7 April 2006 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check
09.10. 2006 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted



image: as000
NATURALIS HISTORIAE OPUS NOVUM. IN QUO TRACTATUR DE NATURA ET VIRIBUS; FRUTICUM; HERBArum, Animantiumque terrestrium, volatilium et aquatilium: Item, Gemmarum, Metallorum, Succorumque concretorum, adeoque de vera cognitione, delectu et usu omnium simplicium medicamentorum, quorum et Medicis et Officinis usu esse debet: Una [orig: Unà] cum eorundem ad vivum effigiatis imaginibus. Ex utriusque linguae summorum virorum penetralibus, summo labore et studio conscripta, Per Adamum Lonicerum. ACCESSERUNT QUAEDAM DE STILlatitiorum liquorum ratione, eiusque artis et Instrumentorum usu, atque de peculiaribus medicamentorum simplicium facultatibus. CUM INDICE QUINTUPLICI: GRAECO, LAtino, Germanico, Gallico, et morborum Medicinas continente. [illustration:

Sacrificium Deo, cor humiliatum. Psal. 50. Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae. 1. Timoth. 4.

a burning offering on top of an altar ] Cum Gratia et Privilegio Imperiali. FRANCOFURTI, Apud Chr. Egenolphum.


image: as001

[note of the transcriber: Because we can only show a bad copy of the titlepage, we have also inserted a scan of the titlepage of a later edition in better quality. Here you have a transcription: ] BOTANICON. PLANTARUM HISTORIAE, CUM EARUNDEM AD VIVUM ARTIFICIOSE EXPRESSIS ICONIBUS, TOmi duo, per ADAMUM LONICERUM, Medicum Physicum Francofortensem. ADDITA SUNT Animantium Terrestium, Volatilium et Aquatiliem brevis descriptio. Item: De Gemmarum, Metallorum, Succorumque concretorum vera cognitione, delectu et viribus. Praeterea: De stillatitiorum liquorum ratione, et instrumentorum ad eam artem praeparatione, compendiosa tractatio. POSTREMO ONOMASTICON, quo variae plantarum nomenclaturae ex diversis linguis, item voces, quarum frequens in descriptionibus usus est, explicantur. OMNIA DE NOVO RECOGNITA. Indice adiecto Quintuplici. [illustration: woodcut of some scenes, showing the preparation of herbs for medical purposes ] Cum Gratia et Privilegio Imperiali. FRANCOFORTI, APUD HEREDES Christiani Egenolphi, 1565.



image: as002

[gap: praeliminaria; body text]

page 59, image: s059a

DE NATURA ET VIRIBUS PLANTARUM.

[illustration:

...]

AEI ZOON.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

[note: Sempervivum.] *a*ei\twor, Latinis Sempervivum, Graeco etymo dictum, hoc nominis a [orig: à] re ipsa imposito, perpetuo [orig: perpetuò] enim et hieme et aestate virescit, [note: Sedum.] nec ulla frigoris iniuria offenditur, Sedum item [note: Barba Iovis.] et Barba Iovis, Germa. Haußwurtz Donderbar, Maurpfeffer.

Tria huius Dioscoridi sunt genera:

Primum dictum maius, caules habet cubitales, inter dum etiam maiores, pollicis crassitudine, pingues, virentes, Characiae tithy mali instar, incisuras habentes: Folia pinguia, carnosa, longi tudine pollicis, in cacumine linguae similia, alia in terram resupinata, alia in capite invicem con tracta, circulo oculi figuram imitantur. Nascitur montanis et testaceis: in tectis etiam domo rum seritur. Unde nomenclaturam a [orig: à] Ger. Haußwurtz accepit. Floret Maio et Iunio.



image: s059b

Secundum dictum Sed um minus, Trithalles Graecis, quod [orig: quòd] ter in anno floreat. Vulgo [orig: Vulgò] Vermicularis, a [orig: à] foliorum similitudine, quae rotunda sunt et figurae ovalis, aut vermiculos putes. Item Cras sula minor.

Caules ab una radice exeuntes multos habet, tenues, foliis plenos rotundis, pinguibus, parvis, in summo acuminatis, caule e [orig: è] medio emicante, palmi altitudine, umbellam aut flores luteosferente. Germ. kleyn Haußwurtz. Nascitur in muris, maceriis vinearum, et petris, parietibusque. Floret Maio similiter et Iunio.

[illustration:

...]

Tertium genus est Aizoon silvestre, aliis Portulaca silvestris, vel Illecebra, Telephion quoque Dioscoridi. Hodie Vermicularis minor, Germa. Katzentrenblin, Maurpfeffer, Steynpfeffer, Erdpfeffer. Nascitur locis petrosis. sepulcris umbrosis. oppidorumque fossis, foliis pusillis et pinguibus, ad portulacae figuram acce dentibus crassis, hirlutis, breviore ca cumine. Floret Maio tantum, floribus luteis.

[illustration:

...]

Quod vero [orig: verò] Telephium in fine secundi Sigillatim apud Dioscoridem describitur, videtur potius, eruditorum te stimonio, caput illud im fine secundi ab alio quoquam adiectum. Hanc itaque tertiam speciem Aizoi, verum Telephium, ut a [orig: à] Dioscoride etiam appellatur, credimus. Qui vero [orig: verò] caput in fine secundi Dioscoridis esse volunt, faciunt Telephion eo [orig:] loci herbam, quae vulgo [orig: vulgò] Illecebra, Germa. Fotzwein, Wundkraut appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Prima duo genera frigida sunt in tertio gradu, et in recessu exsiccam tium. Refrigerant et adstringunt. Tertium naturae est calidae.

VIRES, INTRINSECUS.

In febribus ar dentibus aliisque calidis fluxibus, tria, quatuorve aquae stillatitiae Aizoi cochlearia sumi possunt. In aliis morbis minus est tutum Sucus. Diosc. teste, teretes lumbricos, cum vino potus excutit.

EXTRINSECUS.

Folia per se, aut cum polenta illita, conferunt ad erysipelata, herpetas, nomas, oculorum inflammationes, ambusta et podagras. Sucus aut stillatitia aqua, cumi linteolo applicata, totius corporis inflammationes restinguit. Phrenesin, capiti hoc modo applicatus, sedat.

Iecoris, splenis, renum, et podagrae dolores mitigat. Omnibus in summa inflammationibus aut per se, aut igne factis, confert. Nobilissimum etiam ex succo Aizoi et Solani, cum porcina adipe conficitur unguentum.



page 60, image: s060a

TRAGUS HERBA. Hünerbeer. Hünertranben.

[illustration:

Gallinariae baccae.

]

TRagus, Italis Pegnolla. Germa. Hünerbeer, et Hünertrenblin. Nascitur haec herba in muris et petris, necnon vinearum maceriis, et parietibus. Scorpion et Taganon nonnullis appellari, scribit Dioscorides, maritimis lo cis nascens, palmum alta aut amplior, fruticosa, humilis, oblonga, sine foliis pusillis circa ramos acinis, rufis, multis, magnitudine tritici, acuto cacumine, gu stu mulrum adstringente. Esse autem hanc, cuius picturam exhibemus, veram Tragum, testatur Cordus Euricius in suo Botanologico, sic scribens: Eam et ego diu antehac observavi, putoque me noscere, et esse quam Dioscorides Tragum adpellat, Gustavi, et adstringentem eius vim sensi, qua eam facultate praeditam, idem auctor indicat: Eius nomen a [orig: à] mulierculis inquisivi, quae Hünerbeer, hoc [note: Gallinsriae baccas] est, Gallinarias baccas appellari responderunt. Eidem sententiae Valeilus filius subscribit. Nonnulli etiam Katzentrenblin nominant quoduo men ad Aizoum quoque refertur. Admodum est autem similis Aizoo minori, ut multi etiam pro eodem hanc ipsam accipitant. Sed diffenertia tamen est in floribus, quos Dioscorides praetermisit: Sunt enim in Trago flores candidissimi, quos Maio et Iunio mensibus producit, in Aizoo vero [orig: verò] minore lutei.

TEMPERAMENTUM.

Facultas ei est adstringendi, ut gustus idipsum declarat, et Dioscorides testatur. Desiccat modice [orig: modicè], et vehementer refrigerat.

VIRES, INTRINSECUS.

Racemorum acini decem ex vino poti, caeliacis et feminis fluxu vul vae laborantibus auxiliantur. Tunduntur etiam a [orig: à] plerisque et in pastillos digesti ad usum esservantur.

EXTRINSECUS.

Prodest ad erysipelata, herpetas, omnisque generis inflammationes a [orig: à] fluxione natas.

ANDRACHNE. FORTULACA.



image: s060b

[illustration:

...]

[note: Portulaca.] ANdrachne, Portulaca, Gallice [orig: Gallicè], Pourpier, Pourchaille. Germ. Burgel, Burtzel, Sawburtzel, Sawbon, Grensel. Duae sunt huius species: Hortensis et Silvestris.

Hortensis caules habet crassos, pingues, teretes, et in altum erectos, lente [orig: lentè] vergentes in puniceum, folia pinguia, a [orig: à] tergo candida, flores exi. guos, luteos, semina nigra, in herbaceis caly cibus contenta. Nascitur in hortis, vineis, locisque cultis. Germa. simpliciter Burtzelkraut.

Silvestris nascitur in locis petrosis et incultis, foliis oleae, multo tamen minoribus, numerosioribus, et tenerioribus: cauliculos habet ru bentes, ab una radice multos, interra sessiles, qui commanducati succo abundant, glutinosique et sapore sunt salsi, Germa. Wild oder Aekerburtzel. Nec est tertium Aizoi genus, ut quorundam fert opinio. Utriusque et folia et flores Iunio, et Iulio potissimum [orig: potissimùm] sunt carpendi: semen vero [orig: verò] mensibus sequentibus.

TEMPERAMENTUM.

Utraque in tertio ordine a [orig: à] temperatis ac mediis refrigerat: humectat nero [orig: nerò] in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Portulacae et folia et semen pota aut comesta, internae ventriculi, ie coris et renum inflammationimaximo sunt auxilio: dysenteriam, aliosque


page 61, image: s061a

alui fluxus compescunt: renum inflammationem refrigerant et consortant: urinae ardorem pellunt: sanguinis in matrice profluvium, ficus, hae moptysin, aridam tussim et dyspnoeantollunt. Gomorrhoean item et Veneris insomnia sistunt, sanguinis calorem mitigant, ac impudicitiam refre nannt. Stomachum, in acetario sumpta, corroborant. Ad eadem omnia [orig: omnià] still atitia aqua poller.

EXTRINSECUS.

Folia et semen trita cum farina hordeacea, ac temporibus illita, phrenesin compescunt. Eodem modo oculorum, aliarumque partium inflammationibus, erysipelati item, auxiliatur, Sucus aut liquor Portulacae, cum Irino oleo aut rosaceo temperatus, quietem et somnum, illitus inducit. Pueris pre nimio calore non commode [orig: commodè] dormientibus, cum stupa capiti illinitur, vel stillatiria interdum aqua bibenda datur. Linguae inflammationibus, cydoniorum nuclei in Portulacae stillatitia aqua mollefacti, commodissime [orig: commodissimè] illinuntur. Idem praestat Ozimisemen, dicto modo illitum. Dentiumstuporem ex acido cibo aut aliunde natum, si aqua eius os colluatur, aut folia commanducentur, corrigit. Vulneribus ad siderationem spectantibus ex polenta illinitur. Plagis sagittarum aut ser pentum imposita, venenum extrahit. Prociduum umbilicum infantium adiuvat. Pustulis cum polenta et sale, aceto et cera inungitur. Hulcera oris, et gingivarum tumorem, commanducata cruda, sedat: mobiles dentes stabilit. Cervicis dolori, cum Galla et lini semine, pari quantitate subvenit. Mammarum vitia, cum melle aut cimolia creta, emendat. Ardentibus febribus cum polenta imponitur. Podagris calidis et erysipelati, cum sale illita, medetur. Vulnerum doloribus ex oleo cum polenta illinitur. Nervorum duritiem emollit.

[illustration:

Cotyledon.

]

COTYLEDON.

COtyledon Graecis, Latinis Acetabulum, item Cymbalion, a [orig: à] foliorum forma, quae Acetabu [note: Illecebra [orig: Illecebrà], Crassula maior. Faba crassa.] liformam referunt. Latini quoque Illecebram, Galli, Grassette, Officinae Crassulam maiorem vocant. Alii Fabam crassam. Nonnulli Portulacam maiorem, alii Scrophulariae speciem esse volunt. Germa. Wundtkraut, Bruchwurtz, Knabenkraut, Zumpenkrant, Fotzwang, Fotzwein. Fettehenne, Donnerbonen. Orchios speciem aliqui faciunt, Testiculum vulpis appellantes, a [orig: à] te [note: Testiculus vulpis.] sticulorum radicis forma. Duo huius deprehenduntur genera, ex florum differentia, qui in altero candidi, in altero sunt purpurascentes. Folia quoque


image: s061b

nonnihil differunt, quae in candidis sunt viridia et herbacea, in purpurascente vero [orig: verò] nonnihil pallida. Herba est radice alba ac nodosa, testiculorum effigie, multis contexta nexibus, caule, quem mense Maio emittit, rotundo, foliis fabae, pinguibus, succulentis, quibusdam etiam leviter incisis: florem fert Inlio et Augusto, per omnia Origano similem, inodorum, stellularum formam, singulis flosculis representantibus. Sunt qui ad Telephium hanc ipsam herbam referant, de quo in aizoo est dictum.

[illustration:

...]

Alii acetabulum seu Cotzledona volunt esse herbam quandam anguloso [note: Umbilicus Veneris. Cymbalaria.] folio, in cuius medio pediculus est, quam Germani Nabelkraut vo cant, flore parvo, purpureo. Officinis ea Umbilicus Veneris, et Cymbalaria dicitur, cuius figuram cernis appositam. Non parum autem haec ipsa ab acetabuli descriptione abest.

TEMPERAMENTUM.

Folia ipsafrigidae ac humidae sunt qualitatis. Radix modice [orig: modicè] est calida: Symphyti pene [orig: penè] temperamento. Glutinandis vulneribus non inconveniens.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor stillatitius Coty ledonis perutilis est internis ventriculi, pulmonis, iecoris, matricis, et intestinorum vitiis: ruptis per aliquot dies pota medetur: nec non intestinorum ex dysenteria exulcerationi. Radix cum melle in vino cocta, eosdem habet effectus.

EXTRINSECUS.

Herba ipsa ad vulnera glutinanda mire [orig: mirè] est efficax. Tusa sanguinem ex vulneribus manantem sistit. Ramices puerorum sanari, si intra pueri ipsius pedes herba in horto in terram plantata radices egerit, superstitiosum vulgus credit.

RHODIA RADIX. Kosenwurtz.



page 62, image: s062a

[illustration:

...]

RHodia, Graecis Radix, quasi dicas Rosea, Germn. Rosenwurtz, quod [orig: quòd] trita rosas redolet. Gal lice [orig: licè] Racine sentant la rose. Officinis ignota. Dioscorides radicem solum [orig: solùm] describit, reliquam formam ex aliorum observatione licebit sumere. Ra dix itaque Costo nascitur similis, levior tamen, minorisque ponderis, et inaequalis, odorem rosarum cum [orig: cùm] teritur reddens. Folia vero [orig: verò], caules, flores et semina, Portulacae seu maiori crassulae similia, ut Valerius Cordus et Georgius Agricola se testantur observasse, producit. Radici Dioscoridis descriptio per omnia convenit, ut absque omnidubio sit ea, quam vocamus Rosenwurtz. Copiose [orig: Copiosè] nascitur in Alpibus circa Saltzenburgum.

TEMPERAMENTUM.

Galenus calidam in secundo, aut initio tertii ordinis serbibit: quodtemperamentum ex viribus quas ei Dioscorides attribuit, non cognita radi ce, Galcnum collegisse, Valerius Cordus existimat. Constat autem ex contrariis qualitatibus, humida et calida scilicet terren et frigida, ut ex odo re et sapore facile [orig: facilè] pater. Nam odore, sapore et colore omninor rosas radix haec imitatur.

VIRES, INTRINSECUS.

Capitis doloribus, simadefacta cum modico rosaceo fronti et temporibus apponatur, est utilis. Omnes in summa cum rosa facultates pos sidet.

CHAMAEDRYS.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CHamaedrys quasi humilis quercus. Unde etiam quercula minor appellatur. [note: Querenla minor. Trissage.] Latinis Trixago, seu Trissago. Vulgo [orig: Vulgò] etiam Seratula, a [orig: à] fo Liorum incisuris. Nonnullis Teverion, ob similitudinem quam cum Teu crio habet, Germa kleyn Bathengel. Galli, Chesnette, ou Germandree. Est autem duplex: vera et unlgaris. Vera est, cuius descriptionem ponit Dioscorides Locis nascitur petrosis et asperis. Frutex ipse dodrantals, [note: Chamaedrysuera] folia habens exigua, forma et divisura quercus, flore parvo, pene [orig: penè] purpureo. Carpitur semine praegnans. Hodie paucis admodum Pharmacopo lis cognita. Hanc ipsam tamen ab Italo quodam acceptam in horto suo


image: s062b

fovet Ioannes Frenfrebius, Pharmacopola Moguntinensis, ut est diligens harum rerum observator et inquisitor: per omnia referentem et forma et sapore folia quercus, adeo [orig: adeò] ut nemo eam veram esse Chamaedryn possit ambigere.

[illustration:

Chamaedryn

]

[note: 2. Chamaedrys unlguris.] Chamaedrys vero [orig: verò] vulgaris, qua plerique Pharmacopolae utuntur, descriptione ab hac est diversa, ac German. Gamander, Blamanderle, dicitur. Estque eadem duplex: Altera mas, Germa. Erdweirauch, Altera femina, German. Gamanderle, Blawmanderle. Nascitur locis aridis, folio per omnia Scordii, amaro, radicelon ga, tenui, lignea.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnia Chamaedrys genera calida sunt et sicca in ordine tertio. Quae nostris tamen Germaniae locis nascuntur, non usque adeo [orig: adeò], oblocifrigidio rem naturam, calfaciunt et exsiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Chamaedrys viribus a [orig: à] Betonica parum differt. Utraque in vino vel


page 63, image: s063a

aqua decocta, colata et cum melle vel saccharo temperata, contra tussim, recentem hydropisin, splenem induratum, stranguriam et urinae difficultatem est efficax., Idem decoctum venena expellit, menses ciet, frigidis praesertim mulieribus, quae albo infestantur fluxu, utile, Reliquas cum Betonica virtutes communes obtinet.

EXTRINSECUS.

Insessu album feminarum fluxum, et matricis affectiones sedat. Cum aqua cocta salsa vel aceto, cum fermento subacta, eructationes sto machi, et vomitus ex frigore natos, illita sedat. Destillationes capitis pulvis eius cum nigellae semine pari quantitate in sacculo capiti calidus impositus cohibet. Cumaceto, vino, melle vel oleo vulneribus auxiliantur. Furfures, et squamas capitis ac superciliorum, cum lupinifa rina per acetum et aquam salsam colata pellunt. Ad omnia in summa et haec et sequens herba, ad quae Betonica sumi potest: ad decoctiones, potus confectiones, olea, emplastra, balnea, vel desessiones.

TEUCRION.

[illustration:

...]

TEucrion Graecis pariter et Latinis, Germa. groß Bathengel, Of [note: Chamaedrys.] ficinis incognita. Chamaedrys item ap pellatur, ob similitudinem, quam cum Chamaedry habet, illi enim est similima, nisi quod [orig: quòd] est maior. Unde etiam German. Groß Bathengel nominatur, sicut Chamaedrys kleyn Bathengel. Acrursus Chamaedrys Teverion plerisque ob similitudinem dicitur et exsisti matur. Herba est, Dioscoride describente, Chamaedry similis, folio tenui, a [orig: à] Cicere non multum alieno. In Germania non nisi sata provenit. Florem sicut Chamaedrys, Iunio Iulioque mense, ac in de semen profert.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in se cundo, exsiccat vero [orig: verò] in tertio ordine. Vim incidendi habet, tenuiumque est partium, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Teucrion viride in posca, aut aridum decoctum ac haustum, lienem potenter minuit.

EXTRINSECUS.

Lieno sis cum ficubus et aceto illinitur. Venenatorum autem morsi. bus cum aceto, sine ficubus. Vulneribus quoque cum aceto, aut si ne queat tolerari, ex fico vel aqua.



image: s063b

VERONICA

[illustration:

...]

VEronica, a [orig: à] rege quodam Galliae sic dicta, ut Brunschuigius. asserit. Germa. Erenbieiß, Grundheyl. Gallis, L'herbe [note: 1. Veroniesnus.] aux Ladres. Duo sunt eius genera: Max et femina. Mas perterram serpit, cauliculo dodrantali, nonnumquam longiore, rube scente et lanuginoso, foliis oblongis, nigris, hirsutis et serratis, floribus in summo purpureis, semine in vasculis loculorum formam habentibus, radice tenui, Vulgo [orig: Vulgò] ap [note: Herba tu puci. Serpentina. Teucrio~.] pellant Herbam tunici, et Serpentinam. Germ. Erenbreiß, män~lin. Tragus speciem esse Chamedrys asserit, ac in Teucrio Diosco. lib. 3. describi. Hanc cum sale tritam, tussi pecorum mire [orig: mirè] conferre pastores tradunt.

[note: 2. Veronica femina.] Veronica femina caule item per terram serpit lanuginoso, foliis rotundis, instar centummorbiae aut numulariae, minime [orig: minimè] in ambitu incisis, paulo [orig: paulò] quam [orig: quàm] maris viridioribus: floribus in luteo purpureis: se mine in vasculis rotundis: radice tenui, sicut mas. Germ. Eren breiß weible, Grundtheyl weible. Veteribus Sedum agreste, [note: Sedum agreste.] ob similitudinem, quam cum ea herba habet, est dicta. Utraque locis nascitur incultis et silvestribus. Floret Iunio, et semine est praegnans.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Naturae est calidae et siccae, amaritudinem enim quandam et adstrictionem in gustu prae se fert.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino imbuta et distillata, §. i. s. velii. pondere, cum theriaca modica sumpta, febribus pe stilentialibus praesentissimum est remedium: venenum nanque ac malos humores a [orig: à] corde pellit, et


page 64, image: s064a

per sudores educit. Idem praestat decoctio herbae in vino: iecoris item ac lie nis pulmonisque obstructionibus subvenit. Aqua Veronicae stillatitia, per aliquot dies unciae unius semis aut duarum pondere pota, vertiginem pellit, memoriam adiuvat, lentos et viscosos humores discutit, sanguinem purgat, matricem item ac vesicam: sudores, venena, calculum renum, omniaque intra corpus venena expellit. Eadem aqua duarum unciarum, vel §. ii. s. pondere, cum drachma pulveris foliorum Veronicae, et draehma corticis medii amarae dulcis, mixta et pota per dies aliquot, pulmonis viscositatem discutit, pectus per eiectiones purgat, russim, dyspnoeam et pulmonis vitia sanat. Unde cum sale a [orig: à] pastoribus contra tussim pecori datur.

EXTRINSECUS.

Herba Veronicae in acero trita, vel in eodem cocta, lienem induratum imposita mollit. Drachma chalcitidis rusa, et in aqua Veronicae resoluta, omnia putrida hulcera, cutis vitia, scabiem, serpiginem, papulas et psoram, si ea abluantur, purgat ac sanat. Idem praestat sucus, aut per se aut cum alumine. Galliae regem elephantie morbo correptum, huius her bae beneficio a [orig: à] quodam venatore curatum esse ferunt, idque hoc inditio, quod [orig: quòd] is cervum a [orig: à] lupo vulneratum, eius herbae comestione, et assidua in ea volutatione, curasse se ipsum animadverterat.

XYRIS.

[illustration:

...]

[note: Sphatula foetida.] XYris non est alia quam [orig: quàm] quae Officinis Sphatula foetida dicitur. Sphatula vero [orig: verò] a [orig: à] gladioli forma, quam folia referunt, Spatha enim gladium significat. Sunt tamen qui negent esse Xyrim. Germanis Wandleußkrant, a [orig: à] necandis cimicibus. Gallice [orig: Gallicè], Sphatule puante. Folia habet Iridis, latiora, et in turbinem mucronata, quo rum e [orig: è] medio caulis erumpit crassus, cubitalis, ex quo siliquae triangulares dependent, in quibus flos purpureus, in medio puniceus, semen in folliculis, simile fabis, rotundum, rubrum, acre, Radix longa, geniculata, rufa.

TEMPERAMENTUM.

Calfactoriam desiccatoriamque qualitatem obtinet. Acris enim est vehementer, et adstringens.

VIRES. EXTRINSECUS.

Expressus sucus manantem scabiem et serpiginem, papulasque illitus sanat. Vim habet corrodendi et aperiendi.

ARCION.



image: s064b

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

*a*pkeior, Personata Latinis, Graecis *prosw/pior a)/ prosphi/s, quod [orig: quòd] in [note: Personata. Prosopion.] theatris vultus eorum qui nolebant cognosci, huius foliis velabantur. Officinis Lappa maior, Vulgo [orig: Vulgò] Bardana, Germa. Groß Klett, ad differen [note: Lappa maior. Bardana.] tiam minoris. Gallice [orig: Gallicè], Gleteron, Na polier. Folia habet cucurbitae, maiora tamen, duriora, nigriora, et hirsu ta: parte aversa herbida, adversa cana, caulem in purpureo albicantem. interdum nullum, radicem grandem, intus candidam, foris nigram. Nasci tur passim. circa prata maxime [orig: maximè] et agros, lappas mense Iulio cum floribus suis producens.

TEMPERAMENTUM.

Digerit, desiccat et adstringit mediocriter, teste Galeno.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix, teste Dioscor. drachmae pondere cum pineis nucibus pota, sanguinem et purulenta excreantibus auxiliatur. Sucus cum vino veteri in potionem datus, omnes morsus serpentum mirifice [orig: mirificè] sanat. Sucus foliorum cum melle potus, urinam provocat, et vesicae dolorem tollit. Ischia dicis pulvis seminis eius cum vino optimo per quadraginta dies datus prodest.

EXTRINSECUS.

Recentia folia vetustis hulceribus utiliter illinuntur: calorem nanque restinguunt et dolorem mitigant. Luxatis et confractis membris imposita folia prosunt. Nonnulli capillos huius semine, adiecto nitro, flavos et nitidos faciunt. Folia febricitanti apposita, febrem mitigant, et calorem sanant.

Decoctum foliorum eius cum nitro, axungia, et aceto mixtum et tritum, vulneribus illitum et impositum, ea curat, vulneribus decocto primum [orig: primùm] lotis et purgatis. Rabidorum canum morsus, trita cum modi co sale radix illita, sanat.

XANTHION.



page 65, image: s065a

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

XAnthion effectu dictum, quod [orig: quòd] flavos capillos efficiat: *cansqe/r siquidem flävum Graecis significat. Lappa minor, et Lappa inversa vul [note: Lappae nunor. Lappa in versa.] go [orig:]. Germa. Klem Kletten, Berlers leuß, Bübenlenß, Igelskletten. Galli. Gratterontenant aux robbes. Pinguibus provenit locis, circa sepes item, aliaque loca, praesertim ubi pecora agunt. Caulem Diosco ridi fert cubitalem, pinguem, augu losum, alasque in ipso multas: folium Atriplicis incisura, mollia et ci nericea, Altheae folioruminstar, odore nasturtii, semine rotundo, ceu grandiore oliva, spinoso, platani pi lula, vestibus tenacitate sua adhaerente. De huius fructu naturae proditur miraculum. Maturae enim Lappae eius apertae in se duo ordei grana continent, quae fecunditatem designare ferunt: vel avenacea duo, quae annonae caritatem designant.

TEMPERAMENTUM.

Xanthion calfaciendi et exsiccandi qualitatem obtinetr.

VIRES, EXTRINSECUS.

Fructus, Dioscoride teste, antequam penitus inarescat, collectus tusus, et in fictili vase repositus, capillos flavos reddit, si quis usu postulan te triblyi ex eo pondus sumat, tepidaque madefaciens aqua, nitro prius capite praeparato, illinat, Alii cum vino tusum reponunt. Fructus tumoribus utiliter illinitur.

TRIBULUS.

TRibulus ex Cardui est genere, cuius duas facit Dioscorides species: terrestrem et palustrem.

Tribulus terrestris folia Dioscoridi habet Portulacae, tenuiora tamen, [note: [?] Tribulun terrestris.] ramos in terraiacentes, exiguos, iuxta quos spinae difficiles, praedurae. Nascitur secundum fluvios et in ruderibus. Putatur nonnullis ea quam Germa, vocant Wegdorn. Ignota tamen videtur nostris Germaniae locis.

[note: 2. Tribulun aquaticus.] Tribulus aquaticus in palustribus nascitur, utpote limosis et stagnan tibus fluviis, Ger. Wassernuß, Weihernuß, Seenuß, Stachelnuß,


image: s065b

Spitznuß. Gallice [orig: Gallicè], Macres.

[illustration:

...]

Folium fert ad effigiem Ulmi, coma dunta xat extra aquam exstante, pediculo longo caule cacuminibus crassiore quam [orig: quàm] ima parte, capillamenta fertspicacea: fructum fert aculeatum, ca vum, nigrum, tria cornua sive aculeoshabentem.

[note: 3. Tribulus silvestris. Lappula capestris.] Praeterea tertia tribuli invenitur species, in agris inter segetes nascens, Germa. Feldkletten, Ackerkletten, Latinis Tribulus silvestris, Lappu la campestris, Cuius [orig: Cuiús] Virg. Georg. 1. mentionem facit, quorundam sententia, cum inquit: Intereunt segetes, subit aspera silva, Lappaeque tribulique.

Caulem fert rotundum, cubitalem, ramulis divisum, Corianiforma, flosculis albis, coronae formam referentibus, aceris modo, exterioribus interiores magnitudine et latitudine vincentibus, qui cum deciderint, lappulae prodeunt binae, latae, aculeatae, rotundae, cimicum aspectu, prae tereuntium vestibus adhaerentes. Plura de hac apud auctores non constant.

TEMPERAMENTUM.

Tribulum utrumque, terrestrem scilicet et aquaticum, refrigerandi et spis sandi naturam obtinere, tradit Dioscorides. Tertiam speciem, Tribulum seu L appulam silvestrem, cumreliquis lapparum speciebus par tem peramentum obtinere, est verisimile.



page 66, image: s066a

VIRES, INTRINSECUS.

Drachma terrestris tribuli pota, illitave, ictos a [orig: à] vipera Dioscoridi re creat: contra venena cum vino aptissime [orig: aptissimè] bibitur. Idem, sive etiam semen recens potum, calculosis medetur.

EXTRINSECUS.

Folia imposita tumores sedant, dolorem mitigant. In mulso decocta, hulcera oris, tonsillas, purtredines, gingivasque persanant. Sucus oculorum medicinis adhibetur.

De Tribulo aquatico, Baptista Fiera hunc in modum:

Tribule in undosis sinate paludibus erras,
Cur tamen iratae cornua frontis habes?
Secretas utuamur opes: sub cortice dulcis
Esca latet, dulce hoc nec nisiab igne datur.
Et mihi ab aethereo numerosa potentia rore:
Me maris et caeli provida cura fovet.
Languentes vereor fauces: me mandere lumburs
Discupit, urina huic cum [orig: cùm] nocuitve lapis.
Ex me mica iuvat: gravidas sed contrahit alvos.
Memiserum: mortis dos mea causa mihi.

[illustration:

...]

CNICUS.

[note: Cricm.] CNicus Graecis, vel Cnicus hortensis, ad silvestris Cnici differen tiam, de quo in atracty lide dicitur, Latinis Cnecus. [note: Caecus. Cartamus hortensis.] Officinis Cartamus hortensis, et Crocus hor tensis. German. Garten Saffran, wild Gartem Saffran, Similiter ad Cartami seu Cnici silvestris discrimen, quem Germa. wild Feldsaffran nominant. Nascit in hor tis et agris satus, foliis angustis et longiusculis, incisuris divisis, asperis, et aculeatis, caules habet bicubitales, in quibus capita olivae magnitudine rotunda, acuminata et aspera,


image: s066b

quae mense Iulio florem ferunt Croco similem: semen durum, candidum et rufum, oblongum, angulosum, quod mense Aprili terrae mandatur.

TEMPERAMENTUM.

Natura Cnico est calida. Semen tertii excalfacientium, extrinsecus ad hibitum, est ordinis.

VIRES, INTRINSECUS.

Cibis croceum colorem inducit, pauperum condimentum: alvum duram mollit. Tusum semen et sucus expressus, cum iure Gallinaceo potus, alvum non tantum emollit, sed viscosa quoque phlegmata, Dioscoride teste, educit. Confectio, quae Diacartamum dicitur, ad eadem est efficax.

EXTRINSECUS.

Croceo colori inducendo conducit: Pulmentis quoque quibus lectos mulierculae oblinunt, admiscetur.

DIPSACUS.

[illustration:

...]

DIpsacon velut sitibundam Graeci a [orig: à] contrario appellarunt: perpetuo [orig: perpetuò] enim humorem in foliis continet. Latini Labrum Veneris, et Carduum Veneris nominant, a [orig: à] foliorum nimirum habitu, quae anfractuosa sinuum ambage, peluis fere [orig: ferè] speciem constituunt, ac plerumque humorem intra se continent. Officinis Virga pastoris, ab usu forte [orig: fortè]. Cardo quoque seu Carduus fullonum, quod [orig: quòd] hoc rudes pannos fullones expoliant. Hinc Germa. Karten, Weberkarten, Bübenstrel, Wolffsstrel. Gallice [orig: Gallicè], Chardon a carder.

Duplicis est differentiae: alter sativus, qui ad usus fullonum in hortis seritur, flore candido, quem dipsacum album vocant: alter agrestis, qui sponte in campis provenit, flore purpureo: hunc Dipsacum purpureum, Ger ma. braun Kartendistel nominant. Gaudet locis humidis: alter satus, alter sponte proveniens, caule alot, ex descriptione Diosco. spinis horrido, foliis lactucae, caulem amplectentibus, geniculis in singulis binis, oblongis, aculeatis, dorsi medio bullas quasdam intus et extra [orig: extrà] spinosas habentibus, consavo, quo se in geniculis coniungunt, sinu, quo aquae et rores asservantur. In singu lis caulibus, in cacumine capitulum unum, echino simile, oblongum, acu leatum, quod cum arucrit, Iunio nimirum et Iulio, candidum apparet, in


page 67, image: s067a

cuius medio seu medulla, si dissectum fuerit, vermiculi insunt, qui per echini cavitatem in caudicem transeunt. Discimen est, principio [orig: principiò] in foliis, quae in sativo latiora et magis sunt incisa, in spontaneo vero [orig: verò] sunt angustiora minusque laciniata: Deinde, ut antea dictum est, in flore: Postremo [orig: Postremò] in echinis, qui in sativo magis sunt aculeati, in altero minus.

TEMPERAMENTUM.

Radix in secundo statuitur excalfacientium ordine, ac nonnihil abstersorium habet.

VIRES, EXTRINSECUS.

Vermiculos, qui in capitulorum medio seu medulla inveniuntur, in folliculo aliquo alligatos, et collo brachiomve appensos, quartanis febribus remedio esse, scribit Dioscori. Folia imposita Phrenitin sedare ferunt. Aurium vermes sucus foliorum necat. Hulceribus oris aqua stillatitia collutione prodest.

In vino cocta radix usque dum cerae crassitiem assumat, rimas fistulasque sedis illita sanat. Quod medicamentum in testaceo vase ad annuum tempus recondi potest: verrucas quoque pensiles curat.

Aqua foliis insidens oculorum caligini et rubedini medetur. Eadem aqua maculas faciei exterit.

CHAMAELEON.

[illustration:

...]

CHamaeleon a [orig: à] varietate foliorum nomen est sortitus: siquidem colorem cum terra mutat, hic enim niger, illic viridis, alibi caeruleus, alibi croceus, atque aliis coloribus invenitur: humi in qua nascitur semper exprimens colorem: non aliter atque animal Chamaeleo reddit quemcumque proxime [orig: proximè] colorem attigerit, praeter candidum et rubrum. Latinis Suarius Carduus, quod [orig: quòd] nimirum sues in polenta perimat: unde German. etiam Eberwurtz. Officinis et vulgo [orig: vulgò] Car dopatium, corrupto, ut credunt, nomine, a [orig: à] Paveratio, quo olim Chamaeleonem fuisse nominatum, scribit Apuleius.

Duo sunt eius genera: albus et niger. Chamaeleon niger est, qui vulgo [orig: vulgò]


image: s067b

dicitur Eberwurtz. Italis Carlina.

[illustration:

...]

Nascitur Dioscoridi siccis, campestribus, clivosisque et maritimis locis. In Germania vero [orig: verò] non nisi locis cultis, foliis Scolymo similibus, mi noribus tamen, tenuio ribusque et rubentibus, caule dodrantali, digitali crassitudine, subru bro, qui in summo habet umbellam, et spinosos flores tenues, hy acinthi aemulos, versicolores: radicem crassam, nigram, densam, quae nonnumquam cor rosa spectetur, quae dis secta subflavescit, et commanducata interdum mordet, Sed obiciat aliquis, quod ad radicem, Nigri chamaeleonis ra dicem intra corpus sumptam, Galeno teste, venenatam esse: radicem ve ro [orig:] eam, quae nobis Eberwurtz dicitur, maximos intra corpus contra pestem et venena usus praebere. Huic respondemus cum Cordo, Radicem Chamaeleontis non semper venenatam esse, neque in omnibus locis, [note: Ixia.] sed iis tantum [orig: tantùm] quibus visco simile quiddam, quod Ixiam vocant, in radice producit, quod sinon habeat, non est venenata. Et albi quoque Chamaeleontis radix, si sine Ixia sit, intra corpus contra varios morbos sumitur. Cum [orig: Cùm] vero [orig: verò] adnatam Ixiam habuerit, venenata redditur. In nigro quoque Chamaeleone nonnumquam Ixia invenitur, ut recte [orig: rectè] Plinius dixit, Chamaeleonis genera Viscum ferre. Per Viscum autem iis Pliniilocis Ixia venenum est intelligendum, non id quo aucupes utuntur. Unde et iam Hesychius ait, non omne genus Chamaeleonis Ixiae, hoc est, viscila ginis, cognomen contraxisse, sed eum duntaxat qui visco manaret.

Chamaeleon albus, German. Welsch Weiß distel, et klein Eberwurtz. Gall. Carline noire. Foliis nascitur Scolymi, asperioribus tamen et acutioribus, nigrioribusque, nigro Chamaeleone validioribus, caule vacat, Verum [orig: Verùm] e [orig: è] medio sinu spinas, Echini marins aut Cinarae modo,


page 68, image: s068a

erigit, flores purpureos, crinitos, qui in pappos evanescunt.

[illustration:

Chamaeleon albus.

]

Fructus Cnico assimilis. Radix laetis et pinguibus crassa, ieiunis et montosis gracilior, candida gustu, dulcis, odorata, sed virus aliquantum olens. Hunc [note: Carduus, Suar us.] peculiariter Carduum suarium vocant. Sues enim, canes, muresque, si in polenta exhibeatur, aqua et oleo additis, perimit. Ixiam quoque eundem vocant, quod [orig: quòd] in quibusdam locis viscum gignit album sub foliorum alis, maxime [orig: maximè] circa canis ortum, quo tura dicuntur nasci: ex quo etiam serpentes fabulantur emergere, quo pennas sagittarum quoque glutinare solent.

[note: Ulophonon.] Nonnullis Ulophonon, quasi cuncta necans, vel o(/lor foneutiko/r, ut Nicandri interpres [note: Cynozolon.] habet, idipsum dicitur. Item Cyno zolon propter odoris gravitatem, quasi caninum virus olens.

[note: Cynomazon.] Et Cynomazon, quod [orig: quòd] in offa vel pulte detur necandis canibus.

TEMPERAMENTUM.

Radix Chamaeleonis utriusque exsiccat in tertio, calfacit autem in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis Chamaeleonis albisuccus, acetabuli mensura cum vino modico pota, latas interaneorum tineas pellit.

Hydropicis quoque in vino drachmae pondere bibitur. Urinam quoque ciet, et venenis adversatur. Trita radix drachmae pondere cum vino po ta, pesti est salutaris. Unde radicem hanc pecori et porcis praesertim, peste eos invadente, nonnulli praebent: tutum a [orig: à] pestis contagio pecus futu rum credentes. Aliqui eadem de causa radicen lintri infigunt, ut cibum super hac porci sumant.

EXTRINSECUS.

Ferunt radicem hanc confortare eos qui gestaverint ipsam, aliis vero [orig: verò] uries adimere, ut destituti viribus videantur.

Chamaeleonis nigri radix cum aceto cocta, scabiem, psoram, papulas aliaque vitia sanatu difficilia curat. Chamaeleonem album sues, canes et mures interficere Dioscorides scribit, quod de vulgari nostro Chamae leone intelligi nequit, quem porcis salutarem esse constat.

ATRACTYLIS.



image: s068b

[illustration:

...]

ATractylis aut *kni/kos a)/gria, id est, Cnicus seu Cartamus silvestris. Atractylis dicta, quod [orig: quòd] caule eius antiquae mulieres pro fuso, Graecis a)/tra ktos dicto, utebantur. Cnicus vero [orig: verò] silvestris, ad hortensis Cnici differentiam, de quo supra [orig: suprà] est actum. [note: Fufut agrectis. Colus russtica.] Latinis Fusus agrestis, et Colus rustica. Gallis, Saffran sauvage doulx. German. Wilder Feldsaffran. In montibus enim et arvis nascitur, mense apparens Augusto, semine tamen ante autumnum non maturescente.

Spina est, describente Dioscoride, Cnico similis, folia vero [orig: verò] longiora multo [orig: multò] in virgularum summitate habens, caulem ex magna parte nudum et asperum, quo mulieres etiam pro fuso utuntur: Capitula in cacumine aculeata, florem pallidum, radicem tenuem et inutilem. Alii tamen duas faciunt atractylidis species: alteram iam descriptam, proprie [orig: propriè] atractylida dictam: alteram quae vulgo [orig: vulgò] Carduus vocatur benedictus, quibus suum relinquimus iudicium.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum calidum siccumque atracty lidi tribuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Atractylidis folia, coma et semen, trita, cum pipere vinoque pota, contra scorpionum ictus prosunt, teste Dioscoride. Sunt qui dicant a [orig: à] scorpionibus percussos, quam [orig: quàm] diu eam herbam teneeant, non sentire dolorem, deposita vero [orig: verò] dolore af fici.

[illustration:

...]

ACANTHIUM.

ACanthion dictum est, facto diminutivo ab acantho, quasi dicas, Spina parva. Est sine omni dubio, eruditissimorum testimonio, spinae illa species, quae hodie Carduus benedictus appellatur, ob singularem nimirum eius facultatem, adversus pestilentes putresque alios affectus, contra serpentium, et scorpionum morsus, capitis dolores


page 69, image: s069a

vehementissimos, vertiginem, idque genus morbos alios. Carduus igitur benedictus est hirsutus, caulem et folia Soncho non asperae similia habens, humi fere [orig: ferè] reptantia: propter sui enim mollitiem sessilis veluti, caducusque solo procumbit, semine minuto, frequenti, amaro, et pilis barbato, quod molli lanugine operitur. Flos ei pallidus luteusve. In hortis passim provenit, semen quod in lanugine, velut in reliquis carduis concluditur, sero [orig: serò] maturescit. Germ. Cardobenedict, Bomwurtz, Gesegneter distel, et Spinnen distel, quod [orig: quòd] telis aranearum capita ipsis simili septa sunt lanugine.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento est calido et sicco, quod gustus eius amarus demonstrat. Desiccat et modice [orig: modicè] digerit.

VIRES, INTRINSECUS.

Praestantissmae plurimaeque Carduo benedicto sunt vires, ut non immerito [orig: immeritò] id nominis et Latinis et Germanis habeat.

In cibo ucl potu sumptus, ab immenso capitis dolore, qui circa oculos grassatur, a [orig: à] nonnullis monopagia dictus, liberat. Vertiginem pellit: Memoriam amissam et auditum, pari ratione, restituit. Folia in pulverem trita, in vino pota, phlegmata stomachi comsumunt et educunt: commo diuns tamen sumuntur, si pilulae ex pulvere componantur. Pectus item et sanguinem purgat, plurimumque Phthisicis confert. Folia in vino cocta, et calida pota, tormina sedant, sudores provocant, calculum frangunt, menses adiuvant.

Pulvis foliorum, quantitate mediae iuglandis nucis, in vino potus, contra pestem praesentissimum est remedium, si intra 24. horarum spatium quem invaserit. Idem vinum cum herba decoctum praestat. Eadem ratione si sumatur, putridis ventriculi febribus, et quartana laborantibus auxiliatur.

Affirmant nonnulli pulverem vel sucum, aut decoctum huius herbae, venena omnia pellere: cuius rei exemplum Hieronymus Tragus adducit. Fuisse enim puellam quandam, quae inscia cum pomo dono dato ve nenum ederit, moxque corpus eius inflatum, nec ullis antidotis sedari tumorem potuisse: Tandem vero [orig: verò] aqua stillatitia huius herbae data, tumorem seremisisse, atque sic veneni malo et periculo liberatam.

Idem ex aliis refert, puero in campo dormienti serpentem per os hians irrepsisse, ac herbae huius aqua porrecta, per inferiora mox serpentem se cessisse, nec quicquam amplius puero fuisse periculi. Omnibus, in summa, venenis, et intra et extra corpus, praecipuum, huius herbae pulverem, sucum, decoctum, vel stillatitium liquorem, esse remedium tradunt.

EXTRINSECUS.

Aqua aut sucus instillatus, oculos prurientes et rubentes adiuvat. Tusa et imposita folia, adustiones igni factas, pustulasque pestilentiales sa nant. Still atitius liquor ad eadem pollet. Scorpionum item et serpentium


image: s069b

ictus, ac morsus curat. Contra carcinomata, aliaque putrida hulcera, ulx aliud Cardui benedicti foliis, succo, decocto, aut aqua est praestantius. Ac constat insignes affectus, praesertim in muliere, cuius mammae ad ipsas usque costas carcinomate consumptae fuerant, aqua hac purgatos, mox eiusdem pulvere sanatos esse.

[illustration:

...]

Insessiones et desudatoriae balneae, ad calculum et menses provocandos utiliter ex hac herba conficiuntur.

ACANTHVS.

ACanthus vel Acantha, duum est generum: Sativa et silvestris. [note: Paederotes.] Sativa est Italica, Graecis Paederotes, Dio scoridis descriptioni per omnia respondens, foliis multo [orig: multò] quam [orig: quàm] lactuca latioribus, bicubitali magnitudine, Erucae modo incisis, nig ricantibus, pinguibus, le vibus, et modice [orig: modicè] amaris. Caule levi, binûm cubitorum, digitali cras situdine, ex intervallis sub ipsum usque verticem foliolis quibusdam oblongis, veluti nucamentis aculeatis, ex quibus candidus flos promitur, semine oblongo, luteo, capite thyrsi specie: radicibus oblngis, muscosis, rubris, et glutinosis, gustu subacribus. Officinis Branca ursina, German. Welsch Bernklae, Berntatz. Gal. Branche ursine.

[illustration:

...]

[note: Aeanthus Germanis ca.] In huius defectu Officinae Acantho Germanica utuntur, quae est diversa a [orig: à] Dioscoridis descriptione, spinis et aculeis carens. Germ. simpliciter Bernklaw, in hortis et pratis passim crescens ad umbelliferas herbas pertinens, anethi enim fert umbellam. Iunio et Iulio dum floribus est praegnans, colligitur.



page 70, image: s070a

[illustration:

...]

Silvestris acanthus putatur esse, quam hodie vocant Carduum pratensem, et Bras sicam pratensem, Germ. Wisenkol [orig: Wisenköl], Graß kol [orig: köl].

Nascitur in pratis, foliis longis, latis, utrinque scolymi instar divisis, caulem fert inter folia cubitalem, bina circa genicula habentem folia, capitulum oblongum, aculeatum, flore pene [orig: penè] acanthii, in cuius medio apex conspicitur purpureus: semen in alba lanugine capiti includitur, quae in pappos tandem evanescit. Radix villosa, candida.

TEMPERAMENTUM.

Folia mediocriter digerunt: radix exsiccat, et leviter incidit, tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Radices potae urinam cient, alvum sistunt, tabidis, ruptis, et convulsis sunt utiles.

EXTRINSECUS.

Radices adustis et luxatis illitae prosunt. Podagris quoque calidis, tritae et calefactae imponuntur.

SPINA ALBA.

[illustration:

...]

PRincipio [orig: PRincipiò] monendus est lector, de ipso nomine, diversa esse a)ka/nsqkr leukh/r, et leu kaka/nqhr. Cum dicitur a)ka/nqa leukh/ discretis nominibus, intelligitur ea de qua hoc loco [note: Bedegarim.] agitur, Latinis Spina alba, Officinis Bedegarim dicta. German. Weiß distel.

Cum [orig: Cùm] vero [orig: verò] per compositionem dicitur *leukaka/nqa, hoc est, Alba spina, intelligitur alia species, de qua Dioscorides separatim agit, a [orig: à] nobis infra [orig: infrà] descripta, Weiß Garten distel, ad huius differentiam appellata.

Spinae igitur albae, quae Ger. simpliciter Weiß distel appellatur, duo sunt genera. Primum folio albi Chamaeleonis, angustio re tamen et candidiore, subdenso, subaspero, et aculeato. Caule binos cubitos excedente, pol licari aut maiore crassitudine, subalbo, intus cavo. Capite in cacumine aculeato,


image: s070b

echini marini similitudine, minore tamen, et oblongo: floribus purpureis, in quibus semen Cnici forma, sed rotundius. Nascitur in montibus et locis syluosis, ac in hortis etiam plantatur. Floret Iunio et Iulio. Colligitur [note: Carduus Mariae.] dum semine praegnans conspicitur. Vulgo [orig: Vulgò] Carduus Mariae. Germa. Marien distel, Frawen distel, Vehdistel, Stechkraut. Gallis Artichaut Sauvage.

[illustration:

...]

Alterum genus silvestre est, circa sepes et vias locisque incultis passim na scens, proxime [orig: proximè] ad primi generis descri ptionem accedens, eodemque florens tempore. Germa. Weiß wegdistel. Hoc genus Dioscorides, ob similitudinem fortasse cum priore, intactum relinquit.

TEMPERAMENTUM.

Radix exsiccat et modice [orig: modicè] adstringit. Semen essentiae est tenuis et naturae calidae.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix cum vino cocta, sanguinem excreantibus, stomachicis, et caeliacis prodest. Coxendicis laterumque dolori subvenit. Semen potum convulsis et ruptis in corpore medetur: a [orig: à] serpente morsis auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Radix oedematis illinitur. Dentes dolentes iuvat, si decocto eius colluantur, aut si radix ipsa dentib. masticata ore teneatur.

[illustration:

...]

LEUCACANTHA.

DE nomine Leucacanthae in prae cedente monuimus capite. Leucacantham etiamsi plerique nobis incognitam putant, Tragus tamen eam Spinae putat esse speciem, quam Weiß distel appellant, vel ad differentiam Spinae albae, Weiß Gartendistel, Iungkfrawen di stel, quod [orig: quòd] in virginum serta et coronas veniat, zam Gartendistel: cuius sententiae, donec veriorem


page 71, image: s071a

alius ostenderit, placet subscribere. Nascitur in hortis, Spirae maxime [orig: maximè], foliis Chamaeleoni non dissimilis: caulem altero post sationem anno fert mense Iunio altum, aculeatum, scolymi silvestris modo: capitula aculea ta, multa, flore candido et odorato, semen in lanugine, sicut in Acanthio est inclusum: Radix est longa, alba, amara, quae una [orig: unà] cum flore et caule perit.

TEMPERAMENTUM.

Calidam esse constat, siquidem gustu amaritudinem refert.

VIRES, INTRINSECUS.

Easdem cum Spina alba vires propemodum habe.t Et Diosecorides quoque in hac easdem quas in Spina alba vires et facultates repetit.

Radix in vino decocta, bina ternumve in die vice pota, veteri lateruna dolori et ischiadicis medetur. Idem potus ruptis et convulsis auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Radix manducata dentium dolorem mitigat. Quibus viribus cum [orig: cúm] hanc plantam praeditam esse constet, commode [orig: commodè] ad Dioscoridis Leucacantham videtur referri posse.

CARDUUS.

[illustration:

...]

CArduus, Graecis Scolymos, et Latinis [note: Carduus. Scolymos Carduus hortensis. Scolymos aculeata. Carchosilos.] Carvus hortensis Germa. Strobildorn, Welsch distel. Gall. Artichaut, Articoca. Duo traduntur huius genera, alterum aculeatum, alterum minime [orig: minimè], hortense utrumque.

