentandi causa, Alcibiades multa dona Socrati transmisit. Admirata Xanthippe
page 149, image: bs149donorum magnificentiam, maritum vt acciperet, rogauit. Ad quam ille: Imo detrectando munera, cum ambitiosa inquit, viri ambitione certabimus. Tanta fuit huius viri continentia. Eod. ser.
Idem.
* Rogatus, quonam a caeteris hominibus differret, respondit: Alij qui dem viuunt, vt edant: ego edo, vt viuam Eod. ser.
Idem.
* Interrogatus quo quis pacto opulentus euaderet? Si continens inquit, et cupiditatum fuerit inops. Eod. ser.
Democritus.
* Dicebat, bene compositum esse ani mum, qui de rebus absentibus non tri staetur, praesentibus autem laetatur. Ibid.
Pericles.
Collegam sortitus Sophoclem poetam, cum simul nauigarent, ac Sopho cles conspecto formoso puero dixisset, En quam speciosus puer! Decet, inquit ille, ô Sophocles, praetorem non modo manus, sed et linguam habere continentem. Plut. in apoph.
Zeno.
Zeno simul et Cleanthes assidebant Chaeremondae, cumque sentiret et affectum amoris, surrexit. Hoc admirante Cleanthe: Etiam a bonis, inquit, medicis audio, aduersus inflationes optimum esse remedium quietem. Subdu xit se vir integerrimus imminente pe riculo. Laert. lib. 6 cap. 1.
Anacharsis.
Statuis atque imaginibus suis inscribi iussit, linguae, ventri, et pudendis temperandum. Quod maximorum malorum causa sit lingua effrenis, luxu nil turpius, libido pecudem ex homine reddat. Laert. lib. 1. cap. 9.
Isaeus Sophista.
A quodam, qui formosissimam ostendebat mulierem, interrogatus, Num formosa videretur [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : id est, desij laborare ab ocu lis. Philost. in sophist.
Archidamus.
Ei cum quis promisisset suauissimum vini genus: Quorsum, inquit, opus est? quandoquidem quo melius est. eo plus absumeretur: et quae fortes decent viros, ea reddent inutiliora. O vere masculum animum, et omnium deliciarum contemptorem! Plutarc. in Lacon.
Agesilaus.
Admonitus vt aliquid de vitae rigo re remitteret, quod (quae vitae est volubilitas) euenire posset, vt tempus ipsum exigeret aliam viuendi rationem: At eo, inquit, me consuefacio, vt quaecunque inciderit fortunae mutatio, ne quaeram ipse mutationem. Mira animi continentia, qui nec in au steriore vita delicias requireret: nec inter delicias agens, ab illis corrumpi posset. Plut. in apoph. Lacon. et Eras. lib. 1. apoph.
Idem.
Quodam die cum castra tumultuo sius essent mouenda, adolescentem, cu ius amore tenebatur, relinquebat aegrotum, cummque is et blandis precibus et lachrymis illum remorari conaretur, versus ad suos, Quam difficile est (inquit) simul et misereri et sapere: malens sequi quod id temporis ex pediebat, quam quod dictabat in ami cum affectus. His animi dotibus caeteris praecellebat Agesilaus. Plutar. in Lacon.
Alcamenes.
Cum quidam Alcameni Telecri filio obiecisset, cur tam sordide viueret, cum
page 150, image: bs150tamen amplas possideret opes? Decet, inquit, eum qui multa possidet, pro ratione, non pro libidine viuere. Significans, perniciosas esse opes, nisi adsit animus ipsis superior. Plutarch. in Lacon.
Alexander.
Inuitatus, vt Darij filias inuiseret (praedicabantur enim puellae admirabili esse forma) noluit ire, dicens: Sibi non committendum, vt cum viros vicisset. a mulieribus vinceretur. Eras. li. 8. apoph. Maxim. serm. 3.
Idem.
Apud Antipatrum coenans formo sa psalteria inducta, Alexander aspectu motus in illam exarsit. Mox roga uit Antipatrum, nunquid ipse muliebris amore teneretur? illo confitente, Osceleste, inquit, non tu protinus ab duces e conuiuio muliere? Quantum ilie animus aberata constupranda alie na vxore, qui tautopere sibi meruit ab amica hospitis! Plut. in apoph.
Idem.
Cum Cassander Pythenem Euij tibi cinis amasium per vim osculari vellet, idque Euium aegre ferentem sensisset Alexander, iratus exiliit in Cassendrum, elamans: Itane per nos ne amare qui dem quicquam licebit? Non satis erat regi. si seipsum praestaret continem tem, nisi et praefectos haberet sui similes. Quando a utem passus fuisset a suis per vim constuprari filiam aut vxorem honesti ciuis, qui tibicini suos amores etiam ab osculo voluit esse inuiolatos? Denique quod duces peccarent arbitratus est ad se pertinere. Plutar. in apoph.
Idem.
Cum in Illyricos peruenisset, ac in Iouis ara anima duertisset mulierem forma praestantem, pulchritudinem admiratus, diu spectauit. cumque Hephaestion diceret, AEquum esse vt ipse amatam caperet: An non, inquit, hoc indignissimum esset, vt qui in aliorum incontinentiam animaduertere velimus, ipsi incontinentiae seruire ab exteris deprehendamur? Maxim. serm. 3.
Menedemus.
Adolescente quodam dicente, magnum esse si quis quae concupiscat assequeretur: Multo, inquit, maius est, nihil eorum quae non decet, concupiscere. Maxim. serm. 3.
Basilius.
* Vere continens est, (inquit) qui omni perturbatione superior est, et nullum voluptatis irritamentum admittit: sed animo sobrio et nusquam cedente ad omnem fruitionem noxiam afficitur. Anton. serm. de iciunio, et continentia.
Philo.
* Continentiae (inquit) proprium est sanitas et robur: incontinentiae au tem imbecillitas et aegritudo morti vicina. Eod. serm.
Vide apophth. de Castitate. Ieiunio, Temperantia, et supra de Abstinentia, Item apoph. de vitiu quae his virtutibus opponuntur
De contumacia.
Plato.
Dionem, ob formam et rerum gestarum magnitudinem quum plurimi fieret ab omnibus, admonuit, caueret metueretque contumaciam, cui comes esset solitudo. Insolenter enim vtentem rebus prosperis, amici destituunt. Laert. 3.
page 151, image: bs151De contumelia.
Diogenes.
* CAluo cuidam contumeliis eum afficiente respondit: Tibi contumeliam non dico, sed capillos tuos laudo quod malam effugerint caluam. Anton. et Max. ser. de vituper.
Aristippus.
* Contumelia a quodam affectu: secedebat: maledico autem persequente, ac dicente. fugis? Etiam, inquit: nam tu maledicendi potestatem habes, eo vero non audiendi. Eo dem ser.
Spartani.
Chij quondam Spartae peregrinantes, a coena vomuerant in Ephororum curia: dein etiam in sedes, in quibus sedere solebant Ephori ventris onus deiecerant. Ac primum quidem acris inquisitio facta est, quinam hoc designassent, ne forte ciues essent. Vt vero compertum est fuisse Chios, edixerunt, se Chiis permittere, vt agerent intemperantius. Excellentium virorum est negligere contumeliam, quae a palam improbis proficiscitur, a quibus etiam laudari turpe est. Plutarch. in Lacon.
Scipio Aemylianus.
Apud Numantiam iratus C. Metello. dixit: si quintum pateret mater eius. asinum fuisse parituram. Tarditatem mentis, ac deformitatem corporis illi fratribusque eius exprobrans. Eras. lib. 6. apoph.
De conuictu et conuersatione.
Diogenes.
ADolescenti formoso ad conuiuium eunti: Deterior, inquit, redibis. Reuersus a conuiuio adolescens, quum Diogeni dixisset, Iui, nec redij deterior: inquit, Deterior igitur, indicans, fieri non posse, vt adolescens ex conuictu improborum non fiat deterior. Laert. li. 6.
Epictetus.
Hominem, cum quo conuersamur, tribus modis considerandum esse suadebat: nempe vt praestantiorem nobis, aut inferiorem aut aequalem. Praestantiori quidem auscultare et obtemperare conuenit, minorem modeste persuadere, aequali autem consentire. Et hoc sane modo iu conuersatione hominum nunquam in contentionem incides. Stobaeus sermo. 3. de Temperantia.
Agesilaus.
Argiuo cuidam dicenti, Lacedaemonios peregrinationibus reddi deteriore, quod interim degenerent a maiorum legibus et institutis: At vos, inquit, cum Spartam venitis, non deteriores. sed meliores euaditis. Dictum retorsit in Argiuum. Nam hoc dicens, magis suam gentem vituperauit, quam Lacedaemoniorum: simul indicauit, quantopere referat inter quos viuas. Plutarchus in Laconicis apopht.
Hippocratides.
Et quum aliquando fuisset obuius adolescens, quem amator sequebatur, erubescenti adolescentulo: Cum his, inquit, oportet ambulare, cum quibus conspectus non mutes colorem. Docuit, eximprobis conuictoribus nihil capi fructus nisi probrum et ignominiam. Plutar in Lacon. apoph.
Iulia Augusti.
In spectaculo gladiatorum conuerterant in se populi oculos Liuia et Iulia, comitatus dissimilitudine. Liuiam cingebant virigraues, Iuliam iuuenec
page 152, image: bs152uxuriosi comitabantur. Pater itaque Augustus Iulium admonuit scripto, videret quantum inter duas principes foe minas inter esset? illa rescripsit: Et hi mecum senes fient. Hoc commode interpretanti lepide: incommode procaciter dictum videri potest. Eras. li. 4. apoph ex Sueton.
S. Ichannes Apostolus.
Ioannes Apostolus et discipulus Iesu Christi, lauandi gratia balneum in gresius cum vidisset ibi Cerinthum, continuo exiliens, non lotus discessit, dicens: Fugiamus hinc, ne et ipsae balneae corruant, in quibus Cerinthus lauatur. Quo dicto, et ipso etiam facto ostendit, malorum consortium vbique esse fugiendum. erat enim Cerin thus, vt non solum simpliciter malus, sed apertus veritatis atque omnium piorum hostis, Euseb. li. 4. Ecclesiast. hist. cap. 4.
De eo quod conuictus malorum non semper obsit.
Antisthenes.
CVidam opprobranti, quod inter dum cum improbis baberet consuetudinem: et medici, inquit, cum aegrotis versantur: nec tamen aegrotant ipsi. Sentiens philosophum ideo versari cum improbis, vt eos reddat meliores. Laert. lib. 6. cap. 1.
Romulus.
Ei crimine vertebatur. quod cum im probis versatur: Et medici, inquit, cum aegrotis, non tamen morbo inficiuntur. Max. serm. 6.
Demosthenes.
Accusatus, quod improborum vte retur contubernio: Vptimus, inquit, is est medicus, qui sanos relinquit et be ne habentes: aegrotos et penitus deplo ratos suscipit curandos. Stobaeus et Max. ser. 6.
De conuiuiis.
Diogenes.
ADolescenti formoso ad conuiuium eunti: Deterior, inquit, redibis. Reuersus a conuiuio adolescens, quum Diogeni dixisset, Iui, nec redij deterior: inquit [gap: Greek word(s)] , i. deterior igitur, indicans, fieri non posse, quin adolescens e luxurioso temulentoque conuiuio redeat deterior. Laert. libr. sexto.
Idem.
Rogatus, quanam hora prandere oporteret? si diues, inquit, est, quando vult: si pauper, quum potest. Laertius in eius vita. Brus. lib. 2. cap. 14.
Idem.
Inuitatus a pud Platonem, oleas ex omni apparatu tantum gustantem: Quid, inquit, sapiens vir in Siciliam huiusmodi mensarum gratia profectus, appositis modo non frueris? ibidem.
Athenodorus.
Dicebat, ne ad coenam quidem se iturum ad eum, qui sibi per hoc debiturus sit. Bruson. lib 2. cap. 14.
Zeno.
Rogatuscur in conuiuio tam hilaris esset, qui alioqui seuerior videbatur: vrbanissime respondit: Lupini (inquit) quam siut amari: perfasi tamen aqua dulcescunt. Brus. li. cap. 2. ex Plut.
Aristarchus.
Vocatus ad coenam, non prius venturum se pollicitus est, quam nomenclaturam eorum, qui simul vocati erant, didicisset. Dicebat. n. Cui nauigandum est, aut in expeditione militandum, contu bernium vtcunque ferat commorantium necesse est: caeterum citra delectum sese
page 153, image: bs153Potatorum turbae immiscere, hominis est imprudentis, et parum cordati. Stobaeus.
Aristides.
Semper suo vnius praesidio fretus Rempub. administrabat, a sodalitatibus abhorrebat, velut ab amicorum potentia, quae adiniuriam aliis inferendam adderet animum. Quantum ille vir abhorruit ob omni factione, qui non ob aliud vitabat amicitias, quam ne per illas adigeretur ad aliquid faciendum, quod iustum non esset, aut cogeretur abstinere ab eo quod indicasset Reipub. conducere. Nunc mundus vndique plenus est sodalitatibus, sed titulis plausibilibus, ac religionis lenocinio commendatis. Nec his fortasse dedis se nomen expedit viris insigni virtute praeditis, eo quod maior pars, quae fere deterior est, saepe cogit facere quod nolent, aut absistere ab eo quod erat factu optimum. Erasm.
Paulus Aemilius.
Cum deuicto Perseo epulum exhiberet victoriale, admirantibus Grae cisquod in magno splendidoque apparatu curiosus esset, dicere solebat, Eiusdem esse animi, et aciem et conuiuium bene struere: Illam quidem, vt formidolosus hostibus: hoc, vt amicis gratus esset. Plut. in Rom. apoph. et Brus. lib 2. cap 2.
Sertorius.
Admonere solebat suos, ne quid in conuiuio praeter decorum vel fleret, vel diceretur: praesertim a iurgiis et obscoenitate temperaretur. Nec ipse quicquam tale sustinebat vel audire, vel videre. Plutarc.
De conuitiis.
Demosthenes.
AQuodam conuitiis lacessitus. Committor, inquit in certamen, in quo qui superior euascrit, inferior est, et qui vicerit, victus est. Eras. Rot. lib. 4. apopht.
Chrysippus.
* A quodam improbo multis affectus conuitiis: Optime, inquit, fecisti, quod nihil corum quae in te sunt praeterieris. Anton. et Max. ser. de vitup.
Idem.
* Audiens quosdam ipsi conuitiari et obloqui: atqui ego, inquit, Sic vitam degam, vt illis nemo sit crediturus. Eod. serm.
Cleobulos.
* Dicebat conuitiorum reprehensionem illas non attingere qui secundum virtutem viuunt. Ibidem.
Plato.
* Quum reprehenderis conuitiose, inquit: vide num quid a te conuitio dignum designatum sit: si nihil talo actum est, sumum esse illud conuitium existimato. Anton. ser. de obloquut.
Anonymus.
* Sapienti cuidam quum aliquis diceret, me praesente tibi a certo quo dam conuitium factum est: tumille, Nisi tu, inquit, libenter audiuisses, nunquam ille mihi esset conuitiatus. Eod. serm.
Scopelianus.
Eos qui conuiciis agerent, existimantes sese hoc pacto declarare animi magnitudinem, auiculas appellare solebat, non tantum ebrias, sed et rabidas. Philostratus.
Idem.
Psaltae cuidam molestius obstredenti,
page 154, image: bs154[gap: Greek word(s)] , dixit, pro [gap: Greek word(s)] abi ad coruos: ludens vnius litetae mutatione. Athenaeus apud Erasm. lib. 6. apoph.
Demades.
Tibiis similes esse dicebat Athenienses, quod adempta lingua nihil residuae rationis haberent. Stob. ser. de Imprudentia.
Anonymae.
Philippus Macedonum rex, cum iudicaret vino madidus. et perperam sententiam contra mulierem tulisset: illa intelligens errorem esse vini, non regis: Prouoco, inquit, ad Philippum, sed sobrium. Erasm. lib. 8. apopht.
Philippus.
Athenienses comparabat statuis quibusdam, quae nihil aliud quam os haberent, et magna pudenda. Stob. serm. de Imprudentia.
Idem.
* Eum conuitiis afficiebat quidam effreni lingua praeditus: cumque ami ci hortarentur vt conuitiatorem persequeretur: Absit, inquit illene amplius affectus et implicatus plura in nos iaciat maledicta. Anton. serm. de contumelia.
Idem.
* Dicebat se suis conuitiatoribus gratiam habere, quod ab iis melior red deretur. Ego enim, inquit, studens illos mendacij conuincere, si quid improbe fecerint, muto consilium, et poenitentia factum emendo. Ibid.
Diogenes.
* Cuidam conuitiatori, At nec mihi (inquit) credit quisquam te laudan ti, nec tibi me vituperanti. Ibid.
Cieero.
Cum Pompeius, Gallum quendam, qui ad se a Caesare transfugerat, ciuitate Romana donasset: O hominem (inquit Cicero) hellum, qui Gallis ciuitatem promiuit alienam, rum nostram nobis non possit reddere. Plut.
Idem.
Adolescens quidam accusatus, quod patrem placenta venenata sustulisset, cum stomacha bundus minaretur se probris laceraturum Ciceronem: Hoc, inquit ille, malim quam placentam, ancipiti dicto parricidium illi obiiciens, Erasm. lib. 4. apophth. ex Plut.
C. Memmius.
Cum accusaret Bestiam reum, cui patronus erat Scaurus, ac forte funus quoddam duceretur: Vide (inquit) Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor. notans Scaurum, qui male audiebat, quod Phrygionis Pompeij bona sine testamento possideret. Eras. 6. apoph.
Huc refer apophteg. de Detractatione. Libere dictis, Maledicentia, et c.
De conuiciis in ipsum authorem retortis.
Anacharsis.
EXprobranti cuidam Attico, quod natus esset in Scythia: Mihi, inquit, probro est patria, tu patriae. Laert. lib. 1. cap. 6.
Diogenes.
Aristippus philosophus, et Socratis discipulus, cum vidisset Diogenem, olera lauantem, accessit: Si Diogenes, inquiens, sciret vti regibus, non vesceretur crudis oleribus. Contra Diogenes: Si Aristippus didicisset esse contentus oleribus, non esset canis regius: hoc est, non adularetur Dionysio regi, vt cibum ex aula
page 155, image: bs155eius caperet. Laert. lib. 2. cap. 8.
Idem.
Diogenem quidam amentem vocabat, cui ille: Amens quidem non sum, non tamen eandem quam vos mentem habeo. Stob. serm. de Prudentia.
Idem.
Cuidam probri gratia obiicienti egestatem, quum ipse esset homo sce lerosissimus: Ob rerum egestatem, inquit, neminem videri torqueri, ob malitiam autem quam plurimos. Erasm. lib. 3 apoph. in fine.
Idem.
Platone de quibusdam disserente, Diogenes praesens, non attente animaduertebat. Quamobrem indignatione commotus Plato: Quin inquit, diligenter sermones meos auscultas, canis? Qui nihil perturbatus: At ego, inquit, nunquam eo sum reuersus, vnde veni, quod canes solent. Obscure taxans ipsius in Siciliam profectionem, AElian. lib. 14. de Varia historia.
Idem.
Quidam ei obiiciebat, quod olim falsam monetam signasset: Fateor, inquit Diogenes, fuisse tempus: quo talis eram, qua lis tu nunc es: qualis autem ego nunc sum, tu profecto futurus es nunqam. Laert. lib. 6.
Idem.
Philosophi vulgo hoc nomine male audiebant, quod deos aut non crederent esse aut contemnerent. Hoc innuens Lysias, interrogabat Diogegenem crederetne esse deos? Cui Diogenes: Qui, conuenit, inquit, vt non credam, quum persuasum habeam, te diis inuisum esse? Hoc dictum quidam attribuunt Theodoro. Non respondit ad quaestionem, sed in contumeliose interrogantem retorsit sermonem. Laert. lib. 6.
Socrates.
Acrius obiurganti familiarem quempiam in conuiuio, Plato dixit, Nonne satius erat haec illi dixisse seorsum? Cui Socrates: Et an non tu quoque rectius fecisses, si haec mihi seorsum dixisses? Erasm. lib. 3. apoph. ex Plutarch.
Plato.
* Quidam ei retulit esse nonnullos, qui ipsum conuitiis et maledict is insectarentur. At ego, inquit, ita mores componam, vt illis sides nulla habeatur, Anton. sermone de contumelia.
Demosthenes.
Pytheas Demostheni obiecit, quod ipsius enthymemata lucernam olerent: significans illum non nisi de scripto, et ad lucernam elucubrata dicere. Quod dictum ita retorsit Demosthenes, vt diceret, Non eodem pretio sibi et illi constare lucernam notans, quod ille nocturnis conuiuiis indulgeret, plus impendens luxui, quam ipse studio. Plut. in Demosth.
Idem.
A duersus Demadem clamantem, Demosthenes me corrigere vult, sus Mineruam: At ista (inquit Demosthenes) Mineru? anno superiore in adulterio deprehensa fuit. Adulterium obiecit Demadi, quum Mineruam poetae faciant virginem. Erasm. 4. apoph. et in Prouerb. Sus Mineruam. Ex Plutarch.
Idem.
Aduersus quendam Phaereum nomine, de stupro suspectum, quum Phaereus Demostheni vigilias lucubrationesque obiiecret: Scio, inquit, tibi molestum fuisse, quod lucernam per noctem habuerim, Brus. lib. 1. cap. 4.
page 156, image: bs156Anonymus.
* Quum cuidam multis verbis quidam nugator vt probrum obiiceret, quod e parentibus ignobilibus prognatus esset: Mihi, inquit, dedecori sunt parentes, tu vero parentibus. Anton. serm. de contumel.
Antagoras.
Antagoram poetam in tentorio eongrum coquentem, atque patellam versantem deprehendit Antigonus a tergo stans, eique dixit: Putasne ô Antagora, Homerum, quum Agamemnonis res gestas scriberet, co xisse congrum? Contra haec Antagoras: Et tu rex, putasne Agamemnonem, quum illas res gereret, fuisse curiosum, si quis in exercitu congrum coqueret? Plut. in apopht.
Archelaus.
Timotheus citharoedus quum ingens praemium ab Archelao sperasset, ac minus sperato accepisset, palam illum incusabat, canens, Tu vero terrae filium argentum laudas? nutu regem denotans, at Archelaus suc cinuit: Tu vero petis? in Graecis verbis plus est gratiae, ob vocum affinitatem, [gap: Greek word(s)] , id est, laudas, petis. Turpiter petit, qui non probat quod petit. Plut. et Eras:
Leo Byzantius.
Pisiadi obiicienti lippitudinem oculorum: Corporis, inquit vitium exprobras, haud videns filium tuum Nemesium humeris baiulantem. Erat enim Pasiadi filius contractis humeris. Nemesim autem dixit redargutionem insolentiae, quam veteres fingebant esse deam. Impudenter ali quis in alterum torqueret conuitium, si in promptu sit quod ipsi vicissim obiiciatur. Philostratus.
Quirinus sophista.
Quum ab Asianis reprehenderetur, quod in accusando mitior ac lenior esset quam ipsi docerent: Multo, inquit, satius est, vt vos meam accipiatis lenitatem, quam ego vestram crudelitatem. Tumebant Asiani rhetores et immodicis delecta bantur. Philost. in sophistis.
Nicetes Smyrnaeus.
Telonae cuidam in iudicio vehementius incandescenti, dicentique, Desine latrare in me: admodum salse respondit, Si tu desinas mordere: nam vtrunque canum est. Philost. in sophistis.
Polemo.
Timocrati. philosopho apud Polemonem dicenti, Fauorinum esse lo quacem: Et omnis, inquit ille, anus. Notans in Fauorino corporis habitum, quod esset eunuchus. Visus est excusare vitium, sed re vera conduplicauit. Philostratus.
Chabrias.
* Improbo cuidam eum multis conuitiis afficiente. respondit: Bene fecisti quod nihil eorum quae in te insunt praetermisisti. Anto. ser. de contu.
Anonymus.
Libanius sophista, summus Iuliani Apostatae fautor, cum interrogasset Antiochiae ludimagistrum quendam virum bonum atque pium. Quid nunc fabri filius (Christum per contumeliam intelligens) ageret? respondit, Non otiatur ô sophista, quem fabri filium appellas: parat enim Iuliano loculum. Intellexit autem vir optimus, Iulianum ob insignem impietatatem et crudelitatem non diu superstitem fore, et diuinam vltionem prae foribus esse: paucos enim post dies Iulianus est interfectus. Tripar. hist. lib. 6. cap. 44.
Epaminondas.
Quum Argiui Thebanorum essent,
page 157, image: bs157socii, Athen iensium oratores, in Arcadiam missi, vituperarunt vtranque gentem, et Callistratus rhetor Orestem et Oedipodem ciuitatibus exprobrabat, nam Orestes Argiuus fuit, Oedipus Thebanus. Interim surgens Epaminondas: Fatemur, inquit, apud nos fuisse qui patrem occiderit, apud Argiuos qui matrem necarit: sed eos qui haec patrarunt nos expulimus, Athenienses receperunt. Tanto compendio conuicium retorsit in authores. Plut. in apoph.
Idem.
Pelopidae increpanti, quod nullos tolleret liberos, malein hoc consulens patriae: Vide, inquit, ne tu peius consulas, qui talem patriae filium relicturus sis. Habebat enim Pelopidas filium improbum et infamem. Mihi, inquit, Leuctrica pugna pro liberis erit, nunquam interitura. In hoc enim suscipiuntur liberi, ne pereat nostri memoria. At hoc melius praestant egregia facinora. nam liberi frequenter offuscant parentum gloriam. Eras. lib. 5. apoph.
Stilpo.
Quum olim omnium hominum oculi in solum Stilponem coniecti essent, quidam ad Stilponem, Isti (inquit) omnes te admirantur vt beluam: Nequaquam, ait, sed vt verum hominem admirantur me bestiae. Laert. li. 2. cap. 12.
Gnathaena.
Reprehensa a stilpone philosopho, quod adolescentes corrumperet: Tu, inquit, egoque Stilpon in eodem haeremus crimine, qui adolescentes tecum versantes inutilia quaedam et amatoria sophismata doces, vt nihil referat cum philosopho versentur, an cum meretrice. Erasm. lib. 6. apoph.
Phocion.
Athenienses Demadem proponentes Phocioni, belli ducem constituerunt. Qui cum ambitu superasset Phocionem, summe animum extulit et accedens Phocionem: Accommoda, inquit, mihi sordentem istam chlamydem, quam gestare solitus es in tuo belli principatu. Cui respondens Phocion: Nunquam, inquit quicquam tibi sordens deerit, dum talis fueris. AElianus libr. 14. de Varia hist.
Idem.
Demostheni rhetori dicenti, Occident te, ô Phocion, Athenienses, si quando coeperint insanire, hunc in modum respondit: Me quidem, si insanire occeperint, at te, si ad sanam mentem redierint. Demosthenes enim pleraque ad gratiam apud populum loquebatur, et blanda potius quam salubria consulebat. Plut. in apoph.
Themistocles.
Seriphio cuidam obiicienti, quod non ex sese, sed ob vrbis nobilitatem celebris esset: Vera, inquit Themistocles, praedicas. Neque enim ego si Seriphus essem, clarus essem, neque tu si Atheniensis. Non inficiatus est vrbis celebritatem nonnihil facere ad illustre nomen: sed illum esse tam ignauum, vt etiam si fuisset natus Athenis. nihilo minus fuisset obscurus futurus. Plut. in apoph.
Adimantus.
Adimantus abhorrens a pugna na uali, ad Themistoclem, qui Graecos hortaretur, incitaretque ita loquutus est: O Themistocles. eos qui in certaminibus ante alios prosiliunt, mos est flagris cedere. Cui Themistocles, Sic est. Adimante, vt dicis, sed nec eos qui se subducunt, coronat quisquam.
page 158, image: bs158Adimantus notauit in Themistocle praecipitem audaciam, ille vicissim illum insimulauit formidinis, qui cum opportunitas inuitaret, detrectaret pugnam. Plut. in Themist.
Cleomenes.
Cleomenem quidam per conuicium dixerat deliciis deditum. At hoc, inquit, satius est, quam iniustum esse. Tu vero pecuniarum amore teneris, quum quod satis est possideas. Argu te significauit, neminem esse posse iustitiae tenacem, qui supra quam satis est congerendi studio tenetur: ad haec stultum esse, qui alteri leuius exprobrat vitium, quum in ipsum illico grauius crimen possit retorqueri. Plut. in Lacon.
Pausanias Plistonactis F.
E patria profugus, quum Tegeae laudaret Lacedaemonio, cuidam dicenti: Quin igitur mansisti Spartae, sed fugere maluisti? Quoniam, inquit, nec medici apud sanos, sed apud aegrotos versari solent. Salsissime conuicium exilij retorsit in Tegeaten, quod eius gentis corrupti mores ege rent Spartana disciplina. Plu. in Lac.
Anonymus.
Quum Thebani deuictis apud Leuctra Lacedaemoniis, ad ipsum venis sent Eurotam, et quidam gloriabundus dixisset, Vbi nunc Lacones? Spartanus quidam ab illis captus, Non adsunt, inquit, alioqui vos huc non venissetis. Ne victus quidem et captiuus potuit obliuisci indolis Laconicae, nec tulit victoris iactantiam. Plu. in Lacon.
Idem.
Argiuo quodam dicente, multa Spartanorum sepulcra, apud nos sunt: Lacon excipiens, Atqui Argiuorum apud nos nullum est sepulcrum, innuens, quod Spartani semper inuasissent Argiuos, Argiui vero Spartanos nunquam. Solerter Lacon, quod ille dixerat in gentis suae laudem retorsit in ignominiam. Plut. in Lacon.
Idem.
Quidam cum Laconi dixisset, Mentiris, ille contra, Nimirum (inquit) liberi sumus, alij vero, nisi vera dixerint, vapulant. Quo dicto se liberum esse demonstrat, a seruo notatum: quisi fallat mendacio, loris punitur. Plu. in Lacon.
Plistonax.
Cum rhetor quidam Atticus Lacedaemonios dixisset indoctos: Nos enim, inquit, Graecorum soli nihil a vobis didicimus mali. Lacedaemonij malum existimabant, quicquid non faceret ad efficiendam ciuitatem me liorem. Plut. in Lacon.
Demetrius.
Lysimacho Demetrium impetente conuiciis, dicenteque, Lamiam sibi visam meretricem de scena tragica prodeuntem (haec erat amica Demetrij magnifice culta.) Demetrius respondit, meretricem Lamiam esse modestiorem, meliusque moratam, quam ipsius Penelopen, coniugem illius notans. Plut. in Demetrio.
Idem.
Quum alteram vxorem ducere statuisset, liberis ipsum percontantibus, nunquid in ipsis haberet de quo quereretur? Nequaquam, inquit, imo ob id potius alteram duco, quod collaudem vos, cupiamque mihi et alios istiusmodi liberos nasci. Erasm. lib. 5. apoph Illud etiam de Pisistrato et M. Catone refertur.
C. Marius.
In bello ciuili cum fossa cinctus obsideretur, continuit sese, opportunum expectans tempus rei gerendae. Popedio autem Siloni dicenti, Si magnus
page 159, image: bs159es imperator, ô Mari, descende in conflictum: Imo tu, inquit, si magnus es imperator, coge me nolentem ad certamen venire. Plut. in apoph.
Galba.
Libo, cum ei dixisset, quando tandem Galba exibis de triclinio tuo? mox ait, Cum tu de cubiculo alieno Libo notauit Galbam, quod L. Scribonius tribunus plebis iudices ferret familiares suos, et conuiuiis corruptos. Galba vicissim illum notauit adulterij. Eras lib. 6. apoph.
Heluius Mancia.
L. Libunem apud Pompeium accusabat: in quo certamine Pompeius, Liboni fauens, Helio et generis hu militatem et senium exprobrans, dixit, illum ab inferis remissum, vt claros viros accusaret. Hoc conuitium is constanter retorsit hoc modo: Non mentiris, inquit, Pompei: plane ab inferis reuersus sum. Sed dum illic moror, vidi Cn. Domitium AEnobarbum deplorantem, quod summo genere natus, vitae inculpatissimae, patriae amantissimus, in ipso iuuentutis flore tuo iussu esset occisus. Vidi pari claritare conspicuum Brutum, ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crndelitate tua aceidisse. Vidi Cn. Carbonem, acerrimum pueritiae tuae, bonorummque patris tui defensorem, cum tertium consul esset, catenis, quas tu illi iniicj iusseras, vinctum, obstantem te, aduersus omne fas et nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. Vidi eodem habitu et quiritatu, praetorium virum Perpennam, saeuitiam tuam execrantem: atque hos omnes eadem voce indignantes, quod indemnati sub te adolescentulo carnifice cecidissent. Has Manciae voces fortassis aliquis temeritatem appellet citius quam libertatem. Scitum est, quod subnectit Valerius: Eo tempore et fortissimum erat Pompeio maledicere, et tutissimum. Fortissimum, ob summam potentiam: tutissimum, ob reuocatam veterum facinorum inuidiam. Eras. lib. 8. apoph. ex Valer. Max. lib. 6. cap. 2.
Aegilius.
Qu Opimius consularis in adolescentia male audiuit. Is AEgilio homini festiuo, qui videbatur mollior, non erat sic exprobrauit mollitiem: Quid tu AEgilia mea, quando ad me venies cum tua lana et colu? Lepide retorsit AEgilius: Non Pol, inquit, audeo: nam me ad famosas vetuit mater accedere. Alter simulabat ora tionem velut ad soeminam, alter accepta persona simulationem vertis in irrisionem. Eras. li. 6. apoph.
Philippus orator.
Catulus Philippo oratori dicenti, Quid latras? respondit, Furem video. conuicium latrandi in ipsum retorquens notauit hominis rapacitatem, Bruso. lib. 2. cap 40.
Catulus.
Cum audiret quosdam ex iudicibus quos pecunia Clodius corruperat praesidium petentes, ac si in periculo forent constituti: perstringens istorum praedonum auaritiam. Quid vos (inquit) a nobis praesidium postulabatis? an, ne nummi vobis eriperen tur, timebatis? Cic. ad Att. lib 1. Plut.
M. Crassus.
Cn. Domitius L. Crasso collegae exprobrauit, quod censor tanti habitaret, eo quod in porticum domus haberet columnas Hymetias, pro do mo eius millia nummûm identidem promittens. Crassus erat praesenti ac festiuo ingenio, rogauitque collegam. Quanti ipse domum suam aestimaret.
page 160, image: bs160Is respondit, Sexagies Sestertium. Rursum Crassus: Quanto igitur, inquit, eam minoris aestimas. si decem arbusculas succidero? Eae fuerunt loti, patula ramorum opacitate la sciuae. Cum Domitius respondisset, tricies sestertium. Vter, inquit Crassus, nostrum luxuriosior? egone, qui decem columnas centuni millibus nummum emi: an tu, qui decem arbuscularum vmbram tricies sestertium aestimas? Ita est ingenium hominum, ad aliena vitia perspicax, ad sua caecum. Eras. lib. 6. apoph.
Deiotarus.
M. Crassus in Parthos proficilcens, cum Deiotarum extremae iam senectutis, nouam vrbem condere videret: Quid est. inquit, ô rex, hoc rei, quod cum hora diei iam adsit duodecima, nouam vrbem extruere institueris? Ad haec arridens Deiotarus: Imo quid tibi in mentem venit, Imperator, vt cum haudquaquam sis (vt videtur) matutinus, tamen in Parthos cum exercitu properas? Nam id temporis Crassus sexagesimum agebat annum. Hora quae nobis duodecima est in meridie, olim erat extrema diei. Plutarch. in M. Crasso.
L. Crassus.
L. Crassus censor Cn. Domitio col legae exprobranti, quod ob murenam in viuario mortuo lachrymasset: At tu, inquit, cum vxores tres extuleris, nullam emisisti lachrymam, Scite retorsit conuitium. Notauit illum, quasi non curasset vxorum mortem. Et alioqui turpius est in vxo ris funere non flere, quam ob murenam emittere lachrymas. Erasm. 6. apoph. ex Plutarcho.
Domitius Afer.
Congus Sulpitius insigniter ipse foedus, eum contra quem in iudicio aderat, dixit, ne faciem quidem habere liberi hominis, Cui respondens Domitius Afer, Nae tu ex animi mei sententia, Longe. Qui malam faciem habet, liber non est. Si ideo liber non erat cuius agebatur causa, quod deformis esset: nec ipse Sulpitius habendus, erat pro libero, cum esset foedissimus. Eras. li. 9. apoph.
Cato.
Cum quidam Catoni dixisset, Eamus deambulatum: et adolescens quidam interpellasset dicens, Quid opus erat de? Imo inquit Cato, quid opus erat te? Vna literula mutata, significauit ipsum potius esse. superuacaneum in vita, quam de in verbo. Eras. lib. 5. apopht.
C. Laelius.
Ei quidam obscuro genere natus dicebat, Indignus es tuis maioribus, respondit: At tu hercule tuis satis dignus es. Cice. lib. 2. de Oratore, et in Laelio.
Cicero.
Cum ad Pompeium venisset, ac ve nisse poeniteret, rogatas vbi Pisonem generum reliquisset? Apud tuum, inquit, socerum: Caesarem designans. Perinde quasi notatus esset Cicero, quod a genero suo disiunctus esset, perstrinxit illum quod ipse cum socero bellum gereret. Plut. in apoph.
Idem.
Metello percontanti, quis ipsius esset pater, nimirum ignobilitatem exprobrans: At istam, inquit, percontationem vt respondere. sit difficilius, mater efficit tua, nam Metelli mater audiebat parum pudica. Quin et ipse Metellum matrem referens leuior erat, et inconstans, et affectibus seruiens. Cicero conuicium a patre ad matrem transtulit. Tum enim incertus est pater
page 161, image: bs161cum mater non cum vno con suetudinem habet. Plut. in Rom. apoph.
Idem.
Verres, qui filium habebat parum pudice flore aetatis vtentem. Ciceronem vt parum virum ac cinaedum incessebat conuiciis. At Cicero, Igno ras, inquit, quod liberis intra fores ita conuiciandum sit. Significans hoc conuicium non in ipsum com petere, sed in conuiciator is filium Parentum est autem obiur gare liberos, sed intra domesticos parieres, nec turpia conuicia sunt eliminanda. Eliminat autem, qui aliis impingit, quod ipsius domi committunt liberi. Plutarch. in Rom. apoph.
Anonymus.
Plancus cum in causa quadam adesset amico, velletque testem molestum perturbare, interrogauit, quo se artificio tueretur. Sciebat enim illum esse sutorem. At ille lepide retorquens in Plancum: Gallam, inquit, subiugo. Id quidem sutorium habetur instrumentum: sed recte exprobrabat illi adulterium cum Maeuia Galla, quo nomine Plancus male audiebat. Eras Rot. 6. apoph.
Antigenidas.
Gum quidam eiusdem artis aemulus ira commotus contumelia affecisset diceretque, Abi, emam te pro mancipio, respondit, Bene facies, tum enim ego te docebo tibiis canere. Philo Iu daeus lib. Quod omnis probus liber.
Cassius.
Iulio Caesare iam per insidias interfecto, sedatoque tumultu populi, cum Brutus ad Lepidum propinquum suum, Crassus vero ad Antonium proficisceretur, inter coenandum cum sermonem (vt fit) de multis rebus haberent: tum vero Cassium Antonius interrogauit, An nunc etiam (inquit) pugionem sub axilla geris reconditum? Certe, inquit, longe maximum: siquidem tu quoque regnum affectabis. Xiphil. Dionis abbreuiator. In Iulio.
Anonymus.
Caesar Augustus cum vidisset adolescentem cris similitudine sibi similem, interrogauit, num aliquando mater eius Romae fuisset. Negauit ille: sed sentiens conuicium, statim retorsit in authorem, adiiciens, Sed pater meus saepe Romae fuit. Au gustus ludens, suspicionem intendebat in matrem adolescentis, velut ab ipso stupratam, et adolescens protinus eam suspicionem retorsit in matrem Caesaris, aut in sororem. Nam oris similitudo non magis arguebat illum esse Caesaris filium, quam fratrem aut nepotem. Eras. li. 4. apopht. ex Sueton.
Sfortia Cotignola.
Ei, Duci clarissimo, quum a Sergiano magno Senescalco, ad exprobrandam generis nouitatem, ligonis fabula obiectaretur: In hoc, inquit, vt video, stirpis origine pares sumus, quum Adamus, mortalium primus, terram et ipse foderit. Sed ego certe, quod iure diffiteri non potes, illo meo ligone multo nobilior euasi, quam tu tuo pene et penna. Quo scominate lepide admodum hominum transfixit, quum in eo tanta cum inuidia diginitatem stupro quaesitam et patrem eius ad praetoris tribunal. ignobilem scribam, adulteratoque testamento falsi idamnatum, scitissime notasset. Paulus Louius in vita Iacobi Mutij, cap. 84.
Queraldus.
Is Petri Aragoniae regis senator,
page 162, image: bs162missus aliquando legatus ad regem Africae, fait ab illo in coenam adhibitus, quam rex ipse apparari iusserat editioribus in scamnis. Afri enim in solo super tapetis discumbunt. Coenitauerunt plures simul. Rex autem ipse clam iubet ossa colligi, eaque ad pedes Queraldi illo nesciente coniici. Finita igitur coena, cum aulae magistri iussu mensae essent sublatae, appareretque ossium cumulus: tum quispiam a rege submiflus. Quid hic (inquit) ossium video, lupus profecto hic coenitauit, non homo. Tum Queraldus ad regem conuersus: Mihi, inquit, ô rex cum lupis fuit negotium, cum luporum sit et carnem et ossa simul arrodere, quod comessatores isti tui fecere. Ego vero, vt homo ac conuiua comis, carnes absumpsi, ossa in humum abieci, in canum pastum atque oblectamentum. Pontanus.
Ignaty episcopi.
Ignatius Calcedonensis episcopus, cum iam Constantinopoli ha bitans, ob senectutis incommoda visu orbatus esset atque a Iuliano apostata ob id vexaretur, Galilaeum (ita enim Christum per contemptum vir impius nominare solebat) visum non, restituturum ei dicens: respondit, Lubens quidem oculis carere volo ne tam impium tyrannum te Iiulianum videre cogar. Fulgosus lib. 6. capite 2. ex histor. Ecclefiast.
Biracus.
Patriarcha Hierosolymitanus, qui totam cancellariam pontificiam regebat, conuocatis aliquando certam ob causam discutiendam aduocatis nonnullis, quendam verbis acriter castigauit. Huic cum vnus prae caeteris Thomas Biracus liberius respon disset, versus in eum pitriarcha, in quit: Malum caput habes. At ille, vt erat homo promptus: Recte, inquit, ae vere loqueris. Nam si bonum caput haberem, satis meliori loco res nostrae essent, neque opus esset hac nostra controuersia. Te igitur ipsum culpas, ait patriarcha. Tum ille: Non me, inquit, sed caput reprehendo: ita ipsum, qui aduocatis omnibus praeerat. Patriarcham accusans, qui duro paulum capite erat. Poggius Florentinus.
De correctione.
Zeno.
CVidam dicenti, Cur me vnum omnium non corrigis? Non enim, inquit, tibi credo. Subindicans, sibi non esse spem, illum, si corriperetur, fore meliorem. Laert. lib. 7. ca. 1.
Gallus.
Quum Gallus, qui testimonium ferebat contra Pisonem, dixisset, innumerabilem pecuniam Magio praefecto datam, idque Scaurus tenuitate Magij redargueret: Erras, inquit Scaure. Ego enim Magium non conseruasse dico, sed tanquam nudus nuces legeret, in ventrem abstulisse. Correxit sermonem suum Gallus, sed ita, vt crimini corruptelae crimen adderet luxus, Erasm. lib. 6. apoph.
Vide apopht. de Castigatione et Reprehensione.
page 163, image: bs163De crudelitate.
Timon.
CVm Alcibia dem adhuc puerum obuiam habuisset, et deosculatus ei plurimum blandiretur, rogantibus quibusdam, quae insuetarum blanditiarum causa esset? Respondit, amare se eum puerum, quod praeuideret ipsum quandoque Atheniensibus magnorum malorum causam fore, qua spe sola fruebatur. Etenim propter immanem naturam id ei placebat, quod alij iure omnes abominabantur. Fulgosius libro 9. cap. 2.
Alexander Phereus.
Alexander Pherensium tyrannus, maxime truculentus saevusque esse videbatur. Theodoro vero tragico poeta, cur acri animorum affectu et commiseratione AEropem agente lachrymas profudit, surgensque de theatro recessit. Verum purgans et excusans se apud Theodorum, affirmauit se non idcirco abiisse, quod illum aut aspernari aut contumelia afficere voluisset: sed quod puduisset ipsum histrionis incommodis et affectionibus misericordem videri, suis vero ciuibus et subditis non item. AElianus lib. 14. de Varia histor.
Vxor Hannibalis.
Hannibalis Poeni scelerata atque atrox nimis vxor, inspecta humani sanguinis fossa, pulchrum in ea esse spectaculum dixit. Fulgos. libr. 9. cap 2.
C. Fimbria.
Procurarat, vt Scaeuola in funere C. Marij iugularetur, quem vt cognouit ex vulnere recreatum, apud populum deferre instituit. Rogantibus, quid optimo innocentissimoque viro esset obiecturus? Obiiciam, inquit, quod parcius corpore telum recepit. quasi hoc ipsum crimen esset, non periisse. Eras. lib 6. apoph. Bruson. lib. 2. cap. 9.
Q Catulus.
Cum Syllana crudelitas magna licentia saeuiret in capita ciuium (nam occisi feruntur supra nouem millia) percussoribus libere per vrbem vagantibus, ac caeteris metu attonitis, Qu. Catulus palam ausus est dicere Syllae: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace enermes occidimus? Eutrop
Sylla.
Septem millia Romanorum occidi iussit: ac cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset exclamationem tot millium sub gladio gementium, exterrito senatu: Hoc agamus, inquit, P. C. seditiosi pauculi meo iussu occiduntur. Bruson. lib. 2. cap 9. ex Plutarcho.
P. Tel sinus.
Pontius Telesinus cum in eo bello, quod Sylla contra patriam gessit, ma gno Reipub. Romanae detrimento ad portam Collinam parum prospere pugnasset, ac vociferaretur eruendam delendamque vrbem: adiecit, Etiam nunquam defuturos Italicum libertatis lupos, nisi sylua, in quam refugere solerent, penitus esset excisa. Velleius Paterculus, et Cuspinianus in Consulibus.
L. Catilina.
Obiicienti Ciceroni, incendium a se excitatum: Sentio quidem (ait) verum si aqua illud non potero, ruina extinguam. Brus. lib. 2. cap 9.
Augustus Caesar.
Audiens inter pueros, quos in Syria Herodes crudelissimus Iudaeorum
page 164, image: bs164rex interfici mandauerat, filium quoque eius interfectum, dixisse fertur: Se malle suem, quam filium Herodis esse. Inter Iudaeos enim cum versaretur a suilla carne prohibita abstinebat, iuxta legem. Macrob. lib. 2. cap. 4. Sat.
Idem.
Coenabat apud Atedium, siue Vedium Pollionem, ibi fregerat quidam e seruulis vas crystallmum: qui ilico iussus est ab Atedio rapi, et murenis obiici. Puer ad Caesaris pedes confugit, nihil aliud petiturus, quam vt aliter periret. Caesar motus nouitate crudelitatis, et puerum dimitti et crystallina omnia ante se frangi iussit, et compleri piscinam. Amicum autem grauiter increpauit: Et conuiuio, inquiens, rapi homines imperas, et noui generis poena lacerari? Si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur? Tantumne viri placebis, vt tibi aliquem duci iubeas, vbi Caesar est? Erasm. lib. 4. apoph. ex Suetonio et Sen.
Theodorus Gadareus.
Is Tiberij Caesaris in Rhetoricis praeceptor, animaduertens in puero sanguinarium ingenium, sub specie lenitatis et clementiae latitans, sub inde inter obiurgandum appellabat illum, lutum sanguine maceratum. Ab initio quippe sui imperij miram lenitatem prae se tulit, sed in progres su ad immanem crudelitatem prolapsus est, vt Suetonius testis est in eius vita.
Tiberius.
Cum custodias recognoscentem eum quidam rogaret vt supplicium maturaret: respondit, Nondum redij tecum in gratiam. Humanitatis officium esse putauit, si damnatum cito occidisset. Suet.
Idem.
C. Caligulae ideo imperium reliquisse dicitur, quo memoriam scelerum suorum maioribus Caij sceleribus obrueret: vtque maxima atque nobilissima pars senatus post mortem suam necaretur. Saepe enim dictum illud vetus fertur vsurpasse: Me mortuo, terra tecum igni miscea tur. Dion Nicaeus in eius vita.
Nero.
Post multa nefanda facinora quum vt bem atque imperium viuus perdere funditus optaret: Priamum mirum in modum beatum fuisse dicebat, quod patriam simul cum regno perditam vidisset. Xiphilinus in Nerone.
Idem.
Quum amitam ex duritie alui cubantem visitaret, et illa tractans lanuginem eius (vt assolet iam grandioribus natu) per blanditias forte dixisset, Simul hanc excepero, mori volo: conuersus ad proximos confestim se positurum (velut irridens) ait, praecepitque medicis: vt largius purgarent aegram, quo citius efflaret animam. Brus lib 2. cap. 9.
Idem.
Quodam in colloquio proferente Graecum versiculum.
[gap: Greek word(s)] : id est,
Me mortuo terra misceatur incendio, Subiecit, Imo [gap: Greek word(s)] , id est, me etiam viuo. Quibus portentis aliquando committitur Respub. Eras. 6. apoph.
Idem.
Columnis statuarum eiusdem illud adscriptum erat: Galli cantando me excitarunt Indignissime tulerat Galliarum defectionem: proinde decreuerat,
page 165, image: bs165Gallos omnes Romae agen tes contrucidare, prouinciamque exercitui diripiendam tradere. Suet.
Agrippina.
Quum iussu Neronis oceideretur, ac Centurio ferrum in eum stringeret, ventrem ostendens clamabat: Hune percute, hic est ferro fodiendus, qui portentum illud genuit. Suetonius.
Nero.
Vestinus consul, quum eodem die omnia munia cousularia obiisset, e conuiuio repente ad supplicium raptus est. Conuiuae nihil aliud quam exitium expectabant. Horum pauorem irridens Nero, dixit illos satis supplicij luisse pro epulis consularibus. Dicas hoc a clemente dictum, si caetera Neronis facinora spectes. Sue ton. in Nerone.
Caligula.
Is, vt alia omni in re, ita verbis quoque sceleratus fuit, persaepe repetens, Oderint dum metuant. Optabat etiam populum Rom. vnam habere tantum ceruicem, vt vno ictu omnes interficere simul posset. Fulgos lib. 3. cap 2. ex Sueton.
Idem.
Vir quidam praetorius valetudinis causa secesserat in Anticyram, petito a Caligula Caesare commeatu. Is quum saepius peteret prorogari com meatum, mandauit interfici, et adiecit, necessariam sanguinis esse missionem, cui tam diu non profuisset, helleborum. Solent enim medici, in morbis validioribus venarum incisione vti. Et in Anticyram nauigabant, quibus opus erat purgatione. Eras. lib. 6. apoph.
Idem.
Quum destinasset interficere fratrem suum, eumque suspicaretur, sese medicamentis praemunire ita locutus est: Antidotum aduersus Caesarem? Timebat ille venenum, quasi Caesar non posset alio quouis modo trucidare, quum vellet extinctum. Eras. lib. 6. apoph.
Vitellius.
Postquam occisum Othonem in campo Bebriaci cognouit, eoque venisset, abhorrentibus quibusdam cadauerum tabem detestabili voce con firmare ausus est: Optime olere occisum hostem, et melius ciuem Sed hic tandem religatis post tergum manibus, iniecto, ceruicibus laqueo. veste discissa, seminudus in forum tractus est inter ludibria, per totum vitae Sacrae spatium. reducta coma: ceu noxij solent, quibusdam etiam coeno stercoreque incessentibus. Tandem apud Gemonias munitissimis ictibus excarnificatus, confectusque est, indeque vnco in Tyberim tractus. Brusonius lib. 2. cap. 9. et Fulgos. lib. 9. cap. 2. ex Tacito.
Antoninus Caracalla.
Cum direptis ciuium bonis atque omnibus exhaustis aerariis, sua crudelitate ingentem corrasisset pecuniam, eamque indifferenter nefariis hominibus distribueret: obiurgatus a Iulia matre, vt pecuniis aliqua ex parte parceret, atque praedae optimae partem in alium vsum sibi reseruaret, strictum gladium ostentans matri, respondit. Laeto sis animo, quamdiu hunc habebimus nulla nobis deerit pecunia. Ostendens, nullam pecuniam apud subditos adeo reconditam esse, quam sua crudelitate extorquere non posset. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in vita Antonini.
Vide apoph. de Tyrannide.
page 166, image: bs166De cunctatione in rebus agendis.
Diogenes.
POscebat aliquid ab homine auaro: quem cum videret contantem, ac negaturo similem, ô homo, inquit, ad cibum te postulo, non ad cyppum? vt qua licet, Graecarum vocum affinitatem reddam. Graecis enim [gap: Greek word(s)] cibus est, [gap: Greek word(s)] , sepultura. Erasmus lib. 3. apophth. ex vita Diogenis apud Laert.
Socrates.
Hoc dicterium plurimum in ore habuisse dicitur: Dimidium operis peractum ei, qui iam esset aggressus. Sunt enim qui cunctando ac deliberando vitam omnem absumant. Est autem hemistichium Hesiodium. [gap: Greek word(s)] . Laertius in vita Socratis.
Fabius Max.
Quoniam cum Hannibale pugnare detrectabat, mora copias illius et pecuniarum et commeatus egentes attenuabat. Ob quod cum male audiret, nihil tamen commotus, pergebat in suo instituto et Hannibalem cunctatione fregit, quem alij magno militum exercitu vincere nunquam potuerunt. Plutarc, in eius vita.
Iulius Caesar.
Quum Pompeius instructam aciem apud Pharsalum inibi consistere, et hostem operiri iussisset, Caesar dixitillum errasse, qui vim, impetum, ac diuinum afflatum animorum ad incursionem paratorum, mora relaxasset. Adeo Caesari non modo certa men erat cum Pampeio de fortuna belli, verum etiam de bellandi peritia. Plut. in Rom. apoph.
Augustus Caesar.
Illud semper cito factum posse dici aiebat, quod cum factum esset, bene haberet. Tarditatem enim, quae tu ta esset, celeritati anteponebat cui periculum esset coniunctum. Fulgosius lib. 7. cap. 2.
Iulianus.
Quum in frequenti turba quidam ipsum his verbis appellaret aduersus aduersarium suum? Thalassius inimicus pictatis tuae nostra per vim eripuit. Agnosco, inquit, ab illo me fuis se laesum, proinde dic illi, vt mihi potiori inimico prius satisfaciat. mandauitque praefecto, ne prius cognoceretur illorum negotium, quam ipse cum Thalassio rediret in gratiam. Quod alter adduxerat ad maturandam vindictam, Caesar torsit in cunctationem. Eras. lib. 8. apophtheg.
De curiositate.
Anonymae.
THaletem in coelum suspicientem, et lapsum in barathrem, ancilla conspicata, merito id illi acci disse dicebat: qui cum quae ante pedes essent ignoraret, coelum contem plaretur, vt cognosceret. Antonius in Melissa, par. 2. serm. 77. et Maxim. ser, 21. Bruson. lib. 2. cap. 27.
Aristippus.
Quum quidam obiiceret Aristippo, ac diceret, Propter te ager periit An, inquit, melius est, me propter agrum, quam propter me agrum perire? Antonius ser. 77. part. 2. Melissae.
Xenocrates.
Nihil referre dicebat, vtrum pedes an oculos inferas in aedes alienas, videlicet deterrens ab omni curiositate rerum ad nos nihil attineutium. Laertius lib. 4 cap. 2.
page 167, image: bs167Zeno Cittieus.
Adolescentem curiosius quidam quam pro aetate sciscitantem, adduxit ad speculum, vtque se contem plaretur admonuit. Mox rogitauit, an videretur tali vultui conuenire quaestione eiusmodi proponere? Laert. lib. 7. cap. 1.
Socrates.
Interrogatus a quodam, quid ageretur apud inferos? Deridens hominis curiositatem, respondit: Nec ego, inquit, vnquam iui, nec cum quoquam illinc reuerso sum collocutus. Maximus serm. 36.
Idem.
Illud Homeri semper in ore habere solitus erat,
[gap: Greek word(s)] . id est,
Aedibus in nostris quae praua et recta gerantur.
Eo non solum reuocans auditores a curiositate rerum alienarum, verum etiam a disciplinis non necessariis: velut ab exacta cognitione Astrologiae aut Geometriae, aut causarum naturalium, aut rerum vltra mundanarum, ad cognitionem Ethices, cuius scientia praestat, vt nobis ipsi noti simus, vtque rem domesticam aut publica vtiliter administremur. Stob. Laert.
Idem.
Eodem spectat et illud quod illi adscribitur, et in primis cesebrauit: Quae supra nos, nihil ad nos. Sic enim respondere solebat admirantibus quod de moribus semper, de astris deque meteorologis nunquam disputaret. Gellius et Laertius.
Aristoteles.
Eos qui res euidentes demonstrare conrentur, similiter facere dicebat, vt si quis solem per lucernam ostendere conetur, Max. ser. 21.
Demosthenes.
Quum quidam diceret eum agrum neg ligere, ipsum autem securare: Ea (inquit) curo, propter quae agrum comparaui. Antonius in Melissa, parte 2. sermone 77. et Maximus sermone 21.
Euclides Philosophus.
Rogatus a quodam, quales essent dij, quaque re potissimum gaudëret? Caetera quidem ignoro, inquit, at curiosos illis odio esse certo scio. Max. serm 21.
Demonax.
Cum quidam exquireret, an mundus esset animatus? et rursus, an globosus? Vos, inquit Demonax, de mun do soliciti estis, et vestram ipsorum immunditiem non curatis. Antoninus in Melissa. par 2. ser. 77. et Max. ser. 21.
Anonymus.
AEgyptius baiulus gestans quiddam velo opertum, cuidam sciscitanti quid portaret? Ideo, inquit, obuelatum est, ne scires: tu vero cur curiose vestigas quod occultum est? Solent vectigalium redemptores explorare sarcinas. AEgyptij autem dicti sunt [gap: Greek word(s)] . Eras. l. 6. apoph. ex Plut.
Seneca.
* Non vis esse iracundus? inquit: ne sis curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones etiam si secreto habiti sint, eruit, se ipse inquietat. lib. 3. de Ira. cap. 2.
V. spasimus.
A consulari viro Menstruo Floro monitus, plaustra potius quam plostra dicenda, postridie illum pro Floro Flaurum salutauit: ciuiliter alludens ad illius curiosam admonitionem. Vetetes in quibusdam pro diphthongo sonabant o, vt Clodius pro Claudius. Sueton.
page 168, image: bs168Anonymus.
Cuidam vxor sua per literas exprobrarat, quod lauacris ac voluptatibus detentus, ad se redire nollet. Id per frumentarios resciuerat imperator. Itaque commeatum petenti, exprobrauit et lauacra et voluptates. Tum ille: Num et tibi ô Caesar scripsit vxor mea, quod mihi? Notans curiositatem principe indignam. Dion in vita Hadriani.
Huc spectant apopht. de Disputationibus rerum frinolarum.
DE DAMNO accepto.
CHILON.
DAMNVM dicebat turpi lucro semper praeferendum esse. illud enim semel dolere, hoc autem semper. Laert. lib. 1. cap. 4. Stob. sor. 1.
Anaxagoras.
Post diutinam peregrinationem domum reuersus, cum reperiret patriam possessionesque suas desertas: Nisi, in quit, ista perissent, ego saluus non essem, quod calamitas illum adegisset ad philosophiam: rebus autem inte gris, masisset intra penates suos. Ita saepenumero prospera sunt homini, quae videntur aduersa: et quod damnum puratur ingens, lucrum est maximum. Laert. lib. 2. cap. 3.
De deambulatione.
Socrates.
QVum ad vesperam vsque deam bulasset strenue, interrogatus cur id faceret? Respondit: Quo melius coenem. Ostendit vir sapientissimus, et vsum deambulationis, qua agitantur homines vt eo melius cibum capiant, et deinde ambulatione consumant. Cicero lib. 5. Tusc. quaestio.
De debitoribus soluendis.
Anonymus.
PHilosophus quidam Pythagoricus cum a calceatore sibi emisset phecassia (est autem caleamenti id genus) non habuit pecuniam qua solueret in promptu. Verum cum paulo post rediret ad tabernam vt solueret sutorem, audit eundem iam iam defunctum esse. Gratulabundus igitur philosophuns de lucro, pecuniam domum retulit. Postea cum se colligeret, videt se male fecisse, arrepta igitur pecunia, ait: Tibi viuit calceator, aliis mortuus et accedens eius taberna, nummos in eam proiecit, ne videretur homini etiam defuncto de negare id quod aequo debebat inre. Era. li. 6. apoph ex Sene. li. 7. de bene.
Phocien.
Cum Athenienses olim sacrificia instituissent, peterentq. a ciuibus, vt vnusquisq. aliquid de suo ad coplenda sacrificia adderet: Phocion Atheniensis effla gitatori respondisse dicitur: Puderet, si vobis adderem: at huic, (debitorem digito ostendens) cui debeo ture, nihil redderem. Sunt qui putent se Deo facere rem gratam, si ad cultum idolorum multos conferant nummos. At Phocion vir sapientissimus, sensit Deo multo gratius esse, si satis facias iis quibus debes. Eius autem dicterium leges apud Plutarch. in Graecorum apoph.
page 169, image: bs169Lycurgus.
Assiduum esse, dignumque cui debitum credas, inopibus: at fide dignum, in moribus situm esse dicebat. Max. serm. 1. de Virtute.
Persae.
Dicebant, duo esse peccata inter homines turpia: quorum primum est, debitorem esse, alterum mentiri. Coniunxerunt autem haec duo, ideo nimirum, quod vnum raro sit sine altero, qui enim aere alieno obstricti sunt pollicentur in dies se satisfacturos, nec tamen praestant quod promissum est semel atque iterum. Herod.
Augustus caesar.
Equite Romano quodam defuncto, compertum est illum tantum habuisse aeris alieni, vt summam ducenties nummûm excederet: idque, dum viueret celauerat. Com igitur res illius auctioni subiiceretur, vt ex pecunia creditoribus satisfieret, Augustus iussit sibi emi culcitram illius cubicularem: ac mirantibus hoc praeceptum, Habenda est (inquit) ad som num mihi conciliandum illa culcitra, in qua ille tanto aere alieno obstrictus. somnum capere potuit. Nam Augustus ob ingentes curas saepe maximam noctis partem ducebat insomnem. Macrobius lib. 2. cap. 4. Sat.
Plutarchus.
* Pedem et manum, si computruerit, dicebat nos resecare, et quidem data mercede: ita domum et famulitium subiiciebat abiiciendum esse, vt ab aere alieno liberemur. hoc est, vt liberi fiamus. In moralib.
De decoro vbique ac in omnibus obseruando.
Thales.
VTbonum histrionem, inquiebat, quamcunque ei poeta dederit personam, cius decorum seruare decet ita bonum virum, quamcunque fortuna dederit. Nam et ipsa veluti poetria, nunc primi, nunc vltimi actoris locum nebis tribuit, alias regis, alias medici personam Stob. ser. de prudentia.
Diogenes.
Cum vidisset foeminam diis procumbentem, ita curuato corpore vt a tergo quaedam apparerent quae nudari non decet oculis hominum, adiit illam dices: Non vereris mulier, ne stante post tergum tuum Deo (nam illius plena sunt omnia) parum decenter te geras? Idem AEsculapio percussorem consecrasse dicitur, qui accurrens procidentes in faciem cotereret, hoc figmento deterrens homines a superstitione, qui credunt deos non audituros, nisi ipsis indecoro corporis gestu supplicent. Laert. lib. 6.
Socrates.
Cum Socrati Lysias orationem, quam in eius defensionem composuerat, recitasset. Praeclara. inquit. et elegans oratio est, sed non eonuenit Socrati. Erat enim forensi instituto aptior, quam philosopho, ac tali philosopho. Rursus Lysiae percontanti, cur si bonam iudicaret orationem, putaret sibi non conuenire? Nonne, inquit, fieri potest, vt amictus aut calceus elegans fit, ac pulcher, qui tamen alicui non conueniat? Hoc ipsum Val. Maximus narrat, minus Socratice,
page 170, image: bs170sic enim Lysiae respondisse memorat. Aufer quaeso istam, nam ego si adduci possem vt eam in vltima Scythiae solitu dine perorarem, tum me ipsum morte mulctandum concederem. Eras. lib. 3. apoph.
Plato.
Si quando forte incidisset Plato in eos qui praeter decorum quippiam agerent, digressus consueuit dicere, Nuncubi ego talis? Nemo suam turpitudinem perspicit sed sibi quisque assentator est. Ex aliis igitur discendum, quam indecora sint quae praeter honestatem geruntur. Laert. lib. 3.
Isocrates.
In conuiuio Nicocreontis Samiorum tyranni, cum a conuiuiis iuberetur dicere, His, inquit, in quibus ego valeo: nunc non est tempus: in his vero quae hoc tempus requirit, ego non valeo. Recusauit inter pocula dicere, qui apud sobrios de rebus seriis disserere consueuerat. Eras. lib. 8. apoph.
Pylades.
Cum altans Herculem furentem. nonnullis incessum histrioni conuenientem minus seruare videretur, de posita persona ridentes increpuit, dicens. [gap: Greek word(s)] : id est, Stulti, furentem salto. Significans, hoc ipsum quod videbatur indecorum, maxime decorum esse. Eras. 6. apoph.
Stratonicus.
Ptolemaeo rege de musica cum ipso contentiosius disserente: A liud est inquit, ô rex, sceptrum, aliud plectrum. Significans, non esse regium, de musica cum musico disiputare. Eras. 6. apoph.
Callicratidas.
Cum a Lysandri amicis sollicitaretur, vt permittoret ipsis accepta pe cunia quendam ex hostibus occidere haud concessit. Cui cum Cleander di xisset, Accepissem profecto pecuniam, si ego Callicratidas fuissem: Et ego, inquit, si fuissem Cleander, Quo dicto monuit, in omnia actione spectandum esse personae decorum. Plut. in Lacon.
Leotychidas.
Cuidam obiicienti quod facile mutaretur: Mutor, inquit, sed pro temporum ratione, non vt vos, proprio morbo. Prudentis est, pro re nata no uare consilia: at sine causa subinde alium fieri, inconstantiae vitium est. Plut. in Lacon.
Archidamus.
Cuidam qui vitio vertebat Hecatheo rhetori omnium clarissimo, quod adhibitus ad ipsorum conuiuium nihil dixisset: Videris, inquit, mihi nescire, quod his dicendi nouit artem, etiam dicendi norit opportunitatem. In senatu, in foro, in concionibus, in legationibus, aliisque reipub negotiis locus est oratori: in conuiuiis temulentis maiore cum laude tacet eruditus, quam loquitur. Sic periti bellatoris est, non minus scire retrocedendi artem quam pugnandi. Plut. in Lacon.
Idem.
Idem ad Graecos, qui pacta rescin dere nolebant, dicere solitus erat: Ouis semper eandem edit vocem. caeterum homo multas ac varias emittit. Quo admonuit, pro tempore, prôque re nata variandum esse sermonis habitum. Est enim vbi loquendum sit seuerius, est vbi blandius, vbi magnificentius, vbi submissius. Id si fit citra perfidiam, magna est prudentia. Porro ouiles mores dicuntur habere, qui sese nesciunt rebus ac personis accommodare. Plut. in Lacon.
Pedaretus.
Conspecto quodam qui natura mollis, tamen ob humanitatem laudabatur
page 171, image: bs171a ciuibus. dixit: nec viros, qui multerum similes sint oportere laudare, nec mulieres quae virorum sint similes, nisi si qua mulierem vrgeat necessitas. Sensit, aliud decere bonum virum, aliud bonam mulierem, ac pro muliere in vir um transfigurata, accepit necessitatis excusationem: in viro degenerante in mulierem, nul lam recepit excusationem. Ita non eadem laus decora principi est, quae plebeio non eadem magistratus, quae priuato. Plut. in Lacon.
C. Publicius.
Solitus est dicere, P. Mummium, cuius tempori hominem esse. Sentiens, illum dexteritate facilitateque ad omnem vitae statum esse accom modatum, Eodem sensu Pollionem Asinium omnium horarum fuisse hominem legimus. Et Tiberius Caesar, duosfamiliarios abipso dilectos, omnium horarum amicos vocare solebat. Eras. lib. 6. apopht. De Aristippo dicitur. Omnis Aristippum decuit color, et status, et res.
Bebulus.
Cum in senatu, variantibus sententiis, Cato censeret perpetuam dictaturam, vt tyrannicam potentiam, e Repub. tollendam: Bibulus, Pompeio inimicus, primus in senatu rogationem tulit, vt vnicus consul Pompeius decerneretur. Aut enim. inquit, Respubl. ab imminente proceila per ilum liberabitur, aut optimo parendum erit. Egregius animus, qui priuatam simultatem posthabuit Reipub. commodis. Eam sententiam Cato dixit se ab alio dictam compro. bare, licet ab ipso non debuerit proficisci. Erasm. 6. apoph. ex Plut.
Metellus.
Caius Iulius Caesar, Metello obsistanti, ne pecunias ab aerario tolleret, ne peccaret in leges: Non idem. inquit, armorum ac legum tempus est. Abscede, igitur, ac postea quam facta pace, arma deposuerimus, tunc si videbitur. plebis patronum age. Eras. lib. 4. apoph. ex Plut.
De defensione.
Antisthenes.
AIebat, homines virtute praeditos, eos sibi parare propugnatores, qui et fortes sint, et iusti. Nolunt enim defendi, si quid iniusti admittant. Improbi contra fortes defensores quaerunt. iustos nolunt. Laer. lib 6. cap. 1.
Cicero.
M. Caelium melius obiicientem crimina quam defendentem bonam dextram, malam sinistram habere dixit. huc alludens. quod in pugna dextra gladium tenemus, sinistra clypeum gladio ferimus, clypeo defendimus. Eras. lib. 4. apoph.
De deditione.
Demosthenes.
OVum Alexander pacem hac lege deferret Atheniensibus, si ci ues octo sibi dederent, inter quos crat Demosthenes: Demosthenes apo logum retulit de lupo, qui hac lege pa cem obtulit cuibus, si canes dederent Lupi nomine significans Alexandrum; canum, eos qui tum populi rem curabant: ouium, plebem Atheniensium. Addidit et illud: Vt mereatores. inquit, exiguum frumenti in paropside specimen deferunt, per hoc ingentes aceruos vendere cupientes: ita vos, si traditis cines octo quideposcuntur, populum vniuersum traditis. Plut.
page 172, image: bs172De dediscendi difficultate.
Socrates.
INterrogatus, quaenam optima esset disciplina? dediscere mala, respondit. Max. serm. 17.
Antisthenes.
Rogatus, quae disciplina cum primis esset necesseria? Mala, inquit, dediscere. Id enim non modo primum est, verumetiam difficillimum. Laer. lib. 6. cap, 1. Brus. lib. 2. cap. 23.
Idem.
A quodam percontatus, quid sibi faciendum suaderet, vt bonus vir et honestus euaderet? Si mala, inquit, quae tibiadsunt, ab his qui nouerunt. didiceris esse fugienda. Sensit virtu tis caput esse caruisse vitiis. Id non a quolibet discendum, sed ab his duntaxat, qui norunt quae sint vera mala, quae vera bona. Ibid.
Timotheus Musicus.
Aduentantem discipulum interro gauit, an sub alio etiam praeceptore Musicae operam dedisset: qui cum sub alio militasse etiam affirmasset. Duplicem igitur dabis mercedem, ait, quoniam duplex mihi labor subeundus est: dedocendi videlicet vetera, et docendi noua. Brus. lib. 2. cap. 23.
Vide apopht. De Assuetudine.
De iis qui degenerant.
Aristippus
CVm degeneres filios adeo negligeret, quasi ex ipso nati non essen, accusatus a quodam, qui seueritatem eius improbabat: An non, inquit, et pituitam et pediculos e nobis natos, velut inutiles, procul a nobis abiicimus? Sensit philosophus, eos nequaquam habendos pro filiis qui a parentum et maiorum suorum laude dignis virtutibus turpiter degenerarent. Laert. lib. 2.
Diogenes.
Videns adolescentem cultu gestuque parum virili: Non te pudet, inquit, qui peius tibi velis quam ipsa natura voluit. Siquidem illa te virum fecit, tu teipsum refingis in foeminam. Laert. lib. 6.
Stilpon.
Habebat filiam sinistrae famae cuidam itaque dicenti, Dedecorat te filia, Nihilo magis, inquit quam ego illam decoro. Sentiens, neminem alienis factis dehonestari, sed suis quenque moribus aestimandum esse. Neque enim illa fuisset honestior ob patris celebritatem, nisi paternas virtutesfuisset imitata. Plutar. in lib. de Tranquillitate, pluribus verbis hoc idem enarrat. Nam Metrocli obiicienti, quod filiam haberet impudicam: Vtrum, inquit, hoc meum peccatum est, an filiae? Quum Metrocles respondisset, illius peccatum sed tuum infortunium: hunc in modum excepit Stilpo, Quid ais? an non quae peccata sunt, eadem sunt lapsus? Annuit Metrocles. Atlapsus. inquit Stilpo, quorum sunt eorundem sunt et frustrationis. Et hoc confesso Metrocle: Porro quorum sunt frustrationes, horum sunt et infurtunia. Ita placido prudentique sermone demonstrauit, filiae duntaxat esse infortunium, cuius esset peccatum: ac Cynici conuiuium nihil aliud esse quam canis latratum. Laert. lib. 2. cap. 12.
Menedemus.
Dicebat, plusimos nauigare Arthenas studiorum qui primum essent sapientes: deinde fierent philosophi,
page 173, image: bs173hoc est sapientiae amantes, dein rhetoren: denique progressu temporis euaderent idrotae. Multum profecit, quididicit se nihil scire. Et infeliciter proficit, qui semper vergit in deterius. Erasm. ex Plutaroho.
Archidanus.
Periandro, qui cum esset medendi celebris, et in primis laudatus, carmina scriberet infelicia: Quid, inquit, tibi accidit Periander, vt pro eleganti medico malus poeta vocari appotas? Notauit hominum mores, qui res honestas aggressi, degenerant ad sordidiora: cum consultum sit, vnumquenque in ea se arte exercere, in qua valet plurimum. Plut.
Daematria.
Cum intelligeret filium in bello plane inutilem esse, domum redeuntem propria manu interfecit. inhonestissimum enim esse putabat, ex tam praeclaris parentibus natum filium. adeo denegerem aspicere. Plu. in apoph. Lacaenarum.
Teleutia.
Audiens filium apaternis moribus degenerantem, et nescio quibus rebus parum honestis operam dantem, cum admonuit, vt aut melius viueret, aut apud exteros maneret. Imo mortem ipsam minata est filio, ni mo res in melius corrigeret. Plut. In Lacon.
Nicostratus
Quum ab Archidamo solicitaretur, tum ingenti promissa pecunia, tum cuiuscunque vellet Lacaenae coniugio, vt Cromium traderet, respondit: Archidamum non ducere genus ab Hercule, quod Hercules obiens orbem, soleret improbos afficere supplicio, ipse contra ex pobis faceret improbos. Lacedaemonij vero hoc nomine potissimum gloriabantur, quod originem ducerent ab Hercule. Plut. in apoph.
M. Caeto.
In inimicum quendam probrosae vitae: Huius, inquit, materquum deos orat, vt sibi filius sit superstes: non precatur, sed imprecatur. Sentiens, illam et sibi et reipublicae precari magnum malum. Eras. libr. 5. apoph, ex Plutarch.
Idem.
Hortabatur iuuenes, vt qui virtute et aequitate ad dignitatem peruenissent, ne turpiter ad deteriora degenerarent, sed ad meliorem frugem se referrent: ita futurum, vt et gloriam augerent, et benefactis maculam abolerent. Eras. lib. 5. apoph.
C. Lalius.
Cuidam malo genere nato, obiicienti sibi, quod indignus esset suis maioribus: At hercle, inquit, tu tuis dignus es. Id si dicas bono viro ex bonis prognato, laus est: sin malo, ex malis prognato graue conuicium est, Eras. lib. 6. apoph.
Iulia Augusti.
Cum ob vestitus nimiam licentiam ab amico quodam admoneretur, ac adhortaretur, vt se ad paternae frugalitatis exemplar componeret, respondit: Pater meus obliuiscitur se Caesarem Romanum esse, at ego me mini me Caesaris esse filiam. Macro. lib. 2. cap. 5. Saturn.
Traianus.
Solitus est dicere, Principes omnes multum abesse a Neronis quinquennio. Nam Domitius Nero primis annis quinque summa cum laude gessit Impessit im perium priusquam ad Ca ligulae auunculi sui crudelitatem appelleret animum. Erasmus. 8. apophthegin.
page 174, image: bs174De delatione.
Caligula.
COmmentarios ad matris fra trumque suorum calumnias pertinentes, ne cui postmodum delatori testive maneret vllus metus, conuectos in forum, et ante clare testatus deos, neque legisse se, neque attigisse quicquam, concremauit: Quin et libellum de sua salute oblatum non recepit: contendens sibi nihil admissum cur cuiquam inuisus esset. Negauit se delatoribus aures habere. Haec boni principis videri poterant, nisi fingeretur. Erasm. libr. 6. apophthegm.
His adiunge apoph. de Calumnia, Detractione, Maledicentia, etc.
De democratia.
Solon.
DIcere solebat, eum principem sibi maxime gloriosum videri, qui Democratiam ex Monarchia ciuibus faceret. Phauorinus, et Stobaeus ser. 46.
Lycurgus.
Cuidam postulanti, vt in ciuitate pro Aristocratia, hoc est, optimatum gubernatione, constitueret Democratiam, hoc est, popularem gubernationem: Tu fac, inquit, prius domi tuae Democratiam instituas. Compendio docuit, eam Reipublicae speciem non esse vtilem ciuitati, quam nemo vellet esse in sua familia. Ciuitas autem nihil aliud est, quam magna domus. Plut. in Lacon et Stob. ser. 83.
De deposito.
Pittacus.
DIctum eius celebratur: Depositum quod acceperis. iuste reddito. Stobaeus ser. 9. de iustitia.
Demosthenes.
Ancilla quaedam depositi nomine pecuniam acceperat a duobus hospitibus, hac conditione, vt eam vtrisque simul redderet. Horum alter post tempus aliquod lugubri veste et squalidus socij mortem simulans, decepta muliere nummos abstulit, Eo facto superuenit alter, et depositum repetere coepit. Cum mulier anxia de laqueo cogitaret, Demosthenes ei patronus adfuit, qui vt in aduocationem venit, sic aggressus est petitorem: Mulier, inquit parata est depositi fidem soluere, sed nisi socium adduxeris, id facere non potest: quoniam vt ipse praedicas, haec dicta lex est, ne pecunia alteri sine altero numeretur. Hoc ingenio seruauit miseram: elusitque nebulonum conspirationem, qui hoc egerant, vt eandem pecuniam bis acciperent. Valer. Max. lib. 7. cap. 3.
De desperatione.
Leonidas.
EPhoris dicentibus ad Leonidam, quod ad Thermopylas proficiscens, paucos secum educeret: Nimirum ad hoc, inquit, negotium, ad quod proficiscimur. Indicans satis multos educi ad moriendum in bello: satius enim perire paucos, quam multos. Plut.
Anonymus.
Cuidam, qui laborans ab oculis,
page 175, image: bs175exierat in bellum, cum nonnulli dicerent, Quo vadis ad istum affectus modum, aut quid facturus? Vt nihil, inquit, aliud, certe hostis gladium hebetabo. Plut.
Pompeius.
Rebus infeliciter gestis aduersus Caesarem, et ad summam desperationem redactus. in tentorium venit attonito similis, nec aliam vocem emisit quam hanc, [gap: Greek word(s)] . Ergo in castra, sumptaque veste praesen ti fortunae accommodata, clam profugit. Plut.
De Deo.
Thales.
PErcontatus, Quid esset Deus? Quod principio et fine caret, renspondit. Laert. in eius vita.
Zaleucus.
* Prooemio legum quasscripsit Lo crensibus, haec verba praefixit. Omnes qui vrbem ac regionem inhabitant. persuasos esse oportet, existimaretque deos esse: quod manifestum sit ex coeli et totius mundi inspectione, rerumque in ipsis dispositione pulcher rima. et or dine. Haud enim fortuita aut humana eiusmodi opera putare conuenit. Stob. ler. 42.
Anonymus.
Alius idem interrogatus, respon dit: Quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecantator in choris, dux in vrbe, imperator in execitu, hoc est in mundo Deus. Apuleius de Mundo, Id authori libri de mun do inter Aristotelis opera collocati tribuitur.
Simonides.
Interrogatus olim ab Hierone tyranno, Quidnam esset Deus? Deliberandi sibi vnum diem postulauit. Cum idem ex eo postridie quaereretur, biduum petiit, ac cum ita saepius duplicaret numerum, admiratusque Hiero tyrannus, qui rogauerat, efflagitaret, cur ita faceret? Quia, inquit quanto diutius considero, tanto mihi resvidetur obscurior. Cicer. de Natura deorum. Bruson. lib. 2. cap. 26.
Socrates.
Socrates dicebat. deos omnium optimos ac foelicissimos: ad horum similitudinem quo quisque propius accederet, hoc et meliorem esse, et bea tiorem. Si corrigas vnius vocis numerum, nihil dici potest Christianus. Rot. lib. 3. apoph.
Plato.
* Dicebat, Deum nullo vspiam modo iniustum esse, sed plane iustiss mum. Nec ei, inquit, similius mueniri potest quicquam, quam qui inter nos iustissimus fuerit. In Theaeteto.
Eusebius Philosophus.
* Dicebat non quaerendum an dij sint, sed protinus esse credendum. Nam quaestione, inquit, proposita, etiam ille qui impiissimam opinionem defendit, nempe deos non esse, superare conatur. Stob. ser. 78.
Callicratibas Pythagoricus.
* Mundus (inquiebat) graece [gap: Greek word(s)] appellatur, vt qui per communem omnium diacosmesin, id est. decoram ad ministrationem, ad vnum optimum dirigatur. Est vero illud vnum optimum, Deus ipse, qui secundum cogitationem existit, viuens, caeleste, incorruptibile, principium et causa dispensationis omnium rerum. Stob. ser. 83.
Alexander.
In Iouis Ammonis templo cum a vate
page 176, image: bs176dictus esset Iouis filius? Nihil, inquit, mirum, nam Iupiter omnium quidem natura pater est, sed ex his optimos quosque peculiariter suos facit. Modestissime interpretatus est oraculum: nam vates per adulationem dixit, illum filium Iouis: quasi sic e loue prognatus esset, quemadmodum Hercules creditus est esse Iouis filius. Alexander fassus est, Iouem natura autorem ac parentem esse omnium: sed eos demum peculiariter pro suis filiis agnoscere, qui virtute ac praeclare gestis proxime ad diuinam naturam accederent Ea est, omnibus benefacere. Plut. in apoph.
Euagrius.
Euagrius quum longa orationis serie audiuisset de Deo atque trinitate disputantes, Diuinitatem nequaquam definiendam esse respondit. Omnes enim alias propositiones habere genus quod praedicetur, aut speciem, aut differentiam, aut proprium, aut accidens, aut ex his compositam orationem. Sed nihil in sancta trinitate horum quae dicta sunt, posse comprehendi. Ideoque quod inaffabile est, silentij tantum oratione esse adorandum. Socrates lib 6. Tripartit. histor. cap. 21.
Attalus martyr.
A tyranno per contemptum inter rogatus, Quod nomen Deus haberet? Qui plures sunt respondit, nominibus discernuntur. Qui autem vnus est, non indiget nomine. Euseb. Lib. 6. Eccles. hist. cap. 3.
De Deo aeterno.
Thales.
INterrogatus olim, quidnam in tota rerum natura esset vetustissi. mum? Respondit, Deus. Qaid ita? [gap: Greek word(s)] , hoc est, nunquam esse coepit. Erasm. Libro 7. apophthegm. ex Laert. 1.
De Deo immutabili.
Agesilaus.
MOturus bellum aduersus Persarum regem, quo Graecos Asiam incolentes libertati restitueret, Iouis Dodonaei consuluit oraculum: is iussit, vt pro suo arbitratu bellum instrueret, verum cum Ephori ad Delphicum quoque oraculum consulendum misissent, hoc pacto proposuit consultationem: Num, Apollo. idem tibi videtur quod patri? Iouis se oraculum omnino probare, respondit. Quo dicto ostendere voluit, deorum omnium concordiam: qui si inter se dissentiant, non profecto re vera sunt dij. Plutarch. in Laconicis.
De Deo et omnipotente, et vidente omnia.
Thales.
DIcebat, Homines existimare oportere deos omnia cernere, georumque omnia esse plena, et tunc fore omnes castiores. Cicer. lib. 2. de Legib.
Idem.
Percunctatus, An facta hominum deos fallerent? Ne cogitata, inquit, vt non solum magnus, sed etiam mentes puras habere vellemus, cum secretis cogitationibus nostris coeleste numen adesse credimus, Laert. in eius vita, et Valer. Max. lib. 7. cap. 2.
page 177, image: bs177Zeno.
Cum ex Zenone Stoico quidam quaereret, An Deum latêre possit miuriam faciens? Imo, inquit, no cogitans quidem. Maximus sermone 15.
Diogenes.
Videns mulierem ad aras deorum tam incuruato corpore procumbentem, vt obscoena quaedam apparerent: Non vereris, inquit, mulier, ne stan te post tergum Deo (cuncta enim plena deorum sunt) inhoneste te habeas. Laert. lib. 6.
Athenodorus.
Dicere prudenter solebat: ita nos cum hominibus homines viuere debere: ac si Deus retributor bonorum: malorumque vltor, omni loeo ac tempore actiones nostras intucretur, conspicereturque humanis nostris oculis. Fulgosus libro 7. cap. 2.
Idem.
* Tunc scito, inquit, esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perueneris, vt nihil Deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta dementia est hominum? Turpissima vota diis insusurrant? Si quis admouerit conticescent, et quod scire hominem nolunt, Deo natrant. Vide ergo ne hoc praecipi salubriter possit: Sic viue cum hominibus, tanquam Deus videat: sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant. Senec. epist. 10.
Iamblichus.
* Sicut (inquiebat) oriente sole, tenebrae eius praesentiam sustinere non possut, sed subito subterfu giunt, nihil solem impedientes: sic vudique refulgente potestate diuina, quea: replet omni bonis, perturbatio omnis nullum habet locum sed repente disperditur. libr. de mysteriis.
Demonax.
Quum admoneretur ab amico quodam, vt secum in AEsculapij templum iret, Dominumque pro salute filij oraret: Adeone, inquit, surdastrum existimas Deum, vt nos nisi in templo non sit auditurus? Recirat. Eras. lib. 8. poph.
Antalcidas.
Quum in Samothracia initiaretur, rogatus a sacerdote, quid egregium patrasset in vita? Si quid, inquit, mihi tale peractum est, sciunt ipsi dij. Existimans, ineptum commemoratione suorum gestorum se diis commendare: qui, siue praedicaret, fiue sileret, nihilominus nouerant. Nam apud sacerdotem poterat etiam falsa narrare. Plut. in Lacon. Idem de Lysandro effertur.
Anonymus.
Quidam sacris initiaturus Laconem, rogauit, quid sibi consciret maxime impie factum per omnem vitam? At ille: Hoc, inquit, dij sciunt. Quum initiator magis vrgeret, diceretque, Omnino proferas necesse est. Lacon vicissim rogauit: Vtrum, inquiens: oportet me tibi dicere, an Deo? quum ille respondisset, Deo: Tu ergo, inquit, hinc secede, vt illi dicam. Plutarch. in Laconicis.
De Deo semper colendo.
Xenophon.
DIcebat tum maxime colendos esse deos, quum homini res sunt secundae: vt quum incidenrit necessitas, confidenter illos imploremus,
page 178, image: bs178vtpote beneuolos iam et amicos. Recte Xenophon. Sed vulgus hominum contra facit: in felicitate profunda est Dei obliuio: cum viget calamitas, tum demum vtcunque et perfunctorie ad illum confugimus. Eras. lib. 7. apoph.
Philo.
Cum aliis Iudaeisapud C. Caligulam accusatus ab Appione, quod Caesari diuinos honores non tribueter, eietus ex aula, sociis Iudaeis respondit, Buno animo nos esse oporset. Quibus iratus est Caius: quia necesse est adesse diuinum, vbi humanum cessat auxilium, Euseb. lib. 2. Eccleschist. Cap. 5
De Deo, dona sua aequaliter distribuente.
Crates.
CVm deformi esset corpore, in certaminibus tamen corpus suum denudare pro more pugnantium, non erubuit. Verum a spectatoribus ob id derisus: De oculis, inquit, ô Crates, et reliquo corpore bono esto animo, mox enim videbis eos qui corpustuum deforme, modo turpiter derident, morbo contrahi, et omnibus viribus destitui, et tum te beatum esse sentient, deformem quidem, sed sanum, robustum, et laboris patientem. Sensit homo ethnicus, quam varie Deus sua dona hominibus distribuat, alium ornat forina et sanitate, alium sapientia, hunc virtutibus, illum corporis robore: ita tamen vt non vni et soli omnia conueniant. Laertius lib. 6. cap. 5.
Stratonicus.
Inuitatus aliquando, vt audiret citharoedum canentem., postquam; audierat, recitauit illum versiculum Homericum, [gap: Greek word(s)] . Id est, Huic dedit hoc pater altitonans, verum abnuit illud. Cuidam roganti, Quo pacto? exposuit, male cithara caner dedit, bene canere negauit. Eras. lib. 6. apoph.
Dercillidas.
Missus orator ad Pyrrhum, qui iam exercitum induxerat in terram Spartanorum, vt cognosceret quid sibi vellet: cum Pyrrhus praescriberet vt regem suum Cleonymum reciperent, alioqui futurum vt intelligerent fe nihilo caeteris esse fortiores, hunc in modum respondit: Si Deus est Cleonymus, non metuimus eum, quippe qui nihil sceleris commisimus: sin homo est, nihilo est nobis praeltantior. Hoc dilemmate perstrinxit superbas regum minas Dij, qui quos velint, possunt laedere, nec a quodam laedi vicissim, non nocent, nisi improbis: homines hominibus ex aequo metuendi sunt. Plutasch. in Lacon.
Cato Vticensis.
Quum Pompeio resinfeliciter cederen, et ad Caesarem inclinaret victoria, Cato dicebat, in rebus diuinis multum esse caliginis: quod Pompeio praeter ius agenti fuissent omnia prospera, causam reipub. tuenti nihil succederet. Plutar chus in Catone.
De dialectica.
Antisthenes.
DIcere solebat, Contradicentem doceri oportere, non contra dicendo compescere Dialectica igitur
page 179, image: bs179si docendi ratio est, artis fines transgrediuntur qui tantum rixantur. Nam neque insano, si vicissim insaniat, aliquis medebitur. Stobaeus sermone 80.
Diogenes.
Quicquid pe se turpe non esset, id ne in publico quidem dicebat esse turpe. Hunc igitur in modum ratiocinabatur: Si prandere malum non est, nec in foro prandere malum est: sed prandere nihil mali est, ergo nec in foro prandere malum est. Hactenus tolerari poterat Cynicus syllogismus, verum quis ferat similiter colligentem, exonerare ven trem, aut reddere lotium, aut habere rem cum vxore, aut exuere vestes, madum non est: ergo in publico malum non est? Probis viris vbique placet verecundia. Laert. lib. 6.
Zeno.
Dialecticorum artes iustis mensuris comparabat, quae non triticum, nec aliud quidpiam alicuius pretij, sed paleas, et stercora metiuntur, Sto. serm. 80.
Idem.
Rhetoricam palmae, Dialecticam autem pugno similem esse dicebat. eo quod latius loquerentur Rhetores, Dialectici autem compressius: Ci cero li. 2. de Finibus: et in Oratore ad Brutum. Quint. lib. 2. cap. 21.
Idem.
Quum iam in artibus non vulga riter profecisset, attamen in Dialecticis plurimum exercere seipsum praecipue voluit. Verum cum pecunia, vt satisfaceret praeceptori Dialectices, deesset, clam per posticum in auditorium Polemonis professoris eius artis irrepsit, vt legentem audiret, quem dum Polemon forte vidisset. Sat video, inquit, te furari ea dogmata, vt aliis postea mercede ven das. Laudandum est Zenonis ardenis ad Dialecticen studium, in qua adeo profecit, vt multa etiam arti adiecerit. Vide Laert. lib. 7. cap. 1.
Idem.
Quum illi Dialecticus quidam in sermone, quem illi [gap: Greek word(s)] , id est metentem appellant, oltendisset septem species Dialecticas: rogauit, quantum peteret mercedis a discipulis? poscenti centum nummos dedit ducentos. Tanta erat in homine discendi Dialecticen cupiditas. Laer. lib. 4. cap. 1.
Chrysippus.
Ad Dialecticum quendam, Clean thi multis ac prolixis sophismatibus obstrepentem: Desine, inquit, senem a magis ad rem pertinentibus auocare, sed nobis iunioribus ista proponito. Docuit vir sapientissimus, Dialecticae studium magis spectare ad iuue nes exercitatione indigentes, quam senes grauioribus rebus occupatos. Laert. lib. 7. cap. 3.
Arcesilaus.
Dialecticos aiebat similes esse ludentibus alea, qui non sine delectatione decipiuntur. Stobaeus ser. 80.
Carneades.
Dialecticam inquiebat polypo similem esse. Vti enim polypus cyrrhos suos auctos deuorat: ita dialecticos iam peritiores factos, suas quo que opiniones refutare. Stob. sermone 82.
Ariston.
Dialecticorum sermones aranearum telis conferebat, vt quae subtiles admodum, sed inutiles essent. Sto. serm. 80.
Idem.
Dialecticam aiebat luto viarum similem esse. Nam vt lutum inutile
page 180, image: bs180cum sit, transeuntes prosternit: sic Dialectica parum cum prosit hominibus, imponit etiam. Stobaeus serm. 80.
Idem.
Eos qui Dialecticae studium profunde rimantur, cancros edentibus similes esse dicebat: qui propter exiguum alimentum circa crustas plurimas occupantur. Stobaeus sermone 80.
Cleanthes.
Interrogatus, cur inter veteres, cum non multi philosophati essent, plures tamen quam nunc clari euafissent? Quoniam, respondit, tunc quidem res ipsa exercebatur, nunc autem de verbis est disceptatio. Stob. serm. 80.
Clitomachus.
Dialecticam lunae comparabat quae similiter augeri et decrescere non cessaret. Ibidem.
Theocritus.
Ad Dialecticum quendam, acriter et contentiose ei respondentem istud Homeri repetiit:
Lis vtinam pereat inter hominesque deesque. Ibidem.
Demonax.
Ad Agathoclem peripateticum, iactantem sese et solum et primum esse Dialecticorum: Si solus, inquit, es qui primus esse potes? Si primus quî solus? Eras. lib. 8. apoph.
De diffidentia.
Phocion.
CVm Byzantiis irasceretur Athe nieses, quod Charetem, qui cum exercitu in subsidium suae civitatis missus esset aduersus Philippum, noluissent reciperer: ag Phocion dixisset, non esse irascendum sociis diffidentibus, sed ducibus quibus fides non haberetur: ipse dux electus est, atque ipsi fidentibus: ipse dux electus est, atque ipsi fidentibus Byzantiis effecit, vt Philippus re infecta discederet. Diffidentiam Byzantiorum in Charetem ducem reiecit, qui talis erat vt non videretur tutum sese illius fidei committere. Prudentiae est, infido diffidere: at Phocioni probatae opinionis viro, non dubitarunt sese credere. Plutarch. in Graecorum apoph.
Romani.
Populus Romanus, Carbone pollicente quippiam, et addente iusiurandum cum execratione, populus vicissim iurauit, se illi non credere, Probis viris et iniuratis habenda est fides: leuibus autem. ne iuratis qui dem. Eras. lib. 6. apoph.
De diligentia.
Zeno.
DIcebat [gap: Greek word(s)] , 1. vt aliquid fiat bene, nasci quidem paulatim, sed tamen non essepaulum. Illud dictum quidam adscribunt Socrati, Laert. li. 7. cap. 1.
Antisthenes.
Cum multi philosophorum dispu tassent de virtutis difficultate, Antisthenes prosiliens, virtutem assiduitate et studio disci posse affirmauit. Non ignorauit sane vir sapientissimus, nil esse tam arduum, quin studij assiduitate inuestigari possit. Laert. lib. 6. cap. 1.
Isocrates.
* Dicebat, sicut in aliis negotiis cicurandisque feris cura et diligentia plurimum habet momenti: sic etiam
page 181, image: bs181ad virtutem adipiscendam permagnas vires habere. Prooem. oratione ad Nicoclem.
Vide apoph. de Assiduitate, Industria, labore et studio Immodico.
De diligentia nimia, aut inutili.
Demosthenes Mytilenaeus.
PVlsata ianua hominis musicae ac citharae dediti, cum is audito pulsu iussisset illum introire, faciam, inquit, si prius alligaris citharam. Subnotans, illum nil aliud quam cithara cauere. Eras. lib. 8. apoph.
Antaleidas.
Persarum rex coronam ex rosis consertam, illeuit vnguento, misitque Antalcidae, de pace legationem obeunti. At ille: Suseipio quidem, inquit, donum atque animi promptitudinem laudo: sed rosarum odorem naturaeque flagrantiam artis adulteratione perdidilti. AElianus lib. 14. de Varia historia. Idem dici posset de nimia diligentia, qua multoties res magis obscuratur, quam ornatur.
Apelles.
Protegenes pictor toto septennio in pingendo Ialysso consumpto, tandem summam manum impasuit. Eum cum cerneret Apelles, primum substitit mutus, et stupefactus inopinata atque admirabili contemplatione. Deinde respiciens. Labor quidem, inquit, magnus est, et item artisex excellens, verum operi gratia non inest: quam si homo consecutus esset, labor eius coelum attingeret. Laudanit quidem insignem picturam Apel les, sed nimiam diligentiam et industriam vituperauit, quae operi gratiam omnem adim ebat. AElianus lib. 12. de Varia hist.
