Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
TRIENNIVM ferme nunc agitur, VIRI Nobilissimi, Amplissimique Patronivsque quaque observandissimi, ex quo suggerente Genio non semel mihi in mentem venit praecipuas cum Heroum Christianorum,
Cuius quidem rei nuper periculum primo feci in Imperatoribus Romanis, quorum singulorum natales et memorabilia praecipua
Iam vero in Poetis adornandis idem mihi fuit animus, vt iuxta singula Tetrasticha singulorum velut vitae stylo---tenus, et quidem succincte, eodem ceu intuitu legi et videri queant. Quorum celebriorum, ab antiquissimis etiam Thracibus telam inchoando, cum vnam atque alteram particulam typis euulgaresit animus, adsit occasio, paucis etiam, vel tribus saltem verbis, ad vos praefandum esse duxi. Ecqua enim materia vobis, Viri Illustres, magis, quam isthaec de viris Illustribus conueniret, magis arrideret, displiceret minus?
Tibi vero inprimis, Vir Magnificentissime, IOHANNES-MARTINE BAVERE, qui laude, gloria, singulari inprimis benemerendi studio nihil prius, nihil antiquius habes, ecquid futurum sit accommodatius, ignoro planissime? Vtenim reliqua T. M. ornamenta amplissima, quibus ab ipso Augusto Roman. Imperatore, caeterisque Illustrissimis S. R. Imperij Septemuiris, et Principibus, etc. ad inuidiam vsque imo (vt verius edisseram) supra inuidiam abundantissime cumulatus es, religiose transcendam, ecce!
Tibi quoque, Nobilissime DN. IOHANNES LVCA, tibi, inquam, qui omni similiter conatu, omni opera, non sine immortali laude, ad immortalem nominis tuigloriam vnice contendis, ecquid gratius, ecquid conuenientius accidere posse aibitrer? Perspecta est illa tua, necdum laudata satis, eximia virtus (cuius praecipuae comites, Eruditio, atque Humanitas) non tantum doctis hincinde
Quod superest, accipite Viri Nobilissimi, Amplissimique, isthoc, quicquid est, chartarum, singularis meae erga vos reuerentiae testimonium, aequo, vt soletis, animo, atque in elegantissimas vestras illas laudes et a me, et ab aliis posthac meliora, maioraque expectate. IEHOVA Opt. Max.
Qui
Nobiliss. VV. Amplitud.
ex merito studiose veneratur
I. P. Lotichius. D.
Perscript. Hadamariae in Illustr. aula
F. d. S. Apostol. Matthiae Anno M. DC. XXV.
Marpurgi Hessorum
Rodolphus Goclenius, senior, ingressus LXXVIII. annum aetatis
Ianus Gruterus, IC. et Bibliothecarius Archipalatinus, F. Heydelbergae An. M. DC. XX. Mense Iunio.
Amicitiae igitur f.
Francofurti ad Moenum Anno M. DC. XXV. postrid. Id. Mart.
I. P. Lotichius D.
LINVS creditur Apollinis, et Vraniae fuisse filius (iuxta alios Apollinis, et Terpsichores, vel, vt quidam maluerunt, Vraniae, et Mercurij) Musaelyricae peritissimus, in qua discipulos habuit Orpheum, Thamyram, et Herculem. Verum ab Hercule
vid. Natal. Com. loc. cit. Rauis. in epith. et Carionem lib. 2. Chronicor.
ORpheus Apollinis, et Calliopes fuit filius, Musaelyricae Princeps, et ad admira culum callentissimus, adeo vt inferos, superosque cantu suo ad stuporem pertraxerit, arboresitem incredibili lyrae
THAMYRAS, aliis THAMYRIS, Philammonis et Arsiae filius, vel potius Agriopae Nymphae, secundum quosdam genere Threjicius esse creditur. Eius carmen ita sonorum atque concinnum fuit, vt ab ipsis Musis compositum videretur. Sed quoniam cum praestantia ingeniorum semper fere coniuncta est superbia, arrogantia, et pene temeritas, et caeterorum in eo genere praestantium contemptus, ausus est THAMYRAS vel Musas ipsas, per quas ipse caeteros antecelluit, contemnere, vel in certamen cantus prouocare. Cum igitur, autore Myrnelao Asclepiade, in terra Messenia esset, atque ex Oechalia ciuitate Dorium versus proficisceretur, Musas, quas antea prouocarat, obuias habuisse fertur, cum quibus pactus est, si vicisset, se cum omnibus posthac congressurum, sin victus esset, illarum arbitrio poenas subiturum. A Musis ergo victus statim oculis captus, et
--- ---
Caeterum non defuerunt, qui Orpheum, et Thamyram Magos Aegyptios fuisse arbitrati sunt, vt ait Pausanias. vid. Natal. Mythol. lib. 6. et 7.
ARION, patria Methymnaeus, quibus ortus sit parentibus, non constat; qui quidem creduntur facile fuisse obscurissimi, siquidem solus fortunae euentus, et ars recte pulsandae citharae ARIONEM illustrarint. Quidam tamen eum Neptuni filium ex Oncaea Nympha satum arbitrati sunt. Alij ex Autoloe, etc. Floruit autem ARION, quo tempore Periander Corinthi imperauit, autore Herodoto in Clio, qui de historia illa ARIONIS notissima porro ita habet: ARION apud Periand. um Tyrannum diu fuit, ac postea in Italiam et Siciliam nauigare desiderauit, vbi cum ingentem vim pecuniarum ob artis suae praestantiam meruisset, tum rursus optauit Corinthum reuerti. Ergo cum Tarenti esset, nullis nautis se suaque committere, quam Corinthiis maluit.
Caeterum ARION eximius omnino fuit citharaedus, ac poeta nobilis dithyrambicus, nemini mortalium secundus eo tempore in arte pulsandae citharae, ac neque Philoxeno quidem Cytherio, cuius nomen ob hanc ipsam artem, tum erat celeberrimum. vid. Natal. Mythol. lib. 8. c. 14.
AMPHION et ZETHVS fratres, creduntur louis et Antiopes fuisse filii. Feruntur igitur, antequam Thebae conderentur, exiguum Thespiensem pagum Etesim vocatum habitasse, autore Strabone lib. 9. Verum cum vterque suspectas haberet vires Phlegiarum hostium per id tempus (iuxta Pherecidem) Thebas muris, ac turribus munierunt, vt essent tutiores ab hostium incursibus. Id quod confirmat Homerus Odyss. lib.
MVSAEVS Eumolpi filius primus omnium Athenis Deorum genealogiam versibus tradidit. Scripsit amores Herus et Leandri versibus hexametris. Recensentur ab autoribus insuper tres alii Musaei, Musaeus Scil. Eleusinius, Musaeus Thebanus, et Musaeus Ephesius, omnes Poetae. vid. Rauis. theatr. lib. 4. c. 27. Floruit, iuxta autores, Anno Mundi 2698. ante Chr. nat. 1364.