Nascitur apud Italos quibus Carchofilos [note: Strobilus.] dicitur, quasi dicas, Carduus Strobilus. Strobilum enim Latini vocant, quod [orig: quòd] capitulum eius nucem pineam, structili nucleorum [note: Arcocus.] serie referat. Nonnulli Arcocum, alii Alcocalum commodius vocant, a [orig: à] nucis quoque pineae similitudine: Cocalum nanque nucem pineam significat. Vulgo [orig: Vulgò] Artico calus [note: Articosd.] et Articoclus, et Articols vel Articoca, Sicut et Germanis. Italis hac ipsa nil in cibis est frequentius, adeoque conviviorum apparatibus in iuribus, aut ex oleo, aceto, et sale adhibetur. Folia Chamaeleonis et Acanthae albae habet, sed nigriora et crassiora. Caulem oblongum, pollicis crassitudine, foliis oblongis, subpallidis, bicubitalibus fere [orig: ferè], aculeatis, insicis, Agrimoniae forma, capitulum oblongum, spinosum, corticosis unguibus turgens, spicisque squamatim coagmentatum, flos in purpureo rutilat, qui in pappos tandem evanescit. Semen Cnici figura. Radix longa, quam ad Salgama Itali, sale, aceto, et pipe ris polline praeparant.



image: s071b

[note: c. Carduus non aculeatus. Cinara.] Altera species priori ex omniparte similis est, nisi quod [orig: quòd] aculeis caret. Ad cibos plus quam [orig: quàm] altera expetitur. Tantus eius usus, ut nulla sit cena Italis, quin Carduum hunc habeant. Hanc Tragus Cinaram facit Columellae.

Utrumque genus his versibus complexus est Columella:

Hispida ponatur Cinara, quae dulcis laccho
Potanti veniat, nec Phoebo grata canenti.
Haec modo [orig: modò] purpureo surgit glomer ata corpymbo,
Myrtiolo modo [orig: modò] crine viret, deflexaque collo
Nunc adoperta manet, nunc picea vertice pungit,
Nunc similis calatho, spinisque mic antibus horret,
Pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.

Graeci hoc faciunt discrimen, quod [orig: quòd] scolymos est ferus et silvester, Cinara vero [orig: verò] domita cultu, ruditate mitior et altilis. Sic dicta a [orig: à] Cinara pu clla. Athenaeus aliam attexit fabulam, de oraculo ligneum canem nominante, unde Cinarae sit appellatio ducta. Alii quod [orig: quòd] cinere respergi gaudeat. Sed haec persequi non est praesentis loci.

[illustration:

...]

Praeterea silvestris est quaedam Cardui species, in agris passim impedimentum, Germ. gemeyn Haberdistel. Cuius meminit Vergilius: Carduus et spinis surgit Paliurus acutis. Latinis Scolymus seu Carduus silvestris poterit appella ri. Nascitur in aruis, maxime [orig: maximè] avenaceis, bicubitali altitudine, saepe maior, aut etiam minor, foliis aculeatis, incisis, capitulis aculeatis, flo re in quibusdam purpureo, in quibusdam albo, in quibusdam puniceo. Teneram asini maxime [orig: maximè] expetunt. Bobus etiam non ingrata.

TEMPERAMENTUM.

Scolymon calidum est in secundo completo, aut tertio incipiente ordine: siccum in secundo. Silvestris Scolymus seu Carduus idem temperamentum obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Scolymus recens asparagi modo in oleribus coquitur. Radices ex sale, et pollinis pipere, in secundis mensis hieme eduntur. In cibis decocta uri nam cit copiosam, foetidamque educit.

EXTRINSECUS.

Radix illita graveolentiam alarum totiusque corporis emendat. De hac Baptista Fiera in Cena sua:



page 72, image: s072a

Carduus hortensis cui spina est mollior arte,
Cui calor est modicus, cui tumidusque liquor,
Est stomacho et lumbis sapidus: Si duxit olentem
Urinam, os redolet, nec sapit Ala caprum.
Hunc tibi ius praepingue coquat: praestantior inde est,
Ibit et in numeros sic Venus apta suos.

ANONIS.

[illustration:

...]

*a*nwnis vel Ononis, quasi dicas, asini obsecta. [note: Anonis, Ononis. Recta ba vis.] Vulgo [orig: Vulgò] Resta bovis, et Remora aratri, quod [orig: quòd] radicibus suis aratrum remoretur. [note: Remora aratri. Acutella.] Euricius Cordus Acutellam dici affirmat. Gall. Bugraves, Arreste beuf. German. Ochsenbrech, Hewhechel, Stallkraut, ab urinaria vi, quod [orig: quòd] decoctum eius equites, meiere nequeuntibus equis offerunt. Hawhechel, quod [orig: quòd] crebris sit acu leis, instar instrumenti quo stupam seu linum foe minae expurgant, ut Cordus explicat. Item Katzenspeer, Wetzsteinkraut. Ramos habet fruticosos, dodrante maiores, frequentibus geniculis cinctos, cavis alarum multis, capitula multa. Foliis est exiguis, tenuibus, ceu lentis, ad rutae aut pratensis loti formam accedentibus, subhirsutis, odoratis iniucunde [orig: iniucundè] olentibus. Rami spinis acutioribus, ac veluti spiculis firmioribus horrent. Radicem habet candidam, seu in nigro candicantem. Florem fert minutulum, Pisi dilutiore micantem purpura, in siliqua non undequaque septum. Nascitur culto, pingui et glutinoso solo, segetibus praecipue [orig: praecipuè] et aruis. Mense floret Iulio et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calida est gradu tertio. Vim habet quandam abstersoriam et incisoriam. Radix calfacit et extenuat.

VIRES, INTRINSECUS.

Cortex radicis cum vino potus urinam ducit, calculos rumpit, et cru stas expellit, Dioscor. Et Plinio testibus. Radicis decoctum haemorrhoidas sanare creditur. Antequam spinosa fiat sale conditur, et est cibis gra tissima.

EXTRINSECUS.

Decocta radix in posca dentium dolorem collutione mitigat.

ERYNGIUM.



image: s072b

[illustration:

...]

[note: Iringus Centumcapita.] ERyngium Graecis et Latinis. Officinis Iringus, quibusdam Centumcapita. Gallis, Chardon, ou Cent teste. Nomen ex rei natura accepit, ab eructatu nimirum, quem Graeci dicunt e)ruggh\n. Nam si qua forsan capella culem Eryngii morsu sectum ore sustulerit, totus statim grex velut attonitus sub sistit, relicioque pascendistudio, rei novae spectaculo captus, non prius herbam demirari desinit, quam [orig: quàm] raptum caulem eructarit, aut pastor prorsus abstulerit: quod Aristoteles in novo grege praesertim usuvenire prodit: et post hunc Plutarchus et Galenus. Centumcapita, a [orig: à] capitulorum vocatur numero. Germa. Manstrew, Brachendistel, Radendistel, Wallendistel. Aculeatarum, teste Dioscoride, est generis, in campestribus et asperis nascens. Folia habet lata, et extremo ambitu aspera, gustu odorata, quae ubi adoleverunt, multis caulium fastigiis in spinas aculeantur: in cacuminibus capitella in formam pilae coacta cernuntur, sepientibus stellatim aculeis, per orbem acutissimis, praedurisque. Color iis modo [orig: modò] candidus, modo [orig: modò] uriidis, modo [orig: modò] caeruleus invenitur. Radix oblonga, lata, summo cortice nigra, candida interius, pollicari crassitudine, odoris boni. Folia adhuc tenera sale condita, in Graecorum veniunt cibos.

Altera quoque Eryngiiest species priori non dissimilis, sed foliis multo angustioribus, nigrioribusque aculeis longioribus, acutioribusque, flore in capitulis prorsus purpureo, quam atram nominant, a [orig: à] foliorum forma.

TEMPERAMENTUM.

Eryngion caliditatis est temperatae, exsiccat vero [orig: verò] medio criter.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino radix cocta et pota, prodest iocinorosis, lienis, et lumborum affectionibus: tormina sedat, urinam et menses ciet: Sumpto veneno, drachmae pondere cum silvestris pastinacae semine trita bibitur. Huius radicis usu a [orig: à] calculo quendam liberatum, scribit Aetius [orig: Aëtius].

EXTRINSECUS.

Strumas et Parotidas appensa radix fertur discutere. Trita et illita cum salsa adipe, sentes et aculeos corpori infix os extrahit.

Carnem tibiarum deciduam curat. Radix gesta gratos et humanos, quorundam superstitione, efficere creditur.

PEUCEDANUM.



page 73, image: s073a

[illustration:

...]

PEucedanum quod [orig: quòd] foliis suis piceae, quae *peu/kh Graecis dicitur, sit similis, nomen habet. Officinis et vul [note: Foeniculum porcinum. Pinastella] go [orig:] Foeniculum porcinum, Pinastella item Latinis a [orig: à] Pinu, German. Gewfenchel, Harstrang, Schwebelwurtz. Gallice [orig: Gallicè], Peucedame, ou que de. Montibus nascitur opacis, caule tenui, macilento, foeniculo simili, coma circa radicem densa copiosaque: flore luteo, quem Iulio er Aiugusto profert, radice admodum longa, foris nigra, intus alba, odore gravi, crassa, liquore plena, cui lachry ma interdum concreta, thuris similitudine, sicut et caulibus, adhaerens invenitur. Officinarum Peucedanum, cum [orig: cùm] radice sit lignosa, non succo plena, et odore quo que iucundo, non est genuinum.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit Peucedanum in secundo, exsiccat vero [orig: verò] in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis ex vino, vel radix trita et assumpta, pectus purgat, frigidum et viscosum phlegma educit, tussi veteri, ex frigiditate natae, summo est auxilio. Sucus eius tritus eadem potest. Colligitur autem sucus hunc in modum: Tenera radix cultello conciditur, ac profluens inde sucus in umbra siccatur: nam in sole statim evanescit. Caput autem et nares, dum sucus exprimitur, rosaceo perfunduntur, ne dolor caput premat, et vertigo sentiatur. Cum melle mixtus sucus potus, stranguriam adiuvat: serpentum veneno medetur. Unde illiti hoc succo ex oleo temperato, a [orig: à] serpentibus sunt securi.

Suspiriis, torminibus et inflationibus, Dioscoride teste, subvenit, lie nem absumit: difficiles partus mire [orig: mirè] adiuvat: ad vesicae cruciatus et renum distentiones bibitur: Vulvam aperit.

EXTRINSECUS.

Radix trita cum aceto, et oleo, illita, omnibus nervorum vitiis prodest. Ex oleo et rosaceo, lethargicis, phreniticis, vertiginosis, comitialibus, et longis capitis doloribus resolutis, ischiadicis, convulsis medetur. Aurium doloribus ex rosaceo instillatur. Dentium cavernis sucus eius


image: s073b

inditus, dolorem mitigat. Ruptis infantibus, quibusque umbilicus nimium prominet, sucus utiliter illinitur. Naribus infusus sucus vel pulvis eius, lethargicos excitat, et mulieribus que ex matricis dolore concidunt, auxiliatur. Lacrima, seu gummi eius quod caulibus et radici adhaere re invenitur, recentia vulnera sanat. Idem praestat radix. Vetera damna et putrida hulcera pulvis radicis inspersus purgat, et ad sanitatem perducit.

BOTRYS.

[illustration:

...]

BOtrys Graecis et Latinis, a [orig: à] semine quod racematim adnascitur ramulis, nomen accepit. Officinis incognita. Germa. eadem ratione Traubenkraut, quibusdam Krottenkraut, Gallis, Mille graine. Olitoribus Türckischer Beifüß. Hinc quidam Artemisiam nominant. [note: Ambrosia] Cappadoces Ambrosiam. Amomum quibusdam Pharmacopolis. Fruticosa Dioscoridi est herba, totalutea, sparsa, multaque alarum cava habens: flores multos, exiguos, luteos ab imo ad summum usque. Semen circa totos ramulos adnae scitur. Folia Cichorio sunt similia, totaque valde odorata: unde vestibus apponitur. Circa fluentes aquas et torrentes nascitur: Carpitur Augu sto et Septembri, quo tempore ad maturitatem pervenit.

TEMPERAMENTUM.

Amara est, vimque incidendi habet, unde calidam siccamque esse facile [orig: facilè] colligitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Botrys in vino cocta et pota difficultate spirandi laborantibus auxiliatur.

EXTRINSECUS.

Arida herba vestimentis odoris gratia apponitur.

DIGITALIS.

DIgitalis a [orig: à] forma florum, quae digitale referunt, appellatur, Germa. Fingerhüt. Graecis an cognita fuerit, quove [orig: quôve] sit appellata nomine, non constat. Licebit tamen ad Latinae et Germanicae appellationis formam Dactylitin appellare, Germa. quoque Waldglöcklin. Gallice [orig: Gallicè], Gan teletz. Duum ex flore est generum: lutea et purpurea, ac utraque nihil aliud quam [orig: quàm] Verbasci est species, ut satis foliorum caulisque forma ostendit.

Nascitur montosis umbrosisque locis, altitudine cubitali, foliis latis et oblongis, Plantag inisimilibus, in extremitatibus serratis: floribus Iulio potissimum [orig: potissimùm] mense, a [orig: à] caulis lateribus ordine dependentibus,


page 74, image: s074a

digitalis referentibus formam, purpureis vel luteis, quibus decidentibus semen in calycibus latum et longum profert. Radix exigua et candida. In foliis quoque est discrimen, quae in purpureo minora paucioraque sunt, in luteo vero [orig: verò] maiora et copiosiora.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Vires Digitali eaedem quae Gentianae adscribuntur. Extenuandi, abstergendi, purgandi, solvendi, et incidendi vim habet, Menses movet, pus ex thorace et pulmone educit.

MANDRAGORA.



image: s074b

[illustration:

...]

MAndragoras, quod [orig: quòd] iuxta madras inve niatur, nomen accepit, ut nonnullorum [note: Circaed.] est sententia. Circaea, a [orig: à] Circe Graecis dicta, quod [orig: quòd] radix ad amatoria conducat. Pythagorae anthr opomorphos, a [orig: à] forma radicis, quae humanam quadantenus effigiem refert, Germa. Alraun. Quas agyrtae radices humana effigie di vendunt, fictitias esse nemini fere [orig: ferè] non constat. Ex Cannarum enim aut Bryoniae radicibus e iusmodi formam sculpunt, ac terra obruunt, quae cum [orig: cùm] aliquandiu delituerit, per terram colorem mutat, ac ab ipsis deinde effoditur, ut sie crevisse existimetur, qua misere [orig: miserè] imponunt mortalibus. Veri tamen Man dragorae radicis cortex in Officinis hodie habetur.

Duo apud Dioscoridem et Plinium cognoscuntur eius genera: Mas [note: 1. Femina. Thridacias.] et Femina. Femina nigra est, Graecis a [orig: à] foliorum similitudine Thridacias. Provenit in silvis et locis umbrosis, foliis lactucae, sed angustioribus et minoribus, graviter odoratis et virosis, per terram sparsis, iuxtaque folia pomis vitellis ovi similibus, pallidis, odoratis, in quibus semen quale pyri. Radicibus magnis, binis ternisve, sibi invicem implicatis, in superficie nigris, intus candidis et crassi corticis: absque caule.

[illustration:

...]

[note: 2. Mas. Morion.] Mas candidus Dioscoridi appella tur, Graecis Morion, folia habet magna, lata, candida, laevia ut Betae. Mala duplo maiora, quam [orig: quàm] feminae, croci colore, cum gravitate odorata, quae co medentes pastores soporantur. Radix feminae similis, sed maior candidiorque: caule vacans. Nascitur iisdem locis quibus femina. Huius hic figura exprimi tur. Utraque in Italia adhuc cognoscitur.

Theophrasti Mandragora ab hac Dioscoridis est diversa, sed est ea quae proprie [orig: propriè] Morion dicitur, radice grandi, caule procero, foliis mediam Solani et Mandragorae formam referentibus, flore nigro, fructu grandi, uvae acino simili, qui vinosum sucum gustatus emittit. Germa. Dollkraut, et Schlaffbeer dicitur. Gall. Morelle


page 75, image: s075a

marine. Hanc Theophrasti Mandragoram Solanum esse somnificum Trago placet, ut cap. de Solano, huius quoque sit mentio, ad quod etiam potius videtur referenda, siquidem foliis, florum forma, fructu et viribus So lanum refert.

TEMPERAMENTUM.

Mandragora in tertio refrigerantium ordine statuitur. Poma aliquid humiditatis et caloris habent. Cortex desic candi quoque vim obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

De Mandragora multa scribunt vereres, multa etiam alii fabulantur. Sucus eius, Dioscoride teste, ex aqua mulsa potus duobus obolis atram bilem per vomitiones purgat: Potu autem largiore vitam adimit.

Radix in vino cocta pota insaniam parit, et lethargicos efficit: Unde ante sectiones et ustiones commode [orig: commodè] dari poterit, ne sentiantur. Remedi um vero [orig: verò] huic potinoi, si quis largius eam bibierit, et diu tius semno corri piatur, esse tradunt, acetum capiti affusum, et piper, alique sternutamenta provocantia medicamenta naribus admota.

EXTRINSECUS.

Viridia folia imposita, sive radix uridis cum melle et oleo temperata, recentia vulnera sanant. Trita radix cum aceto applicata, sacrum ignem efficaciter restinguere fertur. Eadem cum aqua illita, strumas et tubercu la discutit. Cum polenta articulorum cruciatus mitigat. Pluralege apud Dioscoridem.

[illustration:

...]

MALA INSANA.

MAla insana dicta censent, quod [orig: quòd] dif ficulter concoquantur, non quod [orig: quòd] mortem inferant: siquidem in cibos veniunt. Neapolitanis, apud quos nascun tur, Melanzana. Nonnullis ab elegantia [note: Melanzana.] et pulchritudine, Amoris poma. Gal. [note: Poma amoris.] Pommes d' amours. Germa. Melanzan, Dollopffel [orig: Dollöpffel]. Duo genera ex pomorum sunt forma: alia enim purpurea fere [orig: ferè] tota, alia vero [orig: verò] lutea aut candorem quendam prae se ferentia. Nascuntur etiam in Ger mania hodie, in fictilibus potissimum, frutice qui propemodum Personatiam caule et foliis refert: quae tamen longio rasunt et magis la ciniata: flos Augusto vel Septembri mensibus iis purpureus, speciosus, sex foliis e [orig: è] calatho stellatim radiatis: fructus oblongi mali forma


image: s075b

et magnitudine, in quibus semen siliquastro non dissimile. Radix multis capillata fibris, et lutea. Gaudet eodem fere [orig: ferè] cultu, quo Cucumeres et Melones.

TEMPERAMENTUM.

Frigidam humidamque malis insanis naturam tribuunt.

VIRES.

De viribus nihil constat. Nonnullis tamen ex oleo, sale, et pipere fun gorum modo cocta eduntur.

Alii aliis modis apparant, in acetariis, ex oleo, pipere et aceto, cum [orig: cùm] igni primum inferbuerint, ac in taleolos divisa fuerint, edentes. Alii muria condiunt acida. Revera tamen cibus est incommodus, minusque sanus.

STRAMONIA.

[illustration:

...]

NOn praetereunda videtur herba illa, quae similiter pomi speciem profert, quam Stramoniam Itali vocant, siquidem in Germaniae quoque [note: Melo spinus. Paracoculi.] hortis plantari hodie est coepta. Venetis Melo spinus dicitur, et vulgo [orig: vulgò] Paracoculi, Germanis Stechopffel [orig: Stechöpffel], Rauchopffelkraut [orig: Rauchöpffelkraut]. Nonnulli, ob poma quae fert, Malis insanis annumerant, aliqui vero [orig: verò] Sthry chnis, hoc est, Solanis, ob foliorum aliquam similitudinem. Foliis mense Maio enascitur binis, Atriplicis fere [orig: ferè] aut Solani forma, cine riceis, caulem fert duos palmos altum, ramulis quibusdam, foliis teneris, Circa summitatem caulis, ixtaque enatos ramulos, capitula primum [orig: primùm] viridia, longa et rotunda, digiti longitudine nascuntur, e [orig: è] quibus flores campanulae forma, et lilii odore prodeunt, quibus decidentibus pomum subsequitur spinosum, semine plenum. Frigoris est impatiens, ac quotannis a [orig: à] semine renovatur.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

De viribus huius plantulae nihil constat, nisi quod [orig: quòd] a [orig: à] viribus posteriorum Solani specierum non multum distare tradunt.

CHARANTIA.

CHarantiam Itali vocant, quam Germa. Balsamkraut oder Balsamopffel [orig: Balsamöpffel], Gallice [orig: Gallicè], Merueille. Chaantia vero [orig: verò] dicta est, quod [orig: quòd] septi modo in hortis fenestrisque per cancellos facile [orig: facilè] digeratur. Balsaminen quoque vocant, a [orig: à] viribus quas in glutinandis vulneribus cum Balsamo, si praeparata fuerit, habet. Solent autem pomum oleo prius imbutum dies aliquot insolare, deinde fimo vel terra, donec prorsus intabuerit, obruere: ac sic Balsami vires vulneribus glutinandis ferunt assumere.



page 76, image: s076a

[illustration:

...]

Duo conspiciuntur huisu genera: Primum, quod [note: 1. Char antiae. Balsamina.] proprie [orig: propriè] Charantia dicitur Italis, Liguribus et Padanis Balsamina. Hetruscis Pomum Hierosoly mitanum. Nonnullis Mamortica. Nascitur hoc tenui [note: Pomum Hierosoly mitanum. Mamorte [orig: Mamortè] ca.] bus praelongisque flagellis, ultro [orig: ultrò] citroque reptantibus, foliis bryoniae, articulatioribus, exilibus pampinis ex alarum sinu prodeuntibus, quibus illigantes sese, cancellatim vicinis implicant pergulis, flore cucumeris ex albo in luteum languescente, turbinato utrinque fructu, cute carnosa, et per versus verrucosa, rigidioribusque bulbis intumescente, cucumeris silvestris pusilli similitudine: Puniceus est maturo color, Cartilago intus punicea vel lutea, sucus sanguineus. Pomum maturitate dissilit, inanitasque con fracto patet: semina pomi intus formama referentia continens. In Germania non nisi satum provenit. Huius pictura expressa est apposita.

[illustration:

...]

Alterum genus est, quod feminam [note: 2. Femiun Balsaminum.] vocant, quod Balsaminum neutro gene re Itali vocant: Caule nascitur crasissimo, portulacae simili, in herbaceo rufe scente. Foliis salicis, in ambitu incisis, flo ribus magnis purpureis, instar Consoli dae regalis caudatis, fructum priori fert propemodum similem, primum herbaceum, deinde pallidum luteumve, pilosum, qui itidem maturitate dissilit, inani tasque confracto apparet: semina intus aliquot lenticulae fere [orig: ferè] figura.

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Temperamentum et vires pares cum Telephio assignant, praesertim secundo gereri.

Ad vulnera glutinanda, et sananda valet plurimum.

Hermolaus ex seminibus praecipuum ad vulnera oleum exprimi tradit.

Pomis in oleo imbutis tanta vis adscribitur, ut abscissas quoque partes coniungat, adeo ut resecta albo equo auris, nigri equi abscissae similiter auris parti, huius benesicio glutinari possit.



image: s076b

STRUTHION.

[illustration:

...]

STruthion a [orig: à] Dioscoride quidem nominatur, mi nime [orig: nimè] tamen, ut notissima describitur. Est autem [note: Radicula. Lavaria berba.] omnium fere [orig: ferè] hodie sententia eam esse herbam, quam Latini Radiculam, sive lanariam herbam vocant: diversa tamen a [orig: à] radicula, quae Raphanus appellatur. German. Geyffenkraut, Speychelwurtz. Gallice [orig: Gallicè], L'herbe afoulon. Struthion dictam arbitram tur quasi Passerinam, a [orig: à] foliorum forte [orig: fortè] positu, quae avium alas imitentur: Vel quod [orig: quòd] Venerem stimulet: [note: Saponaria.] ob avis nimirum istius salacitatem. Graeci namque *strousqo\r passerem nominant. Lanariam et Saponariam dixerunt, quod [orig: quòd] ad mollitiem candoremque lanarum usi easint veteres, quodque eluendis vestium maculis, expurgandisque sordibus saponis vicem prae [note: Herba sul lonum. Condisi.] beat. Radiculae nomen a [orig: à] praecipua parte, qua usum praestat, accepit. Herba item fullonum, ob dictos effectus, est appellata. Officinis Condisi.

Describitur ab aliis herba spinosa, caule lanugi noso, foliis oleae, ex intervallo quasi geniculatim prodeuntibus, quinis plerumque in unum coeuntibus [orig: coëuntibus]: floribus in coliculorum summo candidis: radice quam in summo cespite fundit, magna, tereti et oblonga, quae purgandis vestibus vonciditur. Nascitur in hortis hodie plantata, duos continuos menses, Iunio maxime [orig: maximè] florens.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in quarto quadantenus ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix semidrachmae pondere cum melle sumpta, viscosos humores, et phlegmata discutit, et educit, iocinorosis, lienosis, et difficulter spirantibus prodest: urinam ciet, alvum solvit, menses adiuvat.

Frigefactis et debilitatis ex Venereo usu viris prodesse fertur.

EXTRINSECUS.

Admota radix secundinam et mortuos fetus pellit, ac cum ratione eius usus esse debet.

Sucus vel pulvis radicis naribus inditus, per sternutamenta cerebrum purgat: Cum polenta et aceto illita, lepras tollit, tubercula discutit: idem praestat cum farina hordeacea et vino decocta. Malagmatis et oculorum collyriis quoque miscetur.

Lanis quoque et vestimentis purgandis eius est usus.



page 77, image: s077a

LUNARIA MINOR

[illustration:

...]

LVariam minorem vulgo [orig: vulgò], German, vocant Monrauten, Monkraut. Gall. Taure: neque quicquam de appellatione aliud constat.

Nascitur in montibus caule rorundo, foliis utrinque annexis septem, humani cordis fereformam [orig: ferèformam] referentibus, in summitate caulis semen Betae simile [orig: similè] profert. Mense invenitur Maio et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Frigidam siccamque naturam obtinet.

VIRES.

Foliis glutinandi vis tribuitur. Ad supprimen dos mensos, et album mulierum profluvium est efficax. Multa praeterea de hac fabulantur Chymici, quibus in maximo est usu.

IUNCUS ODORATUS.

IUncus odoratus, Graecis Schoenos, hoc est, Iuncus simpliciter per excellentiam, dicitur, quod [orig: quòd] reliquis iunci spe ciebus praester. Omnibus alias [orig: aliàs] iuncispe ciebus id nomen tribuitur. Est autem duplex: [note: Cyperus. Cyperus [orig: Cypérus]. Iuncus odor atus angulosus] Alter anguloso caule, qui Cyperus seu Cyperus [orig: Cypérus], vel Iuncus odoratus angulosus dicitur, German. Wilder Galgan, Gallice [orig: Gallicè], Souchet. Plinius tamen inter Cyperum et Cypirum facit discrimen, cum revera nullum sit: Cum enim longas radices habet, Cyperus Romanus vellongus dicitur, qui est Cyperis: cum vero [orig: verò] olivae similes et sibiipsis cohae rentes, Cyperus rotundus vocatur, qui [note: Erysisceptrum.] est Cypirus. Erysisceptrum alias [orig: aliàs] Dioscoridi, et Aspalathus. Folia, Dioscori [note: Aspalathus.] de describente, fert porri, longiora tamen et graciliora, solidioraque, caulem cubitalem, aut etiam maiorem, an gulosum, schoeno similerm, in cuius cacumine folia minuta proveniunt, inter quae semen producitur. Radices habet oblongas, olivarum modo implexas invicemque commissas, aut rotundas, nigras, odoratas et amaras, quarum est usus. In Germania non nisi cultus in hortis nascitur. Cultis alioqui et palustribus locis gaudet.

[illustration:

...]

image: s077b

[illustration:

...]

Altera Iunci odoratispecies est caule rotundo, qui simpliciter Schoenos, et Latine [orig: Latinè] Iuncus, vel Iuncus odoratus rotundus appelatur, Germ. Kamelstro, qui venit accipiendus quoties simpliciter Schoenos scribitur. Huius flores Grecis *sxoi)nova)/nsqos, et compo site [orig: sitè] Schoenanthum, et Barbaris Squinantum vocan tur.

TEMPERAMENTUM.

Calfactoriam et exsiccatoriam, citramorsum, vim habet.

VIRES, INTRINSECUS.

Cyperus venarum spiracula laxat. Urinam et menses ciet. Ad calculos et aquam subter cutem commodissime [orig: commodissimè] bibitur. Scopionum ictui medetur. Pota, teste Galeno, vuluas aperit. In tribus vini heminis ad tertias decocta, tussi, Plinio auctore, medetur.

EXTRINSECUS.

Praeclusionibus et refrigerationibus vuluae fotu prodest. Farina eius ad oris hulcera depascentia est efficax. Malagmatis praeterea calfacientibus et unguentorum spissamentis additur. Hulceribus quoque serpentibus illinitur: Ex vino vero [orig: verò] vel aceto, iis quae instomacho sunthulceribus medetur.

LITHOSPERMON maius.

[illustration:

...]

PEregrinum nascitur in Germania semen, et tarde [orig: tardè] maturescens, foliislongis, sphatulae fere [orig: ferè] foetidae, semen inter folia et caulem ferens durum, incanum, lapideum, Pistaciae magnitudine, ciceris forma, ex quo corolla ria nonnulli conficiunt. Germa. Groß steinsamen, Groß Meerhirsen. Galli, Gremil appellant. Tragus existimat Lithospermon esse Plinii lib. 27. cap. 11. quod Ciceris formam magnitudinemque referre scribit. Poterit igitur, qui volet, Lithospermon maius aut Lithospermon Plinii appellare. Inter Lithospermon referre placuit, ob seminis lapideam duriciem, alioqui nihil cum eo commune habet.

CELOSIA.



page 78, image: s078a

CElosiam vocant Itali herbam, quam Tragus, incognito Germanis nomine, Widerschein, a [orig: à] forma et splendore vocat. Nascitur altitu dine cubitali, foliis propemodum Persici mali. per transversum partim purpureo, partim luteo et viridi colore resplendentia, a [orig: à] longe aspiciencbus iucundissima, Undenomen Germ. Widerschein commode [orig: commodè] respondet. Plura in praesentia non constant.

NERIUM.

[illustration:

...]

NErion et Rhododaphne, hoc est, Laurus rosea, àrosae scilicet floribus, et laurifoliis, Rhododendron, hoc est, Rosea arbor, Officinis et vulgo [orig: vulgò] Oleander. Ger man. Olander, et Vnholdenkraut, quasi dicas, non amabilis, eo [orig:] quod [orig: quòd] noxia sit planta et iniucunda. Gall. Rosage, ou rosaginc. Frutex est aspectu iucundus satis, arbusculi instar crescens, foliis amygdalae, longioribus tamen et crassioribus: florem fert rosarum figura, fructum amygdalae similem, veluti cornu, qui dehiscensla nea natura plenus est, pappis acanthinis similis. Unde nomen videtur traxisse, quod [orig: quòd] Inamabilis quibusdam nominatur. Radix acuminata, longa, lignosa, gustu salsa, Loca amat humida, velu[?]dum amnes, aut in hortis rignis.

TEMPERAM ENTUM.

Calidum in principio tertii, et siccum inscundo ferrur.

VIRES, INTRINSECUS.

Noxium est et hominibus et pecori, Galeno teste, intra corpus enim sumptum perimit vescentes.

Aquam praeterea, in qua folia Nerii maduerint, potantes oves, aut pe cora, mori tradit Dioscorides: Cum Rutae vero [orig: verò] foliis coctum Nerium, adversus venenatorum morsus potum homini salutare esse, idem scribit. Eadem refert Plinius,

RUSCUS.



image: s078b

[note: Oxymyrsine. Myrtacanthae. Bruscus. Myacantha. Spina murina.] RUscus Latinis, Grecis Oxymyrsine, sive Silvestris myrtus, et Myrtacantha. Officinis Bruscus, Myacantha etiam Graecis, hoc est, Spina murina, quod [orig: quòd] ad fugandos Ve spertiliones ad carnes suspenditur. Hin Ger manis Meußdorn, et Keerbesen, quod [orig: quòd] ad infumibulorum purgandam fuliginem scopae ex eo fiant. Locis gaudet opacis, nec alibi temere [orig: temerè] nascitur, foliis myrti, latioribus, cuspi dis fpecie mucronato cacumine, baccis per maturitatem rubentibus a [orig: à] mediis dependentibus foliis: nucleo duritia est ossea: Radiccm habet graminis, gustu adstringentem, acerbum, et subamarum, a [orig: à] qua ramuli viticis, fre quentes, lenti, fractu contumaces. Haec descriptio affabre [orig: affabrè] picturae huic respondet, quam Hieronymus Tragus, summe [orig: summè] de herbaria re meritus posuit, Venetisque ad scoparios usus frequentem esse scribit. Serapio fructum eius cum Cubebis aromaticis granis confundit, cum fructus sint diversi, ut primus Leonice nus animadvertit, quem alii postea sunt secuti.

[illustration:

...]

Alterum praeterea genus faciunt, pro ceritate arborem equans, folio lato, du ro, et per angulos aculeato, perpetua coma virens, baccis rubentibus et racematim collectis, ex quo similiter scopae conficiuntur, sicut ex priore. Vergilius Rusci meminit in Eclogis, cum inquit: Horridior Rusco, proiecta vilior alga.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis et foliorum usus est ad calculum, difficultatem urinae et menses, si in vino decoquantur. Idem decoctum morbum regium sanat, capitisque dolores mitigat. Cauliculi recentes asparagorum vice in cibis eduntur.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Scopis ob ramulorum flexibilitatem, et foliorum horriditatem inseritur: Ad carnes praeterea suspenditur, horrido suo aspectu vespertiliones deterrens.



page 79, image: s079a

ALOE.

ALoe communi omnibus nomine appel! latur, Gakkuce [orig: Gakkucè], Perroquet. Folium eius Scyllae similitudinem habet, erassum, pingue, modice [orig: modicè] latum, rotundum, retrorsum pandum: folia gerunt utrinque ex obliquis aculeos raros et bre ves. Caulem profert antherico similem, florem album, semen Asphodeli, odore tota est gravi, et gustu amarissima, radi ce una, ceu palo, in terram depacta. In India copiosissima nascitur. Locis etiam provenit maritimis quibusdam, et insu lis, hodieque in Germaniae nostrae hortis plantatur. Succi pinguedinis est plena, unde suspensa in aestuariis crescit, ac nova subinde folia, aliis decidentibus, absque omni addito fomento profert: Sempervivum marinum nonnulli appellant, a [orig: à] foliorum crassitudine, quam Aizoo similem habet.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Sucus Aloes calidus est in fine primi ordinis, aut initio secundi: siecus in tertio: amarus vehementer: adstringit modice [orig: modicè] et sine morsu. Erstque Aloeex numero eorum medicamentorum, quae e)kkoprwtika\ appellant, teste Iano Cornario, hoc est, stercus educentia: est Item eu)sto/maxos, praecipue [orig: praecipuè] elota: Repellit, digerit, terget parum, glutinat serius, stomachum purgat, somnum conciliat, exsiccat, corpora densat, alvum sol[?]

VIRES, INTRINSECUS.

Aloe pondere duorum cochlearium in aqua frigida a[?] sanguinis excreationes, Dioscoride auctore, cohibet. Reg[?] curat, tribus obolis ex aqua, aut drachmae pondere in potu. [?] cum resina, aut cum aqua, aut cocto melle excepta, alvum solvit. [?] drachmarum pondere perfecte [orig: perfectè] purgat. Mixta purgatoriis aliis m[?] mentis stomacho minus ea noxia reddit. Sanguinis eruptiones ex [?] morrohidibus factas sanat.

EXTRINSECUS.

Siccata et inspersa Aloe vulnera glutinat, et hulcera ad cicatricem perducit, compescitque, privatim autem exulceratis genitalibus medetur, et rupta infantium praeputia agglutinat. Condy lomata rimasque sedis cum passo mixta sanat. Digitorum reduvias ad cicatricem perducit, Livores et sugillata cum melle tollit.

Palpebrarum scabrities angulorumque prurigines lenit. Dolores capitis sedat, temporibus et fronti ex aceto cum rosaceo inuncta.

Capillos defluentes cum vino cohibet. Tonsillis, gingivis, omnibusque


image: s079b

oris hulceribus ex melle et vino prodest. Oculorum medicamentis in testa pura et candente torretur, rudiculaque subinde versatur, donec torreatur aequaliter. Vellavatur, ut quod est arenosissimum subsidat, tamquam inutile, et leve, et pinguissimum assumatur.

DE ALOES SVCCO.

Duo sunt succi concreti genera, inquit Dioscorides: Unum arenosum. quod sedimentum purissimae Aloes videtur, Officinis Caballinum dictum: Alterum iecoris modo coactum, Succotrinum Barbaris appellatum. Eligito puram, quae nihil sensit doli, sine calculis, splendentem, sub ruffam, friabilem, iocinoris modo concretam, facile [orig: facilè] liquescentem, eximiae amaritudinis. Reprobato nigram, et fractu contumacem.

CORIANDRUM. Corianon. Corion. Coriander. Wantzkendyll.

[note: Corianon Corion. Coriandrum.] COrianon aut Corion Graecis, Vulgo [orig: Vulgò] Coriandrumdicitur. Corion au tem dictum a [orig: à] cimicibus, quos Graeci *ko/rus vocant: quod [orig: quòd] folia eius et caulis adhuc virens, cimices olent, German. Coriander, Wantzkendyll. In hortis agris nascitur. Caule exili, sesquicubitali, ramoso, folio adianti primum, dein fu mariae, odore gravi, flore candido, semine rotundo ac nudo, firmo et diutino, radice lignosa, brevi, nec admodum fibrata. Seritur Maio. Proventu, ut Theophrastus scribit, est contumax, quippe si novum sit nasci recuset, nisi convolvatur. Ex veteri semine celerius exit.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Coriandrum adhuc viride frigidae est complexionis, nec intra corpus sumitur. Maturum vero [orig: verò] semen odoris est grati, et temperamenti calidi, et intra et extra corpus admovetur.

VIRES, INTRINSECUS.

Coriandri frequens et immodicus usus, ut Dioscor. monet, est fugiendus: infensissimum enim est capiti si crebrius sumatur. Unde etiam inter venena lib. 6. Dioscor. connumerat. Mediocriter autem semen sumptum stomacho est bonum, et eundem corroborat: cibos in ventriculo donec probe [orig: probè] concoquantur retinet. Semen per noctem in aceto


page 80, image: s080a

imbutum, exsiccatumque stomacho est utilissimum: venenatas enim exhalationes reprimit, nec nisi imbutum prius, ut dictum est, sumi debet. Cum dul ci cino eodem modo potum lumbricos necat, et menses ducit. Tostum igne ventrem sistit. Prodest ad phlegmonas et calidas temperaturas. San guinis profluvium, potum, et si imponatur, sistit. Sucus etiam eius potus venenum est, et occidit. Quienim hunc bibunt muti fiunt et desipiunt, ut Simeon sethi refert. Adiuvat hos aqua salsa pota, et testa ovorum trita immixta.

EXTRINSECUS.

Herba cum Fabarum aut Viciorum farina et rosaceo oleo contusa, inflammationibus omnibus in locis, praesertim vero [orig: verò] genitalibus, mire [orig: mirè] medetur. Cum lactuca, albumine ovi, et oleo rosaceo folia trita, et imposita, erisy pelata adiuvant. Carnem a [orig: à] putredine et vermibus, sisemine eius in aceto tuso, salsa madefiat, conservat.

NIGELLA.

NIgella Latinis, Graecis Melanthion, [note: Melanthion. Gith. Papaver nigrum.] utrisque a [orig: à] seminis nigro colore dicta. Gith itidem et Papaver nigrum, Germanis Schwartz Kümmich, Schwartz Coitander. Gallice [orig: Gallicè], Barbue, Poiure, Comin Sauvage. Tria sunteius genera hodie cognita, quae Tragus etiam et Fuchsius describunt: Hortensia duo. Silvestreunum.

Prima hortensis species, frutex est pu [note: 1. Schwartzer kümmich.] sillus, ramulis tenuibus, altitudine palmorum duorum, vel amplior, folii parvis, Senetioni herbae similibus, multo [orig: multò] ta men exilioribus, capitulo in cacumine exiguo, ceu Papaveris, oblongo, intercursantibus interne [orig: internè] distinctionibus loculorum quinque aut sex, in summitate extrinsecus corniculatis, quibus semen nigrum, acre et odorum includitur. Germa. Schwartz Kümmich.

Hortensis altera, que Nigella Dama [note: 2. Schwartzer Coriander. Nigellae Damascena.] scena dicitur, Germa. Schwartz Coriander, quod [orig: quòd] folia Coriandri foliis non dissimilia habeat, substantia priore est maior, odote vero [orig: verò] minor, et aspectu iucunda.

[illustration:

...]

image: s080b

[illustration:

...]

Silvestris nigella, secundae hortensi non est multum dissimilis, foliis [note: Wild Schwartzer Cotiander.] anethi: flores habet primo similes, nisi quod [orig: quòd] sunt colore elegantiores, ca pitulum aquilegiae respondet, ac semina in se continet nigra et odorata. Germa. Wild schwartz Coriander. Silvestrem hanc speciem Fuchsius tertium potius Cumini silvestris genus non male [orig: malè] existimat.

Est et aliud praeter haec genus semine subflavo, in reliquis primo generi per omnia simile.

TEMPERAMENTUM.

Calida sunt et sicca omnia Melanthii generain ordine tertio. Discutiunt et educunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen Nigellae in vino per aliquot potum dies, urinam ciet et menses, lumbricos pellit, lac nutricibus auget, pulmonem purgat, pectus solvit, tormina sedat.



page 81, image: s081a

Semina autem non viridia, nec etiam copiosiora aut frequentiora sunt sumenda: corpus enim sic laedunt.

EXTRINSECUS.

Extra corpus adhibita semina, easdem cum Coriano vulgari vires habent: tumores, oedemata discutiunt, papulas et serpiginem sanant, infiam mationesque imposita restinguunt.

Tusum semen cum acero rosaceo fronti circumlitum, phrenesi medetur.

Silvestris nigella viribus et odore etiam est praestantior. Serpentes et venenata silvestris nigellae fumus fugat.

Ad orthopnoeas et deflucus capitis facit odoratum, praesertim si calefactum fuerit, ut Simcon Sethitestatur. Tritum item, et cum aceto ven tri impositum, lumbricos necare dicitur, utidem est auctor.

PAPAVER RHOEAS, seu erraticum.

M*hkwy r(oia/s Grecis, Latinis Papaver fluidum seu [note: Papaver rubeum.] erraticum, a [orig: à] flore sic dictum, qui ei protinus decidit. *mh/kwr Graecis dictum, a [orig: à] mh\ kwnei=r, id est, a [orig: à] non ministrando, quod [orig: quòd] eo vescentes suis fungi officiis non patiatur: quod de sativo intelligitur. Officinis Papaver rubeum. Gallice [orig: Gallicè], Coquelicoc. Germanis a [orig: à] strepitu quem pueri harum foliis aedunt, Klapper rosen, quasi crepitaculares rosas, et Kornrosen, quod [orig: quòd] in frumentis nascantur, appellant. Item Feld magsamen. In segetibus passim a [orig: à] Maio ad autumnum usque nascuntur.

Duo sunt eius genera. Maius Cerma. proprie [orig: propriè] Klapperrosen: Minus Germanis Kornrosen, non nisi magnitudine differentia.

Folium habet, Dios. auctore, orrigano simile, aut erucae, aut inty bo erratico, aut thymo, incisum, sed longius et scabrius, caule iunceo, aspero, cubitali, recto: flore rubeo, interdum candido simili Anemone: caput oblongum, sed quam [orig: quàm] anemones minus: semen rufum, radixlonga, subcandida, minoris digiti crassitudine, amara. In aruis et segetibus passim nascitur. Floret vere et messis tempore. Porro [orig: Porrò] Dioscorides non bene papaver foliis origani et thymi comparat, ut ostendit etiam Cordus, cum nulla sit ipsi cum his similitudo, sed folia habet Erucae, aut Cichorii modo incisa. Unde abundare ista apud Dioscoridem colligitur, et ad alio quodam adiecta.

[illustration:

...]

image: s081b

Altera species priori similis est, foliis Cichorii. Non autem est anemo ne papaverrubeum, ut docet Ruellius.

TEMPERAMENTUM.

Omnia papaveris genera refrigerant in quarto ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Quinque vel sex huius papaveris capita, cum tribus vini cyathis decocta, donec ad duos reducantur, bibuntur contra vigilias, ut somnos accersant. Tusum semen cum melle sumptum, alvum emollit. Aqua stillatitia, internum calorem restinguit: In ardentibus febribus utiliter absque dam no bibitur. Iecur enimaquae istiusmodi refrigerant: colli inflammationes et linguae, gargarizatae, mitigant ac compescunt.

EXTRINSECUS.

Aqua stillatitia erysipelati medetur circumlita, narium fluxum, iecori cum panniculo madefacto imposita, sistit. Oris vitia et hulcera, decoctum eius collutione, sanat. Mulierum item menstrua profluvia compescit, decocto eius si laventur. Temporibus illita aqua phreneticis auxiliatur. Calidos oculorum dolores cum linteo imposita mitigat. Sucus eius cum nitro et sulpure scabiem sanat, omniaque cutis vitia extergit.

PAPAVER SATIVUM.

PApaver sativum, Germa. Magsamen oder Mon [orig: Mön], Gelmag, Gelsamen. Gallis, Pavot.

[note: 1. Papaver album. Thylacite.] Duo sunt eius genera: Alterum quod Papaver album dicitur, Graecis Thylacite, ab oblongo, et utriculis simili capite: semine candido.

[note: 2. Nigrum. Pythite.] Alterum nigrum, Graecis Pythite, a [orig: à] dolii forma, quod nigrum semen in lato, sessili, et doliolo simili capite, concludit. Officinis et vulgo [orig: vulgò] Papaver nigrum.

Foliis constat longis, per ambitum serratis, nulloque pediculo cauli adhaerentibus: Floribus vel candidis, vel ex candido leniter purpureis: ca pitibus oblongis, in quibus semen atrum vel can [note: *mhka)niop.] didum. Sucus Papaveris *mhkw/nior dicitur: non [note: Opium.] Opium, ut quorundam est error. Est enim Opium liquor eius lacteus, ut post [orig: pòst] dicetur. In hortis satum provenit. Floret Iunio et Iulio potissimum [orig: potissimùm], ac subinde in capitulis semen profert.

[illustration:

...]

Tragus quinque observata a [orig: à] se sativi generae numerat, flore et semine differentia. Primum floribus in summo candidis, maculis purpureis distinctis, semine cano, quod cum maturuerit sponte ex fathiscentibus circa scapum capitulis excidit. Hocque est vulgare Papaver.



page 82, image: s082a

Alterum flore prorsus candido, capitulis nonnihil quam [orig: quàm] in altero lon gioribus, semine etiam candido.

Tertium floribus similicer candidis, sed maculis circa capitulum rubris tinctis, semine subflavo.

Quartum flore penitus rubro, semine atro.

Quintum flore puniceo, maculis circa caput fuscis, semine similiter ni gro.

Praeter haec adhuc duo, alterum candido, alterum rubro flore, foliis in flore scissis, et in extr ernita tibus divisis, alterum candido, alterum fusco semine, tradit. Omnibus semen in capitulis est conclusum. Primi tantum generis capita, maturo semine fathiscunt, sicut papaveris erratici.

TEMPERAMENTUM.

Quarti est ordinis, sicut et reliqua Papaveris genera, refrigerantium.

VIRES, INTRINSECUS.

Papaver album in panem et cibos commode [orig: commodè] et utiliter miscetur. Ver tigine laborantibus, ut experimento constat, auxiliatur. Soporem allicit in pueris et viris. Infantibus in pulte semen datum, somnum iis conciliat. Sucus eius est, sed magis noxius corpori.

Papaver nigrum vel sucus eius, per se aut cum vino potus, fluxus a [orig: à] capite in pulmonem decidentes sedat, tussim asperam lenit: omnisque ge neris defluxiones constipat, in viris et feminis.

EXTRINSECUS

Papaveris semina, sucus, herba, autstillatitia aqua, phreneticis, fronti illita, sunt auxilio, matrici indita dolores sedant, et fluxus sistunt: idem praestat decoctum capitulorum papaveris: ignem item sacrum restinguit. Cum oleo Amygdalino auribus infusum, tinnitum compescit. Ad eadem [note: Opium est liquor lacteus papaveris. Meconiil est sucus foliorum et vasculorum papaveris.] pollet liquor foliorum, capitum, et seminum stillatitius. Ex nigro autem Papavere lacteus liquor, leniter incisis vasculis colligitur, quem Opium in Pharmacopoliis nominant. Exprimitur etiam ex tusis vasculis et foliis sucus, et in sole exsiccatur: eum privatim Graeci vocant Meconium, sed viribus est liquore imbecillior, propter inconcoctam et aqueam substantiam, quam ob causam facile [orig: facilè] putrescit et teredinem sentit. Opium itaque Papa veris est liquor: non igitur exiguo exiguo errore sucus papaveris a [orig: à] multis vertitur, cum sucus eius dicatur Meconium.

OLEUM DE PAPAVERE.

Oleum Papaveris impinguat, asperam arteriam lenit, febrium ardorem et insomnium mitigat. Exprimitur autem ex semine utriusque Papaveris, tam albi quam [orig: quàm] nigri.

SIRUPUS DE PAPAVERE.

Sirupus de papavere valer ad catarrhum et tussim, causamque insomniae. Conficitur hunc in modum: Recipe capita papaveris albi vel nigri ana z. lx. aquae pluvialis lib, iiii. coquantur donec maneat aquae tantum, lib. i. s. Colaturae adde sacchari, penidiarum ana z. vi. Fiatque sirupus, Et


image: s082b

hunc appellant simplicem. Compositus vero [orig: verò] de papavere sirupus confici tur, hoc modo Recipe papaveris albi vel nigri, ana z. l. Capillorum Ve ris z. xu. Glycyrrhiyae. z. u. Iuiube numero xxx. Seminis lactucae z. xl. Seminis Maulae et seminis cytoniorum, ana z. vi. Coquantur in lib. quatuor aquae duas, et cum sacchari et penidiarum, ana z viii. fiat sirupus.

PAPAVER CORNUTUM. Graecis Ceratitis.

PApaver cornutum, Graecis *mh)kwrkerati/ths, Germa. Gelb ölmagen. Gall. Pavot cornu. Folia habet candida, tenua, hir suta, verbasco similia, ser rato ambitu, silvestris papaveris modo, cui nec caulem habet dissimilem, flore luteo pallidumve, calyce pusillo, inflexo ut cornicula, effigie foenigraeci, unde cornutum, seu corniculatum est dictum: semine nigro exili, quale est papaveris, radice per summa cespitum, sublimi, crasse. Locis nascitur maritimis et gracilibus, ut auctor est Diosc. apud nos non nisi satum provenit. Floret Iunio. Semen mesis tempore colligitur. [note: Papaver marinum.] Marinum alii appellant, quod [orig: quòd] in maritimis crescat. Errant qui memythen, id est; Glaucium, hoc idem appellant, foliorum decepti similitudine. Differt enim ab eodem. Sicut et ii errant qui idem cum rhoade, hoc est, papavere erratico, German. Klapperrosen, de quibus paulo [orig: paulò] ante [orig: antè], existimant. Theophrastus Papaver silvestrefacit.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Facultatis est calidae et siccae, ut gustus eius qui nitro est similis, ostendit.

VIRES, INTRINSECUS

Radix, teste Diosc. in aqua ad dimidiam partem decocta, ischiadicis et iocinorosis medetur, nec non difficulter mingentibus. Semen tusum cum mulso alvum purgare fertur.



page 83, image: s083a

EXTRINSECUS.

Folia floresque cum oleo illita, sordida et maligna hulcera iuvant. Eade inuncta iumentorum argemata et nubeculas emendant Sed hulceribus pur gatis, ab hoc abstinere oportet, ut docet Galen. adeo [orig: adeò] enim abstergere va let, ut purae carnis nonnihil eliquet, atque hoc facultatum robore, non sor kdes solum, sed et crustam hulceribus detrahit. Folia ex melle carbunculis medentur.

ANEMONE.