Pollio.
Dicebat, Commode agendo factum est. vt saepe agerem: sed saepe agendo factum est, vt minus commode quia scilicet assiduitate nimia facilitas ma gis quam facultas, nec fiducia, sed temeritas paratur. Quod accurate factum velimus, raro faciendum est. Hac ratione duci videntur Itali quidam eruditi, qui licet pulchre calleant Latine, tamen vix vnquam adduci pos sunt, vt in familiari congressu Latine loquantur. At siquando compellit ne cessitas, dicunt, exacte, quasique de scripto. Eras. lib. 8. apoph.
Scipio Africanus.
Centurionem, qui pugnae non adfuerat, cum increparet, atque ille diceret, se in castris custodiae gratia re mansisse: Non amo, inquit, nimium diligentes. Bruso ex Cicerone lib. 2. de Oratore.
De discendi cupiditate.
Solon.
CVm cius nepos ex fratre inter pocula carmen quoddam Sapphus cecinisset, delectatus est illa can tilena: et iussit adolescentem, vt eam se doceret. Cum autem quidam interrogasset, quam ob causam hoc desideraret? respondit: Vt postquam ipsam didicero, moriar. Voluit auten ostea dere, quam auidus disciplinae fuerit: vt qui morti iam proximus, ab aliis doceri non crubuerit. AElian. De Var. hist.
Idem.
Gloriari solebat, se aliquid quotit die addiscentem, senem fieri. Tanta enim homini sapientissimo. Tanta enim homini sapientissimo ineradiscendi cupiditas, vt senio iam grauatus,
page 182, image: bs182non minus philosophiae incum beret, quam cum ado lescens aciuuenis fuisser. sciebat enim haec studia magnum senectutis solatium esse. Cicer. In Catone maiore.
Antisthenes.
Antisthenes placita non indigna sunt quae commemorentur dicebat [gap: Hebrew words] , id est, virtutem disci posse. Aduersus eos, qui putant nasci cum homine, aut naturae affectus studio vinci non posse. Laert. lib. 6.
Zeno.
Dicltur consuluisse oraculum, quo pacto posset vitam optime instituere respondit vates, [gap: Hebrew words] , id est, si concolor fieret mortuis. Ille sentiens, se vocari ad lectionem veterum, contulit sese ad philo sophiam. Dicitur autem Zeno natura fuisse colore fusco. Studium ac victus parsimonia maciem et pallorem conciliat homini. Laertius libro 7. cap. 1.
Polemon.
Idem Zeno, licet iam profecerat, tamen modestiae gratia commeabat ad Polemonem, apud quem in dialecticis exercebatur. Vnde Polemon so litus est dicere: Non me clam est Zeno, te per posticum irropere, furarique dogmata, quibus Phoenicum more indutus es. Notans, illum furtim discere gratis, quae aliis esset venditurus. Laert. lib. 7. cap. 2.
Diogenes.
Diogenes Athenas profectus ad Antisthenem se coutulit: a quo saepe repulsus (nullum enim discipulum recipiebat Antisthenes) non destitit tamen haerere: adeo vt quum aliquando baculum intentaret Antisthenes, vltro baculo caput subiecerit, dicens, Caede, si vis: at nullum inuenies baculum tam durum, quo mo abs te abigas dum aliquid dixeris. In signe exemplum adamatae sapientiae, Laert. lib 6 cap. 2. AElian. lib. 10. de Varia historia.
Democritus.
Arrodens cucumerem, sensit humorem esse mellei saporis, rogauitque famulam, vnde emisset? Illa nomina uit hortum. Surrexit Democritus, Et, duc me, inquit, eo, ac locum indiea. Demirante muliercula quid sibi veller? Vt, inquit, dulcedinis causam inueniam: inuentunus, si locum inspexero. Haec muliercula ridens: Quiesce, inquit, o bone. nam ego im prudens cucumerem immiseram in ollam mellitam. At ille offensus: Mo lesta es, inquit, ego tamen incumbam, quaeramque causam: quasi cucumeri peculiaris sit ac genuina dulcedo. Sit hoc exemplum studij indefatigabilis Laert. lib. 9. cap. 7.
Cleanthes.
Antigono discipulo roganti, cur sordidam operam praestaret hauriendo aquam eputeo, vnde per iocum pro Cleanthe dictus [gap: Hebrew words] , ita respondit: Num haurio tantum? an non et fodio, et rigo hortum, denique nihil non facio philosophiae causa? Alius negasset factum: philosophus auxit quod obiiciebatur, gloriae sibi ducens: quod ille vertebat probro. Laer. lib. 7. cap. 2.
Metrocles.
Dicebat res alienas emi pecunia, vt domum, vestem, et alia: disciplinas autem liberales emi tempore. Requi runt enim diuturnum studium et indefessam diligentiam. Laertius lib. 6. cap. 6.
Socrates.
* Ei in senectute citharam pulsanti et aberranti dixit quidam, Tu ne
page 159, image: bs183adeo senex cithara ludis? respondit ille, Atqui praestat sero quam nunquam discere. Stob. serm. de assiduitate.
Isocrates.
* Apis, inquit omnibus floribus insidet, a siogulis, quod vtile est accipiens. Ita doctrinae cupidi nihil non attingit, et vndique quae sunt vtilia eolligit. Max. ser. 17.
Demosthines
Interrogatus, Quo pacto sibi oratoriam facultatem comparasset? Plus olei, inquit, quam vini mihi consumptum est. Stob. ser. 27.
Idem.
Tanta diligentia versatus est in oratoria, vt nullam aliam ob causam magis se dolere dixerit, quam si quando opificum anteculana victus esset industria, Cic. lib. 4. Tuscul. quaest.
Marcus Imp.
Lucius, quum Romam venisset, obuiam factus Imperatori Marco, percontatus est' illum quo iret, et cuius rei gratia? cui Impetator, Honestum est et seni dicere: eo ad Sextum philosophum: vt discam quae nondum scio. Hic Lucius, sublatis in coelum manibus, O Iupiter, inquit, iam senex tabellam gestans puerorum more commeat in ludum, quum noster rex Alexander triginta duos annos natus vita defunctus sit. Hic citius probarim Caesaris et studium et moderationem, quam Lucij libertatem. Philostratus.
Saluius Iulianus.
Is tum eximia iuris cognitione, tum multorum principum amicitia clarus, solitus est dicere: Et si alterum pedem in sepulchro haberem, adhuc addiscere vellem. Refertur Pandect. libro 4. titul. de Fidei commissis. l. apud Iuliauum. Haec sententia optimo iure placuit laudatissimis viris. Sed hodie passim audimus has voces Iam adultus sum, serum est discere. Imo hoc turpius est, nescire quae cognitu digna sunt, quod adultus es.
Alphonsus rex.
Cum aliquando de iactura rerum pretiosarum sermo haberetur, persancte affirmasse dicitur, Malle se gemmas, vniones, margaritas suas, quae quidem essentin orbem omnem terrarum diffamatissimae, quam libros qualescunque perditum iri. Panormi tan. libro 4. de rebus gestis Alphonsi.
Plura pete ex apoph. de industria.
De discipulo docili.
Antisthenes.
QVum adolescens quidam Ponticus genere, se in numerum discipulorum illius recipi cuperet, patri quaerenti, quibus rebus esset opus? Libro (inquit) nouo, stylo nouo, nouaque tabella, significans, animum a vitiis vacuum, studium vigil, et memoriam fidelem. Solent autem adolescentes voluptatibus ac deliciis occupatam memem ad praeceptorem adferre, quae res fere in causa est vt minus proficiat. At philosophia totum animum sibi postulat. Laert. lib. 5. cap. 1.
Aristoteles.
Aristoteles Stagirita interrogatus, quo pacto fieret, vt discipuli quamplurimum proficerent: Si, inquit, praecedentes gnauiter insequantur, sequentes non morentur. Laertius lib. 5. capite 1. Brusouius libro secundo cap. 23.
Vide apoph. de docilitate.
page 184, image: bs184De discipulo indocili.
Bion.
ARrogantiam dicebat esse prosectus obstaculum. Indocilis enim est, qui mauult doctus videri, quam esse. Laer. l. 4. c. 7.
Idem.
Cuidam obiicienti quod adolescentem quendam ad se non pellexisset: Tenellus, inquit Bion, caseus non attrahitur hamo. Significans, pueros delicatos non esse studiis accommodos. Laert. li. 4. C. 7.
Zeno.
Quum quendam ex discipulis inslatum turgidumque esse nosset, sed desidem ac ignauum, percutiens dicebat: Non si magnus fueris, bonus et eruditus eris: sed si bonus et eruditus: tum demum reuera magnus eris. Brus. li. 21. c. 23.
Diogenes.
Adolescenti cuidam, qui apud illum volebat philosophari, pernam dedit deferendam, ac sequi iussit. At ille disciplinae impatiens, abiecta, quam ferebar perna, abscessit. Sed post aliquantulum temporis occurrens, illi Diogenes: Tuam et meam, inquit, amicitiam perna dissoluit. Sensit autem obiter philosophus clarissimus, eum nequa quam bonum fore disci pulum, qui praeceptoris moribus se non accommodaret, ac in licitis et honestis suum denegaret praeceptori officium. Brus. li. 2. c. 23.
Theodorus.
Dicere solebat, Protagoram, praeceptorem omuium fidissimum, dextra manu porrigere auditoribus suis scientiam, illos vero sinistra accipere. Bruson. lib. 6. cap. 2.
Isoirates.
Ephorum Cumanum, qui scholam ipsius reliquit nullo profectu, atque ob id a patre Demophilo denuo missus est, vt ab integro data mercede discipulum ageret [gap: Greek word(s)] ap pellabat. Diphros enim Graecis dicitur currus. quod duos ferat: pugnantem et aurigam. Isocrates autem ex vocis etymologia captauit iocum in stupidum discipulum, qui bis attulerit mercedem [gap: Greek word(s)] enim dici videtur [gap: Greek word(s)] , id est, abis ferendo. Eras. l. 8 apoph.
Idem.
Cum diuersis moribus et ingeniis haberet discipulos, Ephorum scilicet, et Theopompum: Se calcaribut in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis vti solere dicebat. Cicero ad Atticum, et de Claris oratoribus. Quintil. etiam l. 10. c. 1. Bruson. 1. 2. cap. 23.
Anonymus.
Philosophus quidam quum duos haberet discipulos: alterum quidem laboriosum, sed hebetis ingenij, alterum ingeniosum, sed iguauum: Ambo, dicebat, pereatis: quoniam tu cum velis, non potes: tu vero cum possis, non vis. Antonius in Melissa, par. 1. ser mone 5. et Maximus sermode 17.
Stratonicus.
Quum doceret Macedonem quendam, nec ille quicquam proficeret, exasperatus in discipulum: In Macedoniam, inquit, pro eo quod alij dicunt, [gap: Greek word(s)] , si cui precantur exitium. Obiter notauit et Macedonicae gentis barbariem.
page 185, image: bs185De discipulorum erga praeceptores pietate.
Xenocrates.
Dionysius, cum Platoni diceret, Aliquis auferet tibi caput: Xenocrates, qui tum praeceptori aderat. Non prius, inquit, quam hoc: suum ostendens caput. Laert. l. 4. c. 2.
Alexander.
Cum interrogaretur, Vtrum magis desideraret patrem Philippum, an Aristotelem praeceptorem? Magi strum, inquit. Ille enim, vt essem, hic autem vt praeclare instirutus essem, author fuit. Anton. in Meliss part. 2. ser. 11. et Max. ser. 23.
De discipulorum in frequentia, et exiguo numero.
Stratonicus.
IN ludo suo quum baberet pictas Musas nouem, Apollinem vnum, discipulos autem tantum haberet duos, rogatus a quodam. Quot haberet discipulos? Cum diis, inquit, duodecim. Eras. l. 6. apoph. ex Athenaeo, et Bruso. l. 5. ca. 2.
De discordia.
Demaratus.
APhilippo Macedonum rege hospitio susceptus, qui ob nouas Cleopatrae nuptias ad se Olympiadem Alexandrumque auocauerat, dicenti Philippo, quo pacto Graeci inter se mutuam agerent concordiam, respondit, Tua minimum interest. Philippe, Graeciae curam suscipere, qui tot discordiis ac calamitatibus propriam cumulasti regiam. Brus. li. 1. c. 20. ex Plut. apoph.
M. Agrippae.
Diceresolebat, multum se huic sententiae debere: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Senec. in epist. li. 14.
Leontius episcopus.
In grauissima illa apud Antiochenos de fidei negotio dissensione, timens seditionem, sententiam suam aperte proferre non audebat, et aliquando caput suum canis florescens manu demulcens, dixisse fertur: Niuem eam solutam lutum multum subsecuturum esse. AEnigmate eo obscurius indicans, dissonantiam eam aliquando in seditionem euasuram, neque eos qui factionis suae essent, cum reliqua multitudine consensuros. Niceph. lib. 9. c. 24. Eccl. hist.
Alphonsus.
Saepenuntero dicere solitus est, Si Romanis temporibus vixiss et, se constructurum fuisse templum Ioui Positorio, vt de rebus acturi, in eo prius conuenirent, et contentionem omnem deponerent. Innuit autem, nihilemque Reipublicae esse perniciosum, ac si plebis cum patribus crebrae contentiones oriantur. Pauor. lib. 3. de rebus gestis Alphonsi.
Vdie apoph. de Concordia.
De disputationibus, aut quaestionibus friuolis atque inutilibus.
Aristippus.
CVidam qui proposuerataenigma, vehementer instanti vt solucret:
page 186, image: bs186Quid, ô stolide, inquit, vis soluam, quod nobis etiam ligatum exhibet negotium? Lusit ex ambiguo: Soluitur enim quaestio, et soluitur homo aut belua vincta. Stultum autem sit furiosum hominem aut noxium animal solucre, magis nociturum. Laertius libro 2. capite octauo.
Idem.
Confutatus in disputatione a quodam homine audaci, sed furioso ac stolido, quum illum videret gestientem, in flatumque victoria: Ego quidem, inquit, redargutus ab eo: sed suauius dormiturus te, qui redarguisti. Laer. lib. 2.
Diogenes.
Orante aliquando Anaximene, Diogenes praetendens pernam, auditores in se conuertit: ob id indignatus Anaximines, obticuit ab auditorio destiturus. Tum Diogenes, Anaximenis, inquit, disputationem oboli pretium dissoluit, signisicans, illum de rebus friuolis disseruisse, quae non admodum attentos haberet auditores. Laertius libro sexto.
Plato et Diogenes.
Platonis ideas, id est formas, risit et Aristoteles. Quodam igitur tempore quum Plato multa de ideis dissereret, et rem confictam confictis vocabulis explicare conaretur, subinde in ore habens, menseitates et cyathitates, per quas voces intelligebat species mensae et cyathi: Diogenes irridens subtiles nugas, Mensam, inquit, ac cyathum video, menseitatem et cyathitatem non video. Tametsi sunt et hodie qui sorteitatibus et ceceitatibus sibi videntur acuti. At Plato regessit dictum: Nec mirum, inquit, nam oculos habes quibus cernuntur cyathi ac mensae, mentem vero non habes qua cernuntur menseitates ac cyathitates. Laertius libro 6.
Ariston.
* Veratrum, inquit, crassiuscule sumptum purgat, Pollionem vero laeuigatum suffocat, sic et nimis anxia subtilisque in philosohia disputatio. Stob. ser. 8.
Gorgias.
Gorgiae sophistae palam exhibenti sese ad respondendum, quod cuique libuisset proponere, Xenophon, nonille Socraticus, sed alius quidam inuidens, adiit illum, atque hanc proposuit quaestionem: Dic mihi, Gorgia, quamobrem fabae ventrem inflent, quum ignem non inflent? Ad quem placide Gorgias, Istud quideni dispiciendum relinquo: caeterum illud iam olim cognitum habeo, terram aduersus istiusmodi homines producere ferulas. Philostratus.
Idem.
Quum audiuisset physicum quendam de antipodibus argute disserentem, ostensis in puteo bominum vmbris, interrogauit, num illos antipodes putaret. Irrisit inutilem quaestionem philosophorum, qui interdum de iis rebus disputant, quae non sunt, licet ex certis demonstrationibus hodie probari possit, reuera antipodas esse. Erasmus libro octauo apopht.
Idem.
Cum conspiceret duos philosophos, vtrosque pariter indoctos, inter sese disceptantes et alterum quidem ridiculas quasdam quaestiones proponentem, alterum item aliena, neque quicquam ad rem facientia
page 187, image: bs187respondentem: Quid, inquit, amici, an non horum alter hircum mulgere videtur, alter cribrum supponere? Lucianus in vita Demonactis. At refertur a Diogeniano his ver bis: Vtrum stultior qui mulget hircum, an qui cribrum supponit? Erasm. l. 8. apoph.
Idem.
Idem aliis curiosa indagine disquitentibus, an mundus rationis exors sit, aut anima praeditus, et sphaerae nihilominus figuram teneat? Vos, inquit, plus aequo de mundo solliciti, vestram ipsorum immunditiem interea parum prouida consideratione pensiculatis. Stob.
Zeuxidamus.
Cuidam percontanti, quam ob causam Lacedaemonij leges de fortitudine citra scriptum seruarent, ac non potius descriptas traderent iuuenibus legendas: Quoniam, inquit, affuefaciendi sunt vt praeclaris gestis potius quam scriptis intendan t. Inertiae genus est, de fortitudine philosophorum more disputare: sed protinus factis exercenda virtus, quae paucis dogmatibus tradi potest. Plutarc. in Lacon.
Eudamidas Archidami F.
Quum audisset Xenocratem iam senem in Academia cum amicis disputantem, percontatus est, quis esset ille senex? vbi respondisset aliquis illum esse virum sapientem, et ex eorum numero qui virtutem quaererent: Et quando, inquit, ea vsurus est, si adhuc quaerit? Visum est Laconi ineptum, per omnem vitam de virtute disputare, veluti de re controuersa: quum oporteat a prima statim adolescentia habere certissima decrera de honesto, impressa animo, et secundum virtutem exerceri? non quaerere, quemadmodum faciunt philosophi, qui magna contentione inter ipsos de summo bono ac malo digladiantur, ne in hoc quidem satis consentientes quid sit virtus aut beatitudo. Plutarch. in Lacon.
Pantholidas.
In Academia philosophos audiens multa de virtute disserentes, interrogatus cuiusmodi viderentur eiusmodi sermones? Quid aliud, inquit, quam probi: sed prorsus inutiles vobis, qui illis non vtimini. Salse tetigit mores Atheniensium, qui virtutem haberent in labris, non in factis. Plut. in Lacon.
As. Pullio.
Dicebat, in causa verecunda nunquam tentari debere improbam quaestionem. Notauit rhetores. qui in declamando mouerent quaestiones nihil ad causam facientes. Erasm. libr. 8. apoph.
De dissidio.
Plinius.
* EOs qui mutuis dissidiis sese conficiunt, similes dicit esse Gallis saepius in pugna commorientibus. li. 2. natur. hist. cap. 21.
Vide apopht. de Discordia, Odio, Seditione.
De dissimulatione.
Plinius.
* VItro pellucido quod nihil celat voluit eos assimilare qui ni hil dissimulare norunt, sed quicquid in animo est, protinus palam efferunt, li. 10. c. 62.
page 188, image: bs188Vide apopht. de Libertate in dicendo, et Simulatione.
De diuinatione.
Chilou.
DIcebat, diuinationem non esse detestandam: quod hanc deorum munus esse crederet, quae ratione percipi posset ab homine insigni virtute praedito. Nam ipse praedixisse fertur, futurum vt ex insula Cythera summum malum oriretur Lacedaemoniis, cuius situm naturamque cum didicisset: Vtinam, inquit, haec aut nunquam fuisset, aut simul vt naea fuit, euersa fuisset. Nam Demaratus Lacedaemone profugus, Xerxi suasit, vt in ea insula classem haberet: ac plane Graeciam subegisset Xerxes, si Demarati consilium fuisset sequutus. Post, Nicias ea potitus, statuit illic praesidium Atheniensium, et Lacedaemonios multis cladibus afflixit. Laer. li. 1. c. 2.
Diogenes.
Dicere solebat, Si vlla disciplina id praestare posset, vt praesciremus quae ferenda sunt, atque eadem amoliri a nobis certa ratione valeremus, egregium sane illud esset, et longe optimum artisicium. Sed si ordine inuiolabili ac lege inconcussa quippiam tolerandum est, ad quid attinet tale malum praeno scere? Stob.
Idem.
Videns hominum diuersas actiones, ac audiens somniorum esse interpretes et coniectores, dicebat, nul lum animal homine esse stultius. Laert. l. 6.
Socrates.
Quum in somnis quidam Soerati visus esset dicere,
[gap: Greek word(s)] :Ad phthiam venias simulac lux tertin surget, AEschini dixit, Tertio die moriar: versum Homericum pro oraculo interpretans id euenit. Phthia erat patria Achillis: et amici conati sunt persuadere Socrati, vt in Thessaliam fugeret, quod illic haberet sidos amicos. Eras. 3. apoph.
Demonax.
Conspicatus augurem quendam in publico vaticinia sua vendentem: Si potes, inquit, ea quae Parcae statuerunt arte tua depellere, exiguam mercedem postulas: si quae satis decreta sunt omnino sunt euentura, quid tua prodest diuinatio? Bis miser esse cupit, qui mala quae vitari non possunt, amat praescire. Eras. 8. apoph.
Demitrius.
Quum Philippus locum quendam Ithomatam, non minus munitum, si praesidium imponeretur, quam erat Acrocorinthus oceupasset, et sacrifieio peracto per vatem ad ipsum exta essent delata, accepta Arato ac Demetrio Phalereo demonstrauit: et ipse animi dubius rogabat eos, qui exta portenderent? vtrum Messeniis locum redderet, an retineret? Hic Demetrius arridens: Si animum, inquit, vatis geris, locum dimittes: sin regis, vtroque cornu bouem retinebis. Peloponnesum bouis aenigmate signans, quam facile retineret. si duas arces praesidio tueretur. Erasm. lib. apoph. 6. ex Plut.
Anaxarchus.
In conuiuio quum Anaxarchus Alexandro propinaret, ostenso calice praedixit fore vt vulnus acciperet, abutens ad id versu, quem recitat Laer. lib. 9. cap. 1.
[gap: Greek word(s)] . Id est.
Ferietur aliquis mex deum humana manu. Erasra.
page 189, image: bs189Calanus Indus.
Ad mortem proficiscens, quum conscenderet rogum ardentem, O praeclarum inquit, discessum e vita, quum vt Herculi contigit, mortali corpore cremato, animus in lucem excesserit. Hunc quum Alexander admoneret, dicere si quid vellet? Opume inquit, propediem te videbo. Idque euenit, nam Alexander paucis post diebus mortuus est. Cicer. l. 1. de Diuinatione primo.
Larcas Indus.
Apollonius Tyaneus quum ad Indorum sa pientes qui Brachmanes dicuntur, habens Larontis Indiae regis literas commendatitias, accederet vt venit ad illos, Larcas illorum princeps salutauit Apollonium, statimque petiit regis literas. Admirante Apollonio, ac dicente, Vnde sciret? Quo magis (inquit Larcas) mireris, scito D, vnum in epistola deesse: atque ita esse, palam omnibus ostendit. Brus. li. 7. c. 20.
Iudas Essaus.
Nunquam diuinando mentitus est, is quum praedixisset, in Stratonis pyrgo, Antigonum regem eo die occubiturum: viso Antigono, Nunc mihi pulchrum est mori, inquit, quum mendax fuerim, distabat enim Stratonis pyrgus sexcentis stadiis, sollicitaque mente secum hoc repetebat. Sed paulo post tamen interfectus est Antigonus in loco subterraneo, qui Stratonis pyrgus dicebatur. Brus. lib. 7. cap. 20.
M. Cato.
Aiebat se demirari, quod non rideret aruspex, quoties aspiceret atu spicem, senties, totum hoc diuinati onum genus imposturam esse, qua populo siebat fucus. Id quum non fugeret cius artis peritum, mirabatur quod aruspex aruspicem posset videre absque risu enim. Solent impostores inter se ridere multitudinis stultitiam. Cic. l. 2. de Diuin.
Pompeius.
Catoni acerbius insectanti Pompeium, quod quum ipse saepius praedixisset potentiam Caesaris indies crescentem nulli bono fore populari ci uitatis gubernationi, sed potius ad tyrannidem tendere: Pompeius ita respondit, Tua (inquit) Cato, magis accedunt ad diuinationem, at mea magis accommoda sunt amicitiae. Sentiens, Catonem incerta loqui, quod nemo possit rerum humanarum exitum liquido praescire, se vero ea sequutum, quae tum temporis amicitia: qui sibi cum Caesare intersedebat. postulabat. Certum erat qui debebatur amico, incertum erat, an amicus illi futurus esset inimicus. De amico vero humanius est bene sperare, quam male diuinare. Plut. in apo.
Spurina aruspex.
Spurina aruspex admonuit C. Caesarem, vt caueret discrimen ingens, quod vltra Calendas Martias non proferretur. Eo die quum iret in senatum, Spurinae forte obuio: Quid ais, inquit, nonne venere Calendae Martiae? Venere, inquit, sed nondum praete tiere. Eodem die caesus est Caesar. Brus. l. 7. c. 20. ex. Plut.
Anonymus.
Seuerus imperator cum e Britannia rediret non solum victor, sed etiam aeternum pace fundata: scurra quidam obuiam factus, futura illi hunc in modum vaticinatus est: Fuisti Caesar, totum vicisti, iam Deus esto victor, cuius diuinatio licet iocus esse videbatur. constat nihilominus tamen Caesarem paulo post periisse. Eras. l. 6. apoph.
page 190, image: bs190Athanasius episcopus.
Ab Arianis et Graecis praestigiator, dictus, atque ob diuinationis peritiam diu multumque derisus, cum vrbem Alexandriam ingrederetur, cornix in aere volitans crocitabat. Graecorum igitur turba haec audiens, scommate eum veluti impostorem persequens, quidnam cornix diceret, interrogauit. Ille autem perquam vrbane et suauiter ridens: Cras, inquit. Portendi namque, crastinum diem vobis non bene cesserum. Man datum enim ab imperatore veniens. festum diem vestrum inhibebit, et magnificentia vestra in iucunda vobis erit. Porro id Athanasij dictum, exitum suum habuit, ab imperatore enim literae venere, quibus magistra tus iubebatur, de caetero Graecos pro hibere, ne ad templa accederent, et more superstitionis suae dies festos peragerent. Et celebritas ea quae iam aderat, et ab illis plurimi fiebat vene rationeque maxima colebatur, tum penitus abrogata est. Niceph. l. 9. c. 35.
De diuitiis ac opibus.
Chilon.
* PErcontatus, quid essent diuitiae? respondit, Thesaurus malorum, calamitatis viaticum, improbitatis suppeditatio. Ant. ser. De diuit.
Bion.
Dicebat, diuitiis operam dantes ridiculos esse, cum eas porrigat fortuna, illibera litas seruet, benignitas auferat. Stob ser. 91.
Idem.
* Quemadmodum, inquit, vilia marsupia, et si nullius pretij fuerint, tanti tamen ae stimantur, quanti in se numismatis continent: diuites etiam homines vani et nihili, bonorum quae possident aestimatione ac pretio fruuntur. Stob. ser. 87.
Idem.
Dicere solebat, non minus molestum esse caluis quam comatis, pilos velli. Ostendere autem hoc dicto vo luit paria pauperum diuitumque tormenta esse. Brus. l. 2. c. 26.
Bias.
Beatum esse dicebat, ex vulgi opinione, qui opes ex animi sententia assequeretur. Verum multo beatiorem, qui ne desideraret quidem. Sto.
Chilon.
Dicebat, Quod Lydius lapis est auro, id aurum esse homini, Lapis enim index affrictu prodit quale sit au rum, ipsum autem aurum arguit qua le hominis ingenium: iuxta illud, Ma gistratus virum arguit, Laert. in eius vita.
Pythagoras.
Neque equum sine freno, neque diuitias sine prudentia quen quam gu bernare posse, dicere solebat. Stob. ser. 92.
Hypsaeus.
* Vt aurum, inquit, trementi manui impositum, tremit: sic et diuitiae ab animo metu curisque detento accumulatae, vna concutiuntur, et eodem modo afficiuntur Stob. ser. 90.
Antisthenes.
Neque symposium sine colloquio et societate, neque diuitias sine virtute voluptatem habere affirmabat. Stob. ser. 1.
Democritus.
Audiens de diuitiis varie disputantes, omnibus hominibus perpetuam quandam diuitiarum cupiditatem inesse dixit, quae si non acquisitae fuerint, vexant: si erunt acquisitae, solicitudine et cura torquent.
page 191, image: bs191Amissae vero, dolores etiam adferunt haud mediocres. Max. ser. 12.
Idem.
Nequa quam diuitem: sed diuitiis bene vtentem, beatum iudicandum dicebat. Max. ser. 12.
Idem.
Neminem voquam ob diuitias, et gloriam beatum esse existimandum dicebat. Talia enim omnia incertiora sunt, minorique fide deuincta? quam vt bona censeri debeant. Max. serm. 12.
Idem.
Interrogatus, quomodo quis diues fieri posset? Si, inquit, cupiditatum pauper erit. Max. ser. 12.
Idem.
Dicere solebat, Quantum ad naturam attineret, omnes homines diuites esse: sed quantum est in nobis, omnes pauperes videri. Maximus serm. 12.
Idem.
Eos etiam qui naturalibus diuitiis contenti essent, multo ditiores esse iis dicebat, qui cum multa possideant, plura tamen concupiscunt, illis enim nihil deest, his plura quam possident. Eod. ser.
Democritus.
Pecuniarum vsum cum prudentia, vtilem quidem esse ad exercendam liberalitatem, et ad iuuandum alios: cum stultitia vero, communem largi tionem esse dicebat. Stob. ser. 92.
Idem.
* Quemadmodum, inquit, inter vlcera pessimus est affectus phagedenae: ita in diuitiis animus non contentus et sibi inaequalis. Sob. serm. 90.
Idem.
Diuitias comparare non inutile esse, sed iniuste corradere, turpissimum esse dicebat. Eod. ser. 92.
Idem.
Si diuitias, inquit, non expectes pauca tibi multa videbuntur, praua enim appetentia ex inopia diuites facit. Stob.
Idem.
Interrogatus quae via esset facile ditescendi, respondit: Si quis inops fuerit desiderio. Stob.
Zeno.
Cum saepe dixisset, diuitias esse indifferentes: Antigonus falso ei nun ciari fecit, praedia illius ab hostibus esse direpta: et cum tristior effectus esset, Vides, inquit, diuitias non esse indifferentes? Brus. l. 2. c. 25. ex Laert.
Idem.
Dicere solebat, non magis prodes se, quam nocere opes ad sanitatem. Ex eo dem.
Anaxagoras.
Magno cum negotio pecunias comparari, sed multo maiori opera conseruari et custodiri dicebat, Innuit autem, ita comparatum esse, vt omnes pecuniam quaerant, ac opes amplissimas, quas cum iam parauerunt, multo curiosius ac attentius seruant, ne statim euanescant. Quemadmodum enim echinum, sic etiam nummos, facilius est capere quam diu retinere. AElius li. +. de Var. hist.
Epicurus.
Scribens ad Pytocleam, Si vis inquit, te diuitem facere, non pecuniae adiiciendum: sed cupiditatibus detra hendum est. Seneca.
Simonides.
Interrogatus, vtra res esset optabi lior, diuitiae an sapientia? Dubito, inquit, vt qui videam sapientes frequen tare diuitum fores, innuens, philosophos verbis quidem contemnere diuitias, sed re tamen eas captare. Eras. 6. apoph. ex Stobaeo.
page 192, image: bs192Cleanthes.
Querenti quomodo qui diues euadere posset? respondit, si cupiditatum fuerit inops. Stob. ser. 92. Idem et ad Democritum referri, paulo an te diximus.
Epictetus.
Percontatus, quis esset inter homines diues? Cui, inquit, satis est quod habet. Stob.
Idem.
Audiens quendam sibiipsi ob amplas diuitias placentem, ait: Exami na teipsum prius, vtrum ditescere malis an beari. Quod si diuitias velis, rem neque bonam esse scias, nec omnino in te sitam. Si vero beari, id et bonum est, et penes te. Opes enim fortuna ad tempus commodato dat: Beatitudo autem a nostra voluntate procedit. Stobaeus sermone detemperantia.
Idem.
* Nec equus, inquit, ob praesepe, phaleras, et tapetes, nec auis ob floccos ad nidum suum effertur et gloria tur, sed vtrunque animal ob celeritatem, hoc quidem alarum, illud vero pennarum. Quare tu quoque ob externas diuitias ne superbito, sed ob probitatem et beneficentiam. Stob. eod. ser.
Socrates.
Diuitias ex vsu metiri iubebat. non enim immensas possessiones diuitias vocabat, sed tantum, quantum requiritur ad vsum decentem. Stob. serm. de Temperantia.
Idem.
Magnifaciendas esse diuitas dixit, si laetitiam sibi coniunctam haberent: nunc autem, inquit plurimum diuident. Nam si diuites suis opibus frui velint, prae nimia voluptate corrumpentur: sin custodire, curis: sin ve ro acquirere, nimio desiderio pessum ibunt. Stob. ser. 91.
Idem.
Interroganti, Quisnam videretur sibi ditissimus? respondit, Qui paucissimis contentus est, Anton in Meliss. par. 1 ser. 37 Stob ser. 5.
Idem.
* Diuitias auarorum Soli occidenti comparabat: neminem enim viuentium illas iuuare dicebat. Maxi. serm. de diuitiis.
Idem.
Satius esse dicebat, se in paucis facultatibus continentem hilariter agere, quam in magnis infeliciter. An ton, in Meliss. par. 1. ca. 37.
Idem.
Cum videret Alcibiadem ob diui tias elatum et propter agrorumspatiosos limites superbire, adduxit ad locum in quo tabula quaedam ambitum terrae complectens suspensa erat, et cum rogauit, vt Atticam ibi requi reret. Quam cum inuenisset suos fun dos eum iussit ostendere. et cum responderet, Nusquam ibi pictos esse: Horum (inquit Socrates) possessione te effers, qui nulla pars sunt terrae. II ludens hoc dicterio Alcibiadis stultitiam, qui superbiebat in iis rebus quae fluxae sunt, et cum mundo inte rire solent. AElian. l. 3. de Var. hilt.
Plato.
Interrogatus, quantas opes habere conueniret: dixit: Quantae possidenti neque insidias pariunt, neque rerum necessariarum inopiam, Stob. serm. 92.
Diogenes.
Aiebat, neque in ciuitate, neque in domo opulenta habitandi locum esse virtuti. Sob. ser 91.
Idem.
Exprimere volens qui essent diuitiae,
page 193, image: bs193Fortunae vomitum eas appellauit. Stob. ser. 91.
Idem.
Anaximenis seruos conspicatus multa vasa ferentes, cuius ea essent interrogauit? Cum autem illi, Anaximenis esse respondissent: An non pudet eum, inquit tam multa habere, qui seipsum non habet? Sensit autem philosophus, eum non in sua ipsius potestate esse, qui captus diui tiis sibi iam mortuus est. Max. ser. 12.
Idem.
Physicus quidam interrogauit eum, quam ob causam aurum palleret? Quoniam, inquit, plurimos habet sibi insidiantes. Pallent autem, qui metuunt. Laert. lib. 6. et Maximus serm. 12.
Possidonius.
Diuitias causas esse malorum dicebat, non quod ipsae facerent, sed quod facturos irritarent. Senec. lib. 3. epistol.
Isocrates.
* Dicebat illos contemni debere, qui nimium operam dant diuitiis, praesentibus autem vti nequeunt. Nam isti (inquit) non secus afficiuntur, quam qui bonum equum possidens equitandi artem ignorat. lib. ad Daemonicum.
Idem.
* Diuitias non tam honestati quam improbitati seruire dicebat, dum socordiae hominum licentiam parant, et iuuenes instigant ad voluptates. Eodem lib.
Democrates.
* Vt vestes talares corpora, ita diuitias immensas, animas impedire dicebat. Stob. serm. 91.
Anonymus.
Cuidam Lampen AEginetam efferenti, ac felicem praedicauti, quod praediues videretur, multorum nauigiorum dominus: Lacon, nihil (inquit) moror foelicitatem de funibus pendentem. Quum omnes diuitiae sunt in manu fortunae, tum eae praecipue quas negotiatores commiscerent nauibus. ruptis enim funibus sequitur naufragium, et hinc mercium omnium interitus. Plutarch. in La con. apoph.
Lampis.
Interrogatus quomodo sibi parasset diuitias? Magnas, inquit, haud difficulter, exiguas vero cum labore ac tarde. Sentiens, initio paulatim magnaque vigilantia corrasam pecuniam. Caeterum parata iam ingenti sorte, facile est amplis lucris ditescere. Plutarch. in libello, An seni sit capessenda respub.
Pheraulas.
Is diues, a Saca foelix nuncupatus ob diuitias, quas pauper acquisiuerat: Num, ait, ita existimas Saca, me nunc eo iucundius viuere, quo plura possideo? An ignoras, me et esse et bibere, et dormire, nullo modo mihi iucundius, quam tunc quum eram pauper? Certum quippe est, eum qui pecuniis ac diuitiis oblectatur, si sumptum vel dispendium faciat, vehementer contristari. Brus. lib. 2. cap. 26.
Plutarchus.
* Dicebat, vt equus generosus non ex apparatu precioso iudicatur, sed qui natura sit egregius: neque vir honestus, censetur qui magni pretij possidet opes, sed qui animo sit gene roso. Anton. serm. de diuit.
M. Crassus.
Dicebat, neminem diuitem esse dicendum, nisi eum qui redita annuo legionem tueri posse. Plin. lib. 33. Cicero autem in Officiis libr. 1. paulo
page 194, image: bs194aliter recitat, qui ait, Crassum neminem diuitem iudicasse, nisi qui prius facultatibus exercitum alere posset.
Sigismundus Caes.
Sigismundo Caesari allata erant ex Hungaria aureorum quadraginta millia. Cum autem aduesperasset, eaque in thalamo regio recondita fuissent in cubiculum veniens Caesar, dum cogitat, in quemnam vsum eam pecuniam conuertat. somnus eum destituit. Tum ille excitatis cubiculariis: lte (inquit) ocyus, consiliarios ducesque omnes militum huc accersita. Vocati proceres media nocte trepidi (timebant enim ne quid aduersi accidisset) Imperatorem celeriter adeunt, et quae causa sit tam repentinae vocationis inquirunt. Imperator confestim aperta arca, inter eos qui aduenerant pecunia distributa: Ite, inquit, secure tranquilleque nobis dormire liceat. Nam quod mihi somnum ademerat iam procul aberit a cubiculo. AEneas Syluius lib. 4. commentariorum in res gestas Alphonsi.
Maximilianus Caes.
Nullum non pecuniarum aceruum concupiuit: et quanuis non raro ad eum ingens pecuniarum summa afferretur, tamen penes se eam nunquam retinuit, sed ad quaestores referri iussit, dicens, se regendis hominibus praepositum, nec auri sibi custodiam demandatam: quo si quis semel capiatur, mox e rege seruum futurum. Iacobus Spieg. in AEneae commentaria de rebus gestis Alphonsi.
Vide apoph. de Pecunia.
De diuitiarum vsu.
Socrates.
* DIcebat diuitias pro moribus possidentium variare, vt vinum mutatur cum vasis. Stob. ser. 92.
Idem.
* Sudor, inquit, exercitiis prouocatus decentior est: sic etiam diuitiae propriis laborib. acquisitae. Eod. ser.
Idem.
* Diuitias (inquit) veluti amicum liberalem ac promptum, ad honestas actiones assumere oportet. Ibidem.
Socrates.
* Ado lescens ipsum interrogabat quomodo diuitias malum et bonum esse putaret? Cum ille, Non secus quam tu nunc honestis quidem bonisque hominibus bonas esse iudicas: item scientibus quo loco pecuniis vtendum sit, iis commodae sunt: improbis vero imperitis, malae, etc. Plato, in Eryxia, aut de diuitiis.
Ariston.
* Vt ab eodem vino alij contumeliosi, alij benigniores fiunt: sic (inquiebat) a diuitiis alij aliter afficiuntur. Eod. serm.
Aristoteles.
* Melius est, inquit, ad felicitatem pauciora possidere, quam multa cum inuidia. Nam ista vita laudabilior et suauior est. Ibid.
Bion.
Diuitias dicebat esse neruos actionum, quod sine his nihil agatur. Laert. lib. 4. cap. 7. Alius dixit diuitias esse belli neruos.
Aristippus.
Reprehensus quod pecunias acciperet ab amicis: respondit, se non id eo accipere vt vteretur ipse, sed vt illi
page 195, image: bs195discerent, ad quas res vtendum sit pecuniis. Vulgus enim diuitum aut in equos, aut in operosas structuras, aut in luxum perdit pecuniam, quum ea bonis viris, si egeant, sit eroganda. Quin et aliter intelligas licebit. Aristippus non nisi ad vitae necessaria pecuniis vtebatur: ideoque a diuitibus accipiebat, vt eis demonstraret bene vtendi rationem: id non poterat, nisi illi materiam subministrassent. Veluti qui cupit artem scribendi discere, chartam et calamum porrigit docturo. Laert. lib. 2. cap. 8.
Idem.
* Quemadmodum, inquit, calceus maior ineptus est ad vsum: ita et possessio copiosior. Calcei enim magnitudo superflua vtentem impedit: opibus autem vel vniuersis vel ex parte aliqua suo tempore vti licet. Sto. ser. 93.
Alcamenes Telecri F.
A quodam obiurgatus, quod tam parce frugaliterque viueret cum tamen amplissimas possideret diuitias: Decet, inquit, eum qui multa possidet, pro ratione, non pro libidine viuere. significans perniciosas esse diuitias, nisi adsit animus diuitiis superior, qui possit earum vsum non ex copia sed ex necessitate moderari. Plut. in Lac.
Phauorinus.
* Nemo (inquit) adeo diues est, qui non pauciora habeat quam desi deret. At illum qui animo futurus est tranquillo et bene composito, oportet in laeta fortuna alios respicere, qui pauciora bona possident: in sinistra autem, infeliciores. Stob. ser. 92.
Idem.
* Diuitiis vtendum est, tanquam materia quadam, non ad res omnes similiter. Eod. serm.
Dionysius senior.
Quum audisset quendam e ciuibus aurum habere domi defossum, id ad se deserri iussit. Verum posteaquam is suffuratus auri paululum, in aliam vrbem commigrasset, ibique mercatus esset agrum, reuocato Dionysius totum aurum reddidit, vt qui iam diuitiis vti coepisset desiissetque rem vtilem inutilem reddere. Satis declarauit, se non aurum alienum appetisse, sed hominis morbum sanare voluisse: simul vsum auri legitimum demonstrauit, si in agricolationem impendas potius quam in vsuram. Plut. in apoph.
De diuitiarum abusu.
Solon.
DIcebat, opulentiam esse matrem saturitatis, saturitatem ferociae ac violentiae. Diuitias comitatur luxus, luxus exit in tyrannidem, dum foenum migrat in cornua. Laer. li. 1. c. 3.
Diogenes.
Diuitias nihil aliud esse quam vela menta malitiae dicebat. Diuites enim cum aliis nihilo sint meliores, tamen peccant licentius Laert. lib. 6.
Idem.
* Plerosque diuites dicebat esse similes arboribus et vitibus, quae in locis inuiis ac praeruptis nascuntur: quod istarum fructus non vsui sint hominibus, sed coruis et eiusmodi auibus consumantur: Diuites etiam non ad honestas res diuitiis vti, sed adulatoribus, meretricibus, turpissimis voluptatibus, vanissimaeque gloriae praebere pecunias Stob. serm. 90. Idem apop. de Cratete Thebano refertur, et de Socrate.
page 196, image: bs196Demoeritus.
* Dicebat diuitias malis artibus comparatas, infamiae nota inter homines insigniri. Stob. serm. 90.
Socrates.
* Vt aegrotum, inquit, lectus aureus nihil iuuat, sic neque stolidum diuitiae. Stob. ser. 92.
Eucritus.
Cuidam quaerenti ex eo, vter esse mallet, Croesus, an Socrates? Respon dit, viuens mallem esse Croesus. e vita autem decedens Socrates. Indicauit autem, beatam esse philosophorum post hanc vitam conditionem. Diuites autem licet bonis omnibus in praesenti vita abundent, post mor tem tamen ob inique paratas opes, ac male collocatas, cruciandos daemonibus dari. Stobaeus.
Lycurgus.
Interrogatus cur hostium interfectorum cadauera spoliare prohibuisset? Ne milites, inquit, ditescant, et dum praedae incumbunt, pugnam negligant. Metuit vir prudentissimus, ne diuitiis amplis corrumperentur mili tes, quae plerunque inso lentiores et minus fortes reddunt homines. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Quidam imperatorem incusauit, quod illius insidiis, otio et somno fuis set priuatus: videlicet quod illius beniguitate e paupere factus esset diues Plut. in Symposiacis.
De diuite indocto.
Socrates.
COnspicatus hominem praediuitem et arrogantem, sed nulla virtute praeditum: Hic, inquit, equus est argento circumtectus. Solent enim equi stragulis, phaleris, ac bullis argenteis exornari, quum interim tamen nihil aliud sint quam equi. Stob.
Idem.
Ad praediuitem quendam, sed indoctum: Ecce, inquit, aureum mancipium: Indoctus, seruus est et cupiditatum, et eorum quae possidet. Era. lib. apoph.
De diuitiatum atque opum contemptu.
Pythagoras.
* QVibus, inquit, a corpore solutus non egebit, illa omnia contemne: et quibus etiam defuncto erit opus, illis tibi vacante deos adiutores aduoca precibus. Stob serm. 5.
Diogenes.
Quum murem forte conspiceret in Megarico discurrentem, qui neque cauum quaereret, neque turbis terreretur, neque cibum appeteret. Bellum, inquit, libertatis exemplum. moxque contemtis omnibus. coepit in dolio ha bitare. Laer. lib. 6.
Idem.
Demirantibus quod nullas haberet aediculas vbi cibum capere posset, ostendit Iouis porticum, aitque: Athe nienses ipsi magnificam extruxisse au lam, vbi vesceretur. Quod publicum erat, sibi quoque paratum interpreta batur. Neque potuit optare coenationem splendidiorem. Ibid.
Idem.
Alexander Magnus inuisens Diogenem, reperit cum in cranio seden tem pro dolio, ac laceras schelas glu tino committentem. Posteaquam rex multa cum illo collocutus, pararet abire, diceretque, Cogita Dio genes quid a me velis petere. nam quicquid optaris, feres: Mox, inquit,
page 197, image: bs197de aliis, interim secede paulisper cum rex secessisset, putans illum velle de liberare, diutius silenti repetiit. Pete quod vis Diogenes. Hoc, inquit, volebam. nam prius arcebas mihi solem, ad id quod agro necessarium. Alij narrant illum dixisse, Ne mihi feceris vmbram: quod vellet apricari. Laert. lib. 6. Cic. lib. 5. Tusc. quaest.
Idem.
Diuitias oblatas recusans, subiunxit Indignum se nouerit canis nomine, qui ab opibus et deliciis se cohibe re non potest. Stob.
Aristippus.
Quodam tempore nauigans, vt intellexit nauim esse piraticam, deprompsit aurum, ac numerare coepit, moxque abiecit in mare, et grauiter inge muit, fingens sibi imprudenti et inuito excidisse. Hoc ingenio vitae suae consuluit adempta piratis occidendi vincendive material. Sunt qui narrent, illum et haec dixisse: Satius est vt haec per Aristippum, quam propter haec pereat Aristippus Laer. lib. 4. cap. 8.
Idem.
Cum praedium amoenissimum per didisset, cuidam deploranti tam miserabilem illius casum: Quid, inquit, an nescis tihi vnicum esse praediolum, mihi vero tres agros superesse? Cum annuisset alter, Quin igitur tuam potius vicem deploramus? sentiens, insipientis esse, dolere amissis potius quam gaudere: relictis. Laert. lib. 2. cap 8.
Idem.
Cum vidisset famulum quendam in itinere pecuniam ferentem, onere premi. Abrice, inquit, quod nimium est, et fer quantum potes. Laert. lib. 2. ca. 8. Eras. lib. 3. apoph.
Idem.
Praeterea cum aliquando perdicem quinquaginta drachmis iussisset emi cuidam detestanti luxum in philosopho: Et tu inquit Aristippus, si obolo venalis esset, non emeres? Cum is respondisset, se empturum. Et mihi inquit tanti sunt quinquaginta drachmae. Quod ille luxus nomine damnabat, hic detorsit ad laudem contemptae pecuniae. Siquidem qui pretij magnitudine detetretur ab emendo, is non contemnit cibum, sed pluris facit pecuniam. At philosopho nihilo pluris aestimabantur quinquaginta drachmae, quam illi obolus. Aristippus itaque obsonij cupiditate par, superior erat despectu nummorum. Laert. lib. 2. cap. 8.
Cleanthes.
Pecuniam, quam collegerat aliqua do coram familiaribus abiecit, dicens Cleanthes alterum Cleanthem alere posset, si vellet. Laert. lib. 7. cap. 2.
Philoxenus.
In Sicilia fundum ac domum opulentam nactus et animaduertens illius gentis luxum ac delicias: per deos inquit, haec bona ine non perdent, sed ego potius illa. Moxque cessit aliis he reditatem, et e Sicilia abnauigauit, Eras. lib. 8. apoph.
Anacreon.
* Quinque talentis a Polycratety ranno Samio donatus, cum per duas noctes pro ipsis sollicitus fuisset, reddidit ea. inquiens. Non tanti esse quanta ipsorum nomine cura laboraret: vel Odi munus, quod vigilare cogit. Stob. serm. 91.
Pelopidas.
In praefectura rei militaris Epami nondae erat collega. cumque amici dicerent, illi rei necessariae, videlicet colligendi pecunias nullam esse curam: Ita per Iouem, inquit, necessariae, sed huic Nicomedi: ostendens hominem.
page 198, image: bs198claudum ac mancum. Sensit, fortibus viris nihil esse opus pecunia. Plut. in apoph.
Epaminondas.
Iason Thessalus venerat Thebas belli socius futurus Is cum Epaminondae vehementer egenti aureorum duo millia misisset, aurum non recepit, sed ipsum Iasonem intuitus: Iniustis, inquit, imperas, ipse deterior. Ipse vero quinquaginta drachmis a ciue quodam acceptis mutuo pro viatico exercitus inuasit Peloponnesum. Sentiebat, iniquas esse diuitias, quae possessorem reddunt deteriorem: at viri fortes gloria virtutis praemio, con tenti sunt. Plut. in apoph.
Idem.
* Legati venerunt a rege ferentes aurum, vt eum corrumperent. Inuitati sunt igitur ad prandium ab eo qui intelligebat qua gratia appulissent. A prandio iussit vt causam aduentus explicarent. Apposita fuerat mensa vilis. biberant vinum acidum. Quum quid diceret, non haberent, ille subridens, Abite, inquit, et domino vestro mea prandia narrate, vt intelligat iis me contentum non facile ad proditionem allici posse. Stob. serm. 5.
Themistocles.
Cum inter deambulandum torquem aurcum humi iacentem vidisset, vocans ad se ex pueris quendam, dixisse fertur: Quin hoc tollis ô puer, inuentum huiusmodi? non enim tu es Themistocles. Ostendit autem, ho mines plerunque diuitiarum cupidissimos esse, quarum ipse adeo contemptor esset, vt inuentos forte humi thesauros non aceiperet. AElianus lib. 13. de Varia historia. Plutarch. in apoph.
Anonymus.
Mos erat apud Lacedaemonios, vt quum rex hostes aggrederetur, praecedebat eum miles coronatus qui in certamine victor aliquando tulisset coronam. Quum igitur Lacon quidam in Olympiis magnam pecuniae vim respuisset, et multo cum sudore deiecto aduersario coronam tulisset cuidam dicenti, quid emolumenti tibi adfert victoria, ô Lacon? ille ridens et alacer respondit: Ante regem, inquit, coronatus incedens, pugnabo cum hostibus. Generosae mentis est, laudis honore teneri potius quam pe cuniae. Plut. in Lacon.
Scipio.
Quum Numantini viderentur inexpugnabiles, vt qui multos Romanorum duces superassent, populus Scipionem iterum consulem fecit, ad suscipiendum hoc bellum. Caeterum quum multi gestirent exire in militiam, idque senatus fieri vetuisset, quasi Italia futura esset deserta: ac ne pecunias quidem ex aerario sumere passus est, sed vectigales prouentus, quorum tem pusnondum excesserat, assignauit. Scipio pecuniis quidem sese negauit egete, suas enim et amicorum satis futuras. Plut. in apoph.
M. Coriolanus.
Quum ob bene nauatam operam ante praedae diuisionem e singulis rebus, equis et captiuis, denos sibi eligere inberetur, insuper et equo pulcherrimo donatus a consule: Laetor, inquit, a consule laudari, equumque fortitudinis praemium lubens accipio, caetera non tam decora, quam mercedem, non accipiam, fuitque communi reliquorum sorte contentus. Nec aliud extra ordinem petiit, quam vt Volscus quidam vir probus et aequus,
page 199, image: bs199quo hospite et amico fuerat vsus, non venderetur captiuus, sed suae libertati relinqueretur. Huic animo contempto ripecuniae, et hospitis memori, magis applausum est quam victoriae. Plut. in Coriolano.
Anonymus.
T. Labienus cum equiti strenuo de praeda Gallica aurum offerret, omne domum renuens, aurum ad pedes Labieni abiecit. Erasm. libro 6. apoph.
S. Taddaeus Apostolus.
Abgaro regi Edesseno, sibi aurum et munera offerenti prodoctrina et miraculis, sisdem recusatis, respondisse fertur: Si nostra relinquimus, quomodo accipiemus aliena? Eusebius lib. 1. Eccles. hist. cap. 15.
Basilius Maegnus.
Praefectus Caesareae Basilio blandiens suadebat, vt in gratiam imperatoris fidem negaret, promitrens ei imperatoriam amicitiam et opes. Cui Basilius. Haec enim homini Christiano, inquit, non conueniunt, sed adolescentibus, et illorum similibus qui talia promissa respiciunt. Tripartitar. historiarum libro 7. cap. 36.
Anonymus.
Fertur de quodam e priscis, quod cum spectasset pompam sumptuosissimam, ad familiares versus, dixit. Videte amici, quam multis rebus opus non habeo. Philo Iudaeus in lib. Quod Deus sit immutabilis. Plutarchus idem de Socrate asserit in Moralib.
Plura vide infra apophtheg. de Munerum contemptu et de Paupertate.
De docilitate.
Xenocrates.
ADquendam nec geometriae. neo musices, nec astrologiae peritum, ad scholam tamen ipsius commeantem: Abi, inquit, ansam philosophiae non habes, hoc est, non es ad philosophiam docilis, nullis, instructus disciplinis. Alij ferunt illum ita loquutum, [gap: Greek word(s)] , id est, apud me vellus non maceratur. Lana rudis non statim traditur vestiario, sed fulloni. Laert. lib 4. cap. 2.
Antisthenes.
Adolescens quidam cum se in numerum discipulorum ab Antisthene recipi cuperet, patri quaerenti quibus rebus esset opus? Libro inquit Antisthenes, nouo stylo, nouaque tabella. Significans, animum ab omnibus vitiis vacuum, studium vigil memoriam fidelem esse debere, vt doceri probe posset discipulus Laer. li. 6. c. 1.
De doctrina et eruditione.
Thales.
DIcere solebat, faciem compone re non praeclarum esse: sed bonarum artium studiis animum excolere, longe esse praeclarius. Laer. l. 1. c. 1.
Idem.
Interrogatus, Quisnam esset felix? Qui corpore, iuquit, sanos est, animo vero eruditus. Ibidem.
Solon.
Ei cum obiiceretur, quod in foro conduxisset oratorem: Atqui dixit, cum habeo conuiuium, coquum conduco. Ant. par. 1. ser. 50. Meli. Max. ser. 17.
Socrates.
Interroganti, quobdnam esset pulcher rimum animal, dixit: Homo doctrina
page 200, image: bs200ornatus, Antonius in Melissa, part. 1. serm. 50.
Idem.
Cum ei sermo barbarus exprobraretur, Ego quidem, dixit, barbarus sum verbis, vos autem moribus. Anton. ser. 50. par. 1. Melissae.
Idem.
Scientiam dicebat vnicum esse bo num, contra vnicum malum, ignoran tiam: quod quicunque committunt rem iniustam, hoc peccant, quod ignorant quid cuique sit tribuendum: et qui fortes sunt, non alia re fortes sunt: nisi quod ex ea expetunt quae vulgus existimat horrenda: et qui intemperantes sunt, hoc errant, quod ea putant suauia aut decora, quae minimesunt. Summum igitur bonum esse dicebat, scientiam rerum expetendarum ac refugiendarum. Eras. l. 3. apoph.
Idem.
Videns hominem praediuitem, sed plane rudem et indoctum: Hic, ait, equus est argento ornatus, Solent enim stragulis, frenis ac auro argentoque insigniter exornari, cum tamen reuera nihil aliud sint quam equi. Eras. lib. 8. apoph.
Idem.
Cum vidisset praediuitem quendam sed indoctum: Ecce. inquit. aureum mancipium. Indoctus seruus est et cupiditatum, et eorum quae possidet. Eras. l. 8. apoph.
Idem.
Interrogatus, quid in vita suauissimum esset? respondit: Disciplina et virtus, et rerum incognitarum historia. Antonius in Melissa, par. 1. serm. 50. Max ser 17.
Idem.
Quendam ex discipulis suis animaduertens, agri quidem esse studiosissimum, sed actionis negligentem. Heu tu vide, inquit, ne dum agrum cicurare vis, animum tuum efferari sinas. Max. ser. 1.
Bion.
Quum intellexisset, quendam ex familiaribus suis studiose curantem, vt imago ipsius similis fieret: Tu, inquit, vt tibi similis lapis fieret, curasti: at ipse ne lapidis similis fias, non curas. Putabat etiam sapientissimus vir eos lapidibus haud absimiles esse, qui literis animum non exornarent. Max. ser. 1.
Idem.
Interrogatus, cuiatem se esse diceret, Cosmopolitam se dixit, totius enim mundi incolam et ciuem posse cum arbitrabatur esse, qui omnimodae eruditionis secum reportaret thesaurum. Cicero libr. 5. Tusculan. quaestionum.
Democritus.
Dicere solebat, disciplinam et eru ditionem fortunatis quidem ornamentum esse, infortunatis autem refugium. Antonius part. 1. serm. 50. Melissae. ser. 17.
Idem.
Audiens quendam contumeliosius quam par est, de literis loquentem: ignoras, ait, quid dicas. Literae enim diuitibus addunt nonnihil honestamenti, inopia laborauribus sunt asylum, et vnicum existunt vitae praesidium. Stob.
Idem.
Dicere solebat eruditionis radices esse quidem satis amaras, fructum autem dulcissimum. Hoc dictum alij ad Socratem referunt, sed Luscinius Democrito adscribit. Laertius autem Platoni.
Idem.
Dicebat eruditionem et doctrinam non
page 201, image: bs201aliter quam aurum, vbiuis terrarum in maximo solere esse pretio. Stob.
Idem.
Cum ignotus venisset Athenas, colloquio de philosophia cum Socrate habito, dixit: Hic philosophus similis est pentathlo: quod callcret naturalia, moralia, mathematica, ad haec disciplinas quas [gap: Greek word(s)] vocant, denique omnium artium peritiam. Laert. l. 9. c. 7.
Aristippus.
Dicebat, satius esse fieri mendicum quam indoctum: quod ille tantum pecuntis egeat, hic humanitate. Nihilominus homo est, cui deest pecunia: at homo non est, cui deest eruditio. Et tamen cui deest pecunia petit ab obuiis: cui deest sapientia, nullum solicitat vt accipiat. Laert. lib. 2. cap. 8.
Idem.
Interrogatus, in quo differrent docti ab indoctis? Quo inquit, equi domiti ab indomitis. Quemadmodum enim equus indomitus ad omnem vsum incommodus est, ita quoque homo, nisi eruditione et artium studio emolliatur. Laer. lib. 1. c 8.
Idem.
Quodam tempore cum ciuibus aliquot suis nauigans naufragio eiectus est. Quumque in littore vidisset figuras mathematicas in arena depictas: Salua, inquit, res est, amici, hominum vestigia conspicio, et ingressus ciuitatem proximam, inuestigauit quinam essent illic disciplinarum studiosi. Cum que his vbi congressus est, summa cum humanitate tractarunt, non ipsum modo, verum et comites illius, atque etiam viaticum ad reditum subministrarunt. Tandem quum hi qui cum Aristippo venerant, pararent reditum in patriam, rogarentque illum, ecquid vellet suis ciuibus renuciari? Vt, inquit, studeant. sibi huiusmodi parare opes, quae naufragio non pereunt, sed simul cum possidente enatant. Refert idem Vitruuius de Architectura libr. 6. addens, Aristippum tunc venisse Rhodum. Laer. li. 2. Max. ser. 17.
Idem.
Percontanti qua re differret sapiens ab indocto: Mitte, inquit. ambos nudos ad homines ignotos, et videbis. Significauit, sapientem secum in pectore circunferre, quo se commendet quibuslibet. Ibid.
Idem.
Cuidam percontanti qua re esset melior euasurus filius, si eum curaret literis erudiendum: vt nihil aliud, inquit, certe in theatro non sedbit lapis super lapidem. Amphitheatra gradus habebant marmoreos, in quibus sedens populus spectabat. Lapidem autem vulgo dicebant, hominem indoctum et elinguem. Laertius libr. 2. cap. 8. Brusonius libr. 3. cap. 9.
Idem.
Cum Aristippus ab eo qui sibi filium commendarat, quingentas petiisset drachmas: ac is dixisset, se tanti mancipium coemere posse: Eme, inquit, et habebis duo. Sensit autem ho minem rudem et literarum ignarum nil esse nisi perpetuum vitiorum et rusticitatis mancipium. Plutarch.
Antisthenes.
Interrogatus, quam ob rem diuites non irent ad sapientes et eruditos viros, sed hi ad illos? respondit, quoniam eruditi sciunt quae ad vitam sint necessaria, illi vero nesciunt: secus enim sapientiae potius quam pecuniae studerent. Antonius in Meliss. part. 1. serm. 50.
page 202, image: bs202Idem.
Rogatus, quidnam vtilitatis ex philosophiae hausisset studio? Vt mecum, inquit, loqui, siue viuere possim. Sensit vir prudentissimus, doctum et eruditum hominem nunquam esse solum, qui etiam in solitudine habet quod animo voluat, quod legat, et quasi secum loquatur. Laert. lib. 6. cap. 1.
Diogenes.
Diogenes rogatus, quod onus terra grauissimum sustineret? Indoctum hominem respondit, Max. ser. 17.
Plato.
Interrogatus, quidnam inter peritum et imperitum interesset? Quod inter medicum, ait, atque aegrotum. Brus. li. 3. c. 9. ex Stob.
Aristoteles.
Aristoteles interrogatus, qua re differrent docti ab indoctis? Qua viui, inquit, a mortuis. Sentiens, hominem absque literis statuam esse ve riusquam hominem. Laert. l. 5. cap. 1.
Idem.
Illud amicis et discipulis inter disserendum frequenter solicitus est ingerere: Visum accipere lumen a circunfuso aere, animam autem a disci plinis liberalibus. Laert lib. 5. c. 1.
Idem.
Rogatus quid ex philosophia lucratus esset, Hoc, inquit, vt it, iussus ea faciam, quae plerique per legum metum operantur. Cic. lib. 5. Tuscul. quaest.
Theophrastus.
Dicere solebat, virum eruditione praeclarum, vbique inuenire patriam, et in alienis locis nunquam peregrinum esse. Eruditio enim cum in omni vitae genere plurimum emolumenti adferat, non potest non vbique maximo esse in pretio. Bruson. lib. 3. cap. 31.
Idem.
Idem moriens accusasse naturam dicitur, quod ceruis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus vero, quorum ma xime interfuisset, exiguam dedisset: quorum aetas si potuisset esse longinquior, futurum fuisse, vt omnibus per fectis artibus, omni doctrina, hominum vita erudiretur. Cic. lib. 3. Tusc. quaest.
Clyron.
Doctrinam et eruditionem sacrum asylum, ad quod omnis generis homines concurrerent, esse dixit, Max. serm. 17.
Metrocles.
Dicebat, res alienas pecunia comparari, vt domum vestemque: sed disciplinas liberales emi tempore. Requirunt enim diuturnum studium, quum pecunia data statim fias posses sor fundi. Laert. l. 6. c. 6.
Cleanthes.
Dicebat, homines imperitos sola forma differre a bestiis. Antonius in Melisse, part. 1. sermone 50. et Max. serm. 17.
Stilpon philosophus.
* Rogatus quid statua durius esset? homo doctrinae expers et stolidus, dixit. Stob. ser. 4.
Themistocles.
Expletis centum et septem annis, in ipso mortis agone dixisse fertur, se omnes aetatis dies literarum honestissimo ac philosophiae sacratissimo studio consumpsisse, ad hominum vsum: verum se dolere, quod tunc egrederetur de vita, quando ex literarum studio sapere coepisset. Brusu. lib. 3. cap. 31.
Demades.
Dicere solebat, doctos ab indoctis tantum differre, quantum dij ab hominibus.
page 203, image: bs203Antonius sermo. 50. parte 1. Melissae.
Antipater Cyrenaicus.
Cum ex assiduo literarum studio oculorum aciem amisisset, et suam caecitatem a mulierculis defleri audiuisset. Quid agitis, inquit, an vobis nulla videtur voluptas nocturna? Brus. lib. 3. cap. 31.
Hieron.
Interrogatus, quid esset a philosophia adiutus? respondit, Vt libenter et iniussus faciam, quae caeteri legum metu faciunt. Max. ser. 17.
Alexandra
Aristotelis philosophi discipulus, tanti fecit bonarum et laudatissimarum artium studium, vt aperte pronunciare ausus sit, se malle doctrina anteire alios, quam opibus et dignitate. Brus. lib. 3. c. 31.
Cornificia.
Regnante Octauiano Caesare illustris, dicere solita est, solam doctrinam liberam esse, in quam fortuna tela sua figere non posset. Guido Bituricensis, titulo de Memoria.
C. Caesar.
Iunium Syllanum, pronepotem Augusti, quia segnis ingenioque minime acuto esset, pecudem auream appellabat, Cor. Tacit. l. 13.
Thecuesius.
Cum Arsenio viro doctissimo filios in disciplinam tradidisset, sempiterna memoria dignum et vere imperiale illud verbum proloquutus est: sitales se praebituri essent, vt mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent propensum se fore, vt eis imperium in manus tra dat ad ciuium et subditorum commodum et vtilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius esse, vt sic priuati vitam agerent, quam doctrina sulla cum periculo imperarent Nicephorus Callistus libr. 12. cap. 23. Eccl. hist.
Carolus guartus.
In scholam Pragensem aliquando ingressus, cum disputantes liberalium artium magistros per horas quatuor audiuisset, idque purpurati moleste ferrent, ac coenae tempus adesse dicerent: mihi, inquit, tempus est minime, nam coena mea haec est. Praetulit autem imperator potentissimus philo sophicas disputationes, conuiuiis eriam delicatissimis. AEn. Syl. l. 4 commen. in res gest. Alphonsi.
Sigismundus imp.
Cum a priucipibus, qui literas oderant, reprehenderetur, quod homines obscuros genere natos ob literarum commendationem foueret: Quidni, inquit, amem eos, quos natura caeteris antecellere voluit? Alij plurimum tribuunt generis nobilitati. At Caesar, vir prudens, intellexit, in eruditis esse quidam stemmatis praestantius. illi habent aedium pariaetes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro vt natura animus praestantior est corpore, ita ornamenta ingenij long e pulchriora sunt externis bonis. Iacob. Spieg. in AEneam Syluium.
Laedisbaus.
Quamuis adhuc puer cum eo tem pore quo Fridericus imperia libus insulis a Nicolao quinto Pontif. Max. cingeretur, Romae esset, non videri sibi homines esse dicebat, qui bonas literas ignorarent. Sensit autem, hominem tum demum a brutis animalibus differre, si animum honestis artibus liberalibusque disciplinis exco luerit. AEn. Sylu. lib. 3. comment. de Alph. reb. gest.
page 204, image: bs204Alphonsus rex.
Optimos consiliarios esse mortuos diccbat, libros videlicet designans, a quibus sine metu, sine gratia, quae nosse cuperet, fideliter audiret. Panorm. lib. 3. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Cum audisset nonnullos Europae reges ad Basiliense concilium destinasse oratores potentes, et progenie illustres magna cum equorum et comitantium pompa, Haud decere aiebat, quum de iure humano et diuino disceptandum esset, nobilitatem potentiamve iactare, sed doctrinam et sententiam. Panorm. li. 2 de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Tantopere amauit bonarum artium studia, vt persancte affirmaret, se malle perdere quae possidebat omnia, quam vt tantillum eruditioni decederet suae. Anton. Panorm. lib. 1. de rebus Alphonsi, et AEn. Syl. de eius dictis.
Idem.
Aliquando interrogatus, vtrumne armis an libris maiorem gratiam deberet? respondit, ex libris se arma, et armorum iura didicisse. Indicans, se libris acceptum referre, quae sciret, omnia. Panorm. lib. 4. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Cum eruditissimus esset, tanti faciebat bonarum artium studia, vt diuitem sine cultu literarum aureum vellus appellare solitus sit. Idem Panorm. lib. 3.
Idem.
Audiens, quendam Hispaniae regem dixisse, non decere principes viros scire literas: exclamauit, eam vocem bouis esse, non hominis. Non enim, ignorauit, quantum prosit imperantibus artibus liberalibus et philosophiae studiis probe esse instructum. Eras. l. 8. apoph.
Iulianus Cardinalis.
Iuliano Cardinali, qui Basiliensi consilio interfuit, in bibliotheca lecti tanti, cum Ottho quidam dixisset, Quid hic inter mortuos solus latitas? cur non potius exis ad nos, qui suauiter viuimus? Imo Iulianus inquit, hi fama viuunt: tu vero neque nomine, neque re viuis. Sensit autem cum Diogene, vitam sine literis mortem esse. AEn. Syl. lib. 3. commen. de reb. gest. Alphonsi.
Sigismundus Imp.
Georgius Fiscellus cum esset LI. doctor, a Sigismundo Caesare equestris militiae insignia suscepit. Exin, cum Basiliensem synodum adisset, consultante de rebus arduis Sigismundo, dubiuserat, legumne doctoribus in vnum locum coniunctis, an equitibus item in alium separatis, sese coniungeret. Cumque tandem ad equites inclinaret: Stulte agis, inquit, Sigismundus, qui literis militiam praefers. Nam ego milites millevna diefecerim, doctorem vnum mille annis non fecerim. Doctrinam militiae praetulit imperator, quod vt ipse linguarum ac literarum peritiam amauit, ita viros eru ditione praestantes semper ornare et prouehere studuit. AEneas Syl. lib. 4. comment. in res gestas Alphonsi.
De doctrina et eruditione in pretio habita.
Aristippus.
NAufragio eiectus ad Rhodiensium littus, in gymnasium venit, deque philosophia disputauit, et plurimis munerib. donatus est. Dicentibus
page 205, image: bs205vero comitibus qui de reditu in patriam cogitabant, Num quid suis nuntrari vellet? iussit dicero, eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam cum naufragio possent vna enatare. Vitruuius lib. 5. sed Laert. ad Antisthenem refert.
Antisthenes.
Admonebat ea esse paranda viatica, quae simul cum naufragio enatarent. Sentiens, bonas artes vbiuis gen tium fore in magno pretio, nec posse vlla fortunae tempestate eripi. Laert lib. 6. c. 1. Max. ser. 17.
Diogenes.
Eruditiones omnibus hoc sermone commendabat, quod diceret eam iuuenibus adferre sobrietatem, senibus solatium, pauperibus diuitias, diuitibus ornamentum: propterea quod aetatem, suapte sponte lubricam, coerceat ab intemperantia, senectutis incommoda honesto solatio mitiget, pauperibus sit pro viatico (non enim egent eruditi) diuitum fortunas ornet. Laer. l. 3. ca. 31.
Idem.
Cum ei capto latrones maligne ci bum praeberent, nec praesenti fortuna, nec illorum immanitate deterritus, dixit, iniquissimum esse, cum procelli agnique venales saginentur diligentius, hominem praestantissimum animal inedia macerari, quasi hoc pacto non redderetur vilior. Itaque accepto quantum sat erat, cum iam esset vendendus inter caeteros sedit, et prandebat bono animo, impartiens etiam proximis. Cumque vnus ex his valde moestus, cunctanter sumeret: Desine, inquit, tristari, et vtere praesentibus:
Nec formosa cibum Niobe non sumpsit, et eius
Pignora sub testis letho bis sena iacebant.
Sex natae totidemque pubenti corpore nati.
Philo Iudaeus libr. Quod omnis probus liber.
Idem.
Captus a latronibus et iam venden dus, interrogabatur a licitatoribus cuius conditionis homo esset? et quid sciret prae caeteris: respondit: philosophus sum, et hominib. praeesse scio. Qua voce prodebat ingenium generosum, vereque regium animum. * Quum vero iusset esset surgere, vt de corporis statura emptor rectius iudicare posset: Quid? inquit, si piscem emeres: num eum iuberes manere erectum? Plut. et Philo libro supra citato.
Aristoteles.
Disebat, eruditionem in prosperis esse ornamentum: in aduersis refugium. Laer. l. 5. c. 1.
Stilpo.
* Hic capta patria, amissis liberis, amisse vxore, cum ex publico incendio solus, et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab initio vrbium Poliarcetes fuit, num quid perdidisset? Omnia, inquit, bona mea mecum sunt. Ecce vir fortis ac strenuus, ipsam hostis sui victoriam vicit, etc. Seneca, epistol. 9. ad Lucil.
Epicurus.
* Si cui (inquiebat) sua non videntur amplissima, licet totius mundi sit Dominus, tamen miser est. Senec. ead. epist.
Dionysius iunior.
Pulsus a tyrannide, et rogatus quid illi Plato et philosophiae studium pro fuisset? Vt tanquam, inquit, fortunae mutationem aequo animo feram. Plutarch.
Hieron.
Cum Xenophanes Colophonius
page 206, image: bs206poeta Homerum vituperaret, quot famulos haberet interrogauit. cumque is se duos habere respondisset, eosque vix a lere posse: tum Hieron, Non te pudet, inquit, Homerum vituperare, qui defunctus etiam amplius quam decem millia nutrit? Maxim. ser. 17.
Sigismundus imper.
Cum aliis multis nominibus, tum illo praecipue commendabilis fuit, quod vt ipse linguarum, ac literarum peritiam amauit, ita viros eruditione praestantes semper ornare ac pro nehere studuit. Quo nomine quum a germanis principibus, qui Latinas literas oderant, reprehenderetur, quod homines obscuro genere natos ob literarum commendationem foneret: Quid ni, inquit, eos amem, quos natura caeteris antecellere voluit? Germani plurimum tribuunt generis nobilitati: at vir prudens intellexit, in eruditis esse quiddam stemmatis praestantius. Illi habent aedium parietes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro vt natura animus praestantior est corpore, ita ornainenta ingenij longe pulchriora sunt externae nobilitatis insignibus. Qui nihil aliud habet quam maiorum imagines, opinione nobilis est verius quam re. Atqui virtute praeditus est, vnde manat etiam illa vulgaris nobilitas, germanam ac natiuam habet nobilitatem. Erasm. lib. 8. apoph.
Alphonsus rex.
Cum aliquando tibicines obreperent, Ciceconis lucubrationes accipiens, Abite, inquit, musici, abite: adest enim, qui dulciora nobiscum loquatur, Cicero Romanae fons eloquentiae Panor. et AEn. Syl.
Vide apoph. de animi bonis, ac cultu, de Artium vtilitate et de Philosophis.
De doctrina factis dissentanea.
Diogenes.
EOs qui de virtute loquerentur, nec recte viuerent, citharae dicebat similes, quae sono prodesset aliis, ipsa nec sentiret nec audiret quicquam. Hoc dictum non multum abluit a dicto beati Pauli, de cymbalo tinniente. Laer. l 6.
Panthoidas.
Cum in Atheniensium Academia philosophos multa de virtute disserentes audiuisset, interrogatus, qualesei viderentur eiusmodi sermones? Quid aliud, inquit. quam probi, sed prorsus inutiles vobis, si qui illis non vtimini: Castigauit autem mores Atheniensium, qui virtutem quidem ore praedicabant, factis exprimebant contrarium. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Quidam Atheniensis, in disertus, sed factis strenuus, et artis peritior quum alius oratione facunda meditataque multa praeclare polliceretur. Viri in quit, Athenienses, quae iste magnifice disseruit, ego re faciam, Eras. l. 6. apoph. ex. Plut.
Agesilaus.
Interrogatus qua ratione quis maxime apud hominesprobaretur? Si di cat, inquit, optima, et faciat honestissima. Plut.
Nestor.
Ab Aiace iurgiis lacessitus: Non incuso, inquit, quod recte agis, sed quod perperam loquaris. Sophocles.
page 207, image: bs207Ioan. Capocius.
Dissidentibus inter se Othone 4. et Friderico secundo imperatoribus cum Inuocentius tertius pontifex aperte fauisset Othoni primo, deinde post aliquod tempus ad Fridericum studia sua conuertisset, et per Quadragesimae tempus de more conciones haberet, mirantibus omnibus cius in dicendo facundiam, Ioannes Capocius ciuis Romanus Othoni de ditissimus: Verba tua, inquit, pater sancte, Dei sunt: caeterum facta, quae verbis longe contraria sunt, diaboli videntur elle. Fulgosius libro sexto, cap. 2.
Diogenes.
Videns cantorem quendam vecordem, ac moribus incompositis, aptare psalterium: Non te tui pudet, inquit, qui sonos ligno aptare noris, vitam vero ad rectam rationem componere nescis? Laer. l. 6.
Idem.
* Cum in Stoicorum gymnasium re trorsum incederet, ridentibus nonnullis: Non vos, inquit, pudet viuendi iter facere retrogradum, mihi vero deambulando tantum id facien tivitio dare? Stob. ser de Imprud.
Cleanthes.
Peripatheticis dicebat idem accidere quod lyris quae cum aliis bene sonent, seipsas non audiunt, Sentiens nimirum, illos, licet aliis verbis, idem docere quod Stoicos, et tamen ipsos id non animaduertere. Potest et ita interpretari, Peripateti eospraeclare docete, sed eorum vitam a doctrina dissidere. Laert. lib. 7. cap. 2.
Idem.
Quum quidam Arcesilaum reprehendisset, quod officia vitae tolleret: Cleanthes Assius assistens, Desine (inquit) hominem vituperare. Nam ille licet dictis tollat officia, tamen factis commendat. Notauit hoc dicto philosophus et turpissimum esse philosopho iudicauit, secus docere quam viuere. Si vita proba est, cur docet diuersa? si doctrina sana est, cur secus viuendo eam refellit? Laer. l. 7. c. 2.
Cleomenes.
Audiens quendam de fortitudine disputantem: interrogatus, Quidnam de disputante iudicaret? Ineptum est, inquit, quenquam de fortitudine magnificis vti verbis, qui ipse nihil fortiter gessit vnquam. Plutarch. in Laconicis.
Anonymus.
Quum apud Athenienses agerentur panathenaea, Attici senem ludibrio habuere, inuitantes tanquam admissuri: caeterum vbi venisset, non admittentes. Verum iam perambulatis fere omnibus, tandem ad Lacedaemonios senatores quum venisset, omnes e sedilibus assurgentes, locum illi cesserunt. Eo facto delectatus populus, plausu, multaque gestuum signisicatione comprobauit. Inter haec e Spartanis quidam dixit, Per Geminos, norunt Athaenienses quae sint honesta, at ea non faciunt. Apud Athenienses maxime florebat philosophia, quae docet, quid turpe, quid honestum Spartani non recipiebant eiusmodi disciplinas, sed ex institutione maiorum, virtutem factis ac moribus praestabant. Ita factum est, vt apud Athenienses essent verba philosophiae, apud Lacones ipsares. Admonet apophthegma, tur pissimum esse scire quid deceat, et tamen diuersa sequi. Plutarchus in Lacon.
page 208, image: bs208De dolo et fraude.
Lysander.
QVum quidam ei probro daret, quod pleraque dolo et fraude gereret, ridens dixisse fertur, Vbi quis quod vellet non assequeretur, leonis exuuio vulpinum applicandum esse. Sentiens, quod honestis rationibus non possit effici, id fraude efficiendum esse. Plut. in Lacon.
Annibal.
Quum Fabius simili arte recepisset Tarentum, quali Annibal coeperat. Et Roma (inquit Annibal) suum habet Annibalem. Plut. in Annibale.
De dolore.
Chrysippus.
* DIcebat quidem sapientem dolere, sed non torqueri, seu cruciari, aut demisso reddi aninio. Stob. ser. De Fortitudine.
Archytas Pythagoreus.
* Insipientum dolores dicebat care re ratione: sepientum vero non vltra progredi quam ratio de rebus componendis sollicita permittit. Libr. de doctrina morali apud Stobaeum.
Themistius.
* Dolorem proprium esse homini asserebat, quod narratione lepida confirmauit. Lutum enim (aiebat) Prometheus ex quo hominem effinxit, non macerauit aqua, sed lachrymis. Lib. de affect. moderatione apud Stobaeum.
Euphrantes Syrus.
* Is amissa vxore dicebat, O philosophia, tyrannica sunt praecepta tua: amareiubes, et si quis amiserit quod amabat, dolere prohibes. Stob. serm 97. de tristitia.
Cleanthes.
* Percontatus, quid esset dolor, animae, inquit, resolutio. Stobaeus serm. 106.
Democritus.
* Dolorem immorigerum animae torpentis ratione expellendum esse dicebat. Ibid.
Chilon.
* Cuidam propter sua mala dolentis dixit, Sialiorum omnia mala perpenderis, minus aegre ferestua. Stob. ibidem.
Anonyma.
* Sotion, libr. de ira dicit suo tempore celebratum fuisse dictum mulieris cuiusdam, dolorem apud illos libenter manere, a quibus alitur et augetur. Stob. eod. ser.
Epictetus.
* Interrogatus, quomodo quis hosti dolorem excitare posset, dixit, si quis ita comparet seipsum, vt quam optime viuat. Anton. et Max. serm. de dolore.
Idem.
* Quomodo expellendus esset dolor, rogatus, respondit, quae futura sunt sic aestima, ac si iam accidissent. Deinde addebat. Fac dolore vaces, non vt omnino affectibus carens, bru torum more, nec vt rationis expers velut insipientes, sed tanquam virtutis cultor rationem habe pro doloris remedio.
De Domini prasentia.
Antigonus.
PVgnaturus aduersus Ptolemaei milites, gubernator eum admonuit, plures esse naues hostium: Pro
page 209, image: bs209quot, inquit, nauibus supputas, qui bic praesto sum? Sentiens, ad victoriam plurimum haberi momenti, si strenuus Imperator praesens regat. exercitum. Ptolomaeus autem tum suis non aderat. Plutarc. in regum et imper. apoph
Anonymus.
Cum quidam corpulentus ac nitidus equum haberet macilentum ac strigosum, rogatus quid esset in causa: respondit, mitum non debere videri, si equo suo esset habitior: quandoquidem ipse se pasceret, equum autem curaret seruus. Gellius et Eras. in Prouerb. Fronsoccipitio prior.
Annymus.
Quidam interrogatus, quae res potissimum saginaret equum: respondit, Oculus domini. Alter rogatus quod stercus esset optimum! Domini vestigia, inquit. Vterque autem significauit, domini praesentiam plurimum habere momenti ad rem bene gerendam. Eras. loco iam citato.
De domus structura et ornatu.
Epictetus.
* Sidomum cupis, inquit, vt decet extruere, imitare Lycurgum Spartanum. Sicut enim ille non muris vrbem muniuit, sed virtute ciues instruxit, et vrbem, perpetuo liberam conseruauit: ita tu quoque non magnum vestibulum circunda, nec turres altas erige, sed potius inhabitatores benenolentia, fide et amicitia confirmes, tum nihil noxij domum ingredietur, ne si vuiuersa quidem malitiae turma restiterit. Ne tabulis et picturis domum tuam circunda, sed temperantiam ipsam depinge. Illud enim alienum est, et oculorum modo iucunda praestigiatio Hoc vero indelebilis aeternusque domui ornatus existit. Stob. sermone de tem perantia.
De dono et muneribus.
Diogenes.
CVidam pallium a Diogene repetenti, lepidissime respondit. Diogenes. Si donasti, habeo: si commodasti, vtor, significans sibi non esse in animo reddere, siue dono, sine commodato accepisset. Turpe est reposcere quod dono dederis. et inhumanum est eripere, quo vtenti est opus. Laert. lib. 6.
Vide apopht. de munerum corruptela, et c.
De dote.
Chilon.
DIcere solebat, Vxorem humilem modico apparatu ducendam esse, ne pro coniuge dominum in domum accersas: sat enim dotata venit puella, quae pudicitiam et honestos mores secum adfert. Propterea hoc erat vnum ex Laconicis institutis, vt virgines sine dote nuptum irent. Laert. lib. 1. cap. 4.
Lycurgus.
Interrogatus, cur lege cauisset, vt absque vlla dote virgines elocarentur? Vt, inquit, neque propter inopiam vllae relinquerentur innuprae. neque ob diuitias expeterentur. Plut. in Lacon apoph.
Ephori.
Lysander pulchras habebat filias, quarum nuptias quum quidam viuente
page 210, image: bs210adhuc Lysandro peterent, eo defuncto, filiarum nuptias recusa baut, iis Ephori dixere mulctam, eo quod quem diuitem esse credentes coluerant, eundem iustuin ac probum ex paupertate agnitum contemnerent. Hoc vt apophthegma non est, ita salubre est exemplum seneritatis, quod admoneat, in conciliandis matrimoniis magis spectandam virtutem, quam sensum, eosque perfidos et inconstantes esse amicos, qui amicitiam commodo metiuntur, cuius spe adempta, protinus recedant ab amicitia. Quin et illud nos admonet, honestius esse fama quam pecunia ditescere. Plutarch. in Lacon.
Lacaena.
Lacaena quaedam virgo paupercula, rogata quam sponso dotem esset allatura? Pudicitiam, inquit, a maioribus traditam. Generosae professa est, eam esse pulchre dotatam, quae mores incorruptos adferret ad nuptias Plutarch. In apophtheg. Lacaenarum.
Themistocles.
Quum ex procis filiae virum probum dtuiri praetulisset, quibusdam hoc admirantibus: Malo, inquit. vi rum absque pecunia, quam pecuniam absque viro. Vir strenuus facile pa rabit pecuniam ignano pecunia inutilis est. Plut. in Themist. et apopht.
Hermocrates.
Antipater [?]ieropolites quum ducturus esset Seneri Caesaris filiam, forma parum felici: et familiarium quispiam interrogaret, quando laturus esset [gap: Greek word(s)] (sic appellabantur munera, quae sponsae amici deferebant sponso, tertio die quo sponsa debebat exhiberi spectanda) Hermocrates lepidissme respondit, [gap: Greek word(s)] : id est, Encalypteria potius, quum talem ducat. [gap: Greek word(s)] est retego, [gap: Greek word(s)] tego. Quod deforme est, tegi magis oportit quam retegi. Philostrat. in Sophistis.
M Antonius.
Eius vxor Faustina male audiebat vulgo. Itaque hortantibus amicis, vt eam repudiaret, si nollet occidere: vxorem, inquit, si dimittimus, reddamus et dotem. Dotis nomine signans imperium, quod ab socero, volente Adriano. adoptatus acceperat Iulius Capitolinus.
De bono belli duce.
Polydorus.
CVm Argiui post illam trecentorum pugnam rursus essent praelio superati, socij Polydorum adhortabantur, ne eam oppoi tunitatem praeteriret, sed aggressus hostium muros, ciuitatem illorum caperet. Idenim factu fore facillimum, quum interfectis viris, solae mulieres essent reliquae. His in hunc respondit in modum Polydorus: Mihi pari Martis alea rebellantes deuincere honestum est. Caeterum quum pro agris pugnarim, vrbem velle capere non arbitror esse sustum. Si quidem huc veni agros recepturus, non vrbem occupaturus. Vir excellentis animi, ne cum hostibus quidem putauit agendum secus quam postulabat aequitas: quum hominum vulgus sibi in hostem putet licere omnia, in tantum vt si de frigido oppidulo fuerit concertatio, victor existimet sibi ius esse, regnum vniuersum victi occupare. Ille etiam turpe sibi iudicabat, bellare cum his
page 211, image: bs211quibus deerat paria ad bellum prae sidia. Talis enim victoria, nullam habet virtutis laudem, sed crudelitatis crimen. Plut. in Lacon.
Agesilaus.
Percontatus quid ducem belli prae cipue exornaret? Respondit, aduersus hostes audacia, et in oblata oppor tunitate ratio et consilium. Stobaeus serm. 52.
Lysimachus.
Lysimachus dicere solebat, Imperatores, vel belli duces: nulla venia dignos esse, qui in bello errarent. Vbi si quid ossenditur perperam, temeritate, vel inscitia, emendari non potest. Alex. ab Alex. lib. 2. capit. 13. Genial. dierum.
Iphicraetes.
Oratori cuidam pro concione hunc in modum ipsum interroganti: Quis es, vt tam sublimes geras spiritus? num equos, aut sagitarius, aut scuratus, aut pejes? Nihil horum, inquit, sed qui his omnibus imperare didici. Sentiens, pulchrius esse, bonum praestare ducem, quam quemuis militem. Plut. in apoph.
Idem.
* In sociorum agro castrametatus, cum vallum extrueret et fossam pararet obiicienti, quid est quod metuamus? dixit, Nulla imperatoris vox deterior esse potest, quam Non putabam. Plut. et Stobaeus.
Chabrias.
Frequenter diceresolebat, eos demum ducis munere quam optime fun gi qui res hostium quam maxime cognitas et perspectas haberent. Plut. in apoph.
Pausanias Plistonactis F.
Percontanti quo pacto possent debellari Thraces? Si, inquit, qui vir optimus est eum belli ducem delegerimus, Admonens, plurimum ad victoriam momenti esse in imperatore. Quemadmodum in omni negotio magni refert, quales sint quibus gerendae rei creditur authoritas, Plut.
Albirtus Austrius
In bello quod contra Bohemos prius quam Romanis imperaret, diutissime gessit, interrogatus, quem copiis praeficere statuisset? Si alium, inquit, quam me, ductorem exercitus petitis, frustra me Austriae ducem appellatis. Dux enim re vera est, qui exercitum ducit, et quem acriter pugnantem exercitus sequitur. AEneas Syl. lib. 3. commentariorum de rebus Alphonsi.
Vide apoph. de Principe et Im peratore bono.
De duce extetno.
Pausanias.
PErcontanti cur Tyrtaeum poetam Spartae ciuom fecissent? Ne quis, inquit, Pausanias, externus nobis dux fuisse videatur. Poetae apud Lacedaemonios non erant in pretio nec hoc nomine Tyrtaeus meruit apud illos honorem: sed quoniam strenuum ducem in bello praestiterat, pu tarunt eam laudem patriae vindicandam. Plut. in Lacon.
De duce sene.
Sertorius.
CVm Pompeij milites varie dispersos superasset, multis occisis, audisserque aduentare Metellum senem cum aiirs copris: diremit praelium: reuocatisque suis dixit, Ego puerum hunc, nisi superuenisset anus
page 212, image: bs212illa verberibus castigatum, domum remisissem. Vnde liquet, quantum duces senes, experientia rerum edocti. iunioribus et rerum imperitis sint anteponendi. Plutarch. in Sertorj vita.
De ducis prudentia et vigilantia.
Chabrias
ILlud frequenter dicere solebat, Formidabiliorem esse ceruorum exer citum duce leone, quam leonum duce ceruo. Sentiens, totam belli fortunam pendêre a virtute et prudentia ducis. Plutarch. in apoph.
Iphicrates.
Iphicrates, quod sutore patre natus existimaretur erat contemptui ac tum primum famam sibi parauit, posteaquam ipse saucius, hostem vna cum armis correptum, viuum in triremen suam deportauit. Is cum in amicorum ac sociorum agris haberet exercitum, ac nihilo minus et vallum iaceret. et fossam foderet accurate, cuidam dicenti, Quid metnimus? ait, Pessimam esse ducis vocem, Haudquaquam putarem. Significans in tranquillissimis rebus interdum existere periculum, quod nullus expectasset. Hoc Latini transferunt ad Sci pionem Africanum. Plutarchus in Graecorum apoph.
Timotheus.
Quum oratores Charetem commendarent a mole et proceritate corporis, censentes talem creari debere Atheniensium ducem: Non ducem, inquit, Timotheus, sed qui duci suas stragulas portet. Dux autem esto qui tum ea quae aute ipsum, tum quae a tergo sunt prospiciat. Existi mabat vir prudentissimus, ducis virtutes non in corporis proceritate, sed potius in animi magnitudine, solertia, et prudentia positas esse. Plut. in apoph. et Stob. serm. de Imperat. etc.
Philippus.
Quum in exercitu multo tempore dormisset, experrectus: Tuto, inquit, dormiui, vigilauit enim Antipater. Subindicans, non esse regium indulgere somno praesertim in bello: sed tamen hoc interdum absque periculo fieri, si rex habeat fidum ac vigilantem praefectum. Ita cum laude amici suam excusauit somnolentiam. Plut in apoph.
Anonymus.
Numantini cum a Scipione in fugam essent versi, a senior ibus castiga ti, quia quos toties fugassent, fugerent, quendam e iunioribus dixisse ferunt, pecora quidem etiamnum eadem sunt, sed mutatus est Pastor. Plu. in apoph.
C. Fabricius.
Quum audisset Romanos a Pyrrho deuictos, ad Labienum versus: Pyrrhus, inquit, non Epirotae vicerunt Romanos. Sentiens, vnius ducis ingenio victoriam acceptam ferri oportere, non virtuti militum. Hoc pacto Romani nominis ignominiam eleuauit, qui quum Epirotis essent virtute superiores, hoc solo erant inferiores, quod non haberent ducem Pyrrho similem. Plut. in Rom. apoph.
Iulius Caesar.
Iturus in Afranium se ire dixit in exercitum sine duce: in Pompeium vero, ad ducem sine exercitu. Bruso. lib. 3. cap. 33.
page 213, image: bs213De ducis praesentia, quae multum confert ad victoriam.
Demades.
VIta defuncto Alexandro dixit, se videre exercitum Macedonum, principe orbatum, Cyclopi similem. sentiens turbam militum, nisi adsit dux cordatus ac vigilans, nulli esse vsui. Quemadmodum Polyphemus adempto oculo, frustra vastum corpus ac vires habebat immanes. Eraf. lib. 6. apoph. ex Plutarcho.
Epaminondas.
Conspecto magno exercitu, qui bono et prudente imperatore carebat: Quanta bellua, dixit, absque capite? Stobaeussermone 52.
Idem.
In nouissima pugna apud Mantineam sauciatus delatusque in tentorium, vocauit ad se Daiphantum, postque illum Iollidam: at vbi audiuit, eos viros interisse, iussit omitti bellum cum holtibus: quandoquidem iam exercitus duces non habebat, ac verbis ipsa res testimonium praebuit, quod Epaminondas vera dixisset. Plut. in apoph.
Antigonus.
Supra, de Domini praesentia.
De duce strenuo et solerte
Agis.
VIcerat A rgiuos praelio Agis, qui post redintegratis viribus rursum ferociores illi occurrebant. Agis itaque conspicatu multos e sociis turbari: Sitis, inquit, bono animo viri cum enim nos, qui vicimus, trepidamus, quid facere censetis eos qui a nobis victi sunt? Eo dicto, ducis solertia protinus reddidit animum suis. Plut. in Lacon. apoph.
Lysander.
Cum ad Corinthiorum qui defece rant muros peruenisset, videns Lacedaemonios conantes aggredi, ac forte accidisset, vt lupus conspiceretur excitatus transilire fossam: Non pude, inquit, ô Spartani huiusmodi formidare hostes, quorum moenibus ob ipsorum ignauiam lepores indormiunt? Casum fortuitum solertia ducis torsit ad animum addendum militibus. Plut. in Lacon.
Brasidas.
Egressus ad bellum, hunc in modum scripsit Ephoris: Quicquid erit malorum in bello, aut profligabo, aut moriar: testatus animum fortissimo duce dignum. Nam euentus homi nis non in manu. Eras. in apoph.
Epaminondas.
Cum copias admoueret castris ho stium, tonitru facto, militibus percontantibus, quid putaret portendere Deum? Attonitos, inquit, esse hostes, quod cum tales agros haberent in propinquo, in talibus castra metarentur. Solertia ducis non solum terrorem exemit animis militum, verumetiam commoda interpretatione addidit alacritatem. Plut. in Grae corum apoph.
Iphicrates.
Exercitum constituendum esse dicebat, ceu vnum corpus: ita vt loco thoracis phalangem habeat, manuum socios, pedum equites, capitis autem loco optimum ducem et imperatorem. Stob. ser. 52.
Philippus.
Aiebat praestantiorem esse ceruo rum exercitum imperante leone, quam
page 214, image: bs214leonum ductore ceruo. Sensit autem prudentiam et fortitudinem ducis multum conferre ad recuperandam victoriam. Stob. ser. 52.
Alexander.
Si quando in colloquiis aut conuiuiis incidisset contentio de carminibus Homeri, aliis alia praeferentibus, hoc semper praedicauit Alexander, quod scriptum est I liad. 7.
Dux bonus, atque idem validus pugnater in armis.
Plutarchus in vita Alexandri.
Idem.
Hortante Parmenone, vt noctu hostem adoriretur, alioqui sum mum fore discrimen, si palam cum tanta multitudine Martem experiretur, siquidem ex fragore procul, velut e pelago resonante, coniectabant immensum esse numerum: Non furor, inquit, victoriam, recusans tenebrarum praesidio vincere. Plutar. in vita Alex. et Q. Curtius.
Idem.