HOMERVS Poetarum maximus, floruit Olymp. XXIII. Annis post captam Troiam CCCCC. post Romam conditam LXVIII. Patria fuit Maeon. Natus est ex adulterio matris Critheidis virginis Cumanae apud fluuium Melem, vnde ab initio vocatus est Melesigenes. Puer literis imbutus est ab Aristeo Procomesio, seu Fannio Grammatico. Grammaticae praecepta primus dedit, cum antea quisque sermone scriberet, simul et loqueretur vernaculo. Aetate paulo prouectior, cum flagraret desiderio visendarum regionum, ductus est per diuersa orbis loca a mercatore quodam Menthes appellato, a quo tamen relictus est apud Ithacam propter morbum
HESIODVS DIO patre, et Pycimede matre natus Olymp. 1. LX. annis ante Romam conditam floruisse quibusdam dicitur. Patria illi Cuma, Aeoliarum vrbium vna. Inde autem aere oppressus pater Dium migrasse fertur, Ascramque Boeotiae vicum petiisse, a quo Ascraeus deinde Hesiodus dictus. Attigit grandem senectam, vnde prouerbium: Hesiodia
AESCHYLVS fuit Atheniensis Tragaediographus, qui primus grauitate personarum et coloris distinctione vsus est. Eius aetate Tragoedi faciem quibusdam fecibus illinebant. Primus in lucem
PINDARVS, genere Thebanus, Scopelini filius, iuxta vero quosdam Daiphanti, quod et verius esse creditur. Nam Scopelini filius obscurior est, et antiquior PINDARO. Sunt etiam, qui Pagonidae filium eum esse scripserunt. Discipulus fuit Myrtidis mulieris, natus circa Olymp. LXV. Tempore expeditionis Xerxis annum egit XL. Secundum vero Eusebium floruit Olymp. LXXVI. tempore AESCHYLI poetae, cum quo versatus est, et mortuus deinceps, cum res Persicae florerent. Fraterei fuit nomine Erotio; Filius Diaphantus; Filiae a. Eumetis, et Protomache. Diem ex voto obiisse fertur, et quidem ita:
ALCAEVS Atheniensis, vel Lesbius, in Musicis, et arte modulandorum carminum peritissimus fuit. P[?]ttacum non modo multis Comitiis insectarus est, sed et Myrsilum, et Megalagyrum, et Cleanthidem, aliosque nonnullos, qui in patria tyrannidem per impotentiam exercebant. Graeci STASIOTICA ALCAEI quaedam opera vocant, quae Latini seditiosa dicere possunt. Caeterum ALCAEVS in parte operis aureo plectro merito donatur, qua Tyrannos insectatur, multum etiam moribus confert. In eloquendo quoque breuis, et magnificus, et diligens, plurimumque Homero similis. Sed in lusus, et amores descendit, maioribus tamen aptior; referente Quintil. lib. 10. vb. Fragmenta Lyricorum ALCAEI, Sapphus, Stesichori, Ibyci, Anacreontis, Bacchylidis, Simonidis, Alcmanis excusa sunt apud eundem Commelinum Anno eodem, quo supra;
STESICHORVS fuit ex Himaera Siciliae ciuitate. Qui, cum carmine HELENAM infamasset, excaecatus est. Scripta vero palinodia, bencficio Castoris, et Pollucis, visum recepit. Ita meminit Horat. libr. Epod. IS ALCMANE iunior, ab aliquibus vetustior traditur. Mirum vero, quod aiunt, lusciniam in infantis STESICHORI ore concinuisse, quod si ita est, eximium procul dubio suauitatis in futuro Poeta prodigium fuit. Clarere coepira XXXIX. Olymp. ad LVI. vsque, qua decessit; quo argumento ad summam aetarem peruenisse intelligitur. Lucianus in Macrobiis LXXXV. annos vixisse testatur. Videtur tamen, vt Gyrald. ait, legendum XCV. Filias habuit in modulandis carminibus tanto patre nequicquam indignas. Poemate STESICHORI XXVI. libris composita Suidas prodidit. Meminit eius Canticorum Athenaeus, item Poematis illius in Calycem puellam Summae interea probitatis vir fuisse non minus STESICHORVS legitur. Vnde apud Graecos Prouerb. in indoctos, et inelegantes: NEQVE STESICHORI TRIA NOSTI. Quidam eum Poetam heroicum, sicut Homerum, faciunt. Qua dere, vt videtur, apud Diogenem Alexander Macedo illum inter eos Poetas reponit, quos, vta Regibus legantur, dignos censet. Monumentum vero STESICHORI Catanae ante vrbis portam positum fuisse fertur; qua de re STESICHOREA dicta est. Nonnulli omnia illi sepulchro ex octonis rebus fuisse volunt, sc. VIII. columnis, VIII. gradib. et VIII. quoque angulis, at que inde natum prouerbium: OMNIA OCTO;
IBYCVS, Phycii fuit filius, vel (vt alii volunt) Polizeli, Messeni historici; Iuxta alios, Cerdantis. Rhegium notissimam Italiae vrbem patriam habuit, ex qua digrediens in Samum Insulam migrauit. Quo tempore Samiorum Rempubl. Polycratis pareradministrabat, et apud Lydos Croesus regnabat, circa Olymp. L. Ex Graecis Epigrammatibus, quae in IBYCVM leguntur, facile eum in puerorum amores procliuiorem fuisse liquet. Id quod M. Cic. his verbis satis innuit: Maxime vero, inquit, omnium flagrasse amore Rhegium IBYCVM apparet ex scriptis. De morte IBYCI notabili vide Plutarchum, Antipatrem, Suidam; inter recentiores Erasm. Roterod. in Adag. Antonius poeta historiam mortis istius hoc perstringit monosticho:
IBYCVS vt periit, vindex fuit altiuolans grus. Hinc in prouerbium abiit: IBYCI grues: de quibus vid. Erasmum loc. cit.
Rauisius, alter Gyraldus, theatr. poet. lib. 2. c. 72. ita breuiter recenset: IBYCVS poeta a latronib. correptus spe praedae, dum cultros iugulo vidit instare, praeteruolantes grues obtestatus est. Aliquanto post tempore dum homicidae sedent in foro, rursumque grues superuolarent, periocum inter sese susurrabant
ANACREON, autore Strabone, fuit Teius, ex vrbe Teio, quae in media Ionia fuisse dicitur. Patrem habuit Scythinum, quibusdam Eumelum, aliis Parthenium, seu Aristocritum vocatum. Lingu?nic?ob patriam, scripsit carmina. Hincapud Ouidium est Teia Musa; apud Horatium fides Teia. Amauit BATHYLLVM, elegantis formae puerum, item Megistra, et Eurypilen puellam. Hinc M. Cic. ANACREONTIS quidem, ait, tota Poesis est amatoria. Scribitur etiam vini appetentior fuisse; id quod e carminibus eius clarissimum est. Quid
BACCHYLIDES Graecus Poeta fuit, quem imitatus est Horatius, teste Porphyrio, et Lutatio Grammatico. Eusebius asserit eum Olymp. LXXXI. floruisse. Milonem patrem habuit, iuxta Pindari expositores; secundum Strabonem vero Simonidis fratris filius, ex lulide Ceae Insulae. BACCHYLIDIS hymnos, qui Apopemptici dicuntur, Menander celebrat. Amnianus Marcellinnus scripto annotauit IVLIANVM Caesarem adco BACCHYLIDIS carminibus delectatum, vt et viuendi praecepta ab eo desumpserit. Scribunt Pindari interpretes in Pythiis, BACCHYLIDIS poemata apud Hieronem Pindaricis esse praelata. Tres vero Aelianus BACCHYLIDES fuisse prodidit 1. huncipsum Lyricum. 2. Atheniensem. 3. Arcadium. Gyrald. ibid.