*a*nemw/nh Graecis, Latinis Anemone, eo [orig:], quod [orig: quòd] flos eius numquam nili spirante vento, qui Graecis a)/nemos dici tur, se aperiat: siquidem afflatu venti statim flores eius dehiscunt, et in folia se explicant. Duorum est generum Dioscoridi: alterum silvestre: alterum lo cis cultis nascens, diversas quoque species habens: nunc enim phoeniceo, nunc candido, nunc lacteo, nunc purpureo flore conspicitur: folia Coriano sunt similia, sed scissa tenuius in terram incli nantur. Cauliculi exiles lanugionsique, super quos flores exeunt papaveris, et in medio capita coloris caerulei, aut nigri. Tragus Anemone ro [orig:]ßlin Ger manice [orig: manicè] appellat. Nonnullis papaver creditur esse rubrum, sed magno errore, cum [orig: cùm] folia manifeste [orig: manifestè] repugnent.

[illustration:

...]

Anemone vero [orig: verò] silvestris, sativa seu ea quae cultis nascitur, per omnia est maior, foliis latioribus et duriori bus, capite oblongiore, flore puniceo, tenuibus multisque radicum capil lamentis. Capita tamen in Anemone non sunt Papaveris forma, sed asparagi potius modo in acutum fastigiata hirsutaque.

Haec est quam Officinae vocant [note: Herba venti.] Herbam venti, German. Kuchenschell, et Küschell, item Hacketkraut, et Schlottembüm. Italis [note: Cocles] Cocles. Gall. Coqueretz, Coquelourdes.

[illustration:

...]

image: s083b

Locis nascitur sabulosis montosisque et silvis Caeduis, inter sentes: flos in capitula rotunda, lanuginsaque et hirsuta, erinacei figura, aut sicut asparagi capitula, mutatur, ac velut in spicam fastigiatur: non sicut in pa pavere rotundatur, ut quidam existimarunt, confundentes Anemonen, Argemonem et Papaver erraticum: cum manifestum sit inter haec, quod a [orig: à] Dioscoride refertur, discrimen. In Argemone enim et Papavere erratico, [note: Discrimen Argemones, Papaveris erra tici, et Anemones.] capitula sunt papaveracea, ac in Argemone quidem superne [orig: supernè] est latiusculum, in Rhoeade vero [orig: verò] seu papavere erratico est subangustum. Anemones vero [orig: verò] caput recentis asparagimodo velut in spicam fastigiatur.

Deinde Argemone sucum habet croceum, acrimonia insigni: rhoeas vero [orig: verò] lacteum, candidumque: At Anemone nullum eiusmodi. Postremo [orig: Postremò] se rius etiam Anemone floret.

[note: Argemone.] De Argemone Dioscor. lib. 2. cap. 170. hodie incognita, licet quidam ad Agrimoniam detorqueant, de qua suo loco. Iam ad descriptionem Anemones silvestris redeundum: folia sunt in ramulis foeniculi fere [orig: ferè], co mosa. Floret mense Martio. Acris est vehementer. Unde Hieronym. Tra gus ex Ranunculi speciebus eam censet.

TEMPERAMENTUM.

Dioscorides utrique acrem vim attribuit, temperamento potissimum est calido et sicco. Ad ranunculorum quadantenus temperaturam accedens.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ob insignem acrimoniam extrinsecus potius quam [orig: quàm] intrinsecus adhibetur. Sucus naribus infusus caput purgat. Idem praestat aridae radicis pulvis, naribus inditus. Commanducata radix, pituitam trahit. Sordida et putrida hulcera purgat, gangraenisque adhibetur. Lenior et commodior est aqua stillatitia. Folia viridia cum succo tusa, ungues crassos es deformes consumunt.

PSEUDMELANTHIUM. Githago.

PLurima apud auctores de herba quae inter segetes nascitur, Germanis Kaden, vel Kat ten, et Kornneglen dicta, est controversia. Non paucis placet esse Lolium seu Aeram, oculorum pestem, de quo Verg. Et careant lolris oculos vitiantibus agri. Posset quidem videri non incommoda horum sententia, nisi Lolio auctores spicam, sicut reliquis frugibus tribuerent. Ut infra [orig: infrà] inter fruges sigillatim, capite de Loliis dicetur.

[illustration:

...]

Herba vero [orig: verò] quam Germani Kaden voca mus, non habet spicam, sed vasculum hispidum, ut in descriptione ostendetur, et ex pictura quoque liquet. Deinde multorum est opinio, eamesse


page 84, image: s084a

Nigellam, seu Melanthion, quorum manifestus apparet error, descriptionem Melanthii cum hac nostra herba conferentibus. Aliis Pseudomelan [note: Pseudome lanthium. Githago.] thion seu Githago existimatur: quorum potius sententiae, ne anonymos Planta maneat, videtur subscribendum, donec vel Lolium, vel alia aliqua herba esse certo [orig: certò] possit ostendi, Pseudomelanthium vero [orig: verò] quasi adulte rinum Melanthium est dictum: a [orig: à] vero enim Melanthio longe [orig: longè] longe [orig: longè] abest.

Nascitur in segetibus passim, foliis allii modo acuminatis, sed brevio ribus pilosisque, coloris cinericei aut nigricantis, florem fert mense lunio pur pureum, parvae et quinque foliae rosae similem, quo decidente capitulum seu vasculum manet, longiusculum, angulosum, hirsutumque, in quo semen nigrum.

TEMPERAMENTUM.

In tertio excalfacientium ordine, et fine secundi exsiccantium statuitur.

VIRES

Folia cum semine Chirurgis sunt in usu. Membra dura, nervosque, per fomenta, sive insessu, aut balneis aqueis emollit: alii eum furfure tritici aut hordei, addito oleo, vel aceto, vel vino, calidum membris imponunt,

SIDERITIS PRIMA. Glidkraut. Zeypkrant.

SIderitis, Ruellio teste, dicta est, quod [orig: quòd] glutinandis vulneribus apta, praecipuum in bello usum habe at. Primam vocant, ad differentiam alterius, quam inter Gerania referunt, Herbam Roberti dictam. Item alterius quae Heraclea dicitur, quam Orminon faciunt. Sideritis igitur prima locis nascitur aspcris, petrosis et incultis, foliis Marrubii, longioribus tamen, ad Saluiae seu Quercus figuram accedentibus, sed minoribus et asperis. Caules habet quadratos, dodrantales, aut longiores, gustu non ingratos, aliquo modo adstringentes, in quibus per interulla, velut in marrubio, verticilli in orbem circumacti, in quibus semen exiguum. Germ. Glidkraut, Zeypkraut. Officinae pro vera Chamaepity hac utuntur, sed magno errore. Ruellius Iudaieam herbam Gallis [note: Iudaiea herba Ruellius] appellari scribit.

TEMPERAMENTUM.

Naturae esthumidae potissimum, ac mediocriter frigidae.

VIRES.

Ad vulnera glutinanda maxime [orig: maximè] est utilis, tantamque, Plinio teste, vim habet, ut, quamvis recenti gla diaroris vulneri illigata, sanguinen sistat.

[illustration:

...]

image: s084b

HYOSCYAMUS.

[illustration:

...]

[note: Hyoscya mus. Faba suilla.] HYoscy amus Graecis, Latinis Suilla faba, quod [orig: quòd] sues, ut auctor est Aelianus, pastu huius herbae resolvantur, et convellantur: sed remedi um novere: aquas enimstatim adeunt et cancros venantur, atque ita protinus salui fiunt. Latinis Apollinaris, quod [orig: quòd] Apollo sit eius inventor. Arabi bus Altercum, quod qui biberint, ut auctor est Antonius Largus, caput grave venisque distentum habent, menteque abalienantur, cum quadam ver [note: Iusquiamus.] borum altercatione. Officinis corrupte [orig: corruptè] Iusquiamus, German. Bilsen, Bilsamkrant, Sewbon, Dolkraut, Schlaffkraut. Tria sunt eius genera: nigrum, flavum, et album, a [orig: à] seminis forma cognominata.

Frutex est aspectu tristi, folio lato, longo, pingui, hirsuto, venoso, et laciniato: caulibus crasis, e [orig: è] quorum latere flores prodeunt, tamquam malorum punicorum cytini, muricatis caly cibus, ramos continua serie vestientibus, semine intus papaveris refertis.

[note: 1.] Primum autem genus floribus est fere [orig: ferè] purpureis, folio Smilacis, nigro [note: 2.] semine, cytinis duriusculis et spinosis: Alterum floribus effigie mali, folii et folliculis simplicioribus, semine Irionis subflavo. Utrumque insaniam et capitis vertiginem pariens, ac proinde abdicantur usu.

Tertium est medicis in usu, pinguius ceteris, molle, lanuginosum, flo [note: 3.] ris et seminis candidi, nadcens in maritimis et ruderibus, sicut et


page 85, image: s085a

secundum, hoc si haberi non possit, flavo erit utendum. Plinius quatuor facit genera: nigrum, vulgareseu candidius, flavum, et album.

TEMPERAMENTUM.

Prima duo genera tamquam venenata, usu sunt abdicata. Tertium album est ex tertio quodammodo refrigerantium ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Albi hyoscyamisemen contra vehementes capitis fluxus, e [orig: è] quibus acris tussis excitatur, cum unio, Dioscoride refereme, bibitur. Est autem extra corpus potissimum eius usus. Intra corpus enim venenum est.

EXTRINSECUS.

Folia, flores et semen somnum conciliant: nimius autem usus demen tesefficit. Sucus cum panniculo illitus, oculorum inflammationem et fluxus compescit. Idem aurium dolorem instillatus mitigat. Viridia imposita folia, tumores reprimunt. Cum farina trita folia, memborum dolori et podagrae medentur. In pedeum lavacra admixta herba, aut etiam in desessionibus somnum allicit. Easdem habet vires oleum seminis, cum aceto fronti et temporibus illitum. Pectoris tumores idem illitum discu tit, et dolores lenit. Iisdem viribus est praedita aqua stillatitia.

Radix cum aceto cocta dolorem dentium, si os calido decocto colluatur, sedat. Contra sumptum Hyoscyamis emen aut folia, lac caprinum, vel aqua mulsa, vel semen Cucurbitae, aut nux pinea est remedio. In horum autem defectu poterunt prodesse semen Urticae, Nasturtii vel Sinapi, Ra [note: Aquilegia.] phanus, Cepa vel Allium, cum vino comesta.

[illustration:

...]

OLEUM DE HYOSCYAMO.

Oleum de Hyoscyamo valet fluxibus, et inflammationibus oculorum prodest: aurium dolores mitigat, tumores sedat, dolorem membrorum mitigat, podagrae medetur.

Exprimitur autem ex semine Hyoscyami eodem modo quosolet fieri ex Papavere.

AQUILEGIA.

AQuilegianotissima hodie herba, a [orig: à] Diosc. non tradita, German, Agley, Ackeley, Ageley. Gallice [orig: Gallicè], Ancolie. Hieronymus Tragus Centaurium [note: Centaurium maius.] maius Diosc. lib. 3. cap. 6. existimat, siquidem Cem taurii maioris et Aquilegiae descriptio exiguum quid differant, flore nimirum qui in Centaurio est lanuginosus, et cricisimilitudine. Herba est nemi ni non cognita: folia habet Chelidonii maioris, sed paulo [orig: paulò] rotundiora ac molliora. Caulem cubitalem, et interdum proceriorem, in cuius summo flores sunt purpurei, ex caudis quibusdam, veluti


image: s085b

muliebres loculi propendentes, quibus decidentibus capitula subnascuntur: haud secus atque in melanthio, quibus semen inesteatrum. Radix est crassa. In hortis passim et pinguibus pratis nascitur. In montibus tamen et petris ac macris etiam invenitur. Floret Maio et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Calida est mediocriter, ac modice [orig: modicè] digerit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix vino cocta et pota, rupta et convulsa omnia intra corpus, sanat. Prodest dyspnoeicis, hydropicis. Vitiatum pulmonem et laterum hulcera purgat. Sanguinem expuentibus est salutaris, omnibusque internis corporis vitiis medetur. Quod [orig: Quòd] si patiens febricitans etiam fuerit, radix cum saccharo in aqua decoquenda erit. Trita in farinae modum drachmae pondere, cum croco, oboli quantitate, in vino pota, cooperto mox et sudante corpore, ictericismire [orig: ictericismirè] confert, icorisque obstructiones solvit. Stillatitia florum aqua ad eadem est utilis, estque prae cipuum contra synco pen confortativum. Interna corporis hulcera discutit, omniaque venena et tormina pellit.

EXTRINSECUS.

Radicis et foliorunsuccus vulnera conglutinat: quod vel hinc colligere licet, quod [orig: quòd] carnibus coquendis apposita, eas in ol la coalescere facit. Pessum in succo eius madefactum, menses et mortuos fetus educit. Fluxus et dolores capitis sucus aut aqua illita compescit, furfures capitis sucus cum aceto illitus, salsa primum aqua purgato capite, pellit. Caliginem oculorum infusus sucus discutit. Aurium dolori instillatus prodest, vermiculos et pulices earum enecans. Fistulas aliaque orischulcera, naribus infusus sucus, aut si oseo colluatur, curat. Scabiem omniaque cutis vitia tollit. idem facit radix in albo vino ad mediam partem decocta, si decocto cutis abluatur, et madefactus in eo panniculaus cir cumponatur.

[illustration:

...]

CENTAURIUM MAIUS. Officinis Rhaponticum, falso [orig: falsò].

CEntaurium a [orig: à] centauro Chirone nomen habet. Folia habet nucis iuglandis, oblonga, viridi brassicarum colore, serrata in ambitu, cau lem rumicis, binûm ternumve cubitorum, adnatis multiplici sobole fruticantibus ab radice, in quibus capita, ceu papaverum, e [orig: è] rotundis oblonga, Flos in caeruleum inclinatus, semenque cnico


page 86, image: s086a

simile, flocis involutum, ut in lanugineis solet floribus, radice vasta, solida, ponderosa, bicubitalique, madida, acricum adstrictione quadam, nec citra dulcedinem rubescente. Rubet et sucus, Gaudet pinguisolo nasci, [note: Rhaponticum Officinarum. Rhapontic.] apricis fruticosisque collibus. Officinae hodie imroprie [orig: imropriè] hanc radicem Rha ponticum appellant. Est enim Rhaponticum, quod Officinae hodie osten dunt, Centaurium illudmaius. Germanis cum Officinis eodem errore Rhapontic nominatur. Errant et iiqui Centaurium hodie depingunt cubitali cauliculo, frondibus salignis, aliquanto maioribus, perinterval la binis, aversa parte candicantibus, interna virentibus, et fere [orig: ferè] connexis, floreluteo: quae lysimachiae magis descriptio convenit.

TEMPERAMENTUM.

Radix Centaurii est acris, subadstringens, subdulcis, et subamara, glutinandi vim habet. Ad duodecim annos, nec ultra radix asservari valet.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis decoctae sucus medetur omnibus morbis: privatim vero [orig: verò] adversus angues radicis drachma in vini cyathis tribus bibitur. Sanguinem excreantibus in febribus in aqua datur: sin febris non sit, in vino. Eodem modo torminibus, vulvarumque doloribus meletur. Per se faciles facit excreationes: sanguinem eicientibus prodest. Stomachum corroborat. Dyspnoeae medetur in eclegmate: Pleuriticis et peripneumoni cis bibitur cum dauco. Phthisicis in vino prodest. Regium morbum qui sit citra febres, impugnat: tormina discutit.

EXTRINSECUS.

Inspersum vel illitum, hulcera quae cacoethe [orig: cacoëthe] vocant, sanat. Recens tu sa radix, aut arida ante [orig: antè] madefacta vulnera glutinat et coniungit.

Menses et partus in tenuitatem collyrii derasa, et subdita evocat. Carnibus adiecta coalescere eas facit, si simul coquatur.

[illustration:

...]

CENTAURIUM MINUS.

CEntaurium minus, Graecis *limnh/sior et *limnai=or, quod [orig: quòd] circa paludes et scatebras aquarum proveniat, est dictum. Latinis Febrifuga, a [orig: à] viribus, et Fel terrae, ab amaritudine [note: Febrifuga Fel terrae] quam habet, appellatur, German, Tausent gulden, Fieberkrant, Erdgall, Biberkraut, et Aurin. Galli, Fiel de terre.

Herba est Origano hypericove [orig: hypericóve] similis, caule sesquipalmum alto, fruticanti, anguloso, lychnidis floribus, e [orig: è] puniceo purpuratis, folio rutae, praelongo, et minuto, semine tritici, radice tenui, supervacua et levi. Nascitur Dioscoridi iuxta lacus, et loca rigua. Hodie vero [orig: verò] in solo passim arido, et in pratis minus pinguibus est inveni re, Floret aestate et autumno.



image: s086b

TEMPERAMENTUM.

Naturae est calidae et siccae. Exsiccat maxime [orig: maximè] absque mordcitate: est enim amarum cum exigua adstrictione.

VIRES, INTRINSECUS.

Manipulus Centaurii cum floribus in vini aut aquae mensura dimidiata ad mediam decoctus partem, biliosos et viscosos ex stomacho humores per inferna educit. Ictericis et febri asiduelaborantibus [orig: asiduèlaborantibus] prodest. Iecoris et lienis obstructiones, ides aliquot potus, aperit: vitiosos corporis humores educit. Vermes ventris necat, mortuos fetus et menses pellit: Colicae passioni, in qua obstet obstructio, medetur. Suavior est aqua stillati tia, sed viribus imbecillior. Eosdem praestat usus pulvis herbae cum vino, vel pilulae ex co confectae, quae non parum coxendicum, articulorum et podagrae quoq; doloribus auxiliantur. Ad clysteres etiam non est inutilis.

EXTRINSECUS.

Sucus cum melle ollyriis oclorum miscetur. Menses ciet et secundinam, pesso in eo madefacto. Vetera hulcera purgat, et ad sanitatem perducit. Viridis herba tusa et illita, vulnera recentia conglutinat et sanat. Sucus expressus ac in sole arefactus iisdem pollet viribus. Sucum Dioscorides hoc modo conficit: Legitur herba in ipso flore, et diebus quinque madefacta, ad mediam decoquitur partem, mox linteolo exprimitur, ac quod expressum est, iterum, donec mellis crassitiem induat, coquitur.

RHAPONTICUM, ET BARBARUM.

[illustration:

...]

RHaponticum et Rhabarbarum eruditissimorum testimonio, Ruellii, Valerii Cordi, [note: Rhaponti cum Officinarum.] aliorumque eiusdem herbae seu radicis suntnomina. Officinarum enim hodie Rhaponticum, ut paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] est ostensum, est Centaurium maius. Rha dictum a [orig: à] fluvio eius nominis, Ponticum vero [orig: verò] a [orig: à] natali solo, Barbarum vero [orig: verò], ut ostendit Ruellius, aetate Pauli appellaricoeptum est, quod [orig: quòd] ex Barbarorum regionibus asportaretur. Sic Graeci etiam posteri Sce niticum a [orig: à] Scenitis arabiae populis, apud quosna scitur, dixerunt. Atque hoc modo etiam Rha arabicum ap pellare licebit Idem igitur sunt Rha ponticum, Barbaricum, Sceniticum. Vires etiam sunt eaedem. Quod vero [orig: verò] de odore obici posset: quia quod in Ponto nascitur inodorum est: quod vero [orig: verò] in India, est maxime [orig: maximè] odorum, hoc ratione est caeli et loci: in India enim ob inaiorem calorem fit odeoratius. Pro conditione naque loci eadem herba qualitate saepe variat. Nemo igitur ambiget nostrum Reubarbarum, sicut vulgo [orig: vulgò] vocant, esse Dioscoridis Rhaponticum. Quid vero [orig: verò] Rhaponticum sit, quod monstrant Officinae, antea dictum est. Nunc igitur descriptionem Rha ex Dioscor. Subiciemus.

Rha, quod alii Rheum, Latini Rhaponticum vocant, radix est nigra, maiori Centaurio similis, minor et rufa magis, sine odore, fungosa,


page 87, image: s087a

minime [orig: minimè] ponderosa. Probatissimum quod teredines non novit, si gustu glutinosum, cum quadam adstrictione, et commanducatum impallescat, coloremque reddat ad crocum inclinantem.

Est et hodie quod seritur in hortis, quod Rhabarbarum monachorum vocant, quod Lapathi vel Rumicis est species, de quo infra [orig: infrà].

TEMPERAMENTUM.

Rhapontici vis praecipua est spissandi, et guttantia substringendi, cum quadam calfactione.

VIRES, INTRINSECUS.

Rhaponticum dysentericis datur et caeliacis, si febre careant, in vino: sin aliter, in aqua datur. Datur Et decoctum eius bibendum duplici mensura, ad ruputa, convulsa, contusis, et exsublimi devolutis. Si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et myrrhae: si dissolutio stomachi, ex frigida aqua summitur, sive intus, sive extra [orig: extrà] purulentis excreationibus: item lienosis, hepaticis, ischiadicis: ad renum vitia, suspiria, orthopnoeas. Arteriae seabritias lenit, ex passo, tribus obolis potum tritum, quod idem praestat eius decoctum Bibitur contra inflationes, perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, asperitates, capitis gravitatem, melan choliam, vertigines, lassitudinem, dolores et convulsiones. Datur in singulis valetudinibus eadem qua Agaricum mensura, si febri careant, in mulso: sin aliter, in aqua mulsa.

EXTRINSECUS.

Illitu collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum discutit. Ex passo illitum, insignita cum melle rapit, et alia liventia ex aceto. Farina eius inspergitur contra cacoethe [orig: cacoëthe], et sanguinem reicientes, denarii pondere in aqua.

TROCHISCI DE RHABARBARO.

Trochisci de Rhabarbaro valent ad hepatis obstructionem, dolorem, tumores praeter naturam, affectus inveteratos eiusdem, hydropem et icterum, et formae corruptionem. Compositionem docet Mesue.

PILVLAE DE RHABARBARO.

Pilulae de Rhabarbaro in febribus diuturnis, iecoris obstructionibus, et aquae intercutem intitiis conferunt. Compositionem docet Mesue.

LAPATHUM, SEU RUMEX.

QUia Rhabarbarum monachorum, quod sic vocant, e [orig: è] rumicis est [note: Lapathum.] genere, dehoc ordine servato agetur. Lapathum Graecis a [orig: à] *lapa/teir dictum, quod vacuare et exinanire significat, siquidem omnium Lapathi generum decocto alvus mollitur. Latinis Rumex dicitur. Barbaris


image: s087b

[note: Lapatium. Rumex unde.] Lapatium, Gallis Patiencc. Rumex autem quod [orig: quòd] ex eo sucus non aliter atque ex mamma, quam veteres rumen dixerunt, sitientibus exsugi soleat. Quod de quarto potissimum [orig: potissimùm] genere [note: Ampffer.] intelligitur. Germ. Ampffer.

[illustration:

...]

Dioscorides quatuor facit Lapathigenera: Primum foliis duris et in cacumine acutis, semine herbaceo, acuminato, ex minutissimis dependente pediculis, radicclonga et lu tea, vel potius procera. Graecis [note: Oxylapaethon. Lapatium acutum.] Oxylapathon, et Latinis. Officinis Lapatium acutum, Germ. Mengelwurtz, Men welwurtz, Grindtwurtz, Streyffwurtz, Zitterwurtzel, Wild Ampffer, Lendenkraut. Nascitur in palustribus potissimum [orig: potissimùm], et circa fossas.

[note: 2. Lapathum hortense.] Secundum genus Oxylapatho est quam [orig: quàm] similimum, foliis tamen latioribus et tenerioribus, caule interdum bicubitali, striato, floribus exiguis, luteis, semine ut Oxy lapathon triangulari, radice longa, et lutea, sen crocea. Graecis Lapathum hortense. [note: Rhabarbarum monaechorum. Münch Rhabarbara.] Haec Fuchsio est Rhabarbarum monachorum, quod per omnia huic descriptioni respondet. In hortis. Provenit consitum.

[illustration:

...]

page 88, image: s088a

[illustration:

...]

Tertium genus est silvestre, parvum, plantagi [note: 3. Lapathum silvestre. Güter heynrich Bonus Hendrichus. Breyt Saurampffer. Schmerbel.] ni simile, molle et humile, Graecis Lapathon agre ste: quod Fuchsius eam esse herbam ostendit, quae vulgo [orig: vulgò] Bonus Hendrichus, Germa. Güter heynrich appellatur, breyter Saurampffer. Tragus Schmerbel vocat. Circa sepes et vias nascitur, Folio Oxalidis, aut Ari, aut Plantaginis, caule prioribus duobus humiliore, in quo flores et semina racematim dependent. Radicelonge et sub flava.

Quartum folia silvestriseu [note: 4. Oxalis.] parvo humilive Lapatho habet similia: caule non adeo [orig: adeò] gram di, sesquicubitali: semine acuminato, rubro, quod foliaceo tiestitur involucro, sapore acri, quod in caule et adnascentibus cauliculis nascitur, Graecis Oxalis, quod [orig: quòd] in gustu acrorem habeat, dicitur. Latinis eademra tione Acetosa, et Ger. Saurampffer. [note: Acetosa, Saurampffer.] Gall. Vinette, Ozeille, Salette. Hancque proprie [orig: propriè] Rumicem veteres dixerunt. Nascitur in omnibus passim pratis.

[note: 3. Hydolapathum.] Quiritam Tragus et cordus, aliique addunt speciem maximam, quae aquosis et palustribus locis nascitur. Graecis Hadrolapathon, id est, Rumex aquaticus, et [note: Hippolaepathum.] Hippolapthon, Germa. Roßampffer, et Wasserampffer.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Lapathis acetosa, frigida et sicca statuitur in ordi ne secundo natura. Ac discutiendi, teste Galeno, facul tas inest. Oxylapathon mixtas sibi vires vendicat. Hippolapathum a [orig: à] reliquorum viribus non differt.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix rhabearbari monachorum, arida trita, drachmae pondere, cumparizingiberis portione, in iure mane [orig: manè] sumpta, choleram et phlegma purgat. Oens Rumicis species, Diosc. asserente, alvum emolliunt. Semen vero [orig: verò] contraria viest praeditum, constipandinaturam hababens: omnibus alui fluxibus sistendis utile. Omnium Lapathi generum radix trita sumpta, aut decoctum foliorum potum, iecur et fel purgat. Ictericis et Cholericis que saluberrimum. Aqua stillati tia, praesertim veto [orig: vetò] Oxalidis, pestilentialib. febribus, inflammationi iecoris et ventriculi, pota, aut extrinsecus cumlinteolis imposita, fert opem.



image: s088b

EXTRINSECUS.

Oxylapathi, item Oxalidis, folia, sucus et aquasillatitia, omnis generis scabiem sanant, praesertim purulenta ex calore nata hulcera. Contra scabiem linimenturm conficitur, pulvere Oxylapathi cum aceto temperato. Nonnullisucco expresso utuntur, aut radicem Et folia in aceto decoquunt. Dentium dolori decoctum Oxalidis aut Oxylapathi medetur. Auribus inditum dolorem mitigat.

SIRUPUS SVCCI ACETOSAE SIMPLICIS.

Sirupus succi acetosae simplicis febribus biliosis et pestilentialibus est saluber, cordis et ventriculi aestum restinguit, ipsaque roborat. Conficitus hoc modo: Recipe succiaecetosae depurati lib. iii. sacchari clarificati lib. ii. et coquantur.

CHRYSANTHEMUM.

[illustration:

...]

CHrysanthemum, ab aurisplendore, qui in [note: Chrysanthcmum.] flosculis cernitur, dictum, Ger. Schmaltzblüm, a [orig: à] pinguedine, quae contrito in digitisflo sculo, apparet. Mooßblüm, Maattblüm, gel Wisenblüm, Dratblüm, Dotterblüm, goldt Wisenblüm. Dicitur et Chrsysanthemon seu Chrsysanthemis Anthemidis species, quam Streichblüm Germa. vocant. Galli, Marguerite blanche.

[note: 1.] Nacitur fruticis specie in pratis humidis, et locis aquosis, foliis viridibus, rotundis ceu asari, terra repentibus, et circum incisis, caule rotundo cubitali, adnatis ramulis, in quibus rotunda, pisorum instar, nascuntur capitula, e [orig: è] quibus flos prodit luteus velut in dracunculo, maior tamen et iucundior. Capitulum, defluente flore, acquirit longum divisum, sicut aquilegiae, semine luteo: radix cespitosa, digiti cras [note: Caltha.] sitie, albis villis fibrata. Tragus Caltham credit Vergilii.

[note: 2.] Alterum est Chrysanthemigenus minus, foliis incisis, sicut dracunculi, caule vero [orig: verò] et flore priori simile. Unde Dracunculi quidam ad Chry santhemum species referuht. Valerius Cordus Buphthalmifacit speciem inter flores Anthemidis.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum, eiusdem cum Buphthalmo temperamenti.

VIRES, INTRINSECUS.

Regio morboi correptis coloris bonitatem reddit, a [orig: à] balneopost longiorem in eo moram, in exitu pota. Vesicae calculos, Plinio auctore, eicit.



page 89, image: s089a

EXTRINSECUS.

Flores cum cerato triti, steatomata discutiunt.

BUBPHTHALMUM.

[illustration:

...]

BUbphthalmum, Bovis oculus Latine [orig: Latinè], a [orig: à] floribus, Gale. teste, sic nominata, qui Bovis oculo similes esse figuravi [note: Bellis maior.] dentur. Tragus Bellidem maiorem vocat. Diversa autem est haecherba a [orig: à] Bubphthalmo Dioscori dis, quod Chrysanthemos dicitur, et species est Anthemidis, de quo infra [orig: infrà]. Germanis S. Ioannes blum, quod [orig: quòd] fortasse eo tempore maxime [orig: maximè] floret. Item Genßblümen, Rindsang, Küaug, Küdyll, Kalbsang. Gallis, Oeil de boeuf. Caulememittit tenerum, folia foeniculo similia, flores Iuteos, intrinsecus Anthemide maiores, per ambitum eandidis foliolis radiantibus. In summa, sola magnitudine flores Bubphthalmi ab Anthemidis floribus differunt. Nacitur circa oppida et in campestribus. Floret circa initium Iulii, et durat ad autumni medium. Officinae Consolidam mediam vocant, a [orig: à] viribus quas in glutinandis vulneribus habet.

Est et altera Bubphthalmispecies, priore minor, foliis nonnihil crematuris laciiatis, coliculis tenuibus, surculosis, palmum altis, flore prio ri simile, barbulis in universum candidis, medium luteum in orbem concinne [orig: concinnè] cingentibus, Germa. Genßblümen proprie [orig: propriè].

TEMPERAMENTUM.

Calidiores sunt flores Bubphthalmi floribus Anthemidis, et acriores.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum florum a [orig: à] balneo per aliquot dies potum, ictericis colorem pristinum et sanitatem reddere, testis est Dioscorides. Idem decoctum vomitiones adiuvat, et nauseam parit.

EXTRINSECUS.

Flores cum cerato triti et temperati, oedemata et durities discutiunt.

CALTHA.



image: s089b

[illustration:

...]

[note: Calthava. Calendula.] CAltha vel Calthula, Officinis Calendula, quod [orig: quòd] singulis calendis fruticare Germa. ab intorto et circinato semine, Ringelblümen. Gallis, Soulsie.

Herba est fruticosa, caule doduranta li, lignoso, foliis longiusculis, in angustum desinentibus, floribus speciosis, croceis, luteisve, odoris gati et gravis: semine cuius vagina scorpionis caudam imitatur: radice simplici, multis capillamentis fibrata. Mentionem facit huius Verg. in Alexide: Mollia luteola pingit vaccinia Caltha. Nulla vero [orig: verò] est earum herbarum, quae heliotropion, Scorpiodes et Leont opodion appellantur. Vide Ruell. lib. 3. cap. 130. et 157. Locis cultis, achodie nusquam non in hortis provenit. Floret initio Maii, acsingulis deinde Calendis, unde nomen est sortita.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca eius temperatura, magisque externis quam [orig: quàm] internis corporis partibus adhibetur.

VIRES, EXTRINSECUS.

Aquastillatitia, oculorum inflammationibus instillata, aut panniculo imposita, medetur.

Pulvis florum cum Xylino dentium dolores sedat. Aridi flores et folia suffitu menses mire [orig: mirè] cient. Flos capillosflavos efficit.

Herba ipsa condimentis et acetariis eriam miscetur.

ANTHEMIS.

[note: Chamaemelon. Chamomilla.] ANthemis vel Chamaemelon, quod [orig: quòd] mali odorem, quod Graecis *mh=lor dicitur, referat. Officinis Chamomilla, Germann. Chamillen. Herba est ramis dodrantalibus, fruticosis, parvulis, frequentes alas habentibus, tenuibus et multis. Capitaulis rotundis, intus aureis, flosculo aut foliis capitula ambientibus, candidis, Iuteis, ac purpureis.

Huius itaque tria a [orig: à] florum differentia sunt genera: Primum foliahabens [note: Leucdnthemon. Camomilla.] circa Florem candida, Graecis Leucanthemon, a [orig: à] foliorum forma, Vulgo [orig: Vulgò] Camomilla Hanc Tragus verum Partheniuth esse credit. Suntque duaeeius ex odorespecies. Altera odorata, quae Parthenium et Leucanthemum [note: Parthenium.] dicitur, quae iam est descripta. Altera foetida, quam Cotulam foetidam appellant, Germa. Krottendyll, Hundsdyll, solo


page 90, image: s090a

odore a [orig: à] priore discrepans. Thalictrum nonnullis Dioscori [note: Thalictrum] dis lib. 4. cap. 83. De Thalictor infra [orig: infrà].

[illustration:

...]

[illustration:

...]

[note: 2. Chrysanthemos.] Alterum foliis estluteis, Graecis Chrysanthemos, Germa. Streichblümen, Sterckblümen. Huius flore arido ad lectos illinendos mulieres utuntur, unde Germanicum nomen accepit. Ad colorem quoque flavum eius est usus, Unde Germanis Goldblümen dicitur, item Steinblümen. Atque hanc esse verum Dioscoridis [note: Bubphthalmos. Calcha. Cotula non foetida.] Bubphthalmon, placet Trago, nec reclamat pictura. Alias [orig: Aliàs] Calcha et Cotula non Foetida. Foliis Tanaceti, sed minoribus, incisuris divisis, foliis luteis mediumlu. teum per orbem cingentibus.

[note: 3. Eranthemos.] Tertia Anthemidis species, Graecis Eranthemos dici tur: caule puniceo, foliis serratis, capitulis cyano fere [orig: ferè] si milibus, sed maioribus, flofculis purpureis per ambitum, in stellae formam caopitulum cingentibus. Haec Trago ereditur esse quae Germa. Schartenblüm, et Stern [note: Aster atticus.] kraut vocatur, de qua infra [orig: infrà] in Astere artico. Fuchsius tertiam hanc Anthemidis speciem vult esse eam, que Consolida regalis, seu Calcatrippa vulgo [orig: vulgò], Germa.


image: s090b

Rittersporn dicitur: de qua suo loco. Locis gaudentasperis et macris siccisque, iuxta semitas et vineta. Mense colliguntur Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit Anthemis et exsiccat in primogradu. Resolvit, mitigat, Suntque eaedem dictis tribus speciebus vires.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino cocta Anthemis, poru et insessione, menses, fetus, calculos, et urinam pellit, iecoris et splenis obstructiones solvit: dolores vesicae, matricis, renum et intestinorum mitigat. Pulmonis exulcerationem discutit ac sanat: dyspnoeam tollit: lyenteriam obstruit, ventriculum calfacit Aquastillatitia iisdem poller viribus: puerperis utilis. Flores poti cum aceto, comiitalibus prosunt.

EXTRINSECUS.

Flores in aqua cocti, cum oleo Chamaemelino clysteribus sunt maxime [orig: maximè] utiles: Dolores enim renum, matricis, intestinorum, et vesicae, mitigant et sanant. Insessu, aut in pesso subditi, ventris et matricis doloribus subveniunt. Caput et cerebrum, odor, aqua et lixiuivium eius corroborant. Decoctum eius foetida vulnera purgat.

[note: Oleum.] Olem Chamomelinum tubercula mollit, tumores sedat, ac dolores mitigat.

[note: Cotulae vires.] Foetidum Chamaemelon, Cotula dictum, matrici procidenti in insessionibus est utilisimum. Odore et viibus Castoreo pene [orig: penè] par est.

Experimentum de Chrysanthemo addit Tragus, quod coctum in vino ictericis diuturnis a [orig: à] fe datum, vere [orig: verè] resolvere et absque dolore educere et pellere deprchenderit.

OLEUM CHAMAEMELINUM.

Oleum Chamaemelinum valet ad plurima, poros aperit, vapores resolvit, humoresfluentes sistit, qualitates malas orrigit, nervis et membris nervosis confert, dolores apprime [orig: apprimè] mitigat. Fit autem ex Chamaeme li floribus et veteri claro oleo, eodem modo quo Rutaceum descripsimus.

LACTVCA.

LActuca, quod [orig: quòd] copia lactis exuberet, dicta, quod ventrem leniter movere credebatur. Unde Martialis:

Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis.

Apud veteres autem, ut auctor est Athenaeus, lactuca prima mensa non offerebatur, sed convivia cenasque fimiebar: nunc vero [orig: verò] ex aceto et sale condita mensas inchoat, Undeidem ait:

Claudere quae cenas lactuca solebat avorum,
Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?



page 91, image: s091a

[illustration:

...]

[illustration:

...]

Germa. Lattich, Lactuck, et Schmaltz kraut a [orig: à] pinguibus foliis appellatur, Graecis [note: Thridax.] Thridax.

Duo numerantur praecipua eius genera: Sativa et silvestris. Sativae tres faciunt Graecispecies, primam Iati caulis, alteram rotundi caulis, tertiam sessilem: Latini àfo librum forma dividunt in crispam, rotundam, et capitatam.

[note: 1. Crispae.] Lactuca sativa crispa, folia habet crispa intybo sativo similia, in rectumque surgit, caulibus in summo brachiata, in quorum cacu mine flores sunt lutei. Germa. Krauß Lat [note: Caetiliannae.] rich. Hac Columella Caecilianam et Beti cam a [orig: à] regionibus, quibus nascitur, appellat.

[note: Betica.] Sativa rotunda, priori per omnia similis, nisi quod [orig: quòd] foliis prior est magis [note: 2. Rotundae.] crispa, haec vero [orig: verò] minus, Germa. Breyter Lattich.

[note: 3. Capitata.] Sativa capitata seusesillis, a [orig: à] prioribus non nisi folriis, idque ubi paulum [orig: paulùm] creverunt, differt, quae ubi parum a [orig: à] terra artolluntur, mali round am ob tient speciem, et instarbrassicae capitatae in capitis ferme [orig: fermè] formam extu berant, germa. Grosser oder weisser Lattich. Atque hae sativae species una satis pictura demonstrari pssunt.

[note: 4. Lactuca silvestris] Silvestris sativae similis est, radicetamen brevior, caule procerior: foliis candidioribus, gracilioribus, asperioribusque, gustu amaris, aqae ubi consummata fuerint, ut Theophrastus tradit, aculeantur. Nascitur in aruis, hortorum vinearumque maceriis. Germ. Wilder Lattich. Florent enumeratae species mense Iulio.

[note: Endiviae Officinaerum.] Silvestrem vero [orig: verò] Lactucam, plerique volunt esse eam, quam Officinae nunc endiviam vocant, Germa. Endivien, Genßdistel Leberdistel, Antiffien. Galli, Latteron. Nascitur enim ea in aruis sponte, et vinetorum limitibus, folio cum adolevit per oras aculeato, dorso spinulis inhorrescente, quasi prona carinae parte echinata, supina laeviore, nonnun quam eum [orig: eùm] insenuit laciniatim serrato, caulibus bicubitalibus, hirtis, floreluteo, succo candido, acri, amaro, semen in langugine occulitur. Quae


image: s091b

sit vera Endivia, paulo [orig: paulò] post [orig: pòst] dicetur. Plinius plures facit silvestris species, capri nam, Esopon, et Isatin. Sed de Isatisuo loco agitur. Columella plures etiam Lactucae species numerat, ratione coloris, et temporissatas, quae omnia hic enumerare longum foret. Alii quinque facuiunt discrimina: Purpureas, crispas, Cappadocas, Graecas, et Intubo similes.

[illustration:

...]

De his generibus vide summatim apud Ruellium. Item quomodo multis nascatur seminibus, odorata, sessilis, tenerior, candida, suavis, ac quomodo, si loci vitio sit durior, sit reddenda tenerior.

TEMPERAMENTUM.

Lactuca refrigerat, stomachum iuvat, alvum ciet, fastidium aufert, cibi appetem tiam facit, somnum conciliat, Venerem cohibet. Quae durior est, et sabulo aut pulvere obsita, minus iuvat stomachum, minusque emollit ventrem. Nigra ma gis refigerat, et alvum subucit. Aestivae meliorem praebent sucum, ac plus alunt: autumnales succo vacant, quarenihil aut parum alimenti praebent. Simeon Sethi sativanfrigidam et humidam statuit in ordine tertio, Silvestris vero [orig: verò] minus refrigorat et humectat.

VIRES, INTRINSECUS.

Lactuca sativa, praesertim vero [orig: verò] crispa, stomachi inflammationibus in ci bo prodest: Corpus nutrit, somnum allicit, alvum emollit, lactis copiam generat, dolorem lenit. Continuus tamen eius usus, caliginem oculis inducit, Venerem cohibet, et somnia Venerea. Optimus eius usus pudicitiam amantibus, sivea [orig: siveà] rebus Venereis abhorrentibus, sicut et Rutae. Idem de semine acstillatitio liquore sentiendum Frigidae complexioniest utilis: humores enim bonos conservat: Unde Gale. Lactuca in senio potissimum victitasse legimus.

[note: Endiviae utres.] Lactuca silvestris seu Eindivia Officinarum ad eadem fere [orig: ferè] poller: sed magis refrigeratoriam habert qualitatem. Lethargicis in cibo confert, vel capi ti imposita, sicut et Papaver. Aquastillatia mire [orig: mirè] in peste aut ardentibus febribus sitim restinguit. Commodissimus eius in febribus et inflammationibus, sive iecoris sive pulmonis, est usus.

EXTRINSECUS.

Folia viridia imposita, oimbus capitis, stomachi aut iecoris inflammationi bus opitulantur. Idem aquastillatitia illita cum paniculo praestat. Tusa cum farina hordeacea et molybdaena, Endivia, oimbus inflammationibus, praesertim sacro igni medetur. Radix trita scorpionum et araneorum ictibus optiula tur. Oculorum inflammationi aquastillatitia Endiviae confert.



page 92, image: s092a

SIRUPUS DE SVCCO ENDIVIAE simplex.

Sirupus des succo Endiviae valet praecipue [orig: praecipuè] ad omnes aestus et inflammationes iecoris, aliorumque membrorum nutritivorum, et in pleuritide maxime [orig: maximè] est salubris. Conficitur hoc modo: Recipe succi Endiviae depurati lib. viii. sacchari Tabarzeth, lib. v. s. et coquantur.

SIRUPUS DE ENDIVIA COMPOSITUS.

Sirupus de Endivia, quem compositum vocant, valet praecipue [orig: praecipuè] adhe patis nimios aestus et calores, cordis item aliorumque membrorum nutritivorum, et generaliter cuilibet calidae complexioni convenit, oppilatio num est apertivus, membrorumque a [orig: à] mala complexione calida debilitato rum est confortativus, et materiarum cholericarum acutarum est digestivus. Confectio est: talis: Recipe endiviae recentis, Boraginis, Scarioles, Epaticae, Buglossae, Melissae, Lactucae, Eupatorii, ana M. I. Seminum frigidorum, Maiorum ana [?]. i. Sandali albi et rubei, ana z. i. florum cordialium, ana z. iii. Coquantur in sufficienti aquae quantitate, deinde colentur, ac colaturae adde succi endiviae depuratilib. i. Vini granatorum [?] iii. facchari albi lib. iiii. et fiat Sirupus.

[illustration:

...]

HIERACIUM.

[note: Hieracium.] HIeracium tam Graecis, qum Latinis est dictum, quod [orig: quòd] i(/erakes, hoc est, Accipitres, eius succo, si quando caliginem oculorum sentiant, oculos tingant, obscuritatemque pellant: unde et [note: Habichskraut. Lactuca silvatica. Sonchites] Germanis Habichskraut nominatur. Apuleius Lactucamsyluaticam appellat: est enim ex lactucarum genere. Vocant et sonchiten, ob similitudinem quam cum Sonchohabet. Gallice [orig: Gallicè], Pissenlict, Grande Cichoree.

Duo sunt eius genera: Maius et minus. Maius teste Dioscoride, caulem habet asperum, subrubrum, spinosum, cavum: folia ex intervallis ra riuscule [orig: riusculè] divisa, soncho per ambitum similia. Flores in oblongis capitulis suntlutei, qui in pap posdissoluti diffugiunt, vestigia capitaibus mona chorum similia relinquentes. Nascitur nusquam [note: Cichorea.] non in pratis. Officinis dicitur Cichorea lutea vel crocea. German. Habichkraut, et Wilde Sawdistel. Est enim Intybisyluestris species.

Minus Hieraceum folia ex intervallis habet, in ambitu divisa, caules teneros, cavos et virides, in uqibus flores lutei birculi effigiem designates


image: s092b

conspiciuntur, qui in pappos similiter dissoluti diffugiunt. Officinis dicitur [note: Dens leonis. Tarayacon. Altaraexacon. Caputmae nachi. Hedypnois.] Dens Leonis, quod [orig: quòd] sinuatim per lacinias denticulatum sit folium. Item Tara xacon, Altaraxacon, Caput monachi, Graecis Heydpnois, quod [orig: quòd] videlicet flos eius suaviter dormire faciat, Ger. Rorlkrut [orig: Rörlkrut], Pfaffenrorlin [orig: Pfaffenrörlin], Pfaffenstil, Stommerdohr, Pippaw. Nascitur sponte pasim in pratis et hortis, iuxta semitas. Utrumque sub findem Iulii, et per universum etiam Augustunfloret.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat urtumque ac mediocriter etiam adstringit.

VIRES, INTRINSECUS.

Hieracii aqua stillatitia, si quae alia, apostematis, et ardentibus febrib. trium vel quatuor cochlearium mensura pota, est utilissima: dolores cor poris et tussim mitigat: calorem restinguit. Sucus Hieracii maioris stomachi aestum reprimit. Suavior vero [orig: verò] ad usum est aquastillatitia.

EXTRINSECUS.

Oculorum maculas et hebetudinem stillatitia aqua efficaciter sanat. Sucus eadem potest, nonnihil temen est debilior. Tusa folia, aut ipsa aque cum linteolis illita, nigras et urentes cutis pustulas, quacumque corporis parte, sanant: aestum quoque membrorum sedant. Ad maculas et rugas extergendas, aqua stillatitia faciem mulieres lavant. Contra oculorum vitia tanta pollet virtute, ut collo suspensa radix caliginem pellere credatur.

[illustration:

...]

SONCHUS.

[note: Sonchus. Cicerbitae. Lactucella.] SOnchus Graecis a)r\ tou= sw=or xe)eir, hoc est, quod [orig: quòd] salubrem fundat sucum, Latinis Cicerbita, quod recens apparet esse vocabulum. Lactucella item et Lactere [note: Lactereon] on, a [orig: à] lacteo caule.

[note: 1. Sonchus non afpera Lactuca leporina.] Genera sunt eius duo: Alterum non asperumseu hortense, Latinis Sonchus non aspera, Apuleia, Lactuca leporina, Germa. Hasenkol [orig: Hasenköl], Hasenlattich, Hasenstrauch, Sewmelck. Gall. Lacteron.

Caulem habet cubitalem et angulosum, cavum, aliquando rubescentem, qui fractus copioso lacte manat: folia in ambitu per intervalla sunt scissa. Flos ei luteus, ut Senecionis, qui brevi in pappos et languginem evanescit.



page 93, image: s093a

Alterum asperum seu silvestre, [note: 2. Sonchus aspera.] Germa. Genpdistel, Sawdistel, Dudistel. Prori simile, sed silvestrius, aculeatius, et nigrius. In hor torum maceriis vinetisque utplurimum nascuntur: Iunio florent et Iulio.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet refrigeratoriam cum adstrictione quadam. Resiccata vero [orig: verò] exiguum quid caliditatis obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Sonchi sorbitione suastomachi rosiones lenit, unde nomen ei est impositum. Lactis abundantiam nutricibus subministrat. Genita lium locorum inflammationibus in pesso subditus optiulatur. In vino decoctus stomachi fluxiones lenit ac sedat. Tritus ac in pulverem redactus, cum vino potus, alvum emollit. Si febris adfuerit, cum aqua pulvis est sumendus, alias [orig: aliàs] cum vino. Sucus eines lacteus orthopnoeicis prodest. Idem trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus, partus adiuvat, ita ut a [orig: à] potu gravidae ambulent. Haec de sativa seu non aspera soncho sunt accipienda. Nigrioris enim usus peior traditur. Contra sanguinem tamen tauri esse remedio fertur.

EXTRINSECUS.

Trita ac imposita folia stomacho aestuanti, coxendicis inflammationi bus, tumoribusque podagricis item prosunt: idem aqua eius praestat.

Capiti supposita Sonchus non aspera, inscio aegroto, febrim pellere creditur. Palpebris illitus sucus, pilos facit earum deciduos. Tam herba quam [orig: quàm] radix illita scorpionum ictibus subvenit.

SERIS, SIVE INTUBUS.

SEris sive Intubus duo Dioscoridi aliisque summaria habet genera: Sativum et silvestre, sive erraticum

[note: [?] Sativi prima speciaes.] Sativi, quem proprie [orig: propriè] Serin appellarunt veteres, rursus duae sunt species: altera quae Officinis Scariola, quod tamen utrique sativae competit, vul go [orig:] Cichoria hortensis appellatur. Latinis Intubum sativum latifolium. [note: Scariola. Cichoria hortensit] Caulem edit magnum, rotundum, stratum, surculis frequentibus


image: s093b

brachiatum, foliis a [orig: à] radice statim germinat venosis, flore in ramusculis caeruleo, ac nonnumquam etiam candido. Endivia corrupta ab Intubo voce in [note: Endivia uera.] Hetruria appellatur, estque vera Endivia. Unde Germanis recte [orig: rectè] Endivien appellaretur. Officinae vero [orig: verò] aliam habent, quam Endiviam vocant, de qua supra [orig: suprà] in Lactuca silvestri est dictum Gall. Cichorec, Scariol.

[illustration:

...]

[note: 2. Intubi sattui altera species.] Altera priori est similis, n si quod [orig: quòd] angustiora habet folia. Seriola Latinis, a [orig: à] Seris ducto vocabulo, et Officinis corrupte [orig: corruptè] Scariola. German. Scariol. Utrumque in hortis sativa provenit: florem fert Iunio et Iulio.

[note: Seriola. Scartola. Crchorium agreste.] Erraticus intubus. Graecis Cichorium agreste, German. Weg wart, quasi viarum custos, Wegweiß, quod [orig: quòd] peregrinis quasi viam indicare vi deatur. Item Hindleufft, folio germinat betae, laciniato, in solo ferescm [orig: ferèscm] perprocumbente caule magno, fistuloso, frangi contumace, multis ramulis [note: 3. Erriticus bunbus.] brachiato, ad vinctum quoque lentis, radice prolixa, pertinaciter


page 94, image: s094a

emoriente: flore caeruleo, particulatim usque in autumnum erumpente, qui nubilo etiam die solis exortu panditur, et cum eo circumagitur suqe in occasum, noctu semper com pressus et interdiu dehiscens. Nonnulli ab [note: Chreston.] singulari utilitate Chreston vocant: quidam, [note: Pacration.] quod [orig: quòd] adversus omnia polleat, Pancration: [note: Picris.] Graeci, ut dictum est, Picrida, ab amaritudine, [note: Ambubeia Heliotropium.] Latinis dicitur Ambubeia. Item Amara go ab amaritudine, a [orig: à] Gaza. Trago Heliotropium et Sonnenwirbel appellatur.

[illustration:

...]

[note: Amarago] Nascitur passim iuxta itinera: floret eodem fere [orig: feré] tempore, quo sativus Intubus, et durat in autumnum usque. In summa, multiplex est Intybi genus, omnes enim dictae iam lactariae herbae, ut Sonchus, hieracea, dictae Seridis seu Intubi species, Lactuca silvestris, quam Endiviam Officinae appellant, ad Intybum referri possunt.

TEMPERAMENTUM.

Silvestris intubus, quem Cichorium et Picrida vocant, frigidae et sie cae est temperaturae: Uterque vero [orig: verò] abscessu secundo. Sativus tamen magis silvestri refrigerat, humiditatisque multae est admistio, quae siccitatem restinguit, Utrique est vis adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Manipulus Seridis sive Intybi in vino decoctus, bilem et viscosos humores per alvum educit.