Idem Nisam expugnaturus, cum videret milites deterreri fluminis quod ciuitatem praeterlabitur profunditate, exiliit: O me omnium deterrimum, exclamans, qui natare non didicerim, moxque clypeo pro subere innixus, primus tranauit. Plut, et Curtius in vita Alexan.
Pyrrhus.
Ad quendam, promittentem se tra diturum ei aciem instruendi artificium, qui tamen in acie nunquam fuerat: di xit: Non opus esse sibi imperatore, ouius aures tubae sonus nunquam circumierit. Stob. ser. 52.
Idem.
Quibusdam inter pocula quaerentibus vtrum Antigenidas, aut Satyrus melior esset tibicen? Mihi sane, dixit praestare videtur dux, qui multos inuitat. Stobaeus serm. 52.
Hannibal.
Cum audisset Stoici cuiusdam argumenta, quibus probabat solum sapientem imperatorem esse, risit, existimans fieri non posse, vt militaris scientia paretur sine vsu et experientia in rebus ipsis. Stob. ser. 52.
Pompeius.
Romae mos erat, vt equites qui legitimum tempus militassent, equum in forum deducerent ad duumuiros, quos censores appellant, et commemoratis expeditionibus ac ducibus sub quibus meruissent, pro meritis aut collaudarentur, aut vituperarentur: Itaque Pompeius cum esset consul, ipse equum ad censores Gallium ac Lentulum deduxit, quibus ex more percontantibus, an omnia militaria munia obiisset? Omnia, inquit, sub me ipso imperatore. Significans, se sic gessisse ducem, vt nihilo secius omnes militis partes graniter praestaret. Idem et imperator bonus, et miles strenuus: qua laude nulla principi potest maior contingere. Plut. in apoph.
De duce, qui vitae suae non debet esse prodigus.
Thophrastus.
THeophrastus dicere solebat, eum qui imperat, non gregarij militis, aut gladiatoris in arena, sed fortissimi ducis mortem obire oportere. Innuit autem vir clarissimus, Regem fortem esse oportere, non auda cem, ferocemve, et quasi vitae suae prodigum ac contemptorem. Vbi enim imperatoris periculum ipsa rerum necessitas et Reipu. salus postulat, illic
page 215, image: bs215forti animo pugnandum estisin secus, abstinendum ab armis. Gladiatores enim honeste quidem cadunt, si viritim certantes, fortiter se contra singuloc hostes gerant: Imperator vero pro toto exercitu pugnat. Franciscus Patricius Senensis, de institutione regis. lib. 2. cap. 1.
Timotheus.
Cuidam ostendenti Atheniensibus cicatrices quas in bello pro patria imperator aecepisset, ridens, inquit: Equidem valde erubesco, quod cum Samum obsiderem, iuxta me sagitta forre cecidit: qua exanimatus, non quasi dux tanti exercitus, sed quasi ignauus tyro caecidissem. Franciscus Patr. Senens. liba. 2. cap. 1. de Regis instit. ex Plutarcho.
Scipis Africanus.
Cum quidam obiiceret illum parum esse pugnacem: respondit, Bene quidem dicis: Mater enim mea me imperatorem non aurem beliatorem peperit. Quo dicto ostendere voluit, ducis non esse, temerese obiicere periculis, miles enim gregarius si cadit habet statim qui sibi succedens contra hostem praeterea pugnet. Dux autem si inter fectus fuerit, prosternitur totus exercitus. Ibid.
De ducis pietate in suos milites.
Phocion.
ADhuc florente Leosthene interrogatus ab orationibus, quid ipse boni fecisset Reip. Nihil aliud, inquit, nisi quod, donec ego vobis fui dux, nulli dicta est oratio funebris, sed omnes vita defuncti, in maiorum monumentis sepulti sunt. Alij iactabant cruentas victorias: Phocion existimabat eg regij ducis esse sic administrare rem militarem, vt nulli, aut quam paucissimi ciues pereant. Mos autem erat Athepis eos qui in acie cecidissent, apud populum laudare, ac eis cenotaphia erigere. Plut. in Phocione.
Pelopidas.
Vxori quae ipsum ad bellum proficiscentem rogabat muliebriter, vt seruaret seipsum: Alij, inquit, vt istuc faciant monendi sunt. Nam princeps ac dux hortandus est potius, vt seruet ciues. Vox imperatore digna: culus est, cinium multorum salutem suae vnius incolumitati anteponere. Plut. in apoph.
Scipio Africanus.
Dicere solebat se malle vnum ex ciuibus suis seruare, quam mille hostes perdere Brus. li. 2. ca. 24. ex Plut.
Q. Minutius.
Hortante filio vt locumidoneum paucorum iactura caperet. Visne, inquit, tu ex illis paucis esse? Admonens, non esse boni ducis, Illius militis incolumitatem contemnere. Erasm. 6. apoph. Idem de Scipione ad centurionem dicitur. Vide Plut. in apoph.
Lucullus.
Ad direptionem incitantibus, dixit, se malle vnum militem Romanum ex hostium manibus eripere, quam vniuersas hostium fortunas sibi vendicare. Plutarchus in Lucullo.
M. Cato.
Cum cuidam militu argenti libram distribuisset, ait, Satius esse multos habentesargentum, quam paucos ha bentes aurum, e militia domum redi re. Nam duces non alia re quam gloria auctos e prouinciis redire oporte re. Sensit, rem sat feliciter gestam, si tanta militum multitudo redeat incolumis, vt exdistributis manubiis
page 216, image: bs216exigua portio ad singulos redeat potius quam si multis desideratis, pauci redeant ex praeda locupletiores. Quoniam autem rerum prae postere gesta rum gloria rediit ad duces, hac portione par est illos esse contentos siue multum sit praedae, siue parum. Plut. in apoph.
Iulius Caesar.
Cessantibus copiis, quas subsequi iusserat, fustra saepe accersitis, noctu clam paruulum nauigium ingressus, vt ad relictum properaret exercitum, gubernator cum a ventorum tempestate abhorreret. Solue, inquit, solue nauem. Caesarem enim vehis de salu te suorum sollicitum. Bruson. libr 3. cap. 13.
Alex. Seuerus.
Militibus diligenter prospexit de commeatu, dicens, se magis seruare milites quam, seipsum, quod in his sita publica salusesser. Facilius est enim inuenire nouum imperatorem, quam nouum et exercitatum militem. AElius Lampridius.
De bono duce non facile mutando.
Philippus Maced.
Dicere solebat Athenienses sibi magnopere b eatos videri, qui quotannis inuenirent ducem quos belli duces crearent: quum ipse multis annis vnum duntaxat belli ducem reperisset, Parmenionem. Significans, inutile esse Reipub. subinde mutare duces: sed satius esse, quem idoneum ac fidum nactus sis, eum non mutare. Tum in bello non referre quam multi sint duces, sed quam bello gerendo accommodi. Plutarchus in apoph.
De duce ignauo.
Agesipolu Pausaniae F.
CVidam dicenti ipsum, cum rex esset, cum aequalibus suis fuisse obsidem: non liberos, aut vxores eorum: Et quidem non iniuria, inquit. Par enim est, vt et nos nostra errata feramus, Indicans. si quid calamitatis in bello accideret. plerunque ducum insolentia fieri. Par igitur est vt delicti poenas etiam dent prae caeteris, Plut. in Lacon. apoph.
Anonymus.
Antigonus milites quosdam videns thoracibus et galeis iudutos sphaera ludere, delectatus est hoc spectaculo ac duces illos accersi iubet, vt eos coram illis laudaret: verum vbi nuntiatum esset duces bibere, praefecturas illorum militibus dedit, qui sphaera luserant armati: simul et ducum ignauiam puniens, et militum strenuitatem honorans. Plut. in apoph.
Vide poph. de Imperatoris officio, et de imperio recle administrando.
DE EBRIETATE.
Pittarus.
LE GEM tulit: vt qui per temulentiam sceleris aliquid commisissent, duplo plecterentur. Solos enim vulgus hominum ebrietatis obrentu crimen exrenuare. Ideo factum serunt, vt insula vino abundaret. Laert. lib. 1. cap. 5.
page 217, image: bs217Solon.
* Legem tulit, inter alias, cuius verba eius modi erant: Princeps, si deprehendatur ebrius, morte multetur. Fr. Pati. lib. 6. de regno tit. 26. ex Laert.
Pythagor as.
Ebrietatem dicere solebat insaniae meditationem esse. Stob. ser. 18. Max. serm. 30.
Idem.
* Consultus, quinam, vinosus ebrie tatem desereret: respondit, Si quae per ebrietatem facit, frequens animo voluat. Stob ser. 18.
Heraclitus.
* Ruditatem celare non ita facile esse dicebat, praecipue in vino. Stob.
Democritus.
* Pro sanitate vota (inquiebat) diis homines efferunt, inscij penes se ipsam esse: contraria autem per lu xuriam facientes, suis libidinibus ipsam amittunt. Srob.
Idem.
Dicere solebat, in vite tres nasci botros, quorum primus esset voluptatis, secudus ebrietatis, tertius iniuriae. Anton. in Melissa, parte 1. serm. 39. et 41. Max. sermon. 30. Epicteto attribuit.
Ancharsis.
Anacharsis Scytha idem de tribus botris dixisse fertur, nisi quod tertio attribuit molestiam. Sentiens. parcum vini vsum esse iucundum, quia sedat sitim, largiorem, gignere temulentiam largissunum, parere rixas, caedes ac morbos. Laert. libr. 1. cap. 9. Stob. ser. 16. Ant. in Meliss. part. 1. ser. 41. Max. ser. 30.
Idem.
Admirabatur illud, quod Graeci initio conuiuij ciat his pusillis vterentur saturi maioribus, Sentiens, potum non in aliud adhibendum, nisi ad sedandam sitim. Absurdum igitur esse, tum plus bibere, quoniam sitis esset sedata Laert. lib. 1.
Idem.
* Dicere solebat, quicunque sobrius fieri vult. turpes ebriorum mores intue atur. Plut. Stob.
Plato.
Negabat oportere inebriari praeterquam infestis, in quibus ipse Deus vinum porrigit. Festos dies decet hilaritas, ebrietas semper foeda est. Laert. li. 3.
Idem.
Discipulos suos admonebat, vt se ebrios in speculo contemplarentur. Sic enim fore, vt dum faciem suam furibundam et phrenetico similem intuerentur, in posterum ab ebrietatis vitio abhorrerent. Fulgo. libro 7. cap. 2.
Idem.
* Dicebat animi mores in vino ap parere, ac gubernatorum ebriosum, et quemuis cuicanque rei praefectum omnia subuertere, siue nauigium, siue currum, siue exercitum, siue quancunque rem fidei suas commissam. Stob. serm. 18.
Idem.
Manifestum esse dicebat, non modo senem bis puerum fieri, sed inebriatum quoque. Eod. ser.
Diogenes.
Videns hominis vino deditissimi aedes venales esse, ex ianuae inscriptione: Minime dubitabam inquit, quod vini crapula excussa facile domum euomeres. Bruson. libr. primo cap. 19.
Idem.
Vinum plurimum in conuiuio quodam dono acceptum effudit. quod quum quidam indigne ferrent: Si inquit,
page 218, image: bs218vinum omne ebiberem, non tam liquorem quam meipsum quoque perderem. Stob.
Idem.
Adolescentem stupidum mero, et prorsus decipientem intuitus: Adolescentule, ait, temulento satus es patre. Stob.
Zeno Cittieus.
Summa verecundia colebat, in pretioque habebat rex Antigonus. Accidit igitur, vt aliquando vino supra modum impletus, obuiam Zenoni frieret: quem osculatus est, arque amplexus, vt temulentus. petiitque vt sibi quid iuberet. Et interposito temere sacramento, confic manit se praestituruin quicquid postulasset. Tum ille dixit ei: Abi, et euome. Graui sapientique, eprehensione simul temu lentiam eius taxans, simul vero cauens ne minima: comessatio potarioque ei nocumentum adferret. AElian. lib. 9. de Var. hist.
Sophocles.
* Vitio vertebat AEschylo, quod ebrius scriberet: Nam et si bene scribit, inquiebat. nesciens tamen id facit. Stob. ser. 18.
Cleostratus.
* Cuidam ei dicenti. Non te puder, ebrium fieri? respondit, Te vero non puder ebriu monere? Anton. et Max. ser. de ebrietate.
Lioniychidas.
Percontanti cuidam, cur parce biberent Spartiatae? Ne, inquit, pro nobis alij cunsulent. Sensit autem vir clarissimus, eum nequaquam salubriter de rebus consultare posse, cui sanum iudicium a vino ablatum sit. Brus. l. 1. c. 19. ex Plut. in Lacon.
Aristippus.
Iactanti cuidam, quod multum bibere posset, nec inebriaretur: Quid, inquit, magni narras, quum idem faciat quoque mulus? Laer. l. 2. C. 8.
Anonymus.
Quidam Lacon, quum audisset quosdam a coena cogi ad bibendum: Num, inquit, coguntur etiam ad edendum? Notauit Graecorum morem, in conuiuiis compellentium ad certum cyathorum modum, quum id reuera nihilo absur dius sit, quam hominem qui non esurit, ad certum escarum modum compellere, nisi quod alterius absur ditatem eleuat consuetudo. Plut. in Lacon.
Agesilaus.
Cum in compotatione quadam sortibus ex more ductis factus esset princeps conuiuij (huius autem partes errant, praescribere quantum quisque biberet) rogatus a pincerna quantum cuique vini deberet apponere? Si multum, inquit, vini paratum est, dato cuique quantum possit: sin parum, cunctis ex a quo diuidito. Hac dexteritate mire prospexit, ne vel pa rata vini copia deesset, quibus placeret largior potatio: vel ad bibendum cogerentur, quibus placer et sobrietas Rursus in ma ligniores vni copia, per aequalitatem. exclusit orationem murmuris. Etenim cum singulis aequa vini portio distribueretur. nihil decrat his qui bibebant moderatius: et qui largius fuer ant bibituri, quu haberent quod naturae satis esset, quaeri non poterant, si deerat libidini, eo quod nemo omnium plus aut minus haberet caeteris. Itaque aeque animis se illi quoque ad moderationem componebant, quibus alioqui placebat luxus. Plut. in Lacon. apoph.
Crates.
* Conspicatus adolescentem athleticum ebrietate et gula corpulentiorem fieri: O miser, exclamauit, desine adversus
page 219, image: bs219temetipsum carcerem munire. Anton. et Max. ser. de incontinentia circa mensam.
Demosthenis.
Philocrates et AEschines Atheniensium legari ad Philippum Macedoniae regem cum aliis, missi, cum domum redirent, regemque eo nomine laudarent quod strenue bibisset: respondit Demosthenes, Habet hanc virtutem cum spongia communem. Sensit vir prudentissimus, regum virtutes non in euacuandis poculis sitas es se. Plut. in Demosth.
Cyrus.
Astya ges cum rogasset Cyrum regem, quamobrem vinum non absorbuisset? Quod me ueram (inquit) medius fidius, ne in cratere mixta venena forent. Erenim quum tu in natali tiis amicos adhibuisti, perspicue didici te cis venena infudisse. Et quo pacto, inquit ille, ô fili hoc dignoui sti? Quod videbam vos, respondit, neque corporis esse neque mentis com potes. Bruson. lib. 1. ca. 19. Xenophon in Paedia Cyri.
Idem.
Sparamizas Metrodoti cum per ebrietatem Cyri mortem aperuisset. Recte, inquit, se habet illud, quod crebro vsurpatur a Graecis, Veritatem in vino esse, Brus. l. 1. C. 19.
Androclides.
Ad Alexandrum regem vino plus satis deditum, dixisse fertur: Vinum potaturus, rex, memento bibere terrae sanguinem, cicuta homini venenum, cicutae vinum. Bruso. lib. 1 c. 19. ex Plinio.
Stratonicus.
Is citharoedus natione Atheniensis, non minus festtiuis dictis quam arte musica celebris, ad quietem iturus, assidue iubebat puerum sibi infundere vinum: Non quod sitiam, inquit, sed ne sitiam. Athen.
Plutarchus.
* Dicebat Mundum igne et aqua corrumpi, luxuriosorum autem opus amore et ebrietate. Anton, et Maxiser. de eb rietate.
T. Quintius.
Democrates cum temulentus, sinito conuiuio muliebri habitu salrasset, postero die venit ad T. Quintium, petens subsidium contra Messenos, quos ad defectionem ab Achaeorum imperio pellicere conabatur. Cui Titus ait: Miror te hominem vinolentum, meroque eneruatum, huiusmodi res moliri, quae virorum non mulierum sunt. Bruson. lib. 1. C. 29. ex Plut.
Cicero.
Ei in foro ambulanti cum ad bibendum aqua oblata esset, vidit forte L. Cottam censorem, hominem vino deditissimum, non procul astantem, cumque aquam Cicero accepisset iam hausturus, vocatis amicis: Circuntegite, me, inquit, ne censor me aquam bibere videat, et pro suo iure rationeque officij senatu amoueat. Notauit autem Cottae censoris vinolentiam, quan. in aliis non reprehendere, verum etiam grauiter punire debebat. Bruson. libro 1. capite 10.
Augustus Caesar.
Videns equidem in spectaculis bibentem, misit qui illi suis verbis diceret: Ego si prandere volo, domum eo, Respondit eques: Tu enim non times, ne perdas locum. Augustus sensit, indecorum esse, illic in publico bibere. Eques per iocum si interpreta tus est, Caesarem sine damno posse discedere e theatro, quod locus ipsi ser uetur, equiti non item. Eras. li. 6. apoph.
page 220, image: bs220Tiberius imp.
Quoniam tyro in castris auidius bibebat vinum, militari ioco, pro Tiberio Claudio Nerone, dictus est, Biberius Claudius Nero, Erasm. lib. 6. apoph.
Firmus imp.
Vini patientissimus fuisse legitur, citra tamen ebrietatem. Quodam au tem a barbaro vexillarlo ab bibendum prouocatus, duas vini situlas bausit, et postea toto conuiuio sobrius fuit. Cum vero barbarus diceret, Cur non et faecem obibisti? Stulte, inquit, terra non bibitur. Eras. Rot. l. 6. apoph. ex Vopiseo.
Aurelianus.
Benosus, qui imperator postea factus est, cum tantum biberet, quantum hominum nemo: Aurelianus vrbanis sime dicebat. Non vt viuat, sed vt bibat, natus est. Bruson. lib. 1. cap. 19. ex Vopisco.
Vib. Crispus.
Is summus Vitellj imperatoris amicus, cum ob nocturnas comessationes atque compotationes luxuriosissimas in grauissimum incidisset morbum. et ita quidem vexaretur, vt Vitellianis conuiuiis interesse amplius nequiret, postquam paululum conualuisser, ad amicos dixisse fertur: se omnino fuisse periturum, nisi tam grauiter laborasset. Xiphilinus in vita Vitellij.
Anonymus.
Bonosus imperator vir extremae gulae et ebrietatis, cum se suspendio suffocasset, interrogatus quidam, qui eius mores et vinolentiam nouerat, quisnam esset suspensus? respondit, non hominem esse, sed amphoram, Vopiscus.
Anonymus.
Cum celebrarentur a Ferdinando rege, Hippolytae nurus atque Alphonsi filij nuptiae, apparatu splendidissimo (erat enim dies decursionis hastatae, flagrabantque sub sole cuncta: conue nerant autem mortales omnis generis ad spectandum) cumque plurnni ludorum essent laudatores, vel pleri que omnes admiratores potius, in media laudantium frequentia et plausu exclamauit Germanus quidam: O valeant ludi, quibus nemo bibit. Pontan.
Basilius magnus.
* Quid esset ebrietas, rogatus respondit. Ebrietas daemon est, sponte admissus in animos per voluptatem. Mater est malitiae, impugnatio virtutis, ex forti tiinidum facit, ex modesto lasciuum, iustitiam ignorat, prudentiam abolet. Et sicur aqua pugnat igni, sic immoderatio vini mentem sobriam extinguit. Item, vt fumus fugat apes, ebrietas pellit spiritualia dona. Anton. et Max. serm. de ebrietate.
Chrysostomus.
* Dicebat ebrietatem esse rectae mentis alienationem, et delirium, et secundum animam sanitatis perditio. Ibid.
De ebrietatis variis effectibus.
Anacharsis.
Abadolescente in conuiuio pulsatus. Adolescens, inquit, si nunc vinum non fers, vbi senueris, aquam feres. Nam qui bibunt intem perantius vinum, ea praesertim aetate cui magis conuenit aqua, ij frequenter senes ob inopiam coguntur aquam bibere. Laer. l. 1. C. 9.
Idem.
Quidam in conuiuio videns vxorem Anacharsidis, vxorem, inquit, duxisti
page 221, image: bs221satis deformem. Cui Anacharsis, Prorsus ita mihi videtur: sed heus puer, insunde mihi largius. vt reddam eam formosam. Indicare voluit vir sapientissimus, vinum immoderatius potatum adimere homini rectum iudicium. Athen. 1. 9.
Idem.
Interrogatus, num in Scythia essent tibicinae? Respondit, Ne vites quidem. Significans saltationes, reliquatiasque eius generis voluptates evinolentia nasci. Laer. li. 1. c. 9.
Erat osthenes.
Dicebat, vinum igni aequale habere robur, quod cum virum inuaserit, eum veluti boreas vel notus mare Lybicum turbar et confundit: occulta, et quae profunda mente gerit, ape rit, et ostendit, virorumque totam mentem excutit. Phauoriaus.
AEschines.
Dicere solebat, Speculum formae esse aes, vinum autem animi. Voluit autem indicare vir sapientissimus, nihil tam secretum esse animo nostro insculptum, quod homo ebrius non effutire audeat: Maxim. serm. 30. et Stob.
AEschylus.
Ebrietatem tanquam pestem fugiendam suadebat, qui enim potus mensuram transgreditur, non ainplius mentis et linguae compos est, sed sine pudore turpia et indecentia loqui tur, ex viro factus puer. Phanorinus. Verum hoc alij etiam ad Theognidem reserunt.
Anonyma.
Quum Philippus Macedonum rex cognitionem exerceret parum sobrius, ac perperam aduersus mulierem quandam tulisset sententiam: illa sentiens errorem esse vini, non regis, exclamauit: Prouocarem, inquit, ad Philippum, sed sobrium. Excussit regi muliebre conuicium temulentiam, adegirque, vt expergefactus causam eandem animo praesentiore cognosceret, Eras. li. 8. apoph. Val. Max. lib. 1. cap. 2.
Anonymus.
Milites aliquot Tarentini inter coenandum multa liberius dixerant in Pyrrhum regem. Res ad eum delata est, acciti sunt iuuenes, ac periclitabantur omnes, quum factum nec negari posset, nec defendi. Tum vnus illorum deterioris ingenij: Imo, inquit, rex, et ista diximus, et longe acerbiora dicturi fueramus, nisi nos lagena defecisset: linguae petulantiam in temulentiam reiicien. Itaque mox ira prlncipis in risum versa dimissi sunt. Eras. 6. apoph. ex Plut.
Claudius imp.
Claudius Caesar nunquam adeo animi sui secreta protulit, atque olim dum multo vino madidus esset: vbi di xit, Sibi fatale esse. vt coniugium flagitia ferret, deinde puniret. Quae vozterrorem non mediocrem iniecit Agrippinae. Ex Suet.
Vide apophthegmatta de Gula, incontinentia circa mensuram, Intemperanita et vino.
De educatione et insticutione liberorum.
Socrates.
DIcebat, optime natis, ingenussque potissimum, adhibendam rectam institutionem. Idem enim in his vsuuenire quod in equis, in quibus qui feroces sunt ae generosae indolis, si statim a primis annis recte instituantur, egregij et ad omnem
page 222, image: bs222vsum accommodi euadunt, sin minus efferati, intractabiles, et ad nihil vtiles. Eoque fit, vt felicissima quaeque ingenia corrumpantur inscitia insituentium, qui mox equos vertunt in asinos quod erectis ac liberis imperare nesciant. Eras. 3. apoph.
Idem.
Dicebat, Muliebrem sexum virili non minus esse docilem et ad disciplinas, et ad omnem virtutem, etiam fortitudinem (quae tanquam viris propria, Graecis a viro dicitur [gap: Greek word(s)] ) si diligenter instituatur. Id collegit ex puella saltatricula, quae inducta in conuiuium, mira arte trochos duodecim in altum proiectos excipiebat, ita temperato altitudinis spatio, numerisque pedum, vt nunquam falleret: eademque inter acurissimos gladios, non sine horrore spectantium, impauida saltaret. Erasin. 3. apoph.
Idem.
Interrogatus etiam, quam ob rem ipse non administraret Rempublic. quum administrandi rationem optime sciret? respondit, Eum vtiliorem esse ciuitati, qui multos efficeret idoneos gubernandae Reipub. quam qui ipse recte gubernaret.
Idem.
Adhortabatur iuuencs, vt se subinde ad speculum conuerterentur: quod si essent egregia corporis forma, cauerent ne quid ea indignum committerent: sin minus quod corpori deesset, id ingenij cultu morumque honestate pensarent. Adeo vir ille vndecunque rapiebat occasionem ad virtutis studium adhortandi. Eras. l. 3. apoph. ex Laertio.
Anonymus.
Puer quidam apud Platonem educatus, quum ad patrem ex interuallo redisset, eumque vidisset effusius ridentem, admiratus dixit. Si tale nihil vnquam apud Platonem vidisse. Tanta res est, iam inde a teueris virtuti assuescere. Eras. l. 6. apoph.
Aristoteles.
Aristoteles Stagirita aiebat, parentes qui recte liberos suos instituissent, multo honorabiliores esse iis qui tantum genuissent: quod ab his contigisset viuere, ab illis bene viucre. Laer. l. 5. c. 1.
Aristippus.
Aristippus percontanti, quae potissimum adolescentibus essent discenda: Quae viris, inquit, vsui furura sunt. Hoc dictum et aliis adscribitur. Optima statim discenda sunt, nec rudis aetas, quae maxime docilis est, superuacaneis est occupanda. Laert. lib. 2. cap. 8.
Idem.
Quidam cum Aristippo agebat, vt filium suum susciperet erudiendum, sed quum philosophus pro mercede peteret quingentas drachmas, ille deter ritus magnitu dine pretij, Minoris, inquit, emerem mancipium. At hic, inquit, habebis duo. Lepide taxauit vulgi iudicium, qui nusquam parcior est quam recte instituendis liberis, pluresque sumptus impendit curandis equis quam filiis. Ibid.
Diogenes.
Quum captus venderetur in Creta, praeconi roganti quid sciret, et quo titulo eum commendaret emptori? Dic, inquit, te vendere hominem, qui sciat imperare liberis. Quidam Xeniades Corinthius admiratus praeconij nouitatem, adiit Diogenem, percontatus num sciret quod profiteretur? vbi ex sermone hominis comperit esse sapientem ac doctum, mercatus duxit domum, eique suos liberos
page 223, image: bs223erudiendos tradidit, quos ille susceptos liberaliter instituit, primummque tradidit artes liberales, mox docuit equitare, arcum tendere, fundam rotare, iaculari telum. In palaestra vero non permittebat, vt paedotriba illos grautoribus laboribus in morem athletarum exerceret, sed hactenus, quantum ad ruborem, bonamque corporis valetudinem conduceret. Curauit enam, vt ex poetis aliisque scriptoribus optima quaeque addiscerent: quod ea modo sciamus, quae memoria tenemus. Breuiter, totius philosophiae summam illis redegit in compendium, quo et citius perciperent, et fidelius memoria complecterentur. Eosdem instiruit domi ministr are parentibus, cibo leui vilique et aquae potu contentos esse: cumque caeteri caesariem alant ad formae commendationem, ille iussit illos radere comam, et si quando prodeundum esset in publicum, incomptos producebat absque tunicis incalceatos ac tacitos. Quin et ad venatum illos instituebat, Lacedaemonios imitatus. His rebus factum est, vt a pueris obseruaretur, perque illos parenti commendaretur. Alij narrant, praeconem Diogenis iussu ita praedicasse, Estne quispiam qui velit emere dominum? Laertius lib. sexto.
Lycurgus.
Lycurgus is qui Lacedaemoniis leges condidit, quum conaretur ciues suos a moribus praesentibus ad tem peratiorem viueudi rationem traducere, eosque virtutis et honesti studiosos reddere (nam erant corrupti deliciis) duos educauit catulos, eodem patre eademque matre progenitos: quorum alterum passus est domi latioribus vesci cibis, alterum eductum venatibus exercuit. Dein quum ambos produxisset in forum apud multitudinem, posuit illic spinas simul et escas aliquas delicatiores: mox emisit leporem, quum vterque raperetur ad assueta, alter ad escas, alter leporem inuaderet. Annon videtis, inquit, ciues duos catulos, quum eiusdem sint generis, tamen ob diuersam educationem admodum dissimiles inter se euasisse, plusque ad honestatem momenti habere exercitationem quam naturam? Proinde ne nobis quidem, ô ciues, nobilitas, quam miratur vulgus hominum, ductum que ab Hercule genus profuerit, nisi ea gesserimus, per quae ille mortalium omnium clarisrimus ac generossisimus extitit, ac per omnem vitam, quae honesta sunt et discamus et exerceamus. Reperit vir ingeniosus viam, quae multitudini philosophicis rationibusnon satis idoneae, virtutis imaginem ob oculos poneret. magis enim monent, ac penetrant in animos, quae cernuntur, quam quae audiuntur. Res quidem efficax est natura, sed potentior est institutio, quae malam, naturam corrigit, et vertit in bonam, Quales nascantur liberi, nulli in manu est: at vt recta institutione euadant boni, nostrae potestatis est. Eras. lib. 1. apoph. ex Plut. in Lacon. et Brus. lib. 2. cap. 38.
Idem.
Idem obiicientibus, quod eloquentiae studio rhetoribus daret mer cedem: Si quis, inquit, profiteatur se filios meos mihi redditurum meliores, non mille drachmas, sed omnium facultatum dimidium effuoderem. Plurimum ab hominum vulgo discrepans, qui periisse existimant. quod liberis instiuendis impenditur
page 224, image: bs224Erasm. Rot. libr. 8. apophthegm.
Eteocles.
Post Agin bello superatum Antipatro postulanti obsides pueros quin quaginta Eteocles, qui tum Ephorum agebat, respondit: Se pueros non daturum me si licenter vixissent, fierent indociles patriae disciplinae, itaque ne ciues quidem essent: caeterum senes ac mulieres se duplo numero daturum. Verum Antipatro dira minitanti, ni acciperet postulata, populus vna voce respondit: Si imperas acerbiora morte, facilius moriemur. Hunc animum in vno alterove ciuium reperire, fortasse non ita magni miraculi esse videatur: in vniuerso populo tamum esse consensum, prodigiosum est. Hoc exemplo simul admonemur: quanta solicitudo debeatur aetati tenetae ad probita tem educandae, quando licenter educacos iuuenes illi non putarunt habendos pro ciuibus: perinde quasi mater abdicet filium ex se natum, nisi probitate morum maioribus suis respondeat. Plut. in Lacon.
Agasicles.
Cuidam dicenti, admirari sese quod cum esset auidus discendi, non adiungeret sibi Philophanem, sophistam eo tempore clarissimum: respondit prudenter, Eorum se velle discipulum esse, quorum simul esset filius. Significaus, non minus interesse quos nactus sis parentes, quam quos asciscas vt bonismoribus formeris. Plut Eras. li. 1.
Agesilaus.
Eum rogabat quidam, in quibus praecipue rebus pueri institui deberent? Iis, inquit, rebus quibus vsuri sint quum ad virilem peruenirent aetatem. Recte censuit, non friuolis arvibus in stituenados liberos, quae nec grandibus decori futurae sunt, nec ad seria vocatis vtiles. Plut. in Lac. apo.
Leotychidas.
Interrogatus, quid potissimum oporteret pueros ingenuos discere: Quae illis, inquit, vbi ad virilem aetatem peruenerint, vsui sunt futura: Plut. in Lacon.
Leonidas.
Cum proficisceretur in bellum contra Persas, vxori Gorgoni roganli, si quid ipsi mandaret? Nihil, inquit, aliud tibi mando, quam vt nubes, et bonos filios parias. Plut. in Lac. apo.
Hippomachus.
Quum aliquando videret adolescentes, quos exercebat, e soro carnes afferentes, dicebat, se procul agnoscere suos esse discipulos: quod institutio reluceat in omnibus dictis ac factis hominis. Erasin. 6. apoph. ex Plutarcho.
Anonyma.
Quum mulier quaedam Ionica de texto quodam suo vt pretioso gloriaretur, Lacaena ostensis quatuor filiis quos habebat, moribus compositisimis, Huiusmodi, inquit decet esse honestae probaeque mulieris opera, deque his tollere animos, et gloriari, Iones operosis texturis vacant, quae varia picturarum habent argumenta. At spartana docuit, nullum opus esse praeclarius, quam si filios honestis moribus instituat. His enim melius ornari patriam, quam aulaeis aut vestibus. Plut. in apop. Lacaenarum.
Themistocles.
Quoniam adolescens feroci mutabilique ingenio videbatur, mirantibus mutatos mores dicere solebat, Aspaeros et indomitos pullos in optimos equos euadere, si quis illis adhibeat disciplinam, rectamque institutionem. Plut. in eius vita.
page 225, image: bs225Anonymus.
Themistocli paedagogus dicere solebat, Nihil mediocre futurus es ô puer: nam aut magnum bonum eris reipub. aut magnum malum. Generosa indoles, si accedat recta institutio, magno bono est patriae: sin ad vitia degeneret, ingens adfert malum. Plut. in Themistocle.
Demetrius Phalereus.
Adolescentrum fastuosorum sublimitatem diecbat in educatione am putandam esse: sed relinquendam sobrietatem. Docuit vir sapientissimus, haec ingenia non esse desperanda: sed quod redundat, in institutione recidendum esse. Laert. lib. 5. cap. 5.
Philippus.
Alexander etiamnum adolescens, videns fratrem Philippum equum praeferocem, nec vllum sessorem ter go patientem, voluit mutilem abiectum ire: Qualem, inquit equum isti perdunt, dum illo per imperitiam ac molliciem vti nesciunt? Cumque mira arte sine verberibus tractasset equum, tandem conscessum ad cursum admisisset, tum calcibus vsus est: ac molliter flexis habenis quum equum reduxisser, descendentis caput exosculatus pater: Aliud, inquit, ô fili, tibi per regnum quaere, quando iam re non capit Macedonia. Prae sagit vir prudens, tam excelsae indoli non suffecturam paternam ditionem. Sed equus ille nos admonet, multa bene nata ingenia perire vitio instituentium, qui fere nesciunt imperare, nisi ex equis generosis red diderint asinos. Eras. lib. 4. apoph. ex vita Alex. ad Plut.
Cornelia Gracchi mater.
Quum Campana mulier illius hospitio vtens ornamenta sua, quibus illud sesulum nihil habebat pulchrius, ipsi ostenderet: traxit eam sermone, donec liberi redirent e schola, tum. Et haec (inquit) ornamenta mea sunt, Sentiens, matronae nihil esse pulchrius, neque pretiosius. quam liberos recte educatos. Era. 6. apoph. ex Plutarcho.
Anonymus.
Quidam accusatus quod patrem pulsasset, hoc modo defendit impium facinus: et ille, inquit, patrem suum verberauit, et hic (ostenso filio) meverberabit, posteaquam adoleuerit, adeo nobis hoc gentilitium est. Videmus hoc fere vulgo euenire, vt qualis quisque fuerit in parentes, tales experiatur in se liberos. Eras. in lib. 8. apoph.
Anonymus.
Quidam quum a filia pertraheretur, ventunque esset ad domus limen, Desime (inquit) fili: nam et ego patrem huc vsque. Agnouit se commeruisse, qui sic a filio tractaretur: tantum postulauit, vt esset aequa retaliatio. Ebras. ibid.
Vide apophe. de Doctrina et Eruditione.
De educatione filiorum neglecta.
Diogenes.
REprehendebat homines, quod lucta, aliisque ludis semer sedulo exercerent, nullos autem in hoc incumbere, vt probi et honesti reddantur. Laert, lib. 6.
Idem.
Diecbat, plurimos insanire praeter digitum. Nam si quis assidue medium digitum intendat vice indicis, vulgo habetur insanus: si quis indicem, sanus videtur. At plurimi sunt
page 226, image: bs226homines, qui grauius insaniunt in rebus seriis, quam si digitum pro digito porrigatur, et tamen hi vulgo non habentur insani. Quemadmo dum et hodie parentes in liberis pro graui peccato castigant, si laeua pro sinistra vtantur: arqui non itidem castigant cos, cum turpia pro honestis eligunt. Laert. lib. 6.
Idem.
Multis verbis in inertiam et inscitiam Megarensium, pecora sollicite curantium, iuuentutem minime (vt quae ibi luxu et otio difflueret) inuehebatur: dicebarque se Megarensis alicuius ariete esse malle, quam filium. AElian. lib. 12. de varia histor.
Demonax.
Quum Athenis quidam Romanus senator filium ad Demonactem adduxisset, eleganti forma, vestitu de licato, ac deliciis essoeminatum, diceretque, Salutatte, ô Demonax, filius meus. Pulcher est, inquit Demonax, et te dignus, et matri non absimilis, vtrunque poterat dici in laudem. Nunc patrem notauit ex filij moribus, et matri similem dixit mollem et euiratu deliciis. Eras. Rot. lib. 8. apoph.
Pericles.
Pericles Atheniensis dicebat, non oportere in vrbe nutriri leonem: si autem sit alitus, obsequi ei connenire. Monuit autem vt praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenentur. nimio vero fauore ac profusa indulgentia pasti, quo minus potentiam obtineant, ne impediantur. Quod stultum sit et inutile, eas obtrectare vires, quas ipse foueris. Est autem hoc de Alcibiade dictum, vt refert Aristophanes, et Plut. in eius vita, et Valer. Max. lib. 7. cap. I.
Proclus.
Filium habebat intemperantem, gallis gallinaceis, coturnicibus, Catellis, et equis alendis indulgentem, quam parer adeo non increpabat, vt vna cum illo potius lasciuiret. Quo nomine quum ab amicis obiurgaretur, Citius. inquit, desinet, cum senibus colludens quam cum ae qualibus. Phil. in Soph. et Volat. lib. 18. comment.
De eleemosyna.
Democritus.
PEregrinis et egentibus alimoniam ministrandam esse dicebat. Equidem quisquis indigenti victum negat, is neque ab alio quicquam accipiet, dum eguerit. Stobaeus.
Idem.
Dicebat, beneficium pro tempore exile, ingens reddi iis qui illud in extrema necessitate acciperent. Stob.
Idem.
Audiens quendam magnificis verbis multa cuitam promittentem, sed mendaciter: Coneris, inquit, ad exigua largiendum, quam ad plurima promittendum, esse propensior. Nam penuria laborantibus donum, vel perexiguum, prodest, verba autem et magnificae pollicitationes nulli sunt vtiles. Stobaeus.
Idem.
Dicere solebat, Si bene mereri de aliquo voles, citissime da. Mora enim ingratum redditur, et parum amabile quicquid dederis. Stob.
Aristoteles.
Cum nefario cuidam homini eleemosynam dedisset, et ob id eastigaretur a quodam: Non mores, inquit, sed hominem commiseratus sum. Docuit vir sapientissimus, etiam malis et indignis eleemosynam dandam esse in summa rerum necessitate, ne penuria, suadente agant quod dedecus est coram
page 227, image: bs227Deo et hominib. Laer. lib. 5. ca. 1.
Idem.
Reprehensus a quodam, quod eleemosynam dedissec improbo: Non ho mini inquit, dedi, sed humaae sorti. Laert. lib. 5. cap. 1.
Demosthenes.
Dicere solebat. aequum esse vt pauperes pie foueantur, cum delectu tamen: ita vt dimissis improbis, illorum ratio potissimum habeatur, qui praeter culpam egestate premuntur. Stob.
Amedeus Sabaudia dux.
Rogatus a quibusdam oratoribus qui aderant, an etiam haberet canes venaticos? annuit, vt postera die redi rent. Cum vero iam adessent, Amedaeuse pergula a latere aedium ingen tem mendicorum multitudinem eis ostendit vna discumbentium. Atque hi sunt, inquit, canes mei. quos alo quotidie, quibusque caelestem gloriam me spero venaturum: Munsterus lib. 2. Cosmographiae, vbi de Allobrogum vel Sabaudiae ducibus.
Placilla.
Theodosi j Romanorum Imp. vxor pientissima, cum reprehenderetur a suis quod aegrotos visitaret, atque pauperibus etiam liberaliter facultates suas elargiretur, respondit: Imperato ri conuenire, vt aurum id largiatur: se autem manuum opus pro imperio ipso, ei qui id semel contulit offerre. Nicephorus Callistius lib. 12. cap. 42.
Vide apoph. de Beneficentia, Liberalitate et Mendicitate
De electione.
Aristippus.
QVum Dionysius tres venustas puellas obtulisset, admonens, vt ex his quam vellet eligeret, omnes apprehendit, dicens: Ne Paridi quidem fuisse tutum, vnam caeteris praetulisse ac puellas deduxit ad aulae vestibulu. dimisirque: non minus in contemnendo facilis. quam in amp lectendo. Laer. Lib. 1. c. 8. Brus. lib. 2. cap. 31.
M. Cato.
Hispaniam sortitus, cum hostium audisset miram copiam esse ad bellum paratam, ob idque decreuisset Celtiberorum ope vti, petentibus illis ducenta talenta subsidij gratia. atque negantibus aliis conditionem dicentibus, Turpe esse populo Rom. au xilia mercede conducere: vrbane sciteque Cato, non esse graue, respondit. nam si vicissent, hostium manubiis se satisfacturum illis, si victi essent, nec eos qui peterent, nec a quibus repeti deberet superstites fore. Brusonius lib. 2. cap. 31.
Atistelelis.
Aristoteles quum iam natus annos fere sexaginta duos. adeo laboraret, vt admodum tenuis vitae spes superesset, conuenerunt ad illum discipuli rogantes vt ex ipsis aliquem deligeret, qui in locum eius succederet. Inter auditores erant duo praecipui, Theophrastus Lesbius, et Menedemus Rhodius. Aristoteles respondit, se quod petebatur facturum, vbi daretur opportunitas. Paulo post, quum rursus ad eum eadem de causa conuenissent, dixit, vinum quod biberet sibi parum esse commodum, ac quaeri iussit exoticum, vel Rhodium, vel Lesbium. Id simulatque curatum est, gustato Rhodio dixit: Firmum hercle vinum, et iucundum. Mox gustato Lesbio: Virunque, inquit, egregie bonum, sed Lesbium suauius est. Id vbi dixit, nulli dubium fuit quin lepide simul et verecunde successerem sibi ea voce, non vinum delegisset: probauit vtrunque,
page 228, image: bs228nec tamen auditoribus eligendi ius ademit. Laert. lib. 5. ca. 1.
Lysander.
Lysander Laced. quum aliquando Dionysius ipsi misisset stolas duas iubens vt vtram elegisset, eam mitteret filiae: Ipsa, inquit, rectius eliget. Atque accipit ambas, abiit. In hoc exemplo nihil est imitandum, nec vi ro Lacedaemonio dignum, nec aliud ab hoc duce expect andum fere, praeter malitiosam ingenij vafriciem. Plut. in Laconicis apoph.
Scipio AEmilianus.
Quum seruius sulpitius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent, vter aduersus Viriatum in Hispaniam mitteretur: ac magna inter P. C. dissensio esset, omnibus quo nam eius sententia inclinaret expectantibus. Neutrum inquit, mihi mitti placet. alter enim nihil habet: alteri autem etiam quod habet, nequaquam satis est. AEque malam imperij magistram iudicans paupertatem, atque insatiabilem habendi cupiditatem. Quo dicto obtinuit, vt neuter in prouinciam mitteretur. Valer. Max. lib. 6 cap. 4.
C. Fabricius.
Cornelius Ruffinus, vir rapax et auarus, caeterum in bello animo ingens, manuque promptus, quum bellum immineret in consulatu obtinendo C. Fabricij opera adiutus est, qui ob prauam tamen vitam Ruffino semper infensus fuer at: verum eo tempore ob belli suspicionem, cum igna uos desidesque ipsius competitores videret sententiam mutauerat. Quam ob rem Ruffinus miratus, cum Fabricio impense gratias egisset, Fabricius dixisse fertur: Noli mirari Ruffine: rapinis enim imminui malo, quam vendi. Quo dicto taxauit Ruffini rapacitatem, et competitorum perniciosam ignauiam. Ostenditque, satius se ducere, auaro consule, codemque gnauo homine, et in rebus agendis idoneo rapinis vexari: quam iis ad consulatum euectis. qui per ignauiam rempub. prodituri essent, vinstum ab hoste venundari. ex duobus enim his malis optimum eli gendum erat. Fulgosus lib. 6. cap. 2.
De eloquentia.
Demosthenes.
IMmodicum eloquentiae studium obiicientibus, ita respondit: Eloquentiae studium declarare hominem popularem: contra negligere studium eloquentiae, esse eorum qui dominari populo quaererent vt qui hoc agerent, non vt persuaderent dicendo, sed vt vi cogerent. Plut. in Demosth.
Idem.
AEschines et Philocrates Atheniensium legati, cum Philippi Macedonis eloquentiam plurimum laudassent et commendassent, Demosthenes ait: Si eloquens est Philippus, habet hoc cum multis sophistis commune. Sensit vir prudentissimus, regis virtutes nequaquam in eloquentia positas esse. Plutarch. in vita Demosth.
AEschines.
Quum Rhodi exul recitaret orationem suam aduersus Demosthenem, Rhodij demirati sunt, quod tali oratione fuisset damnatus ab Atheniensibus. At desineretis, inquit, admirari, si audissetis quae ad haec respondit Demosthenes, damnationis causam reiieiens in violentiam eloquentiae Demosthenicae. Philostratus,
page 229, image: bs229et Brusonius lib. 4. cap. 31.
Iphicrates.
Iphicrates in causa obrutus eloquentia patroni, qui Aristophontem defendebat: Aduersariorum, inquit, melior est histrio, sed mea fabula me lior. Vt fabula nonnunquam exploditur vitio histrionis, ita saepe melior causa vincitur a peiore, patroni infamia, stultitiave. Erasinus libro 5. apoph.
Thucydides.
Thucydides ab Archidamo Lacedaemoniorum rege interrogatus, vter esset in palaestra superior, ipse an Pericles: Posteaquam, inquit, ego ho minem pugnando deieci, ille se negat cecidisse: itaque vincit et spectatores a sua sententia deiicit. sentiens, se bonis rationibus esse superiorem, sed Periclem eloquentia vincere, et quocunque vellet agere multitudinem. Nam Thucydides vir praepotens, diu in administranda repub. Aduersatus est Pericli. Eam contentionem Archidamus palaestram appellauit. Eras. 6. apoph.
Messala.
Supra de Argute dictis.
M. Antonius.
Marcus Antonius. cui vel primas eloquentiae patrum tribuebat aetas, vir natural praeacutus et prudens. Disertos dicebat se vidisse multos, eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam cernebat animo, sed re tamen ipsa non videbat. Cicero in Oratione ad Brutum.
Vide apoph. De Oratoribus et Rhetorica.
De errore et lapsu.
Diogenes.
CVidam obiicienti, quod aliquando falso signasset monetam (nam hanc ob rem iussus est exulare.) Fateor, inquir, fuisse tempus, quo talis eram, qualis tu nunc es: qualis autem ego nunc sum, tu nunquam futurus es. Notabat eos, qui iuuentutis errores in aliis reprehendunt, quum ipsi ne in senectute quidem corrigans suos. Laert. lib. 6.
Idem.
Quodam item obiiciente Diogeni, et exilium ob facinus illud ei perpessum exprobrante, respondit Diogenes: Tum temporis celerius etiam iuuenis reddebam lotium, nunc non item. Cynica circuitione notauit iuuenilem aetatem, quae facilius reddit humorem vesicae, quum senibus molesta sit dysuria. Laert. lib. 6.
Anonymus.
Quidam seruo, qui dum puniretur dicebat, Non volens erraui: Non volens, igitur (inquit) poenas dato. Vulgaris quidem, sed frigida exeusatio est. Insciens feci. Vigilandum erat, ne quid committeret imprudens. Plut. In Lacon.
Munatius.
Munatius facti poenitens, quod Fabium insimulasset a quo nostea esset adiutus: Ad commilitones; Boni (ait) sapientisque viri est, si errauerit, in reliquum tempus, doctorem se sibi adsciscere. Brus. lib. 5. cap. 12.
Scipio Afr.
Turpe esse aiebat, in re militari di cere, Non putaram. Videlicet quia exploralo, et excusso consilio, quae ferro aguntur, administrari oportere, summa ratione arbitrabatur.
page 230, image: bs230Val. Maxim. libro 7. capite 2.
De exactionbus et tributis.
Callicratidas.
CVm ad pecunias petendas ad Cyrum iuniorem mitteretur, ad belli vsum: his regis aulam accessit, et compotationibus eum indulgentem audiuit. Tertio vero, cum audiisset, et iterum bibere eum, nec se ad collequium admitti intellexisset, dixisse fertur: Ita curam habendam pecunia rum, vt ne quid tamen committeretur Sparta indignum. Quo dicto docuit, ita ab hominibus exigendam esse pecuniam debitam, nequid nostrae dignitati et existimationi decedat. Plut. in Lacon.
Dionysius sen.
Exegerat pecunias a Syracusanis, deinde quum videret illos lamentantes, obsecrantes, ac negantes se habere quod darent, indixit alteram exactionem, idque iterum ac tertio fecit. At postquam, vbi maiorem summam im perasset, audiret illos in foro ambulantes ridere, et scommata in regem iacere, iussit praefectos ab exigendo quiescere. Iam enim, inquit, nihil habent quandoquidem nos contemnunt. Plut. in apoph.
Tiberius
Cum deprehendisset AEmilium Rectum, quem AEgypto praefecerat, nimium a populo exegisse, super ea re iratus, rescripsit: se tonderi velle suas oues, non deglubi. Solent autem principes deglubere oues, cum grauiores exactiones subditis imponunt, quam vllo pacto ferre possint. Dion Nicaeus in Tiberio.
Antoninus Caracalla.
A Iulia matre grauiter obiurgatus, quod ingeatem illam pecuniam, quam per fas et nefas a subditis vi cxegerat, profunderet: gladium euagi natum ostendens, Bono (inquit) animo este mater: Nobis, quandiu hunc habebimus, nulla vnquam deerit pecunia. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in eius vita.
De exercitatione ingenij.
Diogenes.
DIcebat, vsum atque exercitationem quemadmodum in actionibus extraneis. ita et in actionibus virtutis et animi, tum celeritatem quan dam, tum facilitatem parere. Laert. Libr. 6.
Aristoteles.
Frequenter dicere solebat ad parandam sapientiam tria potissimum, necessaria esse: Naturam, doctrinam, et exercitationem. Exercitatio enim nisi naturae et doctrinae accedat, nil solidae eruditionis hauries. Laert. lib. 5. cap. 1.
Demonax.
Quendam iufeliciter declamantem admonuit, vt sese diligenter exerceret: cumque is respondisset, Nun quam apud me non declamo: Nihil igitur mirum, inquit, si dicis inepte, qui hactenus semper stulto auditore solitus sis vti. Eras lib. 8. apoph.
Cicero.
Cum M. Crassum pro rostris magno populi applausu laudasset, et eundem postea ex eodem loco acribus conuiciis incesseret: Quid, ait, Crassus, an non me nuper ex hoc ipso loco laudasti? Laudani inquit, sed exercendi gratia argumentum insame derclamans.
page 231, image: bs231Solent enim Rhetores tractare materias [gap: Greek word(s)] , velut cum laudant Busyridem, aut febrim quartauam aut ingratitudinem. Era. 1. 4. apoph.
De exercicatione corporis.
Socrates.
DIeere solirus est, saltatione momenti corpus spatiosa domo opus esse ad exercendum sese. at qui cantu aut oratione sese exerceat, huic vel stanti, vel accumbenti quemuis locum sufficere. Hoc dicto probabat moderatas exercitationes, praesertim a cibo sumpto turbulentiores improbabat. Eras. 1. 3. apoph.
Idem.
Cum ad vesperam vsque deambulasset strenue. interrogatus cur id faceret? respondit, Quo melius coenem. Ostendit vir sapientisimus, exercitationem corporis multum prodesse sanitati. Cic. 1. 5. Tusc. quaest.
Plato.
Solebat admonere, vt neq. corpus sine animo exerceamus, neque animum sine corpore, vt pariter vtriusque curam habeamus Na alterum athletarum est, alterum inertium. Laert. li. 3.
Lycurgus.
Ecertaminibus ea sola concesserat exercere, in quibus manus non exten derentur in altum. Eius constitutionis causam percontanti: Ne quis inquit, illorum laborando consuescat de fatigari Siquidem exercitia ad confirmandum corporis robur adhibentur, non ad exhauriendas vires. Qui vero subinde delassantur in exercita mentis quoniam imbecilliores veniunt ad labo res necessarios facilius deficiut. Plut.
Anonymus.
Quoniam apud Lacedaemonios in summo pretio erat ius, quod illi nigrum appellant. adeo vt seniores hoc contenti non desiderarent carnes, sed eas iuuenibus cederent Dionysius Siciliae tyrannus dicitur huius gratia coquuin emisse Laconicum, eique mandasse, vt sibi hoc ius appareret, nullis parcens impendiis. Quod vbi rex gustasset, ac displicuisset, expuit. Tum coquus, Hoc (inquit) ius, ô rex, sumendum est: postquam te Laconum more exercueris, et in Eurota laueris. Plut. in Lacon.
Vide apoph. De Labore.
De exilio.
Hercules.
* INterrogatus, Argiuus ne esset, an Thebanus? respondit, Non vnam curo patriam iactare. omnis Graecia mihi patria est. Plut. lib. de exilio.
Democritus.
* Dicebat peregrinationem et exilium vitae frugalitatem docere: ossa quippe, et thorus herbaceus, famis ac laboris sunt medelae dulcissimae. Stob. serm. 38.
Idem.
* Quamlibet terram homini sapienti dicebat esse peruiam: quum fortis animae mundus vniuersus patria sit. Eod. ser.
Demaratus.
Ad eum qui apud regem Persarum parasitum agebat, ac subinde in Demarati exiliu dicteriis ludebat: Non, inquit, amice tecum. pugnaturus sum. nam vitae aciem absumpsi. Ludens ex ambiguitate vocis. [gap: Greek word(s)] enim Graece tum ordinem sonat, tum aciem. Nullus autem ad pugnam instructus est, cui nulla superest acies: et ordinem vitae assumpsit qui ex rege factus est exul. Plut. in Lacon.
page 232, image: bs232Eudamidas.
Cum Alexander in Olympis praeconio ius fecisset omnibus exulibus, in suam cuique patriam redeundi. Praeter quam Thebanis: Infortuna tum quidem, inquit Eudamidas; praeconium, sed vobis. ô Thebani, gloriosum. Solos enim vos metuit Alexander. Ad consolandos Thebanos sic interpretatus est vir animi solertis. Etenim qui permittit exulibus reditum in suam patriam, non me tuit ne moliantur vindictam. A Thebanis igitur solis metuebat. Plut. in Lacon. apoph.
Cato.
Cum impetrata esset restitutio Achaeorum exulum, Polybius et hoc a senatu petiit, vt restitutis apud suos pristini honores ac. magistratus redderentur. Hîc Cato rogatus sententiam dixit, Polybius idem facere videtur quod fecit Vlysses, qui Cy clopis speluncam. repetere voluit, quo pileum et cingulum, quae illic per obliuionem reliquerat reciperet. Significaas. abunde multum esse, quod exulibus datus esset in patriam reditus: esseque periculum, ne dum pristinos honores repetunt, etiam a reditu excludantur. Erasm. Rot. libr. 5. apoph.
Theodorus philosophus.
Offensus libertate Theodori, dixit illi, Quoniam istis eras moribus patria te eiecit Sane, inquit, quod me vt Semel e Bacchum ferre non posset. Sentiens, se maiorem esse, quam vt a malis ferri posset, a quibus tamen non tam suo, quam ipsorum malo pulsus esset. Plut. in apoph.
Stratonicus Musicus.
Seriphi agens. hospitem suum percontatus est, ob quam causam illic homines inberentur vertere solum? cum ille respondisset, flagitiosos apud Seriphios exilio mulctari: Quin tu quoque, inquit, aliquid flagitij com mittis, vt ex his locorum angustiis emigres? Notans regionem esse incommodam, et oppidum frigidum. Erasilib 6. apoph. ex Plut.
De exilio fortiter ferendo.
Aristides.
ABamico quodam rogatus, quam ob causam exilium ei tam molestum fuisset? respondit, propter ignominiam patriae, a qua iniuste in exilium missus esset, et ob eam iniustiriam vbique male et ab omnibus audiret. Stob. Ex Serino. ser. 37.
Anaxagor as.
Ab Atheniensibus damnatus exilio. et cuidam dicenti. Priuatus es Atheniensibus: Imo illi, inquit, me. Sentiens, Atheniensibus magis opus esse Anaxagora, quam contra. Laert. libr. 2. cap. 3.
Stilpo.
* Quidam noxium esse exilium affirmanti, respondisse fertur. Quibus tandem et qualibus bonis priuat exilium, animi ne an corporis, an fortunae? An iudicandi agendique dexterita tem aut felicitatem aufert? haud sane. An fortirudine, iustitia, aut alia quapiam virtute priuat. Ne id quidem. Sed nec vllo fraudat corporis bono. An non aeque licet in aliena terra be ne, valere, viribus pollere. Acutum cernere, et audire acute, interdum vero multo magis, quam si in sua terra quis maneat. fortunae vero bonis exilium neminem exuit. An non visum est multos, tum domum cum exules sunt factis, potitos fortunae bonis
page 233, image: bs233splendidioribus? vt Phoenix, Themi stocles, et c. Stob. ser. 38.
Diogenes.
Cuidam per conuicium dicenti, Sinopenses te exilio damnatur: At ego, inquit, illos mansione, significans, se quod solum vertere iuberetur, nihilo infeliciorem esse his qui in patria manerent, nec exilium aequo animo pati possent. Tam enim miserum est manere coactum, quam exulare coactum. Philosophus, cui quaeuis terra patria est, si iubeatur ire exulatum vnius tantum ciuitatis exul est. At qui nusquam potest viuere nisi in patria, plurimarum regionum exul est. Hoc ita refert Plutarchus in libello de Exilio: Te Sinopenses Ponto exulem esse iusserunt: at, ego, inquit, illos hac damno poena, vt in Ponto extremisque Euxini littoribus inclusi perpetuo maneant. Diogenes mutarat patriam, sed melius exulabant potius, qui infoelici regioni erant adscripti. Laert. lib. 6.
Idem.
Cuidam illi probro obiicienti. quod exularet a patria: Miser, inquit, istius rei causa philosophatus sum. Siue quod exilium compulisset Diogenem ad philosophandum: siue quod ideo didicisset philosophiam, vt exilium similesque casus quo animo. perpeti posset. Laer. lib. 6.
Demetrius Phalereus.
Cum exularet, ac a pud Thebanos inglorius humilisque viueret, audissetque Cratetem philosophum, qui ipsum inurseret, multa placide prudenterque de ferendo exilio disputantem. Male, inquit, sit negotiis et occupationibus, per quas hactenus, talem virum cognoscere non licuit Laert. lib. 5. cap. 5.
Anaxandridas.
Cuidam exilium acerbe ferenti, respondisse dicitur, Ne horrescasexulare ciuitate. A iustitia enim exulare miserum est. Quo responso sensit eos nequaquam miseros esse, qui praeter meritum, vel peculiares quas dam animi dotes, ab imperitis in exilium mittuntur, quibus innocentia semper consolatrix assistit. Plutarch. in Lacon.
Themistocles.
Quum pulsus primum Athenis, et mox tota Graecia, venisset ad Persarum regem, ditissimus ab eo factus est. Porro. Magnifica dona, quibus a rege honoratus erat, intuens, dixit: O pueri, perieramus, nisi periissemus, Perire autem videtur, qui cogitur exulare: at Themistocli feliciter cesserat exilium. Plut. in apoph.
Teucer.
Rediens ex Troiana expeditione, quum ob Aiacis fratris mortem Telamoni patri esset inuisus, atque ab eo exilio multaretur. Ad sociosconuersus, ait. Patria est, vbicunque bene est. Cicer. in Tusc quaest.
Rutilius.
Consolanti eum cuidam, ac dicenti. instare bella ciuilia, et ob id breui futurum vt omnes exules reuerterentur: Quid tibi, inquit, male feci, vt mihi peiorem reditum quam exitum optares. Malo vt patria exilio meo erubescat, quam reditu mereat. Senec. de benef. l. 6. c. 37.
De experientia rerum.
Eudamidas.
AVdito philosopho. qui disseruerat, solum sapientem esse bonum belli ducem: Sermo, inquit, mirificus est, atqui eum dicit, fide caret, co
page 234, image: bs234quod illum nunquam circumsonuit tuba. Probauit sententiam: sed indicauit, neminem cum fide loqui de re quam nullo modo sit expertus. Plut. in Lacon.
Demades.
Rogatus, quo praeceptore esset vsus? Tribunali, respondit, Atheniensium. Insinuans. quod in ipsis negotiis experientia quauis institutione sophistarum melior sit. Stobaeus serm 27.
Antigenus.
Interrogatus, Quem e suae aetatis ducibus praestantissimum iudicaret? respondit Pyrrhum si senesceret, Non pronuntia uit optimum: sed optimum fore, si rerum experientiam aetas adiungeret. Plut. In. vita Pyrrhi.
Tassus.
Interrogatus. Quidnam sapientius esset prae caeteris? Experientia, dixit, Stob. ser. 27.
Paulus Aemylius.
Quum per loca praerupta irrupisset in. Macedoniam, vidissetque instructam hostium aciem, exhortan te Nasica vt protinus inuaderet hostem? Facerem, inquit, si, tuae essem aetatis: sed multarum rerum experien tia prohibet, ne ex itinere statim cum instucta acie congrediar. Plutarc. in apoph.
De exprobratione.
L. Velumnius.
APpius populo Romano exprobrabat, sibi acceptum ferri debere, quod ex mutuo et elingui facundum haberet consulem: de L. Volumnio collega sentiens. Ibi L. Volumnius: Quam mallem, inquit, tu a me strenue facere, quam ego abs te scite loqui didicissem. Eras. 6. apoph.
Ser. Galba.
C. Iulium consum matis victoriis in foro ius dicentem, huiusmodi dictis ausus est interpellare C. IuliCaesar, pro Cn. Pompeio Magno quondam genero tuo in tertio eius con sulatu pecuniam spopondi: quo nomi ne nunc appellor: quid agam? Num dependam? Hac voce palam illi exprobrans, quod Pompeij bona vendidisset, cui fuerat affinitate iunctus. AEquum autem videbatur, vt qui bona generi vendiderat, ea dependeret, quae nondum orto inter illos bello fuis sent contracta. Caesar hac inuidia commotus, aes alienum Pompeij e fisco resolui iussit. Eras. 1. 8. apoph.
Licinius.
Is Caesaris libertus solebat patrono, nouum aliquod opus inchoanti, magnas conferre pecunias Quem murem sequutus Licinius, nouum opus aggressuro centies promisit per libellum: in quo post expressam pecuniae summam, quae virgula superducta signabatur, spatium erat vacuum. Hac occasione Caesar vsus, priori sum mae quam scripserat libertus, alterum centies adiecit, sua quidem manu spatio quod vacabat diligenter expleto, sed affictata literarum similitudine Itaque duplum accepit pecuniae dissimulante liberto. Caeterum vbi Caesar rursus nouum opus inchoaret, libertus hoc factum illi leuiter obiecit, dato tali libello: Conferto tibi domine, ad noui operis impensam, quod videbitur. Non expressit summae modum, vt illi liberum esset scribere quantum vellet. Quandoquidem priorem summam duplicasset. Sueton.
Turouius.
Augustus delectatus inter coenam fuerat symphoniacis Turonij Flaeci
page 235, image: bs235mangonis, eosque frumento donarat, quum alios auditos soleret largiter donare nummis. Eosdem quum postea Caesar inter coenam requireret, Turonius sic excusauit: Ad molas. in quit, sunt, exprobrans illi frumentarium munus. Et hoc impune tulit, quod dixerat, non miles, sed mango. Suetonius.
Huc referrippssunt etiam quaedam libere dicta.
DE FACETE ET iocose dictis.
Crates.
AMAGISTRATV obiurgatus, quod contra leges et consuetudinem Atheniensium sindone vestiretur, ait: Quid si Theophrastum vobis ostendam sindone amictum: Adduxit igitur eos in tonstrinam, ostenditque Theophrastum, qui tum forte tondebatur, linteo amictum, quod Graeci a contegendis humeris [gap: Greek word(s)] vocant. submonens faceto responso. omnibus ad vsum vti licere. Turpe enim ac inhonestum si esset vti linteis. ne in tonstrina quidem vsus esset. Laer. lib. 6. c. 5.
Aristippus.
Aristippo philosopho cum probro se objiceretur a quodam, quod haberet Laidem meretricem. Quid tum, ait. si modo non habeor a Laide?. Cic.
Socrates.
Cuidam dicenti, Antisthenem phi losophum matre thrercia natum esse, patre autem non tam barbaro, sed Atheniensi: Quid inquit, an tu putas virum adeo praeclarum ex vtroque parente Atheniensi nasci potuisse? Facete vir sapientissimus notauit cor ruptos Atheniensium mores, indicans potius e Thrace Scythave nasci posse virum bonum ac praeclarum quam ex Atheniensi: et hoc igitur quod habebat virtutis Antisthenes, matri Hybridi potius ascribendum, quam parenti. Laert. in eius vita. Eras. 1. 3. apoph.
Idem.
Alcibiades Socrati miserat munus praeclarum. Id quum Socrates videretur recusare, Xantippe dissuasit, asseuerans donum esse magnificum, et indignum quod respueretur. Tum Socrates: Alcibiades, inquit, haec mittit ambitiose, et nobis nostra est ambitio: Sentiens, interdum esse magnificentius magna contemnere, quam magna largiri. Eras. lib. apoph.
Anonymus.
Quum Alcibiadi Atheniensi balneator plurimum administraret aquae, Lacon id videns: Quid hoc rei est, inquit? plus aquae infundit quasi non puro, sed vehementer sordido. Hoc scommate notauit Alcibiadis vitam, multa infamia contaminatam. Plut. in Lacon.
Pericles.
Subito oborto solis defectu, cum Pericles Atheniensis videret alios mul tos, sed praecipue classis gubernatorem, vehementer perturbatos, chlamy de sua texit gubernatoris faciem, interrogauitque, Nunquid hoc horrendum ostentum existimaret? illo negante: Quid interest, inquit, igitur, nisi quod chlamyde maius est id quod nunc tenebras inducit? Sensit vir prudens, interuentu lunae nobis abscondi solem, quemadmodum opposita chlamis impediebat aliorum, aspectum, nullum autem esse ostentum, quod natura sit. Erasm. l. 5. apoph. Plut. in Graec. apoph.
page 236, image: bs236Pyrrho.
Cum sororem Philistam vehementer obiurgasset, male audinit eam ob causam, quod oblitus esset suae professionis (docebat enim omnia esse indifferentia.) Verum maledicentium improbitatem sic elusit, cum diceret. In muliercula non declarari indifferentia. Laer. l. 9. e. 11.
Diogenes.
Ad puerum Spurium, ex meretrice natum, lapillos iacientem in populum: Caue,. inquit Diogenes, ne patrem ferias. Erat enim e scorto natus, atque ob id incerto patre. Laert. lib. 6. cap. 2.
Idem.
Cum furem purpurae comprehensum vidisset, carmen Homericum in eum detorsit [gap: Greek word(s)] inquit, [gap: Greek word(s)] id est,
Te mors purpurea apprehendit, vinolentaque Parea. Laer.
Idem.
Aliquando stipem poscens, ita [gap: Greek word(s)] , id est, eum qui stipi erogandae erat praefectus. Homerico carmine compellauit.
[gap: Greek word(s)] , id est,
Despolia reliquos, teneas sed ad Hectore re dextram.
Dicti autem huius festiuitas in hocest. quod pro [gap: Greek word(s)] dixit [gap: Greek word(s)] : quorum prius est, da stipem: alterum, armis spolia. se Hectoris nomine signans. Spoliat autem, qui munus denegat pauperi et egenti. Et solet hoc hominum genus esse furax. Ibidem.
Idem.
Cum hominem qui in Olympiacis certaminibus subinde pugnare solitus erat, inuenisset oues pascentem: Quam celeriter, inquit, vir forrissime, ab Olympiis, ad Nemea te contulisti? Allusit autem quam face rissime ad vocum affinitatem. [gap: Greek word(s)] quippe certamina a loco dicuntur, vt Olympia. Ni [gap: Greek word(s)] vero Graecis pasco sonat, et [gap: Greek word(s)] pascua. Laer. l. 6. c. 2.
Idem.
Corintho vendendus, interrogante praecone quidnam calleret? respondit, hominibus imperare. Risit praeco, et Magnum (dixit) artificem vendo, si quis sibi dominum velit emere. Stob. ser. l. de Prudentia.
Idem.
Videns vetulam quandam nimis compte incedere: Si, inquit, ad vinos properas, falsa es: si ad mortuos. ne cunctare Ant. part. 2. ser 18. Melissae Max. ser. 41.
Alexander.
Senem quendam capillos inficien tem intuitus, Noli, inquit, capillos tin gere, sed genua haec incurua potius, vt facilius et promptius eas. Max. ser. 41.
Agesilaus.
Quidam aspiciens Lacedaemonium quendam claudum ad bellum exeuntem, eum ei equum veluti debili necessarium quaereret: Non intelligis, inquit Agesilaus, in bello opus esse non qui fugiant, sed qui loco maneant. Plut. in Lacon.
Idem.
Iam senex. persaepe sine calceis et tunica prodibat in publicum, cum lacera veste. idque matutino tempore hye mis. Cum autem quidam eum obiurgaret, quod puerilius ageret, quam aetatem deceret, respondit. Iuniores ciuium, si vestem virilem induam, omnes oculos in me coniicient. AElianus lib. 7. de Var. hist.
Idem.
Ex Afia discedens, aiebat setriginta sagittariorum millibus a rege Asia de pelli, tot enim Daricorum aureorum
page 237, image: bs237millibus (Persarum autem hi nummi aurei sagittarium habebant insculptum) Athenas ac Thebasdepor tatis, ac in plebis moderatores distributis. Timocrates effecerat, vt popu lus hostilem animum aduersus milites susciperet. Plut. in Lacon.
Idem.
Menecrates quidam medicus cum forte aegrotantes aliquot liberasset a morbis, sibi Iouis nomen inde adscribi passus est. Tandem vero epistolam ad Agesilaum regem scribens, eam sic exorsus est: Menecrates Iupiter, Agesilao regi salutem. Verum rex cum hominis stultitiam esse admiratus hunc in modum rescripsit: Rex Agesilaus Menecrati sanitatem. Facete admonuit hominem, cui mentis sanitatem plane deesse putabat, qui homo cum esset, Deorum nomen sibi ascriberet. Plut. in Lacon.
Demonux.
Rogatus, an philosophus etiam placentis vesceretur? Quid, inquit, num putas apes stultis tautum mellificare? Placentae melle condiebantur, saccari vsu nondum reperto. Eras. l. 8. apoph.
Idem.
* Quum videret Athenienses hoc agere. vt Barbarorum exemplo gladiatorum apectacula in vrbem inducerent, nolite, inquit, ô canes, istam crudelitatem prius admittere in ciuitatem vestram, quam misericordiae aram sitis demoliti. Significans non conuenire, in ea ciuitate in qua Misericordia pro Dea coleretur, spectari plusquam ferinam crudelitatem. Eras. l. 8. apoph.
Cleomenes.
Argiuis profitentibus se priori conflictus fortunam, in qua victi fuerant iterato praelio sarcire velle: Demiror inquit, si duarum syllabarum accessione facti estis meliores quam eratis prius. Verum huius dicti argutia Latine reddi non potest. Graecis enim [gap: Greek word(s)] pugnare est, [gap: Greek word(s)] vero redintegrare pugnam. Plu. in Lacon.
Anonymus.
Lacon quidam Gymnasiarcham ll gna [gap: Greek word(s)] exhibentem, facetissimo ioco incusauit, dicens, quod per eum ne Iachrymas quidem illic effundere daretur. Fumus quippe mouet lachrymas, Acapna autem ligna inde dicta sunt, quod sumo careant. Eras. l. 8. apoph.
Anonymus
Lacon quidam quotidie conuiuantem quendam, plagiarium ac tyrannum vocauit per quem ipse totannis nunquam vidisset mensam suam. loci autem lepos est in faceta fictione plagiarium appellauit, quod liberalitate sua homines sibi redderet obnoxios: tyrannum vero, quod per illum non liceret cuiquam conuiuarum domi suae viuere. Erasm. libr. 8. apoph.
Idem.
Alius quidam, quum homines defunctos in sellis sedentes videret: Absit, inquit, vt hic sedeam vnde seniori assurgere fas non est, ostendit autem facetissimo dicterio mortem horrorem iucutere hominibus, vitam au tem omnibus esse dulcissimam. Bruson. l. 4. c. 10.
Idem.
Quidam iratus Agasoni, volebat eum percutere, quumque is clamaret, Atheniensis sum: ad asinum vorsus, At tu (inquit) Atheniensis non es, eique multas plagas inflixit. Plut. de Cohibenda iracundia.
page 238, image: bs238Anonymus.
Supra, de Beneficio in indignos collato.
Philopoemen.
Diuertere volebat ad hospitium veteris amici. Quo cognito, iussit hospes apparari quae necessaria essent alia ab vxore, dum interim ipse obsonia appararet. Inter haec Philopoemen solus (vt res ipsa ferebat) ad hospitium properat. quem venientem, vt solum, vt deformem, vt qui nihil ornatus haberet eximij arbitrabatur mulier ex administris esse aliquem, qui herum praeueniret: cumque esset de aduentu Philopoemenis mirifice solicita, etiam blandiendo rogauit eum, se vti adiuuaret ad dominum comiter excipiendum. Tum Philopoemen, vt erat perhumanus, cognito mulieris errore, confestim securi accepta, et cuneo, coepit ligna findere, sed coquendam coenam. hospes interim domum ingresses, cum anima duerteret Philopoemenem fin dendis lignis malleo incumbere: Pro Iupiter, inquit, quid hoc Philopoemen? quid agis dux maxime? Ad ea Philopoemen: pro deformitate, inquit, oris, totiusque corporis poenas luo. Voluit ipsemet praebere de se hospiti et sibiipsi risum. Res sane festiuo ac faceto homine digna, quaeque quo rarior, eo etiam fuerit lepidior. Pontan. ex Plutar.
Stratonicus.
Stratonicus musicus cum in Pontum nauigans, ad regem Berisadem venisset, diu apud eum moratus, voluit illinc in Graeciam adornare fugam. Verum cum id rex non vi deretur passurus: Bene, inquit Stratonicus, cogitas, ô rex, qui statueris hic manere. Quo dicto, facete suam indicabat fugam et regis interim consilium probabat, quasi ille de migran do cogitasset, et ipse, non nisi grauibus causis commotus, pararet abitum. Athenaeus.
Idem.
Se vehementer demirari aieba Sa tyrisophistae matrem, quae illum decem menses tulisset, quem nulla ciuitas decem dies ferre posset. Eras. l. 6. apoph.
Idem.
* In sacrificio tibias inflaturo inscito quodam tibicine, Bona omina rime oportet, inquit: libemus iam, atque deos precemur. Athen. l. 8.
Idem.
* Cleon citharoedus, cognomine bos, nec recte pulsabat lyram, et voce plurimum dissonabat ab eius fidibus: eum cum audiuisset Stratonicus. Asinus (inquit) ad lyram, adagium olim fuit. nunc autem dicendum, Bos ad lyram. Athen. eod. lib.
Idem.
* Quodam sciscitante. quaenam essent tutissima nauigia: rotunda, an longa? respondit, quae in terram subducta sunt. * Rhodi cum artis specimen exhiberet, applaudente nullo abiit, theatro relicto, ac dixit, Quandoquidem id vos non praestatis. quod nullius est impendij, quomodo a vobis sperare munus aliquod viritim possum? * Minnaco calceario de musica pertinacius cum ipso altercanti, animum se non aduertere dixit, propterea quod supra pedis malleolum loqueretur. Affine huic dictum est Apellis, ne sutor vltra crepidam. Athen. eod. lib.
Idem.
* Ignarum medicum dicebat, aegros quos tractaret, vno die ad inferos migrarent. efficere. * In agri Milesij oppido quodam cum variarum
page 239, image: bs239nationum miecellanei homines habitarent, omnia sepulchra peregrinorum esse ac conueuarum intuitus, facessamus hinc, inquit, puer: soli mori videntur hic alienigenae, ciues autem nulli. * Maroneae, quae ciuitas erat luxui ac compotationib diffluens, cum quibusdam potans, si per ciuitatein oculis tectis duceretur, quo in loco ciuitatis esset: cogniturum se dixit. Opertis deductus oculis, interrogantibus vbinam esset, in caupona, respondit: tanquam caupona foret tota ciuitas. * Victis Sicyone qui aduersus illum certauerant, in AEsculapij delubro trophaeum erexit, inscriptionemque hanc addidit, Stratonicus de iis qui citharam male pul sant. * Cuidam ipsum laudanti vt nonnihil muneris auferret, maiorem se mendicum esse dixit. * Pellae ad puteum accedens, an esset potu salubris aqua sciscitatus est: respondentibus qui hauriebant, illam se bibere: est igitur insalubris, ait, quia luridi essent incolae et pallentes. Athen. l. 8. vbi alia extant eiusdem Stratoniciio cose dicta, quae suis locis hoc opere continentur.
Dorion tibicen.
* In Cypro cum apud Nicocreon tem coenaret, ac populum quodpiam impensius laudaret. si voles, idem artifex, tibi alterum fabricabitur, ait Nicocreon. Tum ille, tibi potius mi hi vero hoc dato. * Tempestatem descriptam a Timotheo quodam cum irrideret, in feruente cacabo illa se vidisse dixit vehementiorem. * In conuiuio claudicantis pedis deformemsoleam quum amisisset, furi nihil (inquit) grauius imprecabor, quam vt eius pe dicalceus meus conueniat. Ath.
Theocritus Chius.
* Defuncta vxore Dioclishelluonis, parato eius causa silicernio, cum maritus simul et fleret et obsoniis se ingurgitaret, Plorare, inquit, ô miser, desine: nihil helluonatu proficies. * Idem Diocles cum alienati agri pretium in coemendis obsoniis dissipasset, feruentem piscem mandens, exutum sibi [gap: Greek word(s)] (haec vocula et palatum significat, et coelum) quaerebatur: tunc Id tibi reliquum est, inquit Theocritus, mare vt ebibas: sic maxima tria (nempe terram, coelum et mare) e conspectu sustuleris. Athen. eod. lib. 8.
Alexis poeta.
* Eum locutuleiis quibusdam ob edacitatem arguentibus ac sciscitantibus quidnam libentissime comederet, Spermologos, inquit, tostos. Sper mologus et auem significat, et blateronem ac vaniloquum. Athen.
Stratonicus.
* Aspecto Propide citharoedo Rho dio, procerae staturae viro artis indocto, inepti paucique sermonis, interrogatus qualem esse illum existimaret dixit, nullus, magnus, piscis, malus. obscure significas, primum quod esset homo nihili, deinde ampla quidem mole corporis, sed ob infantiam piscis, et prauis moribus. * Idem Mylassam vrbem cum appulisset, delubra multa, homines paucos autem intuitus, in medio foro stans: clamabat. Audite templa. Athen. eod. lib.
Anacharsis.
* Accitis in conuiuium edoctis ad risum mouendum hominibus, solus omnium non risit: post autem adducta simia in risum solutus dixit, natura quidem animal illud esse ridicu lum, homines autem arte et studio. Athen. lib. 14.
Pauson.
* Quum equum volutantem se pingendum
page 240, image: bs240conduxisset, pinxit currentem. Stomachante locatore, ridens Pauson, tabulam inuerte dixit. Hic quae supra sunt infra cernes, et non eurrere sed volutarividebitur equus Plut. li. de Pythiae oracul.
Publius Syrus.
* Quum puer ad patronum domum esset adductus, promeruit eum non minus salibus et ingenio quam doctrina. Nam forte cum ille seruum suum hydropicum iacentem in area vidisset, increpuissetque, quid in sole faceret? respondit Publius, Aquam calefacit. * Ioculari deinde super coenam exorta quaestione, Quodnam esset molestum onum: aliud alio opinante, Publius, Podagrici pedes dixit. Ob haec et alia manumissus et maiore cura eruditus, mimos componere coepit. L. Cyraldus.
Bias
* Conseruis demisso vultu moeren tibus, eo quod iam a latronibus capti essent, animaduertens quendam ex aspectu plus satis effeminatum esse, accedens inquit, Tu me emito: viro enim opus habere videris. Ille cauillo pudefactus, in turbam se abdidit. Philo, lib quod probus liber.
Diogenes.
* Dum venundaretur, in praeconem humi iacens iocabatur, ne ad praeceptum eius exurgere animum induxit, sed ei insultans. Quid sispiscem, inquit, auctionareris? Plut. de tranq. animi.
Phillippus Macedo.
* Index sedens duorum facinorosorum: vnus, inquit, fugiat ex Macedonia, alter eum insectetur. Plut. in apoph.
Aristippus.
* Petiit talentum a Dionysio, quumque rex redarguendi occasionem nactus diceret, nonne tu praedicabas, Philosophum non egeret? Da, inquit, et postea de hoc disputabimus. Cum accepisset pecuniam: An non, inquit, recte dixi, philosophum non egere? Non eget, qui quum opus est, habet vnde accipiat. Laer. li. 2. c. 8.
Diogenes.
* Hoc adagio, scopum attingere festiuiter vsus est in puerum saxa in patibulum iaculantem? Euge, inquiens, continges tandem aliquando scopum. Eras. in Adag.
Idem.
* Festiue suam Corintho Athenas ad denuo Corinthum Athenis migrationem, contulit regis Persarum, vere Susis, hyeme Babylon, aestato apud Medos commorationibus. Plutar. de virtutis profectu.
Democrates orator.
* Ascendens in pulpitum in concione Atheniensium, dixit, Ego et Athenienses, magnopere inflati, parum possumus. Plut. in politicis.
Hadrianus sophista.
Supra, de Auaritia.
Ismenias.
Canebat in sacrificiis, quumque non litaretur, is qui conductus fuerat arreptis tibiis canebat ridicule: et hoc canente, litatum est. Incusantib. autem iis qui aderant. Diuinitus, inquit contingit venuste canere. Dic ismenias ridens: At me, inquit, canente Dij voluptate capti, me mora bantur: te vero festinante illos abigere, arripuere hostiam. Pluta. lib. 2. Symposiacoen.
Philoxenus.
Coenans apud Dionysium, quum animaduerteret regi appositum piscem mullum insigni magnitudine, quum ipsi appositus esset perpusillus, pisciculum auribus admouit. Id
page 241, image: bs241factum admiranti Dionysio, causamque percontanti, In manibus inquit, est Galatea, de qua volebam ex hoc quaedam percontari: Verum negat per se aetatem quicquam ad hoc scire, sed ait proauum suum istic esse in tuo disco. qui multa posset commemorare: si liceat colloqui. Quo dicto rex facetam admonitionem intelligens, misit illi suum mullum. Eras. Rot. lib. 8. apoph.
Folemon.
Proconsul quidam torquebat praedonem: quumque dubitaret, quod supplicij genus esset de illo sumpturus. Polemon forte superueniens: lube, inquit, illum ediscere veterum scripta. Philostratus.
Anonymus.
Quum legatis nauigaturus in Asiam nauem conscendisset, et a quodam interrogaretur, Num metueret, ne naufragio eiectus a piscibus deuoraretur? Quid, inquit, metuam a piscibus, qui tot pisces deuorarim? Rot. lib. 8. apoph.
Fabius Max.
Cum Tarentum Hannibalis praesidio firmatum expugnasset, Scribe percontanti in direptione vrbis, quid de templorum simulachris statuisset? Relinquamus, inquit, Tarentinis iratos deos. Plutarch.
P. Licinius V arus.
Africano illi maiori coronam sibi in conuiuio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur: Noli mirari, inquit, si non conuenit, caput enim magnum est. Cicer. lib. 2. de Oratore.
Cicero.
Supra, de Ebrietate.
Mallius.
Serpilius Geminus coenans apud Lucium Mallium, qui Romae pictor insignis habebatur, quum videret filios illius deformes. Haud similiter, inquit, Malli fingis et pingis, et Mallius non mirum, inquit, in tenebris enim fingo, luce pingo. Erasm lib. 6. apoph.
Faustus Syllae F.
Cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet. Fuluium Fullonis filium, et Pompeium coguomine Maculam: Miror, inquit, sororem meam habere Maculam, cum Fullonem habeat. Macrobius lib. 2. cap. 2 Saturnal.
Cicero.
Caninius Rebulus Consul in Fabij Maximi demortui locum a C. Iulio Caesare substitutus, cum per vnius drei spatium fuisset consul: Cicero iocabundus dixisse fertur, Vigilantem sane habuimus consulem qui in consulatu suo somnum nunquam vidit. Macrobius lib. 2: Saturnal.
idem.
Praeterea cum hunc consulem congratulandi gratia accederent multi ex amicis, idem dixisse fertur: Maturemus, maturemus, inquam, vt ad hominem ante finem sui consulatus perueniamus Plut.
idem.
Verrem Romani castratum porcum vocant. Cum autem Caecilius quidam, Iudaeorum superstitioni adbaereus, Verri adhaereret, facete Cicero in eum iocatus dixit, Quid Iudaeo cum Verre? Plutarch.
Hannibal.
Quum Minutius Hannibalis insidiis septus in summo esset periculo, ne cum suis copus periret Fabius Maximus eius collega e monte mouens extrcitum, venit illi auxilio, multisque trucidatis hostibus ipsum
page 242, image: bs242eripuit. Quo facto, Hannibal Poenorum dux ad suos dixisse fertur facetissime, Nonne vobis saepenumero praedixi, futurum vt illa montana nubes nobis aliquando tempestarem immitteret? Plut.
Anonymus.
* Thessalus quidam interrogatus, Qui Thessalorum essent placidissinu: Qui bello, inquit, defuncti sunt. Plut. de liber. inst.
M. Lollius.
Videns Galbam eloquentissimum oratorem, omni corporis habitu carentem: Pro dolor, inquit, quam male habitat Galbae ingenium. Macrob. lib. 2. cap. 6. Satur.
Galba Parafuus.
Cum reprehenderetur, quod otiose vineret: Nemo, inquit, cogitur vt sui otij reddat rationem, sed laboris tantum transacti. Facete innuit, nullos tutius ac quietius vinere posse, quam otio deditos: eo quod facti ratio ab his nulla exigatur. Eraf. lib. 8. apoph.
Lucullus.
Cn. Pompeius non probabat in Tusculano aedificatam a Lucullo villam, quod ea aestiuae quidem inhabitationi accommo dissima cum esset, hybernae tamen parum omnino prospectum fuisset. Ad quae iucundissime magnaque festiuitate Lucullus: Num tibi, inquit, Pompei, minus habere cordis videor, quam grues, quam ciconiae, qui nesciant pro temporibus habitationem mutare? Pontanus.
Cassellus Iurise.
* Mercatori quemadmodum cum socio nauem dinideret interrogauti, respondit, Nauem si diuidis, nec tu nec socius habebitis. Macrob. lib. 2. Saturo. cap. 6.
Idem.
* Vatinius, cum gladiatorum munus ederet, obtinuerat vr AEdiles edicerent ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet. Tuuc Cassolius consultus, An nux pinea pomum esset? respondit. Si in vatinum missurus es, pomum est. Macrob. ibid.
M. Crassus Orator.
* Cum testis quidam compellatus instaret. Dic ergo, Crasse, qualem me reris? Talem, inquit, ostendens in tabula, pictum infacetissime Gallum exerentem linguam. Plin. lib. 35. capite 4.
Valinius.
Cum audisset Ciceronem gloriantem, se humeris reipub. de exilio reportatum: Vnde ergo, inquit, tot tibi varices? Macrob. libr. 2. capite 3. Saturn.
Cicero.
Infra de Honore momentaneo
Idem.
Quaerenti dein Vatinio, quod grauatus esset, domum ad se infirmantem venire: respondit, Volui in consulatu tuo venire, sed nox me comprehendit. Macrob.
Idem.
* Vatinius collo strumoso ad tribunal quippiam petebat a Cicerone praetore. Quo non concedente, sed diu consulenie: Equidem, inquit, si praetor sim non dubitarem: tum eonuersus, Atqui ego, inquit Cicero, non habeo tantum collum. Plat. in Cic.
Idem.
* Voconio occurrens, qui secum ducebat tres insigniter deformes filias, submisse ad amicos dixit, Inuito Apolline seminauit liberos. Plutarch. in apoph.
Idem.
* Quum in ea prouincia quam
page 243, image: bs243Quintus frater rexerat, vidisset clypeatam fratris imaginem, ingentibus lineamentis vsque ad pectus pictam (erat autem Quintus ipse staturae exiguae) ait, frater meus dimidius est maior quam totus. Macrob. lib. 2. Saturn.
Idem.
* Lentulum generum suum, exiguae staturae hominem oblongo gladio ac cinctum videns, Quis, inquit, generum meum ad gladium alligauit? Ma crob. ibidem.
Idem.
Coenans apud Damasippum et ille mediocri vino posito diceret: Bibite falernum hoc, annorum quadraginta est: Bene, inquit Cicero, aetatem fert: iocose delusoris verba et imposturas taxans. Macrob. lib. 2. ca. 2. Saturn.
Idem.
Cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisser Hortensius, Non intelligo haec aenigmata: Atqui debet, inquit, cum Sphingem domi habeas. Acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae. Plutarch. in apoph.
Anonymus.
* Post Mutinenfem fugam, quaerentibus quid Antonius ageret, familiaris eius respondit: Quod canis in AEgypto, bibit et fugit. Quoniam in illis regionibus constat, canes metu crocodilorum exterritos, currere et bibere. Macrob. lib. 2. Saturnal. cap. 2. vide Adagium, vt canis a Nilo.
Mun. Plancus.
Infra de mortuis non laedendis.
Anonymus.
Plancus cum in iudicio quodam molestum sibi testem destruere vellet, interrogat sutorem quendam qui astabat, quonam artificio se tueretur. Qui vrbane respondit, Gallam subigo. Est autem galla sutorium Instrumentum, quod non infacete in adulterij exprobrationem, quanquam obscure conuertit. Nam Plancus in Maeuia Galla nupta male audiebat. Macrobius lib. 2. cap. 2. Saturn.
Orbilius.
Orbilius Grammaticus insignis, cum prodiisset in reum testis, interrogatus a Galba monstruoso. quasi eius professionem ignoraret: Quidna artis exerceret? Respondit facetissime, In sole gibbos fricare soleo. Idem lib. 2. cap. 6.
L. Caecilius.
Cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant, centena sestertia, illi autemvni quinquaginta dari inssisset: Quid ego, inquit, vna tantum manu lu do: et non duabus, vt plus habere pos sim? Ibidem.
Augastus Caesar.
Cum inter Virgilium Maronem qui vbique suspirabundus obseruatus est, et Flaccum Horatium, qui oculorum lippitudine plurimum laborauit, consedisset, rogatus a quodam amicorum, quidnam ageret? Sedeo, inquit, inter suspiria et lachrymas. Sa bellicus.
Idem.
Videns multos a Cassio Seuero ac cusatos absolui, cum architectus fori Augusti expectationem operit diu traheret: Vellem, inquit, Cassius et
page 244, image: bs244meum forum accusasset. Macrob. lib. 2. cap. 4. Satur.
Idem.
Vectius cum monumentum patris exarasset, ait Augustus. Hoc est vere monumentum patris colere. Ibid.
Idem.
Audiens, inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudae orum intra bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait: Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Alludebat autem ad legem Iudaeorum, quibus suilla caro prohibita erat. Macrob. eodem loco.
Idem.
Exceptus a quodam coena satis parca, et quasi quotidiana, cum coena finita valedicens discederet, hoc insusurrauit: Non putabam me tibi familiarem. Ibidem.
Idem.
Vatinio in prima sua aetare elegan ter etiam insultauit. Conuulsus enim ille podagra, volebat tamen videri discussisse vitium, et mille passus ambulare se gloriabatur. Cui Cae sar: Non miror, inquit, dies enim aliquando sunt longiores Macrobius codem loco. Verum hoc dictum Fabius Ciceroni tribuit.
Idem.
Relata ad Augustum aeris alieni magnitudine, quam quidam eques Romanus, dum vixit, excedentem ducentis H. Scelauerat, culcitram emi cubicularem in eius auctione sibi iussit. Praeceptum autem admirantibus, respondit: Habenda est ad somnum culcitra, in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit. Macrob. lib. 2. cap. 4. Satur.
Iulia Augusti F.
Cum in gladiatorum spectaculo iuuenibus quibusdam circumdaretur, reprehensa ob id a patre Augusto, iocose respondit, Et hi mecum senes fient. Macrob. lib. 2. C. 5. Satur.
Eadem.
Cum grauem amicum audisset Iulia, suadentem, se melius facturam, sise composuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait: Ille obliuiscitur Caesarem se esse: ego vero memini me Caesaris esse filiam. Macrob. eodem loco.
Neron.
Audiens Claudum imperatorem (qui in deorum numerum ab adulatoribus relatus erat) boleto e medio sublatum esse: dixisse fertur, hactenus ignoraoi, boletum deorum esse cibum. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in vita Claudij.
V spasianus.
Cum paulo ante obitum suum cometain visum audiret, atque animaduertisset, quosdam esse qui mortis praesagium interpretarentur: Non mihi, inquit, sed regi Parthoru mortem portendit, ille enim comatus est, ego caluus sum Xiphilinus.
Idem.
Reprehendenti filio Tito, quod etiam vrinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admouit ad mares, sciscitans, Num odore offenderetur. et illo negante: Atqui, inquit, e lotio est. Suet.
Antonius Pius.
Antoninus Pius Romanorum imperator, cum Apollonium, quem Chalcide acciuerat, ad Tiberinam domum, in qua habitabat, vocasset, vt ei M. Antoninum traderet, atque ille dixisset: Non magister ad discipulum dehet venire, sed discipulus ad magistrum: risit eum, dicens: Facilius fuit Apollonio philosopho e Chalcide Romam venire, quam e
page 245, image: bs245domo sua in Palatium: Capitolinus, et Cuspinianus in consulibus.
M. Antonius.
Sentiens sibi venenum a medicis in Commodi gratiam clam propinatum. Tribuno militum signum postulanti, quam facetissime respondisse fertur: Abi in orientem ego enim iam ad occasum commeo. Xiphilinus.
Vibius Crispus.
Is fuit Vitellij luxuriosissimi imperatoris familiaris, cum autem ob nocturnas comessationes atque compotationes in tam grauem morbum incidisset, vt ad tempus Vitelliano conuiuiis interesse nequiret, postquam parumper conualuisset, ad amicos facete dixisse fertur: se omnino fuisse periturum, si hoc tempore tam grauiter non laborasset. Xiphilinus in Vitellio.
Idem.
* Rogatus, ecquis esset cum Caesa re in conclaui? respondit, Ne musca quidem. Ancipiti ioco Domitiani cofuetudinem notans, cui mos erat quotidie fibi fecretam horatium captare, nec interim aliud fere nihil ageret, nisi quod muscas captas stilo confige ret. Eras. in adag.
Hadrianus.
Cionium Commodum, iam adoptatum, cum praetura honorasset, cundemque bis consulem designasset, videns hominem minus sanum esse, saepissime dictitasse fertur: Bone Deus, in quam caducum parietem in clinauimus Spartianus, et Cuspinianus in Consulibus.
Iulius Gallus.
Iulius Gallus, Senecae frater, oum vidisser Agrippinam atque Neronem Claudij Caesaris mortem (cuius ipsius authores, tamen dolosi, fuerant) simulate deflere, Claudiique laudes decantare, dixisse fertur. Alios necatos in carcere, trahi a carnificibus in forum magnis quibusdam vncis, et deinde in fluuium proiici: Claudium vero in coelum vsque vnco a suis interfectoribus tractum esse. Xiphilinus in Claudio.
Satellius Quadratus.
* Caluisio Sabino de seruorum multitudine multa pecunia a secoempta glorianti dixit, Minori praecio totidem scrinia emisses. Idem Sabinum vt luctaretur orabat: cumque ille diceret, Quomodo luctabor homo aeger ac debilis, et vix viuere valens? Noli quaeso, inquit Quadratus, hoc dicere: aspice quos seruos habes robustissimos. Seneca, epist. 27.
Fridericus imper.
Friderico Romanorum imperato ri Amedaeus dux Sabaudiae (quem ele rus Basileae congregatus, Eugenio quarto a summo pontificatu deposito, inillius locu suffecerat. Felicemque papam quintum vocauerat) filiam, quam domi habebat viduam, iuuenem et forma praestantem in matri monium obtulit, simulque dotis nomine auri nummûm ducenta millia, si Eugenio relicto, Petri successorem appellaret. Caefar autem ad suos conuersus: Vendere, inquit, alij pontificalia solent: hic libenter emat, si reperiat venditorem. AEneas Syluius lib. 2. commentariorum de rebus gestis Alphonsi.
Martianus.
Is Nouatianus episcopus, cum Sabbatium Iudaeum Christianorum sacris initiasset, hominemque nihilominus Iudaicis deliramentis inhaerere deprehendisset, quam facete dixisse
page 246, image: bs246xisse fertur: Se multo melius fecisse si spinis, quam Sabbatio, manum imposuisset. Nicephorus Callistus, lib. 12. Eccle. histor. cap. 31.
Basilius magnus.
* Valens imperator vt eum a con stantia et orthodoxae fidei professione reuocaret, misit Demosthenem quendam hominem furibuodum et audacem, qui cum blasphemias in Basilium debaccharetur, bar barismo quodam forte lapsus est. Ad quod Ba silius risu exclamauit, vidimus et nos Demosthenem sine literis. Ad eum importunius oblatrantem ita obiurgauit, Tuum est de pulmentariis cogitare, et non diuina dogmata decoquere. Sozom. lib. 6. cap. 16.