SIMONIDES fuit post Stesichorum. Eusebius eadem simul ambos aetate vixisse vult, alii post lbycum. Suidas ait, eum floruisse Olymp. LVI. alii Olymp. LXII. et peruenisse vsque ad Olympiad. LXXIIX. Aen. Silu. eum floruisse refert temporibus Manassis Regis Iudaeorum. Alias Leoprepis dicitur fuisse filius, iuxta Herodotum, iuxta vero alios Theoprepis. Fertur extitisse aspectus foedi, et deformis, patria vero Iulites, ab vrbe Caeae Insulae cognominatus; item Melicertes, a cantus dulcedine. Plinius ipsum duplices illas IV. literas ait inuenisse,
ALCMAN, primus inter Lyricos, eodem quo Pittacus tempore, secundum Eusebium, XLIII. Olymp. floruit. Alii Olymp. XXVIII. quo tempore Ardius apud Lydos regnabat. Illud certe a multis traditum est, inquit Gyrald. nouem Lyricos Poetas, si non eadem aetate, fuisse non multo certe tempore inter se distantes. Fuerunt autem illi Pindarus, Alcaeus, Sappho, Stesichorus, Ibycus, Anacreon, Bacchylides, Simonides, Alcman. Alioquin patrem habuit Damanta, vel, vt alii, Titarum. Suidas eundem ex vrbe Messana esse scribit. Ventri, ac gulae operam dedit, vnde inter gulones a Graecis numeratus est, veleodem ALCMANE ipsomet teste, qui se
EVRIPIDES Atheniensis, Tragoediographus, natus est eodem die, quo Xerxes ab Atheniensibus fugatus est. Matrem habuit, quae vocabatur Clito, et ex olerum venditione lucellum pauper quaerebat; patrem vero, cui nomen Mnesarchus. Discipulus fuit Prodici in Rhetorica, Socratis in Philosophia. Ad Tragaediam conuersus secutus est Anaxagoram. Fertur perpetuo mulierum odio flagrasse, siue, quod natura esset talis, abhorreretque a mulierum turba, siue, quod duas vxores haberet simul, pro Atheniensium decreto, quarum matrimonii cum pertaeduisset, toti sexui bellum indixit.
Fertur natus, vt quidam referunt Anno Mundi 3485. d. XVI. Mart. ante CHRISTVM natum 486. mortuus anno Mundi 3568. aetat. 83.
ARATVS Poeta, Menecratis fuit discipulus, qui scripsit Phoenomena, Hymnos in Pana, de moribus Epigrammata quaedam in Antigoni vxorem, commentarios in Odyssaeam, etc. Idem inprimis Astronomiae fuit peritissimus. Idem ARATVS, aliis ARATES, scripsit, praeter superiora, Epicedium in Cleombrotum,
ARISTOPHANES, Poeta Comicus, inuentor fuit Tetrametri, et Octimetri, in carpendis hominum vitiis idem liberrimus, et mordacissimus. Scripsit Fabulas LIIII. Rauis. Floruisse fertur Anno Mundi 3550. ante Christ. nat. 420. Docuit Fabulas, iuxta alios, XLV. tantum. Tres habuit filios, omnes Comicos. Aemulus fuit Socratis.
PHILETAS COVS, floruitaetate Philippi, et Alexandri Macedonum. Praeceptor fuit Ptolomaei Philadelphi. Scripsit Elegias, et Epigrammata, inprimis autem BATTIDEM puellam, quam adamauit, carminibus suis celebrauit. Conterraneus fuit Hippocratis Medici. De eo, et Callimacho ita iudicat Quintil. Elegiae Princeps habetur Callimachus; secundas confessione plurimorum PHILETAS occupauit. Mentionem huius vid.apud Propert. lib. 7. Caeterum, (quod notabile) corpore fertur fuisse adeo tenui, vt necesse fuerit plantis eius plumbum attexere, ne ventorum flatu abriperetur. vid. Rauis.
MENANDER, Atheniensis, Comicus, flagrauitamore mulierum, scripsit Fabulas LXXXIIX. et Epistolam ad Ptolemaeum Regem. Tanto fuit in pretio, vt etiam inuitatus sit ab Aegypti Regibus per legatos magnis honoribus et diuitiis. Eum refert in exiguo fluuio, dum nataret, submersum esse Ouid. in Ibin.
De eo porro it ahabet Quintil. MENANDER, meo iudicio, diligenter lectus, ad cuncta, quaepraecipimus efficienda,
SOPHOCLES, Atheniensis, Tragoediographus prope natus annos centum, Oedipodem Tragoediam scripsit, referente Cic. in Cat. Maj. Eundem Lucianus, et Sotades apud Crinitum, contra Plinii sententiam, dicunt acino vuae periisse. Val. Flacc. tamen, Martial. et Politian. in Nutrit. cum Plinio faciunt, autore Rauis. Caeterum mortuum SOPHOCLEM sepeliri Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis, et Lysandro eorum Rege, in quiete saepius admonito, vt pateretur humari delicias suas. Lysander vbi intellexit SOPHOCLEM mortuum, pacem funeri dedit. vid. Solinum.
CALLIMACHVS, Poeta Cyrenaeus, fuit BATTI filius, (vnde BATTIADES dictus) discipulus vero Harmocratis. Vixit apud Ptolemaeum Philadelphum, praefuitque regiae Bibliothecae. Omne carminis genus attigit. Scripsit in aduersarium, quem ficto nomine Ibin appellat, acerbissimum poema, quod imitatus est Ouidius. Item Elegias, Epigrammata, et Hymnos. Huius mentionem aliquoties facit Ouid. lib. 2. trist. et in Ibin. item Propert. lib. 2. vid. supra Philetam Poetam.
THEOCRITVS, Bucolicorum Poeta, Syracusanus fuit gente, patre Simichide, sicut et ipse asfirmat de sese. Sunt tamen, qui id cognominis ei fuisse, quod sima esse facie videretur, patremque habuisse Praxagoram, et matrem Philinam, asserere non dubitant. Caeterum Philippiadis auditor fuit, et Asclepiadis, quorum ent mentionem facit. Floruit autem sub Ptolemaeo Lago, et Bucolico carmine, que esset bonae indolis,
FINIS.