Semen ante febris incursionem tusum, in vino potum, adiuvat.

Decoctum foliorum vel radicis, calidum potum, iecur et splenem aperit, estque hydropicis utile.

Aquastillatitia iisdem est praedita viribus, ac praecipue [orig: praecipuè] aestuanti stomacho, ardentibus febribus, cordisque infirmitati prodest.

EXTRINSECUS.

Folia omnis generis hulceribus, et tumoribus, inflammationibusque imposita, sunt auxilio. Podagricis ferunt opem, puerorumque inflammatis capitibus imponuntur. Efficacius omnia praestat aqua stillatitita, ac contra pestis hulcera est probatissima.

Oculorum quoque inflammationibus et caligini mirifice [orig: mirificè] confert.

CONDRILLA.



image: s094b

COndrilla ex intybi est genere, sicut et reliquae praedictae herbae: nonnul lis etiam Seris et Cichorium dicitur. Duae sunt eius species.

[note: 1.] Prima caulem, flores, et folia Cichoriae similia habet, unde nonnullisyluestris intybi fecerunt speciem, multo vero [orig: verò] sunt te nuiora et minora, flore interdum caeruleo, interdum candido: in ramulis gummimastiches simillimum, tuberculo fabae, invenirisolet. Nascitur in vineis quae [note: Kleyn Sonnen wirbel. Silvestris Endivia.] gipsosum habent solum, quales sunt in col libus Gennensibus. Germ Klein Son nenwirbel. Nonnulli silvestrem vocant Endiviam.

[illustration:

...]

[note: 2. Sewdistel.] Altera locis nascitur pinguibus et lutosis, in hordeaceis praesertim segetibus: folium fert oblongum, circumrosum, humisparsum, caulem succo madentem lacteo: radice tenui, rotunda, levi, vegera, flavescente, succosa. German. Sewdistel, quod nomen omnibus fere [orig: ferè] intybispeciebus est commune.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est frigidae, sicut et reliqua intybi genera. Caulis et folia secum dae speciei, concoquendi vim habent.

VIRES, INTRINSECUS.

Pota in vino prima species, viperarum morsui medetur. Sucus eiusdem in vino decoctae, aut per se potus, alvum sistit: Concoctionem adiu vat, et obstructiones iecoris et lienis solvit.

EXTRINSECUS.

Gummi quod in ramulis, mastiche simile, invenitur, in pesso subditum, instar olivae feminarum menses trahit. Idem inordinatos pilos replicat: quod tenera etiam utriusque radix praestat, si intincta eius succo acus ciliciis applicetur.

AURICULA MURIS.

[illustration:

...]

PRaesens appellatio pluribus herbis tribuitur, principio [orig: principiò] Alsine, de qua suo dicetur loco: hinc praesenti herbae, quae proprie [orig: propriè] id nominis obtinet: Deinde etiam Pilosellae, de qua mox. Graecis sicut et Latinis, a [orig: à] foliorum forma, quae Murium auriculas [note: Myosotis] imitantur, Myosotis appellatur. Germa. Menßohr. Gallis Peluette.



page 95, image: s095a

[illustration:

...]

Duo traduntur eius genera: Maius et minus. [note: 11 Maior.] Maius quod unlgo [orig: unlgò] a [orig: à] tonsoribus Heydnisch Wundkraut nominatur. Nascitur locis [note: Alsine.] opacis, lucisque, unde quidam Alsinem etiam eam appellant. Caulem mense lunio emittit, ro tundum, tenuem, pilosum, cubitalem, nudum, et absque geniculis, folia humi sunt sparsa, forma auriculae Leporinae aut Muris, pilosa et modice [orig: modicè] divisa: radicem habet brevem, villosam, sicut arnoglossum florem in caule fert, qualis hieracei, qui in pappos dissolutus evanescit. La cteum tota herbasuccum emittit. Addit Tragus, circa caulem prope terram humiditatem nonnumquam collectam inveniri, rotundam, canis obductam pilis iuglandis magnitudine, quae aspectu [note: Myotis. Myorthocon.] murem referat. Dicitur item Myotis, Myorthocon, Anthyllion, et Myotosplenon, [note: Anthyllion Myothofplenon.] quod [orig: quòd] splenis formam referat.

[illustration:

...]

Minor German. [note: 2. Miner an ricula.] Nagelkraut: foliis nascitur in terra sparsis, sicut Bellidis, albis, hirsutis, et asperis, Murium auriculas repraesentantibus: florem mense Maio fert subflavum, multiplicem, qui matursecens [note: Pilosella maior.] sicut et Sonchi, diffugit et evanescit. Herbariis Pilosella maior appellatur.

[note: 3. Pilosellae minor.] Est etiam tertia species, quam Pilosellam minorem vocant, German. Hasenpfotlin [orig: Hasenpfötlin], et Meußörlin, quam nonnulli rertiam amaranthi speciem con stituunt, foliis per terram radii forma iacentibus, cinereis, au riculae muris per omnia similib. caule brevi et tenui, floribus purpureis, nonnumquam etiam candidis, in quibusdam mixtis, inodoris, multis, quinis interdum, senisve aut septenis in caule uno, Locis nascitur aridis incultisque.

TEMPERAMENTUM.

Naturae sunt calidae et siccae, vimque; adstringendi cum mo dica acrimonia habent. Mirificeigit [orig: Mirificèigit] ad purganda et gluti nanda vulnera conducunt.

[illustration:

...]

image: s095b

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua myotidis stillatitia, ad omnes inflammationes cordis, stomachi, et tecoris pota est mire [orig: mirè] salubris, sicut et Cichorii aqua. Radiccm eius Maio effossam, siccatam et in pulverem tritam, potam subinde, aut in ci bo datam, adversus ramicem praesentissimo esse remedio ferunt. Iecoris obstructionem in vino decoctae, et saccharo mixtae, solvunt, hydropicis eadem ratione prosunt. Ictericis quoque, mane [orig: manè] et vesperi ad tres horas ieiuno stomacho potae, sunt auxilio. Recentis herbae sucum quartanae febris horrores credunt pellere.

EXTRINSECUS.

Foliorum farina unlnera mire [orig: mirè] glutinat. Decoctum eius cum vino po tum, et aspersum, recentibus vulneribus glutinandis est utilisimum. Aurium dolori sucus expressus fert opem. Ferrum quod huius succo commaduerit, tantam duritiem et robur aiunt contrahere, ut chalybis aciem respuant, unde gladiorum aciem, ut omne aliud ferrum domet, secetque, hoc succo tingunt,

TRAGOPOGON.

[illustration:

...]

TRagopogon, Latinis Hircina barba [note: Tragopogon. Coma. Herba petrae. Saxificae.] *ko)mh item, Latine [orig: Latinè] Coma, quod [orig: quòd] a [orig: à] calyce eius promissae pendeant barbae. Vulgo [orig: Vulgò] Herba petrae, et Saxifica in Hetruria. Gall. Barbe de bous. Ger. Bocksbart, Habermalch, Gauchbrot. Caule exiguo, longo, interdum bicubitali, geniculato: foliis croci, radice longa ac dulci: supra caulem calycem habet magnum, in cuius summo semen nigrum: florem luteum, qui in canescentes fathiscit barbulas: sucus inest lacteus: In pratis Ma io et Iunio sponte passim floret.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et modice [orig: modicè] humida.

VIRES, INTRINSECUS.

Herba, Dioscoride teste, et cruda et cocta est usui. Liquor eius stillatitius in Maio collectus, Pleuriticis est auxilio. Sucus idem praestat. Aestuanti quoque stomacho mirifice [orig: mirificè] herba est utilis: thoracis, et iecoris vitiis, renum item et vesicae malis opitulatur.

PYGNOCOMUM.



page 96, image: s096a

[illustration:

...]

[note: Pygnocomon.] PYgnocomon incognitam alii hodie aslerunt. Tragus vero [orig: verò] [note: Geyßbart] herbam dicit esse, quae Germanis [note: Barbacae prina.] Geyßbart, vel Wald Geyßbart. Latine [orig: Latinè] Barba caprina appellatur, cuius descriptionem Plinius ponit lib. 26. cap. 8. nec non Dioscor. lib. 4. cap. 169. Foliis constar erucae, sed acrioribus, scabris et crassis, caule quadrangulo, modico, tenui, flore ozimi, Locis nascitur saxosis.

[note: 1.] Tragus in duo distinguit ge nera. Primum locis nascitur aquosis et humidi: foliis asperis, rugosis, divisis, sicut agrimo niae, per intervalla distinctis, ac subinde maioribus: coliculis purpureis per articuli intervallum distantibus. Flos coactus sicut Ebuli, candidus, unae specie, odore grato: semen Prasii semini est simile. Radix longa, extrinsecus nigra, interius vero [orig: verò] punicea, fortis et amara.

Alterum in silvis et vallibus invenitur, radice tenui, nigra et lignosa, intrinsecus purpurea, foliis maioribus, magisque incisis, Castaneae foliorum forma. Caulem priori habet similem: flores fert villosos ramososque, ad canae seu candidae barbae forman: semen sicut in priori, in ramulis copiosum, quales sunt fere [orig: ferè] Iuli in corylis. Floret Iulio, ac quotannis novos caules profert.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci, praesertim vero [orig: verò] secundum, quodradicem habet purpuream.

VIRES, INTRINSECUS.

In aqua mulsa cocta radix, potaque alum emollit, bilem combustam educit. Cum vino rubro cocta, dysenteriae fert opem. Folia in cibos veniunt. Semen vero [orig: verò] capiti est noxium.

EXTRINSECUS.

Cum farina illita folia, tubercula discutiunt, aculeos et rela corpori infixa educunt.

ERIGERON.



image: s096b

[illustration:

...]

ERigeron, Latinis Senecio: utrumque habet [note: Erigcron.] nomen, quia flores capillitii modo vere ea [note: Senscio.] nescunt. Callimachus Acanthida appellat, alii [note: Acanthis.] Pappum. Gall. Du Senesson. German. Creutz [note: Pappus.] wurtz, et Grindtkrant, Baldgteise.

Herba est cauliculo cubitali, subrubro, fo liis continuis, in extremitatibus erucae modo incisuris divisis, sed minoribus multo [orig: multò]: flo ribus luteis, celeriter scisis dehiscentibusve, et in pappos deflorescentibus, unde nomen sumpsit, radice inutili. Floret vere, et statim etiam canescit: herba vero [orig: verò] tota durat aestate: in sepibus et circum oppida nascitur. Italis [note: Petrilla.] Petrella dicitur. Quidam Carduum benedictum, nonnulli Nasturtium aquaticum vocant, sed falso [orig: falsò].

[illustration:

...]

Est et altera Erigerontis species, maior prae [note: 2. Erigeron maius.] dicta, primo anno folia humi, subuiridia, iacem tia habet, sicut in arnoglosso, absque caule: alte [note: Flos S. la cobi.] ro dein anno caules subpurpureos longos emittit, quales artemisiae, ramosos, in quibus flo res flavi, stellati conspiciuntur, cuiusmodi sunt anthemidis, qui maturi in canum lanugionsum semen mutantur, quod sicut in priore diffugit. Radix brevis et villosa, Locis nascitur hare nosis et incultis, circa muros et semitas. Floret circa solstitium aestivum, circa diem Divo Ioanni sacrum, Germ. Sanct Iacobs blümen appellatur. Item Sanct Ioannes blümen, quod [orig: quòd] eo tempore floreat, Latinis Flos Divi Iacobi dici poterit.

TEMPERAMENTUM.

Utrumque refrigerandi vim habet, ac modice [orig: modicè] etiam discutit.

VIRES, INTRINSECUS.

Erigeron in passo coctum, stomachi dolores a [orig: à] bili contractos, ut auctor est Dioscor. sanat. Eadem potest altera eius species.

EXTRINSECUS.

Illita folia, testium ac scdis, omniumque partium in flammationes sanant. Nervorum vulneribus cum thuris manna medentur. Illiti cum aceto pappi idem praestant.

Pares habet vires aqua eius stillatitia.



page 97, image: s097a

CICI.

[illustration:

...]

[note: Cici. Ricinus. Ricinuss. Croton. Ricinus animal.] CIci sive Croton Graecis, Latinis Ricinus, quod [orig: quòd] semen habeat Ricino insecto, quod Groton Graeci vocant, simile, Ricinus autem animal est parvum, quod ovium, canum ac boum feminibus ac cuti adhaeret, exitu carens, colore li vido, eo [orig:] usque sugendo se implens, donec rumpatur, ac decidat, Gemra. Zecke dictum. Officinis haecherba Cataputia dicitur maior. Arabibus [note: Cataputia maiok. Kerua. Manus Christi. Palma Christi. Pentadactylon.] Kerua. Item Manus Christi, Palma Christi. Gall. Palme dieu. Pentadactylon, quod [orig: quòd] folia eius humanae manus effigiem repraesentent. German. Wunderbaum, Romischer [orig: Römischer] hanff, Türckischer hanff, ab agyrtis, Creutzbaum, Zecken korner [orig: körner], Mollenkraut.

Arbor est parvae ficus alititudine, folio Platani aut Aceris, maiore, leviore, et nigriore, ramis caudicibusque cavis, in arundinis morem: semen in uvis asperis, quod cortice nudatum ricini animalis effigiem repraesentat. Nusquam non in hortis voluptatis ac amoenitatis gratia seritur, adversus talparum iniuriam Autumno dum semine abun dat carpitur. Florem fert duplicem. Primus et inferior est flavus, sicut in buxo, qui ex rotundis capitulis, pisorum quantitate, enascitur, ac absque fructu, cum defloruerit una [orig: unà] cum capitibus decidit. Alter flos superior, rubet, floribus croci simi lis, quo decidente aculeata manent capitula, trigona, quibus maturis semina ricinis animalculis similia exiliunt, totusque cum universa planta caulis perit.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et siccat in sccundo ordine, aut intio tertii.

VIRES, INTRINSECUS.

Stomachum purgant, et pituitam persedes et vomitum, triginta Ri cini grana tusa et pota, educunt. Ventriculum tamen et universum cor pus vehementer eiusmodi potio conturbat.

EXTRINSECUS.

Oleum ex Ricini semine expressum subtilium est partium, ac reliquis oleis calidius: quare ictericis commode [orig: commodè] inungitur: papulas et serpiginem illitum sanat: quod baccae tusae illitae quoque; praestant.

Oculorum ac pectoris inflammationibus viridia folia tusa et imposi ta, prae sertim cum hordeo et aceto, auxiliantur.



image: s097b

LATHYRIS.

[illustration:

...]

[note: Lathyris. Catapultia minor.] LAthyris et Graecis et Latinis. Officinae Catnputiam minorem vocant, vel quod [orig: quòd] in catapotiis seu pilulis semen ferat, vel quod [orig: quòd] grana eius ad alvum subduc endam pro catapotiis sumantur. Germanis eadem ratione Treibkraut appellatur. Item Springkorner [orig: Springkörner], quod [orig: quòd] maturum semen sponte ex pilulis loculisve suis exiliat. Aliqui Tithymalli faciunt speciem, quoniam similem illis sucum habeat, eodemque modo purget, paresque cum ipso facultates obtineat, [note: Tithymalus.] nisi quod [orig: quòd] semen gustu sit dulce. Pharmacopolae privatim quoque Tithymalum cam vocant. Germani etiam Fuchsmilch nominant. Galli, Espurge. Caule est cubitali, vacuo, digiti crasitudine, in summo eo sunt alae, folio in caule oblongo, amygdalae simili, sed latiore laevioreque quod autem ramulorum cacuminibus exiit, proceriusculum, aristolochiae aut oblongae hederae figura cernitur: in cacuminibus surculorum fructus extuberat, loculamentis tribus distinctus, ut Cappa ris, rotundis, in quo grana tria tuniculis discreta continentur. Per omnia sane [orig: sanè] descriptio eius Cataputiae minori convenit. Locis nascitur cultis sa bulosisque: autumno semine praegnans, cum [orig: cùm] tuniculae quibus inest semen exaruerunt, carpitur.

TEMPERAMENTUM.

Calida est in ordine tertio, ac humida in primo. Calidior autem foliis et semine est sucus eius lacteus, intra corpus sumptus maxime [orig: maximè] noxius.

VIRES, INTRINSECUS.

Lathyris duodecim vel quatuordecim baccae, tusae in vinopotae, universum corpus commovent: phlegma, choleram, et atram bilem educunt. Sucus vero [orig: verò] eius lacteus corpori est noxius. In iure cocta folia pota, simi liratione et supra [orig: suprà] et infra [orig: infrà] alvum movent.

EXTRINSECUS.

Succus lacteus cum oleo in sole inunctus, superciliorum capillos facit decidere: faciem vero [orig: verò] deformat et inflat. Dentium dolorem sedat: dens tamen cera est prae muniendus. Natura succi, sicut et succi Tithyma lorum est consumere et erodere: unde ad carnem hulcerum superfluam et malam scabiem consumendam est utilis. Sucum aliqui cm farina fa barum aut pisorum miscent, ac ad usum sic reponunt.

TITHYMALI.



page 98, image: s098a

TIthymalus, Latinis Lactaria herba, et Lactuca caprina, seu marina [note: Tithymaelus.] dicitur. Lactaria àlacteo liquore, qui omnibus eius speciebus inest. Caprina, quod [orig: quòd] caprae iis vescantur, Osticinis Esula, Unde Barbarus est [note: Lactaria herba. Lactuca caprma, marina.] versiculus:

Esula cum lacte, sint lacte linaria crescit.

Germ. Wolffsmilch. Quia vero [orig: verò] multae sunt herbae quae lacteum liquorem fundunt, differentiae principio earum constituendae sunt, antequam species Ti thy malorum percenseantur. Differentias optime [orig: optimè] posuit Valerius Cordus, [note: Differentiae herba rum lacta riarum.] ex quo non piget subicere. Tres sunt herbarum lacteum liquorem fundenti um differentiae. Prima Tithy malorum est: altera intybaceorum: tertie ve ro [orig:] adscribamus eas plantas quae neque ex Tithymali, neque ex Inty baceorum genere sunt. Discernuntur autem hoc modo: Tithymali omnes oblongo et nullis incisuris diviso folio constant: Inty baceae vero [orig: verò] herbae omnes circumroso et inciso per ambitum constant folio. Tithymalorum maxima pars umbellas habet: Quibus vero [orig: verò] hae non sunt, illae loco earum in medio duorum foliorum singulos flores et fructus ferunt. Intybacea vero [orig: verò] in singulis pediculis singulos habent flores, ex minimis foliolis compactos, colore lu teos, sola Condrilla minore et Cichorio excepto, quae interdum caeruleos, interdum candidos flores producunt. Intybaceorum omnium flores in lanu ginem, vocatam pappos, resolvuntur. Tithymalorum vero [orig: verò] minime [orig: minimè], qui oens fructus habent tribus loculamentis distinctos, et in his singulis singulos nu cleos. Inty baceorum semina cum pappis per auram leniter avolant: Tithymali cum impetu et crepitu suum semen eiaculantur. Inty baceorum lacteus liquor amaro gustustatim in lingua percipitur: Tithymalorum liquor a [orig: à] bubuli lactis sapore non multum recedit, dum primo [orig: primò] gustatur, deinde paulatim totum os et fauces accendit, et coccognidii modo urit, et foris cuti impositus ex ulcerat, quod inty baceorum liquor minime [orig: minimè] facit. propter temperamenti frigiditatem. Hae igitur herbae quae iam ab Inty baceis suis notis distinctae sunt, oens Tithy mali appellatione veniunt, estque; hoc generale earum nomen. Inty baceae vero [orig: verò] herbae sunt oens lactucae species, Utraque Condrilla, utrumque hieraceon, intubum sativum et agreste, quod Cichoreum vocant, et quaecumque his similes lacteo liquore manant. Tertia vero [orig: verò] lactariarum herbarum differentia ad neutrum genus illorum referri potest, neque simul unum proprium revera genus habet, ut tithy mali et intybacea: non enim sibi ipsi, ut illa, similes sunt Athuiusmodi pauca inveniuntur, ut Ficus, Erinos herba, Scammonia, Cyssam pelus utraque, et tenella minoris Clematidis germina, que singulae propri um habent genus, nec omnes sub eodem genere comprehendi possunt, ut tithymalis et intybacea. Haec Cordus.

[note: Nomina Tithyma lorum.] Nunc ad genera tithy malorum, quae septem numerantur. Primum Cha racias, qui et masculus existimatur, ab aliquibus cometes, amygdaloides atque cobios vocatus Secundum feminam putant, myrtiten appellant, alii caryiten, myrsinitem: tertio cognomentum est Paralius sive tithymalus: quar tum helioscopion: quintum Cyparissiam: sextum Dendroides: septimum Platy phyllon tithymalon.



image: s098b

[note: 1.] Characias, hoc est Vallaris Latine [orig: Latinè], nulli hodie cognita, caules habet cu bitales et ultra [orig: ultrà], digitali crassitudine, quinque aut sex, rubros, lacteo, et acri succo madentes, foliis olivae, angustioribus, longioribusque, radice crassa, [note: Tithyma lus mascu lus.] lignosa. Pendent in cacuminibus caulium comae iunci, sub quibus caveolae, soliolis balnearum similes, in quibus semen: Nascitur asperis et mon [note: Comates. Amygdaloides. Cobios.] tosis. Hunc masculum appellant: Aliquibus Cometes, Amygdaloides, et Cobios.

Secundus est femina, quam Myrsiniten, Myrtiten, et Caryiten vocant. [note: 2. Tithyma lus femina, Myrtites, Myrsinites, Caryites. Vomica.] Naturam habet Daphnoidis, foliis myrti, maioribus, firmis, cacumine acu to pungentibus, rami ab radice exeunt semipedales. Fructum fert alternis annis, iunci similem, gustu mordaci: nascitur in asperis. Colliguntur eius comae hordeo turgescente, siccataeque in umbra diebus novem, in sole inarescunt. Fructus non pariter maturescit, sed para anno sequente, et nux vocatur, inde cognomen Graeci dedere. Quidam tamen nucem Vomicam Pharmaco polis dictum fructum, cornea soliditate, in hac nasci credunt. Germ. Kronäglin. Haec sicut et prima incognita vulgo.

Tertium Tithymali genus Paralius sive Tithymalis, in maritimis nascitur, [note: 3. Paralius. Tithymalis.] ramis palmum altis, subrubentibus, quinis senisve ab radice, folio circa eos in ordinem condito, parvo, contractiusculo et praelongo, ut lini videri possit, capite in summis iis rotundo, in quo semen, ut ervum, colore vario, flore albo. Frutex totus et radix lacte scatet. Theophrastus [note: Coccos.] Coccon appellat. Et hoc adhuc incognitum.

Quartum helioscopion appellant, quod [orig: quòd] eo [note: 4. Helioscopion.] mam suam cum sole circumagat, foliis portula cae, rotundioribus tenuioribusque, surculis a [orig: à] radice prodeuntibus quatuor aut quinque tenuibus, palmum altis, rubentib. albi succi plenis, ca pite anethi, semine ceu in capitulis. Gignitur maxime [orig: maximè] in aedificiorum ruinis, et circa oppida. Ger. Sonnenwendende Wolffsmilch. Cordus Valerius Hundsmilch vocat. Alii, groß Wolffsmilch.

[illustration:

...]

[note: 5. Cyparissiae.] Quintum Cyparissiam vocant, caule palmeo aut etiam proceriusculo, subrubente, foliis Pinus, teneriorib. exilioribusque, omnino ut novella pinus possit existimari, de quo et nomen [note: Esula minor.] accepit. Succo manat lacteo. Vulgo [orig: Vulgò] Esulami nor. Hanc Cordus vult esse Pityusam Diosc. Pitys enim Pinus est, cui nuper e [orig: è] semine enatae [note: Pityusa.] est similis. Eadem igitur erit Cyparissia et Pityusa. Cyparissia vero [orig: verò] a [orig: à] foliorum similitudine. German. Cypressene Wolffsmilch.

[illustration:

...]

page 99, image: s099a

Estque duplex Pityusa altern minor, quae a [orig: à] Cyparissia, ut dictum est, nil [note: Esula minor.] differt, Officinis Esula minor. Altera vero [orig: verò] maior locis nascens pinguibus et uliginosis: vulgo [orig: vulgò] Esula maior, Germa. Teufelsmilch.

[note: 6. Dendroides. Petrophyes.] Sextum Dendroides et Petrophyes dicitur, nascens in petris, opacans superne [orig: supernè] in orbem, comosissimum et succi plenum, ramis subrubentibus, circa quos folia myrti tenuioris, semen Characiae. Sic dicta a [orig: à] ramorum copia. Germa. Steynmilch.

[illustration:

...]

[note: 7. Platyphyllon.] Septimum Platy phyllon, àfoliorum latitudine, Germa. Bzeyt blette re Wolffsmilch, Fuchsio. Alias [orig: Aliàs] groß Teufels milch. Item süß Wolffs milch. Similis est Verbasco, foliaque reliquis longiora obtiner.

[note: Peplos.] Ultra haec addit etiam Dioscorides Peplon, quae similiter est herba ex Tithymalorum generibus, in hortis et vineis nascens. Officinis et vulgo [orig: vulgò] Esula rotunda, Germa. Teufels milch, et klein Hundsmilch, foliis nascitur parvis, qualia rutae, latioribus tamen, caule dodrantali, rotundo, totus frutex lacte plenus, Semen sub foliis parvum et rotundum, albo papavere minus.



image: s099b

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Ordinis calefacientium sunt quarti, ac valenter etiam desiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis Esulae exterior cortex, in lacte vel aceto per diem unum mollitus, ac denuo [orig: denuò] siccatus, in pulverem tritus, phlegma et choleram semidrachmae pondere cum vino vel aqua mulsa potus, educit: hydropicis itaque utiliter bibitur. Semen omnium Tithymalorum easdem habet vires, sed fortiores et calidiores: vomitum et sedes provocat. Catapotia contra hydropisin et dyspnoean hunc in modum licebit formare: Radicis Esulae minoris cape drachmam unam, aloes [orig: aloës] drachmas duas, mastiches drachmam unam, singulis in pulverem tritis, cum aqua foeniculi aut menthae in mas sam subigantur, ex qua pilulas pro patientis natura, fortioribus drachmam unam, debilioribus dimidiatam finge. Dicta catapotia aquae intercute et dyspnoealaborantibus sunt salubria: leniter enim per inferna et superna purgant.

EXTRINSECUS.

Esulae, sicut lathyris, ad capillos et scabiem pellendam usus est praecipuus. Contra porriginem praestantissimum ex foliis, radice, vel succo, un guentum licebit conficere.

SOLANUM.



page 100, image: s100a

[note: Solanum, Strychnos. Solatrum.] SOlanum, Graecis Strychnos et Trychnos. Officinis Solatrum. Vulgo [orig: Vulgò] Cuculus, Uva lupina, Uva vulpis, Morella. Gal. Morelle deiardin. Germa. Sewkrant.

Quatuor eius Dioscorides enumerat genera: Hortense, Halicacabum, somnificum, et furiosum,

[illustration:

...]

[note: 1. Solanum hortense.] Solanum hortense seu urbanum, in hor tis cibi gratia serebatur olim: hodie vero [orig: verò] negligitur. Frutex est esculentus, frutice haud magno, frequentibus alis, folio nigro, ma iore quam [orig: quàm] ozimi, latioreque acinis rotundis, herbaceis primum [orig: primùm], qui cum [orig: cùm] maturuerint nigricant aut rufescunt. German. simpliciter Nachtschatt appellatur. Item Sewkraut, quod [orig: quòd] porcorum morbis ardentibus medeatur.

[illustration:

...]

[note: 2. Halicata bus. Vesicaris] Altera Solani species Halicacabus nomi natur. Item Vesicaria, a [orig: à] folliculo vesicae formam referente, in quo fructum profert,


image: s100b

[note: Alkakengi.] Officinae et Arabes Alkakengi vocant. Germa. Iudenhütlin oder Dock [orig: Döck] lin, Iudenkirsen, Schlutten, Boberellen, Rot nachtschatten. Foliis est priori simile, latioribus tantum: caules habens cum [orig: cùm] increvere, pronos et inclinatos in terram, semen in folliculis rotundis ad speciem vesicarum, orbiculatum, rubens et laeve, acinorum uvae figura, quo coronarii utuntur in sertula addentes.

[note: Halicacabus peregrinus.] Est et alia Halicacabi species aliunde in Germaniam asportata, quam peregrinam appellant, et German. Welsch schlutten, Münchsköpfflin: foliis oblongis et laciniatis, flore candido, vesiculis halicacabo similibus, in quibus semen includitur Pisis aut Ciceribus simile, in cius medio effiies quasi cordis hmani incisa et insculpta apparet. Valerius Cor dus Dorycnion esse Dioscoridis ostem [note: Dorycnion.] dit.

[illustration:

...]

[note: 3. Solanum hypnotiton.] Tertim Solanum somnificum appellat, Graecis Hypnotiton ab effectu, quod [orig: quòd] fructus eius soporem inducat. Nonnullis doritorium et marinum dicitur, quod [orig: quòd] in rupibus nonlon ge [orig:] àmari inveniatur. Ger. Schlaffkraut, et Dollkraut. Theophrasto sub Mandragora describitur, ac Morionei proprie [orig: propriè] dicitur, ut placet Trago. Alii tamen Theopharsti Morion facint tertiam Mandragorae speciem, quibus non magnopere [orig: magnoperè] repugnamus: sed foliorum, florum et fructus forma, adeoque viribus ad Solanum magis accedit: Utsupa [orig: Utsupà] de Mandragora est indicatum.

[illustration:

...]

Frutex est ramosus cauliculosusque, fractu contmax, foliis pinguibus, mul


page 101, image: s101a

tis, similitudine mali cotonei, rubro flore, ampliusculo, semen in folliculis croceum, radice corticis leniter rubente et grandi, nascens in petris, nec procul ab afflatu maris.

[note: Solanum furiosum. Manicon. Solatrum mortale.] Quartum furiosum vocant, Graeci Manicon, hoc est, insanum. Officinis Solatrum mortale. Folium habet, Dioscoride describente, Erucae, maius aliquanto, satis ad spinam, quam paederota vocant, accedens, cau les a [orig: à] radicibus speciosos ac proceros numero decem aut duodecim, altitudine ulnarum quatuor, capitula effigie olivarum insident, sed hirsuta, ut pilulae platani, maiora tantum, latioraque, florem in uvis rotundum, nigrum, corymbis hederae, acinis decem aut duodecim, mollibus ut vitiu, radice crassa, cava, candida, sesquipedali. Montibus vento perflatis, et ubi plataninascuntur, provenit. Furiosum seu insanum dictum est, quia radix, ut Theophra. habet, drachmae pondere datur, ut sibi quis illudat placeatque, ac pulcherrimum se existimet: duplicato pondere magis insanit, spe ctris vanis animo obversantibus: triplicato, legitimae perpetuaeque subeunt furiae: si quid adicitur, praesentanea mors rapit: unde Solatrum mortale est dictum. Adfertur ad nos copiose ex Aegypto fructus eius, quem Pharmacopolae [note: Cuculi et leuante.] Cuculus de leuante, hoc est, Solanum Orientis vocant. Pisces quamprimum [orig: quàmprimum] hoc deglutierint, vertigine corripiuntur, et lupini acquae innatant, ut facilime [orig: facilimè] manibus apprehendi possint.

TEMPERAMENTUM.

Hortense Solanum refrigerat et adstringit ordine secundo: in humectando et exsiccando medium quodammodo obtinet.m Halicacabifolia eiusdem sunt temperamenti. Somnificum refrigerat ordine tertio. Cortex radicis Maniciseu furiosi, refrigerat in initio secundi, et desiccat in secundo completo, ac tertio incipiente.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua florum, foliorum et fructus Solani hortensis mense Maio stilla ta, internis et externis inflammationibus pota et linteolis apposita, auxi liatur. Ventriculi et iecoris aestum restinguit. Nimius autem eius usus insaniam parit, cuius rei exemplum adducit Tragus: Medetur tamen eidem vinum potum fortisimum. Halicacabi comesti aut aqua eorum po ta stillatitia, urinam et lapidem renum et vesicae certo [orig: certò] pellunt: omnia in terna corporis hulcera, ter in die pota, purgant. Hypnotiti et manici intra corpus nullus est usus: perimuntenim intra corpus sumpta, ut ex por cis licet cernere. Aqua vero [orig: verò] stillatitia ad triennium asservata, ad ardentes febrcs utilicebit.

EXTRINSECUS.

Phrenesin imposita capiti Solani folia viridia sedant. Omnibus totius corporis inflammationibus, oculorum, aurium, ventriculi, aliarumque partium auxiliantur. Sucus in pesso subditus, menstruos fluxus cohibet.

Easdem vires aqua tenet stillatitia.



image: s101b

Cum ovi albumine illitus sucus, oculorum inflammationem et fluxus sedat Cum cerussa et lithargyro ardentibus fluentibusque corporis hulce ribus et damnis praesenti remedio illinitur. Pares cum Solano hortensi vires habet Halicacabus seu Vesicaria. Hypnotiton et Manicon praecipua contra omnis generis omnium partium inflammationes vi pollent: sive ipsa herba, sive sucus aut aqua stillatitia sumatur.

TROCHISCI DE HALICACABO.

Trochisci de Halicacabo, quas Alkekengi vocant, valent ad renum et vesicae hulcera, et natam inde dysuriam. Compositionem eius tradit Me sue.

PES ANSERINUS.

PEs anserinus, vulgo [orig: vulgò] sic dictus, ex Solani etiam numero recenseri potest. Gall. Pied de iars. Germa. Gensfüß, et Gensfüßle. Item Schweinstodt, et Sewtodt, quod [orig: quòd] sues perimat. Num veteribus cognita, incertum. nec hodie eius usus: est enim herba noxia. Nascitur locis pinguibus, et circa fimaria hortorum potissimum, caule cubitali, striato, foliis feri Halicacabi, sed laciniatis, anserini pedis effigie, floribus minutis et rubentibus: Iulio potissimum [orig: potissimùm] mense. Semen, velut in Atriplice sylustri, racemosum, radix obliqua, capillamentis multis fibrata.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM ET VIRES.

Ex secundo est refrigerantium ordine, sicut Solanum hortense, cum quo pares facultates per omnia obtinet. Sues vero [orig: verò] esus eius perimit.

ASTER ATTICUS.

[note: Aster atticus. Bobonium Inguinalis] ASter atticus, afloris figura, vel quod [orig: quòd] capitula, ut Plinius refert, per ambitum foliis pusillis divisa, stellae formam prae se ferunt. Bubonium item et Inguinalis, a [orig: à] viribus. Gall. Herbe de l' estoille. Ger. Sternkraut, et Bruchkraut, item Schartenblüm, quod [orig: quòd] ad herniam puerorum sit eius usus: quam tamen herbam Tragus censet esse Eranthemon, tertiam Anthemidis speciem. Cauliculus secundum Diosc. descriptionem est lignosus, florem in cacumine habens purpureum, luteumve, capitulum


page 102, image: s102a

undique incisuris, anthemidis modo, divisum: folia quae caulem ambiunt stellae modo radiata, oblonga, hirsuta. In collibus, montibus altis et silvis nascitur. Floret Augusto potissimum, durantque flores in autumnum usque. Male [orig: Malè] apud Serapionem pro Eryngio ab herbariis accipitur, ut Cordus indicat.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Mixtae, ut rosa, est potentiae: refrigerate. nim, sed non tam vehementer, et digerit atque exsiccat, ob amaram quae inest qualitatem.

VIRES, INTRINSECUS.

Pars in flore purpurea, ex aqua pota, angina laborantibus, et puerorum comitialibus prodest. Contra serpentes etiam, ut Plini us tradit, bibitur.

EXTRINSECUS.

Aestuantistomacho confert. Oculorum inflammationib. bubombus, procidenti sedi, auxiliatur. Recens inguinum inflammationibus illitus, prodest. Aridus flos sinistra manu dolentis decerptus, inguini alligatus, doloribus liberat.

[illustration:

...]

PRUNELLA.

[note: Prunella:] PRunella hodie Officinis et vulgo [orig: vulgò] dicta, Germanis Braunellen, Gottherl. Gallice [orig: Gallicè], Herbe du Charpentier. Quo veteribus nomine appellata sit, nemo dum protulit.

Caules habet in medio striatos, pingues et hirsutos, folia Ozimo similia, coloris herbacei, et acuminata. Flores in summis caulibus spicatos, Lavendulae non dissimiles, radicem tenuem, multis capillamentis si bratam: nascitur in pratis. Maio floret et Iulio.

Tragus septem eius a [orig: à] florum differentia facit sp[?]cies: duas caeruleo flore, alteram foliis et caule hirsu tioribus, alteram vero [orig: verò] laevioribus: duas flore purpu reo: tres vero [orig: verò] candido flore.

[note: Consolida mediae.] Consolidam mediam hanc esse, idem censet.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis sunt calidae et siccae, ac recentibus vulneribus potissimum adhibentur.



image: s102b

VIRES, INTRINSECUS.

Aquastillatitia prunellae omnibus corporis internis vitiis auxiliatur, sanguinem conglobatum discutit, et inflammationes sedat, interdum pota.

EXTRINSECUS.

Omnibus, et recentibus et veteribus vulneribus purgandis sanandisque, praesertim si inflammatio accessit, aqua stillatitia prodest. Contra linguae inflammationem cum rosaceo hodie praecipue [orig: praecipuè] gargarizatur. Aphthas et oris hulcera, fauciumque vitia, sucus eiusdem sanat. Idem cum aceto et rosaceo mixtus, vehementes capitis dolores sedare traditur, si tem, pora ex eo inungantur. Florum et foliorum decoctum in vino aut mulsa, idem praestat.

SERPENTARIA OFFICINARUM.

[note: Serpenta ria Offici narum. Dracontion.] PRaesentem herbam Serpentariam Officinarum nominamus, quoniam Serpentaria vera, quam Dracontion et Dracunculum vocant, alia est ab hac ipsa. Quo nomine hec veteribus Graecis vel La tinis sit appellata, nihil certi constat. Tragus Oxyla [note: Oxylapa thum.] pathon, seu Lapathium acutum esse existimat, de quo supra [orig: suprà], ubi de Lapathis est actum. Galli, Bistorte. Germani vocant Schlangen oder Naturwurtz.

[illustration:

...]

Duum est generum: Mas et femina. Marem [note: Bistorta. Colubrina.] vulgo [orig: vulgò] Bistortam, a [orig: à] radice in sese contorta, vocant, folioque est leviore: Germa. Naterwurtz männle. Feminam Colubrinam appellatur, rugosioribus foliis, maiore radice, et minus intorta, multumque capillata. Germa. Naterwurtz weible.

Utraque cauliculo constat tenui ac iunceo, glabre scente, per ima tantum foliato, spicoso florum verti ce, quibus dilutioris purpurae color inest: folio rumicis, a [orig: à] terra caesio, superne [orig: supernè] viridi et herbaceo: radi ce, mas quidem, contorta et involuta, femina vero [orig: verò] oblonga, maiore et capillata, extra [orig: extrà] nigricante, intus rubescente. Serpentariam utranque vocant, quod [orig: quòd] lin guae serpentinae formam, cumprimum prodeunt, referant. Locis umbrosis [note: Limonium.] nascuntur et humidis. Maio et Iunio florent. Nonnulli Limonium Dioscoridis esse asserunt. De quo suo loco.

TEMPERAMENTUM.

Radix utriusque est frigida et sicca in tertio ordine, adstringendique vim habet. Eiusdem pene [orig: penè] cum Oxali facultatis.

VIRES, INTRINSECUS.

In pulverem trita radix, drachmae pondere contra pestis venenum


page 103, image: s103a

bibitur, per sudores illud ex pellens: dysenteriam aliosque corporis fluxus sa nat. Par effectus est aquae stillatitie, vel decocto radicis. Sanguinis in cor pore grumas, trita cumstillatitia aqua mixta radix, digerit. Ictericis codem modo est salutaris.

EXTRINSECUS.

Cavis dentibus cum pyrethro et alumine usto trita, et melle mixta, pi si quantitate denti imposita, praestantissimo est remedio: humores enim malos educit, dolo res mitigat, et caput purgat.

Aqua stillatitia morsibus serpentum et araneorum medetur.

Ad carcinoma dorsi, gangraenam narium, et antiqua damna, maxime [orig: maximè] efficacia pulvis eius et aqua stillatitia perhibentur. Sanguinem ex vulneribus manantem inspersus pulvis cohibet.

OPHIOGLOSSUM.

ET haec herba quam apud veteres nomenclaturam habuerit, non satis est cognitum. Tragus a [orig: à] forma commode [orig: commodè] [note: Ophioglossum. Lingua serpentina. Lingula vulneraria. Lingulaeca.] Ophioglossum dici scribit, qua ratione et Germanis Naterzünglin appellatur. Gall. Langue de serpent. Latine [orig: Latinè] itaque Lingua serpentina dici poterit. Sive, ut eidem placet, Lingula vulneraria, a [orig: à] virtute qua pollet. Sunt qui Linguam vel Lingulacam Plinii existiment. Folium habet unicum, pingue, digiti longitudine, Plantagini aquaticae non dissimile, e [orig: è] cuius sinu inferiore pediculus exit, cui quippiam coloris insidet herbacei, simile lapillis quos Serpentinam linguam appellant. Nascitur Aprili et Ma io in pratis humidis.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Exsiccat citra insignem caliditatem, ac potissimum vul neraria est herba, Symphyti fere [orig: ferè] facultates possidens.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ophioglossum cum axungia porcina calidum, inflam mationibus, ad gangraenam praecavendam, illinitur.

Vulnera, sicut Symphytum, modico tempore glutinat, ad quorum cu rationem potissimum [orig: potissimùm] adhibetur.

SPANACHIA. vel Seutlomalachon.

[note: Spanaeia Spinacea. Huspanacb. Hispanicum olut. Seutlomn lachon.] SPanacia vel Spanachia Graecis, sed recentioribus: a [orig: à] raritate forsan ole ris: *spano\r enim rarum significat. Latinis Spinacea vel Spinaceum olus, ab acuminatis fortasse seminum aculeis: semen enim est aculeatum et spinosum. Arabibus Hispanach et Hispanicum [?]lus. Ger. Spinat oder Spinnet, Bynetsch, Zeerkraut, quibusdam locis. Gall. Espinarts.

Seutlomalachon recentes Graeci idem vocant, quasi dicas malvaceam


image: s103b

betam: quod [orig: quòd] figura et denticulato seminis habitu betam, et mollitia malvam repraesentaret.

[illustration:

...]

[note: 1.] Olus est caule cubitali, folio pri mum triangulo, mox intubaceo, mol li, sapore inerti, semine aculeato, sine flore, radice multiplici, culto qualicumque solo proveniens.

Est et foemella priori similis, quae [note: 2. Spinachia foemella.] florem fert flavum, sed sterilem, et mox evanescentem, absque omni semine. Seritur bis anno, vere et autum no, ab hiemis iniuria libera. Semen Iulio fert et Iunio.

TEMPERAMENTUM.

Frigida est et sicca in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Alimentum suppeditat melius atri plice, sed inutilis stomacho. Molliem dae alvo praestantissima. Flatus col ligit et vomitiones concitat, nisi excrementitius humor abiciatur. Adversus scorpiones ex vino bibitur. Asperitatem arteriae emendat. Aridae tussi convenit.

Alimentum in morbis, ut scribit Tragus, optimum, olerumque convenientissimum. Sucus, aut stillatitius eius liquor, internis corporis vitiis prodest. Lac desi ciens regenerat.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Stomachiae stum cataplasma ex Spinachia impositum, cum doloris sedatione, compescit. Idem adversus ictus scorpionum et araneorum utiliter illinitur.

EUPHRASIA.

[note: Euphrasia. Euphrosyne.] EUphrasia Graeco vocabulo appellatur Officinis, cum [orig: cùm] nil apud veteres de hac scripto sit relictum. Gal lice [orig: licè], Lumilette, Euphraise. Fuchsius Euphrosynen dictam, ac corrupte [orig: corruptè] Officinis Euphrasiam ait, quod [orig: quòd] oculos delectet, quorum et caligini medetur in vino pota. Eodem etymo Germa. Augentrost vocant. [note: Ophthalmica. Ocularia herba.] Nonnullis Ophthalmica et Ocularia herba. Hyssopo nascitur similis, in apricis collibus et pratis, cauliculis purpureis, folio parvo et per ambitum serrato, flosculo albicante. Autumni prorumpit initio.



page 104, image: s104a

[note: 2. Gramen.] Altera eius species, quam quidam Gramen vocant, nascitur apud Norinbergenses, ut auctor est Tragus, quam ridem Augentrost appellant. Quidam Teufelsblümen. Caule rotundo, cubitali, geniculato, foliis circa genicula binis longis, acu minatis, sicut graminis, linguae avicularum similibus, radice tenui. In Aprilis fine florem fert vio laceum, candidum, quinque foliis compactum, mi nutim incisis. Capitula ex flore rotunda, sicut lini, enascuntur, semine plena.

[illustration:

...]

[note: 3.] Tertia nascitur in pratis, flore caeruleo lacteo quadantenus, altitudine cubitali, foliis teneris, mollibus et pinguibus, centaurio minori similibus. In aquarum vero [orig: verò] ripis bicubitalis, et foliis pinguibus, salicariae modo, nascitur. Inveniuntur etiam aliae aliis regionibus huius species.

TEMPERAMENTUM.

Calidi est temperamenti et sicci.

VIRES, EXTRINSECUS.

Ad oculorum suffusiones et caligines vel per se imposita, aut cum vino decocta, prodest: idem sucus efficit. Aqua tamen eius stillatitia oculis est commodior praestantiorque.

In pulverem redacta et in vino trita, memoriam et oculorum aciem mirifice [orig: mirificè] corroborat: amissamque reparat.

Tragus eius decocto ex vino se adversus ictericos usum esse testatur.

AMARANTUS.

AMarantus, hoc est, immarcessibilis, quod [orig: quòd] flos eius non marcescat.

[illustration:

...]

Duo sunt huius genera: Luteus et purpureus. Luteus virgam habet tenuem, virentem, candidam, rectam, firmam, folia per intervalla angusta, abrotono similia, comam in orbem aurei fulgoris: umbellam rotundam velut are scentes corymbos, radicem tenuem. Nascitur asperis, harenosis, siccis, et convallibus locis. [note: Helichrysum. Chrysanthemon. Stichas ci trina.] Floret Iunio ac Iulio. Graecis Helichrysum, quasi aurum trahens, a [orig: à] fulgore dicitur: et Chrysanthemon, hoc est, aureus flos. Galeno Amarantus. Vulgo [orig: Vulgò] et Officinis, Stichas vel Sticados citrinum. Germa. Reinblüm, a [orig: à] natalibus ubi potifsimum provenit. Item Mottenblüm


image: s104b

et Jüngling, quod [orig: quòd] vestes [orig: vestès] a [orig: à] tineis tueatur. Gallice [orig: Gallicè], Passevelours.

Alter Amarantus est purpureus, pedali surgens al titudine, caule purpurascente, foliis Ozimo similibus, maioribus tamen et longioribus: spica purpurea verius [orig: uérius] quam [orig: quàm] flore, inodora, aspectu gratissima. Nascitur in hortis et fictilibus satus. Floret Augusto [note: Plos amo ris.] potissimum. Hodie flos amoris, German. Floamor, corrupta voce, et a [orig: à] Graeca dictione fortassis per barbaralexin facto vocabulo, ab Amaranthos, ab amor et anthos, in est, flos. Sed foret sic barbaralexis, et per thesset scribendum. Dicitur item Sammetrosen, et Tausentschon [orig: Tausentschön].

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Luteus est calidus et siccus, purpurcus frigidus et siccus.

VIRES, INTRINSECUS.

Coma helichrysi pota cum vino, difficultatibus urinae, serpentium icti bus, coxendicum doloribus, et ruptis auxiliatur. Pota cum oxymelite menses ducit, ac sanguinis grumos in vesica aut alvo absumit.

Cum vino albo, diluto, trium obolerum pondere data, ieiuno stoma cho, destillationes sistit. Omnes simpliciter fluxus, Galeno teste, pota Amaranti, praesertim lutei, coma, desiccat, stomacho tamen inimica. Flores in vino decocti, lumbricos educunt. Amaranti purpurei manipulus cum radice et flore in mensura vini noctis spatio imbutus, coctusque, ma tricem, per aliquot dies potus, purgat.

[illustration:

...]

Tusum cum vino semen potum, lac regenerat.

EXTRINSECUS.

Helichrysum vestibus appositum, a [orig: à] tinearum erosione eas tuetur. Ambustis cum melle illinitur.

Pediculos, in lixivio decoctum, enecat. Purpureus Amarantus eadem quae luteus praestat.

TRIFOLIUM PRATENSE.

TRifolii appellatio generalis est ad herbas, quibus terna sunt folia, sicut et Germanicum Klee. Gallice [orig: Gallicè], Trefle. Plures itaque sunt Trifolii species, de quibus ordine dicemus. Primum, quod etiam communissimum, pratense dicitur, quod [orig: quòd] in pratis passim nascatur. Germa. Wisenklee, Fleyschblüm. Officinis commune nomen retinet.



page 105, image: s105a

Duum est generum; ex floris colore: Alterum purpureum, German. Braun Wisenklee, braun Fleyschblüm: alterum candidum, Germa. Weiß Wisenklee, oder Fleyschblüm. Gaule nascitur utrumque rotundo, cubitali, foliis per imerualla ternis, quae in purpureo latiora sunt et magis herbacea, in albo vero [orig: verò] longiora angustioraque, ac plus pallescentia: in summo caulium flores fert mense Maio et Iunio purpureos, vel albos compactos, stoechadis fere [orig: ferè] similitudine. Semen in cavernulis decidente flore invenitur rotundum, viciorum sapore. Radixlonga et lignosa. Tertiam alii faciuntspeciem flore flavo seu luteo, quam lotis nos adnumeramus. In summa, tria sunt propria et principalia trifolii genera. Primum pratense, de quo in praelente capite. Secundum odoratum, de quo capite sequente. Tertium acetosum, Graecis Oxytriphyllon, de quo suo loco. Cum autem trifolium simpliciter dicitur, intelligitur odoratum. Praeterea omnibus herbis quae temis nascuntur foliis, appellatio trifolii tribuitur, ut fragariae, aliisque.

TEMPERAMENTUM.

Vim habet exsiccandi, tenuiumque est partium, Florum et seminis potis simum [orig: simùm] est usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores cum semine in aqua mulsa vel vino cocti, poti, vel clysteres infusi, lentam et viscosam intestinorum materiam emolliunt, erosiones et dolores eorundem sedant et sanant. Albo mulierum fluxui mirum in modum confert. Pabulum tenellis ovibus et vitulis est gratissimum.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

In oleo et aqua coctiflores et semen impositi, scirrhos et oedemata inflammationesque concoquunt, et ad maturitatem perducunt.

LOTUS SATIVA, seu Trifolium odoratum.

[note: Trifolium odoratum, aculum.] TRifolium odoratum seu acutum, ab odoris praestantia, qua reliquas eius species antecellit, est di ctum. Officinis Trifolium. Atque hoc trifolio uti debent quoties trifolii fit mentio, non altero quod in praecedenti capite est descriptum, iuxta quorundam sententiam. Lotus item sativa dicitur, quod Loto silvestri, sive etiam Loto arbori, non admodum sint folia dissimilia. Germani Siebengezeit nominant, quod [orig: quòd] videlicet septies in die odorem suum et habe. at, et amittat, quamdiu in horto creverit. Decerptum vero [orig: verò] et exsiccatum odorem perpetuum retinet: ac multo [orig: multò] magis pluviali instante tempore, adeo [orig: adeò] ut


image: s105b

totas etiam aedes odoresuo repleat. Unde etiam in aedibus passim suspendi solet: nec tam odoris gratia, quam [orig: quâm] adversus spectra et venena, quibus adversari creditur. Wolriechender Klee etiam appellatur. Plinio Asphaltion [note: Asphaltion] dicitur. Gallice, Broches. Nascitur non nisi sata in hortis passim Germaniae, cubito altior, virgis tenuibus, nigris iunceisque, adnascentiis multis, in quibus folia terna loto arbori sunt similia: quibus recens adhuc enatis odor est rutae, auctis vero [orig: verò] iam, bituminis. Florem fert mense Iulio purpureum, ac subinde semen modice [orig: modicè] latum et subhirsutum, in folliculis modice [orig: modicè] latis, milio non dissimile, ex altero extremo apicem obtinens. [note: Andacho cha.] Radice est Ibnga, tenui et valida. Arabes Andachocham appellant.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen, flores, et folia, ex aceto et melle cocta, contra venena sumuntur: unde theria cis utiliter semen eius admiscetur.