Leonius.
Is episcopus Antiochenus, cum videret Ecelesiam in doctrina dissentire, tangens caput suum iam canum fertur dixisse: Hac niue soluta, lutum cogetur immensum. Per hoc ostendens, quod ipso defuncto, illa discordia populo generaret seditionem. Tripartit. histor. libro 4. capite 35.
Sisinius.
Nouatianorum episcopus, interrogatus a quodam, cur episcopus iam factus, bis in die lauaret? facete respondit, Quia ter non possum. Niceph. Calist. libr. 12. Eccles. histor. cap. 12.
Idem.
* Leontius eum asperis verbis excipiens dicebat, Vos Nouatiani templum habere non debetis, cum poenitentiam tollatis; Atqui, respondit Sisinius, neminem ita poenitet vt me. Illo, cuius rei? sciscitante: Quod te viderim inquit. Suidas Sozom.
Idem.
A quodam percontatus, cur candidam vestem gestaret, quae episcopum vt aliena minus deceret? Respondit: Tibi ostendendum potius est, vbinam scriptum sit, quod episcopum pulla veste vti oporteat. Idem Niceph libro 12. cap. 12. Eccle. hist.
Anonyma.
Anus quaedam cum vidisset louianum imperatorem forma quidem conspicuum, sed proceritate atque crassirudine corporis excellentem, atque ali quantulum mente etiam captum, dixisse fertur: O dij immortales, quam corpulenta est stultitia. Niceph. Callist. lib. 10. cap. vlt.
Ephraim Syrus.
Quum aliquando dies multos pro consuetudine sua ieiunio transegisset, et minister tempore cibum ei ad ferret accidit vt is ollam frangeret, Ephraim vero pudore iuxta et timore correptum illum videns: Bono, inquit, esto animo. Quandoquidem enim obsonium ad nos venire renuit. nos age ad id accedamus: et ad ollae fragmen ta concedens, comedit Niceph. Callist. lib. 9. cap. 16. Eccle. hist.
Ludonius Crassus Fr. rex.
* In praelio contra Anglorum regem Henricum, ab equite quodam vrgebatur. Eques apprehenso fraeno equi regij captum esse regem exclamabat. Ludonicus exerto gladio equirem obtruncauit, dicens, At ne in la trunculorum quidem ludo rex solus capitur. Corrozettus, de dictis et factis memorab.
Nicolaus V. Pant. Rom.
Cum ei renuntiatum esset quosdam esse Romae, qui bonos versus faceret: negauit bonos esse. Cur enim, inquit, ad me non veniunt, qui etiam poetis malis pareo? Moleste tulit homo sapiens in vrbe sua esse,
page 247, image: bs247qui literas scirent, et nescirentur. Hermolaus Barbarus in praefatione Castigationum suarum in Plinium.
Alphonsus.
Venationi admodum deditus cum percontaretur Antonium Panormitam, quinam Neapoli nobiles essent viri venandi studiosi, an item scriptores de natura canum aliquid prodidissent? Quum tu, inquit Panormit. ad latus habeas rex, rerum harum omnium prudentissimum virum, ne aliunde quaerites, quippe qui annos supra quadraginta cum hoc genere animalium sit ita conuersatus, vt noctes quoque ipsas cum canicula cubitauerit: hic tibi et canum naturas describet, et illorum instituendorum artes tradere potest. Erat autem is eques Neapolitanus, quem honoris gratis non nominauerim. Cumque his dictis subrisisset: Antonius indicauit, sub caniculae nomine vxorem illius signisicari, mulierem omnium clamosissimam, pariter et rabiosissimam. Pontanus.
Idem.
Dicebat, sibi videri eos maxime insanire, qui vxorem fugitiuam perquirerent. Significans, magnae foelicitaris esse ab improba muliere liberari. Eras. lib. 8. apoph.
Idem.
Cum audisset, Senenses, qui a bello Italico medii extitissent, in naturam partium inclinantes, postea sedato bello diuisorum militum prae dam esse, dixisse fertur, Senensibus euenisse, quod bis solet qui mediam domum incolunt, vt ab inferioribus fumo, a superne habitantibus vrina vexentur. Panormit. libro 4. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Cum a Iacobo Alamano, homine quidem Christiano, sed Iudaeis paren tibus nato, diui Ioannis aureum simulachrum venale exhiberetur, quingentorum aureorum pretio coemen dum: Non tu sane ineptus es, inquit, et maiorum tuorum longe dissimilis, discipuli et seruuli imaginem tanti aestimans, cum illi Ioannis ipsius magistrum et dominum, et regem Iudaeorum triginta non amplius denariis vendiderint? Panor. lib. 1. de reb. gestis Alphonsi.
Idem.
De improbo efflagitatore qui nullum petendi fine faceret: Vereor: inquit, ne vxorem etiam demum meam petiturus sit. Ibidem.
Idem.
Iocabundus quispiam, vel tentabundus potius, cum dixisset, ad Alphonsum de somniis autem erat disputatio, nocte praeterita somniasse, dono se ab rege accepisse sacculum aureis grauidum. Alphonsus facete respondit: An ignoras, nullam esse Christiano homini fidem somniis ha bendam? Pont.
Idem.
Cum audiret Trisponium iurisconsultum, qui deformosissimam habebat vxorem, trecentos aureos furto amisisse, ad amicos dixisse fertur: Trisponio meliusesset, si fures vxorem quam pecuniam abstulissent. Panor. de rebus gestis Alphonsi. lib. 1.
Anonymus.
Coloniae Agrippinae pictor quidam insignis sed prodigus ac piger, et ima tor vini, quam plures Christi imagines cauponibus pignori dedit, easque hoc pacto perdere qua vendere maluit.
page 248, image: bs248Interrogatus autem, cur non potius venderet? Ergo, inquit, me ludaeum quam Christianum esse mauultis AEn. Syl. li. 1. commeut. de reb. gest. Alphonsi.
Anonymus.
Alexander, qui ex ducibus Marouiae erat, egregius bibulus, cum mor tem obiisset Viennae, diemque illi (vt vocant) tricesimum in templo diui Stephani, cui praefuerat, canoni ci multique viri nobiles celebrarent, sacerdos quidam, qui sitibundus cellam vinariam Praepositurae intrauerat, vidisse se inter dolia deambulantem asserui, et ecclesiam reuersus, cum orantes adhuc compresbyteros inue nisset, Quid hic Alexandro inferias (inquit) agitis? Ille in suo templo laetus agit bibitque, vos autem siti arescitis. AEn. Syl. li. 1. comment de reb. gest Alphonsi.
Anonymus.
Quidam cum in tabernam venisset, ibidemque hospitis vxorem cum ancillis plus satis rixantem, in prandio ferre nequiret, hospes conuersus ad hominem, Ecqua, inquit, haec est tua impatientia? duos ego et triginta nanc annos huius clamores et insania dies noctesque pertuli, tuvero ne horam quidem ferre potes? Quo dicto et hominis impatientiam leniit, et vxorem ab ira in risum commouit. Adrian. Barlandus.
Ludouicus vndecim. Gall. rex.
* Audiens indoctum quendam instructissimam habere bibliothecam, dixit, Eum similem esse gibboso, qui molem in dorso portans eam nunquam aspiceret. Corrozertus, de dict. et fact. mem.
De fama bona.
Socrates.
Rogatus, quo pacto quis posset bonestam asse qui famam? Sitalis inquit, esse studeas, qualis haberi velis. Veluti si quis bonus tibicen haberi cupiat, ea praestet oportet, quae a probatis tibicinibus fieri viderit. Quemadmodum qui medendi est im peritus, non video medicus est, quod pro medico ascitus est, et vulgo medicus appellatur, ita non statim princeps est, aut magistratus, qui populi fuffragiis declaratus sit, nisi sciat artem gubernandae ciuitatis. Erasm. l. 3. apoph.
Idem.
* Pulchritudinem famae dicebat ci to marcescere ex inuidia, ceu morbo quodam. Stob ser. 38.
Epiclerus.
Interrogatus, quo pacto quis honestam famam assequi posset respon dit, Si bene vis audire, discito bene loqui: et cum bene loqui didiceris, recte facere conator, et hoc modo bonam famam acquires. Stob, ser. 3. de Temper.
Idem.
Si cupis, inquit, bene audire, disce bene dicere. Doctus autem bene loqui, da operam vt recte agas: arque sic perfrueris bona fama. Stob. serm. De virtute.
Isocrales.
Plus tibi curae sit vt honestam famam, quam diuitias ingentes liberis relinquas. Nam hae mortales sunt, illa vero immortalis. Stob. sermon. 46.
page 249, image: bs249Agesilaus.
Interrogatus, qua ratione potissimum quis astequi posset, vt apud homines honestam haberet famam? Si loquatur, inquit, quae sunt optima, et ficiat quae sunt bonestissima. Quid dici Poterat breuius? ac rursus quid absolutius? Siquidem fucis parta gloria, vr non est vera gloria, ita nec diuturna est. Plut. in Lacon. apoph.
De fama et rumore falso.
Thales.
Interrogatus ab amico quodam, quantum veritas abesset a mendacio? Quantum respondit oculi distant ab auribus. Voluit signisicare, ea non semper certa esse, quae communi fama sparguntur in dominum caterua. Fama quippe (vt Maro ait) mobilitate viget, viresque acquirit eundo. quo fit, vt falsa multoties veritati adiungantur. Veriora igitur sunt ea quae praesentibus oculis inruemur, quam quae ab aliisfalse relata audiemus. Eras. li. 8. apoph.
Stratocles.
Quum de parta quadam victoria nuntium accepisset, protinus ad populum retulit: vtique supplicatio diis immortalibus decerneretur persuasit. A liquanto post, quum certior nuntius adferretur acceptae cladis, populo indignante quod delusus esset: Ecquis, inquit, vestrûm quicquam damni accepit, quod totum hoc triduum mea opera hilares laerique fuistis? E ras. l. 6 apoph. Fulgosus li. 4. cap. 18. ex Plutar.
Phocion.
Rumor cum incerto authore obortus esset de morte Alexandri Magni, moxque Rhetores prosilirent, hortantes Athenienses vt statim bellum susciperent: Phocion expectare iussit, donec certius aliquid cognosceretur. Nam, si inquit, hodie mortuus est, cras et perendie etiam mortuus erit. Grauiter admonens, ne incertis rumoribus fiderent, et se temere in summum periculum praecipitarent, Plut. in apoph.
De fame et siti.
Socrates.
Dicere solebat, Cibi condimentum esse famem, potionis sitim. Cicero lib. 5. Tusc. quaest.
Idem.
* Arbitrari se dicebat, idcirco sues homines effectos a Circe, quod famis et sitis impatientes, vario cibo et potu nutriusset. Vlyssem autem partim Mercurij consilio, partim abstinentia sua, hoc periculo se exemisse. Xenoph. libr. 1. de dict. et fact. Socratis.
Diogenes.
In foro manibus operans, Vtinam, inquit, liceret sic perfricato ventre non esurire. Brus. l. 2. c. 41.
Anonysmus.
Apud Laconas ius, quod nigrum vocabat, cum maxime celebraretur, fertur Dionysius tyrannus, iuris ipsius gratia Laconicum emisse seruum. Et iussisse id sibi praeparari, nulla impe sae habita ratione, sed quum gustasset, indignabundos expuisse dicitur. Tum vero coquus, ô rex, inquit, hoc ius tibi sumendum est, cum te Laconice exercueris, in Eurotaque laueris. Brus. lib. 2. cap. 41. ex Cicer. lib. 5. Tusc. quaest.
page 250, image: bs250Antiphanes
* Dicebat famem omnia dulcia reddere praeter seipsam: et pauper tatem mortem esse magistram. Stob. ser. 93. vide apoph. de paupertate.
Darius.
In fuga cum aquam turbidam, et eadaueribus inquinatam bibisset, negauit vnquam se bibisse iucundius Nunquam autem, vel perraro sitiens biberat. Cicer. libro 3. Tuscul. quaest.
Artaxerxes.
Artaxerxes quum in fuga quadam direpto illius comeatu, aridis ficis et hordeacco pane pasceretur: Dij boni, inquit, cuiusmodi voluptatis hactenus inexpertus fui? Plut. in Reg. et imp. apoph.
Idem.
Artaxerxi iam siti deficienti. Peribarzanes eunuchus, quum aliud non liceret, a rustico quopiam sordidum, vtrem detulit, putris aquae cotilas octo continentem, eam aquam cum rex ebibisset, se nunquam vinum potasse iucundius, nec vllam aquam quamuis purissimum sibi visam sua uiorem, confessus est. Erasm. libro 5. apoph.
Lysimachus.
Lysimachus superatus a Dromichete in Thracia, quum seipsum totumque exercitum propter sitim tra didisset, Postquam captiuus bibisset: O dij, inquit, quam paruae voluptatis causa meipsum ex rege seruum effeci. Brus. l. 7. C. 6. ex Plut.
Ptolemaeus Lagi F.
Quum peragranti AEgyptum, comitibus non consequutis, cibarius in casa panis datus esset, negauit vllum cibum vnquam sibi visum suauiorem. Aderat enim optimum condimentum, fames. Erasm. l. 6. apoph. Cicero libro 5. Tuscul. quaest.
Stratonicus.
Ad quietem iturus, assidue iubebat puerum sibi infundere vinum: Non quod sitiam, inquit, sed ne sitiam. Athenaeus.
C. Marius.
Quum castra metatus esset aduersus Teutonas, in loco qui minimum habebat aquae, militibus dicentibus se sitire, ostendit illis flumen proxime hostium vallum lambens, Illinc inquit, nobis potus sanguine venalis est. At illi iusserunt, vt se quo vellet duceret, donec liquidum haberent sanguinem, nec totus adhuc prae siti diriguisset. Plut. in Rom. apoph.
M. Cato.
In oratione quam habuit ad popu lum tumultuantem de frumento diuidendo, ait. Perdifficile esse, ad carentem auribus ventrem verba facere. Venter quippe cibi auidus, praecepta non audit. Plut. in Catone.
Iul. Caesar.
Dicere solitus est, sibi idem esse consilium aduersus hostem, quod ple risque medicis contra morbos corporum, fame potius, quam ferro superandi. Nam medici non nisi tentatis omnibus, ad sectionem descendunt. Hic mos et hodie manet apud Italos: aduersus omne morbi genus iudicant inediam. Huic simile est, quod dicere solebat Dominus Corbulo, hostem dolabra, id est, sensim esse vincendum. Securis statim incidit, dolabra paulatim idem efficit. Eras. l. 4. apoph.
Alphonsus.
Videns rusticum quendam humi prostratum vuas comedentem auide, ad suos conuersus: Vtinam mihi, inquit, isto otio comedere Dij dedissent, Panor. li. 2. de reb. gest. Alphonsi.
page 251, image: bs251De familiaritate.
Lacides.
Accersitus ab Atralo rege, respondit, imagines eminus esse spectandas. Innuens, arctam assiduamque familiaritatem saepe minuere virtutis admirationem. Laer. l. 4. c. 8.
Cato V ticensis.
Munatio quaerenti, quod in Cypro Catonem adiens, parum ciuiliter repulsus esset, quum nihil esset negotij sed intus cum Canidio fabularetur: sic se purgauit Cato, vt diceret, Se vereri, ne iuxta Theophrasti sententiam, nimia amicitia causam aliquando daret odio. Eras. l. 5. apoph.
De fastu.
Diogenes.
* Fastus (inquit) tanquam pastor quoquo libet vulgus hominum ducit. Stob. ser 22.
Antisthenes.
Inuisens Platonem aduersa valetudine laborantem, ac visa pelui in quam vomuerat: Bilem, inquit, Platonis video, fastum non video. Solebat enim quemadmodum Diogenes. Pla tonis arrogantiam notare. Itaque quum in pompa quadam equestri, qui dam equus crebro hinnitu ferociaque spiritus excelsos testaretur, eoque vehementer a Platone laudaretur, ver sus ad Platonem: Videris, inquit, et tu bonus equus futurus. Laer. l. 6. c. 1.
Plato.
* Dicebat, sicut aerem ex vtribus quippiam infusuri exigunt, sic exhauriendam ex animis iuuenum falsam opinionem et fastum. secus enim fastu turgentes, nihil boni aut solidi admittunt. Stob.
Demetrius Phalaereus.
Hominum fastuosorum sublimitatem dicebat amputandam, et relinquendam sobrietatem. Talia enim ingenia non sunt, desperanda, sed quod redundat, recidendum est. Laertius l. 5. c. 5.
Vide apoph. de Arrogantia, et Superbia.
De fato.
Thales.
INterrogatus, quid in tota rerum natura esset robustissimum? respon dit, Fatum, cucta enim superat. Laer. lib. 1. cap. 1.
Solen.
* Dicebat, fatum mortalibus adducere mortalibus mala simul et bona. Stob. ser. 9. Sacra autem philosophia asserit, mala ex peccato, bona ex Dei gratia oriri.
T. V espasianus.
Quum a duobus clarissimi ordinis esset in ipsum coniuratum, ac facinus eo processisset, vt iam inficiari non possent, deduxit illos spectaculum, atque inter illos medius consedit, ac petitis de industria mir millonum gladiis, velut exploraturus aciem: vnu vni, et alterum alteri commisit, tanquam prouocans ad id quod moliebantur. Illis autem perculsis, et animi praesentiam admirantibus. Videtisne, inquit, principatum fato dari. frustraque tentari facinus potiundispe, vel amittendi metu? Eras. libr. 8. apoph.
Ascletario.
Ascletario mathematicus a Domitiano imperatore interrogatus, quis exitus vitae ipsum expectaret, firmauit, fore vt breui laceraretur a canib. Domitianus igitur e vestigio interfici
page 252, image: bs252illum imperat, atque accuratissime sepeliri ad artis derisionem. Sed repentina tempestate deiecto funere, semiustum eadauer canes discerpserunt, Brus. l. 2. c. 38.
Cosmus Flor. dux.
Alphonso Aragonum regi male pacatus, vir, alioqui magnus et illustris, cum Alphonso dono mitteret Titi Liuij libros vtique praeclaros, reclamatum est a medicis, qui aderant, ne per immortales deos librum attrectaret, ab hoste missum, veneni suspectum. Rex prima facie visus est, medicis assentiri, illis animo illudens. Nam cum Liuius in medio constitutus esset, illum manibus accepit, legit et euoluit. Subinde medicos, qui continue aduersarentur, rogitans, vt desinerent ineptire. Regum quidem animas non priuatorum libidini subiectas esse, sed sub Dei cura et tutela, sacras laetasque agere, inquiens. Panorm. li. 6. de reb. gest. Alphonsi.
De fauore.
Orontes.
ARtaxerxis regis gener, quum ab irato rege reiectus, et condemnatus esset: Quemadmodum, inquit, supputatorum digiti nunc infinitum numerum, nunc vnum tantum possunt ponere: sic regum amici nunc quiduis pollent, nunc quam minimum. Olim digitis subducebatur ratio, quemadmodum nunc caleulis. Plut. in apoph. Regum.
Solon.
Supra titulo de Amicitia regum et principum.
Iulius Caesar.
Postquam Publius Mimus in scena superasset omnes, et in his Laberium, ita pronunciauit. Fauente tibi Caesare victus es Laberi a Syro. Publius enim condirione seruus, natione Syrus erat. Longe a tergo relinquitur, qui fauente iudice superatur. Eras. l. apoph.
De fauore, arte et largitionibus captato.
Dionysius iunior.
Se multos quidem alere liberalium artium doctores dicebat, non quod illos admiraretur, sed quia per illos ipse aliis admirationi esse vellet. Scie bat, populu de illis, tanquam de viris ornatissimis, magnifice sentire, et hac persuasione callide abutebatur, ad conciliandum sibi multitudinis fauorem. Simili arte hodie fortassis principes quida alunt in palatiis suis viros eruditionis et sanctitatis opinione venerabiles, vt populus arbitre tur horum consiliis geri pleraque. Eras. lib. 5. apoph. ex reg. et imp. apoph.
Darius.
Supra de Clementia, et infra de re gno virtute stabiliendo.
Philippus.
Alexander Magnus cum fauorem suorum ciuium sibi conciliare cuperet, largitionibus eos corrupit. Verum cum haec fama ad Philippum parentem delata esset, filium illico accer sit, et grauiter his verbis obiurgauit: Quae te malûm, ô fili, ratio in istam spem induxit, vt eos putes tibi fauere quos pecunia tibi deuinxisti? Plut. in apoph.
Glaucia et Libo.
Celebratur Glauciae dictum in Metellum, Villam habes in Tiburte, cortem in palatio. At cors villae solet esse contigua. Notauit autem illum, quod multos sibi cibo largitionibusque deuinciret. Idem aliis
page 253, image: bs253verbis Libo obiecit Galbae. In corte aluntur animalia domestica. Eras. li. 6. apoph.
Anonymus.
Quidam dixit, eum qui primus populo Romano dedit epulum et congiarium exitij causam illi fuisse. Vnde Caesar Augustus cogitauit aliquando de tollendis huiusmodi largitioni bus. Insincerus fauor est, qui donis emitur: quae si minuas, ingens murmur: si tollas, seditio grauius oritur. Eras. l. 6. apoph.
Consule apopht. de Benignitate, et Beneuolentia, Humanitate, etc.
De feriis et diebus festis.
Diogenes.
LAcedaemone peregrinum quendam conspiciens sese studiose ad festum diem componentem, Quid facis, inquit? An non quilibet dies viro bono festus est? Sensit, hunc mun dum esse phanum Deo dignum, in quo constitutus homo semper honeste, velut in conspecta numinis omnia cernentis, versari deberet. Detorsit huc prouerbium quo dicitur, Pigris semper esse festum. Laer. l. 6.
Antisthenes.
Interrogatus, quid esset dies festus? Gulae irrita mentum, et luxuriae occasionem esse dixit. Stob. et Max. serm. 27. Antonius in Melissa, part. 1 serm. 39.
De fide seruanda.
Anaxarchus
CVm a Nicocreonte grauiter tor queretur, vt conscious proderet, post multa in tyrannum conuitia, linguam sibiipsi dentibus abscidit, commanducatam in tyranni faciem expuit, his prius verbis emissis: Non erit haec corporis pars tuae ditionis. Voluit vir constantissimus, potius sibi ipsi amputare linguam, et perire penitus, quam non seruare silentij fidem. Laer. l. 9. ca. 10.
Zeno Eleates.
Accusatus quod in perniciem Nearchi tyranni coniurasset, ductus ad tormenta vt coniuratos proderet, indicauit eos qui tyranno omnium ami cissimi erant, neglectis consciis: qui postquam poenas dedissent, interrogatus a tyranno, num quis praeterea occidendus superesset? Tu solus, inquit, Reipub. pernicies superes, quibus dictis, dentibus linguam abscidit, et in tyranni faciem expuit. Maluit enim mori quam indicare eos qui occiso tyranno saluam cuperent esse rempublicam. Laer. li. 9. c. 5.
Eurycratidas.
Percontanti cur Ephori per singu los dies de conuentis et contractibus ius dicerent? Vt inter hostes etiam, inquit, mutuam fidem inueniamus. Maiore Reipublicae discrimine pacta violantur in bellis: sed illic quoque violantur ab his, qui domi consueuerint fallere. Plut. in Laconicis apoph.
Alexander.
Quidam cum rupem teneret inexpugnabilem, vt putabatur, semet Alexandro dedidit: at Alexander non solum eius ditionis principem esse iussit, verum etiam addidit, dicens: Hic homo mihi videtur sapere, qui se maluit bono viro, quam loco munito concredere. Et sic fidem hosti sanctissime seruare voluit. Plutarch. in apoph.
Hanno et Ro. Coss.
Amissa nauium classe prope Siciliam
page 254, image: bs254insulam omnium fertilissimam, Carthaginenses de pace cum Roma nis ineunda consultabant. Hamilcar cum negaret seiturum esse ad consules Romanos, timens ne idem accideret ipsi a populo Romano, quod Poeni fecerant Cornelio Asinae con suli Romano (qui contrarius gentium catenis vinctus est) Hanno fidem Romanorum considerans, profectus est in vrbem vt pacem impetraret, qui dum liberius legationis suae rationes exposuisset, a tribuno audiuit: illi posse accidere, quod accidisset Cornelio consuli. Verum cum vterque consul tribunum compescuisset, responderunt: isto metu Hanno te fides nostras ciuitatis liberat. Eras. lib. 6. apoph.
Fabricius.
Pugnaturus contra Phyrrhum regem, a medico regis epistolam acce pit, qua promittebat se regem veneno necaturum esse, si iuberet. Verum eam epistolam misit Fabricius ad hostem crudelissimum, et admonuit vt sibi caueret ab insidiis potius amicorum quam hostium. Quis non admiretur Fabricij erga hostem immanis simum fidem, quem amice monuit vt tute periculum cuitaret? Secus faciunt hodie duces qui clam insidias hostibus struunt, contra iustitiam, fidem et omnem ae quitatem, vt victores etiam ex coempta victoria domum gloriabundi redeant. Valerius Maxim.
Cicero.
Dicente illi Metello, plures testimonio peremisti, quam patrocinio seruasti: Nempe, inquit Cicero, plus est mihi fidei quam eloquentiae. Plut.
Pontius Centurio.
Captus a Pompeij socero Scipione, cum isto modo ci salus daretur, si se futurum Cn. Pompeij militem affirmasset, ita respondit: Tibi quidem Scipio gratias ago, sed mihi iniusta conditione vitae non est opus. Maluit autem Pontius mori, quam fidem Ceasari datam frangere. Bruson. lib. 2. cap. 35.
Alphonsus.
Saepenumero dicere solitus est: Tantum valere ad fidem debere principum verbum simplex, quantu priuatoru hominum iusiurandum. Turpissimum enim est fidem fallere, in regibus vero longe turpius. Pan. lib. 1. de Alphonsi reb. gest.
De fiducia sui.
Themistocles.
Cvm Eurybiades baculum sustulisset in Themistoclem obstrepentem: Percute, inquit, sed tamen audi. Praesens animus, et suo fidens consilio. Plut. in Graec. apoph.
Epaminondas.
Postquam Alexandrum Pheraeorum tyrannum Thebanis infensum, Athenienses sibi fecissent amicum ac socium, isque pollioeretur illis, se perfecturum vt minam carnium emerent semiobolo: videlicet significans, se immensum numerum pecudum ac iumentorum adducturum e praeda: Epaminondas. At nos, inquit, Atheniensibus ad coquendas istas carnes ligna gratis suppeditabimus. Nam syluas ipsorum succidemus, si se plus satisadmisceant nostris negotiis. Plu. in apoph.
Xerxes.
Cum importarentur ad eum Atticae cariae venales, negauit se illas esurum, donec regione potitus esset, quae
page 255, image: bs255illas ferret. Tam ingens erat ex celsi pectoris fiducia. Plut. in apoph.
Fabricius.
Phyrrho hortanti vt apud se ageret, imperij socius futurus: Ne tibi quidem istuc expedierit, inquit, Nam si Epirotae nostrûm vtrunque pernorint, mihi regi quam tibi parere mallent. Plut. in apoph.
Scipio Maior.
Cum obsideret oppidum humili loco situm promi nente illine Veneris templo, iussit illuc profiteri va dimonia, tanquam tertio post dic ius ibi redditurus. Et quod se facturum praedixit, fecit vrbe capta, tanta erat fiducia victoriae. Plut. in apoph.
Sylla.
Cum ad sociale bellum magnis cum copiis missus esse circa Limernam, e vasto terrae hiatu magnus ignis emicuit, cuius flamma ad coelum perueniens constitit. Id vates interpretati sunt, quod vir bonus, aspectu eximius et admirandus principatu adeptus, praesentibus turpis ciuitatem liberaturus esset. Hoc audito Sylla. Ille, inquit, ego sum. Nam illi erat pe culiare comam habere auream, ignisque concolorem: nec se ait suae virtutis pudere, qui res tam multas, tamque praeclaras gessisset. Plutare in Sylla.
Idem.
Cum Athenienses ad eum duos tresue misissent de pace acturos, atque illi nihil adferrent quod ad incolumitatem ciuitatis faceret, sed Theseum, Eumolpum, et res aduersus Medos gestas verbis inanibus iactarent: A bite, inquit, ô beati, istasque orationes vobiscum referre, non enim discendi cupidus huc missus sum a populo Romano, sed vt rebelles subuertam Plut. in Sylla.
M. Crassus et Parth. legati.
Cum Parthi denuntiassent Crasso per legatos, vt suae aetati consulens, a bello abstineret, iam sexagenarius, respondit, in Seleucia istis mandatis responsum dabimus. Hic Agidis legatorum vnus sublata manu mediam palmam ostendens: Prius, inquit, in hac manu nascentur setae, quam tibi Seleuciam conspiciendi sit futura potestas. Plutarchus in Crasso.
Iul. Cesar
Cum Romae maximi pontificis dignitatem ambiret, competitore Qu. Catulo, primae apud Romanos dignitatis ac potentiae viro, matri ipsum ac fores deducendi, Hodie, inquit, ô mater, aut pontificem maximum habebis filium, aut exulem Excelsa indoles, omnisque repulsae impatiens. Plutarchus in Roman. apoph.
Pompeius
Quibusdam se videre negantibus quomodo posset Caesaris impetum sustinere, hilari vultu vetuit illos hac de re esse solicito. Nam simulac inquit, solum Italiae pede pulsauero, exilient affatim equestres pedestresque copiae. Praesens quidem animus, si fortuna respondisset. Plutarc.
Anonymus.
Maximinus quum nimium fideret corporis viribus, quidam in thea tro ipso praesente Graecos versus recitauit quorum haec est sententia:
Elephas grandis est, et occiditur.
Leofortis est, et occiditur.
Tigris fortis est, et occiditur.
Caene multos, si singulos non times.Qui ab vno non potest occidi, a multis occiditur, Capitolinus.
page 256, image: bs256De fiducia artis.
Antigenidas.
CVm scite canens populo minus probaretur: Mihi, inquit, cano et Musis. admonens, prorsus esse contemnendum, imperitae multitudinis iudicium, quum artis abunde magoum praemium sit ipsa conscientia. Eras. l. 6. apoph.
Anacharsis.
Cum ex patria Athenas ideo profectus esset, vt apud Solonem philosophiae studiis animum excoleret: reuersus in patriam, leges Scytharum iuxta consuetudines Graecorum formare voluit, ob quam causam a fratre in Venatione occisus est. Verum cum iam moreretur, in haec verba prorupit: Ego ob cruditionem meam incolumis e Graecia dimissus sum, et nunc per inuidiam, in propria mea patria trucidor miser. Laert. libro. 1. cap. 9.
Euripides.
Quum populus Atheniensis tumultuaretur, offensus sententia quadam in illius tragoedia, quae tum agebatur et authorem effla gitaret vt eam mutarem, progressus in scenam dixit, Se vt populum docerer, non vt ab eo disceret, fabulas solere componere. Eruditio sibi conscia cotempsit multitudinis iudicium. Eras. l. 6. apoph.
Idem.
Apud Alcestidem tragoediarum scriptorem aliquando questus est, quod summo tridui labore adnixus. non potuisset nisi tres versus absoluere. Contra Alcestidi glorianti, quod ipse perfacile centum absoluisset vno die: At tui, inquit, ad triduum modo mei in omne aeuum duraturi sunt. Eras. l. 6. apoph.
Collige quaedam huc spectantia, de Eruditionis fructu.
De fiducia et abusu Potestatis.
Dionysius.
Cvm obiorgaret filium, quod ciuis cuiusdam Syracusani vxorem stuprasset, cum hoc tam indignum facinus a parente suo nunquam vel vidisset, vel audiuisset etiam ab aliis: respondit filius: Verum est pater, hoc abs te nunquam audiui: sed id accidit, quod nunquam patrem regem habuisti. Ad quem pater: Nec tu quidem mi fili, nisi haec facere desinas, vuquam habebis filium regem, Quod mox contigit. Nam cum Dionysio seniori filius successisset, haud multo post ob indigna facinora Syracusis pulsus est. Fulgosus libro 7. cap. 2.
Antuninus Imp.
Cum pecuniam multam partim a plebe, partim etiam a senatoribus mious atque vi extortam profudisset, obiurgatus a matre quae aliquam pecuniae partem in alium vsum conferre conabatur: Desine, inquit, solicita esse de pecunia, et ostendeus gladium nudatum: Quandiu hunc habebimus, nihil deerit nobis. Fretus enim sua potentia, nihil in toto imperio esse sibi ipsi persuadebat, quod armata manu rapere non posset. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in Antotonino.
Idem.
Idem quum propter nefaria quae dam facinora se a senatu contemui animaduerteret: Certo, inquit, scio vos rebus a me gestis minime contentos
page 257, image: bs257fore: propter ea in armis sum, habeoque apud me milites, vt possim rumores, qui sparguntur de me, contemnere. Dion, et Xiphilinus.
De senectutis siducia, vide apopht. de Senectute.
De fiducia meritorum.
Socrates.
QVum iudices inter se discreparent, qua poena dignus esset Socrates: Ego, inquit, ob ea quae feci dignum me censeo, qui ex publico alar in Prytaneo. Nam hoc honoris habere solebant, qui praeclare de Republica fuissent meriti. Cicero li. 1. de Oratore.
Epaminondas.
Quum Lacedaemone reuersus, cum suis commilitonibus capitis postularetur, eo quod praeter legem Boeoticae praefecturae menses quatuor addidisset, iussit vt duces in ipsum reiicerent crimen, tanquam vt compulsi. Ipse autem pro se dixit, non habere se sermones factis meliores. Sentiens, ipsas res gestus reo patrocinari debere. Quod si, inquit, omnino aliquid dicendum est apud iudices, peto vt cum me occiderint, columnae damnationis titulum ascribant, quo Graeci videant, quod Epaminondas Thebanos nolentes coegerit, Laconicam, quae per quingen tos annos capi non poterat, ac Messenam incoluerat, annis 230. igni ferroque populari: tum Arcades inter se confiliare, resque illorum com ponere: denique Graecos libertati restituere: Haec enim omnia sub ipso gesta erant. His auditis, discesserunt iudices, et calculos de illo ferre non potuerunt, Plut. in apoph.
Scipio maior.
Scipioni Senatus decreuerat, vt pe cunias sumeret ex aerario, at quum quaestores aerarij negarent se eo die aperturos, ipse (inquit Scipio) aperiam, quando mea causa clauditur, qui tanta pecuniarum vi repleuerim aerarium. Vacua non clauduntur, ideo Scipio per iocum dicebat, sibi hoc laboris suscipiendum, vt aperiret, qui fuisset in causa vt tam diligentes clauderetur, vt quaestores diei spatium quaererent ad recludendum. Exemplum ingentis siduciae meritis quaesitae. Plut. in apoph.
Idem.
Quum a Petilio et Quinto tribuno pleb. multis nominibus accusaretur apud populum Romanum, nihil ad crimina respondit. tantum hoc dixit: Hac die Quirites Hannibalem et Carthaginem deuici, proinde ascendo in Capito lium Ioui opt. maxim. sacrificaturus. Si quis de me suffragium ferre velit, ferat, Haec loquutus, ascendebat ad Capitolium, relictis accusatoribus, nondum perorata causa. Tantum valet egregiorum in rempublicam meritorum fiducia, vt repente iudicij vigor versus sit in orationem, et reus pro supplice egerit triumphantem. Plut. in apoph. et Plin. iunior de Viris illustribus.
De filiis, siue liberis.
Agesilaus.
Cvm miro esset affectu erga liberos suos, dicitur aliquando arundine pro equo conseensa, vna cum pueris lusisse domi. Id ex amicis illius quodam vidente, roganit,
page 258, image: bs258ne cui hoc quod viderat diceret, priusquam ipse quoque liberorum parens factus esset. Festiue subindicans, eum lusum nequaquam lenitatis, sed amoris fuisse. Plut. in Laco. apoph.
Croesus.
Quum Cambyses se cum patre Cyro conferrer, amicis illum patre praestantiorem affirmantibus: Croesus respondit, illum nondum patri aequandum, qui nondum reliquisset filium. Sentiens, et hoc esse non infimum erga rempublicam meritum, si non solum ipse te praestiterisi egregium virum, sed aliquem tui similem gignas, educesque patriae. Erasm. lib. 6. apoph.
Caesar.
Quum Romae videret peregrinos quosdam locupletes, canum ac simiarum catulos in gremio circumserentes, eosque habere in deliciis, percontatus est. Num apud illos foeminae parerent liberos. Sentiens, nullos catulos esse iucundiores infantibus. Plut. in vita Periclis, tametsi non indicat, cuius Caesaris hoc dictum sit: suspicor esse Augusti.
Antoninus Pius.
Biduo priusquam moreretur, admissis amicis, aperuit sententiam suam de filio, eandem quam Philippus de Alexandro, dicens: Se aequo animo mori, cum filium relinqueret. Capitolinus.
De filiorum pietate in parentes.
Thales.
Filios subinde admonebat, vt parentibus benefaceret, his verbis: Quale praemium rependeris parentibus tuis, tale a liberis tuisexpectato, Laert. lib. 1.
Pittacus.
Filium admonens, ne cum patre in iudicio litigaret, his verbis vsus est, Si patre iniquiora dixeris: damnaberis: sin aequiora, vel ob istud damuari dignus es. Stob. ser. 177.
Telecrus.
Cuidam nuntianti, patrem de eo male loqui: Nisi inquit, illi dicendum esset, haudquaquam diceret: Maluit in se transferre culpam, quam committere vt pater quicquam temere loqui videretur. Habes et pietatis simul et modestiae exemplum. Plut. in Lacon.
Idem.
Percontanti, quare mos esset apud Spartanos, vt inuenes assurgant senioribus: Vt, inquit, assueti honorem habere nulla propinquitate iunctis, magis honorent parentes. Optima ratio consuefaciendi ad debitum of sicium, si vltra quam debetur doceamur praestandum. Veluti si quis assue scat cum vxore verecunde casteque conuiuere, multo minus improbus erit apud alienas. Plut. in Lacon.
Agis.
Agidem vltimum regem Laconum huius nominis, cum rogassent parentes, vt sibi in re quapiam iniuste adesset, recusauit aliis aliquandiu. Verum cum instarent, hunc in modum respondit? Donec essem apud vos, nullum omnino tenebam iustitiae scientiam. Verum vbi me patriae tradidistis, patriaeque legibus, conabor huic magis obtemperare quam vobis. Plut. in Laco. apoph.
Scythae.
Dario totius regni viribus subinde
page 259, image: bs259impetum faciente, Scythae paulatim cedentes, ad vltimas solitudines peruenerant. Interrogati tandem ab eo, quem fugiendi finem essent facturi? responderunt se nec agros nec villas, nec vrbes, pro quibus dimicarent, habere: caeterum cum ad paren tum suorum monumenta peruentum esset, tum denique sciturum Darium, quomodo Scythae solerent praeliari. Eras. 6. apoph.
Alexander.
Cum sibi multa de matre scripsisset Antipater: Ignorat. inquit, Autipa ter matris vnicam lachrymam multarum calumniarum epistolas delatu ram esse. Plut.
Demetrius Phalereus.
Admonebat adolescentes, vt in so litudine seipsos, in via obuios, et domi parentes diligenter reuererentur. Laert. lib. 5. cap. 5.
Epaminondas.
Ex omnibus quae praeclare et honeste gessisset in vita illud sibi dicebat esse iucundissimum, quod vtroque parente viuo Leuctrica pugna vicisset Lacedaemonios. Vir pius non tam sibi gratulatus est eam obtigisse gloriam, quam hanc voluptatem ex se contigisse his, quibus vitam suam acceptam ferebat. Plutarch. in apopht.
M. Cato.
Adolescens quidam patris vita defuncti inimicum mox in ius vocauit, vltusque est. quem Cato obuium comiter amplexus, Sic oportet, inquit, non agnis hoedisve, sed e malorum lachrymis ac damnationibus parentum exequias celebrare. Eras. libr. 5. apoph.
Coriolanus.
Cum merito iratus ingrato populo Romano, exitium vrbi moliretur, nec a legatis, nec a sacerdotibus exorari posset: Veturia mater vna cum vxore filij ac liberis in castra venit. In cuius complexum quum accurreret Coriolanus: Sine, inquit illa, prius sciam, vtrum ad, hostem an ad filium venerim, et vtrum captiua an mater in castris tuis sim. Haec aliaque quum dixisset, matrem complexus: Expugnasti, inquit, et vicisti iram meam. Patria te, quamuis mihi merito inuisam, huius precibus dono Liuius.
Anton. Geta.
Quum Antonini Getae pater Seuerus destinasset omnes diuersarum partium occidere, inter suos dicere solitus est: Hostes vobis eripio. adeo consentiente Bassiano, vt liberos etiam illorum suaderet necari, Geta puer interrogauit, quantus esset occidendorum numerus? eum quum pater edidisset, rogauit, num isti haberent parentes ac propinquos? quum responsum esset, Habere, et quidem multos: Plures ergo, inquit, in ciuitate tristes futuri sunt, quam laeti, quod vicimus. Valuisset corda tum pueri dictum, nisi quorundam crudelitas obstitisset. AElius Spartianus.
De filiorum impietate in parentes.
Solon.
Interrogatus, cur nullas leges aduersus eos qui parentes verberassent constituisset: Quod nullos, inquit, tales exstituros existimabam. Anto. in Melissa, parte 2. ser. 11. Max. sermone 23.
Diogenes.
Ad eum qui patrem despiciebat.
page 260, image: bs260Non te pudet, inquit, eum contemne re, cui debes hoc ipsum quod tibi places? Dicti gratia sita est in allusione contrariorum. Pugnant inter sese, despectui esse, et sibi placere. Laert. lib. 6.
Plato.
Videns quendam erga patrem suum fastuosius agere: Non desines, inquit, adolescens illum contemnere, cuius gratia altum sapere vis? Stob. ser. 77. et Max. ser. 33.
De filiorum abdicatione.
Aristippus.
Incusante quodam, quod filium sic abiiceret, negligeretque, quasi ex ipso natus non esset: An non, inquit, et pituitam et pediculos e nobis natos, velut inutiles, procul a nobis abiicimus? Sensit, eos non habendos pro filiis, qui nihil haberent alioqui, quo se parentum affectui commendent, nisi quod ab ipsis progeniti sint. Ita senex in comoedia: Tantisper te volo meum, dum id quod te dignum est, facis. Laert. lib. 2.
anonyma.
Lacaena quaedam, filium qui profectus in militiam, in acie loco fugerat non tantum vt ignauum et inobedientem abdicauit, sed occidit penitus. De qua hoc extat apud Plutarchum in Lacaenarum apophtheg. epi gramma.
Germen iners ab eas ad tartarae, teque perosus.
Eurotas, ceruis nec det aquam timidis.
Ignauus catulus, mala sors, hinc vade suborcum.
I Sparta indignus, quem nec ego peperi.Damatriae.
Cum filium haberet, qui se in bello non strenue gessisset, domum re deuntem non abdicanit tantum, sed occidit etiam: dicens, Nequaquam conuenire, vt ex fortissimis parentibus natus filius, ignauus superstes esset. Plut. in Lacaenarum apoph.
Teleutia.
Quum Chij exules venissent Spartam, quam plurimi multis nominibus incusabant Paedaretum, Eos ma ter Teleutia ad se accersit. ex his vbi cognouisset, quae filio obiicerent, videreturque filius in culpa esse, scripsit illi in hunc modum: Mater Paedaro. Aut melius viue, aut illic mane. Virago mortem minata est filio, ni mores corrigeret suos. Plutarch. in apoph. Lacaenarum.
Alexander.
Reprehensus ab vxore, quod filium inutilem abdicasset, diceretque ex eo esse, cum expuisset in terram, Et hoc, inquit, ex me est, at non vtile. Max. serm. 23.
Augustus Caesar.
Iuliam filiam ac neptem relegerat: deinde Agrippam, prius adoptatum, post ob sordidum ac ferox ingenium abdicatum. Ad omnem horum mentionem solebat exclamare versu Homerico:
[gap: Greek word(s)] . id est.
O vtinam coelebs vixissem erbusque perissem.Nec aliter illos appellabat, quam tres vomicas, seu tria carcinomata sua. Suorum, enim mortem leuius ferebat, quam dedecora. Quin et testamento cauit, ne si quid accidisset Iuliae filiae et nepti, sepulchro suo inferrentur. Erasm. li. 4. apoph. ex Suetonij Augusto.
page 261, image: bs261De fine vbique spectando.
Agesilaus.
AVdiens quendam Persarum regis adhuc iuuenis admirari felicitatem, respondit. Nondum vitae finis adest, vir optime. Nam ne Priamus quidem quum eius esset aetatis erat infoelix, qui tamen misere iam senex in Troiano incendio extremum clausit diem. Plut. in apoph.
Epaminondas.
Interrogatus, quem arbitraretur ducem praestantissimum: seipsumne, an Chabriam, an Iphicratem? Id inquit, iudicatu perdifficile est, donec viuimus. Alludit ad Solonis dictum, qui finem hominis vbique spectabat. Quam diu enim viuit homo, potest ad meliora proficere, et ad deteriora degenerare. Plut. in apoph.
Fridericus imper.
Percontatus aliquando quid homi ni optimum possit contingere? respondit, Bonus in hac vita exitus. AEneas Syluius lib. 4. commentariurum in Alphonsi res gestas.
De foelicitate.
Thales.
CVidam quaerenti quis esset foelix? Qui corpore, inquit, sanus est, animo eruditus, siue castigatus. Cupiditates enim animorum morbi sunt. Laertius lib. 1. cap. 1.
Anaxagaras.
Ab homine quodam male sano in terrogatus, quinam foelices essent? re spondit, Nemo sane exiis quos tu foelices existimas, sed is quem tu miserum credis. Val. Max. lib. 7. cap. 2.
Diogenes.
Vnicam foelicitatem esse existima bat, qua fieret vt reuera laetemur, nec vnquam tristemur, quocunque in loco aut tempore. Stob. ser. 101.
Idem.
Veram foelicitatem esse dicebat, quae faceret vt mens et anima in perpetua tranquillitate hilaritateque col locentur. Stob. serm 101.
Ariston.
* Vt nihil iuuat (inquit) aegrum lectus quem pedes aurei fulciunt? sic neque stultum foelicitas exterua. Sto baeus serm. 101.
Demecritus.
Eum foelicem esse dicebat qui cum exiguis pecuniis hilaris esset. Infoelicem autem, qui inter magnas opes tristaretur. Stob. ser. 101.
Socrates.
Interrogatus quid esset foelicitas? Voluptas, dixit, quem poenitudo nulla sequitur. Stob. 101.
Idem.
Interrogantibus quinam essent foe lices? respondit: Illi qui mentem bonam et rationem possident. Stob. ser. codem.
Idem.
* Polus quidam ab eo sciscitabatur, vtrum magnus Persarum rex foelix esset? Nescio inquit, an eruditione et institia sit instructus. In hoc enim hominis foelicitas consi Rit. Et miser homo est, si iniustus. Plato in Gorgia.
Plato.
Rogatus a Cyrenensibus vt ipsis leges scriberet, ac Reipublicae statum componeret, recusauit dicens: Perdifficile esse condere loges tam foelicibus: indicans, eos non facilo parere salubribus monitis, qui successu rerum elati, sibi foelices viderentur. Laer. l. 3.
page 262, image: bs262Antisthenes.
Rogatus quid esset mortalibus beatissimum? Foelicem, inquit mori. Haec sententia consentit cum illa Solonis: Qui foeliciter absoluit vitam, huic nihil sinistri potest accidere, quod foelicitatem aegritudine aliqua contaminet. At quibus res sunt secun dae, ij nihil magis Optant quam diutur nam vitam. Laert. lib. 6. cap. 1.
Solon.
Croesus Lydius rex omnium ditissimus, accitum ad se Solonem, in congressu rogauit, An quis esset se foelicior? Cui Solon, Tellum ciuem suum foeliciorem, qui filios habuerit pro batissimos, et pro patria fortiter occubuisset, dixit. Croesus autem, putans Solonem omnium vrbanitatum expertem, iterum contendit: Num post Tellum, alium beatiorem nosset? Cleobem dixit, et Bitonem, Argiuos, qui mirifico inter se amore, tum sum ma in matrem obseruantia se foeliciores esse ostenderant. At Croesus iratus, interrogauit etiam, an in beatorum numerum non merito repone retur? Solon respondit: Nondum te foelicem praedicamus. Adhuc enim es in fortunae et affectuum potestate. Quam primum autem mortuus fueris, tum demum videbimus quam foelix fueris. Plut. in Solone.
Demetrius Cynicus.
Dicere solebat, nihil sibi videri in foelicius eo, cui nihil in vita accidisset aduersi. Non licuit enim illi se experiri vt ex voto illi fluxerint omnia vt ante votum: male tamen de illo dij iudicauerunt. Indignusque visus est, a quo vinceretur aliquando fortuna quae ignauissimum quemque refugit. Senec. li. quare bonis mala accidant.
Iamblichus.
Foelicem eum esse dicebat, qui Deo, quatenus fierl potest, similis fue rit, perfectus, simplex, purus, et separatus ab humana vita. Stob. ser. 101.
Sylla.
Sylla cognomento Foelix, inter foe licitates suas, duas praecipuas ducebat: alteram, quod Pium Metellum haberet amicum: alteram, quod vrbem Athenarum uon subuertisset. Plut. in Ro. apoph.
Vide apophth de Beatitudine vena, et Fortuna.
De foenore.
Pittacus.
* QVaesitum vbique lucrum inexplebile esse dicebat. Stob. serm. 10.
Periander.
* Dicebat quaestum turpem esse gra uem thesaurum. Eod. ser.
Socrates.
* Interrogatus, quinam auari essent? qui turpia venantur, inquit? et necessarios amicorum negligunt. Eo. ser.
Polianus.
* Foeneratores pecunias habere et non habere dicebat. Nam dum omnia ad vsuram trahunt, nihil habent, et quod habent alius habet. Ibid.
Vide apoph. de guaritia, Iniuslitia, Lucro et Vsura.
De forma et pulchritudine corporis.
Bion.
FOrmam dicebat esse bonum alienum. Sentiens, extra hominem esse, quod ipse sibi nec dare potest, nec tueri datum. Animi bona vere nostra sunt. Laert. lib. 4. cap. 7.
Zeno Cittieus.
Formam aiebat esse vocis florem: aut contra, quemadmodum ab aliis
page 263, image: bs263refertur, Vocem esse formae florem. Nam loquentis orationem commendat forma, et rursus oratio composita gratiam addit formae. Laer. l. 7. C. 1.
Idem.
Dicenti formoso cuidam, non videri sibi amaturum sapientem: Nihil ait, vobis formosis est infelicius. Bruson lib. 2. cap. 44.
Socrates.
Vocabat formam modici temporis tyrannidem. Bruson. lib. 2. ca. 44.
Plato.
Cum exprimere tentaret, quidnam forma hominis esset? Naturae priuilegium vocauit. Brus lib. 2. cap. 44.
Diogenes.
Formosum adolescentem formae causa amari conspicatus dixit: Quin operam das adolescens, vt corporis amatores ad animam transferas? Antonius in Melissa. ser. 60. par. 1. Hoc autem Stob. ad AEsopum refert.
Idem.
Conspecto adolescente mollius compto, dixit: Si viris quidem te ornas, infelix cs: sin mulieribus iniustus. Ant. in Meiissa, par. 1. ser. 60.
Idem.
Speciosa scorta reginas appellabat, multos enim facere, quae perceperint. Stob. ser. 63.
Aristoteles.
Aristoteles cum adolescentem se comere vidisset: Non erubescis, quod cum natura te virum fecerit, tu teipsum ef foeminas? Ant. in Meliss. part. 1. ser. 61.
Idem.
Cum iuuenis quidam facie formo sus, sed moribus petulans, inter alia conuitia ei diceret: Si tam exosus essem ciuibus, vt tu es, laqueo vitam finirem, respondit: Ego vero laqueum mihi inferrem, si ita me ciues amarent vt te. Notauit autemado lescentis petulantiam Aristoteles, cui ostendebat quam turpiter ob tam Insignem corporis formam a ciuibus adamaretur. Antonius in Melissa, parte 1. ser. 60.
Idem.
Percontanti quî fieret, vt cum formosis diutius ac lubentius confabulemur? respondit, eam percontationem esse caeci. Caecus enim non sentit for mae illechram, nihilo magis quam colorum gratiam. Laert. lib. 5. cap. 1.
Idem.
Pulchritudinem dicebat quauis epistola efficaciorem ad commendationem. Sunt qui hoc ascribant Diogeni. Aristotelem vero, forma solitum appellare donum, quia gratis contigit a natura. Eandem Socrates appel lauit exigui temporis tyrannidem, quod formae gratia mox defiorescat. Plato naturae praerogatiuam, quod paucis contingat. Laert. libr. 5. cap. 1. Stob. ser. 63. Brus. lib. 5. cap. 44.
Isocrates.
Eos qui pulchrum habent corpus animam autem malam, dicebat, optimam habere nauim, gubernatorem autem malum. Antonius in Melissa parte 1. ser. 60.
Agesilaus.
Interrogatus cur aleret comam? Quo niam inter ornamenta, respondit, mi nimo constat. Stob. ser. 63.
Carntades.
Scisciratus, quid forma hominis esset? Regnu sine satellitio, respondit: quoniam formosi impetrant quicquid volunt nulla vi adhibita. Laer. Stob.
Theophrastus.
Pulchritudinem nihil aliud esse dicebat, quam tacitam deceptionem, aut silenrem fraudem, quod absque verbis persuadeat. Laer.
Demosthenes.
AEschinem et Philocratem, ex decem
page 264, image: bs264illis legatis haud postremi nominis, ab Atheniensibus ad Philippum Macedoniae regem missis et formam Philippi regis plurimum laudantes irrisit Demosthenes, dicens, Quod in Philippo admodum formam laudaris, id habet cum aliis mulieribus commune. Sensit vir prudentissimus. regis boni virtutes nequaquam in forma corporis positas esse, sed in animo recte composito. Plut.
Aesopus.
AEsopus ei qui corporis forma male vtebatur: Pulchra veste (inquit) indutus, male eam exuis, Maxim. Serm 44.
Idem.
Idem cum per conuicium, facie deformi esse, ac turpi notaretur, ad eum a quo contemnebatur: Iniquus plane censores, inquit, qui de forma mea pronunciaturus, vultum damnas, animi autem speciem non intueris. Stob. et Anton. Max.
Antisthenes.
Quidam adolescens curaret sese ex aere sculpendum, et ad eam imaginem sese conformabat. Huic Antisthenes: Si aes posset vocem edere, qua de re potissimum gloriaretur? De pulchritudine, inquit adolescens. Non inquit, igitur erubescis, qui cum in animo gloriaris? Voluit autem significare, de forma non gloriandum esse, quae facile variis casibus ac morbis gratiam amittit. Laert. li. 6. C. 1.
Theocritus.
Theocritus cum diu multumque cogitasset, quo pacto ostendere hominibus posset, quidnam pulchritudo corporisque venustas esset: Demum eburneum detrimentum esse pronuntiauit: quod grata quidem sit aspectui sed multorum incommodorum causa. Stobaeus.
Philopoemen.
In Philopoemenem cum iocaretur Titus Flaminius, deformitati corpo ris eius illudens. diceretque vultu quam maxime iocoso et hilari. Quid hoc Philopoemen, cum pulchras manus, crura etiam perquam pulchra habeas, quod ventrem ipse non habeas? Ad ea Philopoemen: Quid, ô Romanorum imperator eximie, cum egregios pedites, strenuos maxime equites habeas, quod pecuniam minime habeas? Nam et Flaminius persaepe inopia rei pecuniariae laborabat, quemadmodum Philopoemen tenuitate ventris, ac medij corporis gracilitate. Pontanus ex Plutarcho.
Domieus.
Nec quicquam gratius hominibus esse dicebat, forma et decore: nec quicquam etiam breuius. Bruson. lib. 2. C. 44.
L. Crassus.
Apud Perpennam iudicem defendebat Aculeonem, quem accusabat L. AElius Lamia, homo deformis. Is quum interpellaret odiose: Audiamus, inquit Crassus, pulchellum puerum. Huic dicto quum esset arrisum: Ingenium, inquit AElius, ipse mihi fingere potui, formam non potui. Tum Crassus: Au diamus igitur, inquit, disertum. Multo arrisum est vehementius. Cic. lib. 2. de Orat.
M. Laelius.
In Galbam oratorem eloquentia clarum, sed gibbo deformem, ita lusit M. Laelius, vt diceret, ingenium Gal bae male habitare. Nam animi domicilium est corpus. Eras. l. 6. apoph.
Cicero.
Cicero cum Voconium forte obuium haberet cum filiabus tribus insigniter deformibus, tacire ad amicos dixit versiculum Graecum,
page 265, image: bs265
[gap: Greek word(s)] .id est,
Phoebo aut sinente hic seminauit liberos.Sentiens, illum inuito Apolline liberis operam dedisse: siue quod Apollo pulcher a poetis fingitur, siue quod oriente sole foetus existiment eoncipi foeliciores. Plutarc. in Rom. apoph.
Barth. Capranus.
Bartholomaeus Capranus, Mediolanensis ecclesiae antistes, idcirco se ministros forma praestantes quaesisse dicebat: quoniam turpes animi turpia corpora incolerent. Improbitatem autem in egregia forma perraro compertam esse AEneas Syl. libr. 2. comment. reb. gest. Alphonsi. Constat tamen Aspasio Rauennati, magistro epistolarum imperatoris Alexandri Mammeae F. hoc etiam dicterium adscribi.
Vide apoph. de Corporis forma et pulthritudine.
De fortitudine domestica.
Zeno.
ACcusatus, quod coniurasset in perniciem Nearchi tyranni, cum in eculeo iuberetur edere nomina coniuratorum, nominauit plerosque illi amicissimos. De his sumpto supplicio, rogatus a tyranno, num quis superesset etiam: Tu solus, inquit, Reip. pernicies. Tandem et linguam dentibus amplicatam in os tyranni, quod ob iracundiam hiabat, expuit. Laert. li. 9. C. 5.
Bion.
Frequenter dicere solebat, Senum esse, valere prudentia: iuuenum vero, fortitudine. Laert. lib. 4. c. 7.
Coriscus.
* Ille admodu senex, cum a quodam graui morbo conualuisset: Apage, inquit, quam inuitus reuersus sum, iam magnam partem itineris emensus, quod absoluere omnino decet. Et sane fortitudinis pars melior in moderato mortis contemptu consistit. Stob. serm. 7.
Bias.
Croesus rex cum contemptim atque minaciter Biantem allocutus esset, hominem in aduersis rebus infractum iussit eum cepas edere, fletum ciuiliter indicans, quandoquidem harum esus ciet lachrymas. Adeo sapientes arbitrabantur nihil esse aeque regium, ac virtutem, cuius instituta per totam vitam fortiter atque infracto animo sequuntur, nec imperatis aliorum terrentur. Philo Iudaeus li. Quod omnis probus liber.
Idem.
Conseruis demisse vultu moerentibus, eo quod iam a latronibus eapti essent, animaduertens quendam ex aspectu plus satis effoeminatum esse, accedens, inquit: Tu me emitro, viro enim opus habere videris. Sic ille pu defactus cauillo, quod non esse vanum erat sibi conscius, in turbam se abdidit: caeteris audacem coniectorem, sed veridicum stupentibus. Philo Iudaeus eod. li.
Socrates.
* Interrogatus, quid esset fortitudo et robur, dixit, Notus animae cum corpore. Stob. ser. 7. de fortitud
Democritus.
* Quid efficeret fortitudo, sciscitatus: dispendia minuit, inquit. Item, fortis est, non qui hostes modo superat, sed et quivoluptatibus superior existit. Nam licet aliqui ciuitatib imperent,
page 266, image: bs266mulieribus seruiunt. Eod. ser.
Theodorus Philos.
* Minabatur ei tyrannus mortem, et quidem insepultam. Habes, inquit Theodorus, cur tibi placeas: hemina sanguinis in tua potestate est. nam quod ad sepulturam pertinet, ô te ineptum, si putas interesse, supra terram an infra putrescam. Senec. li. de tranquil. animi.
Plato.
* Interrogatus, quomodo affectum esse conueniat aduersus calamitates: ita (dixit) vt prouidens aliquis non incidat in eas: si tamen inciderit, condemnationem etiam sui non curet. Stob. ser. 7.
Aristoteles.
* Quid esset fortitudo, sciscitatus, Est (inquit) virtus animosi, per quam non facile mortis metus ingruit.
Lacones.
Apud Lacones erat orationis genus simplex et affectatum, nihil habens molle ac delicatum: nec in aliis versabatur argumentis, quam vel in laudibus eorum qui fortiter ac generose vitam exegissent, quique pro Sparta occubuissent, et ob id ab omnibus vt beati celebrabantur: vel in vituperandis his qui metu periculorum nihil egregij gessissent, et qui ob ignauiam a morte cruciabilem infoelicemque vitam viuerent, vel in pollicitatione, per gloriae studium accedente animos ad virtutem, ad cuiusque aetatem accommodatae. Itaque tres erant apud illos chori, iuxta triplex aetatum discrimen: quibus in festis simul constit utis, senum chorus incipiens canebat,
Nos fuimus olim strenui iuuenculi.Secundus, in quo erant viri robustae aetatis, ita respondebat:
At nos sumus, si vis facito periculum.Porro tertius, qui erat puerorum, ita canebat:
Pr[?]stantiores nos futuri olim sumus.Plut. in Lacon. apoph. et Lycurgo.
Anonymus.
Lacon quidam noctu praeteriens monumentum, quum videret spectrum, accurrit lancea traiecturus, et in hoc nitens: Quo me fugis inquit, bis moritura? Plut. in Licon.
Cleomenes.
Cum sophistam quendam de fortitudine disserentem non admodum attentis auribus audiret, et ob id a quodam reprehenderetur: Ineptum est, inquit, quenquam de fortitudine magnificis vti verbis, qui ipse nil fortiter gessit vnquam. Plut. in Lacon.
Alexander Macedo.
* In Ilio sacra facienti Alexandro, sacerdos dixit, se ostensurum Paridis Lyram. At ille, imo Achillis (ait) habes ostende, ac ante Lyram potius hastam. Stob. ser. 7.
Socrates.
* Morti adiudicatus et proximus quidam Apollodorus eum accedens, ait, At istud ô Socrates, aegerrime fero, quod te iniuste damnatu video. Tunc Socrates, An tu (respondir) malles me iuste quam iniuste damnatum Simulque risisse dicitur. Cum autem Anytum falsum testem praetereuntem videret, dixit, Vir ille triumphat, quasi facinus magnum et praeclarum egerit, me ita occiso Sed quam stultus et improbus est? ignorat enim vter nostrum in omne aeuum vtilior et melior extiterit. Xen. in Apol. pro Socrate.
Agesilaus.
Fortitudinis in rebus aduersis insigne dedit specimen Conon et Pharnabasus per clssem regiam mari potiti, obsidebant maritimas Lacedaemoniorum regiones, quum interim Atheniensium ciuitas moenibus esset cincta. Itaque Lacedaemonij Pharnabazo donante pecuniam, pacem incunt,
page 267, image: bs267cum rege: mittuntque ciuem Antalcidam ad Tiribazun, Graecos Asiaticos, pro quibus bellum gesserat Age silaus, tradentes regi. vnde euenit, vt huius ignominiae portio recideret in Agesilaum. Antalcidas enim inimicus erat Agesilao: ideo pacem quacumque occasione confecit, inuidens illius gloriae, quum videbat bello crescere, reddique maximum, ac maxime celebrem. Nec tamen haec infoelicitas deiecit illius animum. quin etiam cuidam dicenti, quod Lacedaemonij Medissarent, ita respondit, imo Medi potius Laconissent: significans indolem suae gentis corrumpi fortuna non posse. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Sciscitatus, vtra virtus esset praestantior, fortitudo an iustitia? grauiter respondit: Fortitudinis nullum esse vsum, nisi adsit iustitia. Quod si omnes essent iusti, nihil opus foret fortitudine. En animum summo dignum duce, qui nihil praeter aequum iudicarit faciendum: recteque perspexerit, plurimum interesse inter audaciam et fortitudinem. Plut. in apoph. Lacon.
Zeuxidamus.
Supra tit. de Disputationibus, aut quaestionib. friuolis atque inutilibus.
Alexander Mammeae F.
Cum audisset Artaxerxem Persarum regem magno militum exercitu Romanum inuasurum imperium: Fortes, inquit, viros atque moderatos decet optima quidem optare, sed ferre etiam quaecumque accidunt contra animi votum. Fortitudinis quippe est, reb. prosperis non extolli, infaustis nequaquam deiici animo. Herodian. l. 6.
Anaxarchus.
* Dicente ei Alexandro, suspendam te: Minare his, inquit, e vulgo: mea autem nihil iuter est, super terramm ne, an infra computrescam. Stob. ser. 7.
Anaxarchus.
Alexandro mortuo, quum Anaxarchus tempestate esset delatus in Cyprum, Niocreon memor contumeliae philosophum arreptum in mortarium coniecit, ac ferreis pistillis contundi iussit, Hic illam vulgo celebratam vocem emisit: [gap: Greek word(s)] , id est, Tunde Anaxarchi manticam, nam Anaxarchum non percutis. Sentieus, corpus non esse partem hominis, sed animi domicilium tantum. Animus autem non potest tundi. Laer. l. 9. c. 10.
Demetrius Cynicus.
Graui calamitate affectus dixit, Hoc vnum dij immortales queri possum, quod non antehac mihi voluntatem vestram notam fecistis. Prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere? illos vobis sustuli, vultis aliquam corporis partem? sumite. Non magnam rem promitto: cito totum relinquam. Vultis spiritum? quidni? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis, quicquid petieritis. Quid ergo est? Maluissem offerre, quam tradere. Vide reliqua apud Senec. li. de prouidentia, seu qua re bonis viris mala accidant.
Paulus Aemylius.
Cn. Cornelius Lentulus in clade Cannensi tribunus militum, quum equum Paulo Aemylio in saxo sedenti, cruoreque oppleto adduceret: Tu quidem, ait Paulus, macte virtute Corneli esto. sed caue ne frustra miserando, exiguum tempus e manibus hostium euadendi absumas. Plutar. et Liu.
M. Cato.
Quibusdam efferentibus hominem inconsulte audacem, et in rebus bellicis strenuum, ait plurimum referre,
page 286, image: bs268vtrum quis virtutem magno aestimet, an vitam non magni faciat. sentiens, non eos statim esse fortes, qui quouis modo vitam contemnunt, sed qui tanti faciunt virtutem, vt huius gratia vitam alioqui charam negligant. Nam semet in vitae discrimen coniicere, aut infoe licium est, et quos vitae iam taedet: aut immanium, et belluis similium, Eras. l. 5. apoph. ex Plut.
M. Crassus.
Quum Publius, Crassi filius fortissime in bello et pugnasset, et cecidisset, hostes caput iuuenis hastae impositum gestantes, proxime ad Romanos accedebant, insultantes, rogantesque quo genere iuuenis ille fuisset ortus, neque enim fieri posse, vt ex patre tam ignauo et imbelli talis filius nasci posset. Hoc tam tristi spectaculo nibil commotus Crassus, per omnes ordines concionatus est, clamans, Meus hic priuatus dolor est Romani, mea haec calamitas, meus hic peculiaris luctus: caeterum publica ciuitatis salus et gloria in vestra incolumitate vestraque virtute sita est. Plut. in M. Crasso.
Scipio.
Scipio Pompeij socer, quum nauem suam teneri ab hostibus vidisset, ferro se transuerberauit, et quaerentibus vbi Imperator esset? Imperator, inquit, bene se habet. Brus. l. 2. cap. 1. ex Appiano.
Canius Iulus.
* Cum Caio Caesare diu altercatus, postquam abeunti Caius dixit, Ne forte tibi inepta spe blandiaris, duci (ad supplicium) te iussi. Gratias (inquit) ago, optime princeps. Dum autem supplicium illud Canius moratur, verisimile non est quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit. Ludebat latrunculis, cum Centurio agmen periturorum trahens, et illum quoque citari iubet. Vocatus numerauit calculos, et sodali suo. Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens Centurioni: Testis (inquit) eris, me vno antecedere. Amicis autem tristitia affectis, dixit, Quid moesti estis? Vos quaeritis an immortales animae sint? Ego iam sciam. Ad supplicij locum peruentus, a philosopho quodam percontatus quid cogitaret, respondit, obseruare (inquit) velocissimo illo mortis momento, an sensurus sit animus, exire se, promisitque si quid explorasset, circumiturum amicos, et indicaturum quis esset animarum status. Senec. li. de tranquil. animi.
P. Thrasras Paetus.
Cum post multa crudelia Neronis facinora atque Agrippinae mortem, in senatu Romano de Neronis rebus ageretur, cui mirum in modum senatores assentabantur, dicere solebat? Si me tantum Nero interfecturus esset, magnam haberem adulatoribus eius gratiam: sed si eos a quibus maxime laudabatur, sustulit, sublaturusque est cur oportet frustra turpiter et seruiliter mori, cum munus naturae explere liceat, retenta libertate? De me, enim, inquit, aliquis sermo habebitur in posterum, de iis nullus, nisi tantum modo eos interfectos fuisse. Xiphil. in Nerone.
Idem.
Dicere solebat, Nero pro innata sua crudelitate occidere me potest, laedere autem non potest. Innuens, corpus quidem hominum crudelitati expositum esse, animum autem nequaquam. Xiphil. in Nerone.
Agrippinus.
* Quondam ei iamiam pransuro, superuenit qui diceret, Nero te proscribit:
page 269, image: bs269tunc illic, Ergo, inquit, in Aricia prandium sumemus. Stobaeus ex Epicteto.
Pertinax Imp.
Supra apoptht. de Conscientia bona, et infra tit. de Morte contemneuila.
Philo Iudaeus.
Cum aliis Iudaeis ex aula C. Caligulae eiectus, eo quod Caesari diuinos tribuere honores recusasset, ad suos conuersus dixisse fertur: Bono animo estote viri, non deerit nobis auxilium: vbi autem humanum cessat, diuino non destituemur. Euseb. l. 2. Eccl. hist. c. 5.
Athanasius.
Quum ei indiceretur a Iuliano Imperatore exilium, moerentibus cunctis qui discessum eius grauiter ferebant, inque ipsum oculis coniectis: Bono estote animo filioli, inquit, nubecula est, quae breui euanesceret. Niceph. Call. l. 10. Eccl. hist. c. 29.
D. Ambrosius.
Postquam aduersus Arianos et Iustinam Augustam in templo multa disputasset, atque orthodoxam fidem contra aliorum blasphemias fortiterdefendisset, a Valentiniano Iuniore iussus templum exire, respondit: Lubens id quidem non fecero, neque enim lupis ouium caulam prodam, neque blasphemis templuni diuinum concedam. Quod si necare me vis, in ipsa ecclesia in me ensem aut cuspidem stringe, perlibenter enim caedem eam tulero. Theod. l 5. c. 13. et Niceph. scholiastes. l. 12. cap. 19. Eccles. hist.
Archemenides.
Archemenides, qui et Hormidas appellatus est, cum in Persia Christianam religionem in maxima piorum persecutione profiteretur, vocatus a Tarane rege, et obiurgatus ob fidei confessionem, quam in homine extinguere minis conabatur: respondit. Impia atque difficilia a me petis rex, qui vniuersitatis Deum nequa quam abiuro, vt tuae maiestatis fiam amicus. Maius enim est crimen, diuinam quam regiam laedere maiestatem. Niceph. l. 14. c. 20. Eccl. hist.
Idem.
Vestimentis quibusdam donatus a rege qui eum beneficiis vincere conabatur, excandescens, tunicam conscissam abiecit, et voce magna exclamauit: Si huius, inquit, gratia me religionem longe optimam mutaturum putas, en munus tuum vna cum impietate habe. Rex autem tam forti illum animo esse cernens, nudum regia exegit. Nicepho. eodem loco.
Ad domesticam fortitudinem spectant ea quae sunt sub apopht. de Patient ia, Iniuria ferenda. Animi moderatione, Doloris patientia, Mortis cuntemptu, etc.
De fortitudine heroica et militari.
Antisthenes.
DIcere solebat, hostibus a diis omnibus aptanda esse bona excepta fortitudine: quod illa omnia aliquando futura sint eorum qui fortitudine praecellerent, non eorum qui possiderent, quod ob ignauiam ea tueri non possint. Sensit, frustra parari bona si quis parauit, tueri nesciat. Laert. l. 6.
Idem.
Si quam vidisset mulierem egregie cultam, adibat aedes illius, iubebatque virum proferre arma et equum: quae si placuissent, patiebatur mulierem indulgere deliciis, quod esset
page 270, image: bs270qui defenderet: sin minus suadebat vt eum ornatum deponeret, ne praeda fieret aliis. Laert. l. 6. c. 7.
Diogenes.
* Cernens Megarenses longos muros educere, O homines nihi li, inquit, non molem murorum curate, sed eos qui super muris collocabuntur. Stob. ser. 7.
Musonius.
* Dicebat mortem honestam dum licet, arripiendam esse: ne (inquit) paulo post mori quidem tibi necesse sit, at honeste non amplius liceat. Eod. ser.
Synnidas.
Ante pugnam Leuctricam quibusdam dicentibus illam ipsam diem ostensuram fortem virum: Multifaciendam; vrbane inquit, diem esse, quae virum fortem monstrare posset. Plut.
Anonymus.
Lacon quidam adhuc impubes captus, clamabat. Pugnans quidem captus sum, seruire nolo. Verum cum paulo post iuberetur seruili fungi ministerio, elisum parieti caput rupit. Senec. epist. 2. Plu. autem, se e tecto praecipitem dedisse ait.
Idem.
Alius aegro corpore in aciem pro grediebatur, cum autem quidam eum, quorsum ita affecto corpore proficisceretur, interrogarent, respondit: Ad moriendum pro Reipub. nostrae salute. Max. ser. 4.
Idem.
Alius claudus ad militiam proficiscens, quum ab aliis rideretur: Non opus est fuga, sed virib. inquit, quibus milites subsistant, locumque in acie tueantur. Plutar. in Lacon. Max. ser. 4.
Lacones.
Quum quidam forte obuij Laconibus dixissent, Fortunati estis, ô Lacones: nam modo hinc latrones abiere: Non nos, inquiunt per Enyalum (sic enim illi Martem vocant) sed illi potius fortunati sunt, qui in nos non inciderunt. Adeo gens ea gerebat animos ad omnia impauidos, quae vulgus hominum formidat. Plutar. in Lacon.
Anonymus.
Quum ex Atheniensium sociis qui dam contumeliae causa rogasset captiuumLaconem, num qui in praelio occubuissent, fuissent strenui viri? Magni profecto, inquit Lacon, faciendum fusum (sagittam intelligens) si strenui ignauique discrimen nosset Significans, illic vbi res sagittis aut saxis agitur, nullam esse sortis et ignaui discrimen: sed vbi cominus res geritur, ibi demum apparet, qui sint viri, qui non. Erasm. 6. apophtheg.
Idem.
Lacon quidam oculorum morbo laborans, ad bellum proficiscebatur, sed quibusdam dicentibus, quo abis sic affectus? aut quid facturus? Si aliud, inquit, nihil egero, hostis saltem gladium hebetabo. Plut.
Idem.
* Philippus ante Spartae muros castrametatus, misit nuntios, multa et dira minitans, ni facerent imperata. Quidam autem ex Lacedaemoniis: minis auditis, gratiam, inquit, habemus Philippo, quod non prohibeat, id quod in pugnantium potestate situm est, mori. Stob. ser. 7.
Ariston.
Cum Atheniensis quidam apud Aristonem recitaret funebrem orationem conscriptam in laudem eorum qui fuerant a Lacedaemoniis in bello caesi: Quales igitur, inquit, nostros
page 271, image: bs271esse putas, qui istos vicerunt? Plutar. In Lacou.
Anonymus.
Miles quidam Lacedaemonius, in pugna prostratus hostem eius tergo insidentem, rogauit vt severteret et in pectus potius stringeret ensem, rogatus, Quid ita? Ne amasius, inquit, meus erubescat, si viderit auerfis confossum vulneribus. Plutarchus in Lacon.
Androclidas.
Ad eum qui quaerebat, eur breuibus Spartiatae pugionibus in bello vrerentur? Quia cum hostibus, inquit, cominus dimicamus. Plut.
Arahileonida.
Haec Braside mater, filium in praelio occubuisse audiens, nil prius interrogauit, quam an filius honeste occubuisset? Thracibus illius virtutem collaudantibus, dicentibusque, Non esse apud Lacedaemonios alium illi parem: Ignoratis, inquit hospites, quales sint Lacedaemonij. Erat quidem vir bonus Brasias, caeterum Sparta multos habet illo praestantiores. Vtrum in hac foemina magis admirari conuenit? animine generositatem, quae de filij morte quod obtigisset honesta, gloriandum etiam putaret, tantum abest vt muliebriter defleuerit: an modestiam, et in patriam affectum, quae non passa sit ita filium praedicari, vt reliquorum Spartanorum gloriae deceder et aliquid. Plut. in Lacon. apoph.
Paedaretus.
Paedaretus cuidam dicenti, magnum esse numerum hostium: Tanta, inquit, plus gloriae referemus, quontam plures interficiemus. Quod alter adferebat ad persuadendam igna uiam, ille vertit in calcar fortius agendi. Eodem telo repelli possunt, quicunque difficultatis causatione dehortantur ab honesto. Plutarch. in Laconicis.
Anonyma.
Lacaena filium claudum in aciem proficiscentem deducens: Fili, inquit, singulo quoque gradu fac virtutis memineris. Aliis claudicationis vitium solet formidinem incutere, at haec monuit, vt ex ipso vitio sumeret animum ad rem fortiter gerendam: ita cogitans, nihil est in fuga praesidij claudo aut vincendum elt, aut moriem dum. Plut. in apoph. Lacaenarum.
Alia.
Lacaena clypeum imponens filio, sicillum adhortata est: Fili, aut hunc, aut super hunc. Laconica breuitate sentiens, sic rem gerendam in bello, vt aut victor clypeum referret, aut mortuus in clypeo domum reportaretur. Plutar. in apoph. Lacaenarum. Stob. tribuit dictum illud Gorgoni, Leonidae vxoriser. 7.
Alia.
Alia rursus filio ad bellum proficiscenti, clypeum imponens, Hunc, inquit, tibi pater semper seruauit, proinde tu fac sernes eundem. aut ne sis. Ibidem.
Alia.
Alia filio dicenti quod breuem ha beret gladium: Tu, inquit, adde gradum, significans, nihil obfuturam gladij breuitatem, si propius ad hostem accederet. Ibid.
Alia.
Lacedaemonius quidam sic in bello vulneratus, vt ingredi non posset, sed quadrupedum more ambularet, quum ob id derisus erubesceret, a matre reprehensus est his verbis: Quanto praestabat fili de fortitudine gaudere, quam de stulto risu pudescere?
page 272, image: bs272Simile narrat Cicero de ma tre Sp. Claud. Plut. in apopht. Lacaen.
Anonynus.
Lacon quidam in clypeo pro insigni gerens muscam, eamque non ma iorem vera: quibusdam irridentibus, dicentibusque quod in studio fecisset quo lateret: Imo, inquit, vt sim compicuus. Tam enim prope accedo ad ho stes, vt ab ipsis insigne cuiusmodi sit, videri possit. Salsissime conuicium ignauiae vertit in argumentum fortitudinis. Plut. in Lacon.
Antiochus.
Supra de Argute dictis.
Leonidae.
Contra Persas propugnaturus, per contatus, quid facere statuisset? Nil aliud, ait, facturus sum, quam reuera pro Graecis moriturus pugnando. Plutar. in Lacon. apoph.
Idem.
Vbi peruenisset Thermopylas, sic commilitones affatus est: Aiunt barbaros in propinquo esse, nos autem tempus terimus. Nunc enim peruenimus ad barbaros: quos aut vincamus oportet, aut victi moriamur. Plut in Lacon.
Idem.
Quodam ita dicente, Prae iaculis barbarorum nec solem videre licebit: An non, inquit, lepidum fuerit, si cum illis sub vmbra pugnaturi sumus? Quid hoc animo fortius? Ad mortem eunti, etiam iocare libuit: sed ludens interim, metum exemit suorum animis. Hoc apophthegma refert M. Tull. Tuscul. quaest. lib. 1. velut de ignoto: Equibus (inquit) vnus quum Perses hosti in colloquio dixisset glorians, Solem praeiaculorum multitudine et sagittarum vmbra non videbitis: In vmbra igitur, inquit, pugnabimus. Plut.
Idem.
Cum alius quidam militum de hostib. dixisset, Sunt prope nos: Et nos inquit, prope illos. significans, ob id non minus imminere discriminis hosti, quam ipsis. Plut.
Idem.
Cuidam dicenti, Sic ne cum paucis aduersus multos belli fortunam experturus huc venisti? Si puratis, inquit, me multitudine fretum huc venisse, ne Graecia quidem omnis satis sit siquidem ea ad barbarorum multitudinem collata, exigua portio est: sin virtute, et hic numerus suffecerit. In bello indicauit plus habere momenti quales ducas milites, quam multos. Plut.
Idem.
Quum ei Xerxes scripsisset, Mitte arma: rescripsit, Veni et cape. Maluit armis mori, quam traditis armis turpiter de vita cum hoste pacisci. Plut. in Lacon.
Agis Archidami F.
Dixisse fertur, Lacedae monios non oportere percontari quot sint hostes sed vbi sint. significans, non a militum numero pendere victoriam, sed a fortitudine. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Infra de Vrbium munitionibus.
Idem.
Cuidam sciscitanti, quot essent Lacedaemonij? Quot satis sunt, in quit, ad propulsandos malos: ostendens, referre quam fortes viros habeat ciuitas, non quam multos. Plut.
Idem.
Fortiter et illud dixisse fertur, Lacedaemonios non oportere perconta ri quot sint hostes, sed vbi sint, significans, non a militum numero pendere victoriam, sed a fortitudine, reique gerendae celeritate. Statim enim
page 273, image: bs273congredi vult, qui quaerit vbi sint hostes. Plut. in Lacon.
Idem.
Paratum cum hoste confligere, belli duces admonuerunt, expectaret reliquos socios: Num adsunt, inquit qui pugnaturi sunt? An nescitis, eossolos cum hostibus pugnare, qui reges verentur ac metuunt? Non putauit eos expectandos, qui ad praescriptum ab Imperatore tempus non adessent, reliquos, etiam si adsint, non pugnare. Ibidem.
Idem.
Milites sic adhortatus est: Ita prandere commilitones mei: tanquam apud inferos coenaturi. Haec vox ignauis ademisset animum ac viris fortibus addidit, admonens, ne cibo vinoque graues venirent ad praelium aut certe pro patria fortiter occumberent. Plutarch. in Lacon. Id etiam Leonidae tribuitur.
Idem.
Damadi dicenti, quod enses Laconici ob breniratem a circulatoribus deuorarentur: Atqui his, inquit, ensibus Laecedaemonij assequuntur hostes longioribus armato gladiis, declarans, non referre quo quid apparatu fiat, sed quantum efficiatur. Si quidem hoc specior victoris gloria, quo minus habet praesidij praeter virtutem. Plut. in Lacon. apoph.
Cleomenes.
Percontanti cuidam, quam ob causam Spartiatae non dicarent diis spolia ab hostibus detracta: Quoniam, inquit Cleomenes, a timidis venerunt. Porro quae parta sunt ab his qui ob timiditatem capti sunt, nec decet intueri iuuenes, nec diis consecrata reponi. Sensit, in bello aut vincendum, aut fortiter occumbendum: adeoque rem ignominiosam iudicabat metum mortis, vt alienae quoque timiditatis monumenta puta re ab iuuenum oculis submouenda. Plut. in Lacon.
Idem.
Quidam ei pollicitus est dono gallos qui pugnando interirent, tum vrbane respondit: Non egeo istis, sed iis qui dum alios pugnando conficiunt, superstires ipsi maneant. Plut. in apoph.
Idem.
Augure illum dehortante, ne exercitum educeret ad vrbem Argiuorum, alioqui reditum illinc fore turpem: postquam admouisset ciuitati copias, ac portas videret clausas, et mulieres in moenibus: Hic, inquit, reditus tibi turpis videtur, in quo viris mortuis vxores occlusere portas? Fortis animus, si cum aequo bonoque fuisset coniunectus. Plutarch. in Lacon.
Agesilaus.
Quum apud Mantineam pugnaretur fortissime, admonuit Lacedaemonios, vt caeteris omissis omnibus in vnum Epaminondam intenderent vim praelij, dicens, Solos cordatos esse viros fortes, hosque solos esse auctores victoriae. Itaque si hunc, inquit, coeperimus facile caeteros in potestatem vestram redigemus, vtpote vecordes, nulliusque pretij, quod et euenit. Nam inclinante ad Epaminondam victoria, quum nonnullorum fuga fieret, adhortanti illi suos, et a fuga reuocanti, Lacedaemonius quispiam lethale vulnus inflixit. Eo prostrato, qui erant cum Agesilao, a fuga reuersi, iam ancipiti Marte cum hoste depugnarunt, sic tamen, vt multo inferiore Thebani, multo praestantiores Lacedaemonij viderentur. Hac arte prudentia
page 274, image: bs274ducis consuluit incolumitati suorum, qui fuerat haud dubie perituri. simul illud docuit, in bello plus habere momenti, vnum vere pruden tem et cordatum, quam turbam imprudentium, Plutarch. in Lacon. apoph.
Idem.
Cum transmisso Hellesponto iter faceret per Thraciam, nulli quidem barbarorum supplex fuit, vt daretur transitus: se milsis ad singulos nuntiis rogabat, vtrum per hostium an amicorum regionem iret, ac caeteri quidem illum amice recipiebant venientem, ac discedentem deducebant. Caeterum qui Troadenses appellantur, a quibus, vt fertur, Xerxes datis muneribus transeundi copiam emerat, transitus mercedem postulabant ab Agesilao, centum argenti talenta, totidemque foeminas, At irridens eos, rogauit, cur non protinus venissent, accepturi quod postulabant? Admonuit exercitum, et congressus cum is qui se obiter collocauerant in acie, omnes vertit in fugam, compluribus trucidatis. Itaque sibi ferro viam aperuit. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Cum hostes Agesilai exercitum fossa cingerent, id quod facile poterant ob multitudinem, ac Nectabius cui suppetias ferebat, censeret erumpendum, et cum hoste conserendas manus, ne institutum perficerent, ille negabat impediendos hostes, qui pares hostibus esse studerent, non superiores, siquidem fossa vtrisque adimebat confligendi copiam. Porro cum parum abesset quin fossa coiret, per hoc angustum interuallum instructis reliquis militibus, ac inter pares commissa pugna, vertit illos in fugam, hostiumque ingentem stragem edidit paucis militibus, quos secum habebat, atque ex praeda magnam pecuniarum vim misit Spartam. Plutarchus in Agesilao.
Epaminondas.
Cum esset sibi nunciatum, exercitum ab Atheniensibus nouis ornatum armis in se missum: Quid igitur, inquit, Antigenidas gemit, cum Tellen, nouas tibias habeat? Hic euim malus, ille optimus erat tibicen. Plut.
Idem.
Cuidam obiicienti, quod Agamemnonis gloria aemularetur. Falleris, inquit, nam ille, totius Graeciae praesiliis vsus, decem annis vix vnam coepit vrbem: ergo vnius huius vrbis praesidiis, vno die profligatis. Lacedae moniis totam Graeciam liberaui. Eras. 5 apoph. ex Plut.
Idem.
In Mantinea pugna lethaliter vulneratus, non prius ferrum eduxit, quam audiuisset Thebanos vicisse: tum, Satis, inquit, inuictus enim morior: et educto ferro, protinus efflauit animam. Valer. Max.
Idem.
Quaesiuit, an clypeus esset saluus? vt audiuit saluum, rogauit an hostes essent deuicti? Audiens penes Thebanos esse victoriam, ita loquutus est militibus: Non finis commilitones vitae meae, sed melius et altius initium aduenit. Nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Valer. Max.
Idem.
Pugnaturi cum Lacedaemoniis cum sella succubuit, militibus rem male ominantibus: Imo, inquit ille, sedere
page 275, image: bs275prohibemur, animosque militum restituit. Bruson. lib. 2. cap. 43.
Dercyllidas.
* Pyrrho exercitum ducente contra Lacedaemonios, et multa minitante, Dercyllidas, vnus exsenioribus, exurgens in concione dixit: Si quidem Deus est qui minatur, non timeamus, nihil enim iniuste egimus: sin homo, norit quod viris minctur. Stob. serm. de fortitudine.
Archidamus.
Vbi vidisset iaculum catapulta mittendum, id temporis primum ex Sicilia aduectum, exclamans, inquit: Hercules, periit viri virtus. Quoties enim instrumentis bellum geritur, quae misso telo saxove procul feriunt, minimum interest inter fortem viru et ignauum: verum vbi cominus res geritur, tum apparet qui viri sint, qui non. Plut. in Lacon.
Idem
Cuidam quaerenti quam spatiosam regionem obtinerent Spartiatae: Quantam, inquit, hasta possunt assequi. Allusum est autem ad mensores agrorum, qui decempedis aruorum spatia metiuntur. Plut. in Lacon.
Idem
In bello quod gerebatur cum Philippo, quibusdam suadentibus vt procul a patria pugnaretur: Haud istud spectandum est, inquit Archidamus sed bene pugnantes hostibus erimus superiores: significans, non perinde referre vbi confligas cum hoste, vt, quam strenue se gerat dux aut miles in bello. Plut. in Lacon.
Pelopidas.
Domo egrediens, lachrymante vxore, ac dicente vt seipsum saluum redderet: ô mulier, inquit, priuatorum est haec admonere, ducum autem et imperatorum alios saluos facere. Plut. in apoph.
Brasidas.
Cum bellum aduersus Ephoros susciperet, hostibus prius scripsit hunc in modum: Quicquid malorum vspiam erit, profligabo, aut moriar. Verum cum in instituto suo pergeret et iam Graecos Thraciam incolentes liberaret fortiter pugnando occubuit. Plutarc. in Lacon. apoph.
Callitrates.
Aduersus Mardonium Xerxis ducem pugnaturus, sagirta percussus ac propemodum examinatus: Ego, inquit, mortem nihil lugeo, seu quod domo proficiscens vt pro Graecia mo rerer, huc venerim, sed angor animo quod nec strenue, nec fortiter dimicans oppeto. Plut.
Agesilaus Atheniensis
* Is ad exercitum Persicum explorandum missus, comprehensus est et ad Xerxem perductus. Cumque is immolaturus esset bouem super aram solis, Agesilaus dextram iniecit manum: et cum sine gemitu pertulisset angustiam illorum tormentorum, dixit, Tales sumus omnes Athenionses: sin fidem non habes, etiam sinistram immittam. Stob. ser. 7. de fortitudine. Eadem refert Liuius et Plutarch. de Mutio Scaeuola Romano.
Antigonus.
Cum circa Andrum nauale institueret praelium, dicente quodam, multo plures esse hostium naues: Me autem, inquit, aduersus quot oppones? Plut.
Porus.
Porus Indorum rex, inuadente Indiam
page 276, image: bs276Alexandro, suadentibusque amicis, vt societatem cum regibus finitimis iniret ad propulsandum Alexandri impetum: Si mihi, inquit, tantae vires non sunt, vt sine sociis saluus esse non possim, melius profecto est omnino non regnare, et fortiter mor tem oppetere pro salute meorum. Curtius et Arrianus.
Idem.
Idem suadentibus amicis, vt faceret rem diuinam, nec Alexandro, postea transitum per flumen concederet. Non est, inquit, arma tentantium supplicare. Ex iisd.
Idem.
Dicentibus amicis, si supplex Alexandro cessisses, non esses victus: respondit, si Alexandro supplex cessissem, futurum erat vt ipse me ignauum seruum: si armatus restitissem, generosum regem iudicaret. Bruso. lib. 2. cap. 43.
Lycurgus.
Roganti, qua de causa vetuisset oppugnari turres: Ne, inquit, a foemina, puerove, aut ab alio quopiam homine puero ac foeminae non dissimili, viri praestantiores occidantur. Non probauit praelij genus, in quo virtuti locus non esset. E turribus vero puer aut mulier deiectu saxorum potest virum quantumuis fortem interimere. Quis igitur locus virtuti in bellis nostris, in quibus praecipuas partes agunt bombardae? Plut.
Xerxes.
Cum a trecentis Lacedaemoniis ad Thermopylas vexatus esset, tantam militum ducens multitudinem, hoc se deceptum aiebat, quod multos qui dem homines haberet, milites autem perpaucos. Sentiens, non perinde referre quam multos educas, sed quam exercitatos. Erasm. 5 apoph.
Darius.
Missis legatis ad Alexandrum ei decem millia talentorum, cunctam Mesopotamiam, filiaeque matrimonium, tum amicum se sociumque futurum pollicebatur. Literis perlectis Parmenio: Si Alexander (inquit) essem, has ego conditiones acciperem. Cui subridens Alexander: Et ego me dius fidius, ait, si essem Parmenio. Plu. Q. Curtius Arrianus.
Lacones.
Philippo, quum peruenisset in agros Lacedaemoniorum, scripsissetque, Vtrum vellent ipsum venire hostem, an amicum responderunt, Neutrum Vnico verbo absoluerunt sententiam, quod erat Laconum: ac simpliciter negantes regi transitum, quod erat virorum fortium. Plutarch. in Lacon.
Alexander.
Quum Darius numerosissimum exercitum instruxisset, Alexander profundissimo somno correptus est, adeo vt nec interdiu potuerit expergisci. tandem imminenti periculo amici ingressi, regem excitarunt. Qui quum dicerent, se mirari in eo rerum statu tantam regis securitatem. Magna, inquit Alexander, animi molestia me Darius liberauit, qui vires suas omnes in vnum contraxit, vt liceat vno die de summa rerum decer nere. Plut. in vita Alexan. Q. Curtius. Arrianus.
Idem.
Philippus Macedo, quum Alexandro filio dixisset, num vellet regiam aedificare domum, ornatam auro, electro, eboreque: Minime, inquit Alexander, sed potius hostium spoliis. Bruson. lib. 2. cap. 43.
Idem.
Insultantibus in cum scythis, conuiciisque
page 277, image: bs277trans Tanaim fluuium acessentibus, tranare decreuit, sed dissua dente Aristandro vate, qui dicebat, prodigiis hoc prohiberi: Satius est, in quit, periculo me offerre, quam tota pene Asia subacta, scythis ludibrio et contemptui esse. Brus. lib. 2. ca. 43.
Idem.
Idem cuidam ciuitati partem agro rum et dimidium rerum omnium promittenti: Eo, inquit, proposito in Asiam veni, non quidem vt id acciperem quod dedissetis, sed vt habere: is quod reliquissem. Brus. lib. 2. cap. 43.
Idem.
Vulnerato in pectore, inexpugnatione cuiusdam arcis, quum ab amicis reprehenderetur, quod tam prope ac cessisset Seniorem quendam Boeotium dixisse ferunt. Virorum est, ô Alexander, magna facinora aggredi, sed qui praeclare quicquam facit, necesse est et pati. Brus. lib. 2. cap. 43.
Idem.
Eundem cum amici hortarentur, vt noctu hostes aggrederetur: Non est, inquit, regium victoriam furari: Q. Curtius, Plurarchus.
Idem.
Cum vidisset quendam, idem cum ipso nomen habentem, sed timidum, Adolescens, inquit aut nomen, aut mores mutato. Sensit autem, eum Alexandri nomine nequaquam dignum esse nisi qui militari facinore fortem se militem et infractum ostenderet. Q. Curtius Max. ser. 4.
Idem.
Cum ei ad bellum gerendum proficiscenti diceret Aristoteles, expectandam esse perfectam aetatem, et tum demum bellandum esse: Vereor inquit, ne dum perfectam aetatem expecto, audacem perdam iuuentuem. Eod, ferm.
Timotheus Athen.
Prospera fortuna per omnia credebatur vti, dicebatque, Fortunam rerum bene gestarum causam esse, Timotheum vero nullius. Proinde pictores dormitantem cum in castris taxantes fingebant, atque fortunam supra caput pendentem, ciuitates quasi in rete quodam conducere AElia, lia. 14. de Var. hist.
Anonymae.
Eubuli et Aristophantae Siculorum vxores, cum maritis adu. Phalarium tyrannum Agrigentinum conspirauerant. Deprehensae, tyranno omnia ingenue fassae sunt, et simul cum maritis strenuam operam dedisse, vt eum tollerent. Sciscitante Phalari quam ob iniuriam, Ob nullam priuatam, verum ob publicam responderunt. Commu nem enim iniuriam esse, quod liberae ciuitates seruitute praemerentur. Rursus eo interrogante, quo tandem supplicio affectae meritas poenas luc rent huiusce odij: capitis dixerunt, Phalaris tanta animi fortitudine permotus, eas dimisit liberas. Stob. ser. 7.
Pyrrhus.
In pugna Tarentina Romanorum militum virtutem ac ducum prudentiam admiratus, exclamauit, O quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Roman. militibus aut me rege Romanis! Ita Florus in Epit. lib. 3.
Coriolanus.
In bello aduersus Volscos, quum rogaretur vt labore ac vulneribus aeger sese in castra reciperet: Non est, inquit, victoris labore, moxque hostem fugientem insectatus est. Victoriae dulcedo excutiebat omnem molestiae sensum. Eras. lib. 6. apoph.
Scipio.
Scipio, qui quinquagiota quatuor
page 278, image: bs278annorum spatium emensus, neque emit, neque vendidit quicquam, quum quidam ei scutum eleganter apparatum ostenderet, dixisse fertur: Atqui Romanum ciuem par est in dextra spem ponere, non in sinistra. Innuit autem, Romanos semper caeteris fortitudinis praestantiores fuisse, qui in bellica virtute omnium paucis annis domini facti sunt. AElian. libro 11. de Var. hist.
Q. Faby, et Carthaginensium
Sagunto a Poenis contra foedus op pugnata, Romani legatos misere Carthaginem, in quibus erat Q Fabius, exploraturos an id publico consilio factum esset. Ad id quum quidam Carthaginensium princeps fero eius respondisset, Romanus sinu ex toga facto. En inquit, vobis bellum et pacem apportamus, vtrum placet sumite, quum Poeni ferocius reclamarent, daret vtrum vellet: Romanus effuso sinu. Bellum, inquit, damus. Responderunt Poeni se accipere, eoque animo gesturos quo ille daret. Eras. lib. 6. apoph.