ENNIVS, Poeta, natus Rudiis, Salentinorum oppido, Romam venitaetate M. Plauti, et M. Catonis, oratoris clarissimi. Dicebat tria esse sibi corda; quod Graecam linguam, Oscam, et Latinam calleret. Domum habuit in Auentino colle. Vixit parco, et tenui victu, contentus vnius ancillaeministerio. Scripsit libros Annalium, Satyras, Comoedias, et Tragoedias. Nomina quarundam Fabularum eius sunt: Telephus, Ambaora, Eumenides, Alcmeon, Andromacha,
STATIVS CAECILIVS, natus in Gallia, principem locum inter Comicos, iudicio Volcatii, sibi meruit. Vixit summa familiaritate cum Ennio. Amatus est etiama Terentio. Scripsit Comoedias XXX. et amplius, quarum hae praecipue citantur: Nauclerus, Syracusae, Prusimachus, Hippobolimeus, Epicletus, Cratinus, Plotius, Asotus, Ephestion, Fallacia, Andria, Annales, Foenerator, et quaedam aliae. Mortuus est vno anno post Ennium, Rauis. et Crinit.
M. PLAVTVS natus est in ciuitate Vmbriae, cui nomen Sassina. Operam primum Pistori locauit, ad comparandum victum, in agendis molis illis, quas Trusatiles vocant. Composuit in ipso pistrino quasdam Fabulas. Eius XXV. Comoediae numerantura Veteribus, cum paucis aliis. Secutus est Graecos, Demophisium, Philemonem, et Epicharmum Siculum. Scribendi elegantia claruit in tantum, vt Epius Stolo dixerit; Musas Plautino sermone fuisse locuturas, si Latine loqui voluissent. Sedigitus de ordine Comicorum scribens, primas tribuir Caecilio, PLAVTVM caeteris omnibus praeponens. Obiit paucis annis post Ennium. Rauis. e P. Crinit. Caeterum PLAVTVS, tempore belli aduersus Poenos sumpti, floruit Romae in Scena, quo tempote etiam M. Cato Orator in vrbe claruit. A Gellio, Macrobio, Varrone, et pluribus aliis veteribus scr iptoribus Linguae, atque elegantiae Latinae princeps, et decus insignitur. De nomine PLAVTI sic habet Festus Pompeius: Ploti appellantur, qui sunt planis pedibus, vnde et Poeta Accius, quia Vmber Sarsinas erat, a pedum planitie initio Plotus, postea PLAVTVS dictus est. Iuxta
ACCIVS, Tragaediographus, iunior Pacuvio, natus est parentibus libertinis, Macrino, et Serrano Coss. Dec. Brutus tanti eum aestimauit, vt eius versibus templa, et monumenta ornauerit. Idem cum Pacuvio suam Atreum ostendisset, et ille laudasset quidem, sed tamen dixisset, quaedam sibi videri duriuscula, et subacida: Accius verum esse confessus est, nec tamen se propterea poenitere; quoniam idem fer meingenijs solet accidere, quod pomis, quae dura admodum, et acerba nascuntur, post fiunt mitia, et matura. Caeterum ACCIVS imaginem suam collocauit in aede Camaenarum praegrandi forma, cum tamen esset statura admodum breui. Rauis. e Crin.
OPPIANVS, Poeta, natus in Anazarbo Ciliciae ciuitate, Anno ante Chr. nat. 171. Olymp. XXXIIX. sub M. Seuero Imp. Obiit aetat. anno XXX. completo. Idem cum ANTONINO Imperatori, SEVERI principis filio, poema depiscibus nuncupasset, ab eo totidem aureis donatus est nummis, quot illic erant versus; autore Volaterr.
AEMYLIVS MACER, Veronensis, floruit aetate Messalae Coruini. Scripsit opus de bello Troiano; libros de venenatis animantibus, et de herbis, secutus Nicandrum Poetam Colophonium. Obiit in Asia paucis annis post Virgilium. vid. Rauis. et P. Crin. Floruit, iuxta alios, ante Chr. nat. 170.
LVCILIVS primus apud Romanos scribere coepit Satyras, quibus maxime insectatus est Rutilium Lupum, Carbonem, Tubulum; scripsie Satyrarum libros XXXIII. et amplius. Metrophanem seruum habuit, cuius fidem commendauit suis versibus. Mortuus est Neapoli, natus Annos XLVI. referente Rauis. vid. Quintil. de eoa. lib. 10.
TITVS LVCRETIVS CARVS, Poeta, fuit paulo antiquior Terentio, Varrone, et M. Tullio. Per interualla temporum accedebat ad scribendum carmen, non sine quodam animi furore. Scripsit lib. VI. dererum natura. Obiit natus Annos XL. Eusebius
Sed et Priscianus in sexto citat eius librum VII. Macrobius vero XVII. vid. Lil. Gregor. Gyrald. Idem LVCRETIVS ab aliis scribitur Romae vixisse natus Anno Mundi 3881. ante Chr. nat. 90.
Eiusdem libri de natura rerum prodierunt, inter alias editiones, Lugduni apud Ant. Gryphium M. D. LXXVI. in 12. vid. Rauis. et vitam LVCRET.
PVBLIVS TERENTIVS, Afer, Carthaginensis, seruiuit Romae Terentio Lucano Senatori; a quo ob ingenium, et formam non institutus modo in disciplinis humanioribus libera liter, sed et mature manumissus est. Hic cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano, et cum Laelio, quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur. Scripsit Comoedias V I. ex quibus Eunuchus bis acta est, meruitque pretium, quanta nulla antea cuiusquam Comoedia, videlicet octo millia nummum. Non obscura fama est, adiutum TERENTIVM in scriptis a Laelio, et Scipione, quibus cum familiariter vixit. Igitur post editas Comoedias nondum egressus Annum XXXV. causa euitandae illius suspicionis, seu percipiendi Graecorum instituta, moresque, quos subinde exprimebat in scriptis, egressus est vrbem, neque amplius rediit. Quidam eum redeuntem e Graecia periisse in mari cum CVIII. Fabulis conuersis e Menandro asserunt. Aen. Siluius, et Volcatius eum in Asiam nauigasse, et postea nunquam visum esse, autores sunt. Caeterum, statura fertur fuisse mediocri, gracili corpore, colore fusco. Reliquit filiam, quae Equiti Romano nupsit. Item hortulos viginti iugerum in via Appia, ad Martis
CORNELIVS GALLVS, patria Foroliuiensis, fuit Elegiographus. AVGVSTI fauore conscendit ad gradum praeturae. Euphorionem Graecum in sermonem Latinum transtulit. Scripsit libr. IV. Amorum suorum de Cytheride. Fuit primum amicus Octauii, postea tamen suspicione coniurationis, cum in odium eius impegisset, consciuit sibi mortem Anno aetat. XLIII. Cytheridem Volumnii libertam, quam dilexit, mutato nomine vocauit Lycorim. Caeterum CORN. GALLVS, referentibus aliis, Orator, ac Poeta clarissimus, ex infima fortuna in AVGVSTI amicitiam susceptus Aegyptum Romanorum prouinciam primus obtinuit. Mox cum quaedam in conuiuio per merum fassus esset, in suspicionem coniurationis
PVIRGILIVS MARO, natus est Mantuae in vico, qui ANDES vocatur, Idibus Octobr. M. Grasso, et Cneio Pompeio Coss. Cremonae primum, deinde Mediolani, postremo Neapoli vacauit literis, audiuitque Orbilium, et Scribonium Aprodisium. Induit virilem togam eo die, quo mortuus est Lucretius. A modestia, et verecundis moribus
Tantus vero, in summa, fuit Vir---vates VIRGILIVS, vt merito, sicut AVGVSTVS in Imperio, ita ille in Poetica Maiestatem ab omni posteritate mereatur; de cuius laudibus satius sit tacere ferme, quam parum dicere; siquidem Macrobio teste, nihil ex cuiusuis autoritate illi accedere possit. vid. P. Crin. Rauis. Aen. Silu. et alios.