Eadem in vino vel aqua mulsa, sigillatim vel simul cocta, et pota, pleu ritidem discutiunt, urinam cient, stranguriae dolores leniunt: medentur quoque comitialibus, mulieribus praesertim quae ex matricis doloribus concidunt. Idem decoctum per dies aliquot potum, hy dropem incipientem prohibet: febres item tertianas et quartanas avertit.

Seminis drachmae tres, aut foliorum drachmae quatuor tusae et sumptae, menses cient.

EXTRINSECUS.

Decoctum foliorum et seminis, morsus serpentum aliorumque vene natorum, si vulnus eo abluatur purgeturque, sanat. Ad idem efficax est aqua stillatitia.

LOTI SILVESTRES.

LOtorum circiter novem, si quis exactius [orig: exactiùs] observet, inveniuntur species, [note: Melilotus. Sertula campana. Herba re gid. Trifolium ursinum. 1. Melilotus lutea. 2. Melilotus eiba.] quae Germanis communi appellantur nomine, Steynklee, Vo gelswicke, Hasenpfotlin [orig: Hasenpfötlin]. Prima ex his est, quam Dioscorides Melilo tum vocat. Latinis Sertula campana, et Herba regia. Nonnullis etiam Trifolium ursinum, Germa. gemeyner Steynklee, Berenklee.

Est autem duum generum, flore solummodo variante, qui in quibusdam luteus, in nonnullis vero [orig: verò] est albus. Nascitur utraque in agris locisque asperis, caule rotundo, hominis interdum aequante altitudinem, ramulis multis, foliis nigricantibus, flore spicato, vel candido, velluteo. Semen in siliquis minutis invenitur fere [orig: ferè] singulum. Radix longa et tenuis. Et haec sunt prima duo genera. Utraque groß Steynklee vocantur.



page 106, image: s106a

[illustration:

Lutea.

]

[illustration:

Alba.

]

[note: 3. et 4. Melilotus Serapionis.] Tertium et quartum genus Germa. appellant Vogelswicken. Haec Tragus Melilotum existimat Serapionis. Primum ex his foliis priori similibus, floribus rotundis, luteis et compactis, sicut trifolii pratensis, quibus decidentibus, siliquae accruatim exiguae, semicirculi forma dependent, in quibus semen inest. Radice capillata.

Alterum priori caule, foliis, et radice est simile, sed flores in hoc magis sunt lutei maioresque: Siliquae item lon giores, ternae aut quaterne, avium un guibus similes. Sic non nisi in flore est differentia.

[illustration:

...]

Quintam Lotum Germa Steyn [note: Lotus cam pestris. Lotus trio folia. Foenugraecum solvestre,] wicken vocant. Latine [orig: Latinè] Lotus campe stris, et Lotus trifolia. Locis nascitur campestribus et asperis, florem puniceo, seu subcandido, purpureo intermixto. Folia viciis non sunt dissimilia, Unde etiam Germanicam appellationem traxit. Tragus silvestrem appellat Foenum graecum, Wild Fenugrec.



image: s106b

Sexta Loti species, Germ. Klein Steinklee, oder gulden Steinklee appellatur. Latinis et gruditis hodie Lotus silvestris. Fuchsius Saxifra gam luteam nominat, a [orig: à] viribus in frangendo calculo, sicut Germani Steynklee, quasi Trifolium frangens lapidem. Hanc Medicam Dioscoridis Tragusstatuit. Nascitur itidem campestribus, stos dunctaxat aestivus, a [orig: à] semine quotannis renascens. Foliis Trifolii pratensis: florem fert messis tempore, luteum, exiguum, rotundum, pisi instar compactum. Semen capitulis includitur nigricantibus.

[illustration:

...]

[note: Melilotus Germanica. Herba fla vea. Herba leporina.] Septimum Germani Edler Steynklee vocant, Item Vnser frawen schülin. Hodie Meli lotum vocant Germanicam. Et herbam flaveam, item Herbam leporinam. Nascitur in pratis passim germaniae, et locis montosis, humilis, palmi altitudine, folio pratensis trifolii, pingui et cano, flore pisi, minore tamen, luteo: Seminein stliquis: Radice rufa.

[note: Lagopus. Pes lepori nus. Trifolium humile. Trinitas.] Postremas duas species Germani vocant Hasenfüß, Ratzenklee, Rätzle. Graecis Lagopus, Latinis Leporinus pes, quod [orig: quòd] paniculam leporino pedi similem habeat, Trifolium item humile, et Trinitas. Caule nascitur utraque rotundo, in se getibus hortorumque areis, hirsuto, folio loti trifoliae, paniculis muscosis lanuginosisque, pedi leporino non dissimilibus, qui in altera sunt lutei, in altera cinericei. Semen in paniculis minutum instar mil[?] continetur. Radix brevis. Alteram licebit geel Ratzenklee, alteram eschenfarb Ratzenklee vocare.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnium temperamentum tam in foliis, quam [orig: quàm] floribus et semine est calidum siccumque. Vis iis est molliendi et dolorem sedandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Primae duaespecies, quas Melilotos appellant, item sexta quae Lotus vocatur silvestris proprie [orig: propriè], cum sale et aceto in acetariis sumpta, stomacho prosunt. Eaedem in vino coctae, et cum melle temperatae, potae, hulcera intra corpus molliunt, discutiunt, et dolorem sedant, matricis


page 107, image: s107a

tumoribus, et duritiei prosunt, praesertim si cum vino Malvatico coctae bibantur. Posteriores duae species, quae Lagopi nomine veniunt, cum semine Malvae, in dulci vino coctae ac pote, vesicae affectiones sanant, eiusque do lores mitigant. In vino rubro coctae ac potae, adversus assiduos alui flu xus conferunt.

EXTRINSECUS.

Lotorum silvestrium, ad omnes fere [orig: ferè] externas corporis adfectiones, sicut Chamaemeli, estusus: oculorum inflammationibus tusae illinuntur, aut aqua earum stillatitia cum linteolis imponitur. Florum sucus caliginem ocu lorum discutit, pterygia oculorum tollit, auribus instillatus dolorem mitigat Priores septem species omnes vel singulae, in vino dulci, cum papaveris capitibus, semine lini, et Foenugraeco, pro cuiusque arbitrio cocte, prae stantissimum fomentum, si illinantur, praebent, contra matricis, longanonis et sedis occultarumque partium tumores. Nonnulli vitellos ovorum et oleum admiscent. Quatuor primae species in aqua vel lixivio potae, melicerides, capitisque fluentem scabiem sanant. Insessionibus aut balneis desudatoriis etiam maxime [orig: maximè] sunt utiles. Lagopus uterque in aqua coctus, cutem a [orig: à] sole adustam glabram et teneram reddit: in facie praesertim, melle admixto. Eosdem in potu, vel in desessionibus, fluxus alui et menses sistere ferunt.

FOENUM GRAECUM.

[illustration:

...]

image: s107b

FOenum graecum fortasse quasi foenum peregrinum: nam et pabuli [note: Telis. Ceraitis. Buceras. Silicia. Silicula. Aegoceros.] loco quibusdam regionibus bina vice, vere et autumno, demessum, datur. Graecis Teiis et Geraitis. Theophrasto Buceras. Hippocrati Epiceras, quod [orig: quòd] fructum cornrculis similem habeat. Plinius vocat Siliciam, Varro Siliculam. Aegoceros quoque, sicut Germa. Bockhorn, Rühorn, Fenugrec. Passim hodie satum nascitur, cauliculis exilibus, rubicundis, solio pene [orig: penè] trifolii, Unde inter trifolia etiam recensetur: flore candido ac exiguo: semine in siliquis oblongis, ac cornu instar incurvis, fuluo. Florem fert Iunio ac Iulio, ac una [orig: unà] siliquas. Semen vero [orig: verò] in Augusto maturum colligitur. Radix subrotund et oblonga.

Numeratur etiam alterum quoddam foeni graeci genus silvestre, quod Trifolium minus appellant, et Lotum campestrem, Germa. Steynwicken, quod alii Lotis annumerant, et nos quintam Loti speciem fecimus, in capite praecedente.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in ordine secundo, siccum in primo.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen ex aqua mulsa potum, collectiones internas mollit et attenuat: omnes depravatos intestinorum humores, cum modico admodum melle, educit: omnium internorum membrorum dolores mitigat. Sorbitio eius ex farina ad pectus exulceratum longamque tussim, teste Plinio, sumitur.

EXTRINSECUS.

Foenigraeci in aqua decocti cremor expressus, capillos, furfures, et manantia capitis hulcera sanat. Matricis praeclu siones et tumores sucus eius, cum adipe anserino in pesso subditus, aperit. Idem praestat seminis aut ipsius herbae desessio aut fomentum. Prodest etiam peculiariter iis qui sedis difficultates habent. Semen clysteribus, in Colica passione, ex hulceribus nata, additur: ac praecipuam adversus omnis generis tumores vim habet. Cum nitro et aceto lienem extenuat. Farina foenigraeci cum nitro et aceto illita, furfues capitis et achores malignos purgat, auctore Plinio.

[illustration:

Cytisus.

]

CYTISUS.

CYtisus a [orig: à] Cythno insula, in qua primum inventa est, nomen habet. Alii Telinen et Triphyllon, [note: Lotus ma gna. Cytisus Dioscor. Trifolium maius.] hoc est, Trifolium, et Lotum magnam nomi nant. Romani Trifolium maius. Germa. Geyß klee, quod [orig: quòd] hoc animal maxime [orig: maximè] eo delectetur, ut saepe apud Verg. est videre: Florentem Cytisum sequitur lasciva capella. Et: Florentem Cytisum,


page 108, image: s108a

et salices carpetis amaras. Frutex est, secundum descriptionem Dioscori dis, in totum canus, ut rhamnus, ramis cubitalibus, saepe maioribus, circa quos folia Foenigraeci, aut Loti trifoliae, sed minora, dorso in mediis tumente. Odor erucae si digitis terantur, commanducatis gustus Ciceris recentis. Nascitur quolibet agro, quamus etiam macro, omnemque iniuri am sine noxa patitur.

[note: Cytisus Tragt.] Tragus vero [orig: verò] Cytisum describit ab hoc forma quadantenus diversum, caule longo, nodoso, ramulis multis, foliis ternis, longis, canis, incisuris levissimis, sapore trifolii, hiemis et frigoris estusque patientem. Hunc ipse [note: Cytisus silvestris] groß Geyßklee appellat, a [orig: à] Marco Plateario Flandro sibi missum, ac syl vestrem Columellae Cytisum esse existimat. Duplicem enim facit Cytisum Columella: sativam et suae spontis.

TEMPERAMENTUM.

Dioscorides foliis refrigerandi vim tribuit: Paulus vero [orig: verò] Aegineta me diocriter calida esse scribit, sicut malvae. Ad viridia fortasse folia Diosco. respexit.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum Cytisi urinam ciet. Lactis copiam nutricibus et pecori efficacissime [orig: efficacissimè] generant, arida folia in aqua noctis spatio macerata, et cum modico vino po ta: auctoribus Plinio et Columella lib. 5. cap. 11.

Omnis generis animantia, volatilia et quadrupedia, pabulum eius nu trit, et impinguat. Apes plurimum eodem gaudent.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Folia et semen eius tusa et imposita, omnis generis inflammationes, sicut et Loti, sedant.

TINCTORIUS FLOS.

FLos tinctorius, quod [orig: quòd] ad luteum tingendum co lorem hoc infectores utantur, est dictus, sicut Germanis Ferbblümen, Gilbblümen, Heydenschmuck. Item Streichblümen. Gall. Herbe a [orig: à] iau nir, de quibus etiam supra [orig: suprà] in Anthemide est dictum. [note: Ferula Thapsia,] Tragus Ferulam suspicatur esse, quae Thapsia dicitur. Nascitur locis altis, incultis et aridis, nonnullis etiam pratis, Genistae non multum dissimilis, ramis herbaceis et scabris, sicut Genista, foliis vero [orig: verò] paulo [orig: paulò] longioribus latioribusque, hyssopi pene [orig: penè] similitudine, flore luteo, piso simili, semine in siliquis lenticulae, radice prorsus lignea. Florem fert Iunio et Iulio, ac mox profert semina. Nonnulli Ackerpfrimmen appellant, a [orig: à] similitudine quam cum Genista habet.



image: s108b

TEMPERAMENTUM.

Vis ei est calfaciendi et exsiccandi in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Viridis herba cum vino et aqua cocta, pota, hoemoptysi, vomitionibus, et alui fluxibus sedandis prodest. Venenatorum quoque et serpentum morsibus confert. Semen tritum et potum, alui dolores mitigat, et acido ructui praesentissimo est remedio.

EXTRINSECUS.

Tusum semen naribus inditum, sanguinis in iisdem fluxum nimium cohibet. Farina eius cum oleo mixta sudores illita ciet.

ACALYPHE.

VRita communis tribuitur appellatio herbis urendi vi praeditis: Quia vero [orig: verò] multae urticarum cognitae hodie numerantur species, quarum nonnullae urendi illa natura carent, distinguentes eas, duostatuemus praecipua genera: ac urentibus nomen Acalyphes, Dioscoridem secuti: non urentibus vero [orig: verò] nomen Galeopsis tribuemus.

[illustration:

...]

*akalu)fh igitur dicta, quod [orig: quòd] iniucunda sit tactu, et pruriginem cieat, o(/ti ou) kalh/r e)/xei a(fh/r. Item kni/dh, a [orig: à] pru rigine quam contactu ciet: kni/teir enim vellicare significat [note: Urtica.] Latinis Urtica, ab urendo. Gallis, Ortie. Germanis Nessel.

[note: 1. 2. Brenned Nessel.] Huius quatuor inveniuntur genera: Duo ex his prima non multum dissimilia, ad trium cubitorum, vel plus etiam, altitudinem excrescunt, radice longe [orig: longè] et late [orig: latè] in terra sese spargente, colore flavo, ex qua veris initio, caules quinque sive sex, aliquando etiam plures vel pauciores quadranguli, asperi et villosi, foliis serratis seu multipliciter fissis, partim purpureis, partim vero [orig: verò] subnigricantibus, enascuntur. Semen in enatis villis cauli adnascitur, quod tritum milio non est admodum dissimile, nisi quod [orig: quòd] aliquanto [orig: aliquantò] est minus. Haec Germani Brennend Nessel appel lant.

Tertium genus prioribus est minus, raro [orig: rarò] trium spitamarum altitudinem excedens, aestivo viget tempore, hiemis impatiens, caule rotundo, radice breviori, foliis minoribus, semine vero [orig: verò] maiore: ab excidente semi ne quotannis renascens. Germanis Lyternessel dicitur, quod [orig: quòd] pustulas saniemve [orig: saniémve] urendo excitet.

Quartum est, quod Romanam urticam Dioscorides nominat, a [orig: à] tertio iam descripto genere non multum degenerans, caule bicubitali,


page 109, image: s109a

rotundo, cavo et aspero: foliis incisis et asperis: flore inter folia partim rubro, partim subluteo, circa quem rotundi et asperi prodeunt globuli, qbus semen, haud dissimile lini semine includitur, gustu primundulce, mox vero [orig: verò] pipere etiam calidius. Diosc. Romana et Silvestrior urtica dicitur. Ger. Welsch oder Romisch [orig: Römisch] Nessel. Nascitur autem Romana non nisi sata apud nos: reliquae in dumetis passim et sepibus.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Oens urentes urticae naturae sunt siccae, unde resolvunt, dissipant ac discutiunt oedemata, aliaque a [orig: à] phlegmate nata vitia tam in internis, quam [orig: quàm] externis corporis partibus.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia urticarum vino decocta ac pota, ventris du ritiem molliunt, inflationes et tormina, nisi obstructio obstet, discutiunt: urinam cient, lumbos purgant, ac venerem excitant. Omnia hec fortius et efficacius praestat in dulci vino decoctum semen, sive etiam mel lita ex semine confectio. Stillatitius liquor ad eadem, remissius quidem, sed gratius, confert. Omnia item vul nera tam intra, quam extra corpus, potus sive superinfusus, mundat et purgat. Sussi frigidae et dysponoee, radix in vino et melle cocta auxiliatur plurimum: arteriam enim tracheam purgat, pectoris obstructiones solvit, costarum hulcera, anginam, ac omnes ex lentis et viscosis humoribus provenientes morbos sanat, tribus aut quatuor vesperi et mane [orig: manè] calidis sumptis et gargarizatis cyathis.

EXTRINSECUS.

Experientia probatum est, sale tusa et illita folia rabidi canis morsibus mederi. Pari ratione putridas partes, velut carcinomata et intertriginem purgat. Ois item generis tubercula, et ex frigore natos tumores, tam in nervis, quam in splene et iuxta aures. Probatum est urticarum recentia folia, praesertim vero [orig: verò] fetentium, quae circa sepes et insterquiliniis crescunt, con tusa et cum succo imposita, phagedaenam exiguo tempore perimere. Sucus naribus immissus, sanguinem provocat. Urticarum vero [orig: verò] morsui oleum rosarum et olivae medetur.

GALEOPSIS.

ABsolutis urticis urentibus, proximum est ut reliquas etiam non urentes ordine explicemus, quas Galeopsis appellatione Diosc. comprehendit. Sex igitur non urentium urticarum Trago species numerantur, caule et [note: 1. 2. 3. Galeopsis Binsaug] foliis urticae respondentibus, sed levioribus. Priores tres species, flores cir ca caulem partim albos, partim flavos, partim vero [orig: verò] puniceos, a [orig: à] nigro mar rubio non diversos habent, verticillato ambitu, in quorum folliculis


image: s109b

quatuor plerumque triangula forma, longa, per transversum iuncta grana seu semina conspiciuntur. Dioscoridi Galeopsis, a [orig: à] florum figura, qui hiantibus mustelae faucibus similes sunt: vel quod [orig: quòd] flores galeae aspectum refe [note: Galeobdolos. Urtica la beo. Anonium] rant. Item Galeobdolos, Galephos, et Anonium. Plinio Urtica labeo. Germa. Bynsang, Hanenkopff. Nonnulli putant eandem esse cum Scrophularia maio re, de qua suo loco dicetur.

[illustration:

...]

Duae reliquae foliis crescunt rotundis, teneris, et exi [note: 4. 5.] guis, colore cinereo: flore circa caulem flavo, et subpallido, partim quoque puniceo, Galeopsi minore. Latinis Urtica lamium, Urtica mortua, Germa. Todtem nessel, et Taub nesseln.

[illustration:

...]

[note: 6. Waldnessel.] Ultimum et pulcherrimum pae ceteris genus, in silvis et incultis locis conspicitur, foliis et cau le a [orig: à] vulgari urtica non degenerans, odoris fortis, suavis tamen, qualis est Melissae, floribus circa caulem, sicut et in Galeo psi, acuminatis, spicae seu Basilicae instar. Semen in globulis est rotundum, nigrum, rapisemine minus, Ozimi similitudine. Hanc Tragus Herculeam credit Plinii. Germa. Waldnessel dici poterit.

Locus omnium est in sepibus et passim circa muros. Florent Iunio potissimum et Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti sunt eiusdem cum Acalyphe: desiccant, extenuant adeoque discutiunt, partiumque sunt tenuium.

VIRES.

Vires habet easdem cum Acalyphe. Quae igitur in praecedenti capite de Acalyphes viribus dicta sunt, huc etiam sunt referenda. Potissimum tamen tumoribus et tuberculis pellendis extrionsecus conferunt, unde etiam in desessionibus pro matricis obstructione solvenda est earum usus, praesertim vero [orig: verò] silvestris, quae Heraclea dicitur.



page 110, image: s110a

MARRUBIUM.

[note: 1. Ballote.] MArrubii quatuor sunt genera, tetragonis singula caulibus. Primum Dioscordi Ballote dicitur. Nascitur locis umbrosis, ut circa domos et sepes: item coe meteria, reliquis maius, coloris in viridi nigricantis: acalyphe non dissimile, nisi quod [orig: quòd] serrata magis sunt folia. Flores circa caulem sicut in Galeopsi, per intervalla nascuntur: quibus decidentibus, semina in folliculis aculeatis bina aut etiam terna, nigra, amara, aquilegie magnitudine inveniuntur. Offici nis Marrubium nigrum. Gallice [orig: Gallicè] Marrochin. German. Andorn, Schwartz Andorn, groß An dorn.

[illustration:

...]

Huius etiam altera species est, quam hodie Cardiacam vocant, ab effectu, quod [orig: quòd] eius palpitioni mirum in modum prosit. Ger. Hertzgespan, et Hertzgesperr. Marrubio nigro non multum est dis similis. Caule enim nascit quadragulo, geniculato, nigro, foliis laciniatis nigris, per intervalla ex singu lis geniculis prodeuntibus, flores per intervalla in candi do purpurei, Radix lutea intorta.

[illustration:

...]

[illustration:

...]

[note: 2. Prassium.] Alterum genus est Prassium dictum, frutice assurgens a [orig: à] radice ramoso, hirsutis et amaris, floribus albis et asperis, verticillorum figura, semine ut in primo est dictum genere proveniente. Locus eius est circa muros, sepes et locos incultos. Graecis *pra/sior, Officinis


image: s110b

Prassium, Latinis Marrubium proprie [orig: propriè], Germa. Weiß Andorn, Marobel, Gotts vergeß. Colligitur herba mense Iulio potissimum [orig: potissimùm], dum semine est praegnans. Huius hodie praeci pve [orig: puè] est usus.

[illustration:

...]

[note: 3. Gallitrichum solvestre.] Tertium ex Ormini seu Gallitrici est specie, ut infra [orig: infrà] de Ormino ostendetur, caule plerumque uno, quadrangulo, nascitur, foliis lanuginosis, albicantibus, in reliquis cum iam enumeratis conveniens: colore vero [orig: verò] puniceo. Semen sicut in Brassica est rotundum. Odoris est grati. L a tinis Prasium campestre, et Gallitricum agre ste dicitur, Germanis Feldt Scharlach, et Feld Andorn.

[illustration:

...]

[note: 4. Marrubir um palustre.] Quartum circa amnes, piscinas et fossas provenit, a [orig: à] primo non multum alienum: coloris prasii, foliis complicatis, qualia be tulae primum [orig: primùm] ena scentis, floribus cir ca caulem exiguis et albis, perinde ut in Melissa. Marrubium palustre vulgo [orig: vulgò]. Germa. Wasser Andorn, Weiher Andorn.

TEMPERAMENTUM.

Marrubium sicut et urticae folia calfacit, discutit et exsiccat. Album nigro et ob vires, et ob odoris gratiam praefertur, estque albi potissimum usus.

VIRES, INTRINSECUS.

Marrubii nigri altera species, quae Cardiaca dicitur, adversus cordis palpitationem, convulsionem, et resolutionem prodest. Incidit crassos humores, extenuat et discutit, co mitialibus prodest, Urinas ciet, Menstrua ducit.

Folia albi Marrubii in aqua seu vino decocta, cum melle asthmaticis, tussientibus, et tabidis dantur. Iecoris ac lienis obstructiones decoctum idem solvit, thoracem et pulmonem purgat. Menstrua et secundas, iride praesertim adiecta, pellit. Sucus ex foliis expressus ad eadem est utilis, trium cochlearium quantitate singulis sumptus vicibus.



page 111, image: s111a

Prodest etiam sucus his qui letale quid biberunt, aut a [orig: à] serentibus morsi sunt: Claritatem oculorum efficit: Vermes aurium et ventris interimit.

EXTRINSECUS.

Mulieribus albo fluxu, dolore dorsi, laterum, et pedum laborantibus, arida Marrubii folia in balneis plurimum conducunt. Aqua stillatitia contra omnia generis scabiem, ut psoram, vitiliginem, papulas, aliaque cutis vitia valet: balneis igitur infantum adhiberi debet. Marrubium nigrum in lixivio coctum, scabiei capitis medetur. Pulvis eius mariscas sanat.

SIRUPUS DE PRASSIO.

Sirupus de Prasio vitiis pulmonis diuturnis, et a [orig: à] frigido tenacique humore excitatis, atque curatu difficilibus succurrit. Senibus itaque et asthmaticis plurimum conducit. Confectionem eius docet Mesue.

MELISSOPHYLLON.

[note: Melissophyllon. Meliphyl lon. Apiastrum Citrago. Melittaeum Melittaena.] MElissophyllon, quod [orig: quòd] Melissae, hoc est, apes eius floribus et floiis de lectentur. Item Meliphyllon, id est, mellis folium, quod [orig: quòd] mellis mate riam apes hinc exsugant. Latinis Apiastrum, quod [orig: quòd] videlicet apes in ea plu rimum haereant, adeo [orig: adeò] ut si alvearia ea confricentur, apes non fugiant. Item Citrago, a [orig: à] citri mali odore. Melittaeum et Melittaena ab apibus, Germania Melissen, Melissenkraut, Honigblüm, Imenblat.

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: alterum adv. terinum seu hortense, alterum verum seu silvestre. Hortense nascitur radice in terram multipliciter intexta, ex qua coliculi multi fruticant, cubiti altitudine: foliis et caulibus Balloti, hoc est, ni gro marrubio similibus, maioribus tamen et tenuioribus, nec ita hirsutis: flo re per intervalla circa caulem, in nonnullis puniceo, in nonnullis vero [orig: verò] subflavo. Semen in verticillis floribus succrescit, semine Aquilegiae minus. Foedus eius, qualis cimicum, est odor. qui tamen paulatim fit gratior. Unde pro adulterino hoc ipsum Melissophyllo accipitur, cum [orig: cùm] apes istud potius fugiant quam [orig: quàm] eo delectentur. Hinc Germanis [note: Wantzenkraut.] Wantzenkraut dicitur, quod [orig: quòd] cimices olere videtur, qua herba perperam pro Melissophyllo utuntur Officinae.

Silvestre, quod verum est


image: s111b

Melissophyllon, hortensi est simile, sed maiora et serrata magis habet folia, Acalyphes foliis forma, Ballotes verofoliis [orig: veròfoliis] fissuris seu intersectionibus respondens: odore mali citri. Hoc proprie [orig: propriè] Melissophyllon et Melilphyllon dicitur. Latinis Apiastrum, Citrago, Melittaeum. Germ. Melissen, Honigblüm, ut initio huius capitis ostensum est.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calfacit, et exsiccat, digerit, sanat et agglu tinat.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino coctum per dies aliquot potum, pectus purgat, dyspnoeam tollit, cor confortat, melancholiam pellit, comitialibus et omnibus pene [orig: penè] internis corporis affectionibus auxiliatur. Clysteribus itaque commode [orig: commodè] additur. Minutim scissum, et in vino bono noctem unam imbutum, inque alembico vitreo distilla tum Melissophyllon, efficacius omnia praestat. Matricis strangulationes, et tormina, cardiacamque affectionem, quatuor cochlearium sumptum mensura, curat. Spiritus ex malis cibis exurgentes reprimit. Tonsillas et gangraenam sanat, oculorum claritatem adiuvat.

EXTRINSECUS.

Cum Chamaemeli floribus in sacculo lineo in aqua seu vino coctum ac expressum, matricis dolores et strangulationes, impositum sedat, inque suum locum restituit. In desessionibus menses ciet.

Lumborum membrorumque dolores compescit. Strumis cum sale decoctum illinitur Stillatitius liquor omnia cutis vitia, araneorum, scorpionum ac rabidorum canum morsus sanat.

Vino turbulento infusus, pristinum nitorem, et formam restituit.

Carnibus aspersus, a [orig: à] muscis et putrefactionibus aliquandiu custodit.

CALAMINTHA.

[note: Calamintha.] CAlamintha dicta, quasi *kalh\, id est, Bona mentha. Officinis Calamenthum. Dioscorides tria facit eius genera: Montanam, agrestem, et fruticosam.

[note: 1. Calamintha montana.] Primum in montibus potissimum nascitur: folia habet Ozimo similia, subalba, ramulos angulosos, florem purpureum. Latinis Calamintha montana. Germa. Ratzen oder Steynmüntz, quod [orig: quòd] feles ea potissimum [orig: potissimùm] gaudeant.



page 112, image: s112a

[illustration:

...]

[note: 2. Nepeta. Pulegium syluectre.] Alterum in campestribus. et agris nascitur, quod L atini proprie [orig: propriè] Nepetam vocant, Pulegio simile, maius tamen. Vulgo [orig: Vulgò] Pulegium silvestre, quod [orig: quòd] Pulegio sit simile, ac odorem etiam eius re ferat. Germa. Wilder Poley, et Rornmiintz. Hoc solo genere utuntur Officinae. Tragus [note: Calanuntha domestica.] Wilder Salbey appellat. Calamintham dome sticam appellat Mesue.

[note: 3.] Tertium locis nascitur aquosis, Mentastri similitudine, foliis longioribus, caule et ramis praedictis maius, sed minus efficax, flore luteo, Germann. geel Müntz.

[note: 4. ] Quartum addit Tragus ex silvestris Mentae similiter genere, foliis Origani, sed minoribus, coloris leucophaei, floribus circa caulem rubris, gustu ardente et amaro.

[illustration:

...]

image: s112b

Et haec postrema duo genera, ex Mentastri C. seu Menthae silvestris sunt speciebus,

TEMPERAMENTUM.

Calamintha essentia est tenui et calida, siccaque in ordine quodammodo tertio: Gusta enim est acris, et palam [orig: palàm] calida, ac paulum omnino amaritudinis obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Calaminthae vino potus, lumbricos et venena expellit: sudores provocat, ie coris et splenis obstructiones aperit, frigidos renes calfacit, matricis dolores sistit, menses ciet. Potissimum vero [orig: verò] hoc praestant folia vino decocta ac pota. Pectus idem potus purgat, urinam ciet, enterocelen sanat, cholerae abundantiam adimit. Ventriculum confortat. Tertianam febrim, purgato prius [orig: priùs] ventriculo, pellit.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Vinum cum Calamintha decoctum, sive eiusdem sucus, maculas nigras demit, vermes aurium perimit. In desessionibus et desudationibus menses ciet, matricis dolorem, sicut menta, mitigat. Suffitus eius serpentes et omnia venenata abigit.

SIRUPUS DE CALAMINTHA.

Sirupus de Calamintha confert lienosis, quibus durus est lien et pene [orig: penè] irresolubilis, et his qui frigida viscera habent, et asthmate laborant, prae sertim in senibus et in habentibus antiquas tusses. Si quis enim vel pectus vel ventriculum, vel intestina crassa, tenaci, et irresolubili materia plena habuerit, hoc Sirupo utatur. Compositio haec est: Recipe Calaminthae domesticae et silvestris ana c.ii. Seminis ligustici, dauci, Schoenanti, ana Z. u. passularum enucleatarum lib. s. Mellis lib. ii. Aquae quantum sufficit, et coquantur. Mel autem debet esse optimum et aromaticum, sicut in omnibus Sirupis. Proinde poterit etiam cum saccharo fieri, cum [orig: cùm] pauci optimum mel habeant.

MENTA.

[note: Menta. Hedyosmus.] MEnta dicta, quod odore suo mentem excitet. Graecis h(du/osmos, id est, suaviter olens, quod [orig: quòd] gratum odorem spiret, German. Müntz. Duo sunt huius praecipua genera: Sativum et silvestre.

[note: Satiud menta, prima, rubea.] Sativae mentae quatuor numerantur species: Rubea, crispa, et acuminata, et quam Hertzkraut, et Balsamkraut vocant. Rubea caulem


page 113, image: s113a

habet quadrangulum, a [orig: à] radice lente [orig: lentè] puni cantem, et lanugine pubescentem, folium fere [orig: ferè] rotundum, molle, serratum et odoratum: flosculis purpureis interno dia geniculatim coronantibus, verticil lato semper ambitu. Diosco. Sisymbrium, Germ. Oeyment, vel krauß Dey ment. Floret, haec et omnes reliquae, mense Iulio.

[illustration:

Balsam müntz.

]

[illustration:

Spitzer Balsam.

]

[note: 2. Sativa secunda, cri spa.] Crispa omnium aliarum est nobilissima, priori per omnia similis, praeterquam que flore subpurpureo circa cauliculorunfa stigia spicatur. Ger. krauß Balsam.

[illustration:

Feldmüng.

]

[note: 3. Sativa ter tia, a [?] natae.] Acuminata folio est longiore, et acutiore, flosculis purpureis cauliculorum


image: s113b

cacuminibus spicatim in sidentibus. Hodie Sarracenica seu Romana Menta, Germ. Vnser frawen-Müntz, Spitzmüntz.

[note: 4. Sativa quarta.] Quarta est quam vocant Hertzkraut, et Balsamkrant, in hortis satz, vel ex ramulis suis plantata nascens, foliis quam [orig: quàm] reliquae longioribus, floribus purpureis circa genicula, velut in prima specie: Proveniunthae sativae Menchae species in hortis passim, locis apricis, non pinguibus, sed humidis.

[note: Mentae Syluectris] Silvestris Menta Dioscoridi Mentastrum dicitur, German. Pferds müntz, Roßmüntz, Wilder Balsam, oder Wilde Müntz. Folio, ut Dioscorides describit, nascitur hirsutiore et maiore quam [orig: quàm] Sisymbrii, odore graviore, ob quem minus ad sanorum usus expetitur. Flores in cau lis summitate conspiciuntur spicati. Locis gaudet potissimum uliginosis et irriguis.

Silvestri Mentae aliqui postremas duas Calaminthae species ob simili tudinem adnumerant, quod pro suo cuique arbitrio, cum [orig: cùm] non magni refe rat, poterit esse liberum.

Et hoc etiam postremo [orig: postremò] iam videtur monendus lector, veteres promiscue [orig: promiscuè] Calamintham et Mentham tractasse.

TEMPERAMENTUM.

Omnes Mentae species calidae sunt ordine tertio: Sunt enim gustu acres, et facultate calida. Hortensis silvestri est infirmior, et minus calfacit: exsiccat in ordine secundo. Crispae reliquis praestant.

VIRES. INTRINSECUS.

Sucus Hedyosmi cum aceto, sanguinis excreationes, et ventriculi nau seam reprimit, lumbricos rotundos enecat. Folia et stillatitia eius aqua plurimum conferunt dyspepsiae: singultus, vomitiones, choleramque sedant: efficacius autem hoc praestant de eodem confecta condimenta. Venerem concitat, membra confortat. Odor cerebrum et memoriam corroborat.

EXTRINSECUS.

Sucus sive stillatitia aqua frontis dolorem illita mitigat: mammas quae tenduntur aut lacte turgent eodem modo compescit. Aurium dolo ribus instillatus subvenit. Folia sale trita rabido rum canum morsibus medentur. Arida folia contusa ac cum Satureia temperata, cordi superimposita, seu illita, singultus seu ructationes reprimunt. Omnes in summa Hedyosmi s pecies naturam habent reprimendi, calfaciendi, et resolvendi, unde desessionibus et clysteribus adhibentur. Immersa lactifolia coagu lari aut coire id ipsum non sinunt.

OLEUM MENTHAE.

Oleum Menthae ventriculum refrigeratum et imbecillum calfacit, et firmat, Nauseam vomitumque reprimit, appetitum excitat, concoctionem iuvat. Fit autem ex Mentha crispa sativa, et oleo Omphacino, id est,


page 114, image: s114a

immaturo, eodem modo quo Rutaceum, de quo infra [orig: infrà]

SIRUPUS DE MENTHA.

Sirupus de Mentha conficitur, Maior et minor. Uterque ventriculum frigidum roborat, Nauseam, vomitum, singultum et fluorem alui sedat. Maioris confectio haec traditur: Recipesucci Cytoniorum muzorum, hoc est, in vini saporem acescentium, Cytoniorum dulcium, Granatoru muzorum ana lib. i. s. In sucis his per horas 24. macerentur haec sequem tia. Mentae siccae lib. i. s. Rosarum rubearum c. ii. Coquantur paulatim ad medietatem, hinc colentur, et adde mellis sive saccharilib. ii. Coquantur perfecte [orig: perfectè], et cum Gallia moschata vera trita condiantur, et in sindone ligata, atque ex orificio vasis suspensa reponantur. Si cum melle conficias, su mendum erit mel odoratum aromaticum, quale est quod virgineum mel appellant, quod e [orig: è] D antisco aduehitur.

Minoris confectio haec datur: Recipe succi Menthae depurati lib. i. succi granatorum dulcium et acetosorum ad medietatem coctorum, sac cari vel mellis ana lib. i. Coquantur sensim secundum artem.

SISYMBRIUM.

POstulat ordo ut de Sisymbrio fiat sermo, quoniam et hoc ad Mentam accedit. Huius duo facit genera Dioscor.

[note: 1. Sisymbrie um..] Alterum [orig: Alterùm] hortense, Mentae simile, caule quadrato, quadantenus purpurascente, foliis Menthae, serratis, latioribus et odoratioribus: floribus internodia geniculatim coronam tibus, verticillaro semper ambitu. [note: Mentha aquatica.] Graecis Sisymbrion, Vulgo Menta aquatica. Ger. Fischmiintz, Wassermüntz, Bachmüntz, rot Bach, müntz. Tragus Mentham rubeam [note: Mentha rubea.] appellat. Circa stagna et piscinas potissimum nascitur.

[illustration:

...]

[illustration:

...]

[note: 2. Sisymbri um carda mine.] Alterum cognomento Cardami ne, quod [orig: quòd] Cardamum, hoc est, Nasturtium hortense imitetur, dictum est, quod nusquam non in locis aquosis provenit, caule cavo, sesquipedali, ima sui parte pluribus radicularum fibris capillato, e [orig: è] cuius alarum cavo cirri frequentes sinuatim erumpunt, flore candido, semine erucae instar [note: Nasturtium aquaticum.] in siliquis acri et exiguo. Officinis Nasturtium aquaticum, German. Brunnkressen, Wasserkressen,


image: s114b

quod nasturtium imitetur. Vide caput de Nasturtio. Floret utrumque aestate, quo tempore Mentha.

TEMPERAMENTUM.

Sisymbrium primum calidum est et siccum ordine tertio. Alterum aridum si fuerit, similiter est calidum et siccum ordine tertio: Viride vero [orig: verò] est in secundo.

VIRES. INTRINSECUS.

Primisemen ad strangurias et calculos potum prodest cum vino. Tormina et singultus sedat. Vomitiones item potum sistit. Sisymbrium alterum urinam cit, ac eadem fere [orig: ferè] potest, quae prius. Non edendum gravidis nisi mortuo conceptu: siquidem etiam impositum eicit.

EXTRINSECUS.

Folia Sisymbrii primi fronti et temporibus illita, capitis dolorem sedant: valent etiam adversus vesparum et apum ictus. Alterum lentigines et cutis a [orig: à] sole nigredinem asperitatemque exterit, tota nocte illitum, ac mane [orig: manè] cute codem abluta. Utrumque adversus aculeata animalia, velut crabrones, idque genus alia, est efficax. Epiny ctidas et cutis vitia in mulierum facie intra quartum diem, noctu impositum, ac interdiu detractum, sanat. Infusum capiti cum aceto, dormientes excitat.

GLECHON, SEU PULEGIUM.

GLechon, quod vocant Pulegium, cum tertia Ca laminthae et quarta Hedy osmi specie convenit, singulari natura adeoque viribus praeditum: somnolem tiam enim pellit, ac oves, si depastum ab ipsis fuerit, [note: Blechon.] balare: unde etiam *blh/xwr, a [orig: à] *blh/xw, id est, bald, dicitur: facit. De hoc lib. 18. cap 25. Miretur, inquit Plinius, qui non meminerit, ipso brumali die pulegium in car nariis folrere: adeo [orig: adeò] nihil occultum natura voluit.

[note: Pulegum unde.] Dictum est Pulegium, quod [orig: quòd] flos eius recens accen sus pulices interficiat, Unde herba etiam Pulicaris, quemadmodum [note: Pulicaris.] etiam Conyza et Psyllium, appellatur.

Dioscor. Glechon, et Blechon nominatur. Item [note: Glechon. Apoleium Abvolum.] Arsenicanthon. Nonnullis Apoleium et Abvolum: Apuleius Poludon, Heniton, pa/nta a)gasqo/r, hoc est, ad omnia bonum, appellat. Germa. Poley.

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Hortense seu mas, et silvestre seu femina, quae flore tantum differunt: qui in mare est candidus, in femina purpureus.

[note: 1. Pulegum hortense.] Hortense seu mas herba est fruticosa, per terram serpentariae instar serpens, spitamam, idque iam florens, non excedens. Flos cauli sicut in Ozymo purpureus, partim albicans, partim vero [orig: verò] rubicundus, nascitur. Gaudet locis humidis et cultis. De silvestri Pulegio in secunda specie


page 115, image: s115a

Calaminthae est actum, eam enim silvestre Pulegium Dioscorides appellat. Dictamnum quoque ob foliorum cum Pulegio similitudinem, a [orig: à] nonnullis silvestre vocari Pulegium, idem est auctor.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est acris et calidae, quae causa est cursomnum pellat. Lentos et viscosos pectoris humores extenuat et disgregat: conco ctionem adiuvat.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum eius cum forti albo vino, matutino, ac vespertino haustum tempore, menses ciet, fetus et secundam pellit. Nec adhiberi debent hec vel similis decoctio, nisi postulantenecessitate, ut cum [orig: cùm] mensium difficultas quaedam fuerit, aut albo fluxu feminae infestentur. Decoctum cum aceto et melle Pulegium, sanguinis fluxus, singultus et vomitus reprimit. Atrae bili educendae maxime [orig: maximè] confert decoctum cum melle et aloe [orig: aloë], idemque pulmonis humores phlegmaticos consumit. Ventris, intestinorum et matricis doloribus fert opem: serpentium venena expellit: anginam per gargarismum discutit: oris hulcera sanat, sios eo colluatur. Sucus et stillatitia huius aqua serenitatem oculis inducunt, pruritum compescunt.

EXTRINSECUS.

Podagricis membris usque dum rubescat cutis, impositum pulegium auxiliatur. Capitis dolori eadem ratione est auxilio. Epilepricis, comitialibus, et lethargicis contusum cum aceto, naribus admotum, vel ori nonnumquam insertum prodest: mentem et rationem revocat. Adustis membris cum polenta illitum refrigerium adfert. Sale et aceto tusum ac calefactum convulsionibus prodest. Ad serpentum et scorpionum, araneorumque ictus dicto modo est efficax.

DICTAMNUM.

DIctamnum, Plinio, Dioscoride, et Apuleio consentientibus, ex Pule [note: Pulegum syluectre. Beloacum Belotoce.] gii est genere. Unde Dioscor. Pulegium quoque sy luestre quibusdam appellari lib. 3. tradit. A nonnullis Beloacum, Belotoce, a [orig: à] viribus quibus in extrahendis telis pollet, Artemidesium, Herba Cretica, Ephemeron, Albunion, Ustilago rustica, Embactrum, Betion dicitur. Germ. Dictam, Oiptam. Duum est generum: Alterum verum, seu sativum, quod simpliciter Dictamnus appellatur: alterum vero [orig: verò] silvestre, quod Pseudodictamnum vocat Dioscorides. Nascitur vera Dictamnus in Greta, foliis fere [orig: ferè] Pulegii, sed maioribus, et rotundis, tomento seu lanugine quadam utrinque folia vestiente: caule rotundo et duro, absque flore et semine, ut Dioscorides scribit, odore et sapore grato, cum modica amaritudine. Haec vera Dictamnus in Germania nequaque provenit, sed ex Creta Venetias, hinc ad alia Germaniae emporia magna copia iam affertur, Primum in Germaniam Georgio Agricola eam asportante. Sed Dictamnus


image: s115b

Officinarum, et quae vulgo [orig: vulgò] [note: Officinarum Dictamnus von est vera Dictamnus, sed Paeoniae mascula.] ostenditur, longe [orig: longè] admodum a [orig: à] Dictamno vera, eiusque descri ptione abest. Dictamnuse nim Officinarum radice est al ba, levi, cubitali, digiti crassitudine, friabili, rara, qualis est marathri: caules fert cubitales, rotundos, asperos, pu niceos, hirsutos, foliis glabris et copiosis, qualia Fraxini. Glycyrrhizae non multum est dissimilis frutex, nisi quod [orig: quôd] latiora sunt folia, singulaque aequidistant: florem insummitate fert purpure um, et album, maculosumque, malvae agrestis similitudine, admodum odoratum: Semen in folliculis interstitiis di visis quaternis quinisue, est atrum, acuminatum. Haec Paeoniae masculae Tragus ca. 200. parte prima attribuit, censetque: Dictamnum Officinarum esse Paeoniam masculam. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] haec descriptio longissime [orig: longissimè] a [orig: à] vera Dictamno absit, ex utriusque collatione sa tis apparet, Principio [orig: Principiò] foliorum forma admodum est diversa, in altera Pule gii, in altera vero [orig: verò] Fraxini, in altera lanuginosa, in altera vero [orig: verò] glabra. Ad haec Cretensis seu vera Dictamnus foliis tantum ad medicinam adhibetur: Radix enim est lignosa et inutilis: Officinarum vero [orig: verò] Dictamnus radice tantum est in usu. Nec obstat, quod [orig: quòd] Dioscorides caule et foliis Dictamnum privat: Temporis enim et loci natura saepe alterationem facit, ut in multis plantis est videre, quae alio loco et tempore, flores, semina et caules ferunt, alio minime [orig: minimè]. Me minit quoque Dictamni Cretensis Virg. 12. Aen. florem illi attribuens, cum [orig: cùm] inquit:

[illustration:

Cretenfis.

]

[illustration:

Officinarum.

]

Hic Venus indigno naticoncussa dolore,
Dictamnum gemptrix Cretaea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis et flore comantem
Purpureo: Non illa feris incognita capris
Gramina, cum [orig: cùm] tergo volucres haesere sagittae.

[note: 2. Silvestris Dictamnus. Pseudodi ctamnus.] Silvestris Dictamnus Dioscoridi Pseudodictamnus appellatur. Nascitur locis humidis, priore caule et foliis maior, sed viribus inferior.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti cum Pulegio est eiusdem, easdem cum eo vires, sed effica ciores, obtinet.



page 116, image: s116a

VIRES, INTRINSECUS.

Menstrua, qua ratione Pulegium, ciet, secundinam pellit, et mortuos fetus eicit. Idem suffimentum Dictamni praestat. Sucus aut decoctum eius in vino venenis resistit, morsus venenatorum sanat: tanta siquidem herbae huius vis est, ut odorem eius venenata prorsus fugiant et vitent. Praesentissimum in summa est amuletum.

EXTRINSECUS.

Infixas sagittas super impositam hanc herbam, ex cutere in homine, nec in homine solum [orig: solùm], sed ab animantibus quoque pastam idem praestare, ferunt: ac Dioscorides: in Creta, inquit, capras sagittis percussas, esu huius herbae eas excutere aiunt.

Lienosis per emplastrum prodest. Vulneribus ferro factis, et venenatis morsibus infusus sucus, praesentissimum est remedium.

OZIMUM GARIOPHYLLATUM.

[illustration:

...]

image: s116b

OZimum Graecis et Latinis, Basilicum item et Ocymum Gariophyllatum. [note: Oeymum] Ocymum auntab nascendi celeritate dictum, quod [orig: quòd] satum ter tio statim die emicat, ab w)/kn/, id est, velox, celer: quod tamen verius Ocymo, quod pabuli quodda genus est, videtur convenire, de quo infra [orig: infrà] inter [note: Ozimon.] fruges. Vel Ozimon ab o)/tw, id est, redoleo, quod [orig: quòd] suavissimum spiret odo rem: sic per z, scribitur. Basilicum, hoc est, regium ab odoris prestantia, [note: Basilicum Basilien] quod [orig: quòd] regia domo sit dignum, appellatur. Gall. Baselic. Germ. Basilien, klein, groß, und mittel.

Tragus tria facit Ozimi genera: Sativa duo, silvestre unum. Sativa [note: 1. Sativum primum, minus.] ex semine quotannis in hortis mense Maio nascuntur. Praefertur reliquis O zimum minus, ob odoris et formae gratiam, surculosum, ramulis rotundis, foliis Amaraci, sed paulo [orig: paulò] maioribus, odore gratissimo. Hoc ipsum Acino Dioscoridislib. 3. per omnia est simile. Unde non temere [orig: temerè] eruditis [note: Acinos.] Acinos Dioscoridis creditur esse Ozimum minus.

[note: 2. Sativum maius.] Alterum genus foliis. et caule est maioribus, folio Parietariae minoris seu Mercurialis, flore in nonnullis candido, in nonnullis vero [orig: verò] purpureo circa caulem per intervalla, sicut in Galeopsi. Ac prima haec duo genera [note: Ozimum Gariophyllatum.] Herbam regiam, Basilicam et Ozimum Gariophyllatum appellant. Quod vero [orig: verò] Dioscorides dicit vulgarem esseherbam Ozimum, intelligem dum est de pabuli genere: siquidem nostrum hoc Ozimum maxima cura indiget, frigoris ac pruinae impatiens.

[note: 3.] Tertium genus sponte ex radice tenui in terra sese late [orig: latè] spargente, quotannis enascitur, nec facile [orig: facilè] semel plantatum supprimitur: foliis, odore et forma Mentham propemodum referentibus, caule aspero, villo so, tetragono, flore circa caulem purpureo, Ozimi floribus simili, semen in siliquis, Hy oscy amo similibus, nigrum contine tur. Atque in hoc tertio genere diversum se a [orig: à] verbis Plinii, qui lib. 19. cap. 10. in Serpy llum Ozimum mutari scribit, se comperisse Tragus affirmat: Autumnali enim tempore in valle humida plantatum Ozimum, in Nepetam seu Pulegium silvestre tertio anno mutatum se invenisse. Non repugnat tamen, quod [orig: quòd] locis siccioribus plantatum, in scrpyllum idem tr ansmutari queat. Velut Theophrastus lib. 5. de Plantarum causis, est etiam auctor. Silvestre hoc Dioscor. Ocimoides et Ocimastrum vocat, per omnia cum eius de scriptione conveniens.

[illustration:

...]

page 117, image: s117a

TEMPERAMENTUM.

Ozima Gariophylata sunt complexionis calidae. Viribus praedita resolvendi et discutiendi humores p0ulmonis et matricis viscosos, ac phlegmaticos.

VIRES, INTRINSECUS.

In cibis arefa ctum sicut Anmaracus et Rosmarinus admiscetur. Vino impositum recenti, odorem et gustum praeber gratissimum. Decoctum cum vino dyspnoeam tollit, tussi medetur, urinam provocat, menses ciet. Semen vino per diei unius spatium iniectum, in album sucum seu gummi alteratur, quod illitum, infa~mationi linguae, labiorum rimis, et verrucis pectoris maximum fert auxilium Semen ac stillatitia aqua pota cor confortat, syncopen propellit.

EXTRINSECUS.

Folia recetia fronti circumligata, vel stillatitia aqua illita, contra cephalalgiam valet. In desessionibus iisdem quibus Pulegium et Mentha pollet viribus. Aquastillatitia refrigerandi vim habet: illinitur ergo inflammationi oculorum, capitis, tumoribus pectoris, aliorumque locorum. Silvestri sunt pares cum Hedyosmo vires. Semen, Dioscoride teste, in vino potum, usperarum et aliarum serpentium morsibus medetur.

AMARACUS, SAMPSUCHUM.

[illustration:

...]

image: s117b

[note: Malorana.] *s*amyuxor a)/ a)ma/rako\r Graecis, Latinis Maiorana, Amaracus. German. Maioran, Meyron.

[note: Amaracus.] Duo sunt huius genera, quibus idem nomen tribuitur. Praestat ex his quod minus est, surculosum, foliis teneris et rotundis, maximeque odoratis, [note: 1.] coloris cinerei, unentis, flosculis exiguis et albicantibus, qui cum capitulis, quibus continentur semina, decerpuntur: facile [orig: facilè] enim relicto semine arescit. Circa hiemem transplantatur, ac locis calidioribus adversus frigoris molestiam custoditur. Huic generi praeter enumerata nomina [note: Amar dei varia nomina.] tribuuntur etiam alia, velut, trifolium agethides, onecium, acapnos, genitura isidis, myuron, sacerdotis asinus.

[note: 2.] Alterum genus est silvestre, quod illaesum in hortis hieme relinquitur, odoris pene [orig: penè] cum priore eiusdem: sed foliis, surculis, capitulis ac flore latioribus, longioribus, densioribus, ac maioribus. Puellis nota est herba, quarum sertis utplurimum intexitur.

TEMPERAMENTUM.

Utraque Amaraci species naturae est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Hydropem metuentibus, et stranguria laborantibus, quosque tormina infestant, deco ctum foliorum in vino albo est utile, menses item ciet. Sucus seu aqua naribus instillata, cerebrum confortat, sternutationem provocat, lethargicos excitat. Liquor stillatitius linguae illitus, vocem re stituit: Cerebrum et memoriam exhilarat et corroborat mirabiliter, trium quatuorve cochlearium mensura sumptus. In cibis etiam usus Amaraci est nobilis.