Scipio iunior.
Postquam se intra muros vrbis receperat, Carthaginensibus ex arce sese defendentibus, ac Polybius suaderet vt in mari, quod interiacebat, non valde profundum, murices spargeret ferreos, aut tabulas aculeatas iniiceret, ne transmisso mari hostes pro aggeribus pugnarent: aiebat esse ridiculum quum moenia tenerent, et intra vrbem essent, dare operam ne cum hostibus coufligerent. Plutarc. in Rom. apoph.
Idem.
Numantia capta, quum iterum triumphasset, incidit illi controuersia cum C. Graccho, tum pro senatu tum pro belli sociis. Id moleste ferens populus, tumultuabatur: Scipio vero couscenso suggestu, Me, inquit, nec castrorum vociferatio vnquam ter ruit, nec tumultus hominum terrebit, quibus Italiam scio non matrem esse, sed nouercam. Significans, eos qui publicis patriae commodis obstreperent. non esse vere Italos, sed alienigenas. Valerius refert illum dixisse: Nunquam eos metuam solutos, quos huc alligatos adduxi. Denotans, eos adductos fuisse captiuos, qui in victorem ferocitent. Plut.
P. Licinius.
P. Licinius consul, imperator eque stri pugna superatus a Persco Macedonum rege, bis mille et octingentos milites amisit, partim interfectos, partim captos. Cum vero post pugnam Perseus mitteret oratores acturos de foedere ac pace: Licinius, qui victus erat, victori praescripsit, vt si pacem vellet, quae haberet in sua potestate, daret in fidem Romanorum. Ne calamitas quidem fortissimi, viri spiritus potuit imminuere. Nec ignorauit Perseus, quibus cum viris ipsi res esset eoque fecit victor quod victi solent facere. Plut. in Rom. apoph.
Sylla.
Apud Orchomenum quum milites longius euagarentur: ordinibusque per turbatis fugam caperent: Sylla ex equo desiliens, arrepto vexillo in hostem conuolat, ita vociferans: Mihi quidem ô Romani milites, hîc pulchrum est mori: vos interrogati quo loco ducem vestrum amiseritis, memineritis, dice re apud Orchomenum. Hac voce suos reuocauit. Plut. in Syll.
Pomponius.
Pomponius Miles Romanus captus a Mithridate sub Lucullo imperatore, multis saucius vulneribus, rogatus a Mithridate, An curatus ei foret,
page 279, image: bs279amicus: Ero, inquit, perlibenter, si tu prius Romanis amicus fueris. sin inimicus, me quoque inimicum habebis. Brus. lib. 2. cap. 1.
M. Brutus.
Vltimum praelium initurus: dehortantibus quibusdam ne se tanto discrimini committeret: Hodie, inquit, aut recte erit, aut nihil curabo. Significans se aut victorem fore, aut non victurum. Mors autem adimit omnium malorum sensum. Plut. in Bruto.
Idem.
Post Caesaris caedem periculis circundatus, scripsit ad Atticum, optimo in statu mentem suam locatam esse. Aut enim se victorem Romanam Rempubl. liberaturum, aut animam suo de corpore. Bruso. lib. 2. cap. 43.
Cyanienses.
Cum M. Bruto tota fere Lusitania sese dedisset. solaq. vrbs Cyania pertinaciter arma retinerer, tentatumest per Bruti legatos, vt data pecunia per seuerarem esse sui iuris, Verum his populus Cyaniensis vno ore respondit, sibi ferrum a maioribus relictum, quo vrbem tuerentur: non aurum, quo libertatem redimerent. Val. Max. lib. 6. cap, 4.
Pompeius.
Cum syllanae factioni se addixisset. Non absque spoliis, nec sine cruenta victoria imperatori se copias ex hibiturum esse dicebat. Nec prius venit ad Syllam, quam multi conflictibus hostium duces superasset. Plut. in Rom. apoph.
Iul. Caesar.
Post attritos Tigurinos, ad vr bem quandam sociorum proficiscens, cum audisset Heluetios in itinere occurrere, in locum quendam munitum se recepit. Ibi congregatis copiis instructaque acie, vbi equus illius cui solebat insidere adductus est: Hoc inquit, post victoriam vtar in persequendis hostibus et pedes ag gressus est Heluetios. Plut. in Caes.
Idem.
Videns aqua liferum terga dantem hostibus, faucibus comprehensum ho minem, in hostes manus conuertit, at que ait: Quorsum abis ignauisime. at non illos esse vides quibus cum dimicamus? Brus. lib. 2. cap. 43.
Idem.
Potentiam duabus potissimum rebus parari, pecunia scilicet et militibus, atque deinde eam potentiam eiusmodi rebus conseruari et augeri, dicere solebat. Existimauit autem, haec duo sese mutuo consequi posse, exercitum commeatu retineri, rursum commeatum armis comparari. Xiphilinus in Caesare.
Idem.
Dyrrachij expectabat, vt illuc e Brundusio milites mitterentur. Id cum tardius fieret, clam omnibus conscensa scapha exigua, tentauit transmittere pelagus, cumque nauigium vndis obrueretur, gubernatori iam animum despondenti, quis esset aperuit, dicens: Confide fortunae, sciasque te Caesarem vehere. Tanta erat animi praestantia, quasi fortunam ac deos in manu haberet. Ac tum quidem tempestate ingrauescen te, vetitus est quod instituerat peragere: Milites autem vbi resciuere fastum, concursum fecerunt ad Caesarem, grauiterque ferebant si alias expectaret copias, velut ipsis diffisus. Plut. in apoph.
Anonymus.
Cum Antonius appararet classe cum Caesare confligere, quidam tribunus militum, vir fortis, et armis exercitatus Antonio praetereunti corpus
page 280, image: bs280suum multis eicatricibus insignitum ostendit, dicens. O Imperator cur his vulneribus, aut huic gladio parum fidis, inque lignis fragilibus spem reponis? Sine Phoenices et AEgyptij classe pugnent, nobis Romanis terram da, in qua consueuimus vel hostem vincere, vel mortem oppetere. Plut. in vita Antonij.
Turbo.
Turbo Adriani Caesaris praefectus, admonitus ab eo, vt curam haberet suae valetudinis, sibique daret vocationem a negotiis respondit. Non decere Caesaris profectos, nisi stantes mori. Ignauum esse sentiens, in lecto incumbentem expirare. Eras. 6. in apoph.
Zisca.
Ioannes Zisca, Hussitarum dux et imperator bellicosissimus, cum in pueritia vnum oculum amisisset inter aequales ludens. altero etiam in obsidione cuiusdam castri priuatus est. Sed neque oculo vtroque cassus imperio se abdicauit. Is post multa contra Bohemios et Theutones egregia facta, cum in morbum lethalem incidisset, ac iam prope moriturus interrogaretur: quomodo sepeliri vellet? Pellem, inquit, mortuo demitte: relictoq. feris cadauere, ex ea tympanum facite, quo in praeliis vtamini. Nam vt hostes viuentis aspectum non ferebant, ita mortui sonitum non ferent. AEn Sylu. lib. 3. commentariorum de reb. gest. Alphonsi.
Alphonsus.
Videns naufragos auxilium implorantes, suos abhortatus est, vt illico subuenirent, qui dum pertimescerent periculum maris tam horrendum, dicentes, melius esse vnam quam vni uersas triremes perditum iri: Res ipsemet soluit praetoriam nauem, Satius esse inquiens, vna cum sociis viris fortis simis occumbere, quam illos videre ante oculos extrema pati. Panor. l. 2. de reb. gest. Alphonsi
De fortuna.
Socrates.
MAximam ceu minimam spectandam esse dicebat, et quod abest non desiderandum: neq. enim, inquit, ad te pertinet, Stobaeus serm. 5.
Diogenes.
Solebant olim a periculis seruati in templis suspendere donaria, velut incolumitatem suam diis acceptam ferentes. Proinde quum Samotracem profecto Diogeni ostenderentur donaria, quae a bello, morbo, nauigatione, alioue discrimine seruari, dicârant: Atqui, inquit Diogenes: multo plura essent, si qui seruati non sunt, ista dedicassent. Sensit opinor, eos qui seruarentur, casu seruari, non deorum beneficio. Quod si diis imputandum est si quis seruaretur, iisdem imputan dum est quod plures pereunt quam seruantur. Sunt qui hoc tribuant Diagorae Melio, impio. Samothracos autem magna in hisce rebus superstitione laborabant. Laer. Nullam autem fortunam summi dei respectu, agnoscit vera Religio, fortuna nobis est, quae in Deo prouidentia dicitur.
Plato.
* Dicebat Deum quidem omnia, et fortunam opportunitatemque simul cum deo cuncta humana gubernare, l. 4. de legib.
Epictctus.
* Malum vinculum esse dicebat corporis quidem fortunam, animae autem
page 281, image: bs281vitium. siquidem qui corpore quidem liber, anima vero vinctas, is seruus est. Rursum qui corpore nexus, anima vero solutus, is liber est. In Enchiridio.
Archytas Pythagoreus.
* Quemadmodum (inquit) refulgens lux perstringit aciem oculorum: sic etiam nimi fortuna intellectum animae, Stob. ser. 1.
Demetrius.
Aristophanes in comoedia Plutum inducit caecum. At Demetrius dicebat, non solum plutum, id est, diuitias, esse caecum, verum etiam Fortunam, Pluti ducem, vt iam sit illud prouerbij, Caecus caeco dux Fortuna saepe largitur indignis sua munera. Laert. l. 5. cap. 5.
Theramenes.
Theramenes, vnus triginta tyran norum, domo, in qua multi accumbebant, in coenantes illapsa, solus incolumis eu a serat. Hauc ob rem quum ab aliis foelix praedicaretur, ille magna exclamans voce: O fortuna, inquit, cui me occasioni seruas? Sensit vir prudens, se non esse seruatum, sed maiori malo reseruatum. nam aliquanto post interfectus est. Eras. 6. apoph.
Demusthenes.
* Dicebar rerum euentus omnibus hominibus esse obscuros, et parua occasionum momenta causas existere ad res maximas: ideo in secunda fortuna moderatum animum, futurique prouidum esse adferendum. Orat ad Leptinem.
Plutarchus.
* Fortuna, inquit, sagittarij more collimat, interdum in nos iaculans tanquam in scopum quendam, interdum in ea quae nobis adhaerent. Ant. et Max. ser. de fortuna bona et mala.
Vide apoph. de Foelicitate, et Infoelic.
De fortunae inconstantia.
Thales.
Sciscitatus, quemadmodum quis ca lamitatem optime ferre posset. Si, inquit, hostes videat in maiori versari miseria. Max. ser. 18.
Chilon.
Chilonis sententia huic non absimilis est, qui dicebat, infortunatum non irridendum esse: fortuna cum inconstans sit, et nostrae etiam foelicitati inuideat. Stob. ser 109.
Idem.
Ab AEsopo interrogatus, quid ageret lupiter? respondit: Excelsa deprimit, depressa extollit iudicans, arbitrio numinis res hominum sursum deorsum volui, reuoluique. Laert.
Aesopus.
Quaerenti, quid dij facerent? dixit, eos alia struere, alia diruere. Stobaeus ser. 103.
Bion.
Interrogatus, quis esset in vita maxime anxius? Qui in maximis, inquit, rebus cupit esse fortunatus. Is enim mille curis distorquetur, vt assequatur ardua: et assequutus, aeque torquetur ne amittat, Laert. libro 4. cap. 7.
Idem.
Dicere solebat, Fortunam diuitibus pecunias non dona dedisse, sed mutuo. Haec enim, cum suis bonis extra omnem spem nos euehit, suoque pro arbitrio mox deprimit incautos. Stob. ser. 103.
Socrates.
Dicebat, idem esse in secunda fortuna altum sapere, et in lubrica via cursu certare. Stob. ser. 103.
Idem.
* Idem est (dicebat) languenti onus
page 282, image: bs282imposuisse, et indocto bonam fortunam. Stob. ser. 4.
Idem.
* In foro ignem, in vtraque fortuna mentem splendere pulchrum esse dicebat. Ant. et Max. ser. de fortuna bona et mala.
Bias.
* Eum demum infortunatum esse pronuntiabat, qui infortunium suum aequo animo ferre non posset. Max. ser. 18.
Idem.
Interrogatus, quid esset difficile? Mutationem, inquit, secundae fortunae fortiter ferre. Max ser. 18.
Isocrates.
Suos admonere solitus erat, necuiquam suam calamitatem obiicerent. Communem enim fortunam esse: nec quid futurum nobis sit, modo spectari posse. Stob ser. 190.
Democritus.
Dicebat, nullam esse adeo munitam diuitiarum portam, quam fortunae occasio aperire non posset, Stob.
Teles.
Fortunam, seu poetriam quandam, dicebat multas inducere perfonas naufragi mendici, exulis gloriosi, obscuri, itaque, inquit, decet, virum bonum recte agere quacunque ei for tuna dederit personam. Naufragus es factus? bene repraesentato naufragum: pauper ex diuite? bene agito pauperem, etc. Sto. ser. 106.
Plutarchus.
Fortunam assimulabat malo certaminum praesidi. Nam saepe coronat il. los qui non vicerunt. Anton. et Max. ser. de fortuna bona et mala.
Anonymus.
Diagoras cum Olympicis vidisset filios suos victores coronari, atque ex filia filioque nepotes, eaque re multum laetaretur, Lacedaemonius quidam dixisse fertur: Nuc ô Diagora pulchrum esset moriendi tempus. Ostendens, fieri non posse, vt tantus foelicitatis cumulus, alicuius rei in felicitate ante mortem non compensaretur: et tunc moriendum esse, cum vinentem plus vita deiectat. Fulgos. l. 7. c. 2.
Leotychidas.
Roganti, quo modo quis maxime praesentia bona tueretur? Si non omnia, inquit, fortunae crediderit. Brus. lib. 2. cap. 37.
Dionysius iunior.
Amisso imperio Corinthi agens, si quis ipse molestus esset; dicebat, Quam beatisunt, qui a puero infoelices fuere. Stob. ser. 109. de Insperatis euentibus.
Idem.
Conuenerant aliquando Dionysius secundus et Philippus Amyntae F. cumque in diuersos sermones incidissent. Philippus inter alia Dionysium rogabat, Quomodo cum tantum regnum accepisset a parente, non id defendisset et conseruasset? respondens, Non mirum est, ait: quoniam quum reliqua mihi pater omnia reliquisset, fortunam solam qua ea parauerat, et tutatus fuerat, mihi non tradidit. AElian. lib. 12. de Var. hist. et Bruson. li. 2. c 37.
Democrates.
* Etiam bonum gubernatorem aliquando naufragium facere, et virum bonum vel industrium etiam infortunatum euadere dicebat. Anton. et Max. ser. de fortuna bona et mala.
Aristonymus.
* Vitam humanam theatro comparabat, vbi saepius pessimi quique ho noratissimum inter homines locum obtinent. Stob. serm. de illis qui indigne fortunati sunt.
page 283, image: bs283Idem.
* Dicebat periti naucleri esse ven torum se mutationibus accommodare: viri autem sapientis, fortunae. Sto. ser. 3.
Pausanias.
Simonides ad conuiuium a Pausania vocatus, rogabatur inter conuiuandum, vt quidpiam ex philosophiae arcanis in medium adferret hospitibus, quod documento esset omnibus. Is itaque respondit Pausaniae. Memineris te hominem esse. Vidit vir sapientissimus. Pausaniam ex nimia foelicitate superbientem, quem hoc dicto sui officij admonere voluit. Sed Pausanias coutempsit philosophi dictum. At cum iam in Charceoeco et cum fame luctaretur, iamque contumeliosissimam mortem prae oculis cerneret, in memoriam philosophi dictum reuocans: O Cee hospes, ait, magnum quiddam in tuo erat sermone: ego vero nimium fortunae meae fidens, eum nullius momenti esse putabam: vnde nunc miserrime interire cogor. AElian. lib. nono de Varia hist.
Croesus.
Consultus a Cyro de bello suscipiendo contra Tomyrin reginam, a qua tandem occisus est: Si tibi, ait, esse videris immortalis, nihil est opus vt meam tibi sententiam dicam. Si vero te quoque agnoscis hominem, illud in primis discito, talem humanarum rerum circulum esse, qui rotatus, eosdem semper fortunatos esse non sinit. Brus. l. 2. c. 37. ex Herod.
Demetrius.
Illum qui sinistram fortunam ferre nequeat, ne dextram quidem posse fer re dicebat. Ant. in Meli. par. 1. ser. 70.
Idem.
Nemo Demetrio fuit vtraque for tuna exercitatior. Itaque frequenter solebat in fortunam illud Aeschili dicere: Tu me extulisti, tu ipsa rursus deiicis. Plut. in Demetrio.
Darius.
Darius Xerxis pater, in sui laudem dicere solebat, sese praeliis ac rebus asperis reddi prudentiorem. Atqui talis prudentia nimio constat reipubl. Praestat principem e philosophiae praeceptis haurire sapientiam, potius quam experimentis miseram, vt vocant, col ligere prudentiam. Erasin. libro 5. ex Plut. apoph.
Philippus.
Cum Philippo Macedoni nuntium esset allatum, vno die multas res foeliciter ac prospere gestas esse (nam eodem tempore vicerat in Olympiis, et Parmenio Dardanenses praelio fuderat, et Olympias ipsi masculum foetum erat enixa) porrectis in coelum manibus exclamauit: Et ô fortuna, inquit, pro tot tantisque bonis leui quopiam malo me affice. Vir cordatissimus, non insolenter gestiit ob rerum successum, sed fortunae indulgentiam suspectam habuit, cuius ingenium esse nouerat, vt quibus exitum molitur, his prius noua rerum prosperitate blandiatur. Huc pertinet quod de Polycrate Samiorum tyranno refert Plinius. Plutarchus in apophtheg Fulgosus libro 7. cap. 2.
Apelles.
Interrogatus, cur sedentem fortunam pinxisiet? respondit, Quia loco stare non potest. Stob. ser. 103. Max. ser. 67.
Romulus.
Infelicitatem hominibus plurimum prodesse dicebat, eo quod in rebus aduersis doceamur de rebus antea nobis ignotis. Multi enim cum ratione
page 284, image: bs284futura praeuidere non possunt, patiendo res intelligunt demum. Antonius in Melissa, parte 1. sermone 70.
Idem.
Eum nequaquam beatum praedicandum dixit, qui propter amicos, aut alias fortunae dotes exultaret. haec enim sunt fallacia et caduca omnia, quae fortuna in sua potestate habet. Max. ser. 18.
Fabius Max.
Cum audiret Minimum collegam ab omnibus mirum in modum collaudari, quod nonnullos hostes iam deiecisset: se magis secundam Minutij fortunam, quam aduersam pertimescere, dicebat. Non ignorabat enim quam variae essent fortunae vices, et c. Plut. in vita Fabij Max.
C. Marius.
Non sanae mentis hominem esse aiebat, qui se fortunae committeret. Brus. l. 1. c. 37.
Anonymus.
De Mario tyrannorum septimo dictum est, quod vno die factus est imperator, altero visus est imperare, tertio interemptus est a milite qui percussurus illum dixerit, Hic est gladius quem ipse fecisti. Fuerat enim opifex ferrarius. Allusit autem interemptor ad illud prouerbium. Tuo te gladio iugulo. Trebellius Pollio.
Seuer. imper.
Celebratur Seueri imperat. dictum: Omnia fui, sed nihil expedit. Sentiens, sese ex humili loco per literarum ac militiae officia plurimis gradibus fauore fortunae ad imperij fastigium fuisse perductum: sed nibil feliciter cessisse: aut nulla in re sibi placuisse. AElius Spart.
Vide apoph. de Foelicitate.
De fortuna aduersa aequo animo ferenda.
Chilon.
Qvum quidam propter sua mala doleret, dixit: Si aliorum omnium mala perpenderis, minus aegre feres tua. Stob. ser. 18.
Pittacus.
Prudentum virorum esse dixit, ne quid mali fiat cauere: fortium autem, id quod factum est) moderate ferre. Stob. ser. 18.
Dicgenes.
In casus quosdam aduersos quum incidisset, dicebat, Bene factum ô for tuna, quod tam viriliter mihi praefueris. Idem in huiusmodi casibus alta voce cantillabat. Stob. ser. 106.
Zeno.
Naufragium passus, opibus omnia amisisset, immobilivultu: Euge, inquit, fortuna quam opportune nos ad hoc palliolum redegisti. Max. ferm. 8.
Socrates.
Xantippe dicebat, cum infinitae mutationes et Rempub. et ip sos occupassent, in omnibus se similem vidisse Socratisvultum, et exeuntis domo, et denuo redeuntis. Ad omnes enim fortunae vndique ingruentes procellas moderatus et concinnus erat. Stob. ser. 106.
Idem.
* Dicebat, idem est in gymnaco certamine victum contumeliae actionem aduersario intentare: et in vita victum a fortuna, eam accusare: quasi nescias quo iure quibusque legibus in vitae certamen cum ipsa descenderimus. Stob. ser. de pusillanimitate.
Archytas Pythagoreus.
* Dicebat non difficile esse aduersam
page 285, image: bs285fortunam commode ferre, sed prosperum. Omnes etenim, inquit, quandiu in miseria permanent, vt plurimum moderatis modestisque moribus esse videntur in rerum autem successu elatis animis, etc. Stob. serm. de virtute.
Vide apoph. de morte suorum non deflenda, de Animi moderatione, Fortitudi ne, Felicitate, Infelicitate, Patientia, Iniuria, Vltione neglecta, etc.
De fratribus.
Antisthenes.
FRatres qui essent concordes omni pariete dicebat esse fortiores. Laer. li. 6. C. 1.
Isocrates.
* Dicebat non decere fratres, vt lances in statera, altero humiliato al terum extolli. Ant. et Max. serm. de amore fraterno.
Socrates.
* Eos qui fratribus praeteritis alios sibi amicos acquirunt, iis similes esse dicebat qui relicto suo agro alicnum colunt. Stob. ser. 82.
Plutarchus.
* Dicebat, nullam esse fratris amis si recuperationem, vt neque manus ablatae. Anton. ser. de amore ac odio in fratres.
Idem.
* Musas dicebat nominatas quasi [gap: Greek word(s)] , id est simul degentes, propter sororiam animorum coniunctionem. Stob. ser. 82.
Euclides Sorraticus.
* Cum fratrem dicentem audiuisset, Dispeream nisi te vltus fuero: respondit, Et ego, nisi vt nos ames tibi persuaserim, Plutarch. libr. de fratr. amore.
* Sotion.
* Fratrum amantem et pauperem dici praestat, inquit, quam fratrum osorem et diuitem. Stob. ser. 82.
Idem.
* Fratri in fratrem insurgenti dice bat, Canem tibi infensum mitigare conaris, vt fiat benignior: erga fratre vero idem non facies. Eodem sermone.
Aristippus.
* Ad fratrem reconciliatum dixit, Memineris te dissentionis, me recon ciliationis fuisse authorem. Ibid.
Hierocles.
* Sicut oculi manusque, si animae et mentis per se compotes fierent, reliquas partes omni studio curarent propter intercedentem ipsis communionem: quoniam ne ipsae quidem functionem suam recte administrare possunt citra praesentiam aliarum partium: ita nobis etiam, inquit, qui homines sumus, et animam habere nos fatemur, omnibus viribus annitendum, est, vt fratribus decenter vtamur, etc. Stob. ser. 82.
Intaphernis vxor.
Dario permittente vt vnum ex suis eligeret, cuius vitam sibi donari vellet. fratrem elegit. demirante rege, causamque sciscitante: Alius, inquit, maritus, alij liberi, si Deus volet possunt contingere: alium fratrem parentibus vita defunctis, non est quod sperem. Eras. 6. apoph.
Eumenes.
Eumenes insidiis petitus, a Perseo, credebatur extinctus. Is rumor cum Pergamum essetperlatus, Attalus eius frater imposito sibi diademate, ductaque fratris vxore, regnum occupauit, Caeterum cum audisset illum viuum: vt solebat profectus est illi obuiam, vna cum satellitibus, hastam
page 286, image: bs286gestans. Eumenes autem amanter illum amplexus: dixit in aurem, Ne festines ducere, priusquam me mortuum videris: nec praeterea per omnem vitam, vllam offensi animi significatione vel edicto vel facto dedit: quin etiam moriens, fratri et vxorem et regnum reliquit. Cuius animi memor Attalus, cum multos ex se liberos haberet, nullum tamen regno educauit: sed Eumenis filio posteaquam adoleuisset, adhuc viuens principatum tradidit Plut. in reg. apoph.
Antiochus.
Antiochus eognomento Accipiter, cum fratre Seleuco pro regno bellum gerebat. At vbi Seleucus a Galatis victus, nusquam appareret, sed interfectus in praelio crederetur, deposita Antiochus purpura, pullam vestem induit: rursus paulo post cum audisset illum esse incolumem, pro laeto nuntio diis immolauit, fecitque vt ciuitates ipsi subditae coronas gestarent. solent fratrum irae, si quando inciderint, esse acerrimae: solet regni cupiditas nihil impium aut nefarium ducere. At hic ea moderatione regnum ambiit, vt fratrem vellet incolumem. Plut. in regum apoph.
Caracalla.
Bassianus praefectus suadebat Caracallae, vt ad mitigandam inuidiam parricidij, fratrem Getam appellaret diuum: Sit, inquit, diuus, dum non sit viuus. Et sic fratrem in diuos retulit. Atque ita regnandi cupiditas nescit iura pietatis. Ex AElio Spartian.
Vide apopht. de Concordia.De frugalitate.
Crates.
DEmetrio Phalereo indignatus est, quod ipsi panes ac vinum misisset, dicens: vtinam fontes etiam pa nes ferrent. Sentiens, Vino nihil opus esse philosopho: atque hoc ipsum esse submolestum, quod panis non aeque parabilis esset, ac potus. Lacrt. lib. 6. cap. 5.
Idem.
Stilpon Ceij dedit caricam, simulque proposuit quaestianculam. Cum Cynicus protinus nucem deuorasset: Caricam, inquit, Stilpo, perdidi hîc Crates, Non caricam modo, sed et quaestiunculam cuiusilla fuit arrha. Sentien, se frustra captatum munusculo ad respondendum. Laert. libr. 2. cap. 12.
Idem.
Cum in forum incidisset, alios ementes, vendentes alios contempla tus: Illi, inquit, quod rem inter se contrariam agunt, se beatos esse iudicant: at ego me, quod vtriusque, tum emendi tum vendendi, sim immunis. Stob. ser. 1. de Prudentia.
Socrates.
Dicebat, eos qui frugaliter viuerent, longe plus habere voluptatis, ac minus cruciatuum, quam si indulgerent genio. Laer. l. 2. c. 5.
Idem.
Aduocarat diuites aliquot ad coenam, ob id solicita Xantippe, quod apparatus esset perquam exiguus, Bono animo es, inquit, nam si frugi temperatique sunt, boni consulent: si minus, nulla bonis horum cura debet es se. Hoc dilemma nobis merito excuteret operosam et sumptuosam ambitionem in excipiendis conuiuiis, Laer. l. 2 c. 5. Stob.
Idem.
Dicere solitus est, eum esse diis simillimum, qui quam paucissimis egeret, cum dij omnino nullius egeant rei. At vulgus diuites diis proximos
page 287, image: bs287existimat, quorum deliciis nihil satis est. De his enim dictum est in comoedia Terentiana, Quam vos facillime agitis. Hoc autem Homerus diis tribuit, quos appellat [gap: Greek word(s)] id est. facillime viuentes, Facillime autem viuit, qui paucissimis contentus est. Laer. l. 2.
Idem.
Dicebat, qui suauiter ederet panem, huic non esse opus obsonio: et qui suauiter biberet quemlibet potum, hunc non desiderare poculum praeter id quod adest. Fames enim et sitis optime condit omnia Ibid.
Idem.
Admonere solebat, quod apud alios diceretur edere aut conuiuari, apud Athenieeses dici [gap: Greek word(s)] : qua voce dicebat nos admoneri, eo tem peramento sumendum cibum, vt nec corpus nec animus oneretur. huc opinor alludens, quod [gap: Greek word(s)] sonet vehi, vide [gap: Greek word(s)] vehiculum, quanquam [gap: Greek word(s)] dicatur et cibus: eoque dditum [gap: Greek word(s)] , ne sarcina iusta grauior imponeretur corpori. Eras. l. 3. apop.
Idem.
Xantippe eum increpante, quod tenuiter se ad amicos accipiendos praepararet, dixit: Si nostri fuerint, nihil curabunt. sin alieni, nos de ipsis nihil curabimus. Max. ser. 13.
Idem.
Dicebat quoque optimum condimentum esse famem, quod et optime educaret omnia, et nullius esset impendij. Vnde ipse semper iucunde edebat ac bibebat, quia neutrum faciebat nisi esuriens ac sitiens. Laer.
Idem.
Dicere solebat, multos in hoc viuere vt ederent et biberent: se autem contra, ob id bibere et edere, vt viueret: quod his rebus non ad voluptatem, sed ad necessitatem vteretur, quandoquidem natura paucis cotenta sit. Eras. li. 3. apoph. ex Stob.
Idem.
Per forum obambulans, cum aspiceret mercium copiam quae illic vendebantur, ita secum loqui consueuit: Quam multis rebus ego non egeo! ast alij cruciantur animo, ita cogitantes. Quam multa mihi desunt! Sibi gratulabatur, quod iuxta naturam viuens ac paucis assuetus, aurum, purpuram, gemmas, ebur, aulaea reliquasque diuitum delicias, nec cuperet, nec egeret: quas dicere solebat magis necessarias agendis tragoediis, quam ad vsum vitae. Laer. l. 2.
Idem.
Quendam ex amicis conquerentem, quod Athenis omnia magno venirent (vinum enim Chium mina, purpuram tribus minis constare, mellis heminam quinque drachmis) manu illius prehensa, dixit in forum farinarium: Obolo inquiens, semisextarius venit, vtilis igitur annona est. Hinc ad olearia deducens: Duobus, inquit, aereis sextarius, non magno igitur in vrbe veneunt omnia. Qui paucis ac necessariis contentus est, fibi facit vilem annonam. Eras. l. 3. apop. ex Plut.
Idem.
Quodam pro foribus deambulanti coatentus vsque ad vesperam, cum praetereuntium quispiam dixisset, quid agis Socaates? Obsoninm, inquit, mihi comparo in coenam, de fame sentiens, quam agitatione corporis excitabat. M. Tullius sic applicat. Quo melius coenem, obsono ambulando famem. Laert.
Idem.
Ad famem ac sitim tolerandam exercuerat sese. post sudorem enim palaestra collectum, cum alij potum
page 288, image: bs288vehementer appetunt, nunquam bibebat de primo cratere. Rogatus quam ob rem id faceret? Ne contuescam, inquit, obsequi affectibus. Interdum enim, licet sitias, noxium est bibere. hîc cum ratio suadet abstinentiam, affectus hortatur vt bibas, magis obtemperandum est rationi. Laer. l. 2.
Diogenes.
Cum aliquando a Cratero Alexam dri Magni praefecto ad coenam inuitatus esset, respondit: se malle salem Athenis lingere quamapud Craterum adipata frui mensa. Laert. li. 6.
Idem.
Quibusdam obiicientibus, quod in foro cibum caperet: Quid mirum inquit? in foro esurio. ratiocinatus a relatiue oppositis. Si fames non vrgeret hominem in foro, fortassis absurdum esset in foro vesci. Sed eodem colore se tueri potuerat, in foro deiiciens aluum, aut vrinam reddens. Laer. l. 6.
Idem.
Quum aliquando vidisset puerum caua manu bibentem: Hic puer inquit, me frugalitate superat, qui suppellictilem superfluam mecum circumferam, et eductum e pera poculum ligneum abiecit: Nesciebam, inquiens, et in hoc nobis prouidisse naturam. Quum alterum puerum vidisset vasculo fracto, cauo panis ex cipere lenticulam, abiecit et catinum ligneum, vt superuacaneum. Haec pa tiar videri ridicula, modo fateamur, immodicum simplicitatis exemplum in hoc esse vtile, vt nos nostri luxus pudeat. Laer. li. 6.
Idem.
Quum in publica via pranderet, multique cingerent illum ob specta culi nouitatem, ac subinde acclamarent, Canis canis: Imo, inquit, vos potius estis canes, qui prandentem circumstatis. nam id canibus cum primis familiare. est, Laer. l. 6.
Idem.
Quum primum coepisset philosophari, ac in dolio, sicco mucidoque pane vescens solus, audiret totam vrbem laetitia perstrepentem (erat enim dies festus) sensit animo nonnihil taedij, diuque secum de relinquendo vitae instituto cogitauit. Sed quum tandem mures videret adrepentes, panisque micas edere. Quid tibi displicet, inquit, ô Diogenes? sat magnificus es: ecce etiam parasitos alis. Laer tius lib. 6.
Idem.
Panem album nactus, e pera ciba rium eiecit, hunc versus perloquens: Hospes tyrannis e vita decedito. Sto. serm. 15.
Idem.
Quum in opiparo conuiuio videret Platonem nihil attingentem lautitiarum, sed oleis duntaxat vescentem: Quid accidit, inquit, vir sapientissime, vt cum ob huiusmodi mensas in Siciliam profectus sis, hîc a paratis abstineas? Ad haec Plato: At hercle Diogenes, et in Sicilia huiusmodi fere cibo contentus eram. Quid igitur, inquit Diogenes, necesse erat Syracu sas nauigare? An tum Attica non ferebat oleas? Hoc dictum quidam adscribunt Aristippo. Laert. l. 6.
Thimotheus Cononis F.
Omissis opiparis coenis, et epulationibus imperatoris assumptus a Platone ad conuiuium Academicum, et frugali modicaque coena exceptus, reuersus ad suos dixisse fertur: Qui cum Platone coenant, etiam postero die bene habent. Vituperauit coenas splendidas et onerosos, quae omne sequentis diei gaudium et hilaritatem
page 289, image: bs289praescinderent atque praeriperent. AElianus lib. 2. de Varia hist, et Plut. in Symposiacis.
Leo Euth. F.
Interrogatus, quam quis vrbem incolens tutus sit? Vbi, inquit, neque plura neque pauciora inhabitantes possideant. Plut. in apoph.
Antisthenes.
Quum Diogenes ab Antisthene peteret tunicam, iussit vt duplicaret pallium, sic eum tunicae speciem praebiturum, admoneos, oportere pau cissimis esse contentum. Laert. lib. 6. cap. 1.
Epicurus.
Dicere solebat, ei cui pauca non sufficiunt, nihil omnino satis esse. Item, se paratum esse de felicitate etiam cum Ioue certare, si aquam et offam haberet. Laudauit, frugalitatem his dictis: quo animo autem voluptatem laudauerit, ex aliis disces. AElia. lib. 4. de Varia hist. et Stob. ser. 15.
Idem.
Gratias naturae habendas, dixit, quod ea quae ad vitam hominis subleuandam spectant, parabilia fecerit: difficilia autem paratu non necessaria. Stob. ser. 15.
Isaeus.
Interrogatus, quis piscis, aut quae auis esset ad vescendum suauissima, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] : id est, ista curare desij, Philostratus in sophistis.
Apollonius.
Frugalitatem non ideo commendari hominibus dixit, quod tanti rex viles ac minime sumptuosas faciamus: sed vt hoc pacto animi magnitudinem augeamus. Stob. serm. 15.
Alcamenes, Telecri F.
* Obiurgatus a quodam quod parce nimium ac tam frugaliter viueret, cum tamen amplissimas possideret diuitias: Decet, inquit, eum qui multa possidet. pro ratione non pro libidine viuere. Plut. in Laconicis.
Idem.
Idem, percontantibus quam ob rem statuisset, vt ad aedium culmen imponendum fabri securi vterentur, ad fores vero add endas sola serra nec vllo alio instrumento? Vt, inquit, ciues mediocritatem seruent in omnibus quae in aedes inferunt, neque quicquam habeant earum rerum quae apud alios sunt admirationi. Videbatur enim indecorum, si per ostium rude ac ciuile suppellex inferretur exotica, pretio cara, arte operosa, id ne fieret, ipse quodammodo fores admonebant. Hinc aiunt accidisse, quod Leotychidas primus apud Lecones rex cum coenaret apud quendam, cerneretque tectum domus sumptuoso apparatu factum, ac lacunaribus ornatum, rogabat hospitem, num ligna apud eos quadrata nascerentur adeo luxum esse putabat, naturam artificio corrumpere. Plut. iu Lacon.
Agesilaus.
Thasiorum genus vt copia rerum abundabat, praecipue viui praestantia nobilis, ita deliciis erat addictior. per horum agros cum exercitu proficiscenti Agesilao, Thasij honoris gratia miserunt farinas, anseres, bellaria, liba ex melle condita, et item omnis generis alia maximi pretij tum esculenta, tum poculenta. At ille praeter farinas nihil accepit: reliqua domum referri iussit ab his qui attulerunt, tanquam sibi suisque prorsus inutilia. Caeterum cum illi precibus et obtestationibus vrgerent omnino, vt acciperet xenia,
page 290, image: bs290inssit ea inter Helotas distribui: id erat apud Lacerdaemonios mancipiorum genus. Eius facti causam sciscitantibus, respondit: Non decere qui virtutis ac fortitudinis studio tenerentur, id genus delicias cupediasque recipere: propterea quod istiusmodi res quibus inescarentur ingenio seruili nati, oporteret a liberis procul abesse, grauiter taxans Thasiorum mores, qui dum voluptati bus seruirent, nec ingenuos se praestarent, nec liberos: et sapienter ostendens, nihil esse seruilius abiectiusque, quam gulae ventrisque voluptatibus obnoxium viuere. Plut. in apoph.
Idem.
Cum audiret quendam admirari cur rex cum caeteris Lacedaemoniis tam frugali cibo et vestitu vteretur: Optimam messem metimus, inquit, libertatem, quae sine frugalitate esse nequaquam potest. Plutar. in apopht. Lacon.
Lysander.
Lysandro in Ioniam proficiscenti. hospites quos habebat in Ionia, cum aliis multis, etiam bouem et placentam dono miserunt, Qui placentam contemplatus rogabat, quidnam illud cupediarum esset? Cui cum is qui attulerat, responderet, ex melle, caseo, aliisque quibusdam confectum esse: Sed hoc, inquit Lysander, dandum est iis qui nouerunt. Non enim hic est liberi et ingenui hominis cibus. AElian. libro 3. de Varia historia.
Pausanias.
Quum Medos vicisset, iussit Perficam coenam praeparatam sibi apponi, in qua quidem quum magnus nesiet sumptus, Per deos, (inquit) Lurco Persa erat, qui cum tot haberet, ad nostram venerit polentam. Brus. lib. 3. cap. 1.
Epaminondas.
Conuiuans cum collegis ducibus, in fine conuiuij bibit acetum. Percontantibus num id conduceret ad sanitatem? Nescio, inquit, illud scio, bonum esse ad hoc, vti quis meminerit domesticae diaetae, siue domesticorum negotiorum. Sentiens, conducere aduersus crapulam, et conferre sobrietati: simul indicans, se domi parcissimo victu agere solitum. Plut. lib. 2 Symposiacon.
Anonymus.
Quidam ingressus diuersorium, cauponi dedit obsonium, vt appararet, quum ille poscerer caseum et oleum, Quid, inquit Lacon, si caseum haberem, iam non egerem obsonio. Caupo caseum et oleum petebat ad condiendum piscem, at Lacon id videns, cui sufficiebat victus simplex, superuacuum existimabat cibum cibo miscere, quum alter per se satis esse posset. Quantum absunt ab huius Laconis animo, qui centum rerum species in vnum miscent discum? Plut. in Lacon.
Anonymus.
Quidam Lacon cum duas amygda las duras duplo vendi conspiceret: Suntne hic, inquit, rari lapides? Quasi nihil interesset inter silicem et amygdalam. Adeo Lacon deliciarum erat rudis, vt nesciret, sub gemino cortice latere nucleum. Et apparet hoc ge nus arboris non quibuslibet regionibus fuisse notum, quando Plinius dubitat, an aetare Catonis fuerit in Italia. Plut. in Lacon.
Phocion.
Filium suum, qui plura solito obsonia coemerat, obiurgans, ita comminatus
page 291, image: bs291est ei: Si plura quam secundum naturam vesceretur, vel ingurgitaret, ipsum condignas poenas luiturum. Docuit filium vir sapientissimus, frugaliter esse viuendum, cum natura paucis contenta esse soleat: quae si obsonio obruitur nimio, poe na statim in prompru est, quae in variis morbis illico sese ostendit. Stobaeus serm. 15. et 20.
Epaminondas.
Tam tenui victu vtebatur, vt aliquando vocatus ad coenam a vicino, quum reperisset bellariorum, obsoniorum, et vnguentorum apparatum: confestim abierit, dicens: Ego te sacrificare putabam, non deliciari. Plu. In apoph.
Idem.
Quum coquus collegis Epaminondae de impendiis aliquot dierum rationem redderet, non alia de re in dignabatur, quam tantum fuisse consumptum olei. demirantibus autem collegis negauit se offendi sumptu, sed moleste ferre, tantum olei exceptum intra corpus hominum. Sentiens, oleum esse natum foris vngendo corpori, non intus explendo, Inunctum reddit corpus firmius, et iniuriae patientius: infusum in viscera, reddit delicatius ac segnias. Plut. in apoph.
Idem.
Quum festum diem celebraret ciuitas, omnesque compotationibus et libidini indulgerent, cuidam e familiaribus factus est obuiam squallidus et cogitabundus. Admirante illo, roganteque, quid tandem esset rei, quod solus ad eum affectus modum obambularet? Vt vobis, inquit, omnibus ebrios ac socordes esse liceat. O vocem principe dignam! tum maxime vigilandum est principi, quum populus maxime indulget genio: At non oportet ipsi vnquam vacare, aut genialiter viuere. Plut. in apoph.
Alexander.
Quum regina Carum Ada illud haberet studio, vt assiduo mitteret Alexandro obsonia, bellariaque per alium rerum architectus coquolque magna arte parata. Alexander ait, seipsum habere meliores obsoniorum artfices: ad prandium quidem, nocturnum iter: ad coenam vero tenue prandium. Plut. In reg. et imp. apoph.
Cyrus.
Rogatus ab hospite, quid ad prandium apparari iuberet? Nihil aliud, inquit, quam panem. nam spero me prope riuum coenaturum. Mira frugalitas in rege barbaro, cui panis erat pro obsonio, et sitim aquae spe deferebat in coenam. Refert Ammia nus lib. 21.
Ptolemeus Lagi F.
Plerunque apud amicos et coenare solebat, et dormire. Quod si quando illos vicissim acciperet coena, ami corum rebus vtebatur, commodato sumens ab illis pocula, aulaea et men sas Ipse vero sibi non parabat plura quam exigeret necessitas: sed regalius esse dicebat ditare, quam diuitem esse Plut. in Reg. apoph.
Prodicus.
Dicere solebat, optimum condimentum esse ipsum ignem. Sentiens bono stomacho satis esse, obsonium esse coctum, etiamsi nihil accedat de liciarum. Eras. lib. 6. apoph.
Scipio minor.
Narrant eum annis quinquagin taquatuor, quibus vixit, nihil vendidisse nihil emisse, nihil aedificasse: libras autem argenti triginta treis, auri duas in ampla domo reliquisse, quamuis
page 292, image: bs292potitus esset Garthagine, militesque ditasset plus caeteris ducibus omnibus. Plut. in apoph. Mira etiam narrantur ab eodem de M. Catonis frugalitate.
M. Curius.
Nonnullis arguentibus, quod ex agris bello partis partem exiguam vnicuiq: militum distribuisset, magnam vero reipub. optauit a diis, ne quando exilteret quisquam Romanus, cui ager exiguus videretur, qui posset alere dominum. Sentiens eum non esse Romano dignum nomine, qui plus appeteret, quam quod ad victum frugalem satis est. Plutarch. in apoph.
Aagustus Caesar.
Nulli fere ad conuiuium vocanti negare solitus est. Exceptus igitur a quodam coena perparca, ac pene quozidiana: quum a conuiuatore dimitteretur, hoc illi tantum insusurrauit: Non putabam me tibi tam familiarem. Alius tam ieiunium apparatum, contumeliam fuisset interpretatus: ille etiam pudori consuluit inuitatoris, familiaritati tribuens, ad que in aurem, ne caeteri putarent exprobra tam parsimoniam. Quid hac comitate amabilius in tanto monarcha, qualem nunc vix triginta reges aequent? Bruson. lib. 2. cap. 2. et Matrob. libr. 2 cap. 4. Satur.
Idem.
Populo de inopia vini caritateque quaerenti dixit: A genero suo Agrippa productis pluribus aquis satis prouisum, ne sitirent homines. Fuit autem Agrippae vigilantissimum studium, vndique prospiciendi vrbi de aquarum copia. Augustus autem seuere populum ad aquasa vino reuocauit. Suet.
Iulius Caesar.
Coquos omnes ciecit e palatio. Ro gatus autem cur hoc fecisset. Non opus est coquis, ait, quod simplicissimis cibis contentus esse possum. Eras. lib. 8. apoph.
Tacitus.
Factus Romanorum imperator, cum luxum omnem maxime damnaret, continuo dicere solebat: Frugales mensulas, holusculis et leguminibus Pythagoricis instructas, multo gratiores esse quam Mylesiorum sumptuosa fastidia. Et dicebat, se lactucarum vsu somnum mercari. Vopiscus Sabellicus, Ennead. 7. lib. 7.
Huc refer quaedam, qua annotata sunt apoph. De Abstinentia, Temperantia, etc.
De fuco.
Archidamus.
CHius quidam, aetate prouectus, venit Lacedaemonem: et cum alias turgeret superbia, propter senectutem reuerenter habebatur, proinde canos occultare cunabatur tinctura. Itaque cum in conspectum Lacedaemoniorum prodiisset, ostenso tali capite, exposuit quorum gratia venerat. Consurgens itaque Archidamus rex Lacedaemoniorum: Quid, inquit, hic sani diceret, cuius non solum animus, verum etiam caput fucis contaminatum est? Et explosit eius dicta: ingenium Chij redarguens, ex iis quae oculis cernebantur. AElianus lib. 8. de Var. hist.
Philippus.
Ex Antipatri amicis quendam Phi lippus Macedoniae rex in iudicum numerum ascripserat. Verum post, vbi cognouit illum tingere barbam et capillum, submouit eum, dicens: Qui in capillis fidus non esset,
page 293, image: bs293eum muneribus gerendis non videri dignum, cui fideretur: lusit homonimiâ vocis. Fuco vtebatur in tingendis capillis vbi non multum erat lucri: multo magis vsurus erat fuco publicis negotiis, vbi dolus interdum ingens adfert emolumentum. Plut. in apoph.
Vide apoph. de Vnguentis.
De fuga.
Diogenes.
QVum eius seruus Mathes quem vnicum habebat, aliquando aufugisset, hortareturque vt reduceret, negauit: Turpe est, inquit, Mathen sine Diogene viuere posse, Diogenem sine Mathe non posse. Laert. et Stob.
Idem.
Videns seruum fugitiuum ad puteum sedentem: Caue, inquit, ô adolescens, ne incidas, ad fugam alludens. Laert. et Stob.
Aristides.
Themistocli saepenumero dixisse ferunt, non esse soluendum pontem, sed alium potius faciendum quo abiret Xerxes atrocissimus. Plut.
Agesilaus.
Agesilaus videns claudum quendam militem, quaerentem equum quo veheretur debilis, dixisse fertur: An non intelligis in bello opus esse, non qui fugam adornent, sed qui fortiter pugnantes loco maneant? Significare voluit via clarissimus, eos demum bello esse vtiles milites, quibus non decretum est ex periculo fugere, sed aut vincere in praelio, autoppetere mortem. Plut. in Lacon.
Callieratidas.
Quum nauali pugna esset confiicturus, atque Hermon nauclerus diceret, bonum esse ab eo loco soluere, eo quod Atheniensium triremes numero longe plures essent: Quid, inquit, tum postea? fugere non tantum ignominiosum, sed damnosum etiam Spartanis est, contrafortiter pugnare et vincere, honestissimum. Plutar. in Lacon. apoph.
Anonyma.
Lacaena quaedam cum filios suos e praelio fugam adornasse audisset, domum venientes vehementer obiurgauit, dicens? Quo itis ignaua et fu gitiua mancipia? et ostenso ventre, Num hunc. inquit, denuo subituri vnde emersistis? Plutarch. in apophth. Lacaenarum.
Alcibiades.
Quum accepisset se, vna voce a po pulo Atheniensi morte damnatum, vitassetque carcerem, nam statim vt accusatus est, e patria aufugit, At ego, inquit, ostendam illis Alcibiadem viuere. Bruso. lib. 7. cap. 14.
Pyrrhus.
Quibusdam dicentibus hostes ita circumueniendos esse, vt ne fuga vitam eripere possent: respondit, Hosti bus nequaquam intercludendam sed aperiendam potius esse viam quo citius magna cum ignominia fugiant. Plutarch.
Scipio Afr.
Dicere solebat, hosti non solum dandam esse veniam fugiendi, sed etiam muniendam. Fuga enim hostium para tur salus militum fortiter pugnantium. Plut. in apoph.
Cicero.
Fabricius cum demisso capite a in dicio recederet, vrbane Cicero in, oratione pro Cluentio ad illius fugam alludens: Respice, inquit, hominum fortunam respice C. Fabricij senectutem. Brus. lib. 2. cap. 45.
page 294, image: bs294Anonymus.
Post Mutinensem fugam, percontantibus quid ageret Antonius? Quidam e familiaribus eius respondisse fertur, id quod canisin Nihilo, bibit et fugit. Constat enim in AEgypto ca nes in Nilo currentes bibere: nimirum metu crocodilorum eo in flumi ne regnantium. Macrobius lib. 2. cap. 2. Saturn.
Cornificius.
Cornificius poeta, videns milites in bello, quod inter Augustum et Anto nium gerebatur, frequenter fugere, appellauit eos lepores galeatos. Eras. lib. 8. apoph.
Cicero.
Cum a Caesasis partibus discessisset, Pompeiique ignauiam contemneret, vrbane: Quem fugiam, inquit, noui: ad quem autem fugiam, haud quaquam. Plut. in apoph.
Idem.
Quidam a Caesare ad Pompeium transfugiens, dicebatse festinandi stu dio equum reliquisse: Cicero dixit, illum melius de equo quam de se statuisse. Sentiens, longe rectius facturum fuisse, si et ipse mansisset apud Caesarem. Plut. in apoph.
Iul. Caesar.
Pomponio militi ostentanti ore ex ceptum in seditione Sulpitiana vulnus, quod se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur: Ne vnquam fu giens respexeris, inquit Caesar. Eras. lib 4. apoph.
Idem.
In praelio quodam, Martiae legionis aquiliferum iam ad fugam conuersum, faucibus apprehensum in contrariam retraxit partem, dextraque ad hostem porrecta: Quorsum, inquit, tu abis? Illic sunt, cum quibus dimicamus. At manibus quidem vnum militem correxit, voce autem tam acri legionum omnium trepidationem discussit, vincique paratas vincere do cuit. Eras. lib. 4. apoph.
Augustus. Caesar.
Militem saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua gesta iactantem, sic leuiter taxauit: At tu cum fugies posthac, nunquam post te respe xeris. Macrob. lib. 2. cap. 4. Saturn.
Pertinax.
Ab amicis suis admonitus, atque oratus etiam, vt militum praetoriano rum crudeles insidias, qui imperatorem e vita tollere conabantur, effugeret, populique auxilium imploraret, respondit indecorum esse ac illiberale, minimeque dignum imperatoria maiestate, atque anteacta vita, la tebris aut fuga salutem quaerere. Herod. lib. 1.
Aurel. Probus.
Cum equus esset ipsi oblatus, qui ob miram currendi velocitatem admo dum laudaretur, (centum enim ad diem millibus passuum currere dicebatur, credentibus hoc omnibus) Fugitiuo, inquit, militipotius hic equus, quam furti conuenit. Vopiscus.
Alphonsus.
Laudare eum maximopere solebat, quicunque fugientibus hostibus argenteum pontem extruendum dixisset. Existimabat enim, vel multo optabilius esse hostes in fugam verte re, quam occidere: vel hostes pecunia solicitandos, vt ab acie discederent. Panor. libr. 4. de reb. gestis Alphon. Eras. 8. apoph.
De fuga exeusata.
Demosthenes.
DEmosthenes clypeo suo literis aureis inscripserat [gap: Greek word(s)]
page 295, image: bs295id est, bona fortuna. Attame cum ad pugnam ventun esset, ilico proiecto; clypeo aufugir. Id cum illi probro daretur quod [gap: Greek word(s)] esset, elusit vulgato versiculo:
[gap: Greek word(s)] .Id est,
Vir fugiens, redintegrabit praeliem.Indicans, vtilius esse patriae fugere, quam in prielio mori. Mortuus enim non puguat, at qui fuga quaesiuit salutem, potest in multis praeliis patriae vsui esse. Plut. in vita Demost.
Theodorus philos.
Interrogatus, cur Athenis profugus venisser ad Lysimachum regem? Non profugi, iuquit, sed idem mihi accidit quod Herculi: nam vtille ob peculiares quasdam virtutes ab Argonautis fuit expositus: sic ego propter magnanimitatem, quam Atheniensium rectores non valebant assequi. sum vrbe exclusus. Philo Iudaeus in lib. Quod omnis probus liber.
Xenaenetus.
Ciuibus exprobrantibus sibi, quod Imperator exercitus fugisset in bello: At vobiscum, inquit, ô cara capita, prourum cum exprobrantibus communicans: neque enim dux persistere potest absq. militibus. Et turpiter obiicit alteri vitium, a quo ipse non est immunis. Plut. in Politicis.
Alcihiades.
Cum ad causam pro capite dicendam e Sicilia vocaretur ab Athenien sibus, obremperare noluit: Stultum est, inquiens. iudicium quaerere, non fuga sibi consulere, cum fugere possis. Et cum quidam diceret, An non credis. teipsum patriae? respondit. Imo ne matri quidem crederem. Timerem enim, ne forte per imprudentiam, aut errorem veritatis, nigrum calculum pro candido submitteret, AElianus lib. 13. de varia historia. Plut. in Alcibiade. Huic aut absimile est Germanorum tritum prouerbium, Vff der mette istgut taeigen. Cum licet fugere ne quaeras litem.
Antigonus.
Aliquando cedens hostibus imminentibus, aiebat se non fugere, sed opportunitatem a tergo sitam persequi. Sentiens, non esse turpe fugere quones magis expedit hosti dare locum. Quam conserere manus. Dicti gratia in hoc est, quod cum fugere et persequi sint contraria, ille fugiens interprerabatur, se persequi magis quam fugere. Persequimur enim hostem, et persequimur id quod studiose expetimus. Plut. in apoph. Stob. serm. 52.
De furto et furibus.
Democrites.
FVrem ab vndeeim viris abduci vt dens. Vah miser, inquit, cur tantula furatus es, et non potius magna, vt tute etiam abduxisses alios? Stob. ser. 11.
Zeno Cittieus.
Seruum in furto deprehensum caedi inssit. cumque is fe sic excusaret, vt diceret. sibi fuisse in fatis, vt furaretur: Et caedi, inquit. Laert. lib. 7. cap. 1.
Diogenes.
Harpalum, celebratissimum fur em, contra deos testimonium dicere aiebat, quod in ea fortuna tamdiu viueret. Laert.
Idem.
Conspicatus duci quendam, qui phialam ex aerario furatus sustulerat (ducebatur autem a magistratibus. quos illi [gap: Greek word(s)] appeliant) Magni, inquit Diogenes, fures paruum ducunt. Vtinam hoc non possit vere dici in magistratus aliquot Christianos:
page 296, image: bs296a quibus ad laqueum adigitur interdum, qui decem drachmas sustulit: ipsi impune magis furtis, vel peculatu potius ditescunt. Laert. li. 6.
Demosthenes.
Ad furem inquientem, Nesciebam quod tuum hoc esset: At tuum non esse satis sciebas, respondit. Stob. ser. 11.
Anonymus.
Lycurgi legibus cum furta permitterentur, solusque qui deprehenderetur, poenas negligentiae daret: puer quidam vulpeculam furatus, aduenientibusi qui amiserant ad quaerendum vestibus occuluit. Feram ve ro saeuientem, ac pueri ipsius latus ad intestina vsque lacerantem, tantisper tolerauit. Dum autem quaerentes abirent, reprehensus a pueris quibusdam, dicentibus melius fuisse manifestere vulpeculam, quam vsque ad mortem occulere. Minime, inquit puer: sed multo satius est mori, quam in furto deprehendi. Plut. in Lacon.
Anaxander Eurycr. F.
Roganti cuidam, cur Spartani non colligerent pecunias in aerarium publicum? Ne, inquit, corrumpantur, qui facti fuerint illarum custodes. Quam male consulunt integritati suae, qui priuatim pecuniarum vim in arcam recondunt. si vir prudens ci uium suorum moribus timuit, a pecunia publica, cuius tantum erant custo des futuri, non domini. Plut. in Laco.
Catulus.
Dicente Philippo, quid latras? Festiue, farem se videre respondit. Bru. lib. 2. cap. 40.
Anonymus.
In seruum furacem ita iocatus est, vt diceret eum solum esse, cui domi nihil sit nec signatum nec occlusum. Intelligimus autem, nec illi seras nec signa obstare, quominus furetur. Scrinia claudimus: olim vcro et cadi lagenaeque solebant obsignari. Era. li. 6. apop.
Alex. Seuerus.
Adeo vindex furti fuit, vt per praeconem saepe edixerit: Nemo salutet principem qui se furem esse noscet AEl. Lampridius.
Idem.
Dicere solebat, solos fures de paupertate comqueri, dum ita student scelera vitae suae tegere. Iactabat et sententiam notant furibus. [gap: Greek word(s)] Id est,
Qui multa furatur, et pauca dat, effugit:
Notans quosdam, qui tantum furantur, vt habeant quod corrum pant iudicem, aut actorem. AEl. Lamprid.
Idem.
Idem furti suspicione infames nec intueri sustinebat: adeo vt quum Septimius Arabinus. qui famosus crimine furtorum sub Heliogabalo fuerat liberatus, inter senatores principem salutatum venisset, exclamarit, O numina, ô lupiter, ô dii immortales; Arabinus non solum viuit, sed etiam in senatum venit, fortassis de me sperat? tam fatuum, tam stultum me esse iudicat? Lamprid.
Vide plura apoph. de Peculatu.
DE GARRVLItate et loquacitate.
Zeno Cittieus.
AVIENS adolescentem nimis garrulum: Aures (inquit) in linguam defluxere. Ostendit autem ado lescen
page 297, image: bs297is esse, audire quidem multa, loqui autem pauca. Laer. lib. 7. c. 1. Stob. ferm. 36.
Idem.
Alium multa garrientem, hoc dicto Zeno corripuit: Ob id binas habemus aures, et os vnicum, vt plurima audtamus, loquamur autem paucissima. Ibidem.
Idem.
Adolescëri confidenter loquenti: Non dixeram, inquit, ô adolescens, quae; mihi succurrunt: Significans ex sermonis procacia colligi morum impudicitiam. Ibid.
Idem.
E discipulis suis aliquos dicebat esse [gap: Greek word(s)] idest, variae rerum cognitionis itudiosos: alios vero [gap: Greek word(s)] id est, loquenti tantum studiosos. Stob. ser. 36.
Idem.
Quum percontatus esset a quodam homine saris contentioso, An virtus vtilis esset? renuit, non volens verbis respondendo ei occasionem dare litigandi. Eod, ser.
Idem.
Adolescenti in Academia de rebus friuolis negotiis garrienti, dixit: Nisi lingua in mentem intincta disserueri, adhuc multo amplius dicendo delinquens. Stob. eod. ser.
Clearchus.
Quae nolis audire (inquit) ea etiam ne dicito: quae nolis dicere, ea ne audito quidem. Aurium enim et linguae magnum est periculum. Max. ser. de temeritate linguae.
Plato.
Cum Antisthenes aliquando in diatriba longam orationem habuisset: Ignorans, inquit, quod dicendi modus non penes loquentem, sed audientem est? Stob. ser. 37. Max. ser. 47.
Menedemus.
Quendam frinolis nugis ebstrepentem, rogauit num fundum haberet: Vt is respondit, sibi plurimas esse possessiones: Abi, igitur, inquit, et illas cura, ne turpiter eas perdas. No tauit autem hominem inaniter garrulum, qui ad agros colendos magis esse idoneus, quam ad dicendum. Laer. l. 2. c. 16.
Apollonius.
Dicere solebat, Loquacitatem quidem multos habere errores, silentium autem tutum esse. Stob. serm. 37.
Idem.
* Interrogatus, qui essent hominum optimi? qui in dicendo (inquit) sunt breuissimi. Linguaces autem si tantum molestiae caperent, quanta reliquos afficiunt, haud sanê longos sermones facerent. Ibid.
Nicostratus.
Si continenter, inquit, multa et celeriter loqui, sapientiae signum esset, hirundines dicerentur nobis multo sapientiores. Max. ser. 47.
Demosthenes.
In conuiuio cuidam multa loquen ti: Si tam multa, inquit, sapuisses, nunquam tam multa locutus esses. Eo. ser.
Idem.
Rogatus, cur vnam habeamus linguam, aures vero duas? Quia, inquit duplo plus au liendum, quam loquen dum. Eod. ser.
Eusebius philos.
* Dicebat homines magnum possidere valium dentium ad coercendos leues sermones. Nos in omni re iudicio mentis indigere, quae si verba non direxerit, saepius ante consulationem effugiunt: et tato vallo neglecto, citra iudiciu ante tempus foras ruut. Eo. ser.
Nicostratus.
* Si continenter et multa et celeriter
page 298, image: bs298loqui, sapienti signum esset, hirundines (inquit) dicerentur et essent ho minibus sapientiores. Anton, et Max. ser. de temeritare in dicendo.
Lycon.
* Oratores ranis similes esse dicebat: has enim in aqua clamare, illos vero ad clepsydram. Eod. ser.
Idem.
* Dicebat, quemadmodum hirundines perpetuo garritu familiaritaris voluptatem perdunt: sic garrulos perpetuo obtundentes molestos esse auditoribus. Eod. ser.
Democrates.
Auaritiam quandam esse dicebat omnia velle dicere, et nihil audire. Stob. ser. 36. et Max. ser. 47.
Isocrates.
Cum locutuleius quidam nomine Careon, in disciplinam eius recipi vellet, duplicem mercedem postulauit. Illi vero causam interroganti, dixit: Alteram quidem peto vi loqui discas, alteram autem vt tacere. Stob. ser. 36. Ant. Meliss. part. 2. ser. 40. Max. ser. 47.
Archelaus.
Tonsori garrulo subinde roganti, Quomodo te radam, ô rex? Silendo, inquit, Alter aliud responsum exspectabat, et hinc dicti lepos. Quidam sunt in curatione morosi, Archelao satis erat, si sileret. Nobis autem interdum etiam cum ebriis. pariterque loquacibus res est. Plut. in apoph.
Anonymus.
Iurisconsulto loquaci dixit, non oportere multis verbis pauca dicere, sed paucis multa. Anto. Et Max. serm. de temeritate in dicendo.
Hieron.
Hieron, qui Geloni successit in regnum: neminem qui libere apud se loqueretur, importunum aut molestum esse dicebat: caeterum qui arcanum efferrent, eos existimabant etiam illos laedere, apud quos effutirent, eo quod odimus non solum illos qui efferunt, verum etiam eos qui audierunt, quae nollemus illis audita esse.
Vide apoph. de Lingua et Loquacitate.
De generose dictis.
Polydorut Alcamenis F.
IN eum qui non cessabat hostibus minitare? Non intelligis, inquit, te maximam vindictae partem frustra consumere? Nam qui cupit inimicum vlcisci, nihil aliud efficit minando, nisi vt pi aemonito inimico, sibiipsi maiores struat iusidias. Plutar. in Laconicis.
Astycratidas.
Postquam Agis superatus est apud Megalopolin in proelio aduersus Atigonum, cuidam dicenti, Quid nunc tacturi eltis Lacedaemonij? Macedonibunsne seruituri? Quid tandem, inquit? num Antigonus vetare potest, quo minus in pugna pro patria mortem oppetamus? Ibid.
Agasicles.
Cuidam dicenti, Admirari sese, quod cum discendi tam auidus esser, tamen non adiungeret sibi Philophanem sophistam: regali prorsus indole respondit: Eorum discipulus esse volo, quorum sum et filius. Significans non minus interesse quos nactus sis parentes, quam quos informatores et educatores adciscas. Ibid.
Eudamidas.
Infra de laudis eupiditate.
Anonymus.
Thebani cum debellatis ac fugatis apud Leuctra Lacedaemoniis, ad ipsum venissent Eurotam, et quidam
page 299, image: bs299gloriabundus dixisset: Vbi nunc sunt Lacones? Spartanus ab illis captus: Non adsunt, inquit, alioqui vos huc non venissetis. Ne victus quidem et captiuus potuit indolis Laconicae obliuisci, nec tulit victoris iactantiam. Ibidem.
Ephori.
Cum Lacedaem oniorum rex polliceretur se funditus euersurum ciuitatem quandam, quae saepenumero Lacedaemoniis negotium exhibuerat, non permiserunt Ephori, dicentes: Nequaquam abolebit iuuenum cotem. Vrbem infestam appellabant cotem iuuentutis, eo quod hostibus sem per praesentibus ipsa iuuentus acueretur ad bellandi peritiam. Ibid.
Anonymus.
Moserat apud Lacedaemonios, vt rex hostes aggrederetur, praecedente quopiam gestante coronam, qui in cer tamine victor aliquando tuiisset coronam. Cum igitur Lacon quidam in Olympiis magnam pecuniaevim respuisset, et coronam praetulisset, cuidam dicenti: Quid emolumenti tibi adfert victoria? ridensrespondit, Ante regem, inquit, coronatus incedens pugnabo cum hostibus. Ibid.
Anonymus.
Apud Lacedaemonios duo pueri cum inter se pugnassent, et vnus alteri lethale vulnus inflixisset, puerorum sodales saucium iam morientem consolatur, ac pollicentur vltionem. Atille. Neque quam, inquit, de vltione cogitandum est: quandoquidem ego idem facturus eram, quod fecit ipse, si potuissem. Ibid.
Anonymus.
Lacon quidam sagitta percussus, cum animam ageret, dicebat: Non me mouet quod miror, sed partim quod ab imbelli sagittario, ac mulier culae simili, partim quod nullo facinore edito morior. Plutarc. in Laco.
Paulus Aemylius.
Infra de Hostibus non crudeliter tractandis.
Scipio Africanus.
Quibusdam calumniantibus, quod parum strenuus pugnator esset: Imperatorem, inquit, me mater, non bellatorem genuit. Plut. in Scipione.
Agesipolis.
Supra de Concordia.
De gesticulatione.
Chilon.
DIcere solebat, inter loquendum non esse mouendum manus: id enim esse vaecordiam. Laertius libro 1. cap. 4.
Lesbonax.
Histriones ac gesticulatores appellare solebat [gap: Greek word(s)] quod manibus saperent non lingua. Erat autem choreae genus. quo graues histo riae citra vocem vel recitantis vel tibicinis solo corporis gestu sic repraesentabatur, vt spectatores prope plus intelligerent ex saltatione, quam siquis recitasset. Erasm. libro 8. apophtheg.
Polemon.
Polemon sophista, histrionem Tragoediarum, qui in Olympiis. O Iupiter pronuntirat, ostensa terra: O ter ra, manu in coelum proiecta: submonita praemiis (praesidebat enim ei certamini) dicens, Hic manu comminisit soloecismum. Ex. Philostrato.
Domititus Afer.
Manlium Suram multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiiciaentem ac reponentem,
page 300, image: bs300non agere dixit, sed satagere. Actio enim oratoris est. Satagit autem qui frustra misereque conatur. Eras. l. 6. apoph.
Cicero.
M. Callidius Gallum accusauit. M. Tullio defendente, quumque accusator affirmaret, se testibus, chirographis, quaestionibus probaturum, sibi a reo fuisse praeparatum vanenum: sed interim rem tam atrocem, remis so vultu, languida voce, ac reliquo gestu parum concitato pronuntiaret: M. Tullius, Tu, inquit, nisi fingeres M. Callidi, sic ageres? Ex actione col ligens, illum non ex animo loqui. Eras. li. 4. apoph.
Caesar.
Testius Penatius in dicendo mentum intorquebat, in hunc Caesar ita iocatus est: Dic, si quid velis, ait, quum nucem perfregeris. Notauit incompositos perorantis mores, ac gesticulationes parum decoras. Nam qui ha bet in ore nucem duram, in rumpendo mentum solet intorquere. Bruso. lib. 4. cap. 31.
Augustus Caesar.
De duobus Pantomimis inter se eommissis, vt alternis gestibus certarent, alterum dixit saltatorem. alterum interpellatorem: quod ille immodice gesticularetur, alter non gesticulari, sed saltantem interpellare videretur. Erasm. Libro 4. apophtheg. ex Suetonio.
De Geometria.
Socrates.
SOcrates admonebat, dandam esse operam Geometriae donec quis pos sit mensuram terrae et accipere et tradere. Opinor eum sensisse, moderatos agros esse parandos, quos et tibi commodum fit a maioribus accipere et haeredibus tuis tradere. Nam immodicae possessiones vt non sine negotio parantur, ita non absque lite perueniunt ad haeredes. Dicti argutia est in verbo [gap: Greek word(s)] quod anceps est ad artem Geometricam, et ad agrorum mensores. Laert. Libro 1. cap. 5.
Diogenes.
Cuidam ostendenti horoscopon: Bellum, inquit, hercle, instrumentum, ne frostremur coena, sentiens, inutiles esse artes Geometricas cum caeteris. Laer. l. 6.
De gladio, gladiatoribus, atque armis.
Agis.
DEmadi dicenti, quod enses Laconici ob breuitatem a circulatoribus ac praestigias imitantibus deuorarentur: Agis iunior respondit, His ensibus Lacedaemonij assequuntur hostes longioribus armatos gladiis. Plut. in Lacon. apoph.
Demonax.
Videns Athenienses hoc agere, vt barbarorum exemplo, gladiatorum spectacula in vrbem inducerent: Nolite, inquit, ô ciues istam crudelitatem prius admittere in ciuitatem vestram, quam Misericordiae aram sitis demo liti. Voluit autem significare, nequaquam conuenire in ea ciuitate, in qua Misericordia pro dea coleretur, spectari plus quam serinam crudelita tem. Eras. lib. 8 apoph.
Antalcidas.
Supra de Fortitudine heroica.
page 301, image: bs301De gloria et eius amore.
Bion.
Gloriam dicebant esse matre annorum ob id opinor, quod cum hominis vita sit breuis, honesta memoria in multa secula propagatur. Laer. 1. 4. c. 7.
Hiraclitus.
* Viam ad gloriam maxime compendiariam esse dicebat, si quis bonus esse studeret. Anton. et Max. ser. de gloria.
Socrates.
Hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat, si quisque id ageret, vt qualis haberi vellet, talis esset. Cic. l. 2 Offic.
Democritus.
Democritus fertur et illud solitus dicere, [gap: Greek word(s)] , id, est Oratio operisest vmbra. Significans, ex egre giis factis nasci laudes hominum eloquentium, non contra Primam igitur oportet esse curam factorum. quam gloriam consequitur vltro. Laer. lib. 9. cap. 7.
Agesilaus.
A quodam interrogatus, Qua ratione perpetuam sibi gloriam parare posset? Si mortem contempleris, ait nihil enim praeclarae, rei gerere eum, cuius animum mortis metus occupauit. Plut. in apoph. Lacon.
Themistucles.
Adolescens, in compotationibus ac mulierum amoribus volutabatur. At postquam Militiades apud Mara thonem deuicisset barbaros, iam nul lus offendit illum quicquam agentem praeter decorum. Percontantibus autem vnde sic esset repente mutatus? Miltiadis, inquit, trophaeum non patitur me dormire, neque cessare. Gloriae studium excussit amorem voluptatum: clauum, vt aiunt, clauo. Plut. in apoph.
Idem.
Ad Olympiae certamen profectus, cum in stadium processisset omnes neglectis, certamnibus oculos in ipsum intenderunt, in eoque complexando diem totum consumpserunt, ac Themistoclem illum cum plausu et admiratione peregrinis ostenderunt. Ea re vir gloriae omnium cupidissimus, dixit amicis, se eo die laborum quospro Graecia sucespisset, omnium fructum amplissimum repor tasse. Plutar.
Anonymus.
Ex Indis quendam sagittandi arte cum primis celebrem, adeo vt etiam per annulum sagittam mittere diceretur, quum in bello cepisset, iussit artis suae specimen edere: recusantem, iratus rex necari iussit. Quum duceretur homo, dixit his aquibus ducebatur, se multis diebus non exercuisse artem, eoque timuisse ne aberraret, Id vbi renuntiatum est Alexandro, quod non contumacia, sed ignominiae metu recusasset, admiratus ingenium gloriae studiosum, dimisit illum donatum: eo quod mortem oppetere maluisset, quam fama sua videri indignus. Hic apparet, non omnino vanum esse quod prouerbio iactatum est, Simile simili esse amicum. Alexander gloriae supra modum appetens, similem affectum in aliis amabat. Plut.
Phryne.
Quum Alexander Thebanorum moenia, diruisset Phryne meretrix pollicita est de suis impendiis reposituram, modo ciues paterentur hoc insculpi elogium,
[gap: Greek word(s)]
page 302, image: bs302
[gap: Greek word(s)] id est,Alexander quidem subuertit, sed Phry ne restituit Hic merito quis dubitet, vtrum sit admiratione dignus, an quod scortum corporis vsura tantas opes collegerit: an quod tanto nominis amore teneretur, vt titulum tam care voluerit emptum. Nam vt praeclarius est restituere, quam demoliri: ita speciosior fuisset laus Phrynes scorti, quam Alexandri regis Eras. l. 8. apoph.
Epaminondas.
Venerat Thebas, belli socius futurus. Is cum Epaminondae egenti, duo aureorum millia misisset, non accepit sed ipsum Iasonem intuitus: Iuiustis, inquit, imperas, ipse deterior. Sentiebat autem, iniquas esse opes, quae possessorem facile seducunt. At viros fortes gloria, virtutis praemio, contentos esse debere putabat. Plut. in Graec. apoph.
Pericles.
Quum Thucydides vociferaretur apud populum aduersus Periclem. quod in picturas ac statuas summorum artificum profunderet rei publicae census ipse assurgens rogauit populum: Videretur ne multum impendisse? quo respondente. Plurimum: Age, inquit, vt igitur haec mihi impensa, et non vobis: atque ipsis donariis deorum, meum tantum nomen inscribam. Haec vox subito mutauit animum populi, iussitque vt publicis impendiis pergeret, nec vllis parceret sumptibus. Eras. lib. 5. apoph. ex Plutar.
Idem.
* Eum iam morientem quum necessarij, moesti deplorarent, ac praetu ras commemorarent, potentiam, et quae trophaea, quas victorias vrbesque Atheniensibus partas relinqueret: paululum sese erigens, reprehendit eos: quod communes multorum, et fortunae magis quam virtuti debitas laudes retulissent, pulcherrima, et maxima, ipsique propria hac laude praetermissa, Quod propter ipsum nemo Atheniensium nigram vestem, vnquam sumsisset. Plut.
Epaminondas.
* Meneclida quodam oratore ipsum aliquando traducente, vt qui de se quam Agamemnone amplius sentiret: facio, inquit hoc propter vos, Thebani, quorum solorum opera La cedaemonium imperium vnica die euerti. Piut. l. de sui laude, etc.
Phocion.
* Leosthene adhuc rem feliciter ge rente interrogatus, ab oratoribus quidnam beneficij in vrbem contulisset? nihil inquit, quam quod me praetore vos orationem funebrem nul lam habuistis, sed quotquot mortui sunt in sepulchris maiorem sunt humati. Plutar.
Antigonus.
Quum mitteret filium suum Demetrium cum numerosa classe, magnaque militum vi ad Graecos liberandos, dicebat: Gloriam a Graecia, velut a specula in orbem terrarum accendi, iuuenem gloriae studio extimulans, vt strenue rem gereret, quod eius laudis rumor non intra Graeciae fines esse continendus, sed ob Graeci nominis celebritatem, per omnes mundi plagas dimanaturus. Plut. in Regum apoph.
Antigonus iunior.
* Is caetera fastu vacuus, et princeps moderatus, in nauali quodam praelio amicorum quodam dicente, Non vides quanto plures sint hostium naues? Me vero ipsum, inquit, quot nauibus opponis? Plut. in apoph.
page 303, image: bs303Scipio iunior.
Censor creatus, adolescenti cuidam equum ademit, quod eo tempo re quo Carthago oppugnabatur, splem dide coenatus, librum in vrbis similitudinem figuratum, cui Chartagini nomen indiderat, conuiuis diripiendum proposuisset. Iuuene vero causam sciscitante, cur equo priuatus es set? Quoniam, inquit Scipio, meprior Carthaginem diripuisti. Plut. in Rom. apoph.
Iul. Caesar.
Postquam milites, qui Scipionem in Africa sequebantur, fugissent, et Cato victus sibi necem Vticae conscisset: Inuideo, inquit Caesar, ô Cato tibi mortem, istam, quando tu mihi salutem tuam inuidisti. Ibid.
Basilius.
* Si gloriam quaeris, inquit, et cupis superior multis videri, et in reb. mundanis clarus fieri, sis iustus, temperans, prudens, fortis et patiens in aduersis pro religione suscipiendis, etc. Ant. et Max. ser. degloria.
Vide apoph. de ambitione.
De gloriae contemptu.
Crates.
DIcebat, se pro patria habere glo riae neglectum et paupertatem in quae nullum ius haberet fortuna Laert. l 6. c. 5.
Democritus.
* Vnus, aiebat, mihi pro populo est, et populus pro vno Senec. epi. 7.
Anonymus.
* Quum quaereretur, a quodam egregio opifice, quo quanto diligentia ar tis spectaret ad paucissimos peruenturae: satis sunt, inquit, mihi pauci, satis est vnus, satis est nullus. Ibid.
Diogenes.
Cum praeconem in Olympiis ita pronuntiantem audiuisset, Doxippus vicit viros, correxit Diogenes: Hic, inquiens, mancipia potius vicit. Ostendens, eos nequaquam esse viros, qui in his certarent spectaculis, sed mancipia potius gloriae. Ibid.
Socrates.
Cum audiret recitare Lysidem Pla tonis: Deum inquit, immortalem, quam multa de me metitur adolescens, siue quod ob modestiam non agnosceret laudes quas tribuebat Plato, siue quod in dialogo multa de Socrate fingeret. Eras. 3. apoph.
Epicurus.
* Quum vni ex consortibus studiorum suorum scriberet: Haec, inquit, ego non multis, sed tibi: satis enim magnum alter alteri theatrum sumus Senec. epist. 7. ad Lucil.
Metrocles.
Libros suos exussit, dicens:
[gap: Greek word(s)] ,Sunt inferorum haec somniorum imagines. Sentiens, esse nugas, ac deliramenta, quae scripserat. Laer. libr. 6. cap. 6.
Frontinus.
Vetuit sibi extrui monumentum, his verbis: Impensa monumenti superuacanea est, memoria nostra durabit si vitam meruimus. Excelsi animi est, quu praeclara gesseris, gloriam contemnere. Eras. l. 8. apoph.
De gratitudine.
Chilon.
DIcere solebat, Beneficij dati obliuisci decet, accepti meminisse vulgus hominem contra facit. Si quid cui benefecerunt. sine fine praedicant,
page 304, image: bs304sineque modo exaggerant: si quid in ipsos collocatum fuerit officij, mox aut obliuiscuntur, aut dissimulant, aut eleuant. Laer. lib. c 4.
Diogenes.
Acceptis paucis nummis a Diotimo Carysio, homine sibi amicissimo cum non haberet vnde manus tam amplum rependere posset, ad Dioti mum dixisse fertur: Dij tibi largiantur tantum, quantum animo tuo cogitas et cupis. AElian. libr. 4. de Varia historia.
Democritus.
Dum quendam ad gratificandum aliis studiosissimum, vilem nihilominus, viclssim videret compensationem accipere: Ohe, inquit, qui beneficia perdideris, num te non pudet Gratias quaestus gratia prostituere, quae virgines esse dicuntur. Stob.
Idem.
Dicere solebat, Si facultas adest aliis gratificandi, ne differas, nosti enim, quam mutabilis sit rerum omnium status. Ibid.
Simonides.
Rogante quodam vt sibi conscriberet encomium et gratiam se rela turum inquiente, argentu autem non dante: Duas, respondit, arcas domi habeo, vnam gratiarum, alteram argenti et cum necessitas exigit, gratia rum quidem arcam aperiens, inanem ipsam reperio, alteram vero solum mihi commodam. Stobaeus ser. de Insustitia.
Artarx rxez.
Rusticus quidam videns ad legem Artaxerxem varia deferri donari, nec aliud habens quod largiretur, vtraque caua manu haustam e proximo flumine aquam illi obtulit, vultu alacri. Rex laetatus, iussit illi dari phiam auream, ac mille Daricis donauit hominem. Plu. in Regum apoph.
Philippus.
Hipparcho Euboico vita defuncto, Philippus, prae se ferebat quam illius mortem acerbe ferret. Itaque cuidam volenti dolorem ipsius mitigare, dicentique: Attamen ille tem pestiue decessit, iam natu grandis: Sibi quidem ipsi, inquit Philippus, tempestiue decessit: sed mihi praepropere, Mors enim illum anticipauit priusquam a me beneficium acceperit, nostra dignum amicitia. Perquam rarum est, principem sentire gratiarum affectus, sed amicis plerique non aliter quam equis vtuntur, Dum vsui sunt, curant inutiles factos abiiciunt, eosque spoliant citius quam beneficio iuuant. Plut.
Augustus. Caes.
Veteranus quidam cum vocatus in ius periclitaretur, adiit in publico Caesarem Augustum, rogans vt sibi vellet adesse: Caesar e comitatu suo selectum illico dedit, eique litigatorem commendauit. Hic miles vociferans. At non ego Caesar, periclitante te Actiaco bello, vicarium quaesiui, sed pro te ipse pugnaui, simulque detexit cicatrices. Erubuit Caesar, atque ipse descendit in aduocationem veritus ne non modo superbus, verumetiam ingratus videretur. Eras. l. 4. apoph. ex Suet.
Vide apoph. de Beneficiis, et Beneficentia.
De gratitudine in Deum.
Python.
ATheniensibus ob res feliciter gestas ipsum admitantibus, ac praedicantibus, quod Cotyn regem interemisset: Diis, inquit, habenda
page 305, image: bs305est gratia, quibus authoribus hoc facinus praeclare gestum est, nam ipse nihil aliud quam manum et operam meam commodaui. Euentus rei in manu Dei est, et huic debetur gratia si quid feliciter cesserit. Sed interim vult nostram operam accedere. Eras. lib. 6. apoph. ex Plutarch.
Placilla.
Placilla Theodosij Romanorum Imperatoris vxor, cum videret maritum a pietatis veraeque religionis studio alienum, magis esse, quam Imperatorem deceret, subinde ad eum dixisse fertur: Considerare te oportet suauissime coniunx, quis antea fueris, et in quem locum te euexerit vniuersitatis huius Deus. Si enun perpetuam eius rei obtinueris memoriam, non prorsus te ob accepta beneficia erga eum ingratum praestabis: sed ex praescripto legum Dei quod ab eo accepisti, gubernabis imperium, et ita eum qui tibi, vt fideli ministro, commisit, rite coles. Nicephorus Callist. lib. 12. Cap. 42.
De grauiter dictis.
Bion.
FRequenter dicere solebat: Quem admodum proci Penelopes, quo niam cum Penelope commisceri non potuerunt, cum illius ancillis rem habuerunt: ita qui philosophiam assequi non possunt, in aliis friuolis disciplinis semet exercent. Laert. lib. 4. cap. 7.
Solon.
Percontatus, Cur in parricidas nul lam promulgasset legem? Non expectabam inquit, hoc scelus vnquam in hac ciuitate posse committi. Laert. li. 1. cap. 3.
Thales.
Adultero sciscitanti, an abiuraturus esset adulterium? Thales Milesius ait, Non est periuriam adulterio peius. Laert. lib. 1. cap. 1.
Zeno Citueus.
Dicebat, plerosque philosophos in multis sapere, sed in fortuitis vulgaribusq. rebus esse imperitos. Laer. lib. 7. cap. 1.
Democritus.
Dicere solebat: Si corpus animum in ius vocaret, haudquaquam futurum, vt ille muneris male administrati crimen effugeret. Animus in corpore veluti praesidio collocatus est, et tamen pleraque mala corpori ad animo veniunt. Laert. lib. 9. cap. 7.
Empedocles.
Videns ciues suos voluptatibus deditos sumptuosissime aedificare, dixit: Agrigentini sic indulgens voluptatibus, quasi postridie morituri: sic aedificant, quasi semper victuri. Idem lib. 8. ca. 2. Item de Rhodiis dicit Plut.
Anaxagoras.
Cum absens morti addictus esset, id nuntianti: Iam olim, inquit, istam sententiam tulit natura aeque in illos atque in me. Laert. lib. 1. cap. 10.
Antisthenes.
Infra de Inuidia, quae plerunque felicitatis et virtutis comes est.
Themistocles.
Simonides poeta Themistoclis praetoris operam pro amico in re iniqua perenti, respondit Themistocles: Nec Simonidem fore bonum poetam, nisi mensuram modumque in canendis carminibus, quae scribebat, curaret: neque se bonum praetorem habitum iri, si legibus ac iustitiae alicuius gratiam praeposuisset. Fulgosus lib. 6.
page 306, image: bs306Socrates
Grauiter dicere solebat, nec a mortuo petendum colloquitum, nec ab auaro beneficium. Eras. li. 8. apoph. ex Stobaeo.
Idem.
Cum Athenis causam diceret, defensionemque ei Lysias a se compositam qua in iudicio vteretur recitasset, demissam ac supplicem, imminentique procellae accommodatam: Aufer, in quit, quaeso istam. nam ego si adduci possem, vt eam in vltima Scythiae solitudine perorem tum meipsum morte multandum concederem. Spiritum contempsit, ne careret grauitate: maluitque Socrates extingui, quam Lysias, superesse. Cic. lib. 1. de Orat Laert. in vita Socratis, et Valer. Max. lib. 6. cap. 4.
Agis.
Supra de Filiorum potestate in parentes.
Agesilaus.
Audiens scelerosum quendam hominem fortiter pertulisse tormenta, ait: Quam miser est homo, qui tolerantiam in res flagiriosas ac turpes collocat. Plut. in Lacon.
Idem.
Allato nuntio, illustrissimos viros praelio circa Corinthum commisso occubuisse in acie, Spartiatas autem cecidisse perquam paucos, multos vero ex hostibus: nullam laetitiam prae se tulit, sed ingenti edito gemitu, Heu Graeciam, inquit, quae tot viros ipsa perdidisti, quot si incolumes sint, profligare acie cunctos queant barbaros. Plutarch. in Agesilao.
Idem.
Idam senex, cur per hyemem solo pallio tectus obambularet absq. tunica, interrogatus: Vt, inquit, iuuenes hanc vitae rationem imitentur. Ibid.
Idem.
Illud cum primis sibi gloriae ducere solebat, quod cum rex esset, caeterisque consilio prospiceret, nihilo secius in laboribus obeundis nemini cederet, quodque sibi ipsi imperaret. Ibid.
Idem.
Notans corruptissimos eorum mores, qui A siam incolebant, dicere solebat: inter illos qui improbi essent, eos non esse liberos: contra qui probi, eos esse seruos: quod vbi vitiis licerent omnia virtus haberetur odio. Ibidem.
Idem.
Quum secum haberet Xenophontem, iussit, vt filios suos accerseret Lacedaemonem, docendos artem omnium pulcherrimam: videlicet imperare, et parêre imperio. Plut. in Lacon.
Idem.
Ostendebat quidam Agesilao ciuitatis cuiusdam muros editos, quummque rogasset, viderenturue pulchie Pulchri, inquit, per Iouem, verum apparet in hoc paratos, vt mulieres inhabitent, non viri. Ibidem.
Alcamenes.
Infra de Imperio administrando.
Agasicles.
Quum sciscitaretur, quo pacto posset quis tuto imperare, nullo stipatus satellitio? respondit, Si sic imperet suis, quemadmodum pater imperat liberis. Plut. in Lacon.
Leonidas.
Cum proficisceretur ad Thermopylas, cum Persis conflictaturus, vxori interroganti, quidnam mandaret? Vt bono, inquit, nubas, et probos liberos parias. Plutarchus in Lacon.
page 307, image: bs307Idem.
Iamiam cum hoste conflicturus, et admonitus vt reliquos expectaret socios, An non adsunt, inquit, qui pugna turi sunt? An nescitis cos solos cum hostibus pugnare, qui reges verentur? Plut. in Lacon.
Theopompus.
Dicente quodam, ideo seruari Remp. Spartanam quod reges scirent imperare: Imo potius, inquit, quod ciues sciant parêre. Plut. in Lacon.
Telecrus.
Supra de filiorum pietate in parentes.
Paedaretus.
Praedaretus Spartanus, nobilitate et sanctitate praestans, in petitione magistratus victus, maximae sibi esse laetitiae praedicauit, quod aliquot patria sua meliores viros haberet Quo sermone repulsam honori adaequauit, Plutarch. in Lacon. Valer. Max. lib. 6. cap. 4.
Syagrus.
Legatus, quo tempore X erxes expectabatur, ad Gelonem tyrannum Syracusanum missus, vt in eo bello opem ab eo peterent: Geloni offerenti ducentas triremes, duo equitum et octo peditum millia, et praeterea grandem pecuniam, ac vim magnam frumenti, si Graeci in eo bello ducem eum creare vellent, respondit: Ad quaerendos milites, et non ad sumendum ducem missus sum. Fulg. lib. 6.
Themistocles.
Cum ad mare descendisset, vt occisorum Persarum stragem inspiceret: posteaquam vidit interfectorum sparsos torques, et armillas aureas, ad amicum conuersus ait: Tu qui Themistocles non es, ista collige, Grauissimo verbo conditione ostendens, quibus hominum gradus discriminantur, eas esse, quae faciant vt aliquid agere aut deceat, aut non Fulg. lib. 6.
Demosthenes.
Lacessitus conuiciis, Committor, inquit, in certamen, in quo qui superior euaserit inferior est: et qui vicerit, victus est. Plut.
Epaminondas.
* Quum aliâs solitus esset vncto corpore hilarique vultu prodire in publicum, postridie eius diei quo feliciter pugnatum est ad Leuctra, processit squalidus ac summissus. Amicis autem sciscitantibus, ecquid illi molesti accidisset? Nihil, inquit, sed heri sensi me plus aequo mihi placuisse: eius gaudij intemperantiam hodie castigo. Plut. in apoph.
Philippus.
* Graeciae potitus imperto, ad refrenandum animi fastum, puero dele gauit hoc munus, vt singulis diebus mane ter acclamaret, Philippe, memento te esse hominem. AElian. lib. 8. de varia hist.
Alexander.
Darius rex, cum iam ex vno atque altero praelio Alexandri regis militarem virtutem esset expertus, filiam in matrimonium cum decies centum millibus talentum, ac magnam simul regni partem obtulit, Parmenione autem dicente, se, si Alexander esset, vsurum ea conditione: respondit Alexander: Et ego vterer, si Parmenio essem. Curtius lib. 4. Arrian. lib. 2. et Valer. Max. lib. 6. cap. 4.
Galli.
Gallorum legati ad Alexandrum regem profecti, vt eius pacem et amicitiam peterent, interrogati ab Alexandro, quam ob causam ipsius amicitiam
page 308, image: bs308eo tempore postularent? putans dicturos, eius rei praepotentes ipsius vires causam esse: subridentes responderunt, Se metuere, ne in ipsorum caput coelum rueret: et tamen ingentis animi regum amicitiam magnifacere. Fulgos. lib. 6.
Scip. AEmilianus.
Cum haberet consortem censurae Mummium, vt nobilem, ita eneruis vitae, pro rostris dixisse fertur: Se ex maiestate Reipub. omnia gesturum si sibi ciues vel dedissent, collegam, vel non dedissent. Plin. cap. 58. de Viris illustr. Val. Max. lib. 6. cap. 4.
Idem.
Seruius Sulpitius Galba et Aurelius consules in senatu contendebant, vter aduersus Viriatum in Lusitaniam mitteretur. ac magna inter P. C. dissensio erat, omnibus quonam eius sententia inclinaretur expectantibus, Neutrum, inquit, mitti placet. Alter enim nihil habet: alteri nihil satis est. AEque malam licentis imperij magistram iudicans inopiam atque auaritiam. Quo dicto, vt neuter in prouinciam mitteretur obtinuit. Valer. lib. 6. cap. 4.
Scip. Maior.
Dicere solebat, ij quibus sunt equi ferociores, tradunt eos domitoribus, vt his facilioribus possint vti. Sic homines secundis rebus effrenatos, sibique praesidentes, tanquam in gyrum rationis duci oportet, vt prospecta rerum humanarum imbecillitate ac fortunae varietate, reddantur moderatiores. Plut.
Pescennius Niger.
Regatus, quidnam de Scipionibus sentiret? respondit, illos sibi videri felices magis, quam fortes, quod vterque domi iuuentutem parum sancte transegisset. AEli. Spartianus.
Cyanienses.
D. Brutus cum pene totam Lusitaniam subegisset, ac sola gentis huius vrbs Cyania pertinaciter arma retineret, tentata pecunia redemptione, propemodum vno ore legatis Bruti respondit: Ferrum sibi a maioribus quo vrbem tuerentur, non aurum quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum. Val. Max. lib. 6. c. 4.
Manlius.
Manlio cum omnium consensu apud Romanos consulatus deferretur, oculorum aduersae valetudinis causam praetexit, quo honorem oblatum commode recusaret. Instantibus autem cunctis: Alium, inquit, Manlius, quaerite Quirites, ad quem hunc honorem transferatis. Nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores vestros ferre, nec vos mecum imperium perpeti poteritis. Plin. ca. 28. de viris illustribus. Valerius Maxim. lib. 6. c. 5.
Q. Fabius.
Minutius quum gloriaretur, ipsius opera multum decessisse Fabianae dignitatis: Fabius respondit, O Minuti reputa tibi cum Hannibale certamen esse potius, quam cum Fabio. Plutarch.
P. Rutilius.
Supra tit. de Amicitia atque amico bono.
Augustus Caesar.
Quum forte ad aedes Catonis Vticeosis venisset, ait: Quisquis praesentem Remp. mutari non vult, is et ciuis et vir bonus est. Plut. in Rom. apoph.
Demetrius.
Domitianus Romanorum imperator, cum philosophos mathematicosque omnes ex Italia pellendos statuisset, multique iam ex philosophorum schola in Lybiam Scythiamque
page 309, image: bs309confugissent: Demetrius philosophus expulsus, instituta cum Apollonio sermocinatione, dolenter dixit et grauiter: Cicadis licet impune canere, nobis autem ne mutire quidem fas est. Philostratus, et Cuspin. in Consul.
Frontinus Cons.
Domitiano imperante cum omnibus liceret inimicos suos accusare, Frontinus consul dixisse fertur: Malum esse imperatorem habere sub quo nulli liceret aliquid facere: sed peius sub quo omnibus omnia. Dion apud Cuspinianum in Consulibus.
Cantacuzenus magnus.
* Quum res ei foeliciter succederent, fortunam non lacessiuit, neque immodice supercilium erexit: sed retenta animi grauitate intra modestiae limites immotus mansit. Nunc vero, inquit, me sobrium esse oportet, cum alij non ebrij esse non possunt. Prosperi enim successus humana ingenia cum primis explorant, et vaecordes tam insolentes reddunt, quam cordatos constantiae et grauitatis laudibus cumulant. Nicephor. Gregoras, lib. 6.
Alphonsus.
In contentione inter Franciscum Sfortiam et Nicolaum Picinium, cum interrogatus esset a Matriciensibus legatis, vtrum ex his in amicitiam admittere vellet? respondit, Vtrosque tanquam amicos habendos esse, sed ab vtrisque tanquam inimicis cauendum. Sensit autem res prudentissimus, quam parum tutum sit, ita parare amicos, vt hostes et inimicos interim alios sibi infensos non reddas. Panormitan. libro 1. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Improbo cuidam ac vaecordi iactanti, reperisse se virum sapientem: Et quî fieri potuit, inquit, vt sapientem dignosceret stultus? Erasm. 8 apoph.
Ludouicus XII. Gall. rex.
* Quo die Carolo octauo in regno suffectus est, amicorum vui petenti sibi dono dari fortunas Aurelianensis ciuis, qui in Ludouicum hostili semper animo fuerat, strenue id negauit, atque alia maiora pollicitus est, inquiens, merito esset ridendus Galliarum rex, si Aurelianensis ducis (de seipso autem loquebatur, quum antea esset Aureliae dux) iniurias vlcisceretur. Fulgosus libro 4. cap. 1.
Henr. Dandulus.
Is postea dux Venetiis creatus, ad Manuelem Comnenum imperatorem Constantinopolitanum, Veneto nomini infestissimum, missus orator, cum multa alia prudenter apud eum principem locutus esse dicitur, vt illum patriae reconciliaret: tum vero illud grauissime addidit, vt meminisset Sibyllini carminis iampridem vulgati: futurum non multo post, vt Adria orti Constantinopolitani imperij fasces sceptraque ad se traherent. Quo tam graui dicto adeo excanduit Manuel, vt illi intra cubiculum euocato, aeneum vas eandens obiecerit, quod inspectare diutius voluit, vt eum oculorum lumine priuaret. Quam poenam ita passus est, quamuis grauiter laborarit, vt praecipuus ille author fuerit imperij ad Gallos transferendi. Ioannes Baptista Egnatius, libri sexti capite quarto.
Stephanus Conterenus.