POVIDIVS NASO, natus est in Sulmone Pelignorum oppido, Aprili mense, eodem die, quo TIBVLLVS. Puer adhuc cum magnopere procliuis esset ad carmen, ad oratoriam facultatem diuerti non potuit, nisi per interualla quaedam. Tres habuit vxores. Primam in adolescentia dimisit, et cumea diuortium fecit. Secundam parum stabili connubio sibi coniunctam mature dimisit. Tertia fuit Perilla, quam maxime omnium dilexit, et in arte poetica docuit.
QHORATIVS FLACCVS, natus est in Venusio, Appuliae oppido, patreliberrimo, duobus annis ante coniurationem Catilinae. Puer dedit operam O. bilio Beneuentano. Prouectior factus Athenas se contulit, vt Philosophiae vacaret. Moribus fuit impudicis, natura in iram propensa, sed tamen facile placabili. Tribunitiam Romae adeptus est dignitatem. Praeter caeteros coluit Mecaenatem, a quo plurimum etiam amatus est. Composuit libr. Carminum IV. Epodon, et seculare carmen, libellum de Poeticae, libr. Satyrarum II. et Epistolarum totidem. In Satyra imitatus est Lucilium. Eius carminibus summe oblectabatur Ouidius. Statura fuit breui, corpore obeso, oculis lippis. Mortuus est anno aetat. LVII. Caeterum HORATIVS, vtalij referunt, libertino parrenatus, in literis Athenis adeo profecit, vt postea amicitiam M. Bruti facile obtinuerit, qui C. Iul. Caesaris caedis autor fuit. A quo Equitum magister, vel diribitor contra M. Antonium, et AVGVSTVM creatus. Sed postquam Brutus in acie occubuisset, fuga vitae consuluit. Illi AVGVSTI Majestas,
CVALERIVS CATVLLVS natus est Veronae, Terentij, Varronis aetate. Scripsit de PASSERE LESBIAE suae ad Virgilium. Celebrauit nuptias Mallij. Amauit Ipsithillam, et Clodiam, quam ficto nomine LESBIAM vocat. Opus suum misit ad Cornelium Nepotem, quod in tres partes diuiditur; in Lyricos, Elegiacos, et Epigrammata. Elegiam de coma Berenices, ex Poeta Callimacho conuertit in numeros Latinos. Praeter ea, quae habemus, scripsit etiam Amatorium carmen de Incantamentis, et carmen Ithyphallicum. Caesarem maxime Iulium, Mamurram, et Nonium Strumam suis versibus insectatus est. Obiit Romae circiter annum aetat. XXX. Porro, referentib. alijs, CATVLLVS non humili, aut obscuro loco natus
ALBIVS TIBVLLVS, natus Romae, Hircio, et Pansa Cosl. Parentes habuit ex Equestri ordine. Forma fuit eleganti. Maxime vero amatus est a Messala Coruino; cuius etiam laudes celebrauit. Amauit etiam Horatium, et Macrum. Praeterea Marathum,
SEXT. AVRELIVS PROPERTIVS, ex Meuania, oppido Vmbriae oriundus, cum patrem puer amisisset, Romam se contulit, vbi propter ingenium statim amatus est a Corn. Gallo, et Mecaenate. Magnam in Elegiis laudem promeruit, quarum libr. IV. edidit. Hostiam puellam affectu dilexit incredibili, quam ficto nomine CYNTHIAM appellauit. In suis operibus secutus est Callimachum, et Philetam, Graecos. Obiit Anno aetar. XLI. Porroidem PROPERTIVS natus dicitur patre Equestri dignitate, et Triumuirali potestate ornato. Magna ex parte autem (vt supra de TIBVLLO diximus) amissis bonis paternis, ipsoque Patre, coactus fuit tenera adhuc aetate Romam se conferre. Popularem suum Paulum Passienum in carminibus, ad sui exemplum, omnino sequacem habuit. vid. Rauis et P. Crin. in vita eiusd.
AVL. PERSIVS FLACCVS, natus est Volaterris Hetruriae oppido. Floruit imperante Domitio Nerone. In Grammatica Praeceptorem habuit Rhemnium Palaemonem, in Rhetorica Flauium Virginium, in Philosophicis vero operam dedit Cornuto
DEC. IVN. IVVENALIS, patria fuit Aquinas. Natus est patre libertino. Floruit imperante Domitiano. Praeceptorem hahuit Frontonem Grammaticum. Operam dedit scribendis Satyris, quas illum sub Traiano composuisse aiunt, et carpendis hominum vitiis. Mutuo amore coluit Martialem: aeutore Rauis. Secundum vero Siluium, Romaefloruit, et anno aetar. LXXX. cum cohorte Equitum in Aegyptum ablegatus est; vbi exul. et cum vitae taedio obiit. Attigit tamen tempora Neruae Imperatoris. Quidam addunt eundem a Paride histrione actum fuisse in exilium, in Pentapolim, quae est in Lybia, cuius sententiae est C. Sidon. Apollinaris.
CLAVDIANVS, Poeta Hispanus, tempore Theodosij Imp. Florentiae magni aestimatus est. Scripsit de laude eiusdem Theodosij librum integrum, vna cum alijs, referente Siluio. Porro idem, iuxta P. Crinitum, patria Alexandrinus, floruisse scribitur sub Honorio, et Arcadio. Scripsit de raptu proserpinae libr. IV. Item Epistolas in Ruffinum, de laud[?]us Stiliconis, Panegyricos, Epigrammata, de victoria Theodosii contra Eugenium Gallorum Regem.
MVAL. MARTIALIS, genere Hispanus, ex Bilbili oppido Celtiberiae, Romam puer profectus omnem insumpsit operam in scribendis Epigrammatibus.
ARVNTIVS STELLA, Patauinus, natus est e familia Consulari. Floruit eo tempore, quo Flauij Caesares Romaeimperarunt. VIOLANTILLAM, puellam Neapolitanam in vxorem duxit, quam Mattialis Ianthidam Graece vocat. Scripsit Elegias, et opus
SIL. ITALICVS ex Hispania oriundus, natus est Romae, et educatus. Factus est Proconsul Asiae. Gratissimus fuit Domitiano, cuius fauore ad tertium Consulatum perductus est. Virgilij natalem quotannis celebrauit. Opus composuit de 11. bello Punico lib. XVII. Praedium habuit in agro Neapolitano, in quo nonnunquam feriabatur. Septuagenario maior seipsum interfecit dolore claui cuiusdam insanabilis. P. Crinit.