EXTRINSECUS.

Arida folia adversus oculorum inflammationes cum polline polentae illinuntur. Pulvis cum Zinzibere naribus immissus, sternutamenta ciet, catarrhum discutit. Folia sugillatis cum melle prosunt. Impositum ex iisdem cataplasma, stomachi dolorem sedat, luxata membra restituit.

Arida cum melle in pesso subdita folia, menses ducunt. Sucus coagu latum sanguinem discutit, sugillata tollit, splenis tumorem reprimit.

OLEUM SAMPSUCHINUM.

Oleum Sampsuchinum lassitudini est utile, et morbis cerebri et nervorum prodest, In balneo igitur inunctum paralysin iuvat, et spasmum, cynicum vulgo [orig: vulgò], torturam oris, naribus iniectum: et auribus immissum, a [orig: à] flatu tinnitum dissipat, menses ciet, ac morsui scorpionis prodest. Conficitur autem hoc modo: Recipe foliorum Sampsuchi M. iiii. Serpylli M. ii. foliorum Myrti, M. 1. Abrotoni, Sisymbrii ana M. s. Cassiae ligneae ve rae c. ii. Olei Omphacini quantum sufficit, Concisis et contusis omnibus, in vitrum inice, et oleum ut supra [orig: suprà] species emineat infunde. Obstructo dein vasis orificio ad solem vel in aestuario diebus octo macera, hinc ole um exprime, et recentibus speciebus secundo et tertio infundito.



page 118, image: s118a

ORIGANUM.

DE Origani nomenclaturis, adeoque historia, maxima inter auto res est controversia. Theophrastus duo eius statuit genera: Nigrum et candidum. Nigrum nullo se mine, Candidum vero [orig: verò] perque exiguo. Dioscorides et Plin. quatuor recensent, foliis partim Serpyllo, partim vero [orig: verò] Hyssopo respondentibus: Est enim Heracleoticum, ab Heraclea Ponti cognominatum. Onitis, quasi asininum, quod [orig: quòd] ab asinis impetatur. Tragoriganum, quasi hircinum Origanum, quod [orig: quòd] animal istud potissimum eius voluptate capiatur: et silvestre.

[illustration:

...]

[note: 1. Heraclea ticum.] Heracleoticum folium habere, scribit Dioscor. hyssopo non dissimile: umbella non in orbem se colligit, nec in rotae speciem radiatur, sed multipartito [orig: multipartitò] divisa frondet. Semen in [note: Cunila.] cacuminibus virgarum non densum, nec durum. Aliis Cunila dicitur, Plinio Gallinacea cunila Hoc Ruellius existimat esse eam quae vulgo [orig: vulgò] degeneris Maioranae cognomento in hortis seritur, quae forma foliorum et capitulorum Maioranam imitatur, frutice hyssopi, foliis eidem vel Serpy llo silvestri proximis, minoribustantum [orig: minoribustantùm], umbraculis non in orbem coactis, sed divisis, florum plenis.

[note: 2. Onitis.] Onitis eadem est, candidiore tantum [orig: tantùm] folio, hyssopoque consimiliore, fru ctu confertis corymbis compacto.

[note: 3. Tragoriganum cum suis specic bus.] Tragoriganum fruticulus est Dioscoridi, Serpyllo silvestri, vel Origano similis, tam ramo, quam [orig: quàm] foliis: sed quibusdam in locis soli conditio ne laetius, et habitius invenitur, latiore folio, glutinosum: alterum maci lentius, foliis exilioribus, molliusculis, quod aliqui Prasion vocare malverunt. Optimum Cilicium, Chorum, Cretense, Chium et Smyrneum.

[note: 4. Syluectre Origanum.] Silvestre origanum, foliis est origani, praetenuibus virgulis, digitorum quatuor altitudine, umbellis anethi, flore candido, radice tenui, supervacua. Hanc Dioscorides Panax Heracleum et Cunilam, quibusdam dici [note: Cunila bis bula.] meminit, Plinius Bubulam cunilam locis aliquibus vocat.



image: s118b

Hodie omnibus illis speciebus caremus, sola excepta Silvestri origano. quae copiose [orig: copiosè] in nostris montibus gignitur, quaque Officinae utuntur.

Tragus tres eius in flore facit differentias. Primum floribus purpureis, alterum in puniceo rubentibus, tertium candidis.

[note: Origanus.] Origanus autem a)r\ tou=o)/rous nomen habet, et xora=s, id est, gaudio, quod [orig: quòd] montibus gaudeat. Herodianus ab o(ra=r, et ganw=, id est, clarifico deducit, quod [orig: quòd] visum acuat. Theodorus ab r(igw=, id est, algeo, per prosthesin literae o, derivat, quasi rigens per antiphrasin, quod [orig: quòd] minime [orig: minimè] refrigeret. Germa. Dosten, Wolgemüt, braun Dosten, et Bergmüntz.

Locis gaudet maxime [orig: maximè] montanis et dumosis, solique expositis, ac in hor tis etiam iuxta sepes nascitur. Mense floret Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Calfaciunt et exsiccant omnes Origani species, in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Heracleoticum decoctum cum vino, potum, venenatorum morsibus prodest: cum passo autem iis qui cicutam aut meconium: cum Oxymelite autem iis qui gy psum aut ephemerum hauserunt. Ruptis, conunlsis, hy dropicis cum fico manditur. Aridum acetabuli mensura cum aqua mul sa potum, atram bilem per inferna detrahit, menses ciet. Linctum ex melle tusses emendat. Medic amentum ciendis vomitionibus commodissimum ex origano fit, additis cepis, et sempine fruticis, quod ad obsonia ex petitur, rhus dictum; omnibus in aere Cyprio per tricenos dies insolatis, ab ortu canis, cum sideris aestu tempus flagrat.

Onitis easdem quas Heracleoticum praestat vires, sed nonnihil infirmiores. Silvestre Origanum privatim foliis et floribus cum vino potis, venenatorum morsibus auxiliatur. Tragorigani genera omnia calfaciunt, urinam cient, bonam faciunt alvum, si decoctum eius bibatur. Lienosis cum aceto pota prosunt: cum vino his qui Ixiam hauserunt. Tussientibus, peripneumonicis, ex melle in eclegmate dantur. Datur eiusdem potio cibum fastidientibus, et stomacho male [orig: malè] affectis, et acida ructanti bus: iis item quibus a [orig: à] maris iactatione nausea et hypochondriorum calor excitatur.

EXTRINSECUS.

Sucus Origani virentis, tonsillis, columellae, oris hulceribus medetur. Per nares cum oleo infusus caput evacuat. Cumlacte aurium doloribus infunditur. Obdormituris in metu serpentium herba substernitur: fugat enim eas. Cum polenta illitum tumores discutit. Scabiem, pruriginem et psoram in desessione balnearum sanat. Illinitur suggillatis, item dentium dolori, quibus etiam candorem facit, cum melle et nitro. Lassi perungun tur ex eo, ita ut venter attingatur. Epiny ctidas cum pice sanat. Furunculos cum pice tritum, aperit: strumas cum oleo, aceto, et farina hordeacea: lateris dolores cum fico illitum. Fluxiones sanguinis tusum, in genitalibus, ex aceto litum: reliquias purgationum a [orig: à] partu.



page 119, image: s119a

Hieronymus Tragusexistimat Diosco ridis Origanum pro Hyssopo, ac rursus pro Origano Hyssopum eiusdem sumendam.

SERPYLLUM.

SE spyllum Latinis a [orig: à] serpendo, Graecis e)/rpul le=r, eodem etymo. Gal. Serpolet, Poliot. Ger manis Quendel, Rienlin, Hünerkol [orig: nerköl], Hünerserb.

[note: 1. Hortense.] Duo faciunt eius genera Plinius et Diosco rides Hortense et silvestre. Hortense folia et ramulos fundit Origani, candidiores tantum [orig: tantùm], humiserpit cum oritur, ac pedali altitudine incremento suo assurgit, odore Sampsuchi, flosculis subpurpureis. Adminiculo fultum, vel vicinis sepibus innixum, in altitudinem quamcumque excrescit. Gaudet locis apricis et macris, nec nisi satum provenit. Mense floret Iunio [note: Cunilago.] et Iulio. Tragus Cunilaginem Plinii esse existimat.

[illustration:

...]

[note: 2. Silvestre.] Silvestre, rectum exilibus et lignosis ramulis attollitur, foliis rutae, odore suavioribus, an gustioribus atque longioribus, flosculis subpurpureis, radice multifida. Nec alia re differunt quam [orig: quàm] cultura ipsa: quoniam alterum cultura et cura mitescit ac delicatius infirmiusque humoris copia efficitur, ut viribus suis stare nequeat, setl per terram serpat: alterum vero [orig: verò] horridius et fortius, quamvis fragilis utriusque sit natura, ob loci conditionem prove nit. Dioscoridi repugnat Plinius: Silvestre serpyllum humi reptare scribens, hortense vero [orig: verò] minime [orig: minimè].

Nascitur silvestre in collibus et montibus copiosissimum, ut hortis minime [orig: minimè] colatur: tota floret aestate. Dioscroidi silvestre Serpyllum privatim Zygis dicitur, a [orig: à] *yugei=r, id est, ligando seu iungendo, a [orig: à] ligandis fortasse [note: Zyges.] vitibus. Errant autem hodie qui Serpyllum sativum nostrum Pulegium credunt, similitudine quadam eius inducti.

[note: 3.] Tertium addit genus Tragus, foliis et ramulis hortensi simile, sed inodorum, flore carens, quod in muris invenerit.

Silvestris itidem duas facit differentias: alterum rotundioribus, alterum angustioribus, et acuminatioribus foliis, flore in utrisque subpurpureo, interdum etiam candido, sed rarius.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit vehementer Serpyllum, est enim gustu acre: ob id menses et urinam ciet.



image: s119b

In vino decoctum, calidum potum, menses ciet, humores viscosos lum borum et renum per urinam educit. Tormina discutit: interna vulnera et rupta sanat. Obstructiones pulmonis, iecoris et lienis aperit. Sangui nem excreantibus cum Oxymeli coctum auxiliatur. Eadem potest sucus cum aceto semidrachmae pondere sumptus. In cibis contra venenae et serpentes valet. Aridae tussi cum melle, glycyrrhiza, aniso et vino medetur: stomachum confortat, acstranguriam adiuvat. Ad cibos quoque condiendos et ad salgama adhibetur.

EXTRINSECUS.

Oder Serpilli cerebrum roborat: vertiginem pellit, capiti impositum.

Aqua stillatitia Serpilli cum rosaceo aceto temperata, fronti illita, Phre nesin sedat, Reliquae eius vires cum Origano et Dictamno sunt pares.

THYMUM.

[note: Serpyllum Romanum.] THymus a [orig: à] *qu/eir, id est, excitando: vel quasi *qu/aemos, id est, sanguinem impellens. Vulgo [orig: Vulgò] Serpyl. lum Romanum, Germa. Welscher Quendel, Romischer [orig: Römischer] Quendel, ab odoris similitudine. Item Tymchen, Immenkraut.

Duo sunt eius genera, quamvis Dioscorides uno, vulgari nimirum, contentus est: Alterum est candidum, in collibus nascens, cuius descriptionem ponit Diosc. frutice surculoso, foliis multis angustisque comato, capitulis in cacumine refertis, flore purpurascente. Unde Thymum capitatum vel album appellant.

[illustration:

...]

Alterum nigrius, florisque nigri. Praestat tamen candidum. Sativum non multo fuit tempore, sed in hor tis Germaniae hodie seri coeptum. Flos apibus est gratissimus, odore mella referens. Locis gaudet apri cis et macris, sicut Serpyllum Mensefloret Iulio. [note: Epithymus.] Laudat Hippocrates Thymum e [orig: è] Thyna Thraciae loco. Flos Thymi, Epi thymus dicitur, Satureiae similis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in gradu tertio. In educendo est serpyllo fortior, in calfaciendo par. Epithymus, sicut et Thymus, eodem ordine calfacit et exsiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctus, iifdem cum serpyllo pollet viribus. Orthopnoeicis et asthmaticis prodest: vermes, coagulatum sanguinem, venena, menses, et mortuos fetus expellit. Cum melle in eclegmate mixtus, thoracis vitia per excreationes purgat. Hebetibus oculis in cibo prodest. Pro


page 120, image: s120a

condimentis in sanitatis usu est utilis. Contra podagram, etiam que motum omnino interceperit, cum vino utilissime [orig: utilissimè] datur. Ad tumefactos testes trium drachmarum pondere ieiunis propinatur. Epithymus eadem potest quae Thymus, ob id in illius penuria hoc uti licet, sed mensura maiore.

EXTRINSECUS.

Sucus aceto mixtus sugillata tollit, coagulatum sanguinem digerit, thymos in cataplasmate sanat. Ischiadicis cum vino et polenta impositus auxiliatur: Eodem modo articularibus morbis: tumores et impetus tollit. Cum aceto vero [orig: verò], callum et verrucas. Tritum et lanae inspersum ex oleo luxatis illinitur. Exadipe suillo, et in fastidio tritum cum melle, ambustis imponitur.

SIRUPUS DE EPITHYMO.

Sirupus de Epithymo atram bilem et alios humoresustos vacuat, ob id morbos ex his nascentes, elephantiam, cancrum, ulcera maligna, fistulosa, psoram, lepram praecaver, curatque. Confectionem docet Mesue.

THYMBRA, VEL CUNILA.

[note: Cunila.] THymbra, Latinis Satureia et Cunila. Thymbram fortasse quasi Thymi umbram [note: Thymbra unde dicta.] appellare licebit, congener enim Thymo est herba.

Duo sunt eius genera: Sativa et Silvestris [note: 1. Syluectris] Silvestris in asperis et macris locis nascitur, Thymo similis, sed minor et tenerior, ferens spicam floribus plenam, coloris herbacei [note: Thymbra cunila ru stica.] Haec proprie [orig: propriè] Thymbra et Cunila rustica appellatur. Germa. Kunel.

[illustration:

...]

[note: 2. Sativa.] Sativa silvestri est brevior, quae propter minorem acrimoniam in cibos est recepta, pedali assurgit altitudine, fruticosa, surculo sis utrinque coliculis, folio Hyssopi, flosculis utrinque ex purpura candicantibus, odore et [note: Satureia. Cunila capitata.] sapore gratissimo Latinis Satureia dicitur, a [orig: à] saturando, quod [orig: quòd] eduliis in condimentis miscetur. Vel a [orig: à] Satyris, quod [orig: quòd] libidinem stimulet. Item Cuni la capitata. Germanis Saturey, Saturon, Garten hysop, Zwibel hysop, Hüne='/reg>, Iosephle. Utraque aestate floret. Differt igitur Satureia [note: Discrime Satureiae et Thym brae.] a [orig: à] Thymbra, quod [orig: quòd] Thy mbra dicitur silvestris proprie [orig: propriè], Satureia vero [orig: verò] Sativa: ac utraque species Cunilae venit nomine, altera silvestris, altera vero [orig: verò] sativae. Quod hoc versu Columella indicat: Et Satureia Thymi referens [note: Cunila.] thymbraeque saporem: ubi tres consimiles herbas simul est complexus.



image: s120b

[note: Cunilae species.] Sunt autem plures Plinio Cunilae species: Sativa, cuius iam facta men tio, quae Satureia dicitur. Silvestris, quae Thymbra proprie [orig: propriè]. Bubula, quam Silvestre origanum appellat. Gallinacea, quam Origanum heracleoticum [note: Cunilago.] dicit: de quibus in capite de Origano. Mascula, quae Cunilago dicitur, odoris foedi, radice lignosa, folio aspero, de qua in capite de Conyza. Mollis cunila ramis et foliis, altera hispida lanugine obducitur, tritaque [note: Incensari] mellis habet odorem, digitis tactu eius cohaerentibus, hanc Franci Incensariam [note: a. Libanotis Rosmarinus.] vocant, pilosioribus foliis ac ramis, et aculeatis, senis flosculis luteis. Altera est quam Libanotidem Plinius appellari tradit, quae vulgo [orig: vulgò] Rosmarinus vocatur, ut placet etiam Ruellio. Frutex topiarius et coronarius, folio pinnato, herbaceo, subter incano, striato, thuris odore, flore [note: Epithymbron.] caeruleo, semine atro et exili. Epithymbron Graeci vocant, quod supra Thymbram nascitur, cirrorum modo comas et ramos crebro volumine complicans aliquando [orig: aliqùando] purpurascens. Sicut etiam Epithymum, quod simili modo supra Thymum nascitur. Quod etiam per Origanum irrepe re se vidisse Ruellius testatur.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est eiusdem cum Thymo: calfacit enim et exsiccat ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Silvestris ad eadem pollet quae Thymus. Sativa est viribus imbecillior, sed usui gratior. Quae igitur de Thymo et Serpyllo dicta sunt, huc etiam veniunt referenda. Farina eius ex vino pota, medetur thoracis, pul monis, et vesicae vitiis. Ciet urinas, menses pellit. Satureiae usus marcescentes coitus stimulat, unde etiam a [orig: à] Satyris dictum quibusdam placet. Stomachi concoctiones adiuvat, fastidia discutit, hebetes oculos exacuit. Epithymbron perinde atque Epithymum atram bilem per alvum expur gat.

EXTRINSECUS.

Herba cum floribus veternosos olfactu excitat, aut coronae modo ca pit imposita. Sucus cum rosaceo auribus infunditur. Cum triticea fari na coxendicibus illinitur.

HYSSOPUM.

HYssopi duo sunt genera: Hortense et montanum. Hortense, frutex est nemini non cognitus, duobus vel tribus assurgens pro aetatis tempore, caulibus, ramulis multis, foliis Satureiae, floribus in caeruleo purpurascentibus, thyrsos spicae modo vestientibus, radice longa et lignosa. Passim in hortis hodie plantatur. Germanis Isop, Closter Isop, Ispen, Garten Ispen. Montanum cum hortensi est idem, nec alia ratione quam [orig: quàm] loco differt, quod [orig: quòd] haec cultis, illa incultis, asperis et montanis locis crescit, solio prosus origani, nisi quod [orig: quòd] nonnihil est angustius. Germanis Berg Ispen. Floret utraque aestate, ac in flore etiam potissimum


page 121, image: s121a

carpitur. Locis gaudet apricis, non pinguibus. Seritur circa aequinoctium vernum, et planta et semine, quae ubi comprehenderunt, vivaciores sunt, quam [orig: quàm] ut hiemem sequentem formident. Estque hortensis nostra hyssopus, vera, ut summi quique viri huius rei restimonium perhibent.

[illustration:

Heyden Isop.

]

[illustration:

Closter Isop.

]

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat gradu tertio, estque tenuium partium. Est etiam pituitosum, hoc est, pituitam trahit et digerit: sic enim Ruellius interpretatur.

VIRES. INTRINSECUS.

Hyssopum decoctum cum ficis, ruta, melle et vino, potumque, peripneumoniae, tusi vetustae, suspirio, frigidis capitis fluxibus, et orthopnoeae plurimum confert Lumbricos enercat. Idem cum melle linctum praestat. Cum ficubus viridibus et Nasturtio, ad subducendum valet alvum, Iri praesertim adiecta. Vomitiones eodem modo ciet. Dum ficubus coctum et gargarizatum, anginam adiuvat. Aceto decoctum dentium collutioni et dolori commodat. Lieni cum fico potum prodest. Ramuli eius quinque, cum duobus rutae, et tribus ficis, thoracem purgant. Eiusdem fasciculus cum quadrante mellis ad tusim decoquitur. Baccae eius ternae in aqua contritae, potae diebus sedecim, comitiales iuvant. Eaedem cum aqua potae, regio morbo medentur.



image: s121b

EXTRINSECUS.

Cum Origano, ficubus, et nitro illitum, hydropem reprimit. Vino decoctum, ac tepidum inflammationibus impositum, eas refrigerat. Va por eius calidus exceptus auribus, tinnitum et susurrum pellit Cum mel le, sale et vino tritum, serpentium ictibus adversatur. Cum oleo contritum, phthiriasi et prurigini capitis resistit. Collectiones inflammationesque, e [orig: è] vino impositum sanat. Adhulcera manantia est efficax, suffocationes laxat. Quadrupedum scabiem ex oleo fotum sanat.

SIRUPUS DE HYSSOPO.

Ad vitia thoracis et pulmonis est efficax, humoresque excreatu difficiles extenuat et educit.

ORMINIUM.

[illustration:

...]

[note: Orminum] ORminum Graecis dictum placet Ruellio, quod [orig: quòd] Venerem stimulet. Semen enim eius bibitur ad Venerempstimulandam. Latinis Geminalis. [note: Geminalis Gallitricum] Officinis Gallitricum.

[note: 1.] Duo sunt huius genera: Sativum et silvestre. Sativum foliis est Mar rubio similibus, maioribus tamen et mirifice [orig: mirificè] odoratis, caule quadrangulo, semicubitali, circa quem eminentiae siliquis similes prodeunt, radicem versus nutantes, in quibus semen est nigrum et oblongum. Latinis simpliciter


page 122, image: s122a

Gallitricum dicitur. Gall. Oruaille. Germanis Scharlach. Provenit pas sim in hortis. Hieronymus Tragus ex Sideritidis putat esse speciebus, ac eam praesertim quae heraclea dicitur.

[note: 2.] Silvestre priori non admodum est dissimile, foliis Saluiae, rugosa asperitate [note: Gallitricum silvestre.] praeditis: caule sesquipedali, leniter hirsuto, in quadrangulum striato: floribus e [orig: è] caeruleo in purpureum vergentibus, ad aquilini rostri effigiem falcatis, calyculis pluribus in terram inclinatis, in quibus ad sum. mum quatuor semina, parva, rotunda, et fuluescentia. In pratis sponte passim nascitur. Floret et semine utrumque in Iulio est praegnans. Germa nis Wilder Scharlach, oder wilde Salbey. De hoc supra [orig: suprà] in capite de Marrubio est actum. Est et aliud Ormini genus cuminaceum atque nigrum, quod inter fruges Theophrastus reponit: de quo etiam inter legumina Galenus tradit, item Plinius, mediae inter Erysimum et Cuminum naturae. De hoc suo loco in capite de Asparago: Silvestris enim Aspara gus post inventos altiles seu hortenses asparagos, Corruda appellari coe pit, Atticis vero [orig: verò] Orminon.

TEMPERAMENTUM.

Utrumque calidum est et siccum. Resolvunt, attenuant, et educunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Vinum quod supra Orminum deferbuit, ventriculum frigidum calfacit: phlegma discutit et consumit: Frigidis et sterilibus mulierculis, ac albo fluxu aluilaborantibus est utile. Nimius vini Orminites usus capiti est noxius. Pulvis eius naribus exceptus, sternutamenta provocat, catarrhum pellit, cerebrum purgat. Vires pene [orig: penè] cum Dictamno pares obtinet.

EXTRINSECUS.

Decotum in aqua menses et secundos mire [orig: mirè] in desessionibus ducit.

Cum melle argema et oculorum albugines purgat. Cum aqua illitum oedemata discutit. Aculeos corpori infixos, per se ex aqua illitum, extrahit. Folia ex aceto imposita, panos per se, vel cummelle discutiunt.

Silvestre domestico ad omnia est valentius.

ELELISPHACUS.

*e*leli/sfakos, Latinis Saluia, ab e)leli/teir et sfa/kos, seu sfa/kelos, quod siderationem significiat, quia, ut Ruellius inquit, herba retorrida et exsucca videtur, quasi in tabem sit versa, aut in siderationem flaccescat. Saluia dicta, quod [orig: quòd] sit salutaris eius usus, praesertim ad fecunditatem. Gallis, Saulge. Germanis Salbey.

Sunt autem duo Saluiae genera: Alterum silvestre et minus: alterum hortense et maius. Hortense proprie [orig: propriè] elelisphacos dicitur, German. groß oder breyt Salbey, folio squalidius et scabrius, multo latius quam [orig: quàm] alterum, ut quod cultum aliquem senserit. Silvestre aut minus, foliorum si gura, quae contractiora et laeviora sunt, ab altero differt, unde Germanis, kleyn oder spitz, oder edel Salbey dicitur.



image: s122b

[illustration:

...]

Frutex est oblongus, ramosus, quadrangulas et candidas virgas habens: folia Cotonei mali effigie, oblongiora tamen, asperiora, callosiora, extritarum quoque vestium similitudine hiruta et candicantia, vehementer odorata, sed virosa, semine silvestris hormini in summis caulibus. Locis nascitur asperis. Hodie vero [orig: verò] in hortis utrumque genus invenitur.

Hac descriptione Dioscorides palustrem, quam silvestrem dicit, descripsit, ac utrumque simul genus hac ipsa est complexus. Plinius inter lentis species, inter fruges elelisphacon retulit, ab fa/kos, quod lentem significat, deducto nomine, tamquam a [orig: à] Saluia diversam herbam. Descriptio tamen Plinii cum Dioscoridis per omnia convenit. Floret Iunio et Iulio, ac semine est praegnans, quo etiam tempore carpitur.

TEMPERAMENTUM.

Exclafacit et modice [orig: modicè] etiam adstringit, teste Aetio [orig: Aëtio].

VIRES, INTRINSECUS.

Persuasum habet sibi vulgus, si tria Saluiae acuminatae folia cum sale mane [orig: manè] manducet, a [orig: à] veneno tutum eo sefore die.

Vinum Saluiae, aut folia in vino decocta, universo corpori sunt utilis sima: venena expellit: tussim emollit, iecur et matricem calfacit: urinam et menses ducit. Dysenteriae decotum eius prodest: intestina nanque expurgat. Arida folia tusa in cibis condimentorum vice sunt gratissima, et corporsaluberrima.



page 123, image: s123a

EXTRINSECUS.

Capillos capitis, si decocto eius caput abluatur, denigrat, furfures eiusdem abigit: vulnera purgat, et morsus venenatorum sanat. Scabiem simili ratione sanat, tumores in locis occultis sedat. Stranguriam in desessio nibus adiuvat, urinam provocat: dolores dysentericos aliosque mitigat. Silvestris Saluiae vires cum Ormino et Mentha silvestri sunt pares: sub stantia tamen est mitior et gratior.

LIBANOTIS.

[note: Libanotis.] *l*ibanwti)s, Libanotis dicta, quod [orig: quòd] odorem thuris accensa referat. Incensariam Ruellius in locis quibus cognita est, appellari ait, quod [orig: quòd] radix [note: Incensari a.] eius Tus, quod incensum vocant, redoleat.

[note: 1.] Duo sunt eius genera, teste Diosc. Fecundum et sterile. Fecundum [note: Fecunda Libanotis Canchrys senen dicitur.] rursus duorum est generum: Alterum cuius semen Canchrys dicitur, foe niculi folio, crassiore, orbiculato, in terram iacente, caule cubitali, aliquando etiam maiore, stolonibus multis, quorum a [orig: à] capitibus umbellae gestantur, seminis plenae candidi, et spondylio similis, rotundi, angulosi: gustu acuto et resinaceo, accendente os cum [orig: cùm] manditur: radix alba, magnitudinis iustae, tus redolens. Alterum simile superiori per omnia, sed lato semine et nigro, spondylion imitante, odorato, nec ferventi, radice foris atra, intus si frangatur alba. Atque hoc genus Cordus eam dicit herbam, quam Germani Schwartz Hirtzwurtz vocant, quam Fuchsius tertiam facit Dauci speciem.

[note: 2.] Sterilis cetera quidem prioribus est similis, verum [orig: verùm] neque caulem, neque [note: Sterilis.] florem, neque semen fundit, in saxosis et asperis locis nascens. Theophrastus easdem Libanotidis species facit. Nobis Libanotidis hae species hodie sunt incognitae, ac plurimum a [orig: à] nostro vulgari Rosmarino differunt, de quo sequenti mox capite. Plantae enim sunt diversissimae: siquidem hae iam descriptae, umbelliferae et foeniculo similes sunt: nostra vero [orig: verò] Rosmarinus, neque umbellam, neque folia foeniculi habet.

TEMPERAMENTUM.

Canchrys vim habet calfaciendi, et vehementer exsiccandi. Unde abstergentibus medicamentis miscetur.

VIRES, INTRINSECUS.

Siccae radices potae cum vino torminibus medentur, serpentium mor sibus medentur, menses et urinas cient. Potum semen ad eadem est utile. comitialibus, et veteri pectoris vitio auxiliatur. Ictericis cum vino et pi pere datur. Utendum autem semine eius quod Canchryn non ferat: siquidem hoc acrimonia sua arteriam exasperat.

EXTRINSECUS.

Trita herba haemorrhoidum profluvia sistit: sedis inflammationes et condy lomata mitigat: Strumas et abscessus qui ad maturationem aegre [orig: aegrè] perducunturc, oncoquit. Siccae radices cum melle hulcera purgant.



image: s123b

Veteres tumores illitu discutiunt. Tam radicis quam herbae sucus melle adiecto illitos oculos exacuit. Semen cum oleo perunctum sudores movet: ruptis et convulsis prodest. Cum loliacea farina et aceto tritum, podagricis illinitur: urtiligines aceto acerrimo addito purgat. Canchrys con tra oculorum fluxiones capiti illinitur, ut tertio die solvatur.

LIBANOTIS CORONARIA.

LIbanotis coronaria dicitur, ad differentiam eius, quae simpliciter Libanotis appellatur, quae in praecedenti est capite explicata. Unde Libanotis dicta ibidem indicatum est. Coronaria haec dicitur, quod [orig: quòd] coronis soleat inseri. Latinis et Officinis [note: Rosmariaus.] Rosmarinus, Germa. Rosmariv. Haec masculae cunilae altera est species, ut in capite de Thymbra est ostensum. Ramos habet, ut Dioscor. describit, tenues, circa quos folia similiter tenuia crebra, oblonga et gracilia, intus candicantia, exteriore autem parte viridia, et graviter odorata.

[illustration:

...]

Frutex in summa est topiarius et coronarius, folio pinnato, herbaceo, subter incano, striato, thuris odore, flore caeruleo, semine atro, radice nigra, multis fibris capillata. Hac Narbonensis provinciae tractus adeo [orig: adeò] scatet, ut lignum aliud haud urant. Hodie in hortis passim et fictilibus plantatur. Floret bis anno, vere et autumno. Carpitur Maio ad usque Septembrem. Seritur Martio. Nonnulli duo eius faciunt genera, sed exiguum adeo [orig: adeò] differentia, ut discerni vix queant.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat, quod gustus abunde [orig: abundè] ostendit.

VIRES. INTRINSECUS.

Libanotis coronaria seu Rosmarinus, et in cibis et in potu miscetur summa corporis cum utilitate. Vinum Rosmarini, aut ipsa herba in vino decocta, calida mane et vesperi, ad tres vel quatuor horas ieiuno stomacho pota, album feminarum fluxum, ac consumpta muliebria mirabiliter sanat. Eadem ratione discutit et pellit morbum Regium, dyspnoeam adiuvat, arteriam tracheam [orig: trachèam] purgat, et aperit, excreationes multas facit, concoctionem adiuvat: Venenis est vice antidoti: tormina sedat, sangui nem purgat: sudores provocat, post potum eius contecto corpore.

EXTRINSECUS.

Cremata tutam a [orig: à] pestilentia domum praestat, nidore improbam aeris diluens perniciem. Illita vel pota Syncope laborantibus auxiliatur, vertigini medetur, faciem expurgat, dentes dealbat, lalitum oris bonum efficit, visus claritatem efficit, pterygia oculorum sanat.



page 124, image: s124a

Putrida hulcera, carcinomata, intertriginem, fistulas, aqua stillatitia aut decoctum Rosmarini aut Dictamni purgat, et ad sanitatem perducit. Fomenta eius et desessiones possunt eadem quae Menta sativa, Dictamnum et Pulegium.

STICHAS.

[note: Stichas.] STichas vel Stoechas, a [orig: à] Stoechadibus insulis Galliae, ut Dioscor. testatur, nomen habet. Germanis Stichaskraut.

[illustration:

...]

[note: 1.] Duum est generum: Gallicum seu Citrinum, [note: Citrinum vel Gallicum.] et Arabicum. Citrinum a [orig: à] concoloribus compactis flosculis imperitis hodie est dictum, estque, Dioscor. referente, frutex tenuibus cirrulis, co ma hyssopi, sed foliis longioribus, subamaro gustu, et aliquantum acri, semine minuto, capi tulis luteolis, ex concoloribus flosculis compactis.

[note: 2.] Arabicum alterum, quod Arabes observarunt, [note: Arablicum.] a [orig: à] quibus est cognominatum, caule sesquipedali, pallido, coma tenui, oblonga, spicasterili. Eiusdem effectus cum Citrino seu Gallico. Nascitur in Insulis Galliae e [orig: è] regione Massiliae, et in Arabia, unde nomen sumpsit, aliisque Germaniae locis. Floret quo tempore Lavendula seu Spica Germanica, de qua paulo [orig: paulò] post [orig: pòst]. Ruellius Arabicam Stichadem inter Origani genera, sub Ontide nimirum Dioscoridem comprehendisse censet, cum [orig: cùm] ei sit cognata, vel certe [orig: certè] eadem. Stichadis etiam sunt species, Nardus nostra Germanica, et Lavendula: de quibus paulo [orig: paulò] post [orig: pòst].

TEMPERAMENTUM.

Naturae est nonnihil calidae et siccae, secundum Tragum. Qualitas quidem est amara et mediocriter subadstringens. Temperamentum vero [orig: verò] compositum ex terrena essentia frigida exigua, unde adstrngit: et ex tenui altera terrena copiosiore, a [orig: à] qua est amara. Haec Fuchsius.

VIRES.

Vires Stichadis sunt, iuxta Galenum, obstructione liberare, extenuare, extergere, roborareque omnia viscera, tum rotum corpus.

Puerperis a [orig: à] partu eius decotum aut suffimentum est utile. Est item ad thoracis vitia decoctum eius efficax. Menses cit potu. Antidotis miscetur utiliter. Vertiginem olfactum adiuvat.



image: s124b

SIRUPUS DE STICHADE.

Sirupus de Stichade iuvat affectus omnes cerebri et nervorum frigidos, ut paralysin, epilepsiam, spasmum, spasmum cy nicum, tremorem, ac ventriculum firmat.

Confectionem utri iusque simplicis videlicet et compositi, tradit Mesue.

NARDUM.

NArdisunt plura genera. Est enim Indica sive Syriaca, Celtica, Montana, Rustica sive Azaron. Cretica sive Phu. Postremo [orig: Postremò] et Germanica Nardus siuc Pseudonardus, de quibus suo ordine singulis. Cum [orig: Cùm] autem simpliciter Nar dum dicimus, intelligimus Indicam sive Syriacam, quae reliquis praestat.

[illustration:

...]

[note: Nardus.] Frutex est radice gravi et crassa, sed brevi et nigra, fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cyperi radix, sapore aspero, folio parvo densoque. Cacumina in aristas sespargunt, unde gemina dote Nardi spicas et folia concelebrant.

[note: Nardus Indica.] Duo facit eius genera Dioscor. Indicum et Syriacum. Indicum dictum, quod [orig: quòd] pars montis in quo nascitur in Indiam [note: Syriaca.] specter. Syriacum similiter quod [orig: quòd] ea montis pars in quo provenit in Syriam vergat. Melius Syriacum, quo [orig: quò] recentius est aclevius, comosum, colore rufo, odore vehementer iucundo, cyperumque imitante, spica brevi, sapore amaro, maximeque os siccante. Est et alterum Indici genus apud Gangen fluvium nascens, viribus languidum, ut quod solo uliginoso crescat. Odoratius enim est quod locis emicat celsioribus. Lati nis et officinis nardus et Spica nardi dicitur. Germa. Edel, frembd wolriechend Spicken nardi.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet exclafactoriam et exsiccantem. Substantiae, teste Ga leno, est mixtae, et facultatis tum digerentis, tum repellentis et roborantis.

VIRES, INTRINSECUS.

Vim habet non exiguam coquendi omnes frigidas dispositiones. Uri nam movet, alvum potu sistit, nauseae ex aqua frigida auxiliatur, et stomachi rosionibus, inflationi, iocinori, regio morbo et renum vitiis. Mi scetur et antidotis.



page 125, image: s125a

EXTRINSECUS.

Vulvae profluvia, saniemque apposita supprimit. In aqua cocta, fotu ac insessu vuluae inflammationibus medetur: ad glabras oculorum genas valet, ad densiorem siquidem pilum eas reducit. Perfusis humore corporibus inspergitur. In fictili non picato, trita in farinam, et cum vino in pastillos coacta, ad collyria reconditur.

OLEUM NARDINUM.

Oleum nardinum, cuius compositionem docet Mesue, calfacit, tenuat, digerit, modice [orig: modicè] adstringit, proinde affectus omnes frigidos et flatulentos cerebri, ventriculi, hepatis, lienis, renum, vesicae, uteri, magnopere [orig: magnoperè] iuvat: naribus iniectum caput purgat. Corporis colorem et odorem commendat.

NARDUS GERMANICA. seu Pseudonardus.

[illustration:

...]

[note: Nardus Germanica.] NArdus Germanica dicta, quodhaec [orig: quòdhaec] in Germaniae passim hortis colatur. Pseudonardus ideo, quod [orig: quòd] non situera Nardus.

[note: Pseudonardus.] Duo sunt eius genera: Unum procerius adolescit. et maioren spirat [note: Spica. Lave~ndula] odorem, quod Spicam appellamus. Germa. Sicke nardi: alterum minus et amplitudine et odore, quod Lavendulam seu lavandulam vocamus,


image: s125b

quod [orig: quòd] balneis et lavacris hominum experatur. Germa. Lavendel, Lavander. Fuchsius maiorem appellat marem, minorem vero [orig: verò] feminam. Utraque autem Germanica Nardus Stichadis est species, ut plerisque hodie eruditis placet, et descriptio etiam abunde [orig: abundè] commonstrat. Frutex est folio crassiore, carnoso, angusto, colore languido, in candidum vergente, piloso, frequentibus spicis in aristas sparsis, flosculis in spica fere [orig: ferè] caeruleis, in Lavendula vero [orig: verò] purpureis. Exitu veris utraque perpetua coma canescit. Spicatur Iunio et Iulio. Locis gaudet apricis et petrosis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et siccat ordine secundo, tenuiumque est partium. Discutit et educit.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores in vino cocti urinam cient, calidi diebus aliquot ieiuno stoma cho poti. Menses et secundinam simili ratione adiuvant: Cardiacam sedant. Ventositates reprimunt, Morbum regium, sicut et Libanotis coro naria, pellunt Efficacius haec praestat cum Cinnamomo, Gary ophy llis, flore nucis myristicae, Cardamomo, Cubebis, et rosarum foliis decoctum. Apoplexiae idem decoctum est auxilio: amissam vocem restituit: dentium do lorem sedat: putrida oris hulcera sanat. Ad eadem pollet aqua stillatitia.

EXTRINSECUS.

Aqua tam Spicae quam [orig: quâm] lavendulae, dolorem capitis sedat, vertiginem pellit ex frigore natam. Praevalet tamen Spica Lavendulae. Membra frigefacta et paralytica recreat, si aqua illinatur, ac membra herba ipsa fomententur: eorundem tremorem hoc modo sedat.

[illustration:

...]

OLEUM SPICAE.

Oleum Spicae ad vertiginem, frigefacta et paralytica membra tremoresque prodest. Fit autem per destillationem ex maiore Lavendula, quae Spica vocatur, ac maioribus apud nos quam in Narbonensi Gallia sit: sumptibus, ut praestet illud a [orig: à] mercatoribus emere.

NARDUS CELTICA.

NArdus Celtica frutex est pusillus, qui cumradi ce vellitur et in manuales scopas assumitur, foliis longiusculis, flavescentibus, floreluteo. Nascitur in Norico. Istria et Pannonia. Gallicam alii cognominant, sed nusquam in tota Gallia nascitur. Celtae autem historicis quibusdam non sunt tam Galli, quam Germani. Germanica igitur potius esset dicenda.

[note: Spica Romana.] Valerius Cordus Spicam dicit Romanam. Incolis [note: Saliunca.] Saliunca, teste Diosco appellatur. Unde Germanis Seliung dicitur. Item Marien Magdalenen


page 126, image: s126a

blümen, Spicanardes Saliuncae Germanicam appellationem a [orig: à] conservando iuvenili animo, Valerius deducit. Nec convenit cum Lavendu la seu Spica nostra, ut quorundam est sententia. Saliuncae verodescriptio [orig: veròdescriptio] Nardo Celticae per omnia respondet, ut multis Ruellius ostendit.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in abscessu primo, et exsiccat in altero.

VIRES.

Vires habet easdem quas Syriacum, de quosupra [orig: quosuprà]. Sed urinam cit vehe mentius, stomacho est utilus. Inflamma tionibus iecoris, et felle suffusis auxiliatur. Cum Absinthii decocto aduerus stomachi inflammationes bibitur. Ex vino, adversus lienem, renum et vesicae vitia, et venenatos ictus. In malagmata, potiones et calfacientia unguenta additur.

NARDUS MONTANA.

MOntana Nardushodie penitus in nullo usu, non enim ad nos nisi casu affertur. Nascitur surculo et foliis eryngio similibus, minoribus, minime [orig: minimè] tamen spinosis, asperisque. Radices habet binas aut plures, ni gras, odoratas velut hastulae regiae. Longe [orig: Longè] autem gracilioribus et mino [note: Niris.] ribus. Dicitur item Niris, Thylacitis, quod [orig: quòd] in coriaceis sacculis, quos [note: Thylacitis.] Graeci *qula/kia vocant, ad exteras nationes fereba [note: Pyritis.] tur. Pyrittis, quod [orig: quòd] igni propter iucundum inice retur odorem. In Cilicia copiosissime [orig: copiosissimè] provenit, [note: Spica Cilissa.] Unde Cilissam spicam appellat in fastis ovid. Et sonata accensis Spica Cilissa focis.

[illustration:

...]

VIRES.

Vires easdem habet cum Nardo Celtica.

NARDUS AGRESTIS. sive Phu.

[note: Nardus agrestis. Phu.] NArdus agrestis, sive Phu. Nardus agrestis ab odore Nardi, quem habet, dicitur. Vocant et Nardum seu Phu Creticum. Item Ponticum, a [orig: à] natali. Gema. Baldrian, Dennenmarck.

[note: Valeriana.] Valeriana vulgo [orig: vulgò]. Valerius Cordus sativam Saliuncam, Garten Seliung vocat.

[note: 1.] Duo sunt eius genera praecipua: Magnum [note: Phu magnum.] et vulgare. Magnum folia habet claphobosci sive Olusatri. Caulem cubitalem aut proceriorem levem, tenerum, purpurascentem, in medio concavum, geniculis intersectum. Flores ad Narcissi florem accedunt, minores et reneriores, in subalbido purpurascentes. Radices in superiore parte minimi digiti crassitudine. Adnascentes


image: s126b

etiam radiculas obliquas veluti iuncus odora tus, aut Veratrum nigrum, invicem implicitas, subflavas, bene odoratas, nardum in gustu referentes, cum quadam virosa gravitate. [note: Theriaca ria.] Hoc Phu dicitur magnum. Item Theriacaria, [note: Valeriana maior.] et valeriana maior, vulgo et Officinis. Germanis groß Baldrian, et Triacks appellatur.

[illustration:

...]

[note: 2.] Vulgare Phu caule, foliis et floribus a [orig: à] magno [note: Phu vulga rc.] parum differt: sed folia nigriora et incisa sunt magis. Radix itidem minor, et capillamento breviore. Alio nomine Valeriana vulgaris dicitur. Germa. gemeyn Baldrian, et Katzenwurtzel, Augenwurtzel, quod [orig: quòd] feles odo re radicis eius, quo eorum oculi roborantur, mire [orig: mirè] delectentur. Locis nascuntur humidis et prope aquas. Florent tota aestate.

[note: 3.] Tertium facit Tragus, radice, caule, foliis [note: Phu minus, seu Va eriana minor.] et flore, quam [orig: quàm] vulgare minoribus. Locis provenit montanis, et in dumetis, foliis cinereis, flore in subalbido quoque purpurascente. Odore grato. Valerianam minorem Ruellius appellat.

[illustration:

...]

[note: 4.] Quartum et minimum, praedictis forma respo~ [note: Phu minimum.] dens, sed longe [orig: longè] minus, Caule tenuissimo, culmum non penitus crassitie aequante, duos palmos alto, aut etiam minore, foliis acuminatis, sicut in Nasturtio, dum floret, odore cum reliquo Phu codem. Floret Aprilimense in locis humidis, et in pratis.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in pulverem trita, pota in vino, urinam cict. Idem potest radix ipsa in vino cocta: dolorem laterum et dorsi sedat. Menses provocat. Contra pestilentem aerem [orig: aërem], et potu et olfactu prodest.

Urinae frigidae simili modo medetur.

EXTRINSECUS.

Folia et radix viridia tusa et imposita, capitis dolorem mitigant, fluxus sistunt, et erysipelati prosunt. Decoctum cum vino oculis instillatum claritatem adfert: mariscas aliaque hulcera sant. Praecipue [orig: Praecipuè] vero [orig: verò] heberudini visus medetur.



page 127, image: s127a

ASARUM.

*a*saror Graecis et Latinis. Vulgo [orig: Vulgò] Vulga [note: Vulgago.] goseu Vulvago, quod [orig: quòd] fortasse vuluae morbis decoctio eius subveniat, ut Macer his versibus restatur:

[illustration:

...]

Est Asaron Graecis, Vulgago dicta Latine [orig: Latinè],
Et vuluae morbis decotio subvenit eius.

*asaror autem dictum, ut Plinius, quod [orig: quòd] in coronas non veniat, seira\s enim Graeci ple/gmata ac desmou\s, et catenulas exponunt, hoc est, nexus et fasciculos, ut in a)/saror voce odi phthongus in a transierit, ut ostendit Ianus [note: Cornar.] Cornarius in capite Macri super Asarum. Alii a)/saror ut Hesychius, quasi a)sa/rwtor accipiunt, id est, non purgatum, non ornatum. *sarakou=r enim purgare et verrere significat, quod [orig: quòd] fortasse in manuales scopas, quae odo ris gratia gestantur, non soleat inseri. Gall. Cabaret. Germa. Haselwurtz. A quibusdam silvestris nardus, ut scribit Plinius, ob similes cum eo vires. Sanguis item Martis, et Perpensa.

Herba est foliis hederae, mollioribus tamen rotundioribusque (malako/tera enim, non mikro/tera est legendum, ut Fuchsius satis ostendit apud Dio scoridem) floribus inter folia proxime [orig: proximè] radicem emicantibus, purpureis, odoratis, Hyoscyami cytino similibus, in quibus semen Acino simile. Radices habet multas, geniculatas, tenues, obliquas, graminino~ dissimiles, longe [orig: longè] tamen graciliores, odoratas, calfacientes, et linguam vehementer erodentes. Umbrosis, asperis et siccis locis, ut montibus et silvis nascitur. Plurimum tamen in Ponto, Phrygia, Illirico et Italiae agro. Colligitur a [orig: à] die Augusti decimoquinto ad octavum Septembris: bis anno, vere et autumno florens.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum ordine tertio, potissimum tamen radices, quae Acori radicibus, teste Galeno, viribus sunt similes. Folia vim habent adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Radices senis drachmis ex aqua mulsa potae, menses, Diosco teste, tra hunt, et veratri albi modo purgant, urinam movent, hydropicis et ischiadicis diuturnis prosunt. Ruptis, convulsis, tussi veteri, dyspnoeicis et difficultati urinae opem ferunt. Ierarum morsibus cum vino potae sunt salu tares.



image: s127b

EXTRINSECUS.

Folia illita capitis doloribus, oculorum inflammationibus, aegilopis incipientibus, mammis a [orig: à] partu tumentibus, ignibusque sacris conferunt. Coma somnum conciliat. Lixivio in quo Asarum decoctum est, si eo caput lavetur, cerebrum roborat, et memoriam adiuvat. Sucus eius cum Pompholyge caligantibus oculis confert.

GARYOPHYLLATA.

GAry ophyllata ab radicum odore, quem de se praebent, [note: Herba be nedicta.] dicitur. Vulgo [orig: Vulgò] Herba benedicta, et Sanamum da appellatur. Gall. Resizeou Galliot. Germanis Bene [note: Sanamun da.] dicten wurtz.

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Horttensis et silvestris. Caulis utrique sesquicubitalis, geniculatus, angustus, terna e [orig: è] pediculo longo folia articulatim exeuntia, per ambitum incisa, bina etiam prioribus minora, singula genicula cingunt. Emedio alarum sinu ramuli funduntur tenues, in quorum summo flos luteus emicat, quo succusso caput extuberat circinatis acinulis cumulatestipatum [orig: cumulatèstipatum], quasi rudimentum eluceat naturae fragum inchoantis. Radix multis luteis capillamentis fibrata, Gary ophyllon [note: 1.] olet.

[note: Garyophyllatum hortense.] Hortensi autem flos est apulo [orig: apulò] minor, et pallidior, estque ob culturam in floribus, foliis et paniculis tenerior. Germanis Gartem oder heymisch Benedictem wurtz, [note: 2.] ac nascitur in hortis plantatum.

[note: Garyophyllatum silvestre.] Silvestre vero [orig: verò] flores habet maiores et magis ad croci colorem accedentes: radix longa fibris carens, reliqua priori similis, adeo [orig: adeò], ut vix discernere liceat Ger. Wild Benedicten wurtz. Floret Maio et Iulio. Nascitur silvestre locis montanis, opacis et iuxta sepes.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in ordine secundo. Folia et radix non mediocriter in gustu adstringunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in vere effossa, imposita vino, praecipuam ei suavitatem et gra tiam adfert: cor exhilatat: iecur aperit: phlegmaticos in ventriculo humores discutit.

Tormina et matricis dolores in vino radix haec cocta sedat.

EXTRINSECUS.

Decotum radicis cum vino omnia sordida hulcera, carcinomata, fistu las, purgat, aliquot diebus illita, praesertim vero [orig: verò] primo puerperii tempore.



page 128, image: s128a

MALOBATHRUM.

[note: Malobathrum.] MAlobathrum Graecis, folium Malobathri, folium Indi, et simpliciter [note: Folium Malobathri.] folium. Germa. Neglin bletter. Fo [note: Folium Indi.] lium est sui generis, Indicae nardo odore, sapore, et viribus similimum. Unde [note: Folium.] quidam, sed falso [orig: falsò], indicae nardi folium putaverunt.

[illustration:

...]

Folium itaque est, teste Diosc. quod in paludibus Indiae genitum aquis innatat palustris lenticulae modo, nulla fultum radice: sed lectum protinus pertunditur, linoque transsutum, ubi fuerit reficcatum reconditur. Veteribus inter coronarios fuit usus. Unde Horat ad Pomp. Varum: Coronatus nitentes Malobathro Syrio capillos. Plinius Syriae arborem dicit, convoluta fronde, aridi coloris, ex qua oleum adunguenta exprimitur. Laudatur potisimum Indicum, recens, fractu contumax, in nigritia candidum, solidum et integrum, odore Nardi, mullo salis sapore vel gustu.

[note: 1.] Duae itaque Malobathrispecies: Altera Dioscoridi palustris, lenticulae [note: 2.] in modum aquis innatans. Altera Syriaca, ex arbore Syriaca lecta. Hodie [note: 3.] utroque caremus: Sedtertio utuntur Medici genere, Ruellio teste, Mau [note: Tembulum.] ritanis Tembulum dicto, cuius surculi cumfolio, quale arbuti vel lauri est, pollicares plerumque ad nos feruntur, fructu laurinis baccissimili. Omnia folii appellatione veniunt.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in altero, siccum in tertio abscessu, tenuiumque est partium.

VIRES.

Easdem cum Nardo sortitur vires, sed efficacius omnia praestat. Ciet urinas. Oculorum epiphoris fervefactum in vino utilissime [orig: utilissimè] imponitur. Naribus illitum somnos allicit. Oris halitus et suavitatem commendat, linguae subditum folium: sicut et nestium odorem interpositum, a [orig: à] tinea rum erosione eas conservans.

FEGANON, SEU RUTA.

[note: Peganen.] *p*hzanor Graecis, para\go\ ph/gnu=sqai, id est, coagulare, quod [orig: quòd] calore et siccitate [note: Ruta.] sua genituram coagularet. Unde gravidis est inimica, coronis etiam inserta. Latinis Ruta. Gall. Ruedeiardin. German. Rauten, et Weinrauten.