Creatus hic in Petri Zeni locum, Senatus iudicio, qui maritimae rei
page 310, image: bs310rectae peragendae in Benaco lacu praeesset, quando res aduersae nuntiarentur, statim suscepta prouincia, domum est profectus, euocatamque de superiore aedium parte vxore: Scias inquit, me Benacensi orae praefectum, Senatu ita iubente: tu igitur omnia domi parato, curatoque vt praesto sint, quaecunque mihi necessaria futura sunt. Atque intra paucos dies aut laetum a me partae victoriae nuntium expectato (id quod campani aeris sonitus ex Marciana turri tibi significauerit) aut mortis meae literas, quibus tu cadauer hoc ipsum auitae sepulturae mandes. Quae vox quaeso grauior esse potuit, ad testandam suam in patriam charitatem? cuius dignitate et gloria nihil sibi charius aut iucundius esse profitebatur. Ioannes Baptista Egnatius lib. 6. cap. 4.
De gubernatione.
Socrates.
DIcebat vehementer absurdum esse, cum artes sedentarias nemo profiteatur absque dedecore, qui eas non didicerit: neque quisnam scrinium faciendum locet ei, qui rudis sit eius opificij: ad publicos magistratus admitti, qui nunquam de derunt operam disciplinis: siue quibus nemo potest recte magistratum genere. Cumque nemo non detestaturus sit eum qui clauo assideret, ignarus artis nauticae: multo magis detestandos, qu Rempublic. capesceret ignari politicae philosophiae. Neque eum putabat appellandum impostorem, qui a quopiam pecuniam aut vasculum acciperet, quod non posset reddere, sed illos magis impostores habendos dicebat, qui dolo persuaderent se idoneos gubernandae Reipublicae, cum sint homines nihili. Hoc dictum multo magis ad principes, magistratus et episcopos Christianos pertinet, quam ad Ethnicos. Eras. lib. 3. apoph.
Idem.
Illum imprudenter facere dicebat, qui cum boues efficeret pauciores, postularet tamen haberi bonus bubulcus: sed multo absurdius esse, si quis haberi velit bonus Reipubl. gubernator, cum ciuium numerum imminuat. Hoc dictum torsit in Critiam et Chariclem, qui multos ciuium trucidarant. Nec illos id latuit. Critias enim illi minatus est, ni sileret, fore vt ipse quoque faceret boues pauciores? et quod minatus est verbo, re praestitit, nam huius opera Socrates periit. Laertius in vita Socratis.
Huc refer apophtheg. de Magistratu, Principatu, vel Principe, et Reip. administratione, etc.
De gula.
Anonymus.
* SYbarites quidam quum Spartae in phi[?]itiis conuiuaretur, Merito vitae contemptores esse dixit Spartanos: quisquis enim sanae sit mentis decies millies mori prius eligeret, quam huius parcitatis esse particeps. Athen. lib. 4.
Galienus Caes.
* Quum ei relatum esset, populum Rom. indigne ferre, quod Valerianus pater eius apud Parthos seruiret, conuersus ad adstantes: Ecquidnam habemus, inquit, quod prandeamus? Treb. Pollio.
page 311, image: bs311Augustus Caes.
Quum ad Augustum delatum esset, Erotem AEgypti procuratorem emisse coturnicem, in pugna superantem omnes, ac prorsus inuictum, eamque assam deuorasse: iussit accersiri hominem, et discussa causa, confessum malo nauis affigi iussit: vita iudicans indignum, qui ob tantillam gulae voluptatem non pepercisset aui, quae pugnando diu multisque potuisset esse voluptati: praeterea quae laeto quodam omine. Caesari perpetuam in bellis prosperitatem portenderet. Plut in Rom. apoph.
Huc refer apophtheg. de Delicius, Ebrietate, Intemperantia, Voluptate, etc.
DE HAERETICIS FVGIENDIS.
Polycarpus martyr.
ALIQVANDO Marcioni obuiam factus, atque oratus vt eum agnoscere vellet: Agnosco, inquit, primogenitum Satanae. Tanta tunc Apostoli atque eorum discipuli in religione cautela vtebantur, vt ne verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate declinauerant, habere paterentur. Ibidem. Eusebius libro quarto Eccles. histor. cap. 14.
Idem.
* Si forte impia dogmata audiret, aures obturans continuo exclamabat, O bone Dens, in quae me tempora reseruasti, vt haec patiar? atque ex eo loco quo vel sedens, vel stans ea audiuisset, ex templo plane aufugiebat. Eusebius libro 5. histor. Eccl. cap. 19.
Alexander episcop. Alexandr.
* Par est (inquiebat) vt nos qui sumus Christiani, omnes qui contra Christum loquuntur, animoque sunt ab eo alienato, tanquam Dei hostes et corruptores animarum deuitemus, etc. Socrat. histor. Eccles. lib. 1. cap. 3.
S. Ioannes Apostolus.
Supra de Conuictu et conuersatione.
De hilaritare.
Zeno Cittieus.
ROgatus cur quum esset natura seuerus, in conuiuio tamen hila resceret? lepide respondit: Et lupinum quum sit suapte natura amarum, tamen aqua maceratum dulcescere. naturale est, cibo potuque rigato corpore, discuti tristitiam. Laertius li. 7. cap. 1.
Socrates.
Iam morti addictus, carceris ministrum in poculo cicuram porrigen tem, interrogauit, Quomodo sumendum esset hoc pharmacum, quod eius esset artis peritus. Alludens ad aegrotos, qui a medicis quando, et qua ratio ne diaeta sit sumenda, discunt. Rogauit praeterea an diis aliquid de suo potu libare liceat, iuxta morem conuiuiorum. quod cum negaretur. Certe, inquit philosophus, fas est, et oportet orare deos vt felix et fausta mea sit migratio. Et sic Socrates, cum aduersus omnia mala, animi fortitudine
page 312, image: bs312armatus esset, in ipsa etiam morte hilaritatem ostendit. Laer. in eius vita.
Idem.
Quum puer Socratem in ipso fere mortis agone detexisset, quod illi iam frigerent praecordia: Debemus, inquit, ô Crito, gallum AEsculapio, quem persoluere ne neglexeris: perinde quasi sumpta potione medica conua luisset. adeo inerat Socrati natiua quaedam hilaritas, vt moriens etiam eam ostenderet. Hanc enim postremam vocem fuisse ferunt. Laert.
Plato.
Negabat oportere inebriari, praeterquam in festis, in quibus ipse Deus vinum porrigit. Festos dies autem decet hilaritas, ebrietas autem in his locum habere nequaquam debet. Laert. li. 3.
De historia.
Demetrius Phalereus.
PTolemaeum regem adhortari solebat, vt sibi pararet libros de regno, deque militari imperio et gerendo, tractantes, eosque euolueret: propterea quod ea, de quibus amici non audent admonere reges, in libris scripta habeantur. Plut. in Graec. apoph. et Laer. li. 5 c. 5.
Theopompus.
Dicebat eum quidem optimum rerum bellicarum scriptorem esse, qui quamplurimorum certaminum ciuilium particeps fuerit, et quamplurima etiam pericula coram expertus sit. Innuere autem voluit, eum tantum reuera esse bonum historicum, qui de his scribat rebus, quibus ipse inter fuit. Polyb. lib. 12. hist.
Virginius.
Supratit. de Conscientia bona.
Alphonsus.
Capuae laborans aduersa valetudine: medicis multa medicamenta adhibentibus, in grauissimo morbo. Quinti Curtij historias de Alexandri magni rebus gestis descriptas legere coepit, cuius lectione delectatus cum omnem morbi improbitatem superasset, sanitati restitutus: Valeat, inquit, Auicenna, valeat Hippocrates, et alij medici: et viuat Curtius, restitutor sanitatis meae. Anton. Panor. de reb. gest. Alphons. et AEneas Syl. de eius dictis.
De hypocrysi.
Diogenes.
CVidam sibi placenti, quod leonis exuuio tectus ingrederetur: Non tu desines, inquit, virtutis stragulas pudefacere? Indecorum esse censuit, quod homo mollis, Herculis amictum sibi vendicaret. Idem dici potest iis, qui prodigioso amictu profitentur vitae sanctimoniam, vita non respondent. Diogenis dictum extat apud Laer. l. 6. c. 2.
Alexander.
Nonnullis Antipatri frugalitatem laudantibus quod alienam ab omnibus deliciis ansteramque vitam ageret: fortis, inquit, Antipater albo vtitur pallio, intus vero totus est purpureus. Notans fictam illius parsimoniam, quum esset alioqui ambitiosissimus. Plut. in reg. et imp. apoph.
Fridericus III.
Quum audiret quendam dicentem, abiturum se aliquando in ea loca, in quibus nulli plane hypocritae essent, respondit: Vltra Sauromatas ergo, et glacialem oceanum tibi eundum est. Sed cum eo veneris, non omnino carebit hypocrisi locus, si modo et tu homo non Deus es. Inter mortales enim nemo est, qui non
page 313, image: bs313ex aliqua parte fictus fucatusque sit.
Alphonsus.
Cum post Africanam victoriam in AEnariam iusulam venisset, audiens Antonium Picentem, ordinis heremitarum, magnum hypocritam, iactando plurima in Christum et virginem eius matrem, vermiculis acerbissimo morbi genere absumptum, animam expuisse, dixisse fertur: propterea Deum tantopere id hypocritas saeuire, quod dum homines decipiunt, interponant Deum ipsum tanquam sceleris mediatorem. Ideoque vt plurimum viuentes adhuc plecti in oculis hominum, quos Dei nomine fefellissent, vt intelligant mortales, a talibus monstris maxime cauen dum esse, quod Deum ipsum non tantum post mortem, sed etiam in ipsa vita haberent indubitatum vltorem. Anton. Panorm. de rebus gestis Alphonsi, et AEn. Sylu. de eius dictis.
De homine.
Solon.
INterrogatus olim, Quid esset homo? respondit putredo est in exortu, bellua in omni vita, esca vermium in morte. Anton.
Diogenes.
Quoties considerabat in hominum vita ciuitatum gubernatores, medicos aut philosophos, nullum animal dicebat esse homine sapientius. Idem contemplans somniorum interpretes coniectores, diuinos, et huius generis caeteros, aut qui gloriae diuitiisque seruirent: aiebat, sibi nihil homine videri stultius. Indicans hominis ingenium ad res optimas accommodum, si exerceatur, sin ad vitia degeneret, longe esse infra mutas pecudes. Laer tius lib. 6.
Perictione Pythagorea.
* Dicebat, conditum et compositumesse hominem in hoc, vt contempletur naturae rerum ipsiusque sapientiae rationem: eidemque laborem esse iniunctum comparandi contemplandique rerum quae extant sapientiam. Stobaeus sermone de virtute.
Plato.
* Hominum mansuerum animal esse dicebat. Quod si recta disciplina institueretur in mansuetiss. et diuinum prorsus animal euadere: sin vero non satis aut non bene esset educatus, ferocissimum omnium quae in terris nascuntur animal reddi. lib. 6. de legibus.
Musonius.
* Quid esset homo describens, Homo solus (inquit) omnium in terra degentium Dei imago est, et similes ei virtutes habet. Nam ne inter deos quidem praestantius aliquid excogitari potest, quam prudentia, iustitia, fortitudo, et temperantia, etc. Stob. ser. 116.
Cyrus.
Dicebat, eos homines qui sibi prodesse nollent, cogi oportere, vt aliis sint vsui. Significans, seruili animo natos, sibique inutiles imperio adigendos, vt aliorum commodis inseruiant. Plutarch. in apophthegm.
Vide apopht. de Hominis Fragilitate.
page 314, image: bs314De hominibus suum officium non facientibus.
Diogenes.
QVodam tempore lucernam accensam gestans, obambulabat in foro clarissima luce: quaerenti similis, Rogantibus quid ageret? Hominem, inquit, quaero, notans publicos ciuitatis mores vix nomine dignos. Laert. l. 6.
Idem.
In foro stans, clamabat, Adeste homines: veluti concionaturus apud populum. Quumque iam frequentes conuenissent, nec ille desineret clamare, Adeste homines: quidam indignati, En adsumus, dic aliquid. Tum Diogenes baculo illos abigens: Homines, inquit, adesse iussi, non sterquilinia. Non putauit hominis cognomen competere in eos qui non viuerent iuxta rationem, sed brutorum in morem agerentur affectibus. Laer. lib. 6. Eras. li. 3. apoph.
Idem.
Eos qui in coquos, nepotes, scorta, et adulatores facultates suas profunderent, similes dicebat arboribus, per praecipitia nascentibus: quarum fructus nullus hominum gustaret, sed a coruis et vulturibus ederentur. quo dicto innuit, eos nequaquam esse homines, qui ventri et gulae seruiunt. Laer. l. 6.
Idem.
Quum e balneis redeuntem quidam rogassent, num illic esset multum hominuminegauit esse. Rursus percontatus, an illic esset multa turba? annuit. significans vocabulum in paucos competere. Laert. li. 6.
Idem.
Redeuntem ex Olympiis quidam interrogabant, vidissetue illic multam turbam, Turbam, inquit, plurimam, sed homines perpaucos. Laert. lib. 6.
Idem.
Conspecto adolescentulo, cultu gestuque parum virili: Non te pudet, inquit, qui peius tibi velis, quam ipsa natura voluit? Siquidem illa te virum fecit, tu teipsum refingis in foeminam. Laer.
Stilpon.
Quum omnium oculi coniecti essent in Stilponem, quidam: Isti, inquit, Stilpon mirantur te vt belluam. Nequaquam, inquit ille, sed vt verum hominem. Solent peregrinae bestiae in spectaculum produci: vulgares homines nemo mirantur. Sed philosophum plerique spectabant, non vt quemuis hominem, sed vt hominem verum: nam id spectaculum est rarissimum. Obiter notauit interpellatorem, quod ipse non esset verus homo, nec spectatu dignus. Laer. l. 2. c, 12.
Architae.
Dicebat, Quemadmodum, si etiam summam diligentiam adhibeas: tamen piscem, sine spinis non inuenias: sic neque hominem inueniri posse, qui non dolosum spinosumque quiddam habeat admixtum. AElian. li. 10. de Var. hist.
Alphonsus.
Licet socordi et obtuso ingenio homines patienter audiret solitus tamen est eos tantum, quorum proba ingenia esse sciebat, homines appellare. Ennianum illud leui voce submurmurans: Vulturis (sic enim in nominatiuo, vt nos Vultur, loquebatur) in syluis miserum mandabat homonem, Bellissime enim non homines,
page 315, image: bs315sed homines, Ennium eos vocasse dicebat, quos vidisset ex nomine nihil praeter effigiem possidere, Pan. li. 1. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Saepenumero dicere solebat, Si nullam aliam praeter Calabriam prouin ciam haberet, se malle priuatum quam regem viuere, ne imperare cogeretur, qui nihil omnino hominis haberent praeter figuram et nomen. Panor. l. 1. de reb. gest. Alphonsi.
De hominis miseria et fragilitate.
Bias.
DIcere solebat, sic metiendam esse ab homine vitam quasi et multum et parum temporis victurus sit. Max. ser. 67.
Crantor.
Senarium hunc ex Bellerophonte Euripidis probare solebat.
[gap: Greek word(s)] .
Eheu. quid heu? nobis, quid hominum est, accidit.Sensit, quicquid vlli hominum accidit, hoc vnicuique posse accidere. Nihil igitur nec inexpectatum videri oportere, nec intolerabile. Laertius lib. 4. cap. 5.
Anacharsis.
* Rogatus a quodam, quid hominibus esset iufeltum? Ipsi, inquit, sibiipsis. Stob. ser. 2.
Solon.
Solon legum Atticarum conditor dicere solebat. Vrbes ac oppida nihil aliud esse quam humanarum aerumnarum domicilia, quibus luctus, moerores, tristitiae mortalium, quasi septis includerentur. Bene quidem, nam si iusti ratiocinatores esse volumus, et rem aequa lance perpendere, haud dubie iudicabimus hominis vita nihil miserius, nihil calamitosius. Beroald. de Terrae motu ex Plutarc.
Socrates.
Dicere solebat, si omnes hominum calamitates in vnum conferrentur, moxque singulis ex eo acerut portiones aeque distribuerentur, ita fore, vt suas quisque calamitates recipere malit, quam aequam e communi portionem. Hoc aduersus vulgares hominum mores: qui alienae inuident, suan. deplorarent sortem. Eras. lib. 3. apoph.
Idem.
Interrogatus, quomodo quis sine molestia vitam ageret? negauit vllo modo id fieri posse. Non enim licet, inquit, ciuitatem aut domum inhabitanti, et hominibus conuersanti, sine molestiis deger. Stob. ser. 97.
Idem.
Dicebat, se putare, quod dij semper rideant, vana hominum studia inspicientes, quibus peractis perpetuo se victuros putent: cum mox hinc tamen nobis migrandum sit, omnibus relictis. Stob. ser. 96.
Zeno.
Canem eum inuadentem quum repulisset, reprehensus a quodam ob id, Perdifficile est, inquit, prorsus hominem exuere. Voluit autem ostendere, hominem nunquam esse tam cautum, quin aliquando ostendat se quoque hominem esse affectibus obnoxium. Laert. l. 9. c. 5.
Democritus.
Interrogatus quid de hominum sorte sentiret? Miseram homini fortunam esse dixit, cum bona quaerentibus vix obtingant: mala autem non tantum non exquisita, sed extra omnem
page 316, image: bs316etiam expectationem. Stob. serm. 96.
Idem.
Admonere saepenumero solitus est suos, vt humanam imbecillitatem expenderent, quod ei per mediocrem possessionem prospiciatur et miseria in rebus necessariis mensuretur. Stob. ser. 96.
Aristonymus.
Hominis vitam theatro similem esse dicebat, vbi pessimi homines fere semper primatum obtinent. Ant. in Meliss par. 1. ser. Max. ser. 67.
Antiphon.
Hominis vitam carceri vnius diei similem esse dixit, et totum vitae spatium vni diei aequale propemodum, per quem intuiti lucem, posteris dein de vitam tradimus. Stob. ser. 96.
Simonides, et Pausanias.
Cum Simonides conuiuio lautissimo a Pausania exceptus rogaretur, vt quippiam ex philosophorum arca nis in medium proferret: videns Pausaniam nimium rebus suis fidere, eo quod iam ad Medorum partes se applicuisset: respondit, Memento te in tanta rerum felicitate hominem esse. At Pausanias parum animaduertit, quod a philosopho dictum esset. Cumque iam in summo vitae discrimine esset, et mortem prae oculis esse intelligeret atrocissimam, altissima vo ce exclamasse fertur: O Cee hospes, quam salutare tuum erat consilium. Ego autem adeo captus eram inani persuasione, vt mihi nequaquam tan tam admonitionem conuenire putarem, vnde misere nunc perire cogor. AElian. Lib. 6. de Var. hist.
Neoptolemus.
Sciscitatus, quidnam ab AEschylo, aut Sophocle, aut Euripide dictum admiraretur? Nihil quidem (inquit) istorum se in admirationem trahere: sed quod ipse vidisset Philippum Cleopatrae filiae suae nuptias magnifice celebrautem in coena amplissima, cum tertiusdecimus Deus appellaretur, postridie in theatro iugulatum et proiectum. Stob. ser. 16.
Phauorinus.
* Homines partim esse ridiculos, partim odiosos, partim miserabiles dixit. Ridiculos quidem qui per audaciam ad maiora aspirant. Odiosos, qui ea consequuntur: miserabiles vero, qui spe frustrantur. Stobaeus sermone 4.
Mercurius Thrism.
* Homo (inquiebat) animal est im perfectum, membris imperfectis constans, et ex multis diuersisque corporibus constitutum corpus gerens. Stob. ser. 11.
Aristoteles.
Interrogatus, quidnam esset bomo? respondit, imbecillitatis exemplum, temporis spolium, fortunae lusus, inconstantiae imago, inuidiae et calamitatis trutina: reliquu vero, pituita et bilis. Stob. ser. 96.
Plotinus.
Amelio roganti, vt corporis formam pateretur effingi, non passus est. Quid, inquit, an non satis est nos hanc imaginem circumferre, nisi et imagi nis imaginem relinquamus posteris ostentandam? Iudicauit cum Pythagora, corpus esse thecam mentis, vtcunque eam exprimentem. Minimum autem hominis videre eum, qui nihil aliud videt quam corpus. Eras. lib. 8. apoph.
Ephraim Syrus.
Amissa vxore dicebat, O philosophia, tyrannica sunt praecepta tua: amare iubes: et si quis amiserit quod amabat, dolore et moerore affici pro hibes. Stob. ser. 97.
page 317, image: bs317Xerxes.
Cum vidisset vniuersum Hellespontum nauibus suis constratum, omnia littora atque Abydenorum plana hominibus referta, iactauit se beatum moxque fudit lachrymas. Tam subitam mutationem admiratus Artabanus regis patruus, qui dissuaserat eam expeditionem, ausus rogare causam, Tum Xerxes, Subit, inquit, animum meum cogitatio, quam breuis sit hominum vita, quando ex tam numorosa multitudine post annum centesimum nemo superfuturas est. Plut. in apoph.
Philippus.
Postquam apud Cheroneum Athe niensem profligauit opes, adeo ex nimia felicitate efferre coepit, vt se hominem fortunae malis obnoxium esse non cogitaret amplius. Verum cum intelligeret. quid mali ex tanta superbia sibi immineret, ex aulicis pueris vni id muneris iniunxit, vt ad solis exortum in suum cubiculum ingressus inclamaret: Rex, memine ris te non Deum, sed hominem esse multis fragilitatibus, aerumnis ac malis obnoxium et expositum. Caelius Rhodiginus l. 19. c. 33. lectionum antiquarum.
Alexander.
Cum Deus vbique ob res feliciter gestas vocaretur. Se, quod mortalis esset, duabus potissimum rebus de prehendere dicebat, somno videlicet et coitu. Haec enim praecipue produt hominis imbecillitatem. Somnus enim quid aliud est, nisi (vt ille ait) gelidae mortis imago: coitus item quid aliud, nisi species morbi comitialis? Plut. in Alexand.
Idem.
Dum in obsidione cuiusdam vrbis infirmissima moenium quaerit, sagitta grauiter ictus est: nec tamen ab instituto destitit, sed mox quum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret, et crus equo suspeosum paulatim obtorpuisset coactus quod ceperat omittere, ac chirurgum accersere: Omnes, inquit, me praedicant Iouis esse filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat. Plutar. et Q. Curtius in Alexandro.
Stratonicus.
Quum audisset partum matris Timothei regis: Si inquit, opificem peperisset, non deum, quales emisisset voces? Irridens quorundam foedam adulationem, qui regum filiis tribuebant diuinitatem, quum vox parientis regem aeque miserabilis sit, ac parturientis quemlibet plebeium. Ipse autem Stratonicus filius erat opificis. Athenaeus.
Silenus.
A Mida captus, rogatus est quid esset homini optimum? diu silentium tenuit. tandem adactus vt diceret, respondit: Optimum esse, nunquam nasci: proximum, quam ocyssime aboleri, atque hoc pretio dimissus est. Plutar.
Scipio Africanus.
Dicere solebat: Vt ij quibus sunt equi ferociores, tradunt eos domitoribus, quo his facilioribus possint vti: Sic homines prae secundis rebus effrenatos, sibique praesidentes tanquam in gyrum rationis ac doctrinae duci oportere, vt perspecta renu humanarum imbecillitate, varietateq. fortunae, reddantur moderatiores. Plut. in vita Scipionis.
Hadrianus Imp.
Cuidam illos Vergilij versus ad Verum accommodanti, Manibus date lilia plenis, etc. Cum risione respondit: Ego mihi diuum adoptaui, non
page 318, image: bs318filium. Huc alludens, quod imperatores referri soleant in numerum diuorum, sed a rogo. Dion in Hadriano.
AEneas Syluius.
Audiens disputantes de vitae humanae miseria: Comoedia, inquit, est vita nostra, cuius vltimus actus in morte agitur: bonus autem poeta nemo habetur, nisi ad finem vsque actus omnes prudenter explicet. Syluius lib. 3. commentariorum de reb. Alphonsi.
De honestate.
Pythagoras.
* FAc ea, inquit, quae iudicaueris esse honesta, etiam si postquam feceris, inglorius futurus sis. Omnis enim honestae rei malus iudex est vulgus: quorum igitur laudes contemptui haberes, eorundem vituperia quoque sperne. Stob. ser. 44.
Plato.
* Optimum sane, inquit hoc dictum est, eritque semper, Quod vtile, simul etiam honestum est. Stob. serm. 1. de virtute.
Socrates.
* Equus generosus (dicebat) iudicabitur, non quidem sumptuose ornatus, sed eximius natura: itidem nec vir honestus, qui opibus praediues, sed qui anima egregius erit. Eodem serm.
Antisthenes.
Dicere solebat, ea demum honesta et pulchra esse, quae bona sunt: turpia vero quae mala. Laertius libr. 6. cap. 1.
Lacones.
Lacones, si quando suos inuocarent Deos, nihil petebant aliud, quam vt adderent dij caeteris bonis etiam ea, quae honestissima essent. tantum valebat apud homines gentiles rerum honestas. Huius rei testis est Plut. in apoph. Lacon.
De honore virtutis praemio.
Antisthenes.
SCiscitatus, quae res portenderet ciuitatibus exitium? Quando in his, inquit, nullum esse potest bonorum ac malorum discrimen. Sentiens, eam Rempublicam non posse consistere, vbi nec esset honos virtuti, nec poena scelerosis. Laer. 1. 6.
Theophrastus.
Percontatus, quanam re communis hominum societas conseruari possit? respondit, Si poena mali coerceantur a Republica, boni inuitentur honorum praemiis. Stobaeus sermon. 41.
Anaximenes.
Dicere solebat, Qui zelo affecti, recte facta dictaque nullo neque prae conio nec honore dignantur, quem oro fructum ipsi ex suis benefactis sperare audebunt? Stob.
Q. Fabius.
Fabio iam sene, filius illius consul factus est: qui quum publicitus multis audientibus habuisset orationem. Fabius conscenso equo praecedebat. Quum autem iuuenis lictorem misisset, qui patrem iuberet equo descendere, alij quidem factum hoc aduersati sunt, at Fabius ab equo desiliens, non habita aetatis ratione accurrit, ac filium complexus, Euge, inquit, fili sapis, qui intelligas quibus imperes, et quam magnum
page 319, image: bs319magistratum susceperis. Plu. in apop.
Anonymus.
Titus Labienus equiti strenuo de praeda Gallica aurum donauit. Id videns Scipio, dixit equiti: Habebis donum viri diuitis. Hac voce audita, eques aurum ad pedes Labieni abiecit. Idem quum audisset Scipionem dicentem, Imperator te armillis argenteis donat: alacer gaudio abiit. Miles aurum contempsit, honorem amplexus est. Eras. 6. apoph.
M. Cato.
Aiebat, populum Romanum non tantum purpurae, verum etiam virtuti plurimum conducere. Quemadmodum enim tinctores eum potissimum colorem inducunt, quo vident homines, maxime delectari, ita iuuentus ad ea studia potissimum incumbit, quibus populus defert honores. Honos enim non solum alit artes, verum etiam virtutem. Hoc pacto monebat populum, vt magistratus his demum committerent, qui de se virtutis specimen dedissent: ita fieri, vt, quam plurimi sese ad egregia studia conferrent. Erasm. lib. 5. apoph.
Idem.
Qui virtutem honore suo fraudarent, eos dicebat ipsam virtutem a iuuentute auferre. Sentiens, praemiis animos iuuenum ad virtutem accendi: quae si detrahas, ipsa virtus elanguescit. Plut. in apoph.
Scipio Africanus.
Socraticum Xenophontem in manibus semper habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret: Eosdem labores non esse aeque gran des imperatori ac militi, quod ipse honos laborem leuiorem faceret im peratorum. Cicero libro 2. Tuscul. quaestion.
Cicero.
Sibi proprie et solum honorem aestimari dicebar quem quis neque ma iorum commendatione, neque per alterius calamitatem assecutus sit. Cicero in Philippicis.
Alphonsus.
Amico ac familiari cuidam suadenti vt tranquille et voluptuose, dum posset, vitam ageret, nec corpus tot tantisque periculis obiectaret, respondisse dicitur: Non temere a Romanis, illis quidem sapientioribus, Honoris templo Virtutis templum coniunctum esse, in quod nisi per Virtutis templum introire nemini liceret. Vt intelligerent mortales, ad honoris fastigium non voluptatum via (quae deliciis atque illecebris affluens esset) sed virtutis, illa quidem aspera et salebrosa, enitendum esse. Panorm. l. 1. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Supra apoph. de Ambitione.
De honore artibus et eruditione exhibito.
Demetrius.
DEmetrius Antigoni filius, cum Rhodum obsideret, vrbemque iam coepisset, tabulam quandam Protogenis manu depictam studiose seruari sibi praecepit, dicens: se citius parentis imagines, quam eam picturam aboliturum. Plutarch. in Demetrij vita.
Neocles.
Arato destinanti tyrannorum communi odio abolere tabulam insignis artificij, quae Aristratum in curru victorem habebat: Neocles supplex
page 320, image: bs320intercessit, vt opus incolume seruaretur, dicens: Cum tyrannis non cum tyrannorum imaginibus belligerandum esse. Eras. l. 6. apoph.
Scipio minor.
Vbi ciuitatem comperit statuis deorum Graecanis ac monimentis, e Sici lia deportatis differtam, per praeconem pronuntiari publice iussit, vt qui illarum essent vrbium agnoscerent illa, ac referrent domum. Plut. in Rom. apoph.
Sigism. imp.
Supra apoph. de Doctrina et erudit.
De honore negato.
Phauer. philosophus.
AThenienses Phauorini AEneam statuam deiecerant, vt hominis Caesaris inimicissimi. Erant enim Athenienses vectigales Adriano Caesa ri. Id posteaquam philosopho denuntiatum est, nihil commotus dixit: Vtilius erat Socrati ab Atheniensibus aerea priuari statua, quam bibere cicutam. Philostratus.
De honore ex necessitate oblato.
Paulus AEmylius.
ITerum petens consulatum, repulsam tulit: caeterum cum bellum aduersus Perseum ac Macedones, imperitia segnitieque ducum iam longum nuceretur, eidemque consulatum detulissent. negauit se illis habere gratiam, non enim se ob id tum designatum imperatorem, quod ipse desideraret imperium, sed quod ipsi imperatorem. Plutarch. in Romano. apopht.
Iul. Caesar.
Cum triumphans subsellia tribunitia praeteriret, Pontius Aquila non assurrexit vnus omnium: id adeo indigne tulit, vt proclamarit. Repete ergo Aquila a me rempub. tribunus? nec deinde per continuos aliquot dies cuiquam quicquam pollicitus est. nisi sub hac exceptione: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Erasm. lib. 4. apopht.
De honore momentaneo.
Cicero.
IN Vatinium, qui paucis diebus consul fuit, ita locatus est Vatinij anno magnum ostentum fuit, quod eo consule nec bruma, nec ver, nec aestas, nec autumnus fuisset. Nam his horis annus totus distinguitur, quarum vnaquaeque tres menses occupat. Nescio an hoc ipsum sit quod aliter refert Pollio in Marino tyran no? Consul qui sex meridianis horis consul fuerat, ioco Ciceronis aspersus est: Consulem habuimus tam seuerum tamque censorium, vt in eius magistratu nemo pransus sit, nemo coeuauerit, nemo dormierit: nisi forte videtur hoc magis ad Camnium Reuilium pertinere. Macrob.
M. V otacilius.
Cum audiret Caium Seruilium per vnum tantum diem consulem fuisse, in Flaminum praesentia dixisse fertur: Antea Flamines, nunc vero consules diales creatos esse. Alludit autem ad Flamines Diales, a Romulo, vel, vt alij volunt, a Numa Pompilio creatos qui a gestatione filiorum Filamines dicti sunt. Flamini autem Diali iurare non licebat, et iniurato credebatur, etc. Macrob lib. 2. Saturn. ca. 2.
page 321, image: bs321De honoris priuatione.
Aristoteles.
CVm quidam ei decretum Delphis honorem eripuisset scribens de his ad Antipatrum, inquit: Ea quae Delphis mihi decreto sunt assignata, quibusque nunc priuatus sum, animum meum afficiunt: vt neque magnopere mihi cordi sint. Sapientissime autem putauit, non esse simile dignitatem aliquam suscipere: et cum iam acceperis, ea spoliari. Non enim graue est, non adipisci: at cum adeptus sis, rursum amittere, id satis quidem molestum est. AElianus lib. 14. de Varia historia.
De honore absque vtilitate.
Alphonsus.
INterrogatus, quid sibi sine vtilitate honor esse videretur: Consimile id sibi videri respondit, vt si peracutum et peraerequis cernat, sed offensus caligine aberret in tenebris. Notabat autem eos, qui ad magnos honores aspirant: quibus impetratis, non habent quo honoris titulo satisfaciant. Tales sunt hodie equites etiam aurati, qui post profectionem ad diuum Iacobum, aut Dominum sepulchrum, se auratos equites nominant, ac insignia picta ostendunt, cum vix habeant viaticum ad vnum atque alterum miliare, pedes ire soliti. Panormitanus li bro secundo de rebus gestis Alphonsi.
De honoris contemptu.
Diogenes.
AThenienses per adulationem decreuerant, vt Alexander pro Libero patre haberetur et coleretur. Hunc honorem irridens Diogenes: Et me, inquit, Serapiu facite, Vt enim Bacchus inter Satyros est. Ita Serapis ab AEgyptiis specie bouis colitur. Laert. lib. 6.
Aristoteles.
Praecipuam dignitatem esse dicebat, non fungi honoribus sed ab aliis dignum honore iudicari. Stobaeus.
Alexander.
* Capta Petra, arce inexpugnabili in India, Alexandrum amici eius iactabant supergressum rebus gestis Herculem: At ego, inquit, res gestas meas cum imperio non existimo esse vni Herculis verbo aequiparandas. Plut. in apoph.
Python.
* Eum, quod interfecisset regem Cotyn, magni faciebant Athenienses et honorabant: Sed ille. Deus hoc (inquit) manu vsus mea perpetrauit. Plu. in praecept. politicis.
Agesilaus.
Agesilao quum nationes, quae id temporis Graeciam incolebant, decreulssent, in clarissimis quibusque eiuitatibus honoris causa statuas erigi, rescripsit illis hunc in modom: Mei nulla sit imago, neque picta, neque ficta, neque vllo alio artificio parata. At principum vulgus hoc honoris genere se diis aequiparari credebat, summumque rerum bene gestarum praemium arbitrabatur. Agesilaus ipso honesto contentus, negligebat eiusmodi adulationes verius quam
page 322, image: bs322malens insculti prudentum ac honorum hominum pectoribus, quam in foro aereus aureusve stare. Eximiam virtutem sponte suum consequitur decus. Nec vlla speciosior statua quam honorifica bene actae vitae memoria. Plut. in apoph. Lacon.
Idem.
Quum moraretur in portu qui Menelai dicitur, mandauit iis qui aderant. ne quam statuam aut imaginem in eius honorem erigerent. Si quod, inquit, praeclarum facinus gessi, hoc erit monumentum mei: sin minus, ne omnes quidem statuae, quum sint vilium ac nullius rei opificum opera. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Thasij quoniam intelligebant Agesilaum de ipsis optime meritum, templis ac diuinis honoribus illum dignati sunt: atque hac de re legationem ad illum miserunt. Is vbi legisset honores, quos legati ad illum detulerant, percontatu est, num illorum patria potestatem habere ex hominibus faciendi deos. Quum illi respondissent, habere: Agedum, inquit, primum vos ipsos deos facite: id si praestiteritis, tum vobis credam, quod me quoque deum facere poteritis. Vtrum hic prius admirari conuenit? animi celsitudinem, adeo contemnentis oblatum, ob quod Empedocles philosophus semet in AEtnam coniecit, quodque tot eruditi principes tot artibus et impendiis ambierunt: an ingenij solertiam, qua Thadiis vel summam stultitiam vel abiectam adulationem suam in oculosingessit? Plutarchus in apopht. Lacon.
Anonymus.
Quidam quum in peregrinatione vidisset homines in sellis curulibus sedentes: Absit, inquit, vt in talibus sedeam sellis, vnde non liceat assurgere seniori. In his enim sedebant delicati porrectis cruribus, ac coelum imminens capiti prohibebat exurgere. Apud Lacedae monios vero scelus erat, iuuenem non assurrexisse seni. Plut. in Lacon.
Theopampus.
Pylij cum decreto statuisscot Theopompo summos honores, ipse renuit: Mediocres honores ipsum tempus augere, immodicos vero abolere, dicens: Quo apophthegmate, id quod alij sibi aut vendicant arroganter, aut ambiunt inepre, ipse vltro delatum reiecit. Plutarchus in Lacon.
Pyrrhus.
Quum rebus feliciter gestis domum rediisset, et a suis aquila diceretur: Per vos, inquit, aquila sum. Qui enim non essem, quum vestris armis veluti pennis subleuer? Modestissime gloriosi cognominis laudem in suos milites transferens, vitauit inuidiam. Plutarchus in Regum et impp. apoph.
Alexander.
Quum in bello crus ei esset sagitta vulneratum, multique aceurrerent, qui ipsum frequenter Deum appellare cousueuerant, exporrecta hilarique fronte ad Homeri carmen alludens dixit: Hic sanguis est quem videtis, liquorque, qualis diuis solet emanare beatis. Nimirum irridens adulatorum vanitatem, cum ipsa res declararet ipsum nihil aliud esse quam hominem. Plut. in apo. regum imperatorum.
Antigonus.
Supra de Adulatoribus non admittendis.
page 323, image: bs323M. Varro.
Varro Pauli collega, quoniam ex Cannensi pugna, quae Romanis fuerat infelicissima, superfuit, honores a populo delatos recusauit: dicens, felicioribus magistratibus opus esse Reipub. Quum animum geret inculpatum, fortunae suae Reipub. vltro poe nas dare voluit, vir ob hoc ipsum sum mis dignus honoribus. Erasm. lib. 6 apoph. ex Plut.
Pompeius.
Quum in Lybiam aduersus Domitium transisset, cumque ingenti praelio superasset, militibus ipsum impera toris titulo consalutantibus, negauit se eum honorem admissurum, quandiu hostium vallum staret erectum. Hoc audito, milites, licet ingens obstaret pluuia, impetu facto bostium castra adorti expugnarunt. Recusauit honorem, nondum factis emeritum. Plut. in apoph.
Inlius Caesar.
Populo, per adulationem Regem ipsum salutanti: Caesar, inquit, sum, non rex. Maluit priuatum nomen, quam regium inuidiae obnoxium. Erasm. libr. 4. apoph. ex Plut. in vita Caesaris.
M. Antonius.
* Quum Rhodum insulam vi caepisset, et in ingressu salutaretur rex atque dominus: Nec rex sum, inquit, nec Dominus, sed regis ac Domini interfector. Plutarchus in Antonio.
Tiberius.
Cuidam, a quo fuerat dominus appellatus, denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa nominaret. Quanta molestia in tanto principe? Nunc quidam nihil audire possunt nisi sacras maiestates, gratiosas celsitudines, et reuerendissimas dominationes. Eras. lib. 6. apoph.
Maximus Senior Caes.
* Nunquam ad oscula pedum quenquam admisit, dicens: Dij prohibeant, vt quisquam ingenuorum pedibus meis oscula figat. Capitolinus.
Alexander Seuerus.
* Imperator creatus, quum vix annos 16. natus esset, ob virtutes eximias, titulis magnificis a Senatu decoratus, nunquam in animum iuduxit vt se Magnum, et Panem patriae cognominari pateretur: Oponere enim, aiebat, vt res gestae maturiorque aetas ea nomina pararent. Lampridius.
Gregorius Nazianzenus.
Cum successus Gregorij in ecclesia inuidia subsequeretur, adeo vt iniquis et minus sanis proscriptionibus ei abeundum esset, iamque alius ordinaretur Episcopus, quod nemo illi palam dicere audebat, ipse vero sentiens quid fieret, dixit: Absit, vt mei causa aliqua simultas in Dei sacerdotibus oriatur. Si propter me est ista tempestas, tollite et mittite me in mare et desinet a vobis quassatio. In eius vita Gregorius Magnus, episcopus Rom. nomen Odrumenici siue omnium Ecclesiarum Episcopi constanter et semper recusauit, vt testantur eius epistolae plurimis locis.
Alphonsus.
Neapolitani ciues, cum ob virtutem et clementiam Alphonsi regis decreuissent vno consensu omnes arcum regi triumphalem ad memoriam honorifice struere, elegeruat locum super gradus marmoreos maioris ecclesiae. Id vero quando quidem fieri non poterat, ni magna ex parte dirueretur Nicolai Mariae
page 324, image: bs324Buxuti, magnanimi et strenui militis, domus, rex fieri omnino hoc prohibuit: Haud tanti se facere, inquiens, huiusmodi saxorum struem ventis im brique obnoxiam, vt amici domum ideo euerti pateretur. Contempsit rex honorem, et laudem saxorum testimonio posteris memorandam: cum secus hodie facient ij qui nullis virtutibus conspicui, omnibus aedificiis et parietibus nomen suum poste ris celebrandum inscribunt atque insculpunt. Panor. lib. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Ioannes Picus.
* Is saepe oblatas et sacras et profanas dignitates magno respuit animo, Deo et studiis se addictum respondens. Cum autem vir quidam magni nominis amicorum suasu eum ad Cardinalatus dignitatem petendam, vel certe si offerretur amplectendam subtimide hortaretur, respondit, Non sunt cogitationes meae cogitationes vestrae. Bona Ecclesiae pauperum bo na sunt. Io. Francisc. Picus in eius vita.
De hospitibus.
Cleomenes.
CVm amicus quidam hospiti in phiditiis apposuisset nisi vi num nigrum, et panem igni duratum, succensuit homini Cleomenes, dicens: Erga peregrinos non oporte re nimium [gap: Greek word(s)] . Seueritas est, si quis a seipso exigat victum duriorem: at inhumanitatis est, hospitem eodem compellere. Plut. in Lacon.
Socrates.
* Rogatus, cuius hospitium nos quaerere oportet? Illorum, inquit, qui bene sapiunt. Stob. serm. 3.
Stratonicus.
* Quum perhumaniter quidam eum excepisset, multum recreatus est. Videas vero mox alium introire, iterumque alium: facessamus hinc, ô puer, inquit ad suum comitem. Etenim pro columba palumbum, pro hospite pandochaeum inuenimus. AElian. de varia histor. libr. 14
Anonyma.
* Impetrauit ab Athanasio episcopo Alexandrina mulier nobilis et diues, vt ex viduis quae ecclesia sumptu alebantur daretur sibi vna aliqua alenda. Data est illi quaedam miti et suaui ingenio, cuius facilitate auctum est matronae studium in pauperes. Poposcit sibi alteram dari, forte data est illi peruicax et mulier, ex qua cum ex pio hospitio probra reportaret: ago tibi gratias (dixit Athanasio) quod talem dedisti, per quam patientiae cultus a me exercebitur. Sabell. lib. 9. cap. 1.
Lucullus.
Quum Graecos quosdam per dies aliquot magnifice tractasset, atque illi dicerent, se mirari quod tantum impendiorum sua causa faceret: Non nihil ô hospites, vestra causa, inquit, sed maxima pars Luculli gratia. Plu. in Rom. apoph.
De hostibus et inimicis.
Diogenes.
AD salutem hominibus opus esse dicebat, aut fidis amicis, aut acribus inimicis, eo quod illi monent, hi redarguunt. Laer. lib. 6. Plut.
Antisthenes.
Antisthenes philosophus Atheniensis,
page 325, image: bs325frequenter dicere solebat, hostes in bello semper obseruandos esse, quod hi primum omnium sentiant si quid delinquas. In hoc igitur vtiliores sunt nobis quam amici, vt errata nostra cognoscamus, et cognita corrigamus. Laertius libro 6. capite 1.
Ariston.
Cuidam laudibus vehenti dictum Cleomenis, qui interrogatus quid oporteret bonum regem facere? respondit, amicis benefacere, inimicis vero male. At quanto praestantius, ait, amicis benefacere, et ex inimicis reddere amicos? Plutarchus.
Onomademus.
Postquam aduersam factionem superasset, quibusdam censentibus, omnes diuersae factionis vrbe pellendos, negauit expedire, dicens, se vere ri, ne omnibus inimicis ad vnum eiectis, inter amicos existerent dissidia. Sentiens, sic esse multorum ingenium, vt si desint inimici, in quos naturae malitiam exerceant, amicos imperant. Eras. 6. apoph.
Xenophon.
Xenophon dicebat, esse prudentis eordatique viri, etiam ab iuimicis vtilitatem capere. Vulgatum est, neque solem, neque aquam, neque ignem magis vtilem esse hominibus, quam amicos. Sed ingenij philosophici est, quemadmodum periti medici ex bestiis ac serpentibus noxiis vtilia quaedam remedia colligunt, ita ex inimicorum odio decerpere aliquid, quod vertat in suum bonum. Erasm. 7. apoph.
Chabrias.
* Optimos imperatores esse dicebat, qui res hostium notissimas haberent. Stob. ser. 52.
De hostibus, astu ac dolo vincendis.
Agesilaus.
CVm adu Thessaphernem, hominem foedifragum belligeraret, eiusque vrbes quamplurimas variis insidiis ac dolis coepisset, amicis dixit: Foedera quidem violare, praeter causam impium est: caeterum hostibus imponere, non modo iustum est. ac laude dignum verum etiam et iucundum et lucrosum. Nec enim turpe putauit, dolis in illum vti, qui violato foedere, periurio fefellisset et deos et homines. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Apud Spartanos cum in luctandi genere, quod chirapsiam appellant, is qui collum alterius vrgebat, frustra praeterque legem palaestrae pulsaret vndique, et in terram detraheret, posteaquam corporis viribus destitueretur, qui inhaerenti cedere cogebatur, brachium vrgentis momordit, cumque alter diceret, Mordes ô Lacon, foeminarum more? Non, inquit, sed more leonum. Vt solerter obiectam ignauiam detorsit in laudem fortitudinis. Nullum enim probrum apud illos detestabilius, quam muliebris imbecillitatis. Iure autem morsu liberauit, qui praeter ius certaminis vrgebatur a victo. Plut. in Lacon.
Agis.
Cuidam consulenti Agidem regem, vt hostibus fugientibus daret transitum: Et quomodo, inquit, pugnabimus cum his qui ob fortitudinem manent, si non pugnamus cum fugientibus? Existimabat vir animosus, aduersus hostes nullam praetereundam occasionem. Plut. in Lacon, apoph.
page 326, image: bs326Antigonus.
Interrogatus, quomodo oporteret hostes aggredi? dixit, Aut dolo, aut vi, aut aperte, aut per insidias. Sto baeus serm. 52.
Xenophon.
* Neque vel amicis (inquit) beneficium maius praestiteris in hello, quam si inimicus ipsis esse videaris: vel magis hostibus vllo pacto nocueris, quam si amicitiam ipsorum simules. Stob. ser. 52.
Herennius Pontius.
Samnitibus consultantibus quid de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis fieri deberet: Herennius Pontius suasit: vt inuiolatae dimitterentur. Postero die eadem de re consultus, respondit, ad vnum vsque delendas. Sentiens, aut clementer magno beneficio demerendos ho stes, aut irreparabili iactura illorum vires communiendas. Neutrum sequutus est exercitus: sed sub iugum missos, contumelia magis illos in se prouocauit. Eras. lib. 6. apoph.
De hostibus contemtis.
Agesilaus.
Qvum edixisset Agesilaus rex vt captiui nudi venderentur: Laphy ropolae, quorum munus erat res praedatitias diuendere quod erant iussi faciebant, ac vellium quidem, quoniam iuxta barbaricum morem erant splendidae, multique pretij, complures extirerunt emptores: caeterum ipsa corpora candida, prorsusque tenera ac delicata, nec quicquam virile prae se ferentia (quippe in vmbra, otio ac voluptatibus educata) adeo concupiuit emere, vt deriderent etiam hoc mercium genus, velut inutilium, nec vllius omnino pretij. Id animaduertens Agesilaus qui auctioni praesidebat, et hunc casum torsit ad animandos ad fortitudinem milites: Haec, inquit, sunt pro quibus pugnatis (ornamenta captiuorum osten dens) hi, quibus cum pugnatis: nuda captiuorum corpora demonstrans. Duplici nimirum argumento addidit suis animos: amplissima spe praemio rum, et hostium imbellium extremo contemptu. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Spartanus interrogatus, num tutum esset ad Spartam iter? Refert, inquit, qualis eo descendas. Nam leones illuc euntes plorant, lepores autem in vmbraculis venamur. significauit, ferocibus ac violentis esse tutum proficisci Spartam, nec mollibus et effoe minatis: quod hostili animo illuc proficiscentes male acciperentur a fortibus delicatos homines illic non sinerent lasciuire in tenebris. Plut. in Lacon.
Antigonus.
Antigonus quum in paruulo quodam castello Graeci obsiderentur, ac fiducia loci contemnentes hostes, multo in deformitatem Antigoni lo carentur, et nunc staturam humilem, nunc collisum nasum deriderent: Gaudeo, inquit, et aliquid boni spero quando in castris meis Silenu habeo. Cum hos dicaces fame domuisset, quod captis facere mos est, videlicet vt qui bello sunt vtiles in cohortes describantur, caeteri praeconio subiiciantur: negauit se vel id facturum fuisse, nisi expediret his dominum habe re, qui tam malam haberent linguam. Plut. et Seneca.
Cicero.
Post Pharsalicum conflictum, cum
page 327, image: bs327fugisset Pompeius, Nonius quidam dicebat septem adhuc aquilas superesse, proinde bono animo essent adhor tabatur: Recte, inquit Cicero, hortare ris, si nobis cum graculis bellum esset. At ille aquilas dixit, vela Romana aquilis insignita. Plut. in Ro. apop.
Romani.
Cum in pugna adu. Tigranem, hostium peditum centum millia trucidassent, pauci equitum fuga seruatis et ex ipsis non amplius centum essent vuluerati, interfecti quinque dicebat, sese erubescere, quod in tam vilia mancipia strinxissent ferrum. Plut. in Rom. apoph.
De hostibus non crudeliter tractandis.
Socrates.
CVm Croesum interrogasset, quid esset maximum et pretiosissimum ex regno consecotus? illeque respondisset, Vt hostes vlcisceretur, et amicos beneficio afficeret? Multo, inquit melius fecisses, si et illos tibi amicos asciuisses. Max. ser 6.
Agesilaus.
Solebat admonere milites suos, ne captiuos vt facinorosos cruciarent, sed vt homines seruarent. Infantibus etiam in bello captis prouidit, vt in vnum locum comportarentur, ne mutatis castris relicti perirent. Eandem curam impendit senibus captiuis, ne quoniam sequi non possent, a canibus lupisve discerperentur. Haec autem humanitas illi non solum aliorum, verum etiam captiuorum miram beneuolentiam conciliauit. Et nunc homines sibi videntur, qui trucidatis infantibus ac senibus, eam aetatem abducunt, quae vel libidini apta est, vel labori, vel vtrique Quo progressa est immanis illa feritas. Plut. in Lacon. apoph.
Ariston.
Cum ex quodam audiuisset, amicis benefaciendum, inimicis autem in alefaciendum esse: imo inquit, praestantius est amicis beuefacere, et ex inimicis reddere amicos. Plut.
Xerxes.
Cum Graecorum exploratores in exercitu suo deprehendisset, nullo malo affecit, sed circumduxit vt omnem viderent exercitum, et illaesos dimisit. Noluit vir bellicosissimus crudeliter grassari in hostes pernicio sissimos, quos non iam manu, quam beneuolentia et clementia vincere cu piebat. Plut. in reg. et imper. apoph.
Paulus Aemylius.
Perseo sese ad victoris pedes abiicienti, vocesque degeneres emitten ti: Cur, inquit, fortunam crimine liberas, sic tegerens, vt superiore etiam fortuna videaris indignus? Cur meam dedecoras victoriam, ac rerum a me gestarum gloriam obscuras, tam abiectum te demonstrans, vt indiguus appareas, quem populus Romanorum haberet hostem? Plut. in eius vita.
Fabius Maximus.
Dicebat absurdum videri, si cum equos et canes venaticos familiaritate ciboque cicuremus, potius quam catenis ac verberibus, homines feroces animo non humanitate ac beneficiis nobis conciliemus, sed asperiores in illos simus quam agricolae sunt in caprificos ac malos syluestres et oleastros, qui has non protinus excidunt, sed incisione docent, mitescere. Plut. in Rom. apoph.
Fabricius.
Fabricio iam consuli misit epistolam Pyrrhi medicus, qua promittebat se regem veneno necaturum,
page 328, image: bs328si iuberet. At eam epistolam, authore non prodito ad Pyrrhum remisit, iubens illum sibi cauere qui pessimus esset iudex cum amicorum tum hostium. Sentiens, eum habere pro ho stibus eos quos amplecti debebat, si satis nouisset: et hos pro amicis ducere, qui peius illi vellent quam hostes. Plut. in Rom. apoph.
Sigismunêus Imp.
Laurentius Hungariae Palatinus, eum diceret imprudenter agere Sigismundum imperatorem, qui victis hostibus non solum vitam et opes relinqueret, sed etiam eos inter amicos reciperet, extolleretque. Tibi, inquit Sigismundus, videtur vtile inimicum occidere, neque enim mortuus bellum excitat: At ego inimicum occido, dum parco: et amicum facio, dum extollo. Ostendit autem, pulchrius esse benefaciendo, quam potentia inimicos vincere. AEn. Sylu. lib. 3. commentariorum de reb. gest. Alphonsi.
Alphonsus.
Alphonsus Aragonum rex cum expugnatis vrbibus, humaniter hostes omnes dimittendos mandasset, reprehensus a suis ducibus qui omnes interficiendos putabant, respondit, Nihil magis aduersariorum animos flectere atque conciliare, quam placabilitatis et mansuetudinis nomen. Panor. li. 3. de rebus gestis Alphonsi.
Idem.
Idem cum Caietam vrbem obsideret, coactisunt oppidani ob famem, qua grauiter vexabantur, ad bellum inutiles e ciuitate expellere, in quos cum incidisset rex, adhortatus vt ferro trucidaret omnes. Nequaquam, inquit bellum contra puellas, foeminas, senes, ac innocentem iuuentutem suscepimus: sed contra viros armatos, de victoria manu nobiscum concertantes. Et sic pepercit rex imbelli aetati, ab hostibus ciuitate pulsae ob famem, Alphonsum sane, et Agesilaum, qui similem pietatem hosti praestitit, nostra tempora desiderarent. Si quidem nunc de magna gloriantur animi fortitudine, qui trucidatis infantibus ac senibus, eam aetatem abducunt, quae vel libidini apta est, vel labori, vel vtrique. Alphonsi dictum recitat Panor. l. 1 de reb. gest. Alphonsi.
Huc refer titulum de Victoriae moderatione.
De humanitate.
Agesilaus.
HYdricus cum quendam coniecisset in carcerem, Agesilaus humaniter veniam pro captiuo deprecatus est, hunc in modum scribens: Si nihil peccaui, oro vt hominem dimittas: si peccauit, mihi dimitte: sed omnino dimitte. Innocentem punire, scelus est: culpam interdum condonare in gratiam honesti deprecatoris, humanitas est. Plut. in apopht. Lacon.
Xerxes et Arimanes.
Inter Xerxen Darij filium et Arimanem fratrem, de regno erat contentio. Itaque quu Xerxes intellexisset, fratrem ex Bactrianorum regione descendere, misit illi munera, et iis qui bus ea mandaret perserenda, iussit vt ipsius verbis illi dicerent, His in praesentia te honorat frater tuus Xerxes quod si rex fuerit declaratus, eris apud ipsum omnium primus Hac humanitate delinitus Arimanes contentionem remisit, ac fratri regnum adepto protinus adorationis honorem exhibuit, eique diadema imposuit. Xerxes autem
page 329, image: bs329illi proximum ab se locum dedit. Eras. l. 5.
Philippus.
Filium Alexandrum admonere solebat, vt cum Macedonibus comiter haberet consuetudinem, vulgi conciliata beneuolentia vires ac robur sibi parans, dum liceret alio regnante esse humanum, prudenter colligens, vt nulla re melius constabilitur imperium, quam ciuium, beneuolentia, ita diffic illimum esse tam regnum administranti, erga quostibet esse humanum, non solum quod regia potestas opposita sit inuidiae. verum etiam quod Respublica non pos sit esse incolumis, nisi scelera suppliciis coerceantur. Regibus enim hactenus temperanda est humanitas erga ciues, vt interim regiam tueantur authoritatem. Nam immodica bonitas saepe contemptum parit. Plut. in apoph.
Plura pete ex apoph. de Clementia.
Diogenes.
Plato laudante quendam hoc nomine quod erga omnes humanissimus esset: Quid, inquit Diogenes, illi tribuendum est, qui nullum vnquam affecit dolore? Quo dicto docere voluit nimiam humanitatem obesse reipublicae. Laer. li. 6.
Ag. sistrata.
Quum Agidem filium exanimem iacentem videret, exosculata facie dixit, Nimia tua, ô fili, bonitas, nimia mansuetudo et humanitas, te simul et nos perdidit. Moliebatur e nim Agis facinus sane praeclarum, sed inuidiosum, nimirum vt degenerantes Lacedaemoniorum mores ad priscam illam seueritatem reuocaret. Interim dum studet offendere neminem, et gratificari omnibus, semetipsum in exitium coniecit. Plut. in Lacaen. apoph.
Vide apophthegm. de Indulgentia et Licentia.
Turho.
Quum adhuc nil aliud esset quam centurio, et ante praefectos a Caesare vocaretur in cousilium: Turpe est, inquit, ô Caesar, exclusis praefectis cum centurione agere. Erasm. lib. 6. apoph.
Anonymus.
Quidam videns Fauonium, quum nulli adessent famuli, Pompeio per omnia inseruientem, vsque ad pedum lotionem, pronuntiauit (Graecum versiculum,
[gap: Greek word(s)]id est,
Claris viris vt est decorum quidlibet?Erasin. libro 6. apophthegm. ex Plutarch.
Plotina.
Plotina Traiani imperatoris vxor, cum post Traiani electionem primum in Capitolium iret, multique essent qui imperij felicitatem omnibus modis precarentur: adhuc in gra uibus, conuersa ad multitudinem: Ta lis, inquit, huc ingredior, qualem me exire cupio. Quo dicto innuere voluit, se non minus in imperio, quam cum extra imperium esset omnibus optime velle. Vnde sic se in principatu gessit, vt omnino iusta reprehensione caruerit. Xiphilinus in vita Traiani.
Huc refer apoph. de Gloriae et honoris contemptu.
De humilitate.
Vide apopthegmata de Moderatione animi, de Modestia, de Arrogantia, Fastu et Superbia.
page 330, image: bs330DE IACTANTIA.
Diogenes.
PVEro cuidam, qui vellet se recipi in numerum discipulorum Diogenis, ac diceret se excellere inge nio, respondit Diogenes: Si adeo excellis ingenio, optimisque moribus praeditus iam es, non est quod me praeceptore ad vitam necessaria discas. Notauit autem inanem adolescentis iactantiam, et indignum putauit vt in philosophiae studio educaretur, Brus. l. 3. ex Laertio.
Aristoteles.
Admonebat suos, ne nimium se laudarent ipsos, nec vituperarent etiam. Laudare enim seipsum, vani: vituperare, stulti est. Brus. 1. 3. ex Stob.
Phocion.
Laosthenes quum Athenienses ad inserendum reliquae Graeciae bellum assiduis stimulis concitaret, ac de se multa variaque iactaret, Phocion ait: Cupressis sunt plane similes sermones tui illi enim magni sunt, nec tamen vllos ferunt fructus. Plut. in Pho.
Anonymus.
Peregrinus quidam Spartae crepidatus altero pede stans rectus, ad Laconem dixit, Nequaquam puto te ô Lacon, tantum temporis, quantum ego, in pede perstare posse: Vrbane excipiens Lacon, Minime (inquit) sed ex anseribus nullus est, qui hoc non possit. Plut. in Lacon.
Lacones.
Philippus cum minaretur Lacedaemoniis per literas, diceretque se omnia quae conarentur prohibiturum: Lacedaemonij iact antiam eius irridentes, interrogarunt Philippum, num mori etiam eos esset prohibiturus? Plutarch.
Fabius Maxim
Quum M. Liuius sibi postularet acceptum ferri, quod Fabius caepisset Tarentum, videlicet quod in arce praesidium habuisset, caeteris iactantiam hominis deridentibus, Vera (inquit Fabius) narras: nam nisi tu ciuitatem amisisses, nequaquam ego recepissem. Plut. in apoph.
Vatinius.
Ciceroni iactanti apud Vatinium, quod humeris Reipubl. de exilio adnectus sit, vrbane, inquit: Vnde tibi varices? Brus. l. 3.
Iul. Caesar.
Sylla factus praetor, quum indignabundus Caesari sua in se illum potestate vsurus esse dictitaret rides Caesar: Recte, inquit, tuu putas esse magistratum, quem tuis habes pecuniis comparatum. Plutar.
Augustus Caesar.
Augustus quempiam saxo in expeditione percussum, ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leuiter vrbaneque castigauit: At quum fugeres, in quit, nunquam respexisti? Brus. li. 3.
Vide apoph. de Ostentatione.
De ignauia.
Diogines.
QVibusdam admirantibus carmen illud Hesiodi,
[gap: Greek word(s)] .id est,
Nebos quidem pereat, etiamsi vicinus sit malus.atqui Messenij, inquit, simul cum bobus periere, vobis vicinis. Exprobrauit Atheniensibus ignauiam, qui Messeniis vicinis aduersus Lacedae moniorum
page 331, image: bs331vim non fuerunt opitulati. Erasm. lib. 8. apoph.
Democritus.
Interrogatus, qua re industrij ab inertibus differrent? respondit, Qua impij a piis? spe nimirum bona. Laboribus quippe incumbens. suae industriae sperat praemium amplissimum, ignauus autem desperans, nullam habet bonorum futurorum spem qua fulciatur. Max. ser. 32.
Antalcidae.
Infra de Salse dictis.
Lysander.
Lysander Lacedaemonis segniter Corinthiorum murum oppugnantibus, quum leporem fossa vidisset exilientem: Eos, inquit, timetis hostes, quorum ignausa lepores in muris dormiunt. Plut. in apoph.
Themistocles.
Hieronem cum equitatu venientem ad ludos Olympicos, vetuit certamen spectare. Interrogatus autem cur hominem excluderet: Non aequum esse respondit, vt is qui maximi periculise socium non praebuis set, ad communem conuentum ludicraque spectacula admitteretur. Notauit autem hominis in rebus praecla re gerendis ignauiam et oscitantiam. AElian. lib. de Var. hist.
Scipio.
Cum in Alexandriam venisset, pedesque vrbem accederet: rex autem cum aliis propter ignauiam corporisque mollitiem vix incederet: Scipio ad Panaetium ait, lam Alexandrini aliquid voluptatis et fructus ex nostra peregrinatione perceperunt. propter nos enim regem suum ambulan temviderunt. Brus. lib 3.
Idem.
Neuius quidam, cum inerssocorsque esset, festiue per anominationem Scipio in illum iocatus est: Quid, inquit, hoc Neuio est ignauius? Bruson. lib. 3. cap. 12.
Q: Metellus.
Dicere solebat, nescire se, an sua victoria plus boni an mali Reipublicae attulisset. Notauit autem Romanorum post partam victoriam ignauiam, quae multis malis ianuam aperuit. Brus. lib. 4.
M. Cato.
Eius perfrequens fuit sententia. Nihil agendo homines male agere perdiscere. Quo dicto execratur omnem ignauiam, quae multorum ma lorum saepenumero causa est. Columella lib. 12.
Sigismundus Imp.
Cum ignauus ac otiosushomo foeneratores eo nomine plurimun laudasset, quod dormientes etiam pararent ex rebus lucrum: At tu, inquit, Imperator, vigilando omnia consumis. AEn. Sylu. lib, 4. comment. in res gestas Alphonsi regis.
Vide apophth. de Otio, Pigritia, et Segnitze.
De ignobilitate et obscuritate generis.
Bion.
PErcontanti Antigono Homerico versu,
[gap: Greek word(s)] .Sentiens, se traductum de generis ac gentis ignobilitate, respondit ingenue. Pater meus libertus erat cubito sese emungens, significans, eum fuisse salsamentarium. addebat, illum Borysthenitem fuisse genere, non facie, sed in fronte gestare scripturam amari domini, matrenfuisse e lupanari, cum
page 332, image: bs332caetera item nude commemorasset, adiecit versum Homericum.
[gap: Greek word(s)] . Laer. l. 4. c. 7.
Antisthenes.
Dicebat, generis obscuritatem esse bonum par labori. Aduersus illud Epicuri, [gap: Greek word(s)] . Multi student ignoti esse, quo viuantin otio. At igno bilitas quoniam pater quorumlibet contemptui, non minus adfert negotiorum, quam famae claritas. Diogen. Laer. lib. c I.
Idem.
Cuidam opprobranti quod esset hybrida, hoc est, non e duobus ingenuis natus, sed ex patre Atheniensi, matre Phrygia: Nec e duobus, inquit, luctatoribus natus, et tamen luctator sum. Sentiens, non tam referre vnde natus sis, quam sis. Is vere liber est, quem philosophia liberum facit: et is vere Graecus est, qui Graecorum disciplinis institutus est. Laert. lib. 6. cap. I.
Socrates.
Male audiens a quodam Atheniensi, quod ex matre obscura natus esset, respondit: An putas virum praeclarum non ex obscuris parentibus procreari posse? Innuit autem, non ex parentibus, sed ex rebus gestis veram nobilitatem iudicandam. Ibidem.
Anonymus.
Menedemus Eretriensis, cum aliquando decretum tulisset ad populum, quidam ita tetigit illum, vt diceret, non esse sapientis neque taber naculum consuere, neque decretum scribere. Subnotans, quod ex patre coriario natus esset, ipse quondam eiusdem opificij. Nam olim tabernacula e pellibus caprarum consuebantur. Laer. l. 2.
Sostratus.
Cuidam obiectanti, quod ex ignobilibus prognatus esset parentibus: Atqui, inquit, ob id ipsum debuit magis laudari, et in admiratione esse quod a me genus initium coepit. Anton. in Melissa, par. 2. ser. 79.
De ignoscentia.
Pittacus.
TYrrheum Pittaci filium Cumis in tonstrina sedentem, faber qui dam aerarius impacta securi occidit. Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, vt de eo supplicium sumeret. At ille cognita causa, dimisit hominem, dicens: Ignoscentiam esse potiorem poenitentia. Sentiens, vtilius esse condonare, quam memi nisse iniuriae, et vleisci. Laer. l. I. cap. 5.
Huc referenda sunt apoph. de Patientia iniuriae, Humanitate, Lenitate, Mansuetudine, Victoriae moderatione, Vindictae neglectu, etc.
De ignorantia.
Vide apoph. de Cognitione sui.
De imitatione.
Pylades.
HYlam, negligenter saltantem Oedipodem, hac voce castigauit, [gap: Greek word(s)] : id est, tu vides: quum ille Oedipodem iam caecum exprimere debuerit. Eras. li. 6. apoph.
Apelles.
Alexander quum apud Ephesum conspectam effigiem sui corporis ad viuum magna arte expressam admiraretur, atque interim forte equus in ductus picto in eadem tabula equo
page 333, image: bs333hinniret, deceptus imitatione: Apelles, Equus (inquit) ô rex, multo melius expressus est quam tu. Erasm. lib. 8. apoph.
Cicero.
Pompeio vitio dabat, quod ciuitae deserta Themistoclem potius quam Periclem fuisset imitatus: cum illis res nequaquam pares essent, his essent. Themistocles enim fugit ad Per sas, Pericles mansit Athenis. Plutar. in Rom. apoph.
Hadrianus Sophista.
In conuiuio sophistarum ad quos adhibitus erat tanquam egregij cuiuspiam arcani consors futurus, quum sermo fuisset ortus de characteribus dictionis, et in quo quisque praecelleret, et quid in quoque potissimum imitandum esset: At ego, inquit, describam characteres, haudquaquam recensens incisiunculas, intellectulos, membra aut rhythmos: sed meipsum mihi imitandum proponens: omniumque inuenta ex tempore proferens, siexu quodam orationis ac linguae permittam haec omnia. Quid de hoc Hadriani dicto iudicandum sit, viderint Critici, illud scio, Horatium, non temere exclamasse, Oimitatores seruum pecus: Et hodie videmus quosdam, qui se totos addixerunt exprimendo Ciceroni, frigidos et elumbes cuadere. Quod si quos delectat illud orationis genus leue et [gap: Greek word(s)] equidem nec obsto cuiquam, nec inuideo. At ipse malim Bpicteti rudem et indolatam phrasim, sed naturalem, quam Isocratis omni flosculorum genere picturatam. Huius Hadriani dictionem Herodes sophista solebat appellare [gap: Greek word(s)] , id est, colossi magni fragmenta: simul in iuuene notans orationem nondum satis compositam, simul laudans et vocis et animi magnitudinem. Verba sunt Eras. Rot. li. 8. apoph. ex Philostrati sophistis.
De Imperatoris, seu belli Ducis praestantiss. et numeris omnibus absoluti officio: item de imperio recte administrando.
Pericles.
QVotiescunque belli dux creatus esset, chlamydem induens, apud se dicere consueuit: Attende Pericles, quod gesturus es imperium in liberos, in Graecos et in A thenienses. His dictis se vir cordatissimus hortabatur, vt moderate gereret principatum: Magni ingenij est, imperare liberis: at Graeci plus quam liberi tum erant: postremo inter Graecos liberrimi Athenienses. Plut. in apoph.
Plato.
Rempub. saluam esse putabat, in qua aut philosophi imperarent, aut principes sapientiae studio incumberent, lib. de rep.
Timotheus.
Quaerenti quid inter imperatoriam artem et oratoriam discriminis esset! Idem respondit, quod inter bellum et pacem. Stob. 52.
Plistarchus Leonidae F.
Plistarchus Leonidae filius cuidam roganti, quam ob causam reges Lacedaemoniorum non a priscis regibus cognomen sortirentur? Quoniam, inquit, illi ducere quam regnare maluerunt, Posteriores illis nequaquam. Primus omnium regum Lacedaemoniorum Agis dictus est, et hoc nomen in aliquot posteriores demanauit.
page 334, image: bs334Agidis autem nomen dictum est a ducendo, quoniam clementer imperabat: et regum est persuadere potius, quam imperare. Plistarchus autem sonat, plurimis imperantem. Plutar.
Theopompus.
Inf. de patria fortiter propugnanda.
Solon.
Infra de Regno et regibus.
Iphicrates.
Supra de bono belli duce.
Apollonius.
Rogatus a Babyloniae rege, quomodo tuto regnare posset? Si multos, inquit, honoraueris, paucis vero credideris. Brus. l. 3.
Alcamenes Telecri silius.
Cuidam percontanti, quo pacto quis optime regnum seruare posset? Si lucrum, inquit, non magni fecerit. Longe lateque dissentiens a vulgo principium, qui non alia magis ratio ne principatum constabilire student, quam attenuandis ciuium suis augedis opibus: quum iustitia et aequitas maxime reddant diuturnum imperium. Plut. in Lacon.
Agis.
A quodam interrogatus, quod disciplinae genus potissimum exercitaretur apud Spartanos? Scire, inquit, imperare, et ferre imperium. Ibid.
Idem.
Apud Mantinaeam quibusdam dissuadentibus, ne cum aduersariis, quod numero plures essent, confligeret A gis senior: Cum multis, inquit, pugnet oportet, qui multis vultimperare. Ibid.
Agesilaus.
Interrogatus, quas res Imperatorem, habere oporteat? dixit: Aduersos hostes audaciam, erga subditos beneuolentiam, in opportunitate vero rationem et consilium Stob. ser. 52.
Cyrus.
Dicebat, neminem debere suscipere principatum, nisi esset melior his in quos susciperet imperium. Sensit vir prudentissimus, hoc esse principis munus, vt aliis prospiciat, et publicis commodis consulat. id autem fieri nequaquam potest, nisi ab eo qui sapientia, vigilantia, animique integritate caeteris antecellit. Plut. in apoph.
Idem.
Dicere solebat, principem uon debere inferiorem esse intelligendo quae opus sunt, caeteris. Xenophon. in 7. Paediae Cyri.
Idem.
Idem a Clearcho, ne se in pugnae periculum admitteret admonenti, respondisse dicitur: Iubesne regnum appetentem, regno me indignum ostendere? Brus. l. 3.
Hieron.
Infra tit. de Regno, et Regibus.
Cato.
Quum Eumenes rex Romam venisset, et a senatu honorifice exceptus, clarissimorum ciuium frequentia stiparetur, Cato non dissimulabat, tantum Romanorum erga illum studium sibi suspectum esse, ipse vitans regis consuetudinem. Hoc quibusdam admirantibus, ac dicentibus, Eumenem esse virum probum, ac amico in populum Romanum animo: Sint ista vera, inquit. attamen illa belua, natura ferox canis est. Sentiens, omnes reges, vtcunque pro tempore simulent, natura tyrannos esse, ac Democratiae infensos. Romae autem regis nomen erat inuisissimum. Eras. l. 5. apoph.
Antiochus.
Antiochus quum a L. Scipione vltra
page 335, image: bs335Taurum montem, submotis imperij finibus, Asiam prouinciam, vicinasque ei gentes amisisset, gratias egit populo Romano, quod magna parte curarum per eos liberatus esset. Intellexit vir prudens, vnius hominis animum, quamuis vigilantem, non posse tot negotiis parem esse. Erasm. li. 5. apoph.
Vide Magistratuum curae.
Antigonus.
Videns filium suum violentius et immodestius se gerere erga subditos: An non, inquit, nouisti fili, nostrum regnum esse nebilem seruitutem? Atque haec Antigoni verba, quibus filium alloquutus est, maximam mansuetudinem et humanitatem prae se ferunt, qui id non approbat, is vere mihi videtur neque regem neque ciuem nosse, sed tyrannicam vitam potius agere. AElian. l. 2. de Var. hist. ex Plutar.
Scipio Africanus.
Quibusdam calumniantibus, quod parum strenuus bellator esset: Imperatorem, inquit, me mater, non bellatorem genuit. Significans in imperatore plus habere momenti solertiam ac prudentiam in consiliis, quam vires in praeliis. Plut.
M. Cato.
Seniorem imperatorem laude dignum, et ab omnibus extollendum putauit, qui sibi ipsi imperare posset. Plut. in apoph.
Cicero.
In summo imperatore bellique duce quatuor resdebere inesse dicebat, scientiam rei militaris, virtutem, authoritatem, et facilitatem. Cicero in oratione pro Pompeio.
Alexander Seuerus.
Ouinius Camillus, antiquae familiae senator, homo delicatissimus, rebellionem moliebatur, tyrannidem affectans. Id quum Alexandro renun tiatum esset, statimque probatum. ad palatium vocato gratias egit, quod reipublicae curam, quae bonis viris recusantibus imponi solet, sponte reciperet. Mox ad senatum processit, ac tanti sceleris conscientia tropidum, consortem imperij appellauit, in palatium recepit, ornamentis imperialibus, et melioribus, quam vtebatur ipse, decorauit profectionis comitem adhibuit. Cumque imperator ipse pedibus iter faceret, inuitauit et Quinium deliciis assuetum ad laborem, quem post quinque millia passuum cunctantem equo sedere iussit. Quumque post duas mansiones equo etiam fatigatus esset, carpento imposuit. Hoc quoque respuentem, ac imperium taedio laborum recusantem, denique et mori paratum dimisit, ac militibus a quibus Caesar praecipue diligebatur, commendatum, ad villas suas tuto abire inssit. Sic illi commonstrauit, quid esset gerere imperium. Lampridius.
Saturninus.
Hortantibus militibus, vt imperium susciperet, ait: Nescitis: ô milites. quantum mali sit imperare: gladij vt ceruicibus immineant, hastae vndique, spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur, non ciuibus pro voluntate, non iter pro authoritate, non bella pro iudicio, nou arma pro studio. Bruson. libr. 3. cap 13.
Iul. Caesar.
M. Tullius li. de Officiis 3. scribit, Caesarem hos versusex Euripidis Phaenissis semper habuisse in ore:
Nam si violandum est ius, regnandi gratia
Violandum est, aliis rebus pietatem colas.
page 336, image: bs336Augustus Caesar.
Postquam Iulio auunculo crudeliter in senatu interfecto successisset in administratione imperij, ac nequaquam placeret Acciae matri Philippoque vitrico, adiri nomen inuidiosae fortunae Caesaris, respondit: Nefas esse, quo nomine Caesari dignus esset visus, semetipsum videri indignum. Contemnens humana consilia, et cum pericula potius summa quam tuto humilia sequi proposuit. Velleius Paterculus, et Cusp. in Con sulibus.
Mecoenas.
Augusti temporibus quum esset consultatio de imperio iterum abrogando, in ea deliberatione interro gatus Mecoenas, quid sibi videretur, respondebat: Regnum iustum et legitime recuperatum in primis conducere rerum magnitudini. Quo dicto consulebat, iustius esse vt imperium deponeret Augustus, ac rem publicam restitueret in statum pristinum, Dion Nicaeus in Augusto.
Augustus Caes.
Admonebat Romanos, vt rempu. committerent iis, qui vsu et experientia rerum plurimum possent nec eam sinerent vllo tempore pendere ex cuiusquam voluntate: ne forte is in regui cupiditatem veniret, aut mortuo eo respub. periclitaretur. Idem.
Idem.
Consulebat praeterea, vt contenti rebus praesentibus, augere et dilitare imperium nollent: quod futurum esset, vt id tuerentur difficilius, immineretque periculum, ne ea quae iam parta essent, admitterentur. Idem.
Fronto.
Cum sub Nerua Cocceio, Romae impromiscue omnes ab omnibus lenissimas ob causas accusarentur, atque inde magnus tumultus exortus esset, Frontonem consulem dixisse ferunt: Malum quidem esse, imperatorem habere, sub quo nemini licet quicquam facere: sed multo peius esse, cum omni licent omnibus. Xiphilinus in vita Neruae, et Fulgos. lib. 2. cap. 2.
D milianus.
Paucis notum esse dicere solebat, quam misera et aerumnosa sit imperantium conditio, qui a tyrannidis falsa suspicione tum demum liberantur, cum diem iam extremum claudunt. Suet. in Domitiano.
Diocletianus.
Adhuc priuatus dicere solebat, nihil esse difficilius quam bene imperare. Id Flauius Vopiscus in Aureliano tradi se audiuisse a patre suo, et addit causam: Colligunt, inquit, se quatuor aut quinque, simul consilium ad decipiendum imperatorem capiunt. dicunt, quid probandum sit. Imperator qui domi clausus est, vera non nouit: cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur: facit iudices. quos fieri non oportet. amouet a republica, quos debebat retinere. Ita, bonus, cautus, optimus venditur Imperator. At vulgus ad Imperatoris titulum satis esse putat nasci, aut eligi: nasci vtcunque, eligi emptis suffragiis, ac solennibus ceremoniis confirmari. Vopiscus.
Pertinax.
Cum possessionibus imperatoriis nomen suum inscribi prohibuisset, dicere solebat, illas nequaquam imperantium proprias, sed communes Romanorum, et publicas esse. Herodianus.
Traianus.
Iustitiae et aequitatis amantissimus, talem Imperatorem priuatis et ciuibus
page 337, image: bs337esse dicebat, qualem sibi esse imperatorem priuatus optasset. Ioann. Langus in Nicephori annotationibus.
Idem.
Aliquando in conuiuio proposuit amicis, vt decem nominarent, quibus crederent rerum summam recte delegari posse. Cum illi silerent: Decem, inquit, a vobis posco, ego vnicum habeo Seuerianum. Solum illum imperio dignum iudicans. Dion Cassius.
Idem.
Licinio Surae (quem quidam vt Caesaris insidiatorem iudicanerant) gladium nudum porrexit, atque: Accipe, dixit gladium, quem pro me, si bene atque cum ratione imperauero, distringes: sin minus, eo ad interitum vtere. Dion Nicaeus atque Xiphilinus in Traiani vita, Plin. in Panegyrico, et Niceph. lib. 3. cap. 23.
Hadrianus.
Dicere solebat miseram esse imperantium conditionem, quibus de affectu tyrannidis, nisi occisis, non credatur. Volcatius.
Valentinianus.
Solicitatus a militibus, vt sibi imperij socium deligeret: Vestrum quidem (inquit) fuit, vt priuatum me ad imperialem extolleretis dignitatem: res autem administrare, non iam vestri, sed principis ipsius arbitrij esse. vos ipsi quoque dixeritis. Itaque vos deinceps imperata facere, et quietos esse: me autem, quid facto opus sit, curare decet. Niceph. Callist. lib. II. cap. I. Eccles. hist.
Antoninus Pius.
Reprehensus, quod nonnullos accusatos absolueret, respondit, Principatum non a poenis aut suppliciis, sed a mansuetudine potius auspicandum esse. Dion Nicaeus, et Xiphilinus in Antonini vita.
M. Antoninus Verus.
Dicere solitus erat, Neque pecuniae vim tyrannidis luxuriam explere posse, aut stipantia satellitum agmina tueri principem, nisi ipsi quos regit, animum imperanti beneuolentiam que accommodent. Quippeij demum diu tutoque imperant, qui non metum ex crudelitate, sed amorem ex bonitate ciuium suorum animis instillant. Neque enim quos saeuire necessitas coegit, sed quos obtemperare sua quaeque voluntas adegit, ij sunt in agendo patiendoque a suspicione omni assentationeque vacui: nunquamque imperia detrectant, nisi violenter contumelioseque sint habiti. Herodianus lib. I.
Faustus Quintillus.
Iulianus cum senatum Romanorum rogaret, vt virgines Vestales et caeteri sacerdotes cum senatu obuiam exercitui Seueri prodirent, praetentis insulis: Faustus Quintillus consularis augur contradixit, asserens, non debere imperare eum qui armis aduersario non posset resistere. Spartianus in Iuliano, et Cuspinianus in Consulibus.
Iouianus.
Cum post Iulianum apostatam. qui aliquot Christianorum millia interfecerat, ad impertum raperetur, clamabat, Nolle se infidelibus imperare, cum ipse esset Christianus. Cui responsum est a militibus omnibus, sese quoque Christi fidei esse obnoxios. Cuspin. in Coss.
Alex. Seuerus.
Vigilanter prouidit, ne tribuni ducesque quicquam fraudarent de stipendiis militum, dicens: Miles non
page 338, image: bs338timet nisi vestitus, armatus, calceatus, et satur, et habens aliquid iu zona Sentiens. militem cum aliquid habet, metuere ne perdat: sed mendicitas ad omnem desperationem vocat armatum. Lampri.
Pescenius Niger.
Rogatus, quid sentiret de Scipionibus? Respondit, Illos sibi videri felices magis quam fortes: quod vterque domi iuuentutem parum sancte transegerat. Sentiens, imperatorem per omnem vitam in reipublicae negotiis versari debere, nec a domesticis ad imperium accersiri. Spartianus.
Otho.
Saepenumero dicere solebat ad suos: Nescitis amici, quid sit, Romanorum gubernare imperium: mihi credite iam experto, qui iam mori malo, quam imperare. Sueton.
Sigismundus.
Rogatus, Quem virum regno dignum aptumque existimaret? Eum, inquit, quem neque secundae res extollerent, neque aduersae deprimerent. AEneas Syl. lib. 4. comment. de reb gest. Alphonsi regis.
Idem.
Regnandi artis imperitum esse di cebat, qui simulare nesciret. Innuit autem, multa regibus simulanda, multa dissimulanda esse, quo suos in dubito officio retineant, extra omne vitae periculum. AEneas Syluius lib. I. commentariorum de rebus gestis Alphonsi.
AEneas Syluius.
Principes priuatis hominibus multo meliores fore dicere solebat, sireges electione, et non successione fierent. Improbrauit vir clarissimus suc cessionem regum, quam vsus, haud vbique meliora secutus, recepit. Reigem enim nasci nihil magni est. At regno dignum se praestitisse, maximum est. AEneas Syl. lib. 4. commen. in res gestas Alphonsi.
Huc refer apopht. de Priucipe et regno, item de administratione reipub. etc.
De imperio difficulter administran do.
Alphonsus.
SAEpenumero peroptare solebat, vt popularium suorum vnusquisque rex extitisset, quo demum illi, vtpote experti, cognoscerent principum occupationes et curas. Hoc vnico forsan modo fieri posse. vt desinerent molesti et importuni esse. Notabat autem, quam difficile esset imperare, cum tam diuersa sint hominum ingenia diuersi mores, quibus principes se accommodare necesse habent. Panor. li. 3. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Magnum quidem esse dicebat, aduersus hostem ducem esse: sed et illud maximum, ad omnem virtutem ciuibus ducem esse. Pan. libr. 4. de Alphon. reb. gestis.
Idem.
Eundem affirmare solitum accepimus, si nullum omnino aliud regnum, nullam prouinciam praeter Calabriam aut heberet, aut babiturus esset, illam protinus se relicturum, priuatumque et ciuem viuere potius velle quam illorum, qui nihil hominis habent praeter figuram, ineptias tolerare, quamuis dominum aut regem. Hoc autem dicto ostendere voluit, quam graue sit imperare iis, qui omni humano ingenio exuti, nil norunt aliud, quam
page 339, image: bs339luxuriantes, ferarum more, in omni vitiorum sorde se inuoluere. Panor. lib. I. de reg. gest. Alphonsi.
De impetitia.
Socrates.
* INtuitus adolescentulum diuitem ac imperitum: En, inquit, aureum mancipium. Stob. ser. 4.
Idem.
* Vt Proteus formam, ita imperitus (inquit) animum vbique mutat et variat. Eod. serm.
Idem.
* Dicebat imperitos in rebus errare, quemadmodum peregrini in viis. Eod. serm.
De impietate.
Bion.
IMpietatem dicebat malam esse contubernalem fiduciae, et adiecit versiculum Euripidis:
[gap: Greek word(s)] .id est,
Seruum facit, quamuis feroculum virum.
Sensit, ibi non esse libertatem, vbi est mala conscientia: nec eum posse libere loqui, cui crimen impietatis vere potest obiici, nec frui tranquillitate animi, qui numen habet iratum. Laertius lib. c. 7.
Agesilaus Ephorus.
Agesilaus Ephorus, cum ipsius suasu actum esset, vt fieret omnium debitorum solutio: iamque tabulis in forum Clarium comportatis, ignis esset iniectus, ac flamma exurgeret, caeteris creditoribus moestis imprube insultabat, dicens, se nunquam clarius lumen, aut ignem vidisse puriorem Extrema impietatis est linea, etiam illudere iis quos afflixeris. Plut. in Lacon.
Iulianus Apostata.
Contra Persas exercitum ducens, grandem mulctam Christianis intulit, qui grauius a Paganis tractari, saepius pro auxilio Imperatorem accesserant. Quibus impie respondit, AEquum est vt mala sustinentis, cum hoc sit praeceptum vestri Dei, Tripar tita hist. lib. 6. cap. 19.
De imprudentia.
VIde, apopht. de Arrogantia Audacia, Cognitione sui, stultitia, etc.
De impudentia.
Zeno.
AD adolescentem instantius impudentiusque quam per aetatem conueniret quiddam inquirentem, accepto speculo: Contemplare (inquit) teipsum, et dic deinde, num ei faciei congruant tales quaestiones? Brus. lib. 3. cap. 16.
Caligula.
Dicebat, se nihil magis in sua natura probare, quam [gap: Greek word(s)] , hoc est inuerecundiam. Pudor enim vt multis ad honestas. actiones obstat, ita nunquam improbae mentis homines a turpibus reuocat. Vox carnifice quam imperatore. dignior. Era, lib. 6. apoph.
Anonymus.
Quum testis qui se dicebat a reo vulneratum, interrogaretur, an cicatrices haberet: ingentem in femore
page 340, image: bs340cicatricem ostendit, tum aduer sarius: Latus, inquit, erat opportu nius, significans, illum vulnere lethaliore dignum. Idem.
Vide apoph. de Lasciuia et libidine.
De impudicitia.
Milites Caesaris.
IN Gallico triumpho milites hos versiculos iactabant in Caesarem:
Vrbani seruate vxores, moecaeum calnum adducimus.
Auro in Gallia stuprum anisti, hîc sum psisti mutuum.Notabant, quod in prouincia agens, alienas vxores auro corruperit: Romae non emerit, sed mutuum sumpserit, quod vxor ipsius male audiret de Claudio. Nisi forte quiddam obscoenius intelligi voluerunt. nam Suetonius aliquanto post commemo rat, quod Curio pater in oratione quadam appellat illum omnium mulierum virum, et omnium virorum mulierem. Eras. lib. 6. apoph.
Vide apoph. de Libidine et Lascinia.
De impunitate.
M Cato.
DIcere solebat, Iuiuriam, etiamsi facienti nihil adferat periculi, vniuersis tamen periculosam esse. Sentiens impunitae iniuriae exemplum omnibus minari iniuriam. Etenim si liceat impune laedere, nullus erit tutus ab improborum violentia. Plut. in Rom. apoph.
Idem.
Exhortans magistratus ad sumendas poenas de his qui delinquerent, dicebat: eos qui maleficos prohibere possent et tamen impunitate donarent, lapidibus obruendos esse Sentiens, eos reipublic. perniciosissimos esse, qui permitterent impune contra iustitiam, aequitatem, et vrbis leges agere. Plut.
Idem.
Addebat, se malle pro collato beneficio nullam reportare gratiam, quam pro maleficio petpetrato non dare poenam. Siguificans, nihil esse periculosius impunitate, quae semper ad deteriora inuitat. Ibidem.
Vide apoph. de Licentia.
De incessu.
Solon.
EIus apophthegma celebratur, in via non properandum esse. Ex incessu enim colligitur animus: praeceps arguit praecipitem, nimium lentus ignauum. Laert. lib. I. cap. 4.
Cicero
Cum Tullia Ciceronis filia concitatius incederet quam deceret foemi nam: contra vero Piso gener lentius quam deceret virum, Cicero ambos eodem dicto taxauit, filiae praesente genero dicens: Ambula vt vir. Eras. lib. 4. apoph.
De inconstantia et leuitate.
Cleanthes.
CVidam reprehendenti Arcesilaum, quod officia vitae tolleret: Desine, inquit, hominem vituperare. Nam ille, licet dictis tollat officia, tamen factis commendat. Id audiens Arcesilaus: Non moueor, inquit, Adulatione. Hic Cleanthes, Scilicet, inquit, adulor tibi, dicens te aliud loqui, aliud facere. Cleanthes mitigauit dictum obtrectatoris, sed ita vt a crimine incostantiae non liberaret
page 341, image: bs341Arcesilaum. Turpissimum enim est philosopho, secus docere quam viuit. Si vita proba est cur docet diuersa? Si doctrina sana est, cur eam secus vi uendo refellit? Laert. lib. 7. cap. 2.
Leotychidas.
A quodam, quasi minus constans es set, notatus Mutor, inquit, sed pro temporum ratione, non vt vos. Prudentis enim est, pro re nata mutare consilia: sine causa autem subinde a lium fieri, inconstantiae vitium est. Plut. in Lacon.
Cicero.
Metellus Diodoro, quo Rhetorices magistro fuerat vsus, defuncto, sepudchro eius coruum lapideum imposuit: Iustum, inquit Cicero, praemium retulit, nam volare ipsum docuit, non dicere. notans Metelli leuitatem et inconstantiam Plut. in Rom. apoph.
Scipio Maior.
Cum traiecisset in Africam, ac ter ra potitus hostium castra concremasset. Carthaginenses missis legatis foe dus cum Scipione pepigere, pollicen tes se elephantos, camelosque, et naues ac pecunias daturos. Caeterum post quam Annibal abnauigasset ex Italia Carthaginem coepit illos conuentorum poenitere, eo quod iam animum rece pissent. Id audiens Scipio negauit se etiam si ipsi vellent, pacta seruaturum, insi prius imperatis adderent talentorum quinque millia, hoc nomine, quod Annibalem accersissent. Plu. in Rom. apoph.
Cicero.
Supra tit. de Exer citatione ingenij et de ambigue dictis.
De incontinentia et libidine foeda.
Xanthus.
Adulterum quendam videns pro foribus formosae mulieris: Iste inquit, breuem voluptatem magne emit periculo. Maximus serm. 3. de Ca stitate.
Menedemus.
Cum adolescens quidam dixisset, magnum esse, si quis quae concupisset, assequeretur: Multo, inquit, maius est, nihil eorum quae non decet, conenpiscere Maxim. eod. ser.
Vide apoph. de inhon sto, Meretricibus, scotatione et Scortis.
De indoctis et insipientibus.
Beseleel rhetor.
* Dicebat animo puerum seu indoctum et insipientem nihil ab aetate puero differre. Stob. ser. de imprudentia.
Socrates.
* His dictis indoctos et insipientes perstringebat sugientes nulla persequente sibi metuunt: insipientes autem, licet nihil aduersetur ipsis fortuna, perturbantur. Neque musices ignari instrumenta concinnare, neque indocti infortuna sibi accommodare possunt. Idem est languenti onus imposuisse, et indocto bonam fortnnam. Stob.
De indole excelsa.
Alexander.
Pver etiamnum, cum vidisset quam feliciter parens bella gereret, nequaquam gaudebat, sed ad pueros aequales dicebat, Pater nihil mihi relicturus est, Illis contra dicentibus, Imo ea omnia quae bello iam subegit. Quid profuerit, inquit Alexander si multa haereditario iure possideo, ego autem nihil habeam quod agam, et militem patri similem me esse
page 342, image: bs342ostendam? Vides, indolem in puero ad imperium plane pronam? Plut. in apoph.
Scipio.
Super coenam interrogatus, quem egregium imperatorem habitura esset respu. si quid ipsi humanitus accidisset? Vel hunc, inquit, Marium intuens, iam tum in illo perspiciens ingenium maximis rebus natum. Eutro pius lib. 5. Plut. in Mario.
Cassius.
Etiamnum puer, Faustum Syllae filium inter aequales de patris monarchia gloriantem non tulit, sed ei colaphos impegit. Eius rei cognitionem cum Pompeius ad se recepisset, accitis ambobus pueris Cassius ausus est dicere: Eia Fauste, aude rursus coram hoc ea verba proferre, quibus irritatus in te fui, vt rursus per cellam os. Inerat Cassio natiuum quoddam odium tyrannidis, vtiam tum appareret, illi non defururum animum ad interficiendum Caesarem. Plut.
Pompeius.
Tam charus fuit populo Romano, quam pater fuerat inuisus. Is etiamnum adolescens, totum se Sylla nae factioni addixit: cumque nec magistratue esset, nec senator, magnum tamen ex Italia contraxit exercitum. Hunc cum Sylla ad se venire iussisset, Non absque spoliis, inquit, nec incruentas Imperatori copias exhibebo, Nec prius ad illum venit, quam multis conflictibus hostium duces su perasset. Iam tum egregij principis, et ad res magnus nati, specimen de dit, Noluit adducere numerum, sed militem virtute spectatum. Plut. in Rom. apoph.
Iul. Caesar.
Cum Syllam fugeret, etiamnum adolescens, incidit in pyratas Cilices: ac primum vbi pro redemptione summam, quam ab eo peterent pronuntiassent, derisit praedones velut ignaros quem coepissent, seque duplum daturum pollicitus est. Deinde quum asseruaretur, donec adferretur pecu nia, imperauit illis vt silerent, nec sibi dormienci obstreperent. Eisdem orationes et carmina quae scriberet recitare solebat, quae quum illi non satis probarent, stupidos ac barbaros appellabat: cumque risu minitabatur, se illos acturum in crucem, quod et perfecit. Apportatis enim pecuniis quas piratae pro redemptione pacti fuerant, dimissus, contractis ex Asia viris ac nauibus comprehendit eosdem praedones ac suspendit: sed prius iugulatos, ne seueritas careret clementia. An non hîc statim agnoscis indolem Alexandri Magni cui nihil mediocre satis esse posset? Erasm. ex Plut. In Rom. apoph.
Tiberius.
Tiberius perspecto Caligulae inge nio, fero ac malefico, subinde praedicabat, se natricem reipub. et Phaethontem orbi terraram educare. Natrix serpentis genus est. Erasinus libro 6. apoph.
Vide apoph. de Ingenio.
De industria.
Cleanthes.
Collectam pecuniolam aliquando proiecit coram familiaribus dicens Cleanthes alterum Cleanthem alere posset, si vellet. Laer. lib. 7. cap. 2.
Nicostratus.
Quum ob artem musicam dissideret a Laodoco citharoedo dixit illum in magna arte exiguum esse, se vero in exigua magnum. Non igitur solum
page 343, image: bs343laudabile est, rem familiarem et opes amplificare: sed etiam artem, stu dio et industria. AEli. l. 4. de Var. hist.
Lacones.
Commune hoc prouerbium semper in ore habuerunt. Admota manu fortunam esse implorandam. Quo innuere voluerunt, frustra inuocari deos, nisi addens industriam, manum rotae admoueris etiam. Plut. In Laco.
Sal. Iulianus.
Saluius Iulianus solitus est dicere: Si alterum pedem in sepulchro habe rem, adhuc tamen addiscere vellem.
Maximinus.
Accepta legatione nullum omnino laborem fugere solebat, quum autem tribuni quidam eum reprehenderent, dicerentque, cur tantopere laboraret, cum eius loci esset, vt ducatum accipere posset: Ego, inquit, quo maior fuero, hoc magis laborabo. Ex AElio Lampridio.
Vide apopht. de Discendi studio et labore.
De infamia.
Pericles.
ARiphroni volenti publico praeconio quaeri Alcibiadem, qui adolescens clani domo egressus ad amicum Democratem se contulerat obsticit dicens: Si forte nobis insciis periit, praeconio nihil aliud agetur, quam vt vno tautum die citius manifestum fiat illum interisse: sin saluus, ne peromnem quidem vitam saluus esse poterit. Ctuiliter exclusit Pericles adolescentis infamiam, quam nunquam potuisset eluere. Plut.
Claudius Caes.
Infra titulum de memoria.
De inferno.
Bion.
Dicere solebat facilem esse ad inferos viam: nam illuc homines abire clausis oculis. Morientibus enim clauduntur oculi. Laert. libro 4. cap. 7. Vnde Virgilius,
Fa ilis descensus auerni.
Noctes atque dies palet atri ianua Ditis, etc.Demonax.
Demonax interrogatus olim, qualisnam esset inferorum conditio? Expecta, inquit, et simulatque illuc venero per literas tibi significabo omnia. Sentiebat autem nullos esse inferos. Eras. lib. 8. apoph.
Bion.