CALPHVRNIVS SICVLVS scripsit carmen Bucolicum. Floruit Imperante Domitiano. Modicis vixit facultatibus. Crinit.
AVR. OLYMPIVS NEMESIANVS, Afer genere, patri?arthaginensis, floruit sub Numeriano, et Diocletiano Caesaribus. Scripsit Cynegetica, Nautica et Alieutica. Calphurnius eidem opus suum nuncupauit. Crinit.
LVCIVS ANNAEVS SENECA, natione Hispanus, patria Cordubensis fuit. Inter eos Poetas refertur, qui Tragoedias scripserunt. In magno pretio habitus est, et ob elegantiam plurimum commendatus.
MARCVS ANNAEVS LVCANVS, Hispanus, patria Cordubensis, natus est Caesare Germanico, et L. Caesiano Coss. Patrem habuit Annaeum Melam, Praeceptorem Rhemnium Palaemonem, et Flauium Virginium. Proucctus est ad dignitatem
M. ANNAEO LVCANO CORDVBENSI POETAE, BENEFICIO NERONIS CAES. FAMA SERVATA.
vid. P. Crin. lib. 3. et Quintil. Porro Siluius de eodem sic habet: ANN. LVCANVS, ANNAEI SENECAE ex fratre nepos, tempore NERONIS Tyranni in literis, et praesertim Poetica facultate floruit. Qua de causa in aulam Romana euocatus aliquantisper a NERONE dilectus est; a quo etiam Quaestoris munus obtinuit. Tandem eodem tenore, quo SENECA, accusatus, eodem etiam mortis genere exspirare sibi elegit.
AVRELIVS PRVDENTIVS CLEMENS, Vir Consularis, referente Aldo Romano, genere fuit Hispanus, ex vrbe Caesar---augusta (de quo tamen dubitat P. Crinitus) vt ex eo hymno colligitur, quem in laudem duodeniginti Martyrum Caesaraugustanorum scripsit. Fuit homo ingeniosus, grauis et ornatis moribus, ac Christianae religionis obseruantissimus, quod ex ipsius operibus facile est cognoscere; licet adolescentiam, et iuuentutem, quum bonis literis indulgeret, incontinenter egerit, quod dolet ipse in prooemio
DECIVS AVSONIVS, genere Gallus, patria Burdigalensis fuit. Caesar Valentinianus tantum concessit moribus, atque doctrinae eiusdem, vt eum praecipue delegerit inter caeteros omnes, qui GRATIANVM filium instrueret, eiusque ingenium Latinis literis erudiret, Maximam igitur nobilitatem adeptus est, adeo, vt paulo post patrocinio Caes. GRATIANI prouectus fuerit ad dignitatem Consularem quam honestissimis suffragijs; vt abunde patet ex illa nobili gratiarum actione, qua Imperatori optimo, et discipulo humanissimo gratulatur. Permulta composuit et prosa oratione, et carmine. Fuit Graece, et Latine peritissimus. Puellam, nomine B. ssulaem, multis carminibus celebrauit. vid. P. Crinit. in vita eiusd.
IVVENCVS. Hispanus, floruit imperantibus Constantino, et Constante. Scripsit IV. Euangelia versibus hexametris, et Hymnos. Crinit. Floruit Anno Chr. 330.
ARATOR Rom. Ecclesiae Cardinalis, et Poera Laureatus, tempore Concilij Aureliensis, Prisciani, Cassiodori, et C. Sidon. Apollinaris, Episcopi, mirific?uae artis laude floruit. Inter alia poeticae dexteritatis opera Acta Apostoloru ligaro carminis stylo descripsit, et plura eiusmodi. Aen. Silu.
DANTES ALIGERVS, Florentinus, Hetruscus; mentis indole excelsa, summ?irtute praeditus, Florentiae primo octouirali supremae potestatis functus Magistratu; mox exul, fato nescio quo, a factiosa patria (heu! nimium ingrata) proscriptus; e?emum abdicat?foetibus ingenij egregiis, ac inprimis Heroic?omoedi?ll?Platonicae eruditionis lumine plena, perillustris totius Italiae ciuitate redonatus; Poeta sui seculi excellens; Etruscae linguae conditor, mortalis pariter, ac immortalis vitae gloria plenus; Obiit Rauennae nondum senex, Anno aetat. LVI.clar. M. CCC. XXI. vid. Reusner. in Iconib. Eidem DANTI, secundum alios, ALDIGERIO, Hetrusco, Poetae nobili, Rauennae circa forum D. Maciae, sepulcrum marmoreum excitatum fuisse legimus magnificentissime a Bernhardo Bembo, Veneto, Rauennatum quondam Praetore; quod Epigrammate luculenter ex ornauit Patritius ille P. BEMBI Cardinalis pater:
Ipse vero DANTES, dum morbo langueret, adeo mentis compos fuit, vt se quentes versiculos sepulchro incidentes componeret:
FVit FR. PETRARCHA honestis parentibus, Florentinis origine, fortuna mediocri (et vt autoripse fatetur) ad inopiam vergente, sed patria pulsis. Natus est Aretij in exilio Anno CHRISTI M. CCC. IV. die Lunae, ad auroram, Kalend. Augusti. A teneris cum vnice Virgilio, et Ciceroni operam daret, magnam ob carminis, quam tum non exiguam exhibebat, industriam, dese se eruditis excitauit exspectationem. Quod vbi pater rescisceret, Bononiam profectus eum ibi tum agentem, acerbe obiurgauit, atque in ignem coniectis, quos ille manibus terebat, Virgilij, et Ciceronis libellis, ad Legum studium, serio minabundus adhortatus est. Vtigitur patrem placaret, studio Iuris ciuilis operam dedit. Annum agens XXII. primo matrem amisit, et paulo post, vix integro elapso anno, simul
Inde Auinionem regressus cum taedio curiae affectus solitudinem, et quietem, Musarum causa, expeteret, incidit in vallem, quam incolae Clausam appellant. Hunc igitur locum ad transigendam vitam solitariam translata eo omni librorum suorum suppellectili, vnice sibi delegit, eundemque plures annos insedit, distante ab Auinione XV. passuum millibus, vbi fontium pulcerrimus, cui Sorgiae nomen, labitur. In Clausa quicquid fere omni aetate composuit, eo fuit in loco. Ibi captus amore
FVit IOAN. BOCCATIVS, Florentinus, Poeta, Philosophus, et Astrologus eximius. Illius (vtpote qui pedestris eloquentiae in patria lingua primus sermones inchoasse, et absoluisse scribitur) extra Florentiam, qua Senas, et Romam iter est, sepulcrum cum marmorea effigie in templo maximo CERTALDI conspicitur insculptis his versiculis:
Obiit Anno aetat. XLIII. secundum Siluium, iuxta alios, Anno Christi 1375. aetat. LXII. al. XLIV.