Genera sunt eius duo: Sativum seu hortense, et silvestre.



image: s128b

[note: 1.] Sativum frutex est odoris gravissimi, semper fere [orig: ferè] [note: Hortensis Ruta.] usrens, folio exiguo, pene [orig: penè] rotundo, caesii coloris, denso, surculosis ramis, flore luteo, caly cibus angu losis, in quibus semen inest album. Provenit in hortis, amat loca aprica et sicca. Floret aestate semen maturescit autumno, gustu est acri et amaro.

[illustration:

...]

[note: 2.] Silvestris Rutae [note: Silvestris Ruta.] quatuor numerat Tragus species. Pri ma est, quae Graecis dicit *ph/ganor a)/grior, quam describit Diosco. hunc in modum: Frutex est qui ab una radice emittit cauliculos multos, foliis multo quam [orig: quàm] alterius rute longioribus tenuioribusque, odore gravi, flore candido, capitulis in cacumine paulo [orig: paulò] maioribus quam [orig: quàm] sativae rutae, quae tribus maxime [orig: maximè] partibus constant, in quibus triangulum semen, subru fum, gustu amarum, recluditur, cuius est usus. Semen autumno maturescit. Viribus est sativae similis. Germ. Wild Rauten.

[illustration:

...]

[note: Hypericum] Secunda silvestris species est Hypericum, de quo sequenti mox capite. Germ. S. Ioannes kraut.

[note: Ascyron.] Tertia species est Ascyrum, quae Hyperico ob similitudinem annumeratur. Germ. Harthew, de quo capite ab hinc secundo.

[note: Androsa mon.] Quarta est Androsaemon. Ger. Kunrath, de qua cap. ab hinc tertio.

TEMPERAMENTUM.

Hortensis Ruta calfacit ordine tertio, et strenue [orig: strenuè] exsiccat. Silvestris sativae similis est. Reliquarum trium vires et facultates suis capitibus require.

VIRES, INTRINSECUS.

Ruta contra venena expellenda et reprimenda maxime [orig: maximè] valet.

[note: Pestis remedium.] Theriaca utilis et efficax adversus sumptum venenum, et pestilentem aerem [orig: aërem] conficitur ex foliis Rutae, admixtis granis Iuniperi, nucibus iuglam dibus et ficubus, tusis singulis, et cum aceto mixtis, colatisque per pannum: cochleari quotiche uno matutino [orig: matutinò] sumpto.



page 129, image: s129a

Decoctumfoliorum Rutae et seminis calidum potum, hausto veneno resistit, cordis item et lateris dolori medetur: purgat arteriam tracheam, tussim mitigat, dylpnoeam adiuvat, dolores coxendicum aliorumque membrorum sedat: horrorem in febribus pellit. Cum anethi semine in vino cocta, colicae, nisi obstructio obstet, medetur. Idem potest aqua stillatitia. Clysteribus contra colicam passionem et tormina rutae folia et oleum debent adici. Urinnam ciet. Sedgenitale semen continuus eius usus exstinguit. Cocta in aqua pluvia diarrhoeam cohibet. Vermes ventris cum oleo coctum et potum eicit. Viridia folia mansa et comesta, foetorem allii et caeparum in ventriculo reprimunt. Silvestris ruta in cibis est vitanda: in medicamentisuero [orig: medicamentisuerò] fortior est quam [orig: quàm] sativa.

EXTRINSECUS.

Folia omnibus pene [orig: penè] externis corporis vitiis, ut mariscis, pustulis, scabiei, serpignini, aliisque id genus prosunt: tumores sedant, cum ficuum decocto illita, vel si membra iis terantur: quod idem praestat decoctum foliorum rutae cum ficubus potum: hydropicis eodem modo est salutaris. Oculorum dolorem sanant, et caliginem discutiunt viridia folia cum fa rina hordeacea illita. Tusa folia cum aceto rosaceo fronti illita, phrenesin mitigant. Genitalium tumorem, et in viris et in feminis, cum lauri foliis tusa et illita rutae folia discutiunt. Sucus aurium dolorisubuenti. Idem cum alumine, nitro, et melle mixtus serpiginem, papulas, psoram, et capitis fluidam scabiem sanat.

OLEUM RUTAE.

Oleum Rutae est calidum, apertivum, resolutivum, et mitigativum dolorum, calfacit renes, vesicam, matricem, et sedat doloreseorum, et maxime [orig: maximè] colicam, si venter ungatur, et fiat ex eosoloclyster. Opitulatur quoque nervis, confert spasmo, et frigidoshumores expellit. Conficitur hunc in modum: Recipe Rutae recentis incisae et contusae, quantum libuerit, pone in vase vitreo, et olei veteris clarissimi sufficientem mensuram infunde, atque in sole aut loco aliquo calido diebus quindecim macera, dein in duplici vase coquito, et abiecta ruta recentem inice, atque rursus diebus quindecim macerato, iterumque dicto modo coquito et exprimito, idque tertio [orig: tertiò] quoque facito. Atque hunc in modum multa alia conficium tur olea, ut Anethinum, Chamaemelinum, Lilinum, Narcisinum, Ligustrinum, Sambucinum, Iasminum, Cheyrinum, Myrtillorum, Myrtinu, Menthae, Absinthii, Rosaceum, Violaceum, Nenupharis.

HYPERICUM.

HYpericum silvestris Rute, ut antea est ostensum, est species. Alio no [note: Perforata Chamaepitys.] mine dicitur Perforata, quod [orig: quòd] folia soli obiecta innumeris foramini bus scateant, et punctis pertundi videantur. Item Chamaepitys, ab seminis [note: Fuga daemonum.] odore resinacco, et Fuga daemonum, quod [orig: quòd] fugare posse Daemones


image: s129b

sit credita. Gallice [orig: Gallicè] Millie pertuis. Germ. S. Ioanneskraut.

[illustration:

...]

[note: Hyperici spccies.] Huius tres sunt species. Prima quae proprie [orig: propriè] Hypericum vocatur: Altera quae privatim Ascyren et Ascyroides: Tertia quae peculiariter Androsaemi nomine venit. Omnes tamen tres hae species An drosaemi etiam appellatione appellantur.

Hypericum itaque frutex est surculosus, dodranta lis, rubescens, foliis Rutae, floreluteo, qui digitis at tritus sanguineum emittit sucum, unde Androsaemon quidam dixerunt. Siliquas habet subhirsutas, in rotunditate oblongas, hordei magnitudine, in quibus semen nigrum, resinam obolens. Locis nascitur incultis et asperisfloret Iulio potissimum [orig: potissimùm] et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat, estque substantiae tenuis.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua Hypericistillatitia, epiplecticis datur, et comitialibus. Vino coctum et potum Hypericum venena educit, urinam cit et menses. Febres tertianas et quartanas eodem modo pellit. Prodest ischiadicis, sanguinis eiectionem cohibet: sanat tam interna, quam [orig: quàm] externa corporis vulnera et damna. Semen tritum et binis drachmispotum, choleram educit.

EXTRINSECUS.

Folia et sementrita ac imposita, adustionibus medentur. Contra pham tasmata et tempestates a [orig: à] nonnullis gestantur, nec vana prorsus est superstitio. Reliquae eius vires cum Ruta sunt pares.

OLEUM HYPERICI.

Oleum Hyperici calidum est et siccum, stipticum, obid vulnera incisorum nervorum et combustionem ignis consolidat: sedat dolores femoris et vesicae, urinam ciet. Confectio eius haec est:

Recipe summitatum Hyperici iamiam maturescentis c iii. macerentur in vino odorifero diebus tribus, bulliant deinde in vase duplici, obturato orificio vasis, hinc exprime et recentis Hyperici par pondus inice, et iterum macera et coque et exprime, idque tertio [orig: tertiò] facito, ac si vinum minuatur, aliquid adde: Recipe deinde Terbinthinae clarae z iii. Olei veteris clari c vi. Croci *q i. Coquantur in vase duplici ad vini consumptionem, postea exprime, et a [orig: à] sedimento purgatum oleum repone.

ASCYRON.



page 130, image: s130a

[illustration:

...]

[note: Ascyrum.] AScyrum per Antiphrasin dictum, ab a, privativa particula, et skuro/r, id est, asperum. Unde German. [note: Harthew.] Harthew, e [orig: è] rutarum est genere, et hyperico an numeratur. Ascyrum itaque, ut Diosco. describit, Hyperici est species, magnitudine differens, fruticosior, ramis maioribus et rubentibus: folia habet tenuia, florem luteum, semen Hyperico simile, odore resine, quod tritum digitos fere [orig: ferè] cruentat: unde etiam Androsaemon a [orig: à] quibusdam dictum, hoc est, hominis sanguis: de quo in sequenti capite. Provenit locis incultis et asperis. Floret Iulio et Augusto praesertim.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et desiccat. Folia modice [orig: modicè] extergent et desiccant. Semen expurgatoriam vim habet.

VIRES, INTRINSECUS.

Ischiadicis semen in hy dromelitis heminis duabus potum prodest: biliosa enim excrementa multa ducit. Sed assidue [orig: assiduè], donec aeger convalescat, darioportet.

EXTRINSECUS.

Semen illitum adambusta conducit. Invino auste ro decocta folia, vinum ipsum magnorum vulnerum, ut auctor est Galenus, glutina torium efficiunt. Podagris etiam imponitur.

ANDROSAEMUM.

[illustration:

...]

[note: Androsaemum.] ANdrosemon, qualidicas a)ndro\s ac=ma, id est, vi ri sanguis, quod [orig: quòd] attritum semen eius siveflores, hominis sanguinem emittant et referant. Ger [note: Kunrath.] ma. Kunrath. E rutarum est genere, sicut et Ascyron et Hypericum, a [orig: à] quibus differt, ut Diosc. describit, quod [orig: quòd] ramulis fruticet surculosis, ac tenuibus, rubentibus virgis, et foliis rutae, triplo vel quadruplo maioribus, quae trita sanguinem humanum emittunt: Alasin cacumine habet complures, utrinque expansas, pinnatasque, circa quas flores pusilli, lutei: in calyce semen est nigro Papa veri simile, veluti punctis distinctum depictumve. Comae tritae resinosum odorem reddunt.

Nascitur quibus locis Ascyron, eodemque floret tempore.



image: s130b

VIRES.

Vires cum Ascyro habet easdem: Calfacitenim et exsiccat. Purgat alvum: biliosa excrementa educit, prodestischiadicis. Sed postera die, addit Plinius, capparis radicem resinae permixtam devorare oportet, drachmae pondere, iterumque a [orig: à] quatridui intervallo idem facere: a [orig: à] purgatione autem robustiores vinum bibere, infirmiores aquam.

BELLIS MINOR. Primula veris. Solidago minima. Arthritica. Maßlieben. Klein Zeitlosen.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

[note: 1. Bellis minor silvestris.] DE Graeca huius nomenclatura adhuc ambigitur.

Suntautem duo Bellidis seu Bellii genera: Maius et minus. Minoris duae sunt specics: altera silvestris, ut Plinius describit, flore constat albo, aliquatenus rubente, quinquagenis ternis, aliquando etiam quinquagenis quinis barbulis circinato, folio pingui in terra ia [note: Primulaveris.] cente, in rotundum oblongo, levissime [orig: levissimè] serra to. Vulgo [orig: Vulgò] Primula veris, quod [orig: quòd] vere inchoan te mox procedat: quo nomine Betonica etiam [note: Solidago minima. Artetica. Arthritica.] alba, de qua in Verbascis, dicitur. Solidago item minima, et Artetica corrupte [orig: corruptè] pro Arthritica. Gallice [orig: Gallicè] Consyre. Germa. Maßlieben oder Zeitlosen, Klein Zeitlosen.

Altera hortensis seu domestica, silvestri per omnia similis, praeter florem [note: 2. Bellis minor hortensis. Consolidaminor.] qui est rubicundus, ac interdum simplici, interdum multiplici foliorum contextu constat. Germ. Monatblum oder Kote blümlin. Officinis utraque Consolida minor appellatur. Primo statim vere in hortis et pratis conspicitur, ac tota ferme [orig: fermè] aestate durat.

De Bellide maiore, vide caput de Buphthalmo.

TEMPERAMENTUM.

Primula veris frigidae est et humidae naturae.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Bellidis, utilneratis, potus, prodest. Stillatitia aqua pota iecur refrigerat, internum calorem restinguit, choleram mitigat, oris hulcera et linguae inflammationem sanat, Herba adhuc tenera cum sale, aceto et oleo comesta, alvum emollit.

EXTRINSECUS.

Recentia folia omnibus hulcerum inflammationibus imposita medentur. Trita folia tumorem sedant. Calorem cum doloris mitigatione pellunt. Herba est vulneraria, et ad capitis fracturas admota potissimum


page 131, image: s131a

valet. Paralysi membrorum cum Ebulo et Agrimo nia in desudationibus prodest. Adpodagras item, ischiada et strumas valet.

[illustration:

...]

ALISMA.

[note: Alisma: Damasanium.] ALisma aut Damasonium, non est Plantago aquatica, seu Barba silvana, quae Germa. Wasserwegerich, et Froschloffel [orig: Froschlöffel] appellatur: nec est Fistula pastoris, Germa. Hirtenpfeiff, de qua suo [note: Plantago Italica.] loco, sed est Plantago Italica, ut id descriptio et pictura satis commonstrat. Herba est folio Arnoglossi, sed angustiore, et semper in terram demisso, caule unico, sesquipedali, capite thyrsi, flore albo, exili et aliquatenus pallido, radicibus crebris, ut Elleborum nigrum, tenuibus, acribus, odoratis, pinguibus: flo re tenui, in madidum pallescente. Nascitur locis aquosis. Haec. descriptio imagini Plantaginis Italicae con venit, Italisch Wegrich. Hieronymus Tragus herbam [note: Italisch Wegerich. Frawenkraut.] esse scribit in sepulcris mortuorum passim crescentem. German. Frawenkraut. Folium ea fert Plantaginis acuminatae, nisi quod [orig: quòd] per ambitum est serratum, radicem villosam et intricatam, odoratam, et nonnihil amaram, caules fert quatuor quinosve, bicubitales, foliis vestitos parvis angustisque. Florem fert luteum, apertum, rotundum: tota herba odorem fere [orig: ferè] mentae refert, gustu tamen amaritudinem prae sefert.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidae est facultatis, ac vim habet abstergendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix unius aut alterius drachmae pondere cum vino pota, his qui leporem marinum devoraverunt prodest, et quos rubeta rana momorderit, quique opium hauserint. Torminibus et dysenteriae per se aut cum silvestri Pastinaca pari pondere potaconfert. Calculos re num eius decoctum potum comminuit, teste Galeno.

EXTRINSECUS.

Fomentis et insesionibus menses ducit. Oedemata illita herba discutit. Strumis, auctore Plinio, imponitur, ex aqua caelestifolium


image: s131b

tritum, vel radix cum axungia tusa, ut imposita folio suo operiatur.

CONYZA.

[illustration:

...]

[note: Conyza. Cumlago. Pulicarm. Cimicaria] COnyza Graecis, Latinis Cunilago dicitur. Vulgo [orig: Vulgò] Pulicaris, quod [orig: quòd] pulices necet: Item Cimicaria, quod [orig: quòd] folia eius eimicibus aut bestiolis volucribus, ut Ruellius affirmat, is proximis, frequenter inveniantur onusta. Germa. Durzwurtz, et Flohkraut [orig: Flöhkraut], secundum Tragum. Valerius Cordus Hundsaugen appellari dicit.

[note: 1. Conyza mascula scu nunor] Dioscorides et Plinius duo faciunt genera: Marem et feminam. Mascula Conyza quae maior dicitur, caule assurgit bicubitali, torosiore et ramosiore, foliis maioribus, mbricatis, oleae similitudine, sed hirsutis et pinguibus, flore splendidiore, luteo et subrufo, qui in pappum et lanuginem abit: radicibus supervacuis, odore cum gravitate quadam iucundo.

[note: 2. Conyza foenuna, scu nunor Cunilago mollis.] Femina seu minor, foliis est tenuioribus et compressioribus, colore mellis, que trita digitis, contactu haerent, flore squalidiore, odore acriore: in reliquis priori similis. Hippocrati dicitur Cunilago mollis. Utrumque genus est serotinum: post Arcturum enim germen et semen emittit Locis utraque nascitur aridis et montanis.

[note: 3. Conyza foetida.] Tertia Conyzespecies caule est crassiore et molliore, foliis mediae inter priora duo genera altitudinis, sed mini me [orig:] pinguibus, odoremulto foediore, viribus etiam minor, locis proveniens humidis, quam Conyzam foetidam appellare licebit.

[note: 4. Sativa.] Quartum Plinius facit, sativam, serpyllo similem, e [orig: è] Cunilagine mon tana factam.

[note: 5.] Praeter has aliam quoque Hippocrates ponit, apio crispo similem, odoris teterrimi, maximeque fastidiendi, quae in maritimis et sabulosis locis provenit, quae cum melle et vino feminarum locis, quae fetum nonre cipiunt, admovetur, ut idem est auctor.

TEMPERAMENTUM.

Complexionis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia et flores Conyzae in vino decocti, menses et mortuos fetus ca lidipotieducunt. Stillicidio urinae et stranguriae auxiliantur. Regium morbum efficaciter idem decoctum discutit et expellit: qua de causa obstruction bus iecoris herba est utilisima. Epilepticis cum aceto decocta utiliter infunditur.

EXTRINSEC VS.

Venenata et impura animalia sparsa humi fugat, pulices necat et


page 132, image: s132a

pellit. Suffitus eius serpentes et cochleas abigit. Spectra hac fugari posse vul go persuasum est: a [orig: à] fulminis etiam ictu huius beneficio domum tutam.

Viridis herba illita venena ex serpentum morsibus extrahit: cuiuscumque generis vulnera purgat, et sanat. Fronti alligata, prae sertim altera minor species, phreneticis est auxilio.

PSYLLIUM.

[illustration:

...]

[note: Pulicaris. Psyllion.] PSyllium Latinis Pulicaris, a [orig: à] seminis forma quod pulicibus simile est, dicitur, vel quod [orig: quòd] viridis in domum sparsa, pulices generari prohibeat. Gall. Herbe a [orig: à] puces. [note: Psiltenkraut. Welsch Flohsamen [orig: Flöhsamen].] Ger. Psilienkraut, Welsch er Flohsamen [orig: Flöhsamen] od kraut. Fo lio est Coronopi, pilosiore, proceriore, ramulis palmi al tirudine, foeni modo sarmentosum, coma eius a [orig: à] medio in cipit caule, capitula bina aut terna cacuminibus compressa, semine pulicis nigro praeduroque. In aruis et incultis nasci [note: Cyncides. Cynocephalon.] tur. Appellat item Cynoides et Cynocephalon, ut auctor est Plinius, quod [orig: quòd] flores canino capiti non sunt dissimiles. Item Crystallion, Sicelion, Cynomyia, eodem teste.

Praeter hoc, duo adhuc inveniuntur Psyllii genera: alte rum calamo exili et longo, in cuius spica continetur semen pulicis colore et magni tudine. Alterum sarmentosum, floribus canino capiti si milibus, fabaceis capitulis, semine pulicis effigie, radice tenui et supervacua. Profert autem flores aestate, semen autumno.

TEMPERAMENTUM.

Semen est frigidum secundo ordine, siccitatem vero [orig: verò] habet temperatam.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis est praecipue [orig: praecipuè] usus. Tritum itaque et in aqua mollitum potum,


page 132, image: s132b

intestinorum erosionibus auxiliatur, omnesque calidos ac cholericos ven tris fluxus, ut dysenteriam, idque genus alios ex noxiis calidis pharmacis provenientes, adiuvat.

EXTRINSECUS.

Cum rosaceo, aceto. et aqua illitum semen, articulorum doloribus, parotidibus, tubcrculis, oedematis, luxatis, capitisque doloribus prodest. Enterocelis seu ramicibus intestinorum puerorum, et umbilicis prominentibus cum acero illitum medetur. Acetabuli autem mensura tusum in aquae duabus heminis oportet madere, et ubi aqua concreverit illinere. Delectum in aquain ferventem calorem eius reprimit. Prodest erisipe. latis. Viridis si in domum importetur, pulices generari prohibet. Tusa cum adipe, fordida et maligna hulcera ex purgat. Sucus eius cum melle infusus, aurium fluxibus et vermiculis auxiliatur. Pinguedo supernatans aquae, semine Psyllii in rosacea aqua noctis spatio mollito, contra inflam mationem linguae illita est efficacissima.

HELENIUM.

[illustration:

...]

[note: Helcmium] HElenium, Nicandro in theriacis referente, dictum, quod [orig: quòd] ex Helenae sit [note: Elenium. Inula. Enula campina. Alant.] lacrimis entatum. Latinis Elenium et Inula: Officinis Enula: Vulgo Campana, et Enula campana dicitur. Gallice [orig: Gallicè] Auluee. Germa. Alant.

[note: 1.] Duo sunt eius genera: Alterum quod copiose [orig: copiosè] apud nos hodie provenit, Germa. [note: 2. Helenium Aegyptium.] Alant dictum: Alterum quod in Aegypto nascitur, Serpyllo simile, quod in coronas inseritur. Nobishodie incognitum.

Caulem Helenium nostrum habet crassum, hirsutum, cubitalem, et aliquando maiorem: iustam interdum hominis sta turam aequantem: angulosum, cuisuperne [orig: cuisupernè] flores insident lutei, in quibus semen Verbasco simile supervacuum, tactu pruritum excitans Folia habet Verbasco an gustifolio similia, languinosiora tantum et oblonga. Radicem subruffam, odoratam, magnam, subacrem, ex qua ad co~ sitionem, liliorum, aut Ari instar, pingues propagines appendicesue auferuntur. Montibus nascitur opacis et siticulosis. Radix aestate effoditur et concisa siccatur. Floret Iulio. Seritur Februario ex oculis, sicut arundo, quos abscindere et terra leniter


page 133, image: s133a

convenit obruere, fossa subacta, et excitatis ad lineam pulvinis, quibus ocu los eius oportet infodere, intercedente trium pedum spatio.

TEMPERAMENTUM.

Radix non exacte [orig: exactè] est calida et sicca: sed cum recrementitio humore: non enim primostatim occursu calefacit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Helenii asthmaticis et ex stomachi frigiditate laborantibus est praestantissima. In mustum iniecta, ut simul deferveat, contradyspnoe. am, tussim, haemoptysin, pleuritidem, calculum, venena, et menstrua summo auxilio bibitur. Contra eosdem affectus aquastillatitia prodest: praecipue [orig: praecipuè] vero [orig: verò] dyspepsiae confert. Viridis radix ad usum conditur sicut Zingiber. Aridae radicis pulvis cum saccharo et melle dyspnoeicis, et tussi lenta la borantibus lingitur: Purulentam materiam discutit et eicit: interna pulmonis, matricis et reliquorum membrorum vitia sanat.

EXTRINSECUS.

Illita radix viridis serpentum et venenatorum morsibus auxiliatur: tumores genitalium corporis partium in utroque sexu sedat.

Folia in vino decocta membrorum dolorem, et ischiada imposita compescunt.

De conditura Helenii ex Columella, lib. 12. cap. 46.

Condiendi Helenii plures traduntur modi. Unum hic posuisse satis erit. Mense Octobri, quo maxime [orig: maximè] matura est, radix èterra eruetur, ac aspero vel cilicio linteolo quid quid adhaerebit arenae detergetur: deinde acutissimo cultello summatim eraditur, ac plenior radicula pro crassitu dinis modo, in duas pluresve partes digiti longitudine diffinditur: dein de ex aceto modice [orig: modicè] in cacabo aeneo coquitur, ita ne taleolae inuri possint: post haec in umbra triduo siccentur, et ita in fideliam picatam recondan tur, adiecto passo vel defruto quod supernatet, spissamentoque cunilae imposito contectum vas pelliculetur.

GENTIANA.

GEntiana ab Gentio Illyriorum rege, qui primus eius vires invenit, [note: Gentiana.] Dioscor. testimonium perhibente, cognominata. Officinis et vulgo [orig: vulgò] idem nomen retinet. Germanis Entian, et Bitterwurtz. Nascitur [note: Entian. Buterwurtz.] in Illyrico copiosissima: alias [orig: aliàs] in montibus altissimis, aquosis et umbrosis locis. Foliis circa caulem plantaginis aut nucis iuglandis similitudine erumpit, aliquatenus rubentibus, acuminatim a [orig: à] caule medio cacuminibusque prodeuntibus, quae brevioribus crenis serrata visuntur, scapo inani, fistuloso, binûm cubitorum altitudine, leni, geniculato, non iugi serie, sed intervallis maioribus foliato. Semen fundit in calycibus latum, spon


image: s133b

dylio simile, glutinosum, sine pondere, quod pilulis continetur lenibus, et quadantenus compressis. Radicemmittit praelongam, Aristolochiae longae non dissimilem, uliginosam, sed amaro gustu, crassam, inodoramque. Usus eius in ra dice et succo radicis.

[illustration:

...]

Tragus alias adhuc duas Gentianae facit speties: alteram in Helvetiorum nascentem Alpibus, priori per omnia similem, sed minorem et flore caeruleo, sapore magis amaro: alteramue ro [orig:] hac minorem, oblonga, amara et flava radice, ex qua caules enascuntur tenues et rotundi, binis ab imo ad summum, acuminatis, viridibus et tenuibus foliis caulem circumdantibus, florem in caulis summitate habet caeruleum, lu cidum, tintinnabuli forma, foliis humi reptantibus.

TEMPERAMENTUM.

Radix Gentianae qualitatis est calidae et siccae.

VIRES, INTRINSECUS.

Usus eius non est nisi in radice. Arida radix tusa, et cribro purgata, dra chmae pondere, cum aequali myrrhae, ac duplici pulveris oculorum fluviatilium cancrorum, in vino ad quatriduum pota morsis a [orig: à] rabido canc medetur. Vulnus vero [orig: verò] apertum est servandum, et aceto vel aqua salsa abluendum, impositis cucurbitulis, quibus venenum exsugatur. Quidam ta men cauteria adhibent. Omnibus venenatorum morsibus pulvis radicis duarum drachmarum pondere, cum modico piperis et arida ruta in vino potus, est antidotum. Idem pulvis Phthisicis ex iecore aut ventriculo laborantibus cum vino auxiliatur. Viridis radicis expressus sucus potus, laterum doloribus et ruptis opttulatur. Sanguinis grumas ex lapsu, vel casu ex alto, discuitit et educit. Mortuos fetus et secundinam in pes so radix arida subdita expellit.

EXTRINSECUS.

Sucus Gentianae profunda et lacera vulnera illitus sanat. Cum linteolo oculorum inflammationes restinguit. Vitiligines et omnia cutis vi tia sanat. Sucus Dioscoridi hunc in modum colligitur: Radix viridis tu sa quinque dierum spatio in aqua maceratur, hinc cocta colatur, ac denuo [orig: denuò] quod expressum hoc modo fuerit, donec mellis crasitiem assumat, est coquendum.

ARISTOLOCHIA.



page 134, image: s134a

ARistolochia, o(/tia)ri/sh) tai=s loxoi=s, hoc est, quod [orig: quòd] puerperis sit utilissima, ut ipse Dioscor. indicat. Gallice [orig: Gallicè], Sarrasine. Germa. Osterlucei, cor rupta fortasse Graeca voce, et Holwurtz.

[illustration:

...]

Huius tria sunt Dioscoridigenera: Rotum da, a radice rotunda sic dicta, que femina di citur: Longa a [orig: à] radice longa, quae mascula: et [note: 1. Aristolochia rotunda.] Clematitis Aristolochia rotunda, quae femi na appellatur, folia hederae similia habet, cum acrimonia odorata, mollia, subrotunda, multis ab una radice germinibus, praelongisque palmitibus, floribus candidis, pilei similitudi ne, in quibus quod rubet graviter olet: radix [note: Malum terrae.] rotunda, rapo similis. Latinis Malum terrae, a [orig: à] radicis figura. Germ. Runde Holwurtz. Officinae hac destituuntur. Mense floret Iunio et Iulio. Nusquam aut rara in Germania nostra nascitur.

Alteram quoque faciunt alii Aristolochiam rotundam, cuius folia mediam inter Rutae et Fumiterrae formam obtinent: cuius caulicu lo, ubi e [orig: è] terra erumpit, simile aliquid gallinaceorum pullorum calcaribus adiacet. Verum [orig: Verùm] cum [orig: cùm] Aristolochiae folia omnia ad hederae formam sint rotunda, non poterit esse haec species Aristolochiae, sed capni potius altera species, quae Phragmitis seu Chelidonia appellatur, ut suo loco de Capno ostenditur, ubi picturam quoque eius est videre.

[illustration:

...]

[note: 2. Aristolochia longa.] Aristolochia longa, quae mascula appellatur, solia habet longiora, quam [orig: quàm] rotunda, ramulos tenues, dodrantales, florem purpureum, graviter olentem, qui marcescens in pyrisimilitudinem turbinatur: radicem digiti crassitudine, dodrantalem, aut etiam maiorem, colore intus buxeo, gustu amaro et gravi. Nascitur passim in vineis et hortis. Graecis Aristolochia dactylitis, id est, digi [note: Aristolochia dactylitis.] talis, a [orig: à] digiti crassitudine. Germa. Lange Holwurtz. Atque hanc solam habent Officinae.

[note: 3. Aristolochia Clematuvis.] Tertium est genus Aristolochia Clematitis, itidemlonga, ramulos habens tenues, foliis plenos subrotundis, Asaro similibus: pro Aizoo enim Asarum legendum, Valerius Cordus ostendit: flores rute: radices longiores, tenues, corticem crassum edt odoratum habentes. Clematitis dicta quasi Sarmentosa. German. Osterlucey.


image: s134b

Huius fructus putatur quibusdam ko/kkor orientis. Germa. Fischkomer [orig: Fischkömer], stupefaciendis piscibus aptus.

[note: Pistolothia. Polyrrhizor.] Quartum facit genus Plinius Pistolochiam, tenuiorem quam [orig: quàm] tertia, densis radicis capillamentis, iunciplenioris crassitudine, quam Polyrrhi zon, hoc est, multiradicem cognominant. Nascitur in silvis et locis umbrosis. Floret Martio et Aprili, quo elapso statim perit.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in secundo ordine, et fere [orig: ferè] in tertio, supramodum cuim est amara, et subacris. Valent autem omnes radice tantum [orig: tantùm].

VIRES, INTRINSECUS.

Cum Myrrha et Pipere in vino cocta, menses, secundas et fetus omnes in utero consistentes, pota pellit. Saluberrimum est eius decoctum puerperis: facilius enim et melius huius beneficio purgantur. Perse cum vino cocta et pota, convulsis, ruptis, asthmati, singultui, rigori, lieni, laterisque doloribus, idque genus pulmonis et iecoris vitiis medetur. Omnes phlegmaticos humores educit.

EXTRINSECUS.

In pesso subdita menses et secundas ducit. In vino cocta hulceribus putridis et vulneribus illinitur, aridae radicis pulvere post ablutionem insperso vulneri. Cum vino et melle cocta, auribus instillata, hulcera in iis purgat, ac dolorem mitigat. In pulverem contusa, ac cum Iridis radice pari quantitate mixta, carnem in hulceribus regignit, si purgata primum eius decocto seu aqua hulcera fuerint: gingivas et dentes expurgat.

[illustration:

...]

Recens adhuc radix tusa, imposita, spinas, acu leos et sagittas extrahit, hulcera item ad cicatricem perducit. Omnibus in summa fluxibus tam homi num, quam [orig: quàm] animantium medetur.

ASCLEPIAS.

[note: Asclepias Vincetaxicum. Hirundina ria.] ASclepias, vulgo [orig: vulgò] Hirundinaria, Officinis Vincetoxicum. Gallice [orig: Gallicè], Domte veini. German. Schwalbenwurtz. Asclepias ab auctore. Hirundinaria a [orig: à] siliquarum forma, quae effigiem hirundi nis referunt. Vincetoxicum, quod [orig: quòd] adversus toxica, hoc est, venena plurimum valeat. Ramos, ut Diosc. describit, emittit longos: folia hederae, lon ga, radices numerosas, tenues, odoratos: flores graviter olentes: semen securidacae vel hedysari.

Locis nascitur asperis, altis et harenosis. Floret Augusto, ac mox in folliculis oblongis, formam hirundinis cum [orig: cùm] dehiscunt referentibus, semen producit, Securidacae simile. Unde Hirundinariae


page 135, image: s135a

nomen est sortita. Nonnulli herbam eam esse volunt, quam Gundelreb vo cant, de qua in Chamaecisso. Verum his et natale solum repugnat, quod [orig: quòd] Asclepias locis asperis et altis, Chamaecissus vero [orig: verò], quam nos facimus Gundelreb, in cultis provenit.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, tenuisque substantiae.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in vino cocta tormina discutit, venenis resistit, ne cor occupent, si quis a [orig: à] rabido cane, aliisve venenatis sit morsus. Semilibra huius radicis in albo vino noctis spatio imbuta, adque tertiam partem decocta, ieiuno stomacho calida in lecto, subsequentibus sudoribus, pota, hydropicis mi re [orig:] confert, ac per plantas pedum hydropem, quod experientia constat, educit.

EXTRINSECUS.

Matricis dolores insessuiuvat, menses adiuvat et emollit. Pectoris tu morem, herba cum floribus tusa, imposita sedat. Foliorum et radicis pul vis putrida hulcera sanat, sicut et Aristolochia, cui, si desit, substitui potest.

LYSIMACHIA, SALICARIA.

[illustration:

...]

[note: Lysimachia.] LYsimachia ab inven tore sic dicta Lysimacho: vel ab dissolven da pugna: quia tanta est eius vis, ut iumentis inter se discordantibus iu go imposita, ad concor diam ea reducat. Vulgo [orig: Vulgò] a [orig: à] foliorum forma Salicaria. [note: Salicaria.] Gallice [orig: Gallicè], Corneolle ou Chassebosse. German. Weiderich dicitur.

Duo sunt huius gene ra, a [orig: à] florum differentia: alterum flore purpureo. Germa. braun Weide rich. Purpurea Salicaria Latinis. Altera vero [orig: verò] flore rufo seu luteo, Germa. Geel Weiderich: Salicaria lutea.

Caules, utraque profert cubitales, aut etiam maiores, tenues, fruticosos, a [orig: à] quorum geniculis folia exeunt gracilia, salici similia, gustum adstringentia: flores rufos, ad auri colorem accedentes, vel etiam purpureos.


image: s135b

[note: Leoniceni et Rucllii error. Corneola. Gilbekraut.] Leonicenus Corneolam esse putat, qua tinctores viridem colorem inficiunt, cui subscribit Ruellius. Verum [orig: Verùm] repugnat horum sententiae Valerius Cordus. Quoniam Corneola herba est fruticosa. Ger. Gilbekraut dicta. In aeditis nec aquosis locis nascens, neque gustu magnopere [orig: magnoperè] adstringens. Lysimachia autein vera in aquis nascitur. Quod insuper Ruellius eodem loco Lytrum a [orig: à] luteo putat factum, et pro Lysimachia a [orig: à] Vitruvio [note: Lytrum. Lutea. Isatis. Glastum. Weydt.] positum, itidem errat: est enim Lytrum seu Lutea sui generis herba, quae alias [orig: aliàs] Isatis et Glastum, Germa. Weydt dicitur, de qua suo loco. Nascitur Lysimachia in aquosis et palustribus, potissimum [orig: potissimùm] ubi salices proveniunt. Floret Iunio et Iulio, ac purpurea subito [orig: subitò] in oblongis siliquis semen producit: Lutea vero [orig: verò] decidentibus floribus, semen exiguum, Coriandro non absimile, gustu adstringens.

TEMPERAMENTUM.

Facultatem habet Lysimachia adstringendi et exsiccandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum foliorum haemoptysi medetur, et ventris dolorem mitigat.

EXTRINSECUS.

Folia tusa in pesso una [orig: unà] cum succo subdita, mensium profluvia cohibent. Narium sanguinem inditus sucus sistit. Vulneribus imposita sanguinis fluxum reprimit. Suffitus eius omnia venenata, serpentes, vermes, et muscas pellit.

SCROPHVLARIA MAIOR.

[illustration:

...]

[note: Scrophularia maior.] SCrophularia maior a [orig: à] curandis strumis, quas Scrophulas vocant, nomen habet. Maior ad differentiam minoris, quae Chelidonii minoris appel latione venit, de qua suo loco. Vulgo [orig: Vulgò] item Ficaria a [orig: à] curandis ficubus, Millemorbia et Castrangula. Gallice [orig: Gallicè], Ortie puante. Germ. Sawwurtz, Braun wurtz, gros Feigwartzenkraut, Knollenkraut, Fischwurtz. Alii eandem faciunt cum Ga leopsi, ob similitudinem quam cum ea habet.

Radice nascitur alba, capitata, multis ramulis et nodis: caules angulosi terni aut quaterni èradice enascuntur, virides: Folia habet Ozimi, per am bitum incisa, sicut in Galiopsi. Flores in summitate proveniunt concharum forma, qui in capitula clauduntur acuminata, semine, sicut in Hyoscyamo, referta. Odor gravis et amarus. Floret Iunio et Iulio. Nascitur locis aquosis et riguis.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, estque tenuium partium: Unde extenuandi et discutiendi vim habet: velut in gustu amaritudo id ostendit.



page 136, image: s136a

VIRES, INTRINSECUS.

Semen cum vino adversus erpentum et venenatorum morsus bibitur. Lumbricos drachmae ponderem tusum expellit. Ischiadicis cum Pipere et Myrrha in vino semen auxiliatur.

EXTRINSECUS.

[note: Scabies.] Contra scabiemlinimentum certissimum et probatissimum conficies hunc in modum: Foliis cum radice mundatis et tusis mense Maio in angusto vitro sucum reconditum obstrue. Hoc succo ad linimenta con tra scabiem uteris, cera et oleo pari quantitate admixtis, et invicem apud ignemptemperatis, ut unguenti formam assumant.

Aqua stillatitia ruborem facieiextergit. Eadem, sicut et pulvis Scrophulariae, mariscas exsiccat et sanat.

Semen maioris quae circa ripas aquarum nascitur, cum melle tritum, et fronti illitum, oculorum lippitudines curat.

Sucus cum sulpure et nitro auribus instillatus, dolorem mit igat.

Vulgus pecori contra vermes hanc herbam alligat.

SION.

[illustration:

...]

[note: Sion.] *sior Graecis a [orig: à] sei/eir, id est, concutiendo, quod [orig: quòd] excutiendi vim habeat, siquidem calculos a [orig: à] renibus pellit, urinam et menses ducit. Latinis [note: Laver.] Sium et Laver a [orig: à] lavando forte [orig: fortè], quod [orig: quòd] aquis adnatum semper iis eluigaudeat. [note: Anagallu aquattca.] Anagallis item aquatica, quodflo [orig: quòdflo] re anagallidi feminae sit similis. Gall. Berle Aquaticque. Germa. Pungen, Bachpungen, Wasserpungen. Frutex est pusillus, pinguis, rectus, fo liis latis olusatro similibus, sed minoribus et odoratis. Gaudet rivulis, mense florens Iunio. Valerius Cordus ex Apii dicit esse genere, German. klein Wassermerck, quod [orig: quòd] Paludapio sit simile.

TEMPERAMENTUM.

Calefacit et exsiccat, quod amaritu do eius immodica in gustu ostendit.

VIRES, INTRINSECUS.

Tenerum adhuc Sion, in acetaria utiliter, sicut Nasturtium, miscetur:

Calculosenim, sive cruda sive cocta


image: s136b

comesta folia, comminuunt et excernunt. Urinas movent. Fetus et menses educunt. Dysentericis prosunt.

EXTRINSECUS.

Adversus omnis generis tumores, et sacrum ignem, folia in aceto et butyro igni tosta, et calida imponuntur. Lentigini et mulierum vitiis in facie noctu illitum, momento cutem emendat, et ramices lenir. Veterina rii ad tumores et scabiem equorum hac ipsa utuntur.

MERCURIALIS.

[note: Mercurialis. Linozostis.] MErcurialis quod [orig: quòd] a [orig: à] Mercurio sit inventa, dicta, Ger. Bingelkraut. Küwurtz. Mercuriuskraut. Graecis Linozostis, et Mercurii herba.

Tria sunt Mercurialisgenera: Mas, femina, et mas silvestris.

[note: 1. Mercurialismas] Mercurialis mas, folia habet Ozimo simi lia, ad helxines foliorum figuram accedentia, minora tamen, ramulos geniculatos, alarum densa et cava multa habentes: Semen iuxta fo lia exiguum, rotundum, geminorum testiculorum modo connexum: totus frutex est do drantalis, et nonnumquam maior. German. Bingelkraut, das männlin.

[illustration:

...]

[note: 2. Mercurialis femina.] Mercurialis femina priori per omnia simil s est, nisi quod [orig: quòd] semen fert racemosum et multum. Ger. Bingelkraut weible. Utraque haec species Graecis Linozostis dicitur. Nascuntur in campestribus, cultis, vinetisque. Augusto semine est praegnans. Valerius Cordus [note: Phyllon.] docet Phyllon et Mercurialem Dioscoridis [note: Arrhenogonon. Thyligonon.] , idem esse cum Theophrasti Arrhenogono et Thyliono, nec esse diversas herbas, in annotationibus super caput 120. lib. 3. Diosc.

[illustration:

...]

[note: 3. Cynocrambe.] Tertia species Cynocrambe Graecis, hoc est, Canina brasica, et xinotw/stis a)/gria a)/r)r(kr, hoc est, [note: Mercurialis silvestris, mas.] Mercurialis silvestris mascula appellatur. Item Apocynon. Germa. wild Bingelkraut, das


page 137, image: s137a

männlin, item Hundskol [orig: Hundsköl]. Caulem exse mitrit dodrantalem, tenerum et subalbidum. Folia Mercuriali similia, albescentia ex certis intervallis, semen prope folia parvum, rotundum. Nascitur in silvis, unde silvestris mas vocatur. Semen fert in Aprili, maturescit Maio.

TEMPERAMENTUM.

Omnes Mercurialis species calidae sunt et siccae, in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Prima duo genera in aqua cocta et pota calida, corpus purgant, bilem et phlegma educunt: saccharum ad suaviorem licebit usum admiscere. Clysteribus utiliter admiscentur, eadem quae folia Senae in corpore efficiunt. Tertium genus, Cynocrambe Graecis, magis ad superna quam [orig: quàm] inferna extollit, et educit.

EXTRINSECUS.

Omnibus inflammationibus et tuberculis viridia folia, vel per se, vel cum adipe illinuntur. Tradunt Mercurialem focmellam, post purgationes matrici appositam, foemellas: masculam vero [orig: verò] mares generare, si a [orig: à] purgatione in potu quoque sumantur.

HELXINE.

[illustration:

...]

[note: Helxine. Parietaria.] HElxine ab e(/lkeir, id est, a [orig: à] trahendo dicta, quod [orig: quòd] semen eius vestes asperitate sua attrahat. Alias [orig: Aliàs] Perdicium, quod [orig: quòd] Perdices ea praecipue [orig: praecipuè] vescantur. Parthenium, quod [orig: quòd] [note: Perdicium. Parthenium.] a [orig: à] Minerva Pericli Atheniensium principi, somno contra praecipitia lapsusque monstrata est. Latinis Urceolaris, [note: Urceolaris.] quod [orig: quòd] detergendis urceolis vitreis conveniat. [note: Vitriolum. Parietara.] Unde etiam vulgo [orig: vulgò] Vitriolum dicunt. Vuglo [orig: Vuglò] Parietaria, Muralis herba, et Muralium, Item Vineago dici tur, quod [orig: quòd] in muris, parietibus et vinetis proveniat. [note: Herba muralis. Vineago.] Quidam Sideritim vocant: sed alia Sideritis est herba.

Helxine nascitur in parietinis, sepibus et vineis, cauliculis leniter rubentibus, foliis Mercurialis herbae hitsutis (Plinius tribuit ei folia mistae similitudinis Plantagini et Marrubio) semine obducto caulibus, asperitate etiam vestium tenaci, quae in lappaceis capitibus con spiciuntur. Floret mense lulio. Gall. Parietaire. Germ. Tag und nacht, S. Peters kraut, et Glaßkraut.

[note: Helxine. Cyssampelos.] Est et alia Helxine, quae Cyssampelos dicitur, German. Klein Winden, Wedewinden, et Zaunwinden, de qua suo loco, cum [orig: cùm] de Volubili agetur.

[note: Trauffkraut.] Cordus Parietariam proprie [orig: propriè] dicit Trauffkrant ap [note: Tag und nacht.] pellari, ac in stillicidiis tantum [orig: tantùm] nasci. Quam vero [orig: verò] Tag [note: Alsine.] und nacht appellant, eam esse Alsinen, in silvis provenientem, Errorem Plinii de Helxine lib. 21. cap. 16 ubi


image: s137b

[note: Plinii error de hel xine.] Carduum eius appellatione describit, idem corrigit, ostendens ex Theophrasto ista Plinium ad verbundesumpsisse, ac pro Ixine, quae carduusest pinea, Helxinen errore quodam legisse. Verba Pliniisunt: Helxine rara visu est, neque in omnibus terris: radicefoliosa, ex qua media velut malum extuberat, contectum sua fronde. Huius vertex summus lachry mam continet [note: Acanthice mastix.] iucundi saporis, Acanthicen mastichen appellatam. Haec suntuerba Plinii.

TEMPERAMENTUM.

Vires eisunt adstringendi et abstergendi, cum humiditate frigida.

VIRES, INTRINSECUS.

Veterem aridam tussim decocta in vino vel aqua, cum [orig: cùm]elle aut saccharo temperata curat. Herba in pulverem trita, pecori contra tussim et dy spnoeam datur. Decoctum eius iecoris, splenis et renum obstructiones solvit, internos menatus, ac praesertim matricem, purgat. Tormina matri cis sedat, urinam et menses ciet. Similes habetuires aqua still atitia. Herba cum melle gargarizata, colli inflammationem et exulcerationem sanat.

EXTRINSECUS.

Sucus aurium doloribus medetur: ery sipelata, inflammationes, oede mata et adustiones, illitus idcm, vel aqua rpsa stillatitia, reprimit et restin guit. Cum cerussa praestat eadem: insuper fluenti scabiei, papulis, serpigi ni illinitur. Infantium lavacris commode [orig: commodè] immiscetur. Cum Nasturtio aquatico in vino tosta vesicae imposita, urinam ciet: tormina ventri impo sita, non obstante obstructione aliqua, sedat. Cum farina fabacea, malva, et candido furfure, in oleo et vino tosta, tusos lacertos, nervos, et musculos illita sanat.

ELATINE.

[note: Elatine.] ELatine Graecis. Germa. Klettenkraut, et Erdwinden. Ex Helxines est specie, praesertim eius quae Cyssampelos dicitur. Folia habet Helxine minora rotundioraque, pilosa, tenuibus et semipedalibus ra mulis, quinis senisve ab radice statim foliosis, gustu adstringentibus, nascitur locis cultis et in segetibus. [note: Elatine non ect Chamaecyssus.] Atque haec est vera Elatine, cuius figuram hic exhibemus. Alii hanc Chamaecyssum faciunt, quae Germa. Gundelreb dicitur, sed non satis commode [orig: commodè], foliorum et [note: Chamaecyssus.] ramulorum descriptione reclamante. De Chamaecysso suo loco agitur.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est frigidi et sicci, quod acerbitas in gustu demonstrat.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino rubro cocta, intestinorum ex


page 138, image: s138a

dysenteria affectionibus medetur: alui fluxus et dolores, ad dies aliquot pota, cohibet. Putridis oris hulc eribus cum vino gargarizata prodest.

EXTRINSECUS.

Viridis herba tusa fronti imposita, aestum et inflammationem, item fluxus oculorum sistit.

BETONICA.

[note: Vetonica] BEtonica seu Vetonica, a [orig: à] Vetonibus, teste Plinio, in Hispania, a [orig: à] quibus est inventa, nomen habet. Graecis Cestron a [orig: à] multiplici eius in [note: Cestron.] remediis usu dicitur. *ke/stror enim Graecis teli genus est. Item *yuxo/trofor, quod [orig: quòd] in locis nascatur fri [note: Serratula] gidis. Offici. Betonica. Italis Serratula, a [orig: à] foliorum incisuris. Gall. Betoine. Germ. Betonien, braun Betonien. Herba est, teste Diosco. caule tenui, cubitum vel eo [orig:] amplius procero, quadram gulo, foliis longis et mollibus, frondis quernae modo per ambitum serratis, ad radicem maiu sculis, odore iucundo. Summis in caulibus semen spicatum inest quasi thymbre: radices subsunt exiles, ut V eratri. Nascitur in pratis, montosis, frigidis et opacis locis: florem fert Maio et Iunio. Alteram Betonicae speciem alii faciunt, [note: Herba tunica.] quae vulgo [orig: vulgò] Herba tunica, et Germa. Graßblümen oder Neglin blümen dicitur, ab huius descriptione [note: Graßblümen.] prorsus diversam, de qua suo loco dicetur, capite de flore Garyophllorum. Est [note: Betonica alba.] etiam Betonica alba, de qua in Verbasco, Germa. Schlüssel=.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in ordine primo completo, aut in medio secundi.

VIRES, INTRINSECUS.

Betonica una [orig: unà] cum floribus in vino decocta, singultientibus, cruditate stomachi et ructu laborantibus acido, est utilis, Idem potest stillatitia aqua, aut confectio florum cum saccharo: sive pulvis aridae herbae per se vel cum melle sumptus. Matricis affectionibus plurimum confert. Omnibus in sum ma internis corporis passionibus, quocumque modo sumpta, est salutaris. Stomachi, iecoris, lienis, renum, vesicae, matricis obstructionibus, humoribusque noxiis educendis prodest. Iis qui venenum se hausisse verentur, pulvis Betonicae cum vino, drachmae datus pondere, noxium omne per urinam et sedes educit. Ictericos non parum adiuvat Phreneticis, comitialibus, para lyticis, et ischiadicis in aqua decocta utiliter bibitur.



image: s138b

Phthisicis et peripneumoniacis, tussientibus, dyspnoea laborantibus, hydropi vicinis, et febribus ventriculi putridis, folia et flores in aqua mulsa cocti, et calidi per dies aliquot poti, mire [orig: mirè] auxiliantur.

EXTRINSECUS.

Capitis dolorem, cumlinteolis Betonicae aqua illita, sedat: oculorum simili ratione dolores mitigat. Viridia folia tusa vel cocta capitis imposi ta vulneribus, ea conglutinant et sanant, aculeos cranio infixos extrahunt. Aurium dolores, auribus immissus eius vapor compescit. Putredini et dolori dentium, in vino et aceto cocta folia, prosunt. Cum vino ru bro optimo trita aut coctafolia, serpentum, venenatorum, et canis rabidi morsui illita, vulnere prius decocto eius purgato, praecipuum adferunt remedium. Podagrae et articulorum doloribus, idem illitum fert opem.

VERBENA.

[note: Peristereon. Columbaris Columbina. Hierobotane.] VErbena Graecis Peristereon, hoc est, Columbaris seu Columbina, quod [orig: quòd] columbae ea maxime [orig: maximè] gaudeant, dicta est, Hierobotane itern, hoc est, herba sacra, quod [orig: quòd] hac Iovis mensa verrebatur, domus purgabatur lustrabaturque, faeciales ad foedera coronabantur: vel quod [orig: quòd] in expiationibus suspensa mire [orig: mirè] sit utilis. Eadem Sanguinalis, quod [orig: quòd] praecipuum [note: Sanguinalis.] honorem haberet inter sagmina, hoc est, gramina e [orig: è] sacro loco, praesertim ex Capitolio cum terra sua evulsa. Officinis Verbena et Verbenaca. [note: Verbena.] Gallice [orig: Gallicè], Veruaine. German. Eisenkraut, Eisenhart.

[illustration:

...]

[note: 1. Verbena recta seu mas.] Duo sunt eius genera: Alterum quod Dioscor. rectam, Plinius vero [orig: verò] marem appellat: recta a [orig: à] rectis dicta ramulis: Alterum vero [orig: verò] quod supinam Dios. a [orig: à] foliis humi supine [orig: supinè] procumbentibus, Plinius vero [orig: verò] feminam nominat.

[note: 2. Verbena. supina seu femina.] Verbena recta seu mas, altitudinis est palmi, aliquando etiam maioris, foliis incisis, subalbidis ex caule, quem unum ex magna parte, sicut et radicem unam, habet, prodeuntibus: flore luteo. Hec alias [orig: aliàs] [note: Crista gallinacea.] Crista gallinacea, a [orig: à] foliorum incisuris, in modum cristae gallinaceae, appellatur. Germ. Eisenkraut, das männlin, et Hanenkamp.