In fabulis est, Danaidas puellas apud inferos huic addictas esse supplicio, vt pertusis vasis deferant aquam in dolium pertusum. Bion dicebat, grauius fore supplicium, si integris vasis ac non pertusis idem facerent, tum enim irent onustiores. Laer. lib. 4. cap. 7.
De infelicitate.
Bias.
EVm demum infelicem esse dictitabat, qui infe licitatem suam aequo animo ferre non posset. Sensit vir prudentissimus, eam infelicitatem hominibus nocumento esse, quae ratione gubernari non ita possit, vt vtilitatem aliquam patientia inde capias. Laert.
Chilon.
Admonebat Chilon Lacedaemonius, secundis rebus elato non applau dendum nec arridendum. Infelix felicitas est, quae hominem reddit in solentiorem: eoque non plausum meretur, sed lachrymas, Grauiusque
page 344, image: bs344peccant, qui docent insolentiam quam qui ea vtuntur. Saepe populus clamat in auaritiam ac tyrannidem principum, quum ipse doceat illos haec vitia. Laert. l. I. c. 4.
Epictetus.
Non omnino diis exosos esse dicebat, qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur. Sensit philosophus, infelicitatem prodesse hominibus, quibus si pro votis animi res procedant, adeo furiis agitantur, vtex rebus prosperis iratos sibi deos faciant. In Enchirid.
Diogenes.
Alexander Macedo ad Antipatrum literas Athenas deferendas Athilae cuidam tabellario dederat. Diogenes autem cum adesset, ad vocabulu alludens (Athlios enim infelix dicitur) Athlius, inquit, ad Athlium: per Athlium. Intellexit autem, omnia in hac legatione esse infelicia. Brus. l. 6.
Demetrius Stuicus.
Dicere solebat, nihil sibi videri infelicius eo, cui nihil in vita accidisset aduersi: quod oporteat talem hominem aut sibi ignotum esse, aut qui nunquam sui periculum fecerit: aut diis inuisum, vt quem praeterierint velutignauum, nec idoneum ad fortunae conflictum. Eras. li. 8. apopht. ex Seneca.
De ingenio.
Isocrales.
PVeros candidos, ac felici ingenio natos appellare solebat [gap: Greek word(s)] , id est, deorum filios: eo quod hominis mens diuinae sit origiuis, qua qui praecellit, does parentes referre videtur. Prisci daemonibus attribuebant corpora, eosque deorum filios appellabant. Daemones autem a scientia dicti sunt, quasi [gap: Greek word(s)] . Idem de duobus auditoribus sui Theopompo et Ephoro quorum prior erat acerrimo ingenio, alter leni dicere solebat, se alteri adhibere calcaria, alteri frenos. Praecipuum est, vt doctor animaduertat ingenium ac naturam discipulorum. Meminit M. Tullius lib. de claris oratoribus.
Demet. ius Phal. reus.
Hominum fastuosorum sub limitatem dicebat amputandam, sed relinquendam sobrietatem. Talia enim ingenia non sunt desperanda, sed quod redundat recidendum est. Laertius li. 5. c. 5.
Cicero.
De C. Caesare dicere solebat, Quoties huius astutiam et ambitionem video sub humanitatis specie latitantem, me tuo reip. Tyrannum: rursum quum comas molliter fluentes, et ipsum vno digito scalpentem caput intueor, vix animum inducere possum, vt tantum facinus animo concipiat. Era. l. 4. apoph.
Vide apoph. de Indole.
De ingratitudine.
Antisthenes.
AVdiens Platonem de ipso male loqui: Regium est, inquit, cum benefeceris, audire male. Excelsi pro fecto animi est, ingraritudine hominum non deterreri a studio bene me rendi de omnibus. Laer. li. 6. c. I.
Diegenes.
Quaerenti quid apud homines celerius senesceret? Beneficium, inquit. Dici enim vix potest quanta accepti beneficij apud plerosque sit obliuio. Sto.
Themistoeles.
Athenieusibus ipsum contumelia
page 345, image: bs345afficientibus: Quid tumultuamini, inquit, aduersus eos, a quibus saepenumero fuistis affecti commodis? Aiebat autem se similem platanis, sub quarum vmbra accurrunt homines afflicti tempestate, et easdem simul vt rediit serenitas vellunt, conuiciisque petunt, Sentiens. hunc esse populi morem, vt in belli periculis implorent opem fortium virorum, in pace contemnant ac vexent eosdem. Plutare. in apoph.
Plato.
Nominare solebat Aristotelem, mulum. Quid autem hoc sibi nomen voluerit, ex eo liquet: Quod mulus cum saturatus est lacte materno, calcibus petit matrem. Signisicabat igitur Plato, inuoluto quodam sermone, ingratitudinem Aristotelis. Etenim is cum maxima philosophiae semina et accessus a Platone accepisset, suffartus optimis quibusque, aduersatus, scholam contra Platonem aperuit, et in Peripato cum suis familiaribus et discipulis aduersus eum pugnauit. Platonis perpetuus aduersarius esse cupiens, AElian. l. 4. de Varia historia.
Idem.
Cum accepisset Xenocratem discipulum multa in eum impie dixisse. Non esse credibile, circumstantibus dixit, vt quem tantopere amaret, ab eo inuicem non deligeretur sed suggillaretur etiam. Sensit ingratitudinem nequaquam locum habere apud eos qui sapientiae studiis se dederunt. Brus. l. 3. c. II.
Aristoteles.
Cuidam interroganti cur reliquisset Athenas? respondit, quoniam noluisset committere, vt Athenienses bis peccarent in philosophiam. Notauit autem magnam Atheniensium ingratitudinem, qui philosophos de patriae salute plurimum solicitos, ae de Atheniensium Republica bene meritos, non accusarunt tantum, sed damnarunt etiam Subobseure taxans Socratis mortem, et suum quoque periculum. AElianus 6. de Varia historia.
Idem.
Cum iudicum metu Athenisprofugisset, interroganti cuidam, qualis eslet ciuitas Atheniensium? respondit, pulcherrima quidem est, sed in ea py rus super pyrum, et ficus super ficum consenescit. Notans Atheniensium contra beuemeritos ciues calumnias ac crudelitatem. AElian. li. 3 de Varia historia.
Idem.
A quodam interrogatus, Quid omnium velocissime senesceret, Gratia, inquit, Sensit vir prudentissimus breuissimam esse apud homines beneficij memoriam Laer. l. 5. c. I.
Demosthenes.
Inter fugiendum fertur subinde Respiciens ad arcem Palladis, sublatis manibus dixisse: O Pallas, vrbium domina, cur tribus infaustissimis bestiis delectaris, noctua, dracone, et populo? Noctua, quum sit auium in auspicasissima, tamen Palladi sacra est: quemadmodum et draconem habet pro gestamine: populus autem bellua est multorum capitum, pessimam gratiam referre solita optime de se meritis velut Socrati, Phocioni, Scipioni et aliis compluribus. Plutar.
Hippocratidas.
Acceptis literis a Cariae satrapa, in quibus continebatur, Lacedaemonium quendam quum fuisset conscius; insidiarum, quas quidam ipsi struxerant, non indicasserem, sed silentio
page 346, image: bs346texisse: simulque rogabat quid de illo facturus esset? respondit hunc in modum: Si quo magno beneficio illum affecisti, interfice: sin minus, eiice e regione, vi ad virtutem formidolosum. Ingratitudinem erga benemeritum censuit morte plectandam. Caeterum quod esset non per malitiam, sed per formido lositatem com missum, ei satis supplicij iudicabat exilium. Non enim ipse struxerat insidias, sed sibi metuens non prodidit. Plut. in Lacon.
Epaminondas.
Epaminondas reuersus e Laconia accusabatur, quod Boeotarcham quatuor integros menses contra leges gessisset. Collegasigitur iussit, vt in ipsum culpam deriuarent, quod se in uitos coegisset. Ipse vero in curiam ingressus, non meliores rebus gestis rationes se habere dicebat. Sin minus, se quidem interfici postulabat: verum inscribi columnae, quod nolentes repugnantesque Thebanos Epaminondas coegisset, vt Laconiam quingentis ante annis intactam ab hostibus incendio ferroque vastarent, et vt aedificarent iterum Messanam 330. annis desolatam, quod Arcades bello in socieratem perstraxisset, et Graecis libertatem restituere coegisset. His auditis, pudore affecti tudices, liberum pronuntialuot. Cumque regrederetur e curia, et Melitensis. catellus blandiretur cauda, dixisse fertur ad praesentes, Hic mihi pro be neficio gratiam reponit: at Thebani, de quibus saepe multumque sum prae clare meritus, mortem mihi iudicio poenam coustituerunt. AElian. li. 13. de Var. hist.
Philippus.
Cum Athenienses, quotquot apud Chaeronem capti suerant, gratis dimisisset, illi vero etiam vestes stragulasque reposcerent, atque hac de causa Macedones in ius vocalent, risit Philippus, dicens: Quidinonne videntur Athenienses arbitrari, se a no bis in talorum ludo victos esse? Tam ciuiliter tulit victor victorum ingratitudinem, qui non solum gratias non agerent, quod ipsi et incolumes et gratias fuisset demisi: verum etiam criminarentur, quod non solum et amictus et stragulas redderent, quasi nescirent quale esset ius belli: quasi que nihil aliud esset certare armis, quam certare talis, qui ludus est puerorum. Plut. in apoph.
Cato.
Multis P. Sulpitij ingratitudinem incusantibus, quod Catoni de se optime merito opposuisset competitorem. Cato sic excusauit, dicens: Minime mirandum, si quod quis maximum bonum duceret, id alteri nollet concedere. Eras. l. 5. apoph.
Domitius Afer.
Quum haberet ingratum litigatorem, ipsius conspectum vitantem, ne cogeretur agnoscere patroni beneficium, in foro per nomenclatorem illi dixit: Amas ne me, quod te non vidi? Tecte exprobrans ingra titudinem, cui gratum esset non videri a benemerito, ne cogeretur illi gratias agere. Eras. l. 7. apoph.
Anonymus.
Caesar Angustus aes alienum cuiusdam senatoris, quem charum habebat, non rogatus dissoluerat, ac pro eo numerarat quadragies nummum. Senator autem ea re cognita, pro gratiarum actione nihil aliud scripsit Caesari, quam, Mihi nihil. Ioco velut expostulans etiam, quod quum numerasset omnibus creditoribus, ipsi nihil numerasset. Stob.
page 347, image: bs347Pompeius.
Quum iam detecta esset Pompeij cum Caesare simultas, ac Marcellinus (vt Plutarchus aliorum iudicio Marcellus) vnus ex eorum numero, quos Pompeius euexisse putabatur, a Pompeio ad Caesarem transtulisset animum adeo vt non veritus sit in senatu multa in Pompeium dicere, hunc ita com pescuit Pompeius: Non te pudet, inquit, Marcelline ei maledicere, cuius beneficio ex muto factus es facundus, ex famelico eo productus, vt vomitum non teneas? Grauiter obiecit ingratitudinem homini, qui hoc ipso, quod habebat dignitatis, authoritatis et eloquentiae, abutebatur in eum qui debebat acceptum ferre. Nam hoc ingratitudinis genus est, sed tamen heu nimium vulgare. Plut. in apoph.
Alphonsus.
Supra apophth. de amicitia falsa, et de Aulica vita.
Idem.
Cum obiurgaretur, quod in Aluarum Lunam, hominem sibi plane ingratum, tanta contulisset beneficia, quorum ne memor quidem lam esset: An ignoratis, inquit, rex, ingenti beneficio, non nisi ingenti ingratitudine satis semper fieri? Panorm. libr. de rebus gestis Alphonsi.
De initiatione et promotione ad sacra, vt vocant.
Diogenes.
AThenienses cum hortarentur Diogenem Cynicum, vt mysteriis initiaretur, addentes, quod apud inferos principatum tenerent hi, qui sacris initiati essent: ille, Perquam ridiculum est, ait, si Agesilaus et Epaminondas, fortissimi duces, in coeno degunt: et Patetion fur et vilissimi quique homines, quod initiati sint, summo apud inferos gaudio fruuntur. Perstrinxit nefandam, vulgi superstitionem, qui putat initiationem conferre hominibus ad salutem, post hanc vitam. Laer. lib. 6.
Antisthenes.
Supra apophtheg. de Beatitudine.
Ludouicus 12. Gall. rex.
* Cum audisset galero Cardinalitio donatum indoctum quendam ab Alexandro pontifice. Vere, inquit, ille Pontifex est summus histrio, qui nobis in purpura simias, asinos in pelle leonis exhibeat. Annal. Franciae.
Idem.
* Solitus etiam est dicere: deteriorem esse conditionem equorum quam asinorum. Quippe equos cursu fatigari et disrumpi, vt asinis sacer dotia praefecturas Ecclesiasticas Româ referant. Significans insulsis et hominum imperiussimis, nullo delectu habito, vt quisque citius numerato pecu nia, per equoesoleres Romam adcurrit, beneficia vacantia, vt aiunt, conferri. Annal. Fr.
De iniuria.
Solon.
INterrogatus, quî fieri posset, vt quam minimum iniuriarum existeret inter homines? Si, inquit, qui iniuria affecti non sunt, aeque doleant, atque hi qui affecti sunt. Quisquis enim violat leges, non vnum ciuem laedit, sed totam rempub. quod quidem
page 348, image: bs348in ipso est. At nunc dum aliis laesis aut quiescimus, aut gaudemus etiam, impunitas improborum audaciam in plurimos inuitat. Laertius libro I. cap. 3.
Socrates.
Frequenter dicerc solebat, peius esse iniuriam facere, quam accipere. Brus. lib. 3. c. 4. ex Xen.
Aristoteles.
Interrogatus, quid cito senesceret, quid item tarde? respondit, Gratia et iniuria. Sensit philosophus sapientissimus, iniuriae memoriam esse tenaeissimam, beneficij vero longe breuissimam. Laert. lib. 5. cap. I.
Theopompus.
Cuidam sciscitanti, qua via quis regnum tuto tueri posset: Si (inquit) amicis tribuat iustam libertatem, pro viribus interim vigilans, ne subditi afficiantur iniuria. Plut. in Lacon.
Marcus Caes.
Quum Marcianus dixisset Marco, Caesar, vim nullam feci, respondit: Tu vim putas esse solum, si homines, vul nerentur? Callistratus libro 4. digestorum.
M. Cato.
Iniuriam, etiam si fasiens nihil adferat periculi, vniuersis tamen perieulosam esse dicebat, sentiens impunitate iniuriae exemplum omnibus minariiniuriam. Etenim si liceat impune laedere, nullus erit tutus ab improborum violentia. Plut. in apoph.
De iniuria aequo animo ferenda. consule apopht. de Patientia iniuriae, et Vltione negligenda. item de Moderatione animi.
De iniustitia.
Aristoteles.
* Dicebat, iniustitiam esse vitium animi, quo amplius quam par est homines sibi sumunt. Stobaeus serm. 10.
Idem.
* Iniustitiae effecta dicebat esse, patriae violare et instituta et iura, nec parere legibus, nec magistratibus mentiri, peierare, transgredi conuen tiones et fidem fallere. Comites autem iniustitiae sunt calumnia, iactantia, inhumanitas, simulatio, malignitas, calliditas.
Plato.
* Summam esse iniustitiam dicebat, iustum velle videri si sis iniustus. Eod. ser.
Socrates.
* Omnium morborum turpissimum iniustitiam esse dicebat, et ideo quoque pessimum quod incommodum et dolorem maximum homini iniusto iuferret. Stobaeus sermone 41.
Aegypty.
* AEgyptiorum reges legem suam quandam seruant, qua iuramento obstringunt iudices, vt rege ipso iniustam flagitante sententiam, ei morem non gerant. Plutarchus in apophth.
Antigonus.
* Scribebat ciuitatibus, si quid iniustum et legibus contrarium per epistolam mandaturus esset, ne parerent, sed ipsum ignoratione lapsum censerent. Plutarchus ibidem.
Themiflocles.
* Postulanti a se Simonidi, vt sententiam quandam iniustam ferret: Neque tu, inquit, Poeta bonus esses si praeter numerum caueres, neque ego princeps probus si contra leges iudicarem. Plutarchus.
page 349, image: bs349Lysander.
* Culpantibus ipsum, quod multa per dolum agendo indignum Hercule se gereret, dixit, vbi Leonina pellis non sufficit, ei adsuenda est vulpina. Plut. in Lysandro.
Idem.
* De agro controuerso, cum vide rentur Argini iustiora quam spartani afferre argumenta, stringens gladium hunc (ait) qui tenet, is optime de agrorum finibus disputat. Plutar. in apoph.
Demaratus.
* Defecerat quidem Persa a rege suo eique Demaratus persuaserat vt ad regem rediret, quem cum deinde rex necare intenderet, Demaratus, turpe, inquit, est ô rex, a quo cum inimicus esset poenas sumere defectiones non potuisti, cum nunc amicum factum abs te occidi. Plut.
Ludonicus XII. Gall. rex.
* Cum saepe repeteret edictis suis Iulius pontifex, Ecclesiae seruandae gratia bellum Ludouico indictum, dixit, at verissimum esse comperio illudsapientis dictum capitalem esse iniustitiam corum, qui eum maxime fallunt, id agunt, vt boni videantur. Annal. Franciae.
Vide apoph. de Iustitia, de Legib. etc.
De innocentia.
Bion.
OLim cum scelerosis nauigans, incidit in praedones. Illis dicentibus, Actum est de nobis, si agnoscamur: Et de me, inquit, nisi agnoscamur Bonis innotuisse, salus est. Laer. l. 4. c. 7.
Socrates.
Morti destinatus, de cunctis rebus magis quam de se desendendo, cogitare videbatur. Quare Hermogenes Hipponici filius, Socrati familiaris Atqui, ait, par erat ô Socrates de tua defensione curam habere, Nonne, ait Socrates, tibi videor ô Hermogenes hoc ipsum facere, dum quemadmodum vixerim meditor? Putabat autem Socrates sapientissimus, omnem defensionem superuacancam esse apud eos, qui ex vita bene transacta suam innocentiam non agnoscerent. Brus. l. 2. c. I. ex Xenophontis apologia.
Idem.
Iam ad mortem damnatus, Apollo doro comploranti, dicentique, Inno cens morieris? Quid, inquit, num me nocentem mori males? Ea igitur mors libenter subeunda est, in qua criminis innocentia homo excusatur Xen. in Apologia pro Socrate.
Idem.
Cum iudices inter se disceptarent, qua poena dignus esset Socrates: Ego, inquit, ob ea quae feci, dignum me censeo, qui publicitus alar in Prytaneo. nam hoc honoris haberi solebat iis qui praeclare de Republ. fuissent meriti. M. Tullius hoc refert libr. de oratore primo: Erat, inquit, Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio. haec sententia: quum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quamquasi aestimationem commeruisse se maxime confiteretur? quod quum interrogatus Socrates esset, respondit, Se meruisse vt amplissimis honoribus et praemiis decoraretur, et vt ei victus quotidianus publice in Prytaneo praeberetur: qui honos apud Graecos maximus habebatur. Cuius responso iudices sic exarserunt, vt capitis hominem innocentissimum condemnarent.
page 350, image: bs350Erasm. lib. 3. apoph.
Xenocrates.
Passerem, qui fugiens imminentem accipitrem, se in sinum suum coniecisset, texit, fouitque, ac demulcens dimisit, dicens: Innocentem et supplicem non esse prodendum. Laertius l. 4. c. 2.
Plato.
Quum quidam Platoni narraret, nonnullos esse, qui ipsum maledictis insectarentur: At ego, inquit, sic viuam, vt illis non habeatur fides. Ant. par. 2. Melis. ser. 69.
Tectamenes.
Innocenter ab Ephoris damnatus abiit ridens. Rogantibus autem iis qui aderant. an contemneret Lacedaemo norium leges? Nequaquam, inquit: quin gaudeo potius, quod haec mihi mulcta soluenda est, cum eam nec indixerim cuipiam, nec a quopiam mutao acceperim. Quo dicterio felicitatis esse putabat, quod mori iuberetur, cum neminem vnquam offendisset sua innocentia. Plut. in Lacon. apoph.
Anaxandridas Leontis F.
Cuidam acerbe ferenti, quod cogeretur vrbe exulare: Ne, inquit, vir optime exhorrescas exulare ciuitate, sed a iustitia exulare horrendum est. Sensit, non esse miseros quibus praeter meritum, incolumique innocentia, accidit aliqua calamuas: sed eos vere deplorandos, qui sua sponte dicesserunt ab honesto, etiam si nulla sequatur calamitas. Plut. in Lacon. apoph.
Agis.
In carcerem detrusus (qui Dechas dicebatur, in quo morti addictis stram gulari fuit consuetudo) quum lictorem plorantem, et circa opus titubantem animaduertisset, Omitte, inquit, pro me has lachrymas amice: sic enim iniuste, contraque ciuitatis leges moriens, longe melior sum quam qui nuper me morte damnarunt. Plut. 3,
Aristophon, et Cephalus.
Aristophontem AEschines tradit apud Athenienses gioriari solitum, quod quum nonagies quinquies esset vocatus in ius, semper fuisset ab solutus. At Cephalus homo popularis iustius glori abatur, quod quum plura decreta scripsisset quam alius suo rum tem porum quisquam oratur, tamen nunquam coactus esset causam dicere. Certius innocentiae signum est, ita rem gerere, vt nemo velit accusare, quam si postulatus elabaris e iudicio. Elabuntur interdum et nocen tes. At qui absoluitur, licet poenam effugiat, cicatricem tamen criminis circumfert. Eras. l. 8. apoph.
Phocion.
Ex his qui cum Phocione erant morituri, quidam indignabundus deplorabat sortem suam. Quem ita consolatus est Phocion, Non tibi, inquit, Euippe (siue, vt quidam legunt, Thudippe) satis est, cum Phocione mori? Phocion non tantum innocens, verum etiam praeclare de Repub. meritus, ducebatur ad mortem. Magnum itaque solatium oportebat esse, cum Phocione innocente mori innocentem. Plut. in apoph.
Anonymus.
Quum censoris munus gereret Augustus, eques quidam Romanus apud illum delatus est, quasi facultates suas imminuisset. Atille citatus probauit sese auxisse. Mox eidem obiectum est quod legibus contrahere matrimonium iubentibus non paruisset, Ille docuit, se ex vxore trium libero rum esse patrem. Nec satis erat equiti dimitti, sed Caesari crude litatem exprobrans
page 351, image: bs351addebat Posthac Caesar in nonestos viros inquirens, honestis viris hoc munus mandato. Satis aperte pronuncians, eos non fuisse viros bonos, qui manifesto falsa ad ipsum detulissent: obiter et ipsum criminans, qui vices suas mandaret sycophantis. Et hac libertatem innocentiae condonauit Caesar. Erasm. l. 4. apoph. ex Suet.
Titus Vespasianus.
Audiens, suos antecessores in imperio multis iniuriis a subditis affectos: Nemo, inquit, me iniuria afficete, aut contumelia potest: quia nihil ago, quod alios laedere possit. Quo dicto ostendere voluit, vitae incentiam certissimum esse corporis praesidium. Xiphil. in vita Vespas.
Idem.
Quum sebre correptus, lectica a loco in quo tum erat transferretur, dimotis plagulis coelum suspexit, questusque est, sibi immerenti vitam eripi, quum nullum per omnem vitam extaret factum cuius poeniteret, vno duntaxat excepto. Id cususmodi fuerit nec ipse prodidit, nec quisquam coniectare potuit Suet.
Antoninus Pius.
Reprehendenti cuipiam cum, quod in hostes mitis esset, atque in cunturatos quos vicerat, ac dicenti Quid si hostes vicissent? Grauiter respondit, Nos non sic Deos colimus, nec sic viui nus, vt illi nos vincant. Brus. libi. 3. cap. 26.
Alphonsus.
Percontatus a suis, cur sine satellitibus saepenumero incideret? Se innocentia comitatum incedere, respondit. Innuit autem rex prudentissimus, eum demum bene munitum esse ab iniuria, qui propriam innocentiam habet comitem: eos vero nullibi esse tutos, qui male sibi conscij, etiam pericula sibi fingunt vbi plane nulla sunt. Panor. l. 2. de Alphonsi reb. gest.
Huc referri possunt quaedam ex apoph. de Conscientia bona.
De inscitia.
Diogenes.
DIogenes percontanti quae tellus grauiorem gestaret molem? Quae hominem, ait, rudem, et a bonarum artium studio alienum. Stob.
Plato.
Eo differri doctum ab indocto dicebat, quo bene valentem ab aegroto videmus. Mentis enim sanitatem aclumen a doctrina persaepe, ab ignorantia autem agritudiuem manifestis rationibus proficisci. Fulg. lib. 7. cap. 2.
Huc ref r quaedam ex apoph. de Eruditione et Docirina.
De integritate vitae.
Clomenes.
MEnander Samiorum tyrannus, ob Persarum incursiones ad Spar tanos confugerat: ostendebatque quan tum pecuniae secum tulisset, et quantum praeterea Cleomeni dare vellet, at Cleomenes vir integer, ipse quidem nihil accepit, sed veritus ne quid aliig pecuniae daret ciuibus, adiit Ephoros, dixitque: Satis esse si hospitem suum Samium e Peloponneso submouerent, ne cui Spartano persuadeat, vt malus fiat. Plut. in Lacon.
Gorgo.
* Cleomenisregis filij a Gorgo, eum patrem
page 352, image: bs352Aristagoras Milesius magnae pecuniae pollicitatione ad bellum pro Ionibus contra regem Persarum susciplendum hortaretur ac quanto magis repugnabat verbis, tanto plura adderet, corrumpet te, dixit, mi pater homo hic peregrinus, nisi eum quamprimum domo exturbas. Plut. in Lacaen, apoph.
Eudamidas.
Quum quidam laudaret Atheniensium rempublicam tam bene institu tam, Eudamidas, vir integer et apertus. Quis, inquit, eam merito laudet ciuitatem, quam nemo vnquam dilexit, factus seipso melior? Sensit vir prudentissimus, integritatem nequaquam locum habere apud eos qui ita viderent, vt meliores esse nequaquam cuperent. Plutarchus in La conicis.
Alexander.
Vide supra apoph. de Furto.
Alcamenes.
Percontatus, cura Messeniis oblata munera respuisset? Quoniam, inquit, si recepissem, cum legibus pacem habere non potuissem. O mentem integram, et regia maiestate dignam. Plut. in Lacon.
Epaminondas.
Artaxerxes Persarum rex, cum misisset ad Epaminondam Thebanorum ducem tria Daricorum milia, Diomedontem Cyzicenum regium legatum vehementer increpuit, quod tam periculosam nanigationem suscepisset, nullam aliam ob causam: quam vt homines peeunia corrumperet: iussit que vt vrbe excederet quamprimum regi suo munera referret, his verbis: Si fauet commodis Thebanorum, habiturusest Epaminondam amicum, non pecunia coemptum, sed gratis: sin minus, habebit hostem. Plutar. in Graec. apoph.
Lycurgus.
Lycurgus orator obiiciente quodam, quod se pecunia redemisset a calumnia: non est inficiatus, sed clarissima voce populum appellans: Bene habet, inquit, viri Athenienses, quandoquidem tot annos in Repub. versatum dedisse me, non accepisse pecuniam criminantur obiectores. Eras. l. 6. apoph.
Alexander.
Philoxenus classis praefectus cum Alexandro scripsisset, Tarentinum queodam Theodorum esse apud se pueros habentem insignioris formae venales, si vellet emere, Alexander indigne tulit, apud aequales subinde clamitans: Quid in me Philoxenus tam obscoenum animaduertit, vi mihi tantum probi conciliaret? Plut.
Antigonus.
Quibusdam admirantibus quamobrem tanti faceret Zenonem, respondit, Quoniam cum multa a me acceperit, nunquam tamen emollitus est. Eius mortem cum audisset, ingemuit dicens: Quale theatrum perdidit? Erat enim Zeno innocentis vitae acerrimi iudicij, et ab assentaudo alienissimus. Laer l. 7. c. I.
Pescenius Niger.
Consiliariis suis addidit salaria, ne grauarent eos quibus assidebant, dicens, Nec dare eos debere, nec accipere. Et sic suorum iudicum consuluit et cousiliariorum integritati. Ex AElio Spartiano.
Alphonsus.
Supra de. Affectibus frenandis et de Discordia.
Huc praecipue referenda sunt ea, quae suis locis annotata sunt de Iudice incorrupto, Munerum contemptu, Iustitia, etc.
page 353, image: bs353De intemperantia.
Diogenes.
QVum adolescentem quendam insigni forma plurimi intuerentur, Diogenes incuruato corpore sinum lupinis implebat. Ad hoc spectaculum conuersis omnium oculis aiebat: Mirari se, cur adolescentulo dimisso, sese intuerentur, obiter notans illorum intem perantiam. Laert. lib. 6.
Idem.
* Dicebat plerosque viuos quidem seipsos putrefacere balneis humectantes, et re venerea tabefacientes. Morientes autem demum mandare corpus in suffimentis aromaticis recondi, alios etiam in melle ne cito computrescerent. Stob. serm. de intemperantia.
Idem.
* Earum aedium in quibus copia est alim entorum, dicebat multos esse mures et feles: sic etiam corpora intemperantium hominum morbos quoque multos asciscere. Eod. serm.
Idem.
* Ridebat eos qui cellas promptuarias obserant vectibus, seris et signaculis: corpus autem suum multis fenestris et ianuis aperiunt, per os, pudeuda, aures et oculos. Ibid.
Plato.
* Dicebat difficile esse inuenire iatemperantibus quidem bonam voluptatem, aegrotantibus autem salubrem. Ibid.
Demetrius Phalereus.
Conspicatus iuuenem intemperantiae deditum: Ecce, inquit, quudratus Mercurius, habens syrma, ven trem, pudenda, et barbam. Sentiens, illum non esse hominem: sed statuam, qualis in virs solet poni Mercurio: hoc illi dissimilem, quod effoeminatorum more traheret vestem, quod deditus esset ventri ac libidini: quodque barbatus esset, cum nihil horum habeat Mercurius. Laert. li. 5. cap. 5.
Anonymus.
Chrysippi discipulus, medicus non ignobilis, hominem quendam ex nimia intemperantia grauiter decumbentem, non sanari posse putauit. Verum alius medicus cum cundem accessisset se sanaturum pollicitus est, responditque, Chrysippi discipulos respicere morbum, se vero animum. Voluit autem significare, tum demum hominem morbo liberari commode posse, si intemperantiae studio peuitus valedixisset, et eius radices ex animo abiecisset. Ex Celsi lib. 3.
Aristoteles.
* Dicebat, intemperantiam esse vitium patris concupiscibilis, quo homines frui voluptatibus illicitis appetunt. Stob.
Diogenes.
Phrine scortum cum Venerem au ream Delphis obtulisset, eam Diogenes Cynicus ita inscripsit, Ex Graecorum intemperantia. Brus. recitat lib. 3. cap. 23.
Ensebius Philosophus.
* Sicut, inquit, venti nauem correptam huc illuc ferentes quassant et inobedientem efficiunt gubernatori: itidem animam agitans et menti immorigeram esse cogens intemperantia, tranquillam esse et in portu quiescere non permittit. Stob. sermon. 6.
Vide sit. de Libidine, Scortatione, Luxuria, Gula, Voluptate.
page 354, image: bs354De interrogatione absurda et inepta.
Thales.
PErcontanti vtrum fuisset prius: nox an dies? Nox, inquit, vno die fuit prior. Elusit ineptum percontatorem. Si nox vno die praecelsit diem: dies genuit ante noctem. Nox enim finis est diei. Laert. lib. I. cap. I.
Anonymus.
Inter salsa commemorat et illud M. Tullius ex Neuio, apud quem filius dicit patri: Quid ploras pater? isque respondet, Mirum ni cantem, condemnatus sum. Indignatur senex submorosus, rogari cur ploret, quasi damnatus magis cantare debuisset. Perinde quasi, si quis interrogaret aegrotum: Cur suspiras, aut cur decumbis? Eras. l. 6. apoph.
De Inuidia, felicitatis et virtutis vmbra.
Cleobulus.
INterrogatus quaenam praecipue ea uenda sint? respondit: Amicorum quidem inuidiam, inimicorum autem insidias. Antoniuus in Melissa, par. I. ser. 62. Max. ser. 54.
Periander.
* Dicebat, Nemini esse inuidendum. Et quemadmodum rubigo propria est frunienti aegritudo, sic inuidiam amicitiae esse morbum. Item, sicut aerugo ferrum, sic inuidiam inuidi animam conterere. Et, Quo magis vtique inuidebis, tanto maiorum fies causa bonorum illi cui inuides. Stob. serm. de Inuidia.
Bion.
Couspiciens quendam tristi vultu qui habebatur inuidus: Nescio, inquit vtrum tibi aliquid acciderit mali, an alteri boni quippiam. Inuidas enim non minus discruciatur aliena felicitate, quam suo infortunio. Laer. lib. 4. cap. 7. Stob. ser. 36.
Bias.
Admonebat eos qui laborabant vt cauerent lassitudinem: qui autem bona fortuna fruerentur, inuidiam. Est enim felicitatis comes vbique terrarum inuidia. Stob. sermone de Prudentia.
Thales.
Sciscitatus, quo pacto aduersae fortunae ictus quispiam ferat facillime? inimicos, ait, videat deterius affectos. Tanta enim est inuidiae vis: vt omne nobis malum extioguat si inimicum peius habere iutelligimus. Brus. lib 3. cap. 7.
Antisthenes.
Absurdum esse dicebat, triticum repurgare a lolio, bellum ab inutili milite, et a Repub. non secernere inuidos. Siguificans, inuidos tam esse inutiles ciuitati, quam lolium est tritico, et ignauus bello. Laert. libr. 6. cap. I.
Idem.
Dicere solitus est, non aliter ac ferrum absumitur rubigine, ita inuidos suo ipsorum vitio contabescere. Ferrum enim etiam si nemo laedat, ex se gignit vnde corrumpatur. Ibid.
Crates.
Dicebat, se pro patria habere gloriae contemptum et paupertatem, in qua nullum ins exerceret fortuna. Aiebat item, se Diogenis Cynici ciuem esse et discipulum, qui nullis inuidiae patebat insidiis. Diuitiae enim, opes, honores, plerunque conciliant hominum inuidiam. Laer. li. 6. c. 5.
page 355, image: bs355Democritus.
Dicebat, leges non prohibuisse sin gulos pro arbitrio suo viuere, nisi alter alteri fuisset inuidus et iniorius Etenim inuidia seditionis parit initium. Stob. ser. 36. Max. ser. 54.
Anacharsis.
Bonum esse dicebat, si penitus a rebus humanis inuidia exularet, quo liberius vsque ad honesti studium accingerentur. Stob.
Idem.
Percontatus, cur homines subinde tristentur? respondit, Quia non solum propria mala eis molesta sunt, sed etiam aliena bona. Ant. ser. 62. parte I. Melissae. Maxim. ser. 54.
Idem.
Inuidiam dicebat esse vlcus, quod passim verum sua vi contraheret, Equidem liuido in primis prodest, boni eius, cui inuidet, obseruatio, citra tamen illius offensam. Vnde perspicuum est, inuidum haudquaquam in leges delinquere, quae suo quemque more viuere sinunt, dummodo alium non offendat. Stob.
Socrates.
Cum inuidiae naturam exprimere conaretur, animae vlcus et serram appellauit. Antonius in Melissa, parte I. ser. 62. Stob. ser. 36.
Idem.
Considerans quid inuidia esset, do lorem quendam reperiebat eam esse: non tamen nec in diuersa amicorum, nec in secunda fortuna inimico rum: sed illos inuidere aiebat qui in amicorum prosperitate doleant. Xenophon libr. 3. de dictis et factis Socratis Stob. ser. 36.
Idem.
Cum quidam mirarentur, cur quis alterum amans, eiusdem prosperitate doleret: ostendebat, multos esse ita erga quosdam affectos, vt eos aduersitate laborantes non possent negligere, sed pro virili succurrerent, successu vero eorum dolerent: hoc autem prudenti viro minime, sed stolidis contingere asserebat. Xenophon libro 3. de dictis et factis Socratis. Sto. ser. 36.
Idem.
Interrogatus, quid bonis viris molestum esset? dixit, Malorum felicitas. Quid malis? bonorum prosperitas. Antonius in Melissa sermon. 70. par. I.
Aristoteles.
Ostendere volens quid esset inuidia, Antagonistam fortunatorum esse dixit, Antonius in Melissa. parte prima, serm. 62.
Idem.
Dicebat inuidiam colluctatorem esse ex aduerso bonorum virorum. AEmulatio enim bona est, et bonos potissimum decet: Inuidia contra turpis est, et a foedo hominum genere occupata. Atqui videas bonos ita se comparare, vt aemulatione, honestique studio, quae sunt optima sectentur. Inuidos autem contra, per liuorem bonos, quatenus possunt, ab instituto suo arcere. Stob.
Theophrastus.
* Dicebant nuidos reliquis homini bus infelictores esse, in eo quod alij suis solum calamitatibus dolent: Inuidi vero praeter sua mala, bonis etiam alienis contristari pergunt. Sto. serm. de inuidia.
Idem.
* Improbos homines dicebant, non tam propriis bonis gaudere. quam alienis malis. Stobaeus eod. serm.
Aristonymus.
* Iter facientes per solem necessario
page 356, image: bs356comitatur vmbra, inquit: et incedentibus per gloriam comes est inuidia. Ibid.
Idem.
* Dicebat inuidiam tanquam malum demagogum (id est ambitiosum reipub. popularis administratorem) honestis actionibus obsistere. Eod. serm.
Philo.
* Honesta, inquit, etiam si per inuidiam ad tempus obscurentur, tamen suo tempore soluta iterum splendent, Anton. et Max. serm. de Inuidia.
Epictitus.
Rogatus, quomodo quis hosti dolorem excitare posset? Dixit, si quis ita comparet seipsum, vt optima quaeque faciat. Antonius in Melissa, par. I. serm. 72.
Euagoras.
Innidos reliquis hominibus diuersis vitiis laborantibus multo infeliciores esse dicebat: quod alij suis tan tum calamitatibus dolent: inuidi vero, praeter sua mala, bonis etiam alie nis contristentur. Stob. serm. 30.
Hippias.
Dicebat duplicem inuidiam esse: Iustam quidem, cum quis inuidet improbis honoratis: Iniustam vero, cum bonis. Et inuidos duplo magis, quam caeteros esse calamitosos. Non enim solum propriis malis grauantur, vt alij, sed alienis quoque bonis. Stob. serm. 36.
Apollonius.
Prorsus homimbus non inuidendum dicebat. Boni enim, quibus bona eueniunt, digni sunt vt his fruantur feliciter, flagitiosi autem, in quanta uis prospentate, sunt infelices. Stob.
Agathon.
Malos homines non tam laetari propriis bonis dicebat, quam alienis malis Anton. in Melissa, par. I. ser. 62.
Theophrasto autem hoc adscribit Maxim. ser. 54.
Themistocles.
Adhuc adolescens, nihil dum praeclari se fecisse dixit, Nondum enim inuideri sibi. Nam sicut cantharides vegeto maxime tritico iunascuntur, et rosis pulchre florentibus: sic inuidia maxime inuadit bonos viros, et in virtute proficientes, ac ingenij personaeque gloriam sustinentes. An tonius in Melissa. par. I. ser. 62.
Idem.
Ob honores Miltiadi collatos, quod barbaros in Marathone superasset, tanta inuidia correptus est, vt noctes insomnes consumeret: rogatunsque, quam ob rem tam saepe excitaretur? Miltiadis, inquit, trophae is subinde excitos. Plutarch. AEmilius Probus.
Herodes sophista.
Videns Quintilios Troianos quidem esse, caeterum a Caesare plurimi fieri dixit: Ego etiam Iouem Homericum odi, quod Troianis fuit amicus. Nimium libere profitens, sibi mo lestum esse, quod imperatos tantum honoris haberet Quintilus. Philostra tus in sophistis.
Eusebius Philosophus.
* Vir (inquiebat) multis quidem scientiis, eruditus, sed ob animi malitiam inuidiamque nolens aliis desiderantibus communicare, similis est malo vasi, quod in se multa et bona recondit, sed antequam vsum sui praebeat, corrumpit. Stob. serm. de inuidia.
Seneca.
* Inuidiam (dicebat) effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaueris, si scieris in sinu gaudere.
page 357, image: bs357Epist. 105. ad Lucill.
Agis.
Dicente aliquo, nonnullos sibi inqidere. Igitur et sua, inquit, mala, et tum mea tum amicorum bona illos cruciant. Inuidus enim, vt verissime Flaccus canit, alterius rebus macrescit opimis. Bruson. lib. 3. cap 7.
Idem.
Quum quidam apud Agidem dicerent, esse nonnullos alienae familiae, qui ipsi inuiderent: Geminam igi tur, inquit, habebunt molestiam, quos et sua ipsorum mala discruciabunt, atque insuper tum meis, tum amicorum meorum bonis torquebuntur. Magnifica vox, declarans, eos quos habet inuidia, magis esse misericordia dignos quam ira: propterea quod inuidus abunde dat poenarum, etiam si nemo vlciscatur. Plurar. in Lacon.
Alexander.
* Dicebat inuidos homines nihil aliud esse quam ipsorum tormenta. Curtius lib. 8.
Dionysius Senior.
Expostul antibus quibusdam, quod honore dignaretur, caeterisque praeserret hominem improbum, ac ciuibus inuisum: Volo, inquit esse quem me magis oderint. Agnouit ingenium multitudinis. si sit in quem inuidiam odiumque deriuent, mitiores sunt in principem. Eoque videas nonnullos monarchas. quibusdam, quos tamen ex animo non a ment, plurimum dignitatis et authoritatis permittere, vt ipsi tutiores sint a furore multitudinis: qui si extiterit, habent victimam, qua ciuium iram mitigent. Plut. in apoph.
M. Cato.
Eos qui fortuna moderate sobrieque vierentur, dicebat minime peti inuidia. Non enim, inquit, nobis, sed bonis quae non circunstant, inuident homines. Externa bona extra hominem sunt, at insolenter vtenti vitium intra hominem est: qui eo sibi conflant inuidiam, vere sunt inuidiosi. Plut. in apoph Stob. ser. 36.
Idem.
Dicebat, ideo sibi ab inimicis conflari inuidiam, quod quotidie noctu surgens, rei familiaris, rationibus neglectis Reipubl. consuleret, notans ingratitudinem populi. Eras. libro 5. apoph.
M. Crassus.
Quum animo augoretur ob honores in Pompeium collatos, audiuit a quodam, mox Magnum aduenturum Pompeium. Arridens igitur inquit, Quantusnam est? Inuidit Pompeio nomen, quod ob foelicitatem, et egre gie rebus gestis ab aliis datum erat honoris gratia. Et sic plerunque felicitatis eomes est inuidia. Bruson. lib. 3. cap. 7.
Publius.
Mutium hominem inuidum, et in primis maleuolum, solito tristiorem videns: Aut Mutio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni. Macrob. li. 2. c. 2. Satur.
Asinius Pollio.
Ciceronis gloriae vehementissime inuidebat. Quum ergo Sextilius poeta Cordubensis in domo Messelae Cor uini recitaturus, Pollionem aduocasset et principio poematis coepisset.
Destendus Cicero est, Latiaeque silentiae linguae.
Statim consurrexit Pollio, atque ait, Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua, videris: ego istum auditurus non sum, cui ego mutas videor, atque sic abiit. Offensus est autem his verbis, Latiaeque silentiae linguae: etc. Brus. lib. 3. cap. 7.
page 358, image: bs358Furius.
Eseruitute liberatus, quum in par uo admodum agello largiores multo fructus acciperet quam ex amplissimis agris vicini, in inuidiam incidit hominu accusantium, ceu veneficiis fruges pelliceret alienas. Quamobrem a Spurio Albino Curuli die dicta, metuens damnationem, quum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit: adduxitque etiam filiam robustam, bene curatam et vestitam, ferramenta egregie facta, graues ligones, vomeres ponderosos, et boues saturos, et dixit: Haec sunt ô Quirites mea veneficia, nec possum praeterea vobis ostendere labores manuum mea rum, multasque meas vigilias et sudores. Quod vbi andiuissent iudices, intellexetunt ex sola inuidia Furium accusatum esse, quem dimiserunt absolutum. Memisit huius et Plin. li. 18. cap. 16.
Basilius magnus.
* Vt vultures, inquit, ad maleolentia cadauera praeteritis pratis et multis aliis locis amoenis et odoriferis feruntur: itemque muscae quae sana sunt praeteruolantes ad vlcera festinant: sic inuidi splendida, et magna, et praeclare facta ne intuentur quidem, sed putria inuadunt. Anton. et Max. ser. de Inuidia.
Chrysostomus.
* Inuidet quidem daemon, inquit, sed hominibus: in vero cum sis homo hominibus inuides, et quomodo consequeris veniam? Eod. serm.
Actius Simerus.
Actius Sincerus, rari vir ingenij, magnaeque nobilitatis, cum in conspectu Priderici regis esset inter physicos quaestio, quid praecipue conferret oculorum perspicuitati, aliique foeniculi afflatum dicerent, alij vitrivsum, aliique aliud: At ego, inquit. Inuidiam aio. Obstupuerunt hoc dicto adeo medici, vt ab auditoribus derisui haberentur: Tum ipse: Annon inuidia maiora et pleniora omnia videre facit? Quid autem oculis magis praesentaneum, quam vt vis ipsa aspiciendi maior reddatur, atque vegetior? protulitque statim Ouidianos illos versus:
Fertilior seges est alienis semper in agirs,
Vicinumque pecus grandius vber habet.Pontanus.
De iocose dictis.
Diogenes.
PErcontanti, quidnam vellet vt eo laphum acciperet, Galeam, inquit. Et hic iocus est ab inexpectato. Nam ille expectabat, quid mercedis peteret pro colapho. Laert. lib. 6. dictum illud Socrati tribuitur a Seneca lib. 3. de ira cap. II.
Idem.
A lethali somno experrectum medicus interrogauit quomodo se haberet, Recte, inquit, nam frater fratrem ampleclitur. Alludens ad Homerum, qui [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] germanos fiuxit, quod somnus mortis sit imago. Laer. lib. 6.
Idem.
Mulierem aniculam se curiosius exornantem intuitus: Si viuos ait, lenocinio allicere voles, plurimum fal leris: sed si defunctorum vmbras, oro, ne diu cuncteris. Stobaeus.
Idem.
Didymus, qui vulgo audiebat adulter, curabat oculum virginis. Ei Diogenes dixit, Vide ne corrumpas
page 359, image: bs359pupillam. Hoc dictum apud nos non est adeo iocosum, vt apud Graecos, apud quos [gap: Greek word(s)] et virginem sonat, et oculi pupillam. Laer. l. 6. c. 2.
Theocritus.
Quum duceretur ad Antigonum regem atque hi qui ducebant, iuberent hominem bono esse animo: fore enim incolumem simulatque venisset ad oculos regis: Omnem, inquit, spem salutis mihi adimitis, mordens regem. quod luscus esset. Rex audito ioco, iussit hominem agi in crucem, Eras l. 6. apoph. Nugae seria duxcrunt in mala.
Socrates.
Iam cicutam bibere volens, interrogauit hilari vultu, quomodo sumendum esset hoc medicamen, vt cito sananretur? rogauit praeterea an liceret inde aliquid libare, vt mos erat in conuiuiis. Tanta in homine fuit iocandi consuetudo vt etiam in morte praesentanea iocaretur. Erasm. l. 3. anoph.
Idem.
Cicuta epota puer illum detexit, et cum praecordia iam frigere incipe rent, Offeras, inquit, AEsculapio gallum, nam ex sudore illo conualescere incipio. Eras. l. 3. apoph.
Anonymus.
Apud AEgynetas lex erat. vt si quis Atheniensis AEginam venisset, capitale esset. Huc quum esset deductus Plato vt venundaretur, capitis postulatus est a Carmenio, qui legem eam tulerat, sed tempestiuo cuiusdam ioco liberatus est. Ait enim, legem habere, si quis homo: at hunc esse philosophum. Laer. l. 3.
Stratonicus.
Quendam imperite iaculantem, abiens ad ipsum scopum, constitit. Et cum quidam interrogaret causam, respondit. Ne feriar. Anton. in Melisse. par. I. ser. 54. Idem de Diogene dicitur.
Anonymus.
Lacon quidam gymnasiarcham ligna [gap: Greek word(s)] exhibentem facetissimo ioco incusauit, dicens, quod per eum ne la chrymas quidem illic effundere daretur. Fumus enimexcutit lachrymas oculis. Acapna ligna inde dicta sunt, quod fumo careant. Eras. l. 8. apopht.
Polemon.
Quum articuli morbo lapidesceret, medicos admonuit vt effoderent inciderentque Polemonis lapidicinas. Dicebatque: Comedendum est, manus non habeo: ambulandum est: pedes non habeo: dolendum est, et manus et pedes habeo. Ex Philostrato.
Hippomachus.
Quibusdam laude, vehentibus pro cerum quempiam, ac praelongis manibus hominem, tanquam ad pugilum certamen idoneum: Sane, inquit, fi pendens ex alto corona esset detrahenda. Eras. l. 6. apoph. ex Plut.
Archidamus.
Corinthiorum vrbem quum obsideret Archidamus. vidit e solo moenibus proximo exilire lepores, moxque versus ad commilitones: Habemus, inquit, hostes expugnatu faciles, quod fortuitu acciderat, veluti in omen rapiens. Molles enim ac parum viros Graeci leporis vocabulo notare solent. Plut.
Brasidas.
Brasidas cuidam percontanti, quomodo vulnus accepisset, iocose respondit. Prodente me scuto. Ita crebro malum perillos venit, quorum praesidio credimus nos esse tutos. Plut. in Lac.
Antigonus.
Quum accepisset literas praegrandibus literis scriptas: Hae, inquit, vel caeco perspicuae sunt iocans,
page 360, image: bs360in vitium oculorum: erat enim luscus. Idem alius magno capitis sui periculo dixisset, qood vsu venit Theocrito. Chio. Plut. in apoph.
Iubarex.
Cuidam querenti, quod ab ipsius equo esset aspersus: Quid tu, inquit, an me Hippocentaurum esse putas? Iocose deridens eum, qui equi moro sitatem inscribebat ei, qui equo insidebat. Brus. l. 3.
Philippus.
Quum esset Philippo Macedoni clauicula in bello fracta, ac medicus a quo eurabatur, in singulos omnino dies aliquid posceret. Sume, inquit, quantum voles: nam clauem habes, ludens aucipiti voce [gap: Greek word(s)] enim Graece et clauem sonat, qua aperitur serinium aut ostium, et commissuram humeri cum pectore. Quid hoc animo ciuilius, cui et in dolore, et erga auarum medicum iocari libuit? nec ob cruciatum morosior, nec improbitate postulantis offensior. Plut. in apoph.
Idem.
Supra de Ambigue dictis.
Anonymus.
Quidam imperatorem suum incusauit, quod illiuis insidiis et otio et somnio fuisset priuatus: videlicet quod illius benignitate e paupere factus esset diues. Plut. in Sympo. lib. I.
Appius.
Infra de Responso ab inexpectato.
Scipio Nasica.
Cum aedilitatem curulem adolescens peteret ac (vt candidati solent) manum cuiusdam opere duratam prensaret, rogauit hominem, Num manibus ambularet? Hoc dicto rusticanae tribus suspicantes sibi exprobratam paupertatem, effecerunt vt repulsam ferret. Adeo obfuit iocus intempestiuus. Erasmus libro 6. apophthegm.
Citero.
Supra tit. de Alea.
L. Portius Nasica.
Quum ex more con ceptis verbis a Catone censore rogaretur, Habesne vxorem ex animi tui sententia? Habeo, inquit: at hercle non ex animi tui sententia. Verum ob eum iocum intempestiuum multa illi dicta est. Eras. l. 6. apoph.
Domitius Afer.
Didio Gallo, qui prouinciam ambitiosissime petierat, mox impetrata ea querebatur, quasi coactus esset: Age, inquit, aliquid, et pro Rep. elabora locus est ab ironia: simulque illud est, quod magistratum magno studio ambisset. Eras. Rot. l. 6. apoph.
Catulus.
Cum vidisset quendam ex iudicibus, quos Claudius donis corruperat, ait: Quamobrem praesidium a nobis postulatis? Anideo, ne dona nobis eriperentur? Cicero ad Atticum. Plut. in Catone Vticensi.
Idem.
Cuidam oratori malo, qui in epilogo misericordiam se nouisse putaret, postquam assedit roganti videre turne satis misericordiam mouisse? At magnam quidem, inquit: neminem enim puto tam durum, cui non oratio tua miserauda visa sit. Cic. lib. 2. de oratore.
Anonymus.
Cum Siculo cuidam, familiaris alius gemebundus diceret vxorem suam suspendisse se de fico: Amabo te (inquit) da mihi ex ista arbore, quos seram surculos Cicero li. 2. de Oratore.
Cicero.
Obiurgantibus, quod homo sexagenarius puellam virginem duxisset: Cras, inquit, mulier erit locans,
page 361, image: bs361hoc probrum mox eluendum, nam postridie non poterat obiici, quod virginis esset sponsus. Erasm. libr. 4. apoph.
Idem.
Quidam candidatus, qui coco patre natus credebatur, coram Cicerone suffragium ab alio petebat: Ego quoque, inquit, tibi fauebo. Ex quo colligitur, coce a coco, et quoque coniunctionem, aut eodem, aut similimo fuisse sono. Eras. li. 4. apoph.
Augustus Caes.
Herennium adolescentem moribus corruptissimis vitiatum, castris excedere iussit, quumque illi dimis sus, ignominiam sui reditus apud Augustum deploraret his verbis: Quo ore redibo ad meos, quid dicam parentibus me incusantibus? Dic, inquit Caesar me tibi displicuisse. Et sic iocose docuit, qua ratione reditus sui ignominiam diluere passet. Sueton. in Augusto.
Anonymus.
Quemadmodum Angustus gaudebat iocis libera libus in alios ludere, ita in se iactos aut retortos interdum liberius, patientissime tulit. Adolescens quidam prouincialis Romam venerat, oris similitudine tam mirifice referens Augustum, vt in se populi totius oculos conuerteret, Caesar hoc audito, iussit ad se perduci: eumque contemplatus, hunc in modum percontatus est: Dic mihi adolescens fuitne aliquando mater tua Romae? Negauit ille: ac sentiens io cum retor sit, adiiciens: sed pater meus saepe. Augustus ludens suspicionem intendebat ad matrem adolescentis, veluti ab ipso stupratam: adolescens protinus eam suspicionem retorsit in matrem Caesaris, aut in sororem. Nam oris fimilitudo non magis arguebat illum esse Caesaris filium, quam fratrem aut nepotem. Suet.
Aug. Caesar.
Augustus Caesar plurimum affectauit iocos, saluo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec vt caderer in scurram. Scripserat autem Aiacem tragoediam, eandemque, quod sibi di splicuisset, deleuerat. Postea vero cum Lucius grauis Tragoediarum scriptor eum interrogaret, quid ageret Aiax suus? respondit, In spongiam incubuit Macrob. lib 2. c. 4. Sat.
Idem.
Cum ei quidam libellum trepidus offerret, et modo proferret, manum modo retraheret: Putas, inquit, te assem elephanto dare? Macrob. li. 2. c. 4. Saturn.
Idem.
Cum ab eo Pacuuius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non paruam ab illo sibi pecuniam datam: Sed tu, inquit, noli hoc credere. Macrob. lib 8. cap 4. Sat.
Idem.
Alium praefecturam equitum summorum, et insuper salarium postulantem, dicentemque. Non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed vt iudicio tuo munus videat impetrasse, et ita officium deposuisse: hoc dicto repercussit, Tu te accepisse apud omnes affirma, et ego me dedisse non negabo. Ibidem.
Idem.
Alium saxo in expeditione pereus sum, ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen res fortiter a se gestas iactantem, sic per iocum castigauit: At tu, cum fugies, inquit, nuuquam post te respexeris. Ibidem.
Idem.
Galbae, cuius informe gibbo erat
page 362, image: bs362corpus, agenti apud se causam, et frequenter dicenti, Corrige in me si quid reprehendis, respondit, Ego te monere quidem possum, corrigere non possum: ad gibbum alludens. Macrob.
L. Manlius.
Apud L. Manlium, qui optimus Romae pictor habebatur, Geminius Seruilius forte coenabat, qui cum filios eius deformo sissimos vidisset: Non similiter, inquit, Manli fingis, et pingis. Cui Manlius: Non mirum est, respondit, in tenebris enim et luce subobscura fingo, luce autem ac sole splendente pingo. Macrob l. 2. cap. 2. Saturn.
Nero.
In Claudij stultitiam subinde iocabatur productione syllabae, quum diceret, Posteaquam desiit inter viuos morari, prima syllaba producta. Moros enim Graece fatuum sonat: inde finxit morari, pro stultum agere, quem ad modum nosa poeta poetari, amuene iuuenari. Suetonius.
Caligula.
Supra apoph. de Auaritia.
Anonymus.
De Vespasiano patre narrat Suetonius, quum scurram multa in alios iacientem prouocasset vt in se quoque diceret aliquid: Dicam, inquit, vbi ventrem exonerare desieris, alludes ad formam Caesaris, qui faciem habebat cacaturientis. In cuiusmodi ho minem locus extat Martialis,
Vtere lactucis, ac mollibus vtere maluis:
Non faciem durum Phoebe cacantis habes.T. Vespasianus.
Cum morbo grauissimo decumbet: quo tidieque morbus ingrauesceret dixit, Puto deus fio: significans se moriturum. Suetonius.
Iulius Cardinalis.
Cum amicos ad coenam vocasset, interque conuiuandum, vbi in Basiliensis consilij mentionem incidisset, terra commoueretur: Bono animo estote, inquit, de synodo Basiliensi loquuti sumus, quae omnem ecclesiam tremefecit, non tamen illisit. AEneas Syluius lib. commentariorum de Alphonsi reb. gest.
Fridericus imp.
Fridericus imperator, eos qui iocos moderate ferrent, sapientes: qui autem promptissime iocarentur, ineniosos esse dicebat. Habet autem iocus inter seria suum etiam locum: qui vbi erumpit, vtriusque ingenium facile declarat. AEn. Sylu. l. 4. commentariorum in Alphonsi res gestas.
Ludovicus 12. Gall. rex.
* Vnus ex stipatoribus eius cum aulico magnae nobilisque familiae pri mario exarserat iracundia. cum stipa tor nobilitate generis non se esse inferiorem aulico iactitaret. erantque eo nomine in certamen venturi. Hos an te se iubet sisti Ludouicus, rogatque stipatorem vnde ei genus, qui ita se conserret nobiliss. domini. Tum ille, eo se genere natum ait, quo nullum sit nobilius. Id quidem fateri, ortum regem ex stirpe Noae: sibi vero genus esse ac gentilitatem ex quopiam illorum qui cum Noa fuissent tempore diluuij. Cachinno sublato, rex conuersus ad aulicum, despicisne eum, inquit, cui genus regium et tibi aequale est? Eoque ioco vtrumque placauit, et ambobus porrexit dexteram. Ex Anual. Franciae.
Idem.
* Baionensem Centurionem et Le mouicensem superbius de exitu et ordine cuiusdam praelij disserentes hactenus tulit, vt Baionensi diceret, Cum te rogabo pernas quomodo
page 363, image: bs363salire oporteat: Lemouicensi au tem, cum te rogabo, Castanea qua in terra, et quo pacto repastinata serenda, et quibus campis rapa et napus laetentur: tum demum respondeto. Silente vtroque, conuersus ad Lemouicensem. Nostin', inquam, in alio solo rapam biennio satam conuerti in napum, in alio napum raporem accipere speciem? ita et tu hausisti a Baionensi superbiam, ille vero a te ignorantiam, quae te adeo turgidum reddit. Ex iisdem Annalibus.
Carolus Quintus.
* Admonitus aliquando in castris vt leges Germanis militibus deuitanda ebrietate ferret: respondit id perinde fore, ac si Hispanis interdiceret ne furarentur. Chytraeus, orat. de Carolo 5. imperat.
Plura sub apoph. de Faceti dictis.
De ira.
Plato.
SApienter auditores admonebat, vt iratos se in speculo contempla rentur. Nam cum faciem suam furibundam per omnia phrenetico similem viderent, eo dedecore territi, in posterum ab ira sibi facile temperaturos. Fulg. lib. 7. cap. 2.
Aristoteles.
Alexandrum ira excandescentem placare volens, et sedare summam indignationem, haec ad eum scripsit: Excandescentia et ira non in pares, sed in meliores existere solet. Tibi vero nemo par est. AElian. libr. 12. de Var. histor.
Epicurus.
* Quid ira efficeret, sciscitatus, respondit, immodica ira gignit insaniam.
Seneca epist. 18. ad Lucill.
Isocrates.
* Praua ingenia, inquit, eadem solent esse ex contentiosa, vt non prius finem faciant pugnae et contentionis, quam lethalem acceperint plagam, et supplicio memorabili afficiantur. Anton. serm. de odio, etc.
Herodotus.
* Dicebat homioum animos in auribus habitare: bonis enim auditis corpus gaudio repletur: contrariis autem, infiatur irâ. Stobaeus sermone 18.
Democritus.
* Iram, quemadmodum canes, caecas criminationes parere dicebat. Antonius et Maxim. semnone de ira.
Macarius.
Interrogatus, quid ita iniuriarum erga homines memoriam tenentes, vim et animae reminiscendi enecaremus: aduersus daemones autem, cum acceptorum ab eis malorum reminiscimur, detrimentum nullum sentiremus? respondit: Propterea quod prior illa affectio praeter naturam, posterior autem secundum naturam esset Nicephor. Callist. lib. II. Eccles. cap. 43 ex Euagrio.
De ira seu iracundia cohibenda.
Bias.
BOno consilio duo maxime contraria esse dicebat: Festinationem scilicet, et iracundiam: homo enim iracundus cum extra seipsum sit, vacuus est omni consilio. Laert. in eius vita.
page 364, image: bs364Chilon.
Docebat vincendam iram, quod is affectus sit caeteris potentior: quam superare fortius est, quam hostem armatum deiicere: nec minus exitij mortalib. sit ab Ira, quam ab hoste. Laert.
Aristippus.
Cum videret succense quendam, ae verbis indignari: Neverba, inquit, periram proferamus, sed verbis iram compescamus. Stob. ser. 18. Max. ser. 19.
Diogenes.
De non irascendo aceuratem disserenti, adolescens quidam proteruus, veluti periculum faciens, an re praestaret ea quae docebat, inspuit illi in faciem, Tulit hoc leniter ac sapienter: Non quidem, inquit, irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat, Laert l. 6.
Zeno Eleates.
Cum maledictis lacessitus incandesceret, reprehensus quod philosophus verbis improborum commoueretur: Si conuitia, inquit. aequo animo admisero, ne laudes quidem sentiam. Lapidis est, non sentire discrimen in ter laudantem et vituperantem: sed philosophi est, non ita commoueri, vt ab honesto recedat. Laer. l. 9. c. 5.
Architas.
Cum in agro comperisset quosdam e famulis admisisse quiddam, sentiens se commotiorem in illos nihil quidem tum fecit, tantum abiens: Fortu nati, inquit, estis quod irascor vobis. Cic. lib. 4. Tuscul. quaest. Bruson. lib. 3. cap. 19.
Pythagoras.
* Prodest (aiebat) cum muliere iracunda consuetudinem habere exercitationis causa: vt equites decet ferocibus assuescant vti equis, quos si domuerint, aliis etiam facilius vtentur. Anton, et Maxim. sermone de ira.
Socrates.
Iratus filio aliquid de linquenti, nihil aliud dixit, quam, Ipse te coerce, Laert. in vita Socratis.
Idem.
* Seruo delinquenti, Onderem te, ait, nisi irascerer. Admooitionem serui in sanius tenpus distulit, illo tempore se admonuit. Senec l. I. de ira.
Democritus.
Ad quendam flagris saeuientem seruum, Desine, inquit, teseruo tuo similem ostendere. Seruus enim est qui suis cupiditatibus imperare non potest. Eras. l. 8. apoph.
Xenocrates.
Ingratitudinis vitij a Platone philosopho insimulatus, nunquam iracundia et indignatione se vinci passus est, sed animo immoto illi qui hoc indicauerat, ac ad vltionem instigarat: Hoc, inquit, quod nunc facio, mihi bonum atque commodum est. Quo dicto indicare voluit, non minus se curare propriam salutem, dum irae fraenum iniiecret, quam Platonis maledicentiam. fortassis ab aduersario confictam. AElian. libro 4. de Var. hist.
Plato.
Interrogatus, per quid cognosceretur sapiens? respondit: Sapiens cum vituperatur, non irascitur: cum laudatur, non extollitur. Laert. in cius vita.
Idem.
Iratus seruo. cum cum castigare pararet, et forte interueniret Xenocrates, Flagella, inquit, hunc puerum: nam ipse sum iratus. Sibi diffisus est homo philosophus, sentiens animi commotionem. At vulgus hominum tum maxime punit, cum irascitur. Laer. lib. 3. Ant. in Mel. par. 2. ser. 53. Val. Max. l, 4. c. I. Vide Senec. de ira, li. 3. c. 12.
page 365, image: bs365Idem.
Idem praeterea famulo sic commi natus est, Loris te caederem, ni iratus essem. Nihil irae fidendum, Sap uit Syrus ille Terentianus, qui se coniicit in angulum, edormiturus quod biberat vinum. At ira minus sui com pos est, quam ebrietas. Laert. 3. Valer. Max. li. 4. c. I. Plutarch. de educandis liberis.
Anonymus.
* Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes relatus, vociferantem videret patrem: nunquam, inquit, hoc apud Platonem vidi. Senec. lib. 2. de ira.
Setion.
* Vt naues, inquit, egregiae sunt, non quae sereno coelo nauigant, sed quae tempestati refistunt, et seruantur: sic homines resistentes irae, magni sunt et fertes. Anton et Maxim. ser. de ira.
Aristoteles.
Dicebat, perinde atque fumus oculos commouet, et aspectum ita conturbat, vt neque ea nobis videndi potestas fiat, quae sunt ante pedes: ita oborta ira rationi caligo suffunditur, vt se delinquere nulla cogitatione deprechendere possit. Stob ser. 18.
Idem.
* Iracundiam describens, Est, inquit, perturbatio ferina, dura et violenta potentia, caedium causa, calamitatis socia, iacturam concilians et dedecus, pecuniarum pernicies, et perditionis origo. Stob.
Apollonius.
Irae affectum ait, nisi diligentia, ac verbis placidis temperetur, in genuinum quendam morbum exerescere. Stobaeus.
Idem.
Quisquis orga leuia errata vehementius quam par est irascitur, is delinquentem non sinit inter culpam extremam et mediocrem quid inter sit dignoscere. Stob.
Theano.
Mulien ex Pythagorea philosopho rum cohorte, excandescens aliquando in ancillam; Vapulares iam, inquit, nisi irata essem. Stob.
Naucrates.
Iracundis simile quid accidere dixit, quod lucernis, quae copioso oleo magis infla mmantur. Sto. ser. 18. Max. ser. 19.
Demonax.
A quodam, cui imperator exercitum commiserat, interrogatus, quo pacto delegatam prouinciam quam optime gerere posset? Si, inquit, iracundia vacaris Iram sensit vir prudentissimus ad omnem functionem inuti lem esse. Eras. l. 8. apoph.
Idem.
Subinde suadebat, non facile irascendum esse hominibus, si delinquerent: sed potius corrigenda esse vitia, medicorum exemplo, qui non indignantur aegrotis, sed morbum sanant. Eras l. 8. apoph.
Pylager.
Rogatus quamobrem non delecta retur educandis pueris? Quoniam, inquit, nec meipso delector Agnoscebat naturae suae vitium. Erat enim tracundus et morosus, eoque nec appositus ad teneram aetatem instituendam: cum hodie stulti parentes nullis libentius committant liberos suos, quam huiusmodi truculentis et asperis, Philost. in sophist.
Pyrrhus.
* Pyrrhum maximum praeceptorem certaminis gymnici solitum aiunt his quos exercebat, praecipere, ne ira scerentur. Ira enim perturbat artem,
page 366, image: bs366et qua noceat, tantum, non qua caueat, aspicit. Senec. de ira l. 2.
Antiochus sophista.
Cum male, vulgo audiret, veluti formidolosus, quod ne prodiret in concionem, nec Reipublicae munia capesseret Non vos, inquit metui, sed meipsum: agnoscens bilem suam vehementiorem, quam vt cohiberi posset. Sensit idem Plato, qui sunt iracunndioris ingenij, ad disciplinas quidem esse idoneos, ad gerendam Rempub. non item. Philo. in sophi.
Anonymus.
Quidam iratus Agasoni, volebat eum percutere, cumque is clamaret, Athe niensis sum: ad asinum versus: At tu (inquit) Atheniensis nones: eique multas plagas inflixit. Meminit Plut. in libello de Cohibenda ira.
Melanthius.
Negabat eam iram videri grauem, quae mentem cogat emigrare, sed quae prorsus excludat domo. Sentiens, probis etiam ingeniis adiunctam esse iracundiam: sed hoc vitium esse tolerabile, si celeriter animus ad se redeat, et pro ira rationem in consilium ad hibeat. At si perturbatio penitus insideat animo, ita vt excussa ratione feratur effreni impetu: certa perni cies est. Eras. li. 8. apoph.
Charilaus.
Seruo cuidam audacius agenti cum ipso, Ni iratus essem: inquit, occiderem te. Adeo putabat nihil recte dici fierive ab irato, vt ne in seruum quidem animaduertere voluerit commotior. Plut. in Lacon.
Cotys.
Erat natura celer ad iram, saeuusque castigator eorum qui in ministe rio deliquissent. hospes quidam ad illum detulit vascula fragilia, tenuiaque sed scite curioseque celte tornoque elaborata At is hospici quidem dedit munera, caeterum vascula omnia confregit. demirantibus cur id faceret: Ne, inquit, saeuirem in eos qui fracturi erant. Prudentis est, uaturae suae morbum agnoscere, et vitio materiam praeripere. Plutarc. in apoph.
M. Cato.
Iratum ab insano nulla alia re differre dicebat, quam mora temporis, sentiens iram esse breuem insaniam. Plut. et Stob. ser. 18.
Idem.
* Eum in balneo quidam percussit imprudens: postea satisfacienti Cato, non memini (inquit) percussum me. Melius putauit non agnoscere, quam ignoscere. Senec. lib. 2. de ira.
Cato Vticensis.
* Huic causam agenti in frontem mediam, quantum poterat attracta pingui saliua, inspuisset Lentulus, abstersit faciem, et affirmabo (inquit) omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere. Seneca libro 3. de ira cap. 38.
Athenoderus.
* Ei ob senectutem flagitanti vt sibi liceret redire domum. Augustus concessit. At cum ille Caesari dixisset Vale, volens aliquod philosopho dignum monumentum apud illum deponere adiecit. Caesar, cum fueris iratus nequid dixeris fecerisve, priusquam Graecarum literarum xxiiij. nomina apud te recensueris. Caesar autem philosophi dexteram amplexus. Adhuc, inquit, te praesente mihi opus est, totumque etiam annum apud se detinuit, dicens illud Graecorum prouerbium, Silentij sunt tuta fidi praemia, siue approbans philosophi dictum, quod tutum esse iram premere, ne prorumpat in verba, siue
page 367, image: bs367sentiens, philosopho pro futurum fuisse, si hoc dictum non addidisset iam abiturus. Plut. in apoph. Fulgos. lib. 7. cap. 2.
Anonymus.
AEgyptius quidam monachus interrogatus, cur adeo se omnibus cor poris voluptatibus subtraheret? respondit, Vt hac ratione omnem irae causam et occasione, praecidam. Ira quippe vt de voluptatibus belligeratur, ita etiam voluptatum suppressione sopitur. Nicephor. Call. l. 11. Ec clesia. histor. c. 43. ex Euagrio.
De irrisione.
Agesilaus Ephorus.
CVm Agidis suasu factum esset, vt fieret omnium debitorum so lutio, iamque tabulis in forum Clarium comportatis, ignis esset iniectus, ac flamma exurgeret, caeteris cre ditoribus moestis insultabat dicens: Se nunquam clarius lumen, aut Ignem vidisse priorem. Debebat enim ipse plurimu, et erat agrorum praedmes, nihil tamen cuiquam soluere habebat in animo. Excrema improbitatis est linea, etiam illudere iis quos afflixeris Plut. in Lacon.
Thrachalus.
Cuidam inter argumentandum dicenti. Si hoc ita est, is in exilium. ridens subiecit. Si non est, redis. Eras. l. 6. apoph.
Argens.
Faciens iter per Selinuntem, cum in monumento quodam hoc Elegiacum carmen vidisset inscriptum,
Hos restinguentes Mars forte tyrannida sauus
Pone Selinuntis moenia strauit humi.Iure peristis, inquit, qui tyrannidem ardentem conati sitis extinguere: contra oportuit illam sinere, donec tota deflagraret. Arripuit locum ex occasione verbi extinguere. Extinguitur enim, quod opprimitur: et extinguitur incendium. Plut. in Lacon.
L. Crassus.
Apud Perpennam iudicem defen debat Aculeonem, quem accusabat AElius Lamia, homo omnium deformosissimus. Is cum interpellaret odiose: Audiamus, inquit Crassus, pulchellum puerum. Huic dicto cum esset arrisum, iterum ait: Audiamus etiam disertum, et multo arrisum est vehementis: parum enim facundus erat. Eras. li. 6. apoph.
M. Cincius.
Quo die legem de donis ac mune ribus tulit, C. Centoni prodeunti, ac satis contumeliose interroganti, quid fers Cinciole? Irridens hominem, Vt emas, inquit, si vti velis. Ridicule autem notauit hominem quod donatis et commodatitiis rebus vti gauderet. Eras. li. 6. apoph.
Cicero.
Quum M. Appius in prooemio diceret, se magnopere rogatu ab amico, vt in causa clientis adhiberet curam, eloquentiam et fidem: hic Cice ro, Adeone ferreus homo es, inquit, vt ex tam multi quae rogauit amicus, nihil praestes? Plut. in apoph.
M. Laelius.
Supra apopht. de Fortuna et pulchritudine corporis.
Vide apoph. de facete et iocose dictis.
De iudice bono et incorrupto.
Bias.
DIcere solebat, se malle inter ini micos qua amicos indicare. Nam
page 368, image: bs368ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum fore. Bruson. libr 3. cap. 10.
Democritus.
* Optimus (inquit) iudex esse iudicatur, qui cito intelligit, et lente iudicat. Alterum quidem est beneuolentiae, alterum autem diligentiae exquisitae. Ant. serm. de iucorruptis iu dicibus.
Idem.
* Addebat, nihil inconsiderate agem dum in iudicio, sed prius deliberandum, nec cogitatione festinandum vt aliquid plus quam liceat dicatur: sed lente et cunctanter appetitio ac curate exercenda est, nec ad gratiam immutanda: nam inconstans inconsulto, et leuis temerario deterior est. Eod. serm.
Themistocles.
Oratus a Simonide poeta, vt amicum non adeo iustam causam habentem quem commendatissimum haberet: respondit, Nec Simonidem fore bonum poetam, nisi mensuram modumque in canendis carminibus, quae scribebat, curaret: Neque se bonum praetorem habitum iri, si legibus ac iustitiae, alicuius gratiam praeposuisset. Fulg. lib. 6. c. 4. et Plut. in apoph.
Archytas.
Dicebat iudicem et aram idem esse: pariter enim ad vtrumque confugiunt, qui iniuria afficiuntur. Sentiens, tales oportere iudices esse. vt oppressis sint praesidio. Refert Aristot. Rhetor. 3.
Aristides.
Quum inter duos priuatos causam cognosceret, et alter quo Aristidem irritaret in aduersarium, extra causam multa commemoraret, quibus ille laesisset eum. Aristides interpellans hominem, Ista nune, inquit, missa fac bone vir, et si quid re laesit eloquere: tibi enim in praesentia, non mihi iudex sedeo. Plut. in Aristide.
Alcamenes.
Cuidam ab Alcamene sciscitanti, quam ob rem sentores a pud Lacedaemonios plures dies sumeret ad cognoscendum in causis capitalibus: et si quis fuerit absolutus, nihilominus obnoxius sit legi: Ideo. inquit, pluribus diebus cognoscunt, quoniam si in capitis discrimine errauerint, non est corrigendi consilij potestas, opor tet autem a causa liberatum, obnoxium manere legibus. quod fit, vt secundum eandem legem liceat aliquid rectius de reo statuere. Hoc temperamento prouisum est, ne vel occidatur innocens, vel effugiat nocens: qui quamuis errore iudicum sit absolutus, potest eadem lege denuo conueniri, poenasque dare legibus. Plut in Lacon.
Lysias.
* Dicebat iudices eadem mente praeditos esse debere, qua legislatoret. Stob. ser. de magistratu.
Idem.
Interrogatus, cur munera a Messenis oblata non accepisset? Quoniam in leges iustitiae grauiter peccassem, inquit. Maluit vir prudentissimus bona conscientia iudicare, quam propter munuscula a iustitiae tramite tur piter discedere. Plut.
Agesilaus.
Cum in causa quadam iudex esset, et is qui accusabat recte dixisset: patronus vero male, qui tamen subinde repeteret, Agesilaum decere, vt legibus opitularetur, perinde ac si optimam haberet causam: hominis improbitatem reprehendens, ait: Si quis domum tibi oppugnaret, aut vestem
page 369, image: bs369arriperet, num expectares vt architectus aut sartor tibi esset auxilium laturus? Quo dicto indicabat, iudici nequaquam conuenire, vt opituletur iis qui contra leges aliquid delicti admiserunt. Plutarchus in Lacon. apoph.
Hippodromus Sophista.
Clementi tragoediarum actori longe praestantissimo, quum apud Amphyctiones optime re gesta negata esset victoria, quod Byzantius esset, atque id temporis Byzantium a Romanis obsideretur, prosiliens clamauit: Valeant applaudentes, ac perperam de re iudicantes: Ego, inquit: Clementi victoriam decerno. Quum alter histrio appellasset Caesarem, obtinuit Hippodromi suffragium. Philostrat. in sophistis.
Epictetus.
* Nihil est, inquit, quod eum qui prae est magis deceat, quam vt neminem vel superbe contemnat, vel indecore admiretur, sed ex aequo omnibus praesit. Anton. serm. de indicibus incorruptis.
Idem.
* Sequentia dicta etiam eius sunt. Sicut vera trutina, neque a bona et concinna corrigitur, neque per falsam examinatur: sic etiam iustus iudex, neque a iustis castigatur, neque apud iniustos iudicatur. Minime in iudiciis delinques, si ipse in vita tua delicta caueris. Melius est, sententia iuste pronuntiata reprehendi ab eo qui merito suo damnatus est: quam si iniuste iudicaueris iure a natura vituperari. Quemadmodum Lydius lapis indicat aurum, non autem ab auro examinatur: sic et homo qui iudicandi facultate pollet. Turpe fuerit iudicem ab aliis iudicari. Stob. serm. 9.
Machetas.
Philippus Macedo Machetae cuiusdam pro tribunali sedens causam cognouit, sed dormitabundus, nec satis attentus ad iuris aequitatem: itaque sententiam tulit aduersus Machetam. Verum quum is exclamasset, se ab ea sententia appellare, rex iratus, ad quem? inquit, nam appellandi verbum monarchis est inuisum. Hic Machetas: ad teipsum ô rex, inquit, si expurgiscaris, et attentius audis causam. Ac tum quidem surrexit rex. Caeterum posteaquam causam apud se melius perpendisset, intelligeretque Machetae factam iniuriam, iudicata quidem non rescidit, sed pecuniam qua damatus fuerat Machetes ipse persoluit. In vno facto, quot regiae virtutis argumenta? Non perseuerauit irasci et prouocanti, et somnolentiam publice obiicienti: sed per otium rem animo accuratius considerauit, iam ab ira liber. Sit hoc ciuilitatis, regiaeque moderationis: illud vero prudentiae, quod ingenioso commento sic damnatum exemit damno, vt regiam tamen in iudicando authoritatem non proderet, mulctam priuatim perinde quasi ipse damnatus esset, dissoluit. Plutarch. in apophtheg.
Idem.
Harpalus pro Cratete propinquo ac familiari suo, qui iniuriarum postulabatur, petiit a Philippo, v: reus mulctam quidem solueret, sed a causa liberaretur, nec damnatus hominum maledictis exponeretur. Hic vero Philippus: Praestat, inquit, vt ipse male audiat, quam vt nos propter illum. Indulgebat amicis, sed quatenus licebat, integra iudicis opinione. Plut.
page 370, image: bs370Idem.
Duo pariter scelerosi sese inuicem accusabant, cognoscente Philippo: rex audita causa pronuntiauit, vt alter exularet Macedonia, alter illum insequeretur. Hoc Graece sonat iucundius, quod [gap: Greek word(s)] et ad fugientem pertineat, et ad exulantem, fugientem autem insequimur. Neutrum igitur absoluit Philippus, sed vtrunque damnauit exilio. Plut.
Anonyma.
* Cum anus quaedam praesidente Philippo causam diceret, ipsumque ad ea quae proponenda erant somniculosum, videret, rogabat vt sibi liceret prouocare. Et cum ille quaereret, ad quemnam. Ad Philippum, respondit, vigilantem. Stob. ser. 13.
Alexander.
Orante accusatore, altera manu aurem solebat occludere. Interrogatus, cur id faceret, respondit: Defensori etiam dandus est audiendi locus. Antonius in Melissa, parte 1. sermo. 53. Plutarchus sic receset, Initio quum in causis capitalibus sederet index, accusatori alteram aurem occludebat, rogatus, cur id faceret? Alteram, inquit, integram seruo reo.
Antigonus.
Frater Antigoni Marsis litem habebat: sed a rege postulabat, vt causa domi cognosceretur. Cui Antigonus. Si nihil, inquit, praeter ius agimus, melius fiet in foro, cunctisque audientibus. Non impetrauit hoc a rege fraternus affectus, vt vel tantillum de iure concederet. Ipsum autem hoc dilemmate constrinxit. Si iniustam causam habere te scis, cur litigas? Sin iustam, cur fugis homimum conscientiam, et ad domesticas latebras rem fori pertrahis? non cariturus sinistra ciuium suspicione, etiam si ob bonam causam viceris. Plut. in apoph.
Antiphon.
* Si peccandum sit in iudicando, praestat (inquit) accusatum absoluere iniuste quam iniuste perdere. Illud enim quidem peccatum est, hoc vero impietas. Stob. serm.
Scipio minor.
* C. Liuium praeter euntem cum vi disset: Hunc, inquit, virum scio peierasse: verum quoniam nullus illum defert, non possum simul et accusator esse, et iudex. Sit hoc in censore moderationis et iustitiae exemplum. Plut. in apoph.
M. Antoninus.
Dicere solebat, priuatos quidem homines multos habere iudices: prin cipi autem nullum esse alium ludicem quam Deum. Dion Nicaeus. et Xiphilinus in eius vita.
Vide apoph. de Iustitia.
De iudice malo et corrupto.
Pythagoras.
* QVi de malis, inquit, poenas non sumunt, bonos affici volunt iniurus Stob. serm. de magistrat.
Philippus.
Quendam ex Antipatri amicis in iudicum numerum ascripserat. Verum post, vbi cognouit illum tingere barbam et capillos, submouit eum, dicens: Qui in capillis fidus non esset, eum in rebus gerendis non videri dignum cui fideretur. Fuco vtebatur in tingendis capillis vbi non multum erat lucri: multo magis vsurus erat fuco in publicis negotiis, vbi
page 371, image: bs371dolus interdum ingens adfert emolumentum. Et hanc oporter regum praecipnam esse curam, vt cognoscem dis causis viros praeficiant incorruptos Id quî fieri potest, vbi venduntur iudicandi munia, et is designatur index, non qui vir melior est, sed qui ad dandum prior, aut largior? At apud Philippum nec Antipatri tantum valebat authoritas, quin suspectum e iudicum ordine moueret. Plu. in apoph.
Democritus.
* Damnandisi sunt (aiebat) nec absoluendi, qui aliquid dignum exilio, aut vinculis, aliave poena committunt. Si quis vero temere absoluerit, lucri aut voluptatis gratia, iniuste facit, et iniustitiam ei. cordi esse necessarium est. Stob. serm. 44.
Iamblichus.
* Malum iudicium omnis mali causam esse dicebat. Stobaeus eod. serm.
Q. Flauius.
Apud populum reus actus, accusante C. Valerio, quum quatuordecim tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit, Se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara voce respondit: Nihil sua referre, nocens an innocens periret. Ea vox tam violenta, reliquas tribus reo conciliauit: itaque reus, quem prostratum credebat, absolutus est. Erasm. lib. 6. apoph.
Q. Calidius.
Ex praetura Hispaniensi accusatus a Gallis, quum sensisset iudicibus pecuniam contra se datam in eos iudices qui paruo pretio corrupti eum damnanerant, exclamauit: Idoneam mercedem pro meo capite pacisci debuistis. Bruson. lib. 3. cap. 10.
Cicero.
Infra. de Victoria.
Vide apoph. de Iniustitia.
De iudice incauto.
Ptolemaeus rex.
CVm alea luderet, assistens quidam, condemnatorum ipsi nomina recitabat, et crimina in eos col lata referebar, vt ille, quinam mortis supplicium commeruissent decerneret. Berenice vero vxor eius accepto libello e pueri manibus, non permisit vt ad finem vsque legeretur, dicens: Non sic obiter aduertendum animum esse, cum de hominis salute disceptaretur: sed cogitandum, et relinquenda ludicra. Non enim similem esse casum talorum; et corporum. His auditis, delectatum Prolomaeum ferunt, neque postea vnquam inter ludendum de capitalibus causis audiuisse. AElianus libro 14. de Varia historia.
De iudicio nimis exacto.
C. Lucilius.
DIcere solebat, nolle se sna scripta legi, nec a doctissimis, nec ab indoctissimis: quod hi nihil intelligerent illi plus saperent quam vt posset illorum iudicio satisfacere. Id exprimebat huiusmodi versu trocha ico.
Persium non curo legere: Laelium Decimum volo.Erat Persius illius aetatis omnium doctissimus habitus: Laelius erat vir bonus, et non illiteratus, sed nihil ad Persium. Refert M. T. cum aliis aliquot locis, tum lib. de Oratore secundo.
page 372, image: bs372M. Antonius orator.
Rogatus quam ob causam nullam vnquam orationem scripto mandasset? Vt, inquit inficiari queam a me dictum esse, si quid forte aliquando dixi, quod opus non erat. Labilis est hominum memoria, vt aegre reperias duos, qui quae simul audierunt, eodem modo referant. Hinc parata tergiuersatio, Non dixi aut non sic dixi: aut dixi quidem, sed hoc adieci. Eras. lib. 8. apoph.
De iudicio iusto non temere mutando.
Bosorex Arelatensis.
QVum ob alapam episcopo suo inter sacrificandum illatam, ac cusatus apud Othonem primum Romanorum imperatorem, capitis dam naretur, archiepiscopus vero vna cum reliquis episcopis, abbstibus, principibus intercederent, vt hoc san guinis iudicium suspenderetur. Rex hoc audiens: Non aequum est, inquit, vt rectum imperatoris iudicium executioni non maudetur, cum non con ueniat vel vllum verbum a principis ore frustra egredi. Munsterus recitat libr. 2. Cosmograph. vbi de Arelato.
De iudicio in re ignota non ferendo.
Diogenes.
CVidam ad ostentationem ingenij multa de rebus coelestibus differenti. Quam nuper, inquit, de coe lo venisti? Socratem in hoc retulit, cuius ad illud: Quae supra nos: nihil ad nos. Laert. lib. 6.
Anacharsis.
Admirabatur, quî conueniret, vt artifices apud Graecos certarent, sed de his iudicarent artis expertes? Sentiens, de arte quacunque neminem melius ferre iudicium posse, quam ipsum artificem. Certabant in theatro histriones, cantores et giadiatores, quorum artes populus nequaquam intelligebat: nihilominus tamen aliis applaudebant, alios explodebant. Laert. lib. 1. cap. 9.
Stratonicus.
Ptolomaeo rege de musica cum ipso disserente: A liud est, inquit, ô rex sceptrum, aliud plectrum. Significans non esse regium de musica cum musico disputare. Eras. lib. 6. apoph.
Idem.
Idem Minnaco fabro, secum de musica disceptanti: Non animaduertis, inquit, te supra malleum loqui? Castigauit hominem de rebus sibi ignotis et incognitis loquentem. Idem.
Idem.
Idem in eum, qui quum prius fuisset olitor, postea factus musicus, de arte secum contenderet, pronuntiauit senarium Graecum, vulgo celebrem.
[gap: Greek word(s)] .id est.
Quam quisque nonit artem, eam canat licet.Idem.
Zetho de musica disserenti, Ne vnum, inquit, nequaquam oportet de musica loqui, qui tibi nomen omnium a Musis alienissimum elegeris, teipsum pro Amphione appellans Zethum. Amphion, vt est in fabulis, cantu citharae condidit Thebas, at Zethus frater rusticus fuit. Apparet illum sibi mutasse nomen. Eras. lib. 6. apoph.
page 373, image: bs373Anonymus.
Psaltes quidam apud Antigonum artis suae specimen edebat. Quum ve ro saepius Antigonus diceret: Constringe netem et rursus mediam. indig natione commotus, respondit, Auertant, ô rex, a te dij malum hoc, vt me melius atque exquisitius hanc artem teneas. Inique tulit musicus eius reprehensionem, qui a musices studio plane alienus erat, indignum esse putans, artificem reprehendi ab eo, qui manus fidibus nunquam admouisset. AElian. libr. 9. de Var. histor. et Plu in apoph. de Philippo rege idem recenset.
Hippomachus.
Hippomachus pugilandi magister, quum athleta quidam ex eius discipulis specimen exhiberetartis, et circunstans multitudo vniuersa acelamaret, pereussit eum virga Hippomachus, inquiens: Sed tu perperam, neque sicut oportebat fecisti, quod melius fieri debebat. Nam si quid artificiosum praestrtisses non hi te collaudarent. Innuens, eos qui vnumquodque rite gerunt ac administrant, non multitudini, sed iis tantum, qui rei notitiam aliquam haberent, placere oportere Videtur et Socrates populi iudicium repudiare in collo, qui ad Critonem, cum Crito, veniens ad eum in carcerem, suaderet vt effu geret et A heniensium contra se iudicium corrumperet. AElian. lib. 2. de Var. histor.
Apelles.
Tabulas in pergula proponere solebat, postque eas latitans, quid praetereuntes reprehenderent auscultabat: Sutor quidam reprehendit, quod in crepidis pauciores vna intus fecisset ansas, tulit hoc tacitus Apelles po stridie quum idem circa crus aliquid, notaret Apelles indignatus prospexit, denuntians illi ne sutor vltra crepidam iudicaret. Quod et ipsum in prouerbium abiit. Bruson. libro 1. cap. 10.
Idem.
Alexander Ephesi suam ipsius ima ginem, quam Apelles finxerat, contemplatus, non laudauit pro dignitate picturae. Quum autem iutroductus equus hinniret equo picto, perinde atque vero: Atqui ô rex, inquit Apelles, hic equus in discernendis pi cturis longe te meliore iudicio praeditus esse videtur. AElianus lib. 2. de Var. hist.
Nicostratus.
Infra de Oratione nimis elaborata.
Zenxis.
Megabyzus quum aliquando picturas tenuiter et ruditer confectas laudibus extolleret: alias vero cum summa industria elaboratas reprehenderet: pueri Zeuxidis eum deridebant. Zeuxis itaque: Cum taces, inquit, Megabyze, nescio quid magni de te sibi pueri hi pollicentur, respiciunt enim ad vestem et cultum tuum. Simulac vero quid artifieiosum vis dicere, te contemnunt. Parcior igitur et consideratior sis in laudandis com pescens linguam, neque cuiusquam, quae nihil ad te attinent, opera vel ar tem collaudes. AElianus lib. 2. de Varia histo. Sed hoc ipsum. Brus. li. 3. ca. 16. et Eras. lib. 6. apoph. Apelli aseribum: Plinius autem pro Mogabyze ponit Alexandrum magnum.
Polycletus.
Polycletus insignis statuarius, eodem tempore duo simulachra fecit: alterum ad arbitrium plebis, alterum iuxta peritiae artisque normam. Gratificatus vero plebi hoc modo
page 374, image: bs374est. Ad singulorum accessum transposuit et commutauit aliquid, morem gerens vniuscuiusque voluntati et enarrationi. Itaque proposuit vtrunque, Et alterum quidem omnes admi rationi, alterum ludibrio ac risui habuerunt. Respondens autem Polycle tus: At hoc, inquit, quod vituperatis et reprehenditis, a vestra arte profectum est: quod vero suspictis, ego mea fa cultate sum fabricatus. AElia. lib. 14. de Var. hist.
Anonymus.
Romae in foro pendebat tabula quaedam, habens imaginem pastoris vetulicum pedo: de hac Teutonum orator rogatus, quanti eam aestimaret? satis Germanice respondit: Se nolle sibi dono dari talem viuum, aut verum. Non spectauit artificium pictoris, sed formam tantum, nec potuit etiam iudicare de re sibi iguota melius. Eras. lib. 8. apoph.
De iutamento vel iureiurando.
Thales.
ADultero sciscitanti, An abiuraturus esset adulterium: Non inquit, est periurium adulterio peius. Significare voluit vir sapientissimus, illum stulte dubitare de peierando, qui facinus periurio par non dubitasset committere. Eoque in atrocioribus sceleribus nihil ponderis habet iusiurandum. Quisquis enim audet dare venenum, audebit et cum periu rio inficiari. Thaletis dictum recitatur a Laertio lib. 1. cap. 1.
Solon.
Tantam morum probitatem inesse hominibus oportere dicebat, vt non opus esset ligare iuramento. Maximus sermone 33.
Socrates.
Socrates bonos viros decere dicebat, vt eos mores ostenderent homi nibus, qui essent iureiurando firmiores. Antonius in Melissa part. 2. serm. 63.
Cleanthes.
* Dicebat iurantem eo ipso quo iurat tempore vere iurare aut peiera re, nam si ita iuret, tanquam facturus, quod iusiurandum attinet, vere sancteque iurauit: sui proposito dissentiente, tanquam non facturus, peiera uit. Stob. ser. 28.
Cleomenes.
Cum Argiuis septem dierum pactus inducias, cum obseruans deprehendisset illos tertia nocte indulgere somno, fiducia videlicet induciarum adortus est eos, et alios interfecit, alios abduxit captiuos. Caeterum quum illi probro daretur violata iurisiurandi fides. De diebus, inquir, pactus sum, noctes non additae sunt in iureiurando. Quanquam et alioqui, quicquid mali quis fecerit hostibus, id et apud deos et apud homines habetur iustitia praestantius: verum huic magnificae voci non respondit euentus. Nam et vrbe, cuius gratia violarat conuenta, frustratus est, eo quod mulieres detractis e templis deorum armis, illum vltae sunt: perinde quasi diis ipsis, quos contempserat, poenas de ipso sumentibus. Postremo versus in dementia, ipse sibi gladiolo quodam fodit et incidit cor pus a talis vsque ad loca vitalia. itaque vitam finiit, ridens ore diducto. In hoc apophthegmate nihil habes imitatu dignum, vtile tamen exemplum ad vitandam iurisiurandi violationem. Plut. in Lacon.
page 375, image: bs375Agesilaus.
Barbaros, qui iurisiurandi religionem violassent, ita laudare ac probare solebat vt diceret eos nulla re ma gis deos sibi infestos reddere, quam si sacrosanctum iusiurandum temere violarent. AElian. libro 14. de Varia. hist.
Pericles.
Amico roganti, vt pro se falsum diceret testimonium, cui adiunctum erat iusiurandum, hoc est periurium: respondit: Se quidem amicum esse, sed vsque ad aram. Sentiens, aliquousque gratificandum amicis, sed citra iuramenti violationem. Plutarchus in apoph.
Isocrates.
Iusiurandum oblatum duabus de causis fide firmandum esse suadebat. Vel vt ipsum turpi suspicione libe res, vel vt amicus ex magnis periculis eripias. Pecuniarum vero gratia, etsi iustam causam haberes non per deos iurandum dicebat. Stob. sermone 25.
Lycurgus.
Eatenus amicis et familiaribus auxiliandum esse dicebat, vt interim periurtum non admitteretur. Idem.
Lysander.
Dicere solebat, puerostesseris, viro iuramentis oportere circumuenire. Quidam tamen hoc dictum Philippo Macedoni etiam ascribunt. Vter vero, dixerit, mea sententia lon ge a recto iustoque aberrauit. Neque vero absurdum est, si dissentiam a Ly sandro. Nam ille tyrannidem exercebat. Ego vero quo animo sim, ex eo manifestum est, quod minime mihi hoc dictum probatur. AElianus libro 7. de Varia histor. Plutarch. in Lacon.
Anaximenes.
Alexander statuerat Lampsacum diruere. Ad id tendenti cum Anaximenes veniret obuiam extra muros, deprecaturus suae ciuitatis perniciem. Alexander suspicans quid esset petiturus. Iuro, inquit, me non facturum quod petet Anaximenes. Tum Anaximenes: Peto, inquit, vt Lampsacum diruas. Captus erat Alexander: et iureiurando compulsus est seruare quos demoliri statuerat. Erasm. lib. 6. apoph.
Populus Rom.
Populus Rom. Carbone pollicente quippiam, et addente iusiurandum cum execratione: populus vicissim iu rauit se illi credere. Probis viris et iniuratis habenda est fides: leuibus, ne iuratis quidem. Refertur ad id ver sus Menandricus.
[gap: Greek word(s)] ,
Suadet loquentis vita non oratio.Eras. lib. 6. apoph.
De iurisprudentia.
Serb. Scaeuola.