ANGELVS POLITIANVS, Monte Politiano, Hetruriae oppido natus Anno M. CCCC. LIV. A prima statim iuuenta admirabilis ingenii nomen adeptus, singulari vtriusque linguae scienti?Poeta, et Orator celebris, Florentiae Graecas pariter ac Latinas literas professus, praecellenti studiorum omnium florens vbertate, post editam Miscellaneorum centuriam, publicataque Latina poemata, alia item opera e Graeco in Latinum versa, morte oppressus immatura, obiit annum agens XLIV. non sine graui Musarum iniuria, et seculi sui dolore, Anno Salut. human. M. CCCC. XCIIX. vid. Reusner. in Iconib.
FRANCISCVS PHILELPHVS, Tolentinas, Picenus, Eques auratus, et Poeta Laureatus, Orator cumprimis Graece pariter, ac Latine pereruditus; qui Graecae linguae flagtans studio Graeci?erlustrai?et Graecae clocutionis magistra duct?xore; Graecorum CAES. BYZANT. nomine Orator ad Pontif. Max. caeterosque Italiae Princ pes ablegatus; cum reuersus in patriam, sublimi aestuans ingenio, neminem sibi exaequari litteraria laude pateretur; plura quam quisquam alius in omni doctrinae genere volumina publicauit; ac profitendo singulis Italiae in vrbibus eruditae iuuentutis Academias excitauit; nullam spem nobilioris gloriae Latinis aemulis de Romana facundia, nullam denique de Graeca vel ipsis Graecis relicturus, inter Graeca opera, Xenophontis, et Plutarchi libellis aliquot, vt et Hippocratis latinitate donatis; vixit ad exactam aetatem nonagenario proximus; vita functus Bononiae; Mario filio egregie docto, paternae virtutis potius, quam multae substantiae haerede relicto. Reusn. in Iconib. Natus, secundum alios, Anconae dicitur, secundum plures vero Tolentini, An. 1399. d. XXV. Iulii. Obiit Bononiae, propemodum nonagenarius, et adeo pauper, vt ad
HERC STROZZA, Ferrariensis, Patre Tito Poeta genitus, Poeta ipse nobilis, cui ingenio, virtute, honore, ac fortuna minime impar, vno tantum maior ille, hic minor fuit, quod et illi habere, et huic non relinquere talem filium contigit, praeter grauioris consilii munera, in quibus egregie prudens, et paratus fuit assidue; ludorum theatralium, omnisque elegantiae arbiter scitus, ac iucundus, multis non modo literaturae, sed Reipubl. quoque operibus ac monimentis post se relictis aeternis, am oenitatis, nobilitatis, virtutis decus, Riualis heu! impotentis Tyranni caesus insidiis obiit Ferrariae, Anno Salut. hum. M D. IIX. Reusn. in Iconib.
IOAN. BAPTISTA MANTVANVS Hispaniola, Carmelitici Ordinis Princeps, et Antistes, cum naturam ad carmen attulisset excitatam, literarum Hebraearum insatiabili cupiditate flagrans, dum magnus, et admirabilis videri in omnibus contendit, Musis excolendis remissius aliquanto incumbens, per XV. secula neglectos a ciuibus Andinos fontes salubriter gustatos, fatali monitu limpidioris eius aquae, fideliter commonstrando, Poetarum sui seculi dux potius, quam Poeta ipse; plurimis ingenii, ac inprimis versibus innumerabilibus publicatis, vnus prope Poeta, et alter pene Maro vulgo habitus, decessit MANTYAE maior octogenario. Reusner. in Iconib.
MARCVS HIERONYMVS VIDA, Cremonensis, summi ingenii vir, summaeque doctrinae; Poetarum Scholae Christianae facile Princeps; Heroico spiritu Maronem feliciter aemulatus; quod satis ipse testatum fecit insigni illo Christiados opere nunquam
IOVIANVS PONTANVS, Poeta, scripsit tanta dexteritate carmina, vt veteres proximo sequatur interuallo. Inter opera eius leguntur libri Amorum III. Tumulorum II. de diuinis laudibus, libri Baiarum II. versus Iambici, et Lyrici; Libri II. qui inscribuntur Eridanus; de Stellis libr. V. Meteorum lib. I. de hortis Hesperidum libr. II. Pompa Lepidina, Meliseus Mones; de virtutibus; Grammatica, etc.
IOV. PONTANI poemata typis prodierunt Basileae apud Andr. Gratandrum, cum eiusdem praefat. M. D. XXXI. vid. infra ACT. SYNCER.
MICHAEL MARVLLVS, Tarchaniota, Eques Graecus, Martis pariter, et Musarum alumnus, miles, et Poeta clarus, neque Latio solum, sed Graeco etiam carmine admirandus, qui vel solus aeuo suo apertissime demonstrauit, Naturam parentem minime adhuc effoetam, suaque exhaustam virtute, ingenia, et quidem optima quotidie posse producere, post editos Epigrammatum, et Hymnorum libellos Musis, et Apolline dextro; quum grauiorum in studiorum ac operum meditatione solicite versaretur; elegantis homo ingenii, ac iudicii, praeter spem et votum, caeco violenter vna cum equo abreptus vado CAECINAE amnis in VOLATERRANO (miser heu!) interiit bonorum omnium cum luctu, ac desiderio incredibili. IV. Id. April. Anno Salut. M. D. Reusner. in Iconib.
IACOBVS SANNAZARIVS, Equestris ordinis Poeta, Neapoli natus, atque educatus, cum praeclarum foecundi, et felicis ingenii specimen daret, repudiato auito, gentilitioque nomine ACTIVS SYNCERVS appellari voluit, adhortante PONTANO, qui IOVIAni cognomen, amicorum inuitatione, desumpserat. Floruit amicitia FEDERICI, Ferdinandi filii, Aragonaei, Regis Siciliae, senescente PONTANI gratia. Scripsit tanquam ambidexter, Hetrusca simul, atque Latina carmina, pari lepore, saleque atridentibus vtrinque Musis. Caeterum, notabile est, quod de Hexasticho infra scripto in vita SANNAZARII refert Ioan. Baptist. Crispus, auditum a se ex Aldo Manutio, P. F. a Senatu P. Q. Veneto eundem SYNCERVM pro singulis versibus singulos centenos aureos, honoris gratia, dono accepisse; et quidem maiore sane liberalitate, quam ab Alexandro Magno affectus legitur Choerilus Poeta minime malus, teste Flacco, qui pro bonis versibus
Nam et pro malis colaphos abstulisse fertur. Maiore insuper vsus beneficentia, quam M. ANTONINVS Caracalla Imp. qui OPPIANO suauissimo Poetae, pro singulis versibus, siue naturam ferarum, siue piscium in
Hexastichon autem tale est:
In VENETIARVM Vrbem Iac. Sannazarius.
De Venetorum signis Idem.