SErbidius Scaeuola, vir tum iurisprudentia, tum M. Antonini imperatoris amicitia celebris, dicere solitus est: Ius ciuile vigilantibus scriptum esse non dormitantibus. Sentiens, Iurisprudetiam non sine summo studio percipi: quemadmodum Aristoteles sic edidit libros Naturalium vt non essent ediri, nisi viua vox doctoris accederet. Refertur libro Pandectarum 42. titul. Quae in fraudem credi. l. Pupillus. Verum ex Scaeuola merito requirit studium ac vigilantiam a iurisprudentiae candidatis: ita nemo non improbabit sententiam Iodoci, qui Mechliniensi
page 376, image: bs376senatui praecedit. Nusquam enim non magna contentione tuebatur: neminem posse, vel vnius legis intelligentiam consequi, qui quicquam sciret in bonis literis. Et cum in conuiuio quodam mecum disputans incaluisset, addebat, vix, esse treis in orbe, qui leges Caesareas intelligerent. Aderat huic conuiuio loannes Syluagius, Caroli tum regis cancellarius, Georgius ab Halonio, Blasius iureconsultus, et alij nonnul li. Fatebatur tamen. Bartolum leges ad plenum intellexisse, cum constet, illum tot loci hallucinatum esse. Eras. Rot. l. 8. apoph.
Vide apoph. de legibus.
De iustitia.
Thales.
THales Milesius interrogatus, Quo pacto quis optime iustissimeque viueret? Si, inquit, quae in aliis reprehendit, ea ne faciat ipse. In alienis enim erratis perspicaces sumus, ad sua quisque lusciosus est. Laertius li. 1. e. 1.
Pythagoras.
* Dicebat peregrinum virum iustum non modo ciues sed etiam con sanguineo maioris esse faciendum. Stob. ser. 9.
Bias.
Damnaturus quempiam ad mortem, lachrymatus est miseriam hominis, et merito deplorandam fortunam. Verum cum dixisset quidam, Quid est quod defleas, cum in tuo sit arbitrio, condemnare aut liberare hominem? respondit Bias: Necessarium quidem esse, naturae condolore: a lege autem et iustitiae regula discedere, magis perniciosum est. Stobaeus sermone 44.
Zeno.
Cum ex eo quidam familiarium quaererent, qua possent ratione iustitiam colere, nihilque iniuriae facere: Si semper, inquit, me vobis adesse existimabitis Max. ser.
Antisthenes.
Negabat sapientem virum obstrictum esse legibus ab hominibus promulgatis: intellexit vir prudentissimus, sapientem obligatum esse virtuti. iuxta cuius normam vitam instituit. Leges enim non omnia praescribunt, sed ipsa ratio docet quid turpo quidque honestum, et virtutis regula vbique ostendit, quid viris bonis agendum sit. Laer. l. 6.
Idem.
Frequenter dicere solebat virum iustum pluris faciendum, quam conatum. Arctiora enim sunt vincula virtutis, quam sanguinis. Et omnis bonus bono proximo cognatus est, propter animorum similitudinem. Laer. l. 6. C. 1.
Idem.
Aiebat, homines virtute praeditos sibi parare defensores non fortes tan tum, sed etiam aequos et iustos. Nolunt enim defendi, si contra iustitiae leges aliquid admittant. Eras. Rot. li. 7. apoph.
Demecritus.
* Bonum est (dicebat) non iniuriam non facere, sed non velle quidem. Stob. ser. 9.
Aristides.
Quendam reum egerat, at cum iudices post Aristidis accusationem nollent audire reum, sed protinus ad suffragia, quibus eum damnaturi erant, properarent, Aristides supplex pro reo intercessit apud iudices, vt eum iuxta legum praescripta
page 377, image: bs377diligenter audirent. Tanta erat in viro legum aequique obseruantia. Plut. in vita Aristidis.
Idem.
Interrogatus, quid iustum esset? Aliena non concupiscere, respondit. Stob. ser. 9. Phauorihus 14.
Idem.
Cum Athenienses eo deuenissent, vt A ristidem ostracismo (id erat damnationis genus, quod testulis peragebatur) in exilium agerent. ac rusticus quidam illiteratus testulam ad eum deferens iussisset, vt Aristidis nomen inscriberet? Nostine, inquit Aristides, Aristidem? Cum ille negasset se nosse, moleste tamen ferret, quod iustus cognomine diceretur: siluit Aristides, et nomen suum inscripsit testulae, ac reddidit. Tam leni animo ferebat iniustam damnationem. Grauissimum autem vitae innocenter actae testimonium est, e tanta multitudine neminem extitisse, qui aliquid obiiceret quam Iusti cognomen, quod ipse tamen sibi non imposuerat. Plut. in Aristide.
Pericles.
Ab amico rogatus, vt pro re causaque eius falsum peieraret: respondit, Oportet me amicis accommodare, sed vsque ad aras. Gell. li. 1. cap. 3. Plut. et Eras. in prouerbio, Vsque ad aras amicus.
Plato.
Eam scientiam quae a iustitia remota est, calliditatem potius quam sapientiam appellandam, dicere solebat. Cicero lib. 1. Officiorum. Stob. serm. 9.
Philemon.
Eum virum iustum esse pronuntiabat, non qui iniurius non esset, sed qui cum esse possit, ne sit cauet: neque qui parua non accipit, sed qui magnis cum potest, abstinet: neque qui omnia haec seruauerit, sed qui incorrupta legitimaque natura iustus esse mauult, quam videri. Phauorinus.
Phocion.
Ab Antiparro rogatus, vt nescio quid iniusti faceret: Non potes, inquit, simul me amico et adulature vti, A micus enim eo vsque obsecundat amico, quousque iustitia et aequitas patitur. Plut. in apoph.
Demosthenes.
Eos homines in primis laude dignos pronuntiauit, qui nullam anteponerent iustitiae vtilitatem, Pecunias enim quisque possidere potest, ac iustitiae gloria pecuniis non emitur. Phauorinas. Verum Stobaeus id Isocrati aseribit.
Iason Thess.
Celebratur Iasonis Thessali dictum, quo se purgare solebat iis quibus molestiam aut vim attulisset: Qui magnis in rebus se iustitiae cultorem haberi velit, eum in paruis interdum illam violare oportet. Velut in bello, quo tuta sit respublica, agri aut aedificia quorundam ciuium interdum perduntur. Eras. l. 1. apoph.
Agu.
Supra tit. de Conscientia bona.
Acrotatus.
Parentibus postulantibus vt sibi in re quapiam iniusta adesset, recusanit illis aliquandiu. Caeterum cum instarent, hunc in modum respondit: Donec essem apud vos, nullam omnino tenebam iustitiae scientiam: verum vbi me patriae tradidistis, patriaeque legibus, insuper et iustitiam et honestatem pro viribus docuistis, conabor huic magis obtemperare quam vobis. Et quandoquidem haec est vestra voluntas, vt quae sunt optima faciam.
page 378, image: bs378optima vero sunt, quae iusta sunt, cum homini priuato, tum praecipue principatum gerenti: quae vultis faciamquae dicitis negabo. Plutarc. in Lacon.
Agis.
Quibusdam Eleos hoc homine prae dicantibus, quod in certaminibus O lympiacis essent iusti iudices: Quid, inquit Agis, magni mirive faciunt, si intra quinque annos vno tantum die se iustos praestant? Pergentibus autem laudare qui coeperant: quali vero, inquit, mirum sit si repulchra: nimirum iustitia pulchre vtuntur. Non putabat vir sapientissimus, in eum competere iustitiae laudem, nisi qui per omnem vitam in omnibus actionibus iustitiam coleret, nam ludi Olympiaci semel tantum intra quinquennium celebrabantut. Plutarc. in Lacon.
Agesilaus.
Sciscitatus, Vtra virtus esset praestantior, fortitudo an iustitia? grauiter respondit: Fortitudinis nullum esse vsum, nisi adsit iustitia. Quod si omnes essent iusti, nihil opus fore fortitudine. Quo responso nihil praeter aequum, faciendum vbique putauit? Plutarch. in Lacon. apoph. Stob. serm. 7.
Idem.
Cum caeteris in rebus esset rigidior, et exacte iusti legumque tenax: tamen in amicorum negotiis existimabat, inhumanitatis ac saeuitiae prae textum esse, nimium aduersus illos esse iustum. Huius rei testis est epistola quaedam perbreuis, quae fertur ad Hidrieum Carem scripta, qua qui dam amico veniam deprecatur in hunc modum: Nicias si nihil peccat, dimitre hominem: si peccat, mihi dimitte, sed omnino dimitte. Innocentem punire, scelus est: culpam interdum condonare in gratiam honesti deprecatoris, humanitas est. Cum enim iustitiam semper oporteat esse clementiam temperatam quoties nacta est gra uem interpellatorem, et minus habet inuidiae, et plus impetrat gratiae. In plerisque igitur amicorum negotiis ad eum modum se gerebat Agesilaus: interdum tamen magis sequebatur reipub. vtilitatem per occasionem oblatam, quam indulgebat amicitiae. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Cum adortus quidam eum esser, qui cupiebat vt suis eum literis apud Asiaticos commendaret, respondit: Non opus est vt a me literis accipias, quoniam hospites quae iusta sunt sponte faciunt in Asia. Ibidem.
Idem.
Cum a quodam diceretur, Decet reges praestare. quicquid capite annuerint: Nihilo magis, inquit, quam eos qui reges adeunt, decet ea petere et loqui quae iusta sunt. Plutar. in Lacon. apoph.
Idem.
Cum vrgeretur improbe a quodam, vt promissum praestaret, atque idem crebro repeteretur, quasi fas non esset negare: Recte sane, inquit. Si quidem, instum est, faciam: sin minus, nequaquam faciam, non enim promisi, sed dixi. Plut. in Lacon.
Callicratidas.
A Lysandri amicis solicitatus, vt vnum quendam ex inimicorum numero permitteret ipsis inter imere, et acciperet talenta quinquaginta. Tametsi pecunia egeret, vt solueret nautis promissum stipendium: non tamen hoc fieri coneessit, cum videret contra omnem hoc esse iustitiam. At cum Cleander regius consiliarius dixisset.
page 379, image: bs379Ego profecto hoc accepissem, si fuissem Callicratidas: Et ego, inquit, Callicratidas accepissem, si fuissem Cleander. Idem.
Leo Eurycratidis F.
Cuidam percontanti, in qua demum ciuitate tuto viuere posset? In ea, ait, quam qui incolunt, neque plus possident, neque minus: et vbi iustitia viget. Grauiter admonuit, eam ciuitatem tuto habitari posse, in qua iustitiae cura habetur. Plut. in Lacon.
Idem.
Cum videret in Olympiis cursores solicitos de emissione, vt aliquid lucri haberent ad occupandam victoria: Quanta maior est, inquit, cura cursoribus de celeritate, quam de iustitia? Vir integrae mentis etiam in ludis volebat haberi rationem iustitiae, nec tantum agendum vt prior quis ad metam pertingeret, sed vt iuste vinceret. Ibi.
Leonidas.
Xerxes Leonidae scripserat: si desinas cum diis bellare, et meis te copiis adiunxeris, potes fieri Graeciae monarchia. Huic ita respondit Leonides: Si nosses quae in vita mortalium essent iusta et honesta, abstinuisses iamdiu a concupiscendis rebus alienis. Ego malim potius pro Graecia mori: quam contra iustitiae leges in populares meos tenere monarchiam. Plutarch. in Lacon.
Agesipolis.
Quum quidam Agesipoli dixisset, ipsum, licet rex esset, cum aequalibus fuisse obsidem, non liberos aut vxores eorum: velut hoc esset regi dedecorosum, dari in manus ac rus aliorum, quum alij reges soleant vxorem ac liberos pro se dare obsides? Et quidem iure, inquit, optimo: par est enim, vt nos nostra ipsorum feramus errata. Subindicans, si quid calamitatis accidit in bello, aut in Republica, regum vitio accidere: eoque iustum esse, vt hi potissimum puniantur, per quos venit calamitas. Caeterum, morem iniquum esse, quo receptum est, vt coniuges ac liberi qui nihil commeruerint, dedantur obsides. Idem.
Cleon.
Postquam reipub. administrationem capessere destinasset, testatus est, so iam omnium amicitiarum vincula velle soluere, quod amici plerunque obstant ne liceat vbique rectum tenere clauum. Eras. l. 6. apoph. ex Plut.
Anaxandridas.
Cuidam ab ipso sciscitanti, cur seniores in Lacedaemoniorum republ. plures dies sumerent ad eognoscendum in causis capitalibus: et si quis fuerit absolutus nihilominus obnoxius sit legi? Ideo, inquit, hoc faciunt, quoniam si in capitis discrimine forte errauerint, non est corrigendi consilij potestas, oportet autem a causa liberatum, obnoxium manere legibus: quod fieri potest, vt secundum eandem legem liceat aliquid rectius de reo statuere, vt vbique in suo vigore maneat iustitia. Plut. in Lacon.
Artaxerxes.
Cum Satibarzanes Artaxerxis regis cubicularius, quiddam minus iustum a rege peteret, sentiretque illum Artaxerxes hoc facere solicitatum triginta Daricorum millibus, quaestori aerarij sui mandauit, vt Daricorum triginta millia ad se deferret, et allata ea dedit Satibarzani, dicens: Accipe, nam haec tibi cum dedero, non ero pauperior: iniustior autem futurus, si illa quae petebas, nunc dedissem. Commentus est rex egregius, vt nec amicum contristaret, nec a iustitia deflecteret. Plut. in apoph.
page 380, image: bs380Antigonus.
Infra de Regno et regibus.
Q. Scaenola.
Quum postulasset vt fundus, cuius emptor erat, sibi semel adiudicaretur, idque fecisset venditor, dixit se pluris aestimare, et adiecit pretio cen tum millia. Exemplum integritatis, vix hoc sceulo credibile. Erasm. li. 6. apoph.
M. Cato.
Magistratum iudicem dicebat nec pro iustis orandum, nec pro iniustis exorandam, Sensit culpam esse iudicum, si vt iustis aequi sint, orandi sunt, quum oporteat vltro sauere bonis. Pro iniustis orare, fortassis humanitatis est: at exorari, est a iustitia deflectentis. Plut. in Rom. apoph.
Idem.
Cum partes in conuiuiis sortirentur, nec illi fauisset sors, amicis hortantibus vt primus omnium caperet: Non decet, inquit, inuita Venere. Tam natura iustus erat, vt contra sortem amicorum fauore noluerit vti, Plut. in eius vita.
P. Rutilius.
P. Rutilius amico cuidam rem iniustam petenti, pernegabat, quumque is commotus per summam indignationem diceret: Quid ergo mini opus est tua amicitia, si quae abs te rogo, non facis? Imo, inquit Rutilius, quid mihi opus est tua amicitia, si me vrgerecupis, vt in iustitiae leges tua eausa peccem? Erasm. Roter. lib. 8. apophth.
Pompeim.
Phraati Parthorum regi qui legatos postulanti vt Euphratem, Romanae ditionis terminum esse vellet: Imo, inquit, illud magis postulandum est, vt Romanorum fines a Parthorum regno iustitia dirimat. Plut. in Rom. apoph.
Idem.
Quum composito Siciliae tumultu ac ciuitatibus quae defecerant, placide receptis, soli Mamertini postularent audiri, recitantes leges quasdam ipsis olim a Romanis concessas: Non desinetis, inquit, nobis accincti gladij recitare leges? Significans iure agere volentibus non opus esse armis. Plutarch.
Liberius episcopus.
Respondit Constantio imperatori, suadenti vt subseriberet in excommunicationem Athanasij: O Imperator, iudicia ecclesiastic: decet cum maxima proferri iustitia. Tripar. hist. l. 5. e. 17.
Traianus.
Traianus imperator iustitiam et aequitatem in principe plurimum com mendare solebat qui his potissimum virtutibus principes caeteros homines excellere debere dictitabat, quorum et ipse dum Rom. gubernaret imperium, studiosus adeo fuisse fertur, vt aliquando ensem strictum praesecto vrbi in conspectu omnium dederit atque dixerit: Cape ferrum hoc et siquidem recte imperium gessero, pro me: sin aliter, contra me hoc vtere. Niceph. Gallist. lib. 3. Ecclesiast. hist. cap. 23.
Hadrianus.
Cum in spectaculo populus clamore flagitaret, vt aurigam qui placuerat, liberum esse iuberet: per tabellam respondit, iniquum esse quod peterent, et contra leges iustitiae. Si enim seruum alienum libertate donaret, fieret iniuria domino. Ex Dione Cassio, et Spartiano.
Friderieus imperator.
Cum Ladislaum Hungariae ac Bohemiae regem educaret, non defuerunt qui perdendum suaderent puerum,
page 381, image: bs381cuius vita ingentos molestias Caesari. mors regna et opes maximas allatura esset. Ad quosille: Ergo me, inquit, opulentum magis regem, quam pium, quam iustum cupitis. At ego iustitiam bonumque nomen diuitiis cunctisque rebus antepono. AEneas Syl. lib. 3. commentario. in res gestas Alphonsi.
Rodulphus.
Ad Rodulphum imperatorem cum quidam venisset, qui Othaccarum Bo hemiae regem. atrocem hostem, in ve natione se occisurum promitteret, si facto praemium esset: Rodulphus, Etsi noster hostis est Othaccarus, inquit, non tamen id efficiet, vt iustitiae et mo derationis fines transeamus. AEneas Syluius lib. 3. Commentariorum de reb. gest. Alphonsi.
Ioannes imper.
Inter Ioannem Caroli quarti eius nominis patrem, et Henricum Carinthiae ducem, de regno Bohemiae lon ga et difficilis fuit contentio. Verum cum quidam ad Ioannem veniens, ve neno se hostem occisurum promitteret, si praemium speraret: Ioannes iustitiae et integritatis amator, Si me nescio Henricum, inquit, interemisses, et ad me fugam adornasses, crux tibi praemium futurum erat, qui te regio san guine commaculasses: et tu me modo authorem tanti sceleris petis? Idem.
Alphonsus.
Alphonsus Aragonum rex, eos principes qui iustitiam non colerent, persimiles sibi videri dicebat iis, qui morbo caderent comitiali. Nam cum animae materia sit sola iustitia, qua tenditur ad vitam: qui restat principibus, sublata iustitia, quae est vitae quasi nutrimentum et cibus? Anto. Panorm. de rebus gestis Alphonsi, et AEneae, Syluius de eius dictis.
Idem.
Cum Stephanus eques Neapolitae nus poculo amatorio insanisset, teneretque oppida et nonnulla regia officia ab Alphonso Aragonum rege tradita, fuerunt qui ab Alphonso illa bona postularent: absurdum esse dicentes, a demente huiusmodi bona possideri. Quibus rex respondit, Sibi inhumanissimum videri, iis se etiam, substantiam auferre, quibus sors mentem et cerebrum ab stulisset. Innuit autem calamitatem non esse adiungendam calamitati. Idem lib. 4.
De iuuenib. et iuuentu[?].
Demotritus.
* RObur et pulchritudinem iuuentutis bonum esse, vt senectutem prudentiae florem esse dicebat. Max. serm. de senect. et iuuentute.
Simonides.
* Dicebat hominem, quandiu viuit iuuenis et vegetus, animo leui esse praeditum, multa irrita cogitare, neque senectutem sibi affuturam, neque mortem expectare, indulgere otio. nec intelligere quam breue sir iuuen tutis ac vitae tempus datum hominibus. Stob. ser. 96. vt paucis omnia, iu uenis ab Horatio descriptus est, Inuidus, iracundus, iners, vinosus, amator.
Eratosthenes.
* Iuuentutem veri comparabat, de clinantem aestati et autumno, senectam hyemi Stob. ser. 115.
Iuncus philosophus.
* Iuueni multa eximia dona tum in anima tum in corpore Deum contulisse dicebat, quae semper augentur, nempe magnitudinem robur, formam,
page 382, image: bs382gratiam refulgentem, mentem confirmatam, prudentiam et orationem animi bonorum nunciam. Multa ex artibus et scientiis lucratur. Quod si infortunium aliquod ei inferat morbus, aut paupertas, aut igno minia, singula perferre potest: et tanquam bonus athleta quemuis casuin superat. Stob. eod. ser.
Solon.
* Lege sanxit, ne quis admodum iuuenis ad magistratum aut consultationes admitteretur, quamuis prudentissimus esset visus. Stob. ser. 112.
Plutarchus.
* Iuuenes hortabatur, vt haec tria habere curarent: in animo temperantiam, in lingua salentium, in ore pudorem. Anton. ser. de iuuenib. virtute praeditis.
Idem.
* Decet iuuenes (inquit) aemulari seniores, vt lactens pullus equae cursum comitatur, et vt Plato dicebat de mero aquae miscendo, furentem a sobrio temperari, Stob. ser. 112.
Aristoteles.
* Laudabiliorem et magis necessariam temperantiam in iuuenibus quam senibus esse dicebat. Nam iuuenes plus quam senes cupiditatibus tentantur. libr. 3. Topicorum: et libr. 3. E thicorum.
Athenienses.
Scitu dignissimum est iuramentum quod Ephebi Atheniensi reipublicae praestare solebant. His verbis autem fuit conceptum. Non ignominia afficiam arma sacra, neque deseram meum commilitonem, quo cum iunctus fuero. Dimicabo pro aris et focis, et solus et cum multis. Patriam non derelinquam in deteriori statu, sed ampliori meliorique quam acceperim. Semper magistratui praefecto prudenter obediam, et legibus constitutis parebo, atque aliis quibuscunque plebiscitis. Quod si quis leges vel irritas facere, vel eis oon obtemperare velit, non concedam: sed vlcis car et solus et cum pluribus. Sacra quoque patria colam. Horum dij mihi testes, et conscij sunto. Stob. serm. 41. de Republ.
DE LABORE.
DEMOCRITVS.
DICEBAT, omnes labores otio iucundiores esse, quando illa consequuntur homines quorum gratia laborant, aut consecuturos se sciunt, Frustrationi vero, cum spei non respondet euentus, vnum est remedium, si omnia reliqua similiter aerumnosa sint, et laboriosa. Stob. ser. 29.
Idem.
* Voluntarios labores in voluntariorum patientiam leuiorem efficere, et laborem continuum consuetudine fieri seipso leuiorem dicebat. Stob. ser. eod.
Idem.
Idem cum interrogaretur a quodam, quomodo laboriosi ac industrij differrent a desidiosis: Quo, inquit, impii a piis: spe nimirum bona. Sperant quippe, qui corpus laboribus exercent, pinguia laborum praemia, desides autem semper praesentem in tuentur paupertatem. Max. serm. 32.
Idem.
Adolescentem conspicatus industrium, optimum, inquit, senectuti condis obsonium. Sensit fructum laborum senectutis esse fulcimentum et
page 383, image: bs383obsonium: quo si destiruantur homines. quis negârit miseras senum esse conditiones? Max. ser. 32.
Pythagoras.
* Familiares suos hortabatur, vt optimum viuendi genus sibi deligerent, quamuis enim laboriosissimum esset, consuetudine tamen fore iucundum. Stob. ser. 30.
Cleanthes.
Suam vitam diuitum vitae solebat hoc nomine praeferre: Dum illi, inquit, pila ludunt, ego fodiens duram humum exerceo. Sensit vir sapientissimus, hominem non ad otium et desidiam, sed ad laborem a Deo conditum esse. Laer. lib. 7 cap. 11.
Idem.
Cum audisset a Lacone quodam probari labore, delectatus eo dicto, subiecit hemistichium Homericum.
[gap: Greek word(s)] . id est, Saguine praelaro factus es, carissime fili. Laert. l. 7. C. 1.
Diogenes.
Cum Philippus Alexandri Magni pater expeditionem et bellum in Corinthum apparare diceretur, Corinthij trepidi, rerumque suarum satagentes, ad opera certatim incumbere coeperunt, hic arma sibi comparabat, ille lapides congerebat, alius mu ros in altitudinem substruebat, nounulli propugnacula fir mabant, alij a liud agebant quod ad munitiones pertineret. Eorum itaque studium Diogenes cum cerneret, nihil habens aliud commodius quod ageret, exem plo philosophico pallio succinctus do lium suum subuoluere et hinc inde vertere coepit. A dmirante autem quodam eius amico, ac percunctante cur hoc ageret? respondit Diogenes, Ideo voluo, ne vnus inter tot aperi intentissimos cessator esse videar. Guido Bitur. tit. de Desidia.
Idem.
* Nullum bonum dicebat esse laborem, cuius finis non esset magnanimitas, et intentio firmitasque animae, non autem corporis. Stob. ser. 7.
Idem.
Cuidam admonenti, vt iam senex quiesceret a laboribus. Quid, inquit, si in stadio currerem, vtrum oporteret iam metae vicinum cursum remittere, an magis intendere? Recte sensit, virtutis studium hoc magis intendendum, quo minus superest vitae: quod turpe sit, tum ab honesto instituto refrigescere. Laert. li. 6.
Socrates.
Cuidam cupienti quidem ire ad Olympia, sed itineris labore deterrito: Cum, inquit, domi saepenumero torum prope diem ambules, ante prandium, rursus ante coenam, si domesticas ambulariones proferas ad quinque sexve dies, facile peruenies Olympiam. Docuit vir ingeniosus, id quod terret in adeundis laboribus imaginationem esse potius, quam ipsum laborem. Si quid honestae rei gratia periculi, dispendij, aut laboris suscipiendum est, excusamus, detrectamus, horremus: cum frequenter vitro in rebus nihili (non enim dicam turpibus) plus impendamus. Ita quidam inuitati ad studia literarum. excusant valetudinem, insomnium, impendia librorum: cum interim totam noctem ludant alea, potatione contrahant febrim, podagram, hy dropem et lippitudinem, scortatione paralysim, aut scabiem nouam, quam Gallicam appellant. Eras. Rot. l. 3. apoph.
Idem.
* Tantum laboris quantum animus libenter suscipit exequendum esse
page 384, image: bs384dicebat. Xen. libro 1. de dict. et factis eiusd.
Idem.
A sserebat, operari esse vtile ac bo num homini: otium vero esse damnosum ac malum. Xenoph. et Stob. serim. 27.
Idem.
Praeterea boni quippiam facientes, operari dicebat, et opifices bonos esse: aleatores autem aliudve quippiam prauum et noxium agentes, otiosos nominabat. Xenophon, et Stobaeus serm. 27.
Idem.
* Dicebat quemadmodum nec mu lier sine viro, sic nec bona spes absque labore quicquam parit. Stobaeus serm. 108.
Pythagoras.
Familiares suos hortabatur, vt optimum viuendi genus sibi deligerent: Quamuis enim laboriosissimum esset, consuetudine tamen iucundum fore. Stob. ser. 27.
Aristoteles.
Frequenter dicere solebat, artium radices satis quidem esse amaras, sed dulcissimum adferre fructum. Sensit vir sapientissimus, nihil absque duro labore ab homine parari posse, attamen postquam requies sequitur, ho mo multis refocillatur bonis. Dictum philosophi extat apud Laert. libro 5. cap. 5
Ptolemaeus sophista.
Heraclides scripserat libellum, cui titulum indiderat [gap: Greek word(s)] , id est laboris laudatio. Eum cum Ptolemaeus sophista forte obuius videret habentem prae manibus rogabat, quid moliretur? Cum ille respondisset [gap: Greek word(s)] . Ptolemaeus accepto codice, deleuit [?], et adiecit, Tempus est vt legas titulum encomij, reperitque scriptum [gap: Greek word(s)] , Ptolemaeus huc allusit, quod si labor meretur laudem eadem opera laudandus esset asinus, animal labori natum. Philost. in sophist.
Dion sophista.
* Animi et corporis remissiones ad nouos labores nos praeparare dice bat: et vt arcus et lyra, sic homines quiete vigere. Stob. ser. 60.
Lacones.
Apud Lacones prouerbio celebra tum est, Admota manu fortunam esse inuocandam, quo significabant, sic esse inuocandos deos, vt simul et manum apponamus, et nostram addamus operam, alioqui frustra inuocari. Vanum est, numini acceptum ferri oportere, si quid in actionibus hominum prospere cedit, sed non fauet numen otiosis ac pigris. Vult sua munera ad nos per nostram venire industriam, ne stultum videatur, si faueat ipsius dona contemnentibus. Plut. in Lacon.
Anonymus.
Dionysius emptum Spartanum co cum parare iussit Laconicum iusculum, paratum autem non comedit: sed interrogauit, quidnam eius delectaret Lacones, cum insuauissimum esset? Tum cocus, hoc iusculum non habere condimenta illa dicebat, quod Laconicum habet Interrogauit Dionysius, quaenam essent illa? respondit cocus: Huiusmodi condimenta apud te non sunt ante cibum, nempe labores, sudores et balneum in Eurota flumine. Stob. ser. 27.
Apelles.
Apelles nunquam tam occupatus fuit, vt diem praetermitteret, in quo nihil omnino pingeret, artem exercens. Vnde subducens sese a negotiis, dicere solebat, Hodie nullam lineam
page 385, image: bs385duxi. Quae vox abiit in prouerbium, de quouis officio praetermisso. Plin. lib. 10. cap. 35.
Musonius.
* Ducis bellici et priuati hominis corpora dicebat iisdem laboribus non semel affici. Honos enim, inquit labores duci leuidres efficit, praesertim quod intelligit in hominum esse oculis quicquid exequitur. Stob. serm. 46.
C. Furius.
Supra de Inuidia, quae felicitatis et virtutis comes est.
Pompeius.
Lucius Lucullus cum post obita militiae munia, otio se et voluptatibus dedisset, ac Pompeium, quod multis se implicaret negotiis, reprehenderet: Magis, inquit Pompeius, praeter aetatem est senem deliciis va dere, et otio, quam imperium gerere. Grauiter taxans illorum sententiam, qui putant senibus nihil agendum: quum decorum sit, Rempubl. gubernantem: vel stantem mori: Otium enim, vt in iuuenibus stultitia est: ita profecto in senibus crimen. Plut. in apoph.
Papyrius.
A Papyrio Cursore, viro impigro, equites ausi sunt petere, vt pro re bene gesta relaxaret aliquid laboris. Quibus ille: Ne nihil, inquit, remissum dicatis: remitto, ne vtique dorsum demulceatis, quum ex equis descenderitis. Hoc non erat remittere laborem, sed equo curando aliquid adimere. Nisi forte sensit, quosdam milites delicatiores, post equitandi laborem iubere so litos sibi defricari tergum. Hoc operae Papyrius suis remisit. Eras. l. 6. apoph.
Seuerus Imp.
Seuerus imp. symholum tribuno dare iussit. Laboremus. Pertinax ad imperium ascitus dederat, Militemus Illi placuit belli omen, huic pacis. Sublato namque bello, reditur ad agrico lationem et opificia. Otium in pace delicias alit, et omne flagitiorum genus. AElius Spart.
Vespesianus.
Vespasianus quum vehementer au geretur vitiatis intestinis nihilo secius imperatoris muneribus fungebatur, adeo vt lecto decumbens audiret legationes et amicis hortantibus vt sibi parceret, respondit, Imperatorem stantem mori oportere. Sue ton.
Hadrianus.
Florus hos versiculos scripserat in Caesarem Hadrianum.
Ego nolo Caesar esse,
Ambulare per Britanno.
Scythicas pati pruinas.Cui Caesar respondit,
Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Latitare per popinas,
Culices pati rotundos.Sentiens, se honestas occupationes praeferri inutili turpique otio. Suetonius in vita Hadriani.
Probus Imp.
Non patiebatur militem esse otiosum, sed multa opera militari manu perfecit, dicens. Annonam gratuitam militem comedere non debere. Flauius Vopiscus.
Maximinus.
Supra tit. de Industria.
Alphonsus.
Cum reprehenderetur a Matthaeo Siculo, eximiae sanctitatis viro, quod propriis manibus laborasset; Subridens.
page 386, image: bs386Nunquid, inquit, Deus et natura nequicquam regibus manus dederunt? Panormit. libr. 2. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Senex quidam multo vino repletus, cum suam apud Alphonsum ebrietatem excusare conaretur dicendo: lac senum esse vinum, respondit, Sed regum cibus est honos, quem dij iminortales non otio aut luxu, sed improbis laboribus, multisque sudoribus hominibus vendunt. Pan. lib. de reb. gest Alphonsi.
Dorotheus munachus.
Quotidie lapides ad mare colligebat, annuatimque fabricabat hospitium pro aegrotis. Huic laboranti quidam dixit: Cur ita conficis corpus tuum? cui ille: Quia me, inquit, illud occidit. Sozomenus in Tripartita histor. lib. 8. cap. 1.
Vide apopn. de Assiduitate.
De lasciuia.
Pericles.
POstquam cum Sophocle poeta nauigasset, ac Sophocles conspecto formoso puero dixisset, En quam speciosus puer! Decet, inquit, ô Sophocles praetorem non tantum manus, sed linguam etiam habere continentem. Sensit vir prudentissimus, non turpe tantum esse, si reipsa ab omni lasciuia facti abstinemus, verum etiam si impudice et lascine de rebus loquamur. Plut.
Hieron.
Epicharmo comico poetae, quod praesente ipsius vxore dixisset quiddam inhonestum, mulctam dixit. Epicharmus Siculus erat, iuxta regionis naturam plurimi ioci. Atrex tantum iudicauit esse tribuendum reuerentiae coniugio, vt crimen existimaret, audiente vxore iocari lasciuius. Plut. in apoph.
Vide apopht. de Impudicitia, Libidine et Impudentia.
De Latrocinio.
Probus Imp.
QVum multa barbarorum loca purgasset Latrociniis, vbi peruo nistet ad Isauros, dixit, ab illis locis facilius arceri latrocinia, quam tolli. Sentiens, esse dandam operam, ne latronibus illuc esset aditus, neve iuuenes latrocinari discerent. Itaque loca omnia quae angustum haberent aditum, veteranis concessit: addens, vt eorum filij ab anno decimooctauo ad militiam mitterentur, ne ante latrocinari discerent, quam militare. Hoc tum recte Probus, quum multum interesset inter militiam et latrocinium: nunc friuolum est, Vopiscus.
De laude, virtutis stimulo.
Anaximenes.
DIcebat, si ij qui bono zelo ducti, bene recteque hominum facta nulla omnino laude digna putant, quem quaeto fructum et vtilitatem ipsi ex suis egregie factis sperare audebunt? Stob.
Democritus.
* Recte facta collandare, honestum esse dicebat: mala vero laudibus vehere adulterini ac impostoris animi esse indicium Stob. ser. 14.
Lycurgus.
Forte obuius Xenocrati, qui a
page 387, image: bs387Telone obtorto collo pertrahebatur in metoecium, quo in loco carcer erat Athenis, fustem impegit in caput Telone, ac Xenocratem quidem liberauit, Telonem vero, tanquam indigna patrantem, in carcerem coniecit. Id Lycurgi factum ab omnibus collaudabatur. Itaque post aliquot dies Xenocrates factus obuiam Lycurgi liberis: Cito, inquit, ô puer, retuli gratitam patri tuo, qui vulgo laudatur, quod in re difficili tulerit auxilium. Sentiens laudem esse praemium recte factorum. Fuste enim illi patrocinatus est, non oratione. Nimirum hoc est, [gap: Greek word(s)] . Erasm. 8. apoph.
Socrates.
* Thus diis, inquiebat, Laus vero bonis viris tribuenda est. Item: Defendendi sunt, qui immerentes accusantur insuriarum: laude ornandi, qui ob bonum aliquod caeteris praestant excelluntque. Stob. serm. 1.
Anaxandridas.
Quidam quum dixisset, gloriam ac celebre nomen nocere, eoque felicem esse qui illud effugerit: Ergo (inquit Anaxandridas) si vera loqueris, qui nefaria perpetrant, felices erunt. Nam qui fieri potest, vt qui sacrilegium committit, aut aliud iniustum facinus perpetrat gloriae curam habeat? Notauit eos, qui sic contemnunt laudem, vt interim per ignauiam nihil gerant laudabile: quum eximiam virtutem honesta fama comitetur vltro ac generosis animis amor laudum veluti stimulus ad praeclara facinora sit innatus Plut.
Pescennius Niger.
Cum Pescennio Nigro imperatori creato, quidam panegyricum recitare vellet, Imperator dixisse fertur, Scribe laudes Marij, vel Hannibalis, vel alicuius ducis optimi vita functi, et dic quid ille fecerit, vt eum nos imitemur. Nam viuentes laudare irrisio est: maxime Imperatores: a quibus speratur, qui timentur, qui praestare publice possunt qui possunt necare, qui proscribere: se autem viuum placere velle, mortuum etiam laudari. AEli. Spart.
Anonymus.
Dignus erat nominari, qui de quodam illaudato veluti laudans dixit: Quid huic abest, nisi res et virtus? Similis iocus hodie apud Gallos vulgatissimus fertur, quum aiunt: Sum totus tuus, excepto corpore et bonis Eras. 6. apoph.
De laudis cupidicate.
Socrates.
EXpedita et compendiaria via eos ad gloriam peruenire dicebat qui id agerent, vt quales videri vellent, tales etiam essent Qua quidem praedicatione aperte monebat, vt homines ipsam potius virtutem haurirent, quam vmbram eius sectarentur. Val. Max. lib. 7. cap 2.
Themistocles.
Theatrum petens, cum ex eo quidam percontaretur, cuius vocem libentius audiret? Eius, ait a quo sua virtus praedicaretur. Brus. lib. 3. cap. 36. ex Plut.
Endamidas.
Interrogatus, quam ob causam La cedaemonij, priusquam irent in praelium, Musis immolarent, cum Musis nihil videretur cum Marte esse commercij? Vt rebus, inquit, fortiter gestis, contingat honesta commemoratio. Bene gerendae rei laudem sibi
page 388, image: bs388tribuebant: vt autem egregia gesta splendides verbis celebrareutur, hoc a Musis eloquentiae praesidibus petendum iudicarunt, eo quod ipsi negligerent eloquentiae studium. Simul admonebat non expetendam honorificam memoriam, nisi recte factis promeritam. Plutarch. in Lacon.
Alexinus Sophista.
Inter ambulandum multa mala dixit in Stilponem Megarensem. Cae terum vbi quispiam eorum, qui aderant, dixisset, Atqui ille te nuper laudauit: Per Iouem, inquit, vir optimus est, ac praestantissimus. Tam facile ex obtrectatore factus est laudator, non ob aliud, nisi quod ab eo laudatus esset. Erasm. lib. 6. apophtheg. ex Plutarcho.
Alexander.
In Phrygiam vectus, Achillis sepulchrum nactus, coronis ornauit, felicemque Achillem vocauit, quod viuo quidem tam fidum amicum, mortuo autem tam magnum contigerit habuisse praeconem, Homerum scilicet. Bruson. libr. 3. cap. 36. ex Plutarcho.
Vespasianus.
Vespasianus imperator triumphi die defatigatus tarditate et taedio pompae, non reticuit: merito se plecti dicens, quod triumphum quasi a maioribus suis debitam, aut speratum vnquam sibi tam inepte senex concupis set. Brus. lib. 3 cap. 36.
Ioannes Pont.
Cum immodice a quodam laudaretur, ad suos conuersus ait: Licet multa gloriose a me facta fingat, nihilominus tamen hac laude plurimum oblector. Sunt autem multi qui hodie regum, principum, pontificum, eardinalium, episcoporum, aliorumque eius nosae hominum laudes decantant, non quidem (vt de seipso Magnus ille Roterodamus testatus est) quod tales sint, sed quod his virtutibus praediti merito esse deberent, quae de eis praedicantur. Ioannis dictum recitat AEneas Syl. lib. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Vide apoph. de Ambitione.
De laudis contemptu.
Democrit us
REcte facta collaudare honestum mala vero laudibus vehere adul terini animi et impostoris esse, dicere solebat. Stob. ser. 21.
Diegenes.
Quidam adduxit puerum ad Diogenem, vt illius doctrinae fieret particeps. vt autem illum philosopho commendaret, dixit cum excellenti ingenio, optimisque moribus prae ditum esse. Hîc Diogenes: Quid igitur eget mei? Notauit immodicum laudatorem, qui hoc tribuerat adolescenti, cuius adipiscendi gratia solent pueri tradi philosophis. Satis erat, probam indolem bonamque spem in puero praedicaro, Laertius lib. 6.
Lysander.
Cuidam apud Lysandrum iactanti, quod ipsum et laudibus veheret, et aduersus obtrectantes tueretur: Duo, inquit, mihi sunt boues ruri et tacentibus ambobus, tamen certo noui vter sit ignauus, vter ad laborem strenuus. Sensit veram virtutem non egere laudibus humanis, cum ipsa secum ducat suam laudem ac de cus. Caeterum qui nihil gerunt praeclari, his opus est praeconibus. Plut. in Lacon.
page 389, image: bs389Antaleidas.
Cum sophista quispiam appararet recitare librum, et Antalcidae percontanti quod esset argumentum, respondisset. Herculis encomium: Quis inquit, illum vituperat: Superuacaneum existimans, in eo laudando sumere operam: quem vno ore praediearent omnes. Hereules autem apud Spartanos religiosissime colebatur. Plut. in Laeon. apoph.
Antagenes.
Dicebat, ita viuendum esse hominibus, vt viui laudabiles sint, mortui autem beati iudicentur. Anto. in Melissa. par. 1. ser. 51.
Idem.
Cum audisset, quantum ab hominibus subinde laudaretur: dixit, Cum multi me laudant, tum me nullius pretij esse iudieo: cum pauci, bonum et egregium virum me esse puto. An tonius iu Melissa, part. 1. serm. 51. et Max. serm. 43.
Hippodromus.
Quum Hippodromo sophistae vehementer a Graecis applauderetur, multaque magnifica acclamarentur, in quibus illum aequabant Polemoni. Homerico versu respondit.
[gap: Greek word(s)]
Quid me immortalibus aequas.Simul et candidi hominis laudem re portans, qui Polemonem tam praeclaro restimonio ornarit: et. modestiae, qui laudem inuidiosam repulerit. Philost. in sophist.
Herodes Sophist.
Atheniensibus sic admirantibus eius eloquentiam, vt dicerent illum esse de numero decem oratorum, nihil elatus est hac laude, quae videbatur maxima: tantum respondit, Certe Andocide sum melior. Is, vt opinor, fuit sophista quispiam notae vulgaris. Philost. in sophistis.
Pindarus.
Pindarus cuidam commemoranti, quod ipsius laudes vbique praedicaret. Ego. inquit, pro isto officio bonam repono gratiam, efficiens vt ve ra praedices. Vera virtus nihil moratur hominum laudes. Eas qui praedicant, plus debent iis quos laudant, quam ipsis debent qui laudantur. Erasm. lib. 8. apoph.
Pescennius.
Supra de Laude virtutis stimulo.
Vide apoph. degloriae et honoris contemptu.
De laude a bonis viris profecta.
Dionysiodorus.
GLoriari solebat, quod nemo pul sus suos audisset, neque in triremi, neque ad fontem, quemadmodum Ismeniae. Sentiens se nunquam captas se plausus sor didorum et imperitorum: sed sat habuisse, probari paucis eruditis. Ita Laertius in Cratete. Eras. lib. 8. apoph.
Agesilaus.
Dicebat, sibi iucundum esse lauda ri ab his, qui non vererentur et vituperare, si quid displicuisset. Tales enim si quid laudant, iudicio laudant non metu aut adulatione. Plutare. in Lacon.
Hector.
A patre laudatus ob singulares animi virtutes: Laetus sum, inquit, laudari me abs te pater, laudato viro. A malis enim laudari, non laus, sed dedecus esse putatur. Cicero.
Alphonsus.
Lucas Medicus, vir disertissimus, cum orationem apud Alphonsum
page 390, image: bs390Aragonum regem eloquentissimam habuisset, eumque exquisitis et heroi eis laudibus extulisset: rex haec audiens dixisse fertur, Si vera sunt Lucas quae de me praedicas. Deo optimo maximo gratias ago: sin aliter, vera vt isthaec faciat, oro atque obsecro. Innuens maxime decere reges, vt landibus dignos vbique se praeberent. Panor. li. 1. de reb. gest. Alphonsi.
De laude a malis hominibus profecta.
Antisthenes.
AVdiens ab improbis quibusdam se laudatum esse. Vereor, inquit, ne quid imprudens fecerim mali. Sentiens, a talibus neminem laudari, nisi ob insignia malefacta. Laer. lib. 6. cap. 1.
Antagoras.
Dicebat, Dum me laudant multi, agnoseo plane quantum verae mihi desit gloriae. Caeterum si pauci, iam me studiosum diligentemque existimo virum. Stob.
Socrates.
Socrates, cuidam moleste ferenti, quod negligeretur quo tempore triginta tyranni Rempubl. occuparant: Nunquid est, inquit, cuius te poenitet? Sentiens, non esse mo leste ferendum, si quis contemnatur ab improbis, nec hoc nomine sibi quenquam oportere displicere: sed si quid commisit, ob quod merito et sibi et aliis bonis displiceat. Malis enim displice re, laus est. Eras. lib. 3. apoph.
Phocion.
* Quum aliquando apud populum suam dicens sententiam, videret ab vniuersis eam accipi, et se laudari, conuersus ad amicos, Numnam, ait, aliquid imprudens male dixi? Plut.
Menedemus.
Quum audiuisset, se frequenter ab Alexino laudari: At ego, inquit, illum semper vitupero. declarans, se non posse corrumpi laudibus, quo minus eum reprehenderet, qui reprehensio ne dignus erat. Eras. lib. 6. apoph.
Agesilaus.
Dicebat, non minus laudatoris inspiciendos esse mores, quam eius qui laudatur. Significans, perraro contingere, vt aliquis quae moribus suis contraria sint, laudare velit: Forsitanque, etsi aliter videretur, persaepe ex laudationis ingenio posse eius quo que mores, qui laudatur, agnosci. Ful gos. lib. 7. cap. 2.
Anonymus.
Laeon quidam cum Charislaus rex laudaretur: Quonam, inquit, modo bonus esse vir potest, qui ne in malos quidem acerbus est? Plutarchus in apoph.
Phauorinus.
* Eam laudem, qua quis alium, sui commodi gratia prosequitur, nullam fidem mereri dicebat. Stobaeus ser. 14.
Polyenus.
Audiens quendam laudare praesentem, clam obiurgauit laudatorem: Praesentem nec vituperandum, nec laudandum esse dicens. Quandoquidem illuc inimicitiam gerit, hoc assentationem. Max. ser. 43.
Demetrius Phalereus.
Quodam dicente, quod a multis laudatus esset, respondit, Num aliquid mali commisi? Bruson. libro. 3. cap. 3.
Plistarchus.
Cuidam referenti, ipsum a maledico
page 391, image: bs391quodam laudari: Demiror, inquit, si quis illi dixit, me mortuum esse. Nam ille de viuo bene loqui possit nomine. Non delectatus est vir ge nerosus laude, quae a viro illaudato proficiscebatur. Plut.
De laude ab inimico et hoste profecta.
Alphonsus.
AVdiens se a Nicolao Cardinali Capuensi. inimico capitali, plurimum laudari: Si mei omnes, inquit, ita de me sentiant, vt inimicus hic et sentit et praedicat. bello certe me nequaquam lacesserent: sed, quo mihi nihil antiquius est, sinerent pace me atque otio perfrui. Panorm. libr. 2. de reb gestis Alphonsi.
De laude a seipso profecta.
Aristoteles.
DE semetipso in neutram partem loqui debere praedicabat quoniam laudare se, vani: vituperare, stulti esset. Cuius dicterium in morum puerilium institutionibus etiam hoc carmine apertissime expressum est,
Nec te collaudes, necte culpaueris ipse.
Hoc faciunt stulti quos gloria vexat inanis.Aristotelis dictum recitat Valer. Maxim. lib. 7. cap. 2. et Laertius lib. 5. cap. 1.
Xenophon.
* Dicebat vnicuique laudem ab aliis profectam suauissimam esse auditu: aliis autem eam esse molestissimam quam sibi quis ipse tribuit, Plut. de sui laude, etc. Quod tamen non sine exceptione intelligendum est vt eodem libro variis argumentis et exemplis Plutarchus demonstrat, et sequentia dicta luculenter probant.
Pericles.
* Atheniensibus in cum iratis quod res pro voto non succederent, ille bona conscientia fretus, At (inquit) mihi quidem vos irascimini, ei viro, qui nemini vestrûm cedo vel peritia rerum, vel elocutione intellectarum, vel amore patriae, vel pecuniae despicientia. Non modo crimen arrogantiae, vanitatis et ambitionis effugit tunc de se magnifice loquendo sed et altitudinem animi, et virtutis declarauit magnitudinem, eo ipso in ui diam opprimentis, quod deiici se et frangi non est passa. Plut.
Epaminondas.
* Thebanis, eum ob Boeotarchiam prorogatum cum Pelopida multari volentibus, in comitiis dixit, Paratus sum mori, si fateri velitis. me vobis repugnantibus hostilem regionem vastasse, Messenem condidisse et Arcades in vnum corpus condidisse. Tempestiua sui laus Epaminondam absoluit: admiratione enim praestantissimi ducis Thebani suffragiis relictis oborto risu discesserunt. Plut.
Themistocles.
* Quum in actionibus suis nullum dictum autfactum molestum adhibuisset, ab Atheniensibus se ob satietatem fastidiri ac despici animaduertens, non abstinuit dicere, Quid, ô felices, defatigamini saepenumero beneficiis ab eodem accipiendis? et tempestate oborta sub arborem hanc confugiris, serenitate reddita inter digrediendum frondes
page 392, image: bs392eius stringitis? Plut.
Agathocles.
* Multi paupertatem, imperitiam, atque adeo ignobilitatem inter suas laudes dum confitentur, inuidiam retundunt. Sic Agathocles aurea pocula et caelata praebibens adolescentibus, iussit etiam fictilia proferri: et Talis (inquit) res est assiduitas laboris ac tolerantia et fortitudo, nosolim lutea, nunc aurea facimus pocula. Etenim Agathocles, qui ob obscu ritatem generis et egestatem credebatur in figuli officina educatus, postmodo regnum totius prope Siciliae obtinuit. Plut.
Cato Vticensis.
* Fiducia sui elatus, vt hostes reip. coerceret aliquoties seipsum laudabat. Inuideri sibi dicens, quod suis rebus neglectis noctes patriae causa vigilaret. Plut.
Lacones.
* Vt se suosque ad virtutem labora rent, laudis aculeo saepius vtebantur: praecipue autem in solenni illa chorea publica, vbi senum chorus cantabat, Nos suimus olim iuuenes valde strenui: iuuenum, fortes sumus nos, fac (si vis) periculum: puerorum, Nos erimus olim fortiores plurimo. Plut. in Lacon. apoph.
Agesilaus.
* Cuidam Persarum regem magnum appellanti, dixit, Ni iustior, non maior me est. Plut. eod. lib.
Vide apoph. de Conscientia, de Fiducia sui, de grauiter dictis, etc.
De laude propter vtilitatem.
Diogenes.
TAxabat hominum vulgus, quod bonos viros hoc nomine laudarent, quia pecunias contemnerent, nec interim imitarentur quod laudibus extollerent vehementer: sed pecuniosos magis sequerentur, quos vituperabant. Laert.
Simonides.
Quum caeteros laudando venaretur: vt aliquid darent, interrogatus cur Thessalos non captaret? Stupidiores sunt, inquit, quam vt a me falli possint. Qui quaerunt cui imponant ad stupidos eunt. At qui tam erant stu pidi, vt non sentirent ingenium poematûm illius, nec tangerentur amore nominis in posteros transmittendi, nec poterant ab illo falli. Eras. Ros. l. 6. apoph.
Phocion.
* Leosthene adhuc rem feliciter ge rente, interrogatus ab oratoribus quidnam beneficij in vrbem contulisset? Nihil, inquit, quam quod me praetore vos orationem funebrem nullam habuistis, sed quotquot mortui sunt, in sepulchris maiorum sunt humati. Plut. Idem in Pericle dictum est supra.
Demosthenes.
Vnus fuerat ex decem, quos Athenienses legatos ad Philippum Macedonem miserant. Itaque posteaquam AEschines et Philocrates, quos praecipue fuerat complexus Philippus, a legatione reuersi, aliis multis nominibus praedicarent regem, tum his praecipue, quod esset formosus, facundus, et ad bibendum strenuus: Demosthenes ita cauillatus est, vt diceret, in his laudibus nihil esse dignum rege: nam primam esse foeminarum, alteram sophistarum, tertiam spongiarum. Pluta. et Eras. lib. 4. apopht.
Idem.
* Cuidam eum celebranti ob res
page 393, image: bs393gestas et merita erga rempub. Atheniensem, respondit, Non lapidibus ego, non latere cocto vrbem muniui: sed si meas munitiones considerare velis, arma inuenits, equos, atque socios. Plut.
Epaminondas.
* A Sycophanta quodam traductus, quod seipsum impensius laudaret, fa cio (inquit) hoc propter vos, Thebani, quorum solorum opera, Lacedaemonium imperium vnica die euerti. Plut.
Agesilaus.
Quoties audiebat aliquos ab aliis laudari, aut vituperari, existimabat non minus discendos eorum mores, qui loquebantur, quam eorum de quibus loquebantur. Sensit vir prudentissimus, eos qui alios contemnunt et vituperant, magis prodere verbum suum, quam detegere morbos alienos. Et qui ob res parum honestas laudant quempiam, aut ob laudabiles vituperant, indicare stultitiam suam, et peruersum iudicium. Plut. in Lacon.
De lautitiis.
Socrates.
IN eonuiuio videns adolescentem laute comedentem, et subinde panem in ius tingentem, ait: Quis vestrûm pane vtitur pro obsonio, obsonio pro pane? Laer. in eius vita.
Aristippus.
Obiicienti quod cibis lautioribus vteretur, hac ratione occlusitos: Tu, inquit, hos cibos triobolo non emeres? cumque is qui volebat lautitiarum videri contemptor, annuisset: Ergo, inquit, non tam ego voluptati studeo, quam tu auaritiae. Siquidem vsurus erat et ille lautitiis, si gratis aut minimo contigissent. Laer. lib. 2. cap. 8.
Antisthenes.
Quodam praedicante lautitias: Hostium, inquit, filiis contingat, de deliciis viuere. Vt rem pestilentem detestans, quod plerique pro summo bono amplectuntur. Laer. l. 6. C. 1.
Hue refer apoph. de. Deliciis, Intemperantia, Voluptate, etc.
De lectionis delectu, vbi multa de Homero et aliis.
Zeno Cittieus.
DIcitur consuluisse omculum, que pacto posset vitam optime instituere? respondit Deus: Si concolor fies mortuis. Ille sentiens, se vocari ad lectionem veterum, sese ad philosophiam contulit. Laer. l. 7. C. 1.
Diogenes.
Ab Hegesia rogatus, vt ipsi libros aliquot commodato daret: non sapis, inquit, Hegesia, qui quum carieas non pictas, sed veras eligas, exercitatione neglecta, ad soriptam te conseras. Hoc dicto notauit eos qui per omnem vitam nihil aliud quam legunt philosophorum librus recte viuendi praecepta contine[?] cum virtus magis vsu discatur, quam lectione [gap: Greek word(s)] Graecis an[?]ps vox est, signisicans scribere et pingere. Itaque virtus libris expressa, quodam modo picta virtus est. Absurdum autem videtur, in caricis habere delectum, in virtute non item. Laert. li. 6.
Aresilaus.
* Homerum omnibus praeferebat, eumque amasium suum vocabat nocte semper et summo mane a liquid in
page 394, image: bs394eo legens. Pindarum autem dicebant imprimis idoneum esse ad verborum dominummque copiam comparandam, Laert. lib. 4.
Aristippus.
Cuidam iactanti se, quod esset [gap: Greek word(s)] , hoc est, multiplicis eruditionis, quasi nihil non didicisset: Quemadmodum, inquit, non hi qui plurimum edunt, excernuntque, melius valent his qui sumunt quantum opus est: ita non qui plurima, sed qui vtilia legerunt, studiosi et eruditi sunt habendi. Grauiter taxauit eos, qui tumultuaria immodicaque lectione semet ingurgitant: nec ea quae legunt traiiciunt in animum: sed tantum reponunt in memoria, quare nec doctiores euadunt, nec meliores. Laert. l. 2. C. 8.
Anonymus.
Socratis sermones doctrinaque Pausonis pictoris quidam comparabat. Pausonem enim pictorem aiunt, cum quidam iussisset sibi volutantem equum pingere, currentem pinxisse. Cumque qui tabulam illi tradiderat, indignaretur, quod contra pactum fecisset picturam, respondisse pictorem, Verte tabulam, et volutabitur equus, qui nunc currit. Ita quoque Socratem, non explicare planeque disserere: Quod si quis ea vertat, planissima promptissimaque esse. Noluit enim auditorum inuidiam sibi consiliare, atque ob eam eausam obscuras et quasi obliquas dissertationes proposuit. AElian. li. 1. de Var. hist.
Demetrius. Phalereus.
Ptolemaeum regem adhortari sulebat, vt sibi pararet libros de regno deque militari imperio gerendo tractantes, eosque diligenter euolueret: propterea quod ea de quibus amici non audent admonere reges, in libris scripta habeantur. Laer. lib. 5. cap. 5.
Agathon.
Saepe multumque suis Tragoediis antitheta intertexebat, et quum quidam, velut emendaturus, ex dramatis ipsius tolleret Quid, inquit, bone vir? Quomodo tui ipsius oblitus es, vt Agathonem ex Agathone reiicere atque delere coneris. Adeo his delecta, batur, vt ea suam Tragoediam efficere putaret. AEltanus libr. 14. de Var. histor.
Plinius maior.
Dicebat, nullum esse librum tam malum, qui non aliqua parte prodesset. Verum dixit de his, qui norunt ex quibuscunque libris, si quid inest frugiferum, excerpere. Sed sunt qui in libro quantumuis bono nihil venantur, nisi quod reprchendant. Eras. lib. 8. apoph.
Plato.
Tantum tribuebat Aristotell, vt cum ille forte fortuna non adesset in Academia, exclamarit, [gap: Greek word(s)] , id est, abest veritatis philosophus. Rursus cum alio tempo re abesset dixit, [gap: Greek word(s)] : Non venit intellectus. Innuens, se ab illo vno intelligi. Erasmus libro sexto apopht.
Alphonsus.
In oppugnatione Caietae, cum aliquando defecissent ad tormenta aenea portentosae illius amplitudinis saxa, nec aliunde habere facilius possent, quam ex villa, quae ab incolis inueterata opinione adhuc asseritur Ciceronis fuisse, vt aliunde disquirerent istiusmodi saxa, rex iussit: Ciceronis vero (cuius admiraretur in dicendo lacteam eloquentiam) villam, si saperent, inuiolatam seruarent. Malle enim tormenta et machinas amittere, quam iniuria afficere saxa tantum illius viri,
page 395, image: bs395qui tot tantosque homines ab iniuria et capitis periculo vindicasset suo pa trocinio. Panorm. libr. 1. de reb. gest. Alphonsi.
Idem.
Audiens a quibusdam Cai tanis malê literatis, M. Tullij sepulchrum extare adhuc iuxta Formias (ibi enim villa Ciceroniana insignis olim fuit, nunc autem Mola vocatur) in via Ro mana vetustis literis inscriptum: eius rei visendae percupidus, statim eum locum accessit, et senribus rubisque primo tumulum purgans, moxque legere inceptans, non M. Tullij, sed M. Vitruuij inscriptionem inuenit, qua lecta, vultum risu soluens dixisse fertur, Caietanos ex Minerua oleum quidem accepisse, sed sapientiam amisisse. Constat autem Alphonsum Ciceronianae lectionis tam studiosum fuisse: vt perraro eius taedio affici potuerit. Panor. li. 1. de rebus gestis Alphonsi.
Aeschines.
Cum AEschines iam damnatus ab Atheniensibus Rhodi exularet, recitauit coram amicis orationem suam contra Demosthenem habitam. Verum cum hanc admirarentur Rhodij, et dicerent, mirum esse, quod post tantam orationem non esset absolutus: At desineretis admirari, si audisset is quae ad haec respondit Demosthenes. Rhodij igitur cum recitatam Demosthenis orationem multo magis admirarentur, Quid, inquit AEschines, si ipsam bestiam audissetis, sua verba resonantem? Sentiens in Demosthene magnam Demosthenis partem deesse, si quae ipse scripsit, ab alio recitarentur. Philostratus in sophistis.
Bien.
Cum diceret impietatem esse malam fiduciae contubernalem, non erubuit hunc Euripidis versiculum adiicere:
[gap: Greek word(s)] id est,
Seruum facit, quaemuis feroculum virum.
Laert. lib. 4. cap. 7.
Chrysippus.
In quodam opere toties citarat versus Euripidis ex Medea, vt ibi tota fabula fuerit inspersa. Hunc librum quidam portans, et rogatus quid ferret, Chrysippi, inquit, Medeam.
Cleomenes Anaxandr. F.
Dicebat, Homerum esse poetam ciuium Lacedaemoniorum, Hesiodum vero Helotum, hoc est, seruorum: quod illic docuisset, quomodo cum hostibus confligendum sit: hic, quomodo agri colendi. Lacedaemonij enim cum bello assiduo sese exer cerent humiliores operas, artes manuarias, et agriculturae studium, seruis committebant, quos Helotas vocabant Plut. in Lacon. AElian. l. 13. de Var. hist.
Alcibiades.
Aliquando in ludum literarium ingressus, petiit a ludimagistro Homeri Iliadem, cuius lectionem plurimum admirabatur. Acludi moderator cum se nihil Homeri operum habere affirmaret, in flixit ei pugnum satis durum, dicens: Imperitus es praeceptor, et tibi similes discipulos facies. AElia. lib. 13. de Var. hist. et Plut. in apoph.
Plato.
Ad tragicum certamen paratus, audito Socrate mutans consilium poemata sua exussit, praesatus Homerico carmine.
[gap: Greek word(s)]
page 396, image: bs396
Huc ades ô Vuleane, Platoni nunc opus est te.Refert Diogenes Laer. lib. 3.
Aristotales.
Callisthenem discipulum, liberioris linguae hominem, Homerico versiculo admonere voluit:
[gap: Greek word(s)] .Id est,
Talia nate loqueus, haud multo tempere viues.Laert. lib. 5. cap. 5.
Polemo.
* Is Homerum appellabat epicum Sophoclem, et de Sophocle dicebat cum esse Homerum tragicum. Laer. libr. 4.
Anaxarchus.
Cum videret ex Alexandri vulnere quod ictu sagittae acceperat, manare sanguinem, dixit versu Homerico,
[gap: Greek word(s)] .Id est, Hic quidem sanguis est, non ille liquor, qualis diuis solet ire beatis. Admonens regem suae conditionis, qui pro Deo affectabat haberi. Quanquam hoc quidem non ab Anaxarcho, sed ab ipso Alexandro dictum tradunt. Laertius libro 8. cap. 10.
Pyrrho, de eodem.
Pyrrho Eliensis philosophus, admirari solebat illum Homeri versiculum:
[gap: Greek word(s)] .
Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum.Laert. lib. 9. cap. 11.
Isaus Sophicta.
Lacedaeraoniis periclitantibus ac de ciuitate moenibus cingenda consultantibus, Homericum carmen recitauit,
[gap: Greek word(s)] . id est,
Scutum haesit scuto, galea galea, atque viro vir.Et adiecit, Sic mihi state Lacedaemo nij. et muris cincti sumus. Philostr. in sophist.
Hippodromus Sophista.
Homerum appellare solebat vocem sophistarum,. Archilochum spiritum: quod ille suppeditet verba splendida, hic acrimoniam et vehementiam. Philost in sophistis.
Idem.
Quodam tragoediam appellante sophistarum matrem correxit dictum: Ego, inquit, dico Homerum esse patrem. Siue quod nimia sit tragicorum grandiloquentia: siue quod fons tragoediarum sit Homerus. Pulchrius autem est ex ipso haurire fonte. Philostr. in sophistis.
Idem.
Supra de laudis contemptu.
Philoxenus.
Apud Pythonem prandens, appositis oleis, cum paulo post inferretur patina piscium, percusso vasculo quod habebat oleas, Homericum hemistichium dixit, [gap: Greek word(s)] , id est, scutica incitauit vt traherent. Nam de auriga dictum est. Sensit autem Philoxenus, oleas quamprimum auferendas, alludens interim ad Graecam vocem [gap: Greek word(s)] , quae sonat olearum, et [gap: Greek word(s)] , quod sonat trahere currum, aut aliquid simile. Erasmus libre 6. apophih.
Alexander.
Praeter modum delectatus est Homero, adeo vt illum adverbum edidicetit, ac dormiens etiam ceruicali suppositum haberet. Eum aliâs summum virtutis praeconem, interdum poetam et [gap: Greek word(s)] apellare cousueuit: cuius carmina
page 397, image: bs397censebat non ad citharam, vt aliorum, sed ad tubam potius esse canenda. Addebat illud, se male Homeri Thersiten esse, quam Cherilli Achillem. Cherillus erat Alexandri poeta non satis felix, qui cum fertur ita pactus, vt pro quoquo bono versu acciperet Philippeum aurcum, pro malo colaphum. Idem cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: O fortunate, inquit, adolescens, qui tuae virtutis praeconem Homerum inneneris! Cicero in oratione pro Archia. Plut. in Alex.
Idem.
Quum nuntius quidem gaudio gestiens, porrectaque manu ad Alexandrum accurreret, rem prospere gestam narraturus: Quid mihi bone vir magni nuntiabis, nisi nunties Homerum reuixisse? Significans, omnium rerum gestarum gloriam abolendam, nisi contingeret talis praeco, qualis fuit Homerus. Plut. in apopht. Reg. imp.
Idem.
Cum ad Alexandrum Magnum scrinium delatum esset, in quo omnes fe re Darij regis opes seruatae erant, et quaereretur, in quemnam vsum desti nandum posthac esset aliis, aliud suadentibus, Alexander ait: Huic optime seruandus Homerus dabitur. Sentiens nullum esse Thesaurum illo pretiosiorem. Adeo enim Homerica lectione delectabatur Alexander, vt raro deposuerit o manu eius poesin, testante. Plut in eius vita.
Eudamidas.
Supra de Honoris contemptu.
Idem.
Si quando in colloquiis aut conuiuiis incidisset contentio de carminibus Homeri, aliis alia praeferentibus, hoc vnice probauit Alexand. Iliad. 7.
[gap: Greek word(s)] . id est,
Dux bonns atque idem validis pugnator in armis.Addebat, Homerum hoc versu virtutes Agamemnonis prodisse, Alexandri vaticinatum esse. Plut. in Alex.
Theocritus.
Supra tit. Dialectica.
Scipio Africanus.
* Socraticum Xenophonte in manibus semper habebat: cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non aeque esse graues imperatori et militi, quod ipse honos laborem imperatorum faceret leuiorem. Cie. l. 2. Tusc. quaest.
Virgilius.
* Ennij opera diligenter et saepius cuoluens, ac rogatus quid ageret, Aurum, inquit, lego ex stercore. Sabell. lib, 2. cap. 7.
Vespasianus.
Vespasianus in quendam procerae staturae, sed improbius natum torsit illud carmen Homericum.
[gap: Greek word(s)] id est,
Longam hastam quatiens diductic passibus ibat.Eras. Rot. lib. 6. apoph.
Alphonsus
Alphonsus cum inter peregrinandum forte ad cum locum, vnde Sulmo poterat despici, peruenisset: an ea Ouidij (cuius poemate mirum in modum afficiebatur) patria esset, interrogauit? quummque intellexisset natale Nasonis solum esse, vrbem salutauit, gratiasque genio loci egit, in quo tantus olim poeta genitus esset de cuius laudibus nemo satisfari possit. Ego sane, inquit, huic regioni, quae non parua regni Neapolitani nec contemnenda pars est, libenter cesse
page 398, image: bs398rim, si temporibus meis datum esset, hunc poetam vt haberem: quem mortuum pluris ipse faciam quam Aprutij dominatum. Pontanus, et ex eodem Spigelius in lib. 1. Panor. de reb. gest. Alphonsi, cap. 47.
Antimachus.
Quum conuocatis auditoribus recitaret ingens volumen quod conscripserat, et ab omnibus esset destitutus, excepto Platone: Legam, inquit, nihilominus, Plato enim mihi instar est omnium. Tullius li. de Claris oratorib. Brus. l. 2. c. 23.
Gorgias.
Cum forte fortuna legisset Platonis dialogum sui cognominis qui Gorgias inscribitur, dixisse fertur: [gap: Greek word(s)] . Vt pulchre nouit Plato iambissare, hoc est mordere. Nam is pes primum ab Archilocho, ni fallor, repertus est ad maledi cendum: vnde et nomen habet, vel a muliere petulante et baccha, vel a mittendis iaculis. Si quidem in eo dia logo proscindit sophistas, id quod nusquam non facit. Eras. lib. 8. apopht.
Theocritus.
* Ad ludimagistrum quendam male pronuntiantem accedens, rogauit, Quî fit, quod Geometriam non doceas? is cum respondisset, Quoniam ignoro. quid tum? dixit: nam legere quoque nescis? Stob. ser. 4.
Alphonsus.
Quum opera philosophica Senecae legendo euolueret, rogatus a Dauolo aulicorum praecipuo, Cur animus mortalium ita immensus atque insatiabilis foret? respondit rex: Animum hominis a Deo profectum, non prius conquiescere quam eo rediret, vnde profectus esset. Esse proculdubio animum nostrum Dei et aeternitatis capacem, propterca neque impleri, neque satiari posse iis rebus, quae fluxae et incertae essent: sed Deum ipsum veluti naturalem sedem, et suum quo dammodo perfectum bonum appete re, hoc est, solidum et perfectum bonum. Panorm. l. 1. de reb. Alphonsi.
Idem.
* Gloriabatur, quaterdecies vtrunque Testamentum cum commentariis a se perlectum. Ant. Pa. l. 1. de reb. Alph.
Hadrianus.
Hadrianum imperatorem Virgiliana lectione inde mirum in modum delectatum legimus, quod mortem suam Virgiliano carmine praedixerit.
Ostendent terru hunc tantum fata, neque vltr a
Esse sinent, etc.Dion Cassius. in vita Hadr.
Alphonsus.
Alphonsus Aragonum rex, cum arcem Neapolitanam instaurare decre uisset, Vitruuij de Architectura librum afferri ad se iussit. Verum cum sine ornatu, sineque asseribus allatus esset: Non decere, inquit, hunc potissimum librum, qui nos quomodo contegamurtam belle doceat, detectum incedere. Librum igitur egregie ad vsum parari mandauit, et omnibus semper aedificiis adbibuit. Panorm. l. 1. Idem Q. Curtij lectionem a qua in morbo mirifice fuerat recreatus, medicorum pharmacis longe praetulit.
D. Cyprianus.
* In Tertulliani lectione tam fuit assiduus, vt nullum diem absque eius lectione praetermitteret: et notario Paulo saepe diceret, Da magistrum, nempe Tertullianum. Hieron. in catal. viror. illustr.
De legatione et legatis.
Agis Archidami F.
CVm ad Philippum regem legatus mitteretur, solus regem sine
page 399, image: bs399comitatu accessit. Verum cum rex admiraretur: Veni, inquit, vnus ad vnum, Quo dicterio taxauit superua cancum legatorum aliorum sumptum, quo aeraria plerumque exhauriuntur, quum Reipublicae negotia per vnicum saepenumero expediri possint. Plut. in Lacon. apoph.
Anonymi.
Lacedaemones vnum legatum ad Demetrium regem miserant. Stomachante autem tyranno, ac vociferante, Vnum ne Lacedaemonij legatum ad me? Satis, inquit legatus, vnus ad vnum. Plu.
Anonymi.
* Lacones olim quum ad Lygdamum tyrannum issent legati, atque ille congressus saepius differret, dicens se molliter habere. Dic, inquiunt legati, per deos non venisse nos cum illo colluctaturos, sed collocuturos, Plut.
Polycratidas.
Infra apopht. de Patria fortiter propugnanda.
Hyperides.
Legatus ab Atheniensib. ad Rhodios fuit. Eo cum adessent ab Antipatro legati, qui Antipatrum vt benignum celebrarent, occurrens eis, Noui (inquit) benignum esse: verum nos ne benignum quidem quaerimus dominum. Plut.
Gobrias.
Darius rex ingressus in Scythiam, inopia laborabat. Scythae autem legatos ad eum miserunt cum muneribus: aue videlicet, mure, rana, et quinque sagittis. Darius pro mure terram, pro rana aquas, pro aue equos, prosagitta tradere seipsos interpretatus est, Gobrias autem hoc dicere dona coniectabat. O Persae, nisi vt aues aduoletis, aut vt mures subeatis terram, aut vt ranae insiliatis in paludes, non remeabitis, his sagittis confecti. Brus. lib. 3. cap. 30.
M. Cato.
Quum tres essent de signati, qui legati prosiciscerentur in Bithyniam: quorum vnus podagra teneretur, alter caput haberet vulnerib, confossum, tertius vecordia laborare viderotur: Cato ridens dixit, Pop Rom. legationem nec pedes habere, nec caput, nec cor. Plut.
Megacles.
* Messanae, quae in Sicilia, est, is ciuis fortissimus Agathocli tyranno cam inuadere conanti modis omnib. aduer sabatur. Ideo tyrannus Messanam oppugnare parauit, missoque Praecone, Megaclem a ciuibus exposcebat, Megacles vltro se ad tradendum tyranno obtulit, si legatus mitteretur. Decernentibus haec Messenus, accedens ille ad Agathoclem, Ego vero inquit, et legatus ciuitatis nomine venio, et moriturus. Sed ante de legatione audias. Consilio conuocato, addidit Megacles, Si ad excidendas Syracusas expeditionem Messenij suscepissent, vtrum pro Syracusiis, an pro Messeniis omnia faceres? Subridens Agathocles, relicto bello Megaclem incolumem domum remisit, amicitiamque iniit cum Messeniis. Polyaenus lib. 5.
Popillius.
* A Senatu literas Antiocho attulit, quae eum iubebant exercitum ex AEgypto abducere, neque regnum pupillorum Ptolemaei vita defuncti vsurpare. Accedens. eminusq. ab Antiocho comiter salutatus, non reddita salute epistolam tradidit, qua lecta cum deliberatione habita responsurum se rex diceret, bacillo Popillius orbem circa eum descripsit, inquiens, Hic ergo stans delibera et responde, Omnibus magnanimitate legati perclusis, cum Antiochus se ex Romanorum sententia acturum profiteretur,
page 400, image: bs400it a demum regem salutauit, amplexunsque est, Pupillius. Plutarch. in apoph.
De legibus.
Diogenes.
DIecbat, nec legem esse sine ciuitate, nec ciuitatem sine lege. Laer. l. 6.
Archytas Pythagoreus.
* In legibus sanciendis dicebat ea primum sancienda esse quae deos, genios et parentes spectant, et in summa quae honesta egregiaque sunt. Secundo loco, vtilia. Decere autem in animis ciuium potius quam in scriniis et tabulis conditas esse leges. Stobaeus ser. 41.
Idem.
* Leges regionum et locorum rationem habere debere dicebat. Quum, nec omne solum ferat omnia, nec omnium hominum animi earundem virtutum capaces sint. Stob. ser. eod.
Zaleucus.
* Is inter laudabiles leges Locrensibus hanc tulerat, si quis voluerit leges sancitas mouere, aut nouem statuere, is collo in laqueum immisso de lege verba faciat. Et si per suffragia videtur legem veterem esse tollendam aut eam quae noua infertur bonam esse indemnis maneat: contra si prior lex melius habere videatur, aut quae noua proponitur iniusta sit, is qui mouet infertve legem, laqueo attracto moriatur. Stob. serm. 42
Antisthenes.
Negabat sapientem viuere iuxta leges, sed iuxta normam virtutis. Sentiens, non ideo quid vitari a iusto quod hoc agere legibus interdictum sit: sed quod ipsa hominis ratio hoc dissuadeat, quae docet hominem, hoc esse honestum, illud turpe. Nec leges omnia praescribunt: at virtutis regula docet vbique, quid sit honestum, quid turpe. Idem.
Plato.
* Dicebat necesse esse leges hominibus ponere, vt secundum eas viuant, alioquin nihil a feris discreparent. Huiusque rei causam esse quod nullius hominis ingenium ita natura institutum est, vt quae ad publicum humanae vitae bonum conserunt, sufficienter cognoscat: et si cognouit, vt optimum id quo nouit semper agere possit ac velit. lib. 4. de legib.
Demades.
* Necessitatem dicebat esse seruo rum legem: legem vero liberorum esse necessitatem. Anto. et Maxim. ser. de lege.
De legum authoritate et obseruatione.
Heraclitus.
DIcebat, ciues non minus oportere pugnare pro legibus, quam pro moenibus. Quod absque legibus nullo pacto possit esse ciuitas incolumis, absque legibus possit. Laer. lib. 9. cap. 1.
Solon.
Percontatus, quo pacto salua posset esse respublica? respondit: Si ciues quidem magistratui obediant, magistratus autem legibus. Seusit vir sapientissimus, eam ciuitatem conseruari nequaquam posse, vbi ex vtraq. parte legum sit neglectus. Stob. ser. 41. Anto. in Melissa, part. 1. ser. 67. et Max. ser. 50.
page 401, image: bs401Cleobulus.
Bene compositam rempub. putabat, vbi magistratus magis infamiam quam leges metuunt. Stob. serm. 41.
Bias.
Eam Rempublicam saluam fore existimabat, in qua leg es perinde ac tyrannum omnes metuant. Idem.
Idem.
Damnaturus quempiam ad mortem, lachrymatus est. Et cum dixisset quidam, Quid est quod fles, cum penes te sit, vel absoluere, vel condemnare hominem? respondit, Quia necessarium est, naturae quidem condolere, legi autem suffragari. Stob. ser. 43. Maximus ser. 6.
Chilon.
Eam ciuitatem saluam iudicabat, in qua maxime leges, Rhetores vero nequaquam obseruarentur. Stob. ser. 41.
Idem.
Monuit, ebtemperandum esse legibus. Hoc ad principes praecipue pertinet, qui se credunt non teneri legibus, Nec aliunde magis florent Respublicae, quam fi legem vigeat authoritas. Nec ibi tyrannis oriri potest: vbi ex arbitrio priscarum legum geruntur omnia. Laer. lib. 1. cap. 4.
Putacus.
Croeso percontanti, Quod esset maximum imperium? inquit, [gap: Greek word(s)] , id est, varij ligni. leges innuens. Nam olim in tabulis ligneis leges inscribebantur. Porro vbi summa est legum authoritas, ibi est minimum tyrannidis. Laert. lib. 1. cap. 5.
Themistocles.
Cum ei praetori hominem non vsque adeo bonam causam habentem Simonides summopere commendaret eius fauorem petens: Themistocles respondit: Nec Simonidem poetam fore bonum, nisi mensuram certam in carmine obseruaret, neque se bonum praetorem, si ob fauorem aut gratiam amici a legibus vel tantillum declinaret Plut.
Demosthenes
Ciuitatis animam esse leges dicebat. Vt enim corpus anima carens cadit, sic ciuitas nullis administrata legibus euertitur. Max ser. 68. et Stob.
Socrates.
Interrogatus, Quae ciuitas optime administraretur? Quae, inquit, ex lege viuit, et iniustos punit. Maxim, serm 68.
Epicurus.
* Leges sapientum causâ positas esse dicebat: non vt iniuriis abstineant, sed ne eis afficiantur. Stob. serm. 41.
Plato.
Rogatus a Cyrenensibus, vt ipsis leges scriberet, ac reipub. statu componeret, recusauit dicens: Perdifficile esse condere leges tam felicibus. Indicans, non facile obedire legibus eos, qui nimium se felices esse putarent. Laert. lib. 3.
Arcesilaus.
Dicere solitus est, quemadmodum vbi multi essent medici, ibi multi sunt morbi: ita vbi permultae leges essent, ibi plurimum esse vitiorum. Laert. lib. 4. cap. 6. Max. ser. 58.
Cleon.
* Multo meliorem dicebat esse statum ciuitatis, quae licet deterioribus: firmis tamen legibus vtitur: quam illius, quae bonis quidem: sed irritis. Thucyd. lib. 3.
Aristides.
Cum quendam rerum egisset, et iudices, post eius accusatione reum
page 402, image: bs402audire nollent, sed protinus ad suffragia, quibus eum damnarent, properarent: Aristides supplex pro reo intercessit apud iudices, vt eum iuxta legum praescripta diligenter audirent. Tanta erat in, viro legum authoritas et obseruatio. Plutarchus in apoph.
Lycurgus.
Inter leges quas Lycurgus Rhetor tulisse fertur: haec erat vna: Ne qua mulier maritata proficisceretur Eleusinem. Id statuit, veritus, ne a diuitibus dato pretio corrumperentur, addita est poena, drachmarum sex millia. Et legi cum vxor Lycurgi non obtemperasset, sycophantis, qui deprehenderant ac detulerant, dedit talentum, Ea res quum illi postridie vitio daretur apud populum: Atqui ego, inquit, dare conspectus sum, non accipere. Quidam ferunt leges ad quaestum. Hanc notam a se depulit, qui nec in vxoris gratiam voluit abrogare legem, sed mulctam de suo dependit, Eras. lib. 8 apoph.
Alcamenes.
Alcamenem Telecri filium quum quidam interrogasset, cur seniores apud Lacedaemonios plures dies sumerent ad cognoscendum in causis capitalibus: et si quis fuerit absolutus, nihilominus sit legi obnoxius? Ideo, ait, tam diu de rebus iis consultant, vt si in capitis discrimine errassent, emendent, ne de legum authoritate quid decederetur. Plutarchus in Lacon.
Idem.
Eundem cum quidam interrogasset, quam ob rem munera a Messeniis oblata ita recusasset: Quoniam si recepissem, inquit, cum legibus pacem habere non poteram, O mentem rege dignam, quae magno obuioque lucro legum authoritatem anteposuit! Improbat eos qui clamitant, quod principi placuir, legis vigorem habere: et principem dare quidem leges, at non teneri legibus. Plut.
Acrotatus.
Cum parentes eum rogarent, vt in re parum honesta ipsis obtemperaret, respondit, Donec essem apud vos, nullum omnino tenebam iustitiae et aequitatis scientiam: verum vbi me patriae dedistis, legibusq subiecistis, conabor his magis obtemperare, quam vobis. Quo dicto innuere voluit, quam plurimum quidem filios debere parentibus suis: verum ita tamen, ne leges saluberrime latas transgrediamur. Plut. in Lacon. apoph.
Demaratus.
Cuidam percontanti cur exularet Sparta cum esset rex? Quoniam, inquit, leges sunt in ea potentiores. significans, regem apud Lacedaemonios esse principem ciuitatis, at non legum dominum, sed his non minus obnoxium regem quam ciues. hoc ipsum laudabat in suae gentis institutis, per quod cogebatut exulare. Dedit interim insigne moderationis specimen, aequo animo ferens exilium, authoritate legum indictum, nec de patria male loquens, nec do legum iniquitate querens. Idem.
Pausanias Plistonactis F.
Cuidam roganti, Quam ob rem apud Spartanos nefas esset, vllam priscarum nouare legum? Quoniam, inquit, legibus conuenit authoritas in homines, non hominibus in leges. Plut. in Lacon.
Archidamus Zeuxidami F.
Roganti, quinam essent Spartanae
page 403, image: bs403ciuitatis praefecti? Leges, inquit, ac legitimi magistratus. Grauiter censuit, in repupl. Bene instituta sup remam authoritatem esse legibus deferendam, nec vlli magistratui fas esse quicquam contra leges publicas tentare. Plut.
Charilaus.
Infra tit. de lingua, garrulitate et loquacitate nimia.
Agesilaus.
In pugna Leuctrica, quum Lacedaemoniorum multi fugissent, iique legibus poenas dare deberent. Ephori reputantes, ciuitatem viris desertam, egere militibus, cupiebant eam ignominiam militibus remittere, simulque seruare leges. Deligunt igitur Agesilaum nouarum legum conditorem. Is prodiens in suggestum: Ego, inquit, alias leges haudquaquam laturus sum, neque enim his quas habetis, aut additurus sum aliquid, aut detracturus, neque quicquam omnium mutaturus. Sed mihi rectum videtur, vt leges quas habetis, a die crastino robur habeant, et authoritatem. Eo commento vir solers sinul et praesenti ciuitatis necessitati consuluit, et periculosum mutandarum legum exemplum, exclusit a Republica, vno tantum die legibus abrogatis. Plutarc. in Lacon. apoph.
Idem.
Quum haberet apud se Xenophon tem illum sapientem, eumque plurimi faceret, iussit vt filios suos arcesseret Lacedaemonem, docendos artem omnium pulcherrimam, videlicet imperare, et parere imperio. A thenis florebat omnium liberalium disciplinarum genus: sed hanc caeteris omnibus praestantiorem, existimabat nusquam melius disci, quam apud Lacedaemonios, vbi non verbis disputabatur de bene administranda respubl. sed ciuium moribus honestissimae rei exemplum exprimebatur. Simul indicans, eos non esse gerendo magistratui idonos, qui legibus ac magistratui nescirent obsequi. Proinde rogatus abs quopiam, quam ob rem Spartanorum respubli ca prae caeteris, secundis rebus floreret? Quoniam, inquit, plus caeteris in hoc sese exercent, vt pariter et imperare et parere sciant, Quae duae res a ciuibus excludunt seditiones, et tuentur concordiam. Idem.
Idem.
Cum in causa quadam sederet iudex, et is quidem qui accusabat recte dixisset, patronus contra male subinde tamen repeteret inter dicendum, Agesilae, decet regem opitulari legibus: perinde quasi bonam haberet causam, et ab ipso starent leges: hominis improbitatem interpellans Agesilaus. Si quis, inquit, tibi domum perfoderit, aut vestem abstulerit, num expectaturus esses, vt architectus, aut qui vestem contexuit, tibi sit auxilio futurus? Subindicabat, regem esse veluti legum architectum: nec conuenire vt opitule tur ci, qui contra leges aliquid admiserit. Plut. in Lacon. apoph.
Idem.
Sciscitante quodam ab Agesilao Lacedaemoniorum rege, qui Spartae attulissent Lycurgi leges? Voluptatum, inquit, contemptum. Videlicet indicans, eam demum Rempubli cam esse saluam, in qua leges sub optimo principe omnes voluptates arcent. Plut. in apoph. Lacon. Erasm. li. 1. apoph.
Idem.
Quum diphridas Agesila o e patria
page 404, image: bs404nuntium attulisset, vt omissis quae tum agebat, protinus in Boeotiam irrumperet: quam destinarat hoc ipsum postea maiore aggredi apparatu, tamen magistratibus obtemperans, accersitis ad se viginti millibus eorum qui apud Corinthum militabant, inuasit Boeotiam ac iuxta Coronam congressus cum Thebanis. Atheniensibus Argiuis et Corinthiis ambas acies superauit, licet ipse multis acceptis vulueribus, corpore esset grauiter affectus. Quae pugna quum esset inter res ab illo gestas omnium maximas, quemadmodum scripsit Xenophon, tamen domum reuersus, nihil de pristino victu vitaeque modestia mutauit, ob tantos rerum successus, totque victorias. Multo dignior erat triumpho victoria, qua vir ille primum suis consiliis anteposuit legum authoritatem, deinde tot egregiis facinoribus nihilo factus est inso lentior. Plutar. in. Lacon. apoph.
Idem.
Quum maximam Asiae partem armis sibi subegisset, constituerat ad ipsum regem Persarum proficisci, vt cum compesceret, qui sic erat quietus a bello, vt interim Graecorum duces pecunia corrumperer. Caeterum reuocatus domum ab Ephoris, ob Spartam Graecorum obsidione cinctam (nam id rex Persarum pecuniis missis effecerat) paruit, dicens: Bonum Imperatorem, legum imperatis parere oportere, citraque cunctationem soluit ex Asia, magno sui desiderio relicto Graecis Asiaticis. Offerebatur rei bene gerendae occasio, inuitabat illum Graecorum affectus, vt instituta perageret: sed rex a tyrannide alienissimus, legum authoritatem existimabat omnibus anteponendam. Idem.
Cyrus.
Interrogatus, quosnam putaret esse iniustos? Lege, inquit, non vtentes. Max. ser. 58.
Antiochus tertius.
Scripserat ciuitatibus, vt si quid per literas iuberet fieri, quod aduersaretur legibus, ne curarent, perinade, quasi ipso nescio scriptum esset. Interdum enim principes, dum metuunt quosdam offendere, scribunt quae fieri nollent. Quicquid autem pugnat cum legibus, hoc velut insciente principe scriptum esse putandum est: quippe legum defensores, non oppugnatores esse debent principes. Eras. lib. 5. apoph. ex Plut.
M. Cato.
Ad tribunum plebis, qui veneficij infamia laborabat, inique ferentem legem: Adolescens, inquit Cato, non dum scio vtrum haurire quod temperas, an approbare quod scribis? deterius sit. Erasm. lib. 5 apoph.
Sulp. Gallus.
Infra de Zelotypia, et de Scueritate.
Augustus Caesar.
Legem tulerat de adulteris, quomodo iudicandi essent de hoc crimine delati, et quomodo puniendi conuicti. Paulo post irae impatientia irruit in adolescentem delatum, quocum Iulia Augusti filia commercium habuisset, eumque manibus verbernuit. At quum adolescens exclamasset, Legem tulisti, ô Caesar: ad eo facti poenituit Caesarem, vt eo die recusaret coenam capere. Crimen per se graue erat, tum admissum in Caesaris filiam. Quis princeps ibi dolori suo temperaret? Aut quis ibi legum iudiciorumque moras expectaret? At tantus princeps sibi adeo
page 405, image: bs405displicuit, vt a seipso poenas sumeret quod legi, quam aliis prodiderat, non per omnia paruisset. Plutarchus in apoph.
Epictetus.
* Multa extant ab eo de legibus scite dicta. Inter haec, legis scopus est bene mereri de vita hominum: non potest autem cuius benefica esse cum ei beneficiorum accipere libuerit: solis enim obedientibus suam virtutem declarat. AEgri seruator est medicus: iniuriam passi, lex. Leges veristimae sunt, quae iustissimae legi, et principi et sapientiori cedere decorum est. Anton. et Max. serm. de lege.
Throphrastus.
* Dicebat bonos non multis egere legibus non enim res ipsae legum causâ, sed leges rerum causâ, ponuntur. Eod. serm.
Alphonsus.
Improbe agei e principes dicebat, qui aliis honeste decoreque viuendi legem praescriberent, ipsi vero nihilo temperantiores sese praeberent. Innuit autem non satis esse promulgare leges, etiam saluberrimas, nisi sint qui promulgatas defendant, et vitae etiam innocentia caeteris praecedant. Panormitanas libr. 5. de rebus gestis Alphonsi.
Vitoldus Lit. dux.
Vitoldus Lituaniae dux (qui adeo differentem, moribus et habitu a suis popularibus sese praebuit, vt illos tonderi edicto iusserit, sibi tanquam maiestatis insigne barbam intonsam retinuerit, at quum id non succederet, caput ipse, genasque rasit: capitalem p[?]am in eos comminatus, qui suo exemplo barbam aut comam deponerent) dicere solebat Plebem legi, legem autem principi subiectam esse oportere. Tyrannica sa ne vox. Magistratus enim quum legum custos sit, primum imperatis parere decet, vt subditi habeant exemplum, quod honeste intueantur, et ad legum obseruationem incitentur. AEneas Syl libro 4. Comment in res gestas Alphonsi.
Ludonicus XII. Gall. rex.
* Subpraefectum Aurelianensem, quo familiariter erat vsus, saepeque iniustitiae reum liberarat, quum in eo essent omnia ad perniciem profligata damnari passus est: id adiiciens. Contendi priuatus pro amico: Regnum autem adeptus, leges mihi tuendae, sunt. Annal. Franciae.
De legum neglectu.
Aristoteles.
Crebro taxabar Athenienses, quod cum duasres, frumenta ac leges inuenissent, frumentis vterentur, legibus nequaquam. Alludens ad Triptolemum Atheniensem, cuius ministerio Ceres vsa est in serendis legibus ac tritico. Laert. lib. 5. cap. 1.
Anacharsis.
Anacharsidi illud tribuitur multo vulgatissimum, quod etiam et Soloni, leges aranearum telis esse similes, in quibus infirmiora animalia haererent, valentiora perrumperent. Ita leges humiles ac tenues constringunt, a potentibus impune violantur. Valerius lib. 7. cap. 2. Laert. lib. 1. cap. 3.
Agis.
Quum e senioribus quidam, videns priscas leges et instituta vetera aboleri et alia praua succedere, atque ob id res Spartanorum inuerti, et conteri; id, inquam, cum apud Agidem
page 406, image: bs406iam senem deploraret, ioco respondit, Si fit, inquit, quod narras, recto ordine res procedunt. Siquidem ego puer a patre audiui quod iam tum illis temporibus res inuerterentur. Itaque si rursus inuertuntur, redierunt in locum pristinum. Hoc quidem ille ludens, caeterum serio dicebat, se puer um hoc quoque accepisse a patre, nihil esse mirum si praesentibus succedant deteriora: sed mirandum, si succedant meliora, aut similia. Notauit peculiarem senibus que relam, de rebus in deterius prolapsis, simulque rerum humanarum, hanc esse naturam, vt vsque in peius degenerent.
Demonax.
Iurisperito dixit, leges prorsus videri inutiles, vt quibus boni non egerent, mali nihilo fierent meliores, Erasm. lib. 8. apoph.
Zaleucus.
Vt et Anacharsis et Solon dicebant, leges aranearum telis similes esse, nam si musca et culex inciderit, retinetur: si vero vespa, aut apis, disrupta tela auolant Stob. ser. 431. De potentibus in ciuitate. Antonius part. 1. ser. 67. Plut. in Solone.
M. Cato.
Saepenumero magistratus admone re solebat, vt sumerent poenas de his qui in leges aliquid peccarent. Plut. in apoph.
Vide apoph. de Poena neglecta.
De legum renouatione et abrogatione.
Lycurgus.
CVidam percontanti, quam ob causam non vteretur legibus scriptis? Quoniam, inquit, eruditi qui sunt, recteque educati probant quid pro ratione temporis expediat. Significans, scripturam non mutari cum pro varietate occasionum vir probus et sapiens saepenumero cogatur mutare consilium. Ea res nominatim praescribi non potest. Satis est ciues honeste fuisse institutos. hi sua sponte videbunt quid pro tempore facto sit opus. Plutarc. in Lacon.
Delepide dictis.
Socrates.
CVm Xantippen diu rixantem tulisset in aedibus, ac tandem fessus consedisset ante fores, illa magis irritata quiete viri, de fenestra perfudit eum lotio, ridentibus qui praeteribant, et ipse Socrates arridebat, dicens: Facile diuinabam, post tantum tonitru sequuturam pluutam. Laer. in eius vita.
Diogenes.
Cum diutissime legens tandem eo venisset, vt videret chartam vacuam: Bono, inquit, animo estote viri, terram video. Alludens ad longa nauigatione fessos, qui recreantur animo, si por tus procul appareat. Laert. libr. 6. cap. 2.
Idem.
Cum in dolio suo, sicco mucidoque pane vescens solus, alios laetitia perstrepentes audiret (erat enim dies festus) taediosus factus, diu secum de relinquendo vitae instituto cogitauit. Sed cum tandem mures videret abre pentes, panis micas edere: Quid tibi displices, inquit, ô Diogenes? sat magnificus es: ecce enim parasitos alis. Idem.
Aristippus.
Ei cum a Dionysio tres puellae oblatae essent, vt optionem eligendi, quam vellet, haberet, omnes domum
page 407, image: bs407duxit, dicens: ne Paridi quidem fuisse tutum, vnam caeteris praeferre. Laer. lib. 2. cap. 8.
Idem.
Cuidam qui proposuerat aenigma, vt solucret: Quid ô stolide, inquit, vis soluam, quod nobis etiam ligatum exhibet negotium? Idem.
Idem.
Cuidam interroganti, Num tu es vbique? ridens: Naulum, inquit, non perdo, si sum vbique. Elusit autem Aristippus sophisticam quaestionem, an idem corpus possit esse in multis locis: dum respondit, non esse periculum ne perdat naulum. Perdit enim naulum, qui dato pretio non peruehitur eo quo cupiebat. Idem.
Idem.
Concubinae dicenti, Sum ex te grauida, respondit: Istuc nihilo magis magis scire possis, quam per densissimas spinas ambulans dicere, haec me spina pupugit. Idem.
Anonymus.
Lacon quidam cum duras amyda las duplo vendi conspiceret: Suntne hic, inquit, rari lapides? Quasi nihil interesset inter silicem et duram amygdalam. Plut. in Lacon. apoph.
Alius.
Alius quidam Lacon, cum se voto obstrinxisset, quod se de Leucare praecipitem daret: conscendit in montem; et conspecta altitudine, sese auertit. Id cum illi probro obiiceretur: Non putaram, inquit, illi voto maiore voto opus esse. Idem.
Pausanias Cleombroti F.
Cum post victoriama Medis apud Plateas reportatam praecepisset suis, vt apponerent coenam Persicam, quam sibi barbari prius apparauerant: ea cum esset sumptuosissima: Lurco, inquit, eras ô Persa, qui cum tantas haberes delicias, ad nostram veneris mazam. Erat autem maza, panis genus contemptum, ac vulgare. Plut. in Lacon.
Leotychidas.
Cum portae illi proximae clauem draco circunuolutus esset complexus, idque augures affirmarent esse porten tum: Mihi, inquit, nequaquam videtur: sed si clauis fuisset complexa draconem, portentum erat. Lepide hominum superstitionem irrisit, qui saepenumero terrentur his quae casu aut forte fortuna eueniunt. Plut. in Lacon. apoph.
Agathocles.
Ithacenses cum nautas apud Agathoclem accusassent, quod ad insulam appellentes, pecora quaedam abegissent: Agathocles, Vester, inquit, rex cum venisset ad nos, non tantum pecudibus abreptis, verum ipso etiam pastore exoculato recessit. Alludens ad fabulam Homericam de Vlysse, qui Polyphemum Cyclopem excaecault. Plut. in apoph.
Augustus Caes.
Cum ab eo Pacinnius Taurus munus peteret, diceretque populari rumore sparsum, pecuniam haud paruam ipsi a Caesare datam: Sed tu, inquit, noli id credere. Lepide significans, se nequaquam id daturum, quod aperte petere non auderet. Suetonius in eius vita.
Idem.
Supra de Ambigne, facete et iocose dictis.
Vispasianus.
Infra, tit. de Curiositate.
Ludouicus xij. Gall. rex.
* Extant eius lepide dicta collecta et edita libro peculiari ex annal Franciae descripto. Haec autem quod grauia et memoranda esse videantur, ad peculiares suos locos retulimus, vt ex indice constat.
Vide apoph. De Ambigue, argute, facete et iocose dictis.
page 408, image: bs408
[gap: body text of the Apophthegmata; Parabolarum siue similitudinum quae [...] olim ab Erasmo Roterodamo collectas, postea per Conradum Lycosthenem ad suas classes iuxta alphabeti ordinem reuocatae sunt]