Scripsit de partu Virginis, lib. III. insigne certe Poema, et XX. annorum lima perpolitum. Item lamentationem de morte Christi. Eclogas V. Elegiarum lib. III. Epigrammatum totidem; Fragmentum. Obiit Anno aetat. LXXII. sepultus cum sua CASSANDRA, summae virtutis, et eruditionis muliere, iuxta villam Mergillinam in templo Deiparae Virgini a se dedicato. vid. Reusner. in Iconib. Paul. Iouium in vita eiusd. item itinerarium Ital. Franc. Schotti etc. Obiit iuxta alios Anno Chr. M. D. XXX. aetat. LXXII. cum Mens. I. dieb. XXIX. vb. Opera ACT. SYNCERI prodierunt inter alias editiones Lugduni apud Andr. Gryphium in 12. Anno M. D. LXXXVII.
MARCELLVS PALINGENIVS STELLATVS, Poeta Epicus, floruit Anno Chr. M. D. XXX. Scripsit opus egregium heroo pede de XII. signis coelestibus, quod Zodiacum vitae, id est, de hominis vita, studio, ac moribus optime instituendis in XII. libros distributum, appellauit, nuncupauitque Illustrissimo et literatissimo Principi, HERCVLI, Ferrariae Duci. Prodiit, inter plures editiones, Lugduni apud Io. Tornaesium, et Gul. Gazeium in 12.
HIERONYMVS FRACASTORIVS, Veronensis, Philosophus, Poeta, Medicus, Astrologus eminentissimus, quo nemo in literis absolutae virtutis specimen illustrius, nemo consummatae gloriae spem dederat certiorem, argumento esse potest diuinum eius poema, SIPHYLLIDIS nomine inscriptum, rerum naturae indagandae totus deditus, post multa et vitae, et doctrinae praeclara exempla, mortalitati naturae renunciauit, Patauij sepultus Anno Christiano M. D. LIII. Reusner. in Iconib. Bucholc. eum obiisse Patauij tradit Anno M. D. XLIIX. Fuit septuagenario maior.
NATALIS COMES claruit VENETIIS, imo in toto orbe literato, Anno M. D. LXXX. Edidit libros X. Mythologiae, siue explicationis Fabularum Poeticarum, opus sane egregium. Idem libros IV. Heroico carmine scripsit de Venatione. Prodierunt, inter alias editiones Francof. ad Moenum, apud Andr. Wechelij haeredes Anno M. D. LXXXIIX.
FINIS.
SAPPHO LESBIA, Lyrica, floruit temporibus Alcaei, et Stesichori Poetarum. Maritum habuit Ceryclam d tissimum virum ex Andro, ex quo filiam suscepit nomine Clio. Scripsit Lycicorum libr. IX. Praeterea Epigrammata, Elegias, Iambos, et Monodias. Carmini Sapphico, cuius inuentrix fuit, nomen dedit. Sunt, qui dicant aliam fuisse Lesbiam, Poetriam quoque, quae adolescentem Phaonem adamauerit; cuius amore cum frui non posset, e Leucade se dimisit in aquas. Vtracunque fuerit, vnam tantum commendant Latini Poetae. Hactenus Rauis. Verum AEn. Siluius SAPPHO Lesbiam Poetriam, e Mitylena ciuitate oriundam, asserit floruisse temporibus Anaxagorae, Empedoclis, Zeusidis, et Parrhasii, natamque ex honoratis, et nobilibus parentibus. Idem Siluius aliam adhuc SAPPHO Crexeam Poetriam ponit diuino oestro percitam temporibus Ezechielis,
POLLA ARGENTARIA, LVCANI Epici Poetaevxor, Poetria erudirissima, tanto fuisse scribitur ingenio, et doctrina, vt libros Pharsaliae, siue de bello ciuili (Iul. Caesar. et Pompeii, vna cum coniuge sub limam reuocarit, et emendarit. Illinc certe credibile fit, eandem etiam Poetica dexteritate, atque carminis fundendi facultate polluisse. Papinius (vt in LVCANI vita est) maxima, ait, quadam reuerentia se ad natalem LVCANI celebrandum accedere, et esse hoc im putandum POLLAE ARGENT ARIAE, cuius eruditio, atque nobilitas summa fuir. Val. etiam Martialis, Poeta, in natali LVCANI Poetae POLLAE meminit his verbis:
OLYMPIA FVLVIA MORATA, Poetria, nata est Ferrariae, vrbe Italiae notissima, An. M. D. XXVI. Patrem habuit Fuluium Moratum, virum doctissimum, eo loci apud Illustrissimos Duces, et celebre Gymnasium publico Professoris munere functum. Qui quidem hanc OLYMPIAM, ingenio summo praeditam puellam, domi omnibus literis, quibus ad humanitatem homines excoluntur, diligenter erudinit. Ea autem breui adeo profecit, vt omnibus per Italiam missam viris doctis admirationi esset. Ferrariae igitur ad ANNAM, Herculis Estensis, Ferrariae Ducis filiam, eamque simul doctrina, et literis praestantem, in aulam euocata est, vt cum dicta Principe in literis communibus honesta aemulatione certaret; vbi Latine, Graeceque perorando, Ciceronis paradoxa explicando, ad quaestiones respondendo, tantum laudis promeruit, ita vt omnes facile sui sexus, aliasque a seculo eruditiores puellas superasse in eo visa sit. Mortuo patre, Andreae Grundlero, iuueni Graece, et Latine apprime docto (qui postea Lauream Medicam Ferrariae adeptus est) nupsit OLYMPIA, et quidem
Obiit pie in Domino Heydelbergae (vbi maritus eius publico stipendio Medicam artem docebat) VII. Kal. Nouermb. hora IV. pomeridiana, cum nondum esset Annorum XXIX. Vixit cum marito suo non totum quinquennium; qui quidem ipse fatetur in epistola, quae publice extat, se neque animum magis sincerum, et candidum, neque probiores, sanctioresque mores vidisse vnquam. Sepulta est ibidem ad D. Petrum, vna cum marito, et AEmylio firatre.
Vid. fusius eandem OLYMPIAM in opusculis, et Epistolis suis Basileae excusis apud Sebast. Henric---Petri in 8. item Melch. adam. in vitis Germanor. Philosoph.
ELISABETHA IO ANNA WESTONIA, Angla, Virgo nobilissima, Poetria florentissima, linguarumque plurimarum peritissima, nata est parentibus, genere quidem nobilibus, sed fortuna, vt videtur, ad inopiam redactis. Pater relicta coniuge, filio, et hac Elisabetha citius diem suum obiit. Haec vero filia, cum matre, vna et fratre Ioan Franc. Westonio (ad quem liberalibus studiis tum operam dantem complures eius extant literae sororii amoris characteres egregii) orphana relicta fortunae suae iniquitatem, et inopiam, elegantissimorum carminum (quae solae ipsi vna cum virtute mascula supererant diuitiae) opulentia solabarur. Adeo autem felix, elegans, tersa, iucunda, et pudica praecipue etiam enitet in carminibus suis, vt non tantum omnes sui seculi feminas, verum etiam illius temporis complures e celeberrimis Poetis superasse ceu decima quaedam, et noua Musa, nouem reliquis sororibus addita, videatur. Quis enim est, qui, si legat diuina ipsius opera, non singulari animi voluptate afficiatur, et ferme (ignoscat NASO) maiori,