Verbena supina seu femina ramos habet cubitales, aliquando maiores etiam, angulosos, circa quos per intervallasunt folia, quernis similia, sed angustiora et minora, per ambitum incisa, colore subcaesio. Radix est oblonga et tenuis. Flos purpureus, ac tenuis. Ger. Eisenkraut, das weible. Germanicam vero [orig: verò] appellationem a [orig: à] ferro traxit, quod [orig: quòd] ad ferrum indurandum sit eius usus.



page 139, image: s139a

Nascitur utraque locis aquosis. Colliguntur circa canis exortum, potis simum femina.

Tertiam Verbenae speciem Tragus addit, quam foemellam ipse proprie [orig: propriè] appellari dicit, reliquas supinam et rectam nominans, de qua inter Sinapis species est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Sapor Verbenae est amarus et adstringens. Unde calidae et siccae est naturae, adstringentisque.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctam Verbenam omnibus pene [orig: penè] internis corporis affecti bus mederi ferunt: iecoris et renum pulmonisque obstructiones solvere. Easdempstillatitiae aquae vires adscribunt: venenis resistere, ictericis prodesse.

EXTRINSECUS.

Erysipelati cum aceto tusa illinitur. Cum melle vulnera glutinat.

Cum veteri porcina axungia trita, dolores et tumores in genitalibus mulierum locis sedat. Aquam stillatitiamtemporibus et fronti illitam phrenesin sanare affirmant. Eadem oris hulceribus est utilis. Mariscas aliaque cutis vitia purgat. Occultorum membro rum affectionibus commodat.

[illustration:

...]

Altera species, quam Cristam gallinaceam vocant, serpentes et venenata animalia, sicut Conyza, fugat. Ad vetera quoque exedentia vulnera adhiberi potest.

PERA PASTORIS.

[note: Pera pastoris.] PEra pastoris, a [orig: à] folliculis perae effigiem referentibus, [note: Bursa pastoris.] nomen est sortita. Vulgo [orig: Vulgò] Bursam pastoris vocant. Quam apud Graecos vel Lati nos nomenclaturam teneat incertum. German. Seckelkraut, Deschelkraut, et Hirtenseckel. Gall. Bourse â Pasteur. Multis tamen aliis quoque herbis nomen hoc attribui potest, ut Thlaspidio.

Duo sunt huius genera: Maius et minus. Herba est, ut eam describit Ruellius, pede non facile [orig: facilè] altior, ramosa, parvis circa caulem erucae foliis, flore albo, semine in vulgis minuto, radice numerosa, tenui et alba. Prope vias et in parietinis passim nascitur. Iunio floret et Iulio.

Minor priori foliis et vulgis est similis: sed


image: s139b

folia primum [orig: primùm] in terra, stellae forma se explicant: caulem habet nudum: vulgi quibus semen inest nucleis melonis sunt similes. Floret Maio, locis potisimum [orig: potisimùm] aridis et harenosis. Inodora et insipida est utraque.

TEMPERAMENTUM.

Vireshabet refrigerandi et adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Arida folia in vino rubro vel aqua pluvia, in qua chalybs est exstinctus, cocta, alui fluxus sedant, sanguinem mingentibus prosunt: nimios mensium fluxus cohibent, omnibusque internis corporis vitiis medentur.

Ad eadem salutaris est aqua stillatitia, per dies aliquot pota.

EXTRINSECUS.

Sucus naribus inditus, sanguinis earum fluxum sistit: recentia vulne ra purgat.

[illustration:

...]

Tradunt manu detentam herbam. donec calescat, sanguinem narium et vulnerum cohibere.

VERBASCUM.

[note: Verbascum Phlomos. Candelaria.] VErbascum Graecis Phlomos, quod [orig: quòd] caulibus eius pro elly chniis utantur, qua ratione Candelariam hodie vocant. [note: Tapsus barbaus.] Officinis Tapsus dicitur barbatus. Nonnullis [note: Candela regis. Lanaria.] etiam Candela regis, et Lanaria. Germanis Wullkraut, Kertzenkraut, Vnholdenkertz, Himelbrant, et Brennkraut, Künigskertzen, Feldtkertzen. Gallis Beillen.

Species eius sunt multae: Praecipua tamen duo omnium testimonio habet genera: candidum et nigrum. Candidi duae [note: 1. Verbascum candidum femina.] sunt differentiae: mas et femina. Verbascum candidum femina folia Brassicae ha bet fimilia, hirsutiora tamen multo [orig: multò], latiora, et candida. Caulem habet cubitalem et ampliorem, candidum, subhirsutum: flores albos et subpallidos: semen nigrum: radicem longam, acerbam, digiti crassitudine. German. Weiß Wullkraut, männlin.



page 140, image: s140a

[note: 2. Verbascum candidum mas.] Candidum mas foliis est oblongioribus et angustioribus, caule tenui, in reliquis feminae simile. Grae cis a [orig: à] foliorum candore Leucophyllon dicitur. Germ. werß Wullkraut, weible.

[illustration:

...]

[note: 3. Verbascum nigrum.] Verbascum nigrum candido est per omnia simile, nisi quod [orig: quòd] folia habet nigriora et latiora. Schwartz Wullkraut.

[illustration:

...]

[note: 4. Verbascum silvestre.] Praeter haec est etiam silvestre, virgas ferens altas arborescentes, folia Saluiae similia, ramulis circa virgas, Marrubii modo, flore luteo, auri ful gore. Germa. wild Wullkraut.

[illustration:

...]

[note: 5.] Sunt praeterea et Verbascula duo, quasi parvae Verbasci species, quae hodie herbae paralysis, et artheticae vulgo dicuntur, pro Arthriticae. Nonnullis Primulae veris dicuntur, de quibus supra [orig: suprà]: item Betonica alba. Ger. Schlüssel='g>. Alte rum odoratum, Germa. simpli citer Schlüsselblüm, vel geel Schlüsselblüm, Himelschlüssel, od S. Peters


image: s140b

schlüssel. Alterum non odoratum, German. wild Schlüssel=. [note: 6.] Hirsuta sunt utraque, terrae inhaerentia, humiliave [orig: humiliâve], foliis rotundis et multo [orig: multò] minoribus, rugosis, e [orig: è] quibus mediis stylus exit tenuis, palmi altitudine, incanus, in cuius vertice terni, quaterni, aut plures etiam, dependent flo res lutei, summis labris denticulati, in altero odorati, in altero inodori, caly culo in album pallescente.

[note: 7. Verbascu lum. Lychnitis. Thryallis] Tertium quoque additur Verbasculum, quod Lychnitin aut Thryallida vocant, et Lychnin coronariam, foliis ternis aut etiam quaternis, pluribusve, crassis, pinguibus, hirsutisque, quibus pro elly chniis utuntur, flori bus purpureis. German. Frawenroßlin [orig: Frawenrößlin], Marien roßlin [orig: rößlin], Mergenroßlin [orig: Mergenrößlin], Sammetrosen, Damasten rosen, Campelosen. Gesnerus Iovis florem seu Diosanthon facit. Cuius meminit Ruellius lib. 2. cap. 135.

[illustration:

...]

[note: 8. Verbasculum mantarum.] Enumeratis his Verbasci speciebus, duae adhuc adduntur. Altera in silvis et montosis crescens, foliis mollibus et canis, reliquis multo [orig: multò] minoribus, e [orig: è] cuius medio flos erumpit Cyano seu flori frumentorum per omnia similis, sed maior et plenior, caule palmum vix alto. Latinis ob folia mollia Verbasculum dici potest montanum. Germa. Wald Komblümen.


page 141, image: s141a

[note: 9. Blattaria.] Altera vero [orig: verò] Verbasco etiam similis, quae pro ea capta saepe fallit, quae abiecta blattas in se contrahit, ideoque Blattaria vocatur, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. Germanis Goldknopfflin [orig: Goldknöpfflin], Schabenkraut, Mottenkraut. Florent et carpuntur Verbasci species autumno. Verbascula autem duo florent vere, suntque eius num cia, Unde quibusdam Primulae dicuntur Veris. Nascuntur candidum et nigrum locis campestribus syluisque. Silvestre aridis et asperis, campestribusque potilsimum. Verbascula in pratis passim hortisque. Lychnitis in campestribus similiter.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Omnibus idem est effectus, viresque pares: Unde distingui ea generibus, supervacuum ait Plinius. Vis iis inest desiccandi detergendique.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Verbasci maioris in vino rubro, vel si febris adsit, in aqua co cta, diarrhocam sistit.

Decoctum eiusdem ruptis, convulsis et antiquae tussi auxiliatur: vesicae renumque obstructiones solvit.

Radix, teste Plinio, cum ruta ex aqua contra scorpiones, magna amaritudine, sed pari effectu bibitur. Tonsillis privatim in aqua potum medetur. Silvestre Verbascum tribus obolis bibitur contra omnia pectoris vitia, tussim, et purulenta excreantibus. Tanta eius vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo [orig: modò], sedilia trahentibus auxilietur potus. Confectio ex Verbasculo odorato mirifice [orig: mirificè] prodestiis, qui viribus omnibus sunt ex hausti, ac crebras patiuntur syncopes. Eadem cum Verbascis possunt Verbascula, quod vel temperamentum ipsorum satis ostendit.

EXTRINSECUS.

Verbascum in aqua decoctum, praecipuum contra inflammationes ocu lorum, podicis, omniumque corporis partium, et podagram aestuantem est remedium, calidum illitum, vel insessu. Aquatillatitia vel oleum in so lex expressum iisdem sunt praedita viribus. Oculorum fluxus instillata se dat. Faciei ruborem extergit: erysipelati auxiliatur. Fluentem et mordentem corporis scabiem aqua stillaritia cum linteolis illita sanat.

Folia eius ficubus i[?]posita, incorruptas et a [orig: à] putrefactione immunes conservare tradit Dioscorides. Verbascula eadem possunt. Trita impo nuntur articulorum doloribus; decoctum eorum adversus rupta, luxata, et liventia illinitur.

Succo Verbasculi odorati ex floribus expresso, mulieres faciem illinunt, ut maculas rugasque, et alia eiusdem vitia mirifice [orig: mirificè] detergant.



image: s141b

ASPARAGUS.

ASparagus seu a)sfa/rago/s, quasi dicas a)/skr fa/ruggos, id est, gutturis fastidium, quod [orig: quòd] semen dentibus accommodatum fastidium pa riat, ut quorundam est sententia. Dentium enim dolori medetur.

[illustration:

...]

Duo genera facit Dioscorides: Silvestre et sativum. Silvestris Asparagi descriptionem, ut notae her bae, relinquit. Sativi ponit descriptionem. E radiculis mense Maio, ut optime [orig: optimè] depingit Tragus, thyrsus primum, lupuli enascentis simi litudine, exilit, cacumine in torulos turbinato, quod tandem increscens in ramos praegrandes explicatur, quibus insunt folia, capillamenti modo, et ut foeniculi tenuia, quae vetustate coalescunt in spinulas. Florem fundit parvulum, quo decusso baccae dependent primum virides, quae tandem maturitate ru bescunt, seminibus refertae. Radices spongiosae, logae et rotundae. Thyr siseu coliculi primum emicantes gulae apparantur. Officinae Asparagum nominant. Gall. Esperge. Germa. Spargen.

[note: Asparagus. Coruda. Orminon.] Silvestrem Asparagum Corudam vocat Dioscor. Attici Orminon. Est autem et aliud Orminon, de quo supra [orig: suprà], quod German. Scharlach dicitur, Nascitur satus in hortis, et sponte nonnun quam in locis asperis.

TEMPERAMENTUM.

Abstergit citra manifestam caliditatem aut frigiditatem.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctus in iure, aceto, sale et oleo conspersus, in summis est delitiis, quemadmodum et lupulus dum est tener. Alvum hoc pacto emollit, pectus purgat, urinam movet, genitale semen auget.

Radix in vino cocta iecoris obstructiones an[?]t, regium morbum pellit, prodest nephriticis, ischiadicis, et doloribus vesicae: seminis aut foliorum decoctum eadem praestat. lctericis cumslcubus et cicere radix deco cta subvenit. Arida radix in vino cocta, dysenteriam sedat, et urinam uti lissime [orig: lissimè] ciet. Non autem semper stomacho utilis est, sed garo et oleo conditus, cum [orig: cùm] mediocriter coctus fuerit.



page 142, image: s142a

EXTRINSECUS.

Minutim scissa et contusa radix in vino decocta, luxatis imposita au xiliatur. Nephriticis item dicto modo imposita confert.

Decoctum dente retentum, eius dolorem mitigat.

[illustration:

...]

Asparago trito cum oleo perunctum pungi ab apibus negant, ut tradit Plinius.

ARNOGLOSSUM.

ARnoglossum, id est, Lingua agni, a [orig: à] [note: Plantago] forma. Latinis Plantago, a [orig: à] planta. [note: Polyneuros.] Quibusdam Polyneuros, a [orig: à] nervorum multitudine. Gallice [orig: Gallicè], Plantain. Germa. Wegerich, Schaffszung.

[note: 1.] Duo recenset eius genera Dioscorides. Maius, foliis crassioribus, vegetioribus, latioribus, et betaceis: caule anguloso, cubitali, subrubro: semine tenui a [orig: à] medio ad verticem usque circumdato flore inspica luteo, nonnumquam herbaceo: radice tenera, hirsuta, candida, digitali crassitudine. Nascitur circa sepes, aggeres et prata, locis tamen potisimum [orig: potisimùm] palustribus. [note: Septinervia.] Graecis e(pta/pleuror, id est, Septinervia, a [orig: à] septenis nervis seu fibris, quae in foliis apparent. Germ. Groß oder breyter Wegerich.

[illustration:

...]

Minus, quod angustiora, minora, molliora, leviora, et tenuiora folia habet, caule anguloso, in terraminclinato, flore pallido, semine in summis caulibus. Iisdem quibus primum genus locis nascitur. [note: Quinque nervia.] Graecis Pentaneuron, id est, Quinque nervia, a [orig: à] fibrarum numero. Officinis [note: Lanceolata,] Lanceolata, a [orig: à] foliorum acumine. Germa. Klein oder spitz Wegerich, Roß ripp, a [orig: à] costae equinae similitudine. Utriusque herba et flores Maio et Iunio, semen vero [orig: verò] Augusto colligitur.



image: s142b

Est et tertium Plantaginis genus, quod refert [note: 3.] Tragus, substantia tenuiore quam [orig: quàm] primum, folio rotundiore, sessili, in formam stellae, et hirsuto, colore cinereo, fibris septem distinctum, et virescens per hiemem, nomine cum primo eodem.

[illustration:

...]

[note: 4. Plantago aquatica.] Quartum etiam addit Plantaginem aquaticam, foliis minoris Plantaginis, caule procero et ramoso, flore in summo exiguo, et candido, sicut in Limonio. Germa. Wasserwegrich, Froschloffelkraut [orig: Froschlöffelkraut]. Alii male [orig: malè] Alisma vocant, ut capite de Alismate ostenditur.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Mediocriter siccum est et frigidum. Unde maximus eius in medicamentis usus. Refrigerat simul et desiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Recentia folia cum aceto et sale cocta, caeliacis et dysentericis prosunt: idem praestatsemen eius et pul vis sumptus. Commodior est aqua stillatitia: excreantibus et mingentibus sanguinem, phthisicis item auxiliatur. Radices eius tres in vino coctae, febritertinae, quatuor vero [orig: verò] quartanae resistere traduntur. Efficacius tamen hoc praestat aqua stillatitia, cyatho eius ante febris invasionem sumpto: menses quoque cohibet, omniaque interna corporis vitia sanat. Eadem praestat sucus eius, aliquot diebus potus.

EXTRINSECUS.

Phrenesin sucus vel aqua eius illita compescit. Oculis instillatus sucus, inflammationes eorum sedat, purgatque Auditum auribus infusus re


page 143, image: s143a

stituit. Oris ac gutturis hulcera emendat, si os aqua eius colluatur. Liche nis malo trita medetur: fistulas, carcinomata, carbunculos, intertriginem, aliaque vitia purgat ac sanat. Cum Aizoo temperatus sucus sive aqua, ery sipelata, aliasque inflammationes restinguit Strumis pellendis collo a [orig: à] non nullis suspenditur. Plurimum prae aliis herbis indiscutiendis tumoribus restinguendisque inflammationibus pollet Plantago aquatica.

CYNOGLOSSUM.

[illustration:

...]

[illustration:

Vera.

]

[note: Cynoglossum. Lingua canis. Hundszung.] CYnoglossum, Latinis Lingua canina, Germa. Hundszung. Herba est, ut Dioscor. describit, Plantagini latifoliae similis, foliis angustioribus, minoribusque et lanuginosis, sine caule, humi strata locis sabulosis. Et est vera Cynoglossa, quam Officinae habent, quod tamen Rucllius et alii negant, propterea quod [orig: quòd] Dioscorides sine caule nasciscribit. Officinarum vero [orig: verò] Cynoglossum caulem habet. Sed his facile est respondere: Videmus enim passim sine caule eandem, teste etiam Cordo, nasci: rursus tem poribus quibusdam, ut idem seribit, caulem, purpureos flores, et post hos minutas lappas producere, quas Plinius etiam eidem tributi.

Sunt autem duae Cynoglossae species: Maior et minor, non alia ratione, nisi magnitudine tantum [orig: tantùm] differentes. Circa vineta passim Iunio et Iulio florent.

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat et exsiccat in secundo ordine.



image: s143b

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis cum vino mane [orig: manè] et vesperi potum, alvum emollit. Dysenteriae prodest. Gomorrhoeae et destillationibus medetur. Unde ca tapotiis, quorum nomenclatura est, adversus omnes catarrhi morbos, aut de Cynoglosso, admiscetur. Tosta in cinere radix, obducta farina, seu fer mento, mariscis intra corpus miro est auxilio.

EXTRINSECUS.

Omnibus vulneribus, hulceribus, scabiei Hispanicae, et similibus mor bis medetur Cynoglossum, sive sucus eius, aut aqua stillatitia.

Unguentis ad eosdem miscetur effectus. Coquitur autem cum melle rosaceo, post coctionem resina terebinthina admixta.

Cum adipe porcino tostum, morsui rabidi canis medetur, et alopecias capiti illitum capillis explet.

ECHIUM, BVGLOSSUM Officinarum.

ECchion Graecis, quod [orig: quòd] contra ferarum ictus valeat: vel quod [orig: quòd] capitulis viperae similibus florescat. Latinis Alcibiacum. Vulgo [orig: Vulgò] Silvestre Buglossum. Gall. Langue du bouc. Germa. Wild Ochsenzung.

[illustration:

...]

Tres habet species: Sativum seu Germanicum, silvestre et Italicum. [note: 1.] Folia habet, ut Diosc. describit, oblonga, aspera ac tenuia, anchusae proxima, minora tamen pinguique, aculeos foliis habet adiacentes exiles,


page 144, image: s144a

cauliculos tenues, multos, ac utrinque foliola tenuia, pennata, nigra, minora proportione ad cacumen caulis. Iuxta folia flores sunt purpurei, in quibussemen viperino capiti simile. Radix digito exilior, subnigra. Nascitur ubique circa itinera et loca aspera. Florem fert mense [note: Echion est Buglossü Offieimurum.] Iunio. Est autem Echion omnino silvestris illa Buglossa, quam simpliciter Pharmacopolae Buglossam hodie appellant. Cordus osten dit Leonicenum et post hunc [note: Cyrsion non est Buglossü.] Ruellium non satis commo de [orig:] Cyrsion seu Crysion esse Buglossam hanc, tradere.

[illustration:

...]

Alterum est etiam Echion priore minus, nigrioribus in purpura floribus, pinguibus nascens aruis, alias [orig: aliàs] praedicto simile.

Tertia species Italica Germa Welsch Ochsenzung, Germanico per omnia similis, sed maiora omnia et copiosiora habens: radicem quoque grandiorem, et caules plures.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est. sed citra insignem siccitatem: siquidem lac generat.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia, radix vel semen Echii, per se singula, vel in vino cocta simul, venenum a [orig: à] corde pellunt. Aquastillatitia, et saccharum de flosculis Ecii, cor confortant, melancholiam pellunt, sanguinem purgant, febribus aestuantibus prosunt. Tusum semen in vino potum, lac mulieribus generat.

EXTRINSECUS.

Venenatorum morsibus et ictibus aqua stillatitia pota et vulneribus infusa, impositis eiusdem foliis, est adiumento. Oculorum inflammationes florum aqua restinguit. Lumborum doloribus, folia, radix vel semen, tusa, et in vino cocta, calida imposita, prosunt.



image: s144b

SIRUPUS DE SVCCO BVGLOSSAE Officinarum.

Sirupus de succo Buglossae Officinarum, cor confortat laetitiamque ge nerat. Conficitur hunc in modum:

Recipesucci Buglossae depurati lib. viiii. saccharilib. iiii. Florum Buglossae recentium lib. i. Flores tusi coquantur in aqua, et colatura priori bus affusa simul ad perfectionem coquatur. Sed quia sucus Buglossae difficulter exprimitur: fit enim mucilago dum tunditur: ideo tusa per noctem in frigido loco relinquenda est, et postridie exprimendus sucus, ac cum albuminibus ovorum clarificandus.

BVGLOSSUM, SEU BORAGO.

[illustration:

...]

[note: Buglssum. Borago] BUglossum, Latine [orig: Latinè] Lingua bovis, seu Bubla, a [orig: à] foliorum forma. Vulgo [orig: Vulgò] Borago. Germa. Bur retsch. Herba est, describente Diosco. Verbasco similis, folio in terram depresso, aspero, nigriore, et bubulae linguae simili: flore caeruleo, et specioso, stellae effigie. Multi putant Buglossum Dioscoridis [note: Echion.] esse Echion. Verum [orig: Verùm] Echion est silvestre Buglossum. German. Wild Ochsenzung, quae hodie pro Buglosso [note: Buglossum verum.] Officinis accipitur. Verum autem Buglossum est cuius descriptio est posita, quam Boraginem vo [note: Corago. Buglossum Officinarum.] cant. Dicitur et Corago. Quam vero [orig: verò] Officinae et vulgo [orig: vulgò] Buglossam vocant, Germani autem Ochsenzung, est Echion, ut praecedente capite est ostensum. Locis nascitur planis et sabulosis, ac in hortis passim. Mense carpitur Iulio.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est Buglossum humidae et calidae. Urinam cit: sitim sedat.

VIRES, INTRINSECUS.

Melancholicis ac languentibus, in cibo cum Spi nachia Buglossum est saluberrimum, flore in potum etiam iniecto. Quod tres habet caules tertianae, quod vero [orig: verò] quatuor, quartanae conferre febri fertur, in cibo aut potu sumptum. Aqua stillatitia et saccharum de floribus confectum, ad omnes febrium aegritudines sunt utiliora ac commodiora. Vino iniectum hilaritatis ac laetitiae causam praebere creditum, inquit Galenus. In melicrato coctum, iis qui ob asperitatem faucium tusiunt, prodest. Caules cocti, et crudi comesti, iecoris affectibus sunt salutares.

EXTRINSECUS.

Adusti Buglossi cinis, mulsa temperatus, inflammationibus et hulceribus oris, colli, linguae, et gingivae, plurimum confert, si os frequenter eo


page 145, image: s145a

colluatur. Reliquas eius vires in Echio require: Easdem enim vires posi dent, alterumque in alterius defectu substitui potest.

SIRUPUS DE SVCCO BOREAGINIS.

Sirupus de succo Boraginis corroborat, eiusque tremorem et syncopem sanat, manicos et melancholicos iuvat. Conficitur autem hunc in modum: Recipe succi Boraginis depuratilib. viii. sacchari despumati lib. iiii. Coquantur aliquandiu. Deinde, Recipe florum Boraginis recentium lib. i. Contundantur aliquantulum et coquantur in aquae quantitate suf ficienti, et colaturam praedictis affunde, fiatque sirupus.

SYMPHYTUM.

SYmphytum Graecis, ab insigni constringendi vi et glutinandi. Latinis eadem ra [note: Solidago.] tione Consolida, et Solidago.

Duo facit Dioscorides genera: alterum Petraeum, alterum Symphytum magnum, quod Symphytum alterum Dios. appellat.

[note: Symphytum magnum. Consolida maior. Unctuosa] Symphytum magnum, Latinis Consoli da maior, et Unctuosa. Gal. Consyre. Germa. Beynwell, Wallwurtz, Schwartz wurtz, Schmerwurtz. Nascitus locis aquosis palustribusque, caule cubitorum binûm aut maiore, anguloso, inani, ut Sonchus, et crasso, qui per brevia intervalla cir cundatur foliis lanuginosis, oblongis, angustis, sicut bubulae linguae: ab angulis pin nae prominent, et in singulis alis folia quedam tenuia, ceu annexa cohaerescunt, in quibus flores lutei, rutaceis similes, exseruntur, et semina Verbasci. Caulis universus et fo lia quandam lanuginem alunt asperam mo dice [orig: dicè], quae ipso attactu pruriginem ciet. Radix extra [orig: extrà] nigra, intus candida, glutinosa, in qua medica vis inest.

[illustration:

...]

Quod autem quis, ut monet Fuchsius, de flore obicere poterit, quem Dioscor. facit luteum, in nostra vero [orig: verò] Consolida est alius, nimirum subru ber aut leniter purpurascens, huic cum Fuchsio respondemus, flores nihil obstare, cum multas herbas constet pro loci natura colorem saepe mu tare, ut ipse de Bugloso exemplum adducit. Sic etiam nostra Consolida [note: Inula rustica. Alum Gal licum.] in Germania florem sert subrubrum, aut etiam candidum. Nonnulli Inu lam vocant rusticam, alii Alum Gallicum. Floret per aestatem integram. Radix autumno vellitur.



image: s145b

[note: 2. Symphytum petraeum. Alum Plinii] Symphytum petraeum in saxis nascitur, unde cognominatum est. Pli nius et Apul. Alum appellant. Latinis Consolida petraea. Officinae Ger maniae hoc carent. Germa. Steyngunsel. Nascitur, Cordo teste, Asciburgi, duobus a [orig: à] Brunsuico miliaribus. Ramos habet tenues, parvos, origano similes, florem caeruleum, exilem in capitulis thymi: totum est surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, subrufa, di gitum crassa. Tragus dubitat de hac specie, an Dioscoridis Symphytum sit Petraeum, quandoquidem descriptio non per omnia cum Diosco. conveniat. Quid autem Symphytum petraeum ipse existimet, dicetur infra [orig: infrà].

[note: 3. Osteocollon. Polygoni on. Talantion.] Est et Symphyton quoddam in saxis et montibus crescens, quod Me dici Polygonion, Macedones Osteocollon, alii Talantion, vulgo [orig: vulgò] Symphytum vocant. Osteocollon quasi dicas, Ossium gluten, quod [orig: quòd] ossafra cta ferruminet, ac carnes dissectas, si una [orig: unà] coquatur, coalescere faciat. Viret perpetuo [orig: perpetuò], vidua foliis, ramulis pensilibus instar iunci, cirrosis, tenuiori proceriorique sparto similibus.

Praeterea herba est, cuius plurimus in sanandis vulneribus est usus, quam vulgo [orig: vulgò] Consolidam mediam, Symphytum medium, seu Solidaginem mediam, Ger. Gulden gunsel appellant, in pratis passim nascens, caule quadrangulo, lanuginoso, ex quo per intervalla folia bina ex singulis geniculis, laciniata, menthae similia, emicant: a [orig: à] medio caulis ad fa stigium usque, ex singulis foliorum alis, flores sex vel se ptem. Maio potissimum [orig: potissimùm] mense, in purpureo coeru lei exeunt Radix lignea, multis capillamentis fibrata.

[illustration:

...]

Aliis quoque plantis Consolidae nomen tribuitur. Ut Consolida regalis, Germa. Rittersporn. Con solida minor, quae Sanicula, et Consolida minima, videlicet Bellis, seu Primula veris. Consolidam quoque mediam multi appellant eam, quae Prunella alias [orig: aliàs] appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit, exsiccat et contrahit modice [orig: modicè], in ordine secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Eedem, teste Galeno, utriusque Symphytisunt facultates et vires. Radi ces tritae et potae in aqua mulsa, cruenta expuentibus, ruptisque prosunt, quae in pulmone sunt expurgant. Renum dolorib. cum aqua datur. Ad dysenteri am et rubra feminarum profluvia in vino decoctumbibitur. Ad convulsa et rupta ex aceto mulso sumitur. Mansum sitim exstinguit, et arteriae asperitatem sanat.

EXTRINSECUS.

Illita radix recentia vulnera glutinat. Inflammationibus, sedis potissimum, cum Senecionis foliis utiliter illinitur. Intestinorum ramices illitum coer [orig: coër] cet. Tanta vero [orig: verò] eius in glutinando vis est, ut carnes etiam si una [orig: unà] coquatur glutinet.



page 146, image: s146a

SCABIOSA.

[note: Scabiosa.] SCabiosa ab effectu dicta. Unde et German. Apostemen, et Pestemenkraut appellatur. Gall. Scabieuse.

[illustration:

...]

Quatuor Tragus numerat huius genera. Primum caule assurgit bicubitali, rotundo, folia ha bet carnosa, erucae modo laciniata et multifida, subhirsuta, aculeis tamen carentia: flores speciosos, diuturnos, latos in pilci formam, multis foliolis compactos, in nonnullis purpureos, in aliquibus vero [orig: verò] prorsus rubicundos. Floret in pratis mense lunio.

[note: 2.] Alterum Scabiosae genus, priori caule et radi cesimile, sed minus, et multiplicitier incisis foliis, hirsutius, nigrius, et crispius: e [orig: è] capitulis rotundis florem proferens, quo pereunte maturum semen avolat.

[note: 3.] Tertium in pratis invenitur, foliis angustis, minus incisis, cinerei coloris, tela plerumque tenera obductum, Hippolapatho inferiori parte simile. Semen maturum, sicut in reliquis, avolat.

[note: 4.] Quartum locis aridis conspicitur, primo non absimile, florem ferens mense Iunio in cauliculis iunceis, partim purpureum, in quibusdam vero [orig: verò] candidum. Folia multis sicut in Coriandro, divisa sunt incisuris, in terram sparsa, nigricantia et mollia.

[note: Psora.] Tragus putat Psoram esse Aetii [orig: Aëtii], quod [orig: quòd] psoram, hoc est, scabiem curet. Sed cum [orig: cùm] Psorae descriptionem Aetius [orig: Aëtius] non ponat, sed nominetenus tantum [orig: tantùm] eam prosequatur, poterit liberum relinqui, num quis Psoram Aetii [orig: Aëtii], [note: Stoebe.] Scabiosam nostram statuere velit. Aliqui Stoeben faciunt Dioscoridis, sed his adversantur Ruellius, item Fuchsius.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, quod in gustu amaritudo indicat, eiusdemque; cum Succisa est temperamenti et virium, de qua capite sequenti.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decocta, Scabiosa, pleuritidi medetur. Aqua mense Maio distilla ta, contra pectoris apostemata, pleuritidem, tussim, omnisque generis dolo res, bibitur. Contra apostema, eiusmodi nonnulli ex hac decoctum, mane [orig: manè] et ves peri bibendum, conficiunt: Manipulo Scabiosae adiciunt unciam unam, Gly cy rruhizae, ficus duodecim, seminis foeniculi unciam unam, seminum anisi tantundem, Iridis semiunciam, cunctis in aquae mensura noctis spatio mollitis, ad tertiam partem decoquunt, ac melle vel saccharo commiscent. Decoctum hoc apostemata mollire, et pertusim eicere ferunt.



image: s146b

EXTRINSEUS.

Sucus vel herba in aqua decocta, ad omnis generis scabiem confert, furfures capitis pellit, si decocto eius caput abluatur.

SVCCISA, SEU PRAEMORSA.

[note: Succisa.] SUcciam praesentem herbam cum Fuchsio appellare placuit, quod [orig: quòd] hoc nominis [note: Iaceanigra. Praemorsa. Morsus diaboli.] ei conveniat, ut cuius radix succisa, seu circumrosa sit. Iaceam aliinigram vocant, Vulgo [orig: Vulgò] praemorsa, et Morsus diaboli. Gal. Mors de diable. Ger. Abbiß, Teufelsbiß, superstitione quadam, quod [orig: quòd] credant cacodaemona, radicem tantae efficaciae hominibus. invidere, ac propterea cum succreverit undique circumruodere. Herba est scabiosae pene [orig: penè] similis nisi quod [orig: quòd] folia non sunt incisuris divisa, foliis plantaginis si milia, sed minora, et longiora, leniter lae ciniata, aliquantum hirsuta et nigricantia: florem fert pileatum, purpureum. Semen flore pereunte, sicut in scabiosa cuanescit. Ra dix est subnigra, succisa et circumrosa. Invenitur etiam rarum quoddam genus, flore prorsus candido, ut testatur Tragus.

[illustration:

...]

Est et minor quaedam succisa seu prae morsa, ad lactarias herbas pertinens, de qua suo agetur loco.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, ut ingens eius in gustu amaritudo satis id ostendit.

VIRES.

Vires cum scabiosa habet easdem. Cum chalcitide etiam mixtus sucus, papulas, et manantem scabiemsanat. Idem praestat aqua stillatitia.

ACONITUM.

AConitum a [orig: à] colle quodam Aconiti, qui est prope Heracleam Ponticam, ubi Hercuies Cerberum ex inferis extraxit: e [orig: è] cuius spuma aconitum natum est, nomen traxit, ut scholia in Nicandri Alexipharmaca habent. Vel a)r\ a)konw=r, id est, a [orig: à] cautibus vel cotibus. Huius duo sunt genera: Pardalianches, et Lycoctonum.

Pardalianches folia habet Cyclamini, aut Cucumeris, tria aut quatuor, minora et subhirsuta: caulem palmum altum: radicem scorpionis caudae similem, et alabastri instar splendentem. Sic dictum, quod Par dos interimat seu enecet.



page 147, image: s147a

[note: Scorpium Uvaversa Uvavuipi tia.] Scorpium etiam dicitur a [orig: à] radicis forma, quae scorpioni est similis. Vul go [orig:] Uva versa, et Vulpina. Gallice [orig: Gallicè], Estrangle liepard. German. Wolffsbeer, Einbeer, et Dollwurtz, ab effectu. Nascitur in nemoribus et collibus, Maio potisimum mense.

[illustration:

...]

[note: Aconitum lycoctonon Cynoctonon.] Lycoctonon seu Cynoctonon folia habet Platani, sed magis incisa et divisa, longiora et nigriora, caulem filicis, cubiti altitudine, aut maiorem, pediculum glabrum: radices cirris squillarum marinarum similes, nigras, quibus ad venationem luporum, ut tradit Diosco. utuntur. Unde et Lycoctonon et Cynoctonon dictum, quod [orig: quòd] nimirum canes et lupos interi [note: Cyamus leuko\s. Faba alba Luparia.] mat. Item Cyamos leuko/r, id est, Faba alba. Vulgo [orig: Vulgò] Luparia. Ger. Wolffswurtz, Item Leußkraut, quod [orig: quòd] pediculos perimat: quod nomen Staphidiagriae quoque tribuitur. Nascitur in montium vallibus altissimis, ac ma gna eius est copia circa montem Tubingae Farrenberg. Floret Iunio et Iulio. Huius tres numerat Dioscorides species: duas quae in usu sunt Me [note: Ponticum] dicis, unam venatoribus usitatam, cuius descriptio iam est posita, Ponticum dicta.



image: s147b

Duplex in Germaniae hortis nascitur, alte rum flore luteo, foliis latioribus: alterum subnigris, caeruleis foliis, quod a [orig: à] florum similitudine, qui galeri formam referunt, Eisenhütlin, et Münchskapffen, appellatur.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Erosione et putrefactione enecant aconi ta, ut communi consensu auctores scribunt: to to igitur genere sunt letalia.

VIRES, INTRINSECUS.

Aconitum Pardalianches, Galeno teste, putrefaciendi facultatem obtinet, et est letale, omniumque venenorum, ut Plinius scribit, est ocissimum. In cibo et potu prorsus fugiendum. Hominem occidit, nisi quod in ho mine occidat invenerit, quo invento duo ve nena in homine colluctantur et commorium tur, ut homo supersit. Pardos peculiariter, sicut alterum lupos interimit, nec non lupos et feras omnes. Alterius radice, ut auctor est Dioscor. utuntur ad venationem. Carnibus etiam crudis inserta, a [orig: à] lupis devorata, eos enecat.

EXTRINSEUS.

Aconiti radix. Dioscoridis testimonio, scorpioni admota, eum resolvit. Et e [orig: è] diverso, elleboro admoto, exsiccatur. Ocularibus medicamentis miscetur. Utilis etiam est ad putrefa ciendum et colliquandum quaedam extra corpus, aut circa sedem.

Folia, semen et radix Aconiti lycoctoni viridia vel arida trita et oleo temperata, pediculos necant, et capitis immunditiem purgant. Idem prae stat radix in aqua vel lixivio decocta.

STAPHIS AGRIA.

[note: Pedicularus. Phtbyrio ctonon.] STaphis agria Graecis et Officinis dicitur, Latinis Pedicularis, et Grae cis quoque Phthyrioctonon, ab occidendis pediculis. Qua de causa Germa. Leußwurtz oder kraut appellatur. Gall. Le herbe au poulx. Quod nomen etiam conito lycoctono ob eadem rationem tribuitur. [note: Pituitariae.] Pituitaria quibusdam, et German. Speychelwurtz, quod pituitam, instar pyrethri, commanducata trahit. Nonnulli Bißmüntz vocant. Semen eius Trago Meuß et Rattenpfeffer nominatur. Nascitur locis opacis, et nunc in hortis passim, foliis labruscae, incisuris senis plerumque divisis, coliculo recto, molli, nigroque: florem habet caeruleum, violae forma: semen in vasculis viridibus, similibus Ciceri, triangulum, asperum, in


page 148, image: s148a

nigro subrufum, intus candidum, gustu acre. Dioscorides vero [orig: verò] flores ei tr buit Isatis, qui sunt lutei et exigui, quo solo Dioscoridis descriptio a [orig: à] nostra planta abest: reliqua enim omnia respondent.

[illustration:

...]

[note: Pedicularis altera.] Est praeterea herba quaedam, ab hac tamen diversa, quam Germani iti dem Leußkraut, et Rodel, braun Leußkraut, braun Rodel appellant, pecori maxime [orig: maximè] noxia: siquidem si florte [orig: flortè] a [orig: à] pecore devorata fuerit, pediculis magna copia infestantur, qui difficulter curari possunt: unde a [orig: à] gignendis pediculis nomen accepit: Pedicularem alteram hanc licebit nominare. Graecis Phthirion. Nascitur pratis humidis, foliis incisis, Geranii similitudine, floribus puniceis, instar urticae mortuae, semine rotun do. Praeter nomen cum Staphide nihil commune habet, propter quod so lum placuit eius mentionem facere. Huius quoque altera species est, luteis floribus, fliis minus incisis, pecori innoxia. Germa. Geel Rodel oder Leußkraut.

TEMPERAMENTUM.

Staphis agria in quarto est calfacientium et desicantium ordine. Pedicularis altera, calidae et humidae naturae statuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Quindecim Staphidis agriae grana trita in aqua mulsa, Dioscoride te ste, crassa per vomitum purgant: Periculosa tamen est eiusmodi purgatio. Pedicularis altera, ut in nomine dictum est, pediculos gignit. Extrinsecus tamen eius, ad arida, sicca et calida damna usus esse poterit.



image: s148b

EXTRINSECUS.

Grana eius tusa et cum oleo illita, pediculos in hominibus et animan tibus necant, et capitis immunditiem purgant: Papulas quoque noxias et fluentes sanant. Radix et semina ex aceto cocta, dentium dolorem collu tionesedant. Melle tamen temperari, ob acrem eius vim, conveniet. Scabiei omnique cutis immunditiei purgandae, et in hominibus et animantibus prodest. Radix vel semina in farina subacta et cocta, mures et glires necant.

CRUCIATA.

CRuciata a [orig: à] radice quae in crucis formam est con fossa, nomen habet. Germ. Creutzwurtz, Modelgeer, et Sperenstich appellatur, Item Heyl allen schaden, ab effectu. Quo veteribus nomine sit appellata, et an fuerit iis cognita, nondum constat eruditis. Proinde descriptionem viresque eius quae hodiet aduntur, adscribemus. Errant etiam qui Isa tin, quae Saponaria dicitur, hanc esse herbam putant. Herba est caulem habens rotundum, dodrantalem, in summo rubentem, alas habentem multas, e [orig: è] quibus singulis folia bina, crassa, angusta et oblonga, floresque orbiculatim purpurei e [orig: è] siliquis coloris herbacei prodeunt. Radix est longa, alba, crucis instar ab ut oque latere perforata. Mense floret Iulio locis incultis. Gesnerus Gentianae facit speciem.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, quod in gustu amaritudo indicat.

VIRES, INTRINSECUS.

Foliorum et radicis aqua stillatitia pectus purgat, Venenum discutit, contra pestilentem aerem [orig: aërem] est salubris. Pulvis easdem vires obtinet.

Pastoribus nota herba, qui suibus eam manducandam, tutas a [orig: à] contagio cas fore sperantes, praebent. Menses movet. Comitialibus item subvenit.

EXTRINSECUS.

Chirurgi ad equorum vulnera et damna efficacem herbam tradunt: decocto foliorum et radicis vulneribus purgatis, et pulvere eius insperso.

Vulneribus, insumma, glutinandis mirum in modum confert.

ISATIS.



page 149, image: s149a

[note: Isatis. Glastum. Guadum. Nil, Nilech.] ISatis Graecis et Latinis, Gallis olim Glastum, nunc Guadum. Arabibus, Nil, Nilech, et Indicum. Gal. Pastel. German. Weydt. Lytrum alias [orig: aliàs] et Lutea, ut supra [orig: suprà] in Lysimachia est dictum.

[illustration:

...]

[note: Indicum. Lytrum. Lutca.] Duo sunt eius, teste Dioscor. genera: Sativum et silvestre. Sativum, quo tingendis lanis utuntur infectores, [note: 1.] folia habet Plantagini similia, sed pinguiora, et nigriora, caules duobus cubitis altiores, multifidos, rubicantes, qui in cacumine folliculos linguarum figura dependentes multos habent, in quibus est semen. Flos luteus ac tenuis. Radix alba et simplex. Nascitur maxima copia apud Duram et in agro Er phordiano, ubi trusatilibus ad hoc molis excogitatis herbam contundunt, tusam in globos seu pilas for mant, inque sole aestivo tempore exsiccant, ex quibus co lorem caeruleum inficiendo panno commodum, tandem conficiunt.

[note: 2.] Silvestre sponte in Germania nascitur, sativo simile, nisi quod [orig: quòd] folia maiora habet, lactucae foliis similia: caulem quoque tenuiorem, similiter multifidum, rubicantem, in cuius cacumine folliculi linguarum figura dependent multi, quibus semen inest. Flos quoque luteus tenuisque. Florent Maio et Iunio, ac semen mox producunt.

TEMPERAMENTUM.

Complexionis sunt calidae et siccae. Silvestris tamen valentius desiccat quam [orig: quàm] sativa.

VIRES, INTRINSECUS.

Lienosis folia in vino decocta, aut etiam illita mire [orig: mirè] prosunt: Potissimum [orig: Potissimùm] vero [orig: verò] ad hoc prodestsyluestris, qua utendum, si sativa non prosit.

EXTRINSECUS.

Sativae folia omnia oedemata et tubercula illita discutiunt. Vulnera cum polenta trita et illita glutinat. Inflammationes discutit. Hulcera pha gedaenica, herpetas, erysipelata et putrescentia hulcera sanat.

Profluvio sanguinis laborantibus partibus, teste Galeno, utiliter illinitur. Tumores oedematodes mirifice [orig: mirificè] discutit et reprimit, omnibusque malignis hulceribus, etiamsi putrescant, aut in capitibus musculorum fuerint, mirabiliter resistit. Quod [orig: Quòd] si laborantis natura validior fuerit, foliis eius tritis, aut panem, aut hordeceam farinam, aut triticeam, aut polentam, provincente in unoquoque affectu, eodem Galeno asserente, miscere oportet Silvestris eadem quae sativa potest: humidis vero [orig: verò] putredinibus valentissime [orig: valentissimè] obsistit: ad cetera vero [orig: verò] est deterior, ob immoderatam eius cum mordacitate desciccationem.



image: s149b

ABSINTHIUM.

[note: Absinthium] ABsinthium dictum per antiphrasin ab a(/yesqai, id est, tangendo, quod minime [orig: minimè] tangatur aut gustetur ab animalibus. Vel quasi di [note: Apmthium.] cas a)pi/nsqior, secundum veteres Comicos, id est, impotabilem, ob nimiam eius amaritudinem. [note: Bathypicron.] Dicitur et Bathypicron, id est, immensam ha bens amaritudinem. Gall. Absinse, Aluyne, ou fort. Germa. Wermüt, quasi dicas, hilaritatem prohibens.

[illustration:

...]

[note: 1.] Tria facit huius genera Diosco. Ponticum seu Romanum, Seriphium vel Marinum, et Santonicum. Ponticum herba est caule ramo so, foliis canis, fissis multipliciter, flore aureo, semine rotundo, et racematim cohaerente. Sic dictum a [orig: à] Ponto regione, in qua provenit prae stantisimum. Locis nascitur cultis, montosis et saxosis. Plurinum autem et praestantissimum in Ponto, Cappadocia et Tauro, ut testis est Dioscorides.

[note: 2.] Seriphium a [orig: à] Seripho insula, alias [orig: aliàs] marinum, herba est praetenuibus cirris, abrotoni parui similitudine, exiguis referta seminibus, subamara, stomacho inimica, et odore gravi. Germ. Wurmsamen, Well samen. Nascitur circa vias, macerias vinearum et sepes: praestantissimum vero [orig: verò] in Tauro monte iuxta Cappadociam.

[illustration:

...]

[note: 3.] Santionicum regionis cognomento dictum, Absinthio est simile, subamarum, non adeo [orig: adeò] copioso semine, Wurmsamen item Germanis. Nascitur apud Santones plurimum in Gallia, a [orig: à] quibus nomen habet. Semen eius Officinis Sanctum dicitur.

Colligitur Absinthium cum semine est praegnans, infine nimirum Iulii, ac in umbra siccatur.

TEMPERAMENTUM.

Ponticum calidum est in gradu primo, et siccum in tertio, Galeno teste: multum adstringit, minuisque reliquis generibus extenuat. Seriphium Pontico est nonnihil calidius, magisque extenuat. Santonicum minus extenuat, calfacit et desiccat quam [orig: quàm] Seriphium.

VIRES, INTRINSECUS.

Absinthium Ponticum ventriculo in cibo et potu prodest, concoctionem adiuvat, corpus calfacit,


page 150, image: s150a

dolores mitigat, venena et noxia ex corpore expellit. Idem vinum Absinthites, aut flores in vino decocti, praestant. Tormina et dolores ventris sedant, in vino cum Cumino decoctiflores, si calidum sumatur. Lumbri cos pellit, ictericis est salutare, menses evocat. Ixiae, cicutae, muris aranei morsibus, et draconi marino adversatur. Strangulationibus fungorum, ex aceto potum subvenit: unde pecoribus datum a [orig: à] noxiis ea custodit, et liberat. Stillatitia aqua iisdem pollet viribus: aliquanto [orig: aliquantò] tamen est debilior: Pueris quatuor aut quinque eius cochlearia medicamnis vice commode [orig: commodè] porriguntur. Santonici semen in cibo vel potu sumptum, dysenteriam aluique fluxus compescit. Herba vino decocta lumbricos educit. Dioscorides cum Oryza et melle decoquendam scribit. Stillatitius liquor melior est et commodior, ob gravem herbae ipsius odorem. Seminis Santonici praecipue [orig: praecipuè] ad lumbricos necandos et e [orig: è] corpore pellendos est usus, ac maxime [orig: maximè] corpori, nisi adulteretur, confert, ac cum melle, non ut quidam existimant cum lacte, pueris est dandum. Seriphium potest eadem quae Santonicum.

EXTRINSECUS.

Absinthii stillatitia aqua temporibus illita, dolorem capitis e [orig: è] frigore natum mitigat. Oculis instillata claritatem adfert. Auribus item ex quibus manat sanies infunditur. Cum melle et nitro tusum Absinthium anginam discutit. Vapor decocti Absinthii dentium dolori medetur, auribusque immissus est salutaris. Decoctum in vino, singultus et ventriculi do lores in cataplasmate adiuvat, cum cerato praesertim Cyprino. Ad eadem est utilissimum oleum Absinthii. Vestes a [orig: à] tineis conservat. Atramentum librarium succo eius temperatum, libros a [orig: à] murium erosione tuetur. Sucus eadem facit, in potionibus tamen improbatur. Stomacho namque obest, et capitis dolores adfert. Aqua cum Absinthio decocta lectis et parietibus aspersa cimices abigit. In febribus ab eius usu est abstinendum. Santonicitam folia, quam [orig: quàm] sucus, putridis vulneribus, et hominum et pecorum imposita, vermiculos expellunt. Fracturas vulneribus alligata herba sanat.

OLEUM ABSINTHINUM.

Oleum Absinthinum calefacit ac roboratea quae sunt refrigerata, potissimum vero [orig: verò] ventriculum: excitat appetentiam, obstructiones aufert, lumbricos enecat. Fit autem ex Absinthio Pontico et oleo Omphacino, quemadmodum Rutaceum. Quia vero [orig: verò] nostrum Absinthium non est ve rum Ponticum, nec adeo [orig: adeò] calidum, temperandum erit rosis, quae dimidium eius pondus aequent.

SIRUPUS DE ABSINTHIO.

Sirupus de Absinthio ventriculum roborat et iecur, alique nutritionis in strumenta, appetentiamque excitat. Contra regium morbum prodest, flatus discutit, humores per urinam pellit. Conficitur hunc in modum: Recipe Absinthii Roma nilib. s. Rosarum rubearum z. ii. Spicae Indicae Z. iii. vini clari veteris et optimi,


image: s150b

Succi cytoniorum, ana lib. ii. s. Macerentur in vase marmoreo aut fictili denso per noctem unam, deinde decoquantur, ac colaturae adde sacchari lib. ii. et secundum artem confice.

TROCHISCI DE ABSINTHIO.

Trochisci de Absinthio valent ad obstructiones ventriculi et hepatis, aque his dolores ortos, et antiquas biliosas febres tollendas, nutritionis in strumenta roborant, et appetentiam excitant. Confectio eorum est eius modi: Recipe Rosarum, Absinthii, Ansis ana z. ii. Rhabarbari, succi Eupatorii, id est, Gratiolae, Azari, seminis Apii, Amygdalarum amararum, Spicae nardi Indicae, folii ana z. i. succi Endiviae quantum sufficit, et formentur Trochisci.

ABROTONUM.

ABrotonum Graecis et Latinis, dia\ to\, ut Nicam dri scholia testantur, a)bro\r kai\ a(palo/r fai/nesqta a)/llws2e, kai\ dia\ go\ dupnou=f ei)=nai, id est, quod [orig: quòd] usu tenerum sit ac molle, quodque difficiles meatus habeat.

[illustration:

...]

[note: 1.] Duorum est communi scriptorum concordia generum: Mas et femina. Mas est sarmentosum, foliis minutis, minus album quam [orig: quàm] femina, semine tenui et numeroso, ut Absinthium, quod [note: Origanum campestre.] ad Septembris mensis duntaxat initium producit. Plinius campestre vocat Origanum. Nascitur apud German. in hortis passim et campestribus. Gall. Auronne, ou Garderobbe. Germa. Garthagen, Stabwurtz, Schoßwurtz, Gertwurtz, Kuttelkraut, Affrusch.

[note: 2.] Femina quadam arboris specie fruticat, candicantius foliis Seriphii modo, minutim circa ramulos incisis, floribus referta, comantibus in summo, auri fulgore, corymbis, suaviter olens, cum gravitate quadam.

[note: Montanum abrotonum. Cyparissus silvestris..] Plinius Feminam montanum A brotonum appellat. Vulgo [orig: Vulgò] Cyparis sus silvestris, a [orig: à] foliorum eiusdem similitudine et odore. German. Weiß Garthagen, oder wilder Cypreß. In collibus et montibus suapte na tura provenit. Floret utrumque mense Augusto. Colligitur Septembri potissimum [orig: potissimùm], quo tempore semine est praegnans.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum cum Absinthio, in medio tertii gradus, Unde al tero pro altero, teste Galeno in libro de succedaneis, uti licebit.

VIRES, INTRINSECUS.

Ramuli Abrotoni cum semine in aqua vel vino, cum melle et saccharo decocti, terna aut quaterna vice in die poti, orthopoeicis, ruptis, con


page 151, image: s151a

vulsis, ischiadicis, urinae difficiltatibus et suppurationibus, cunctisque internis doloribus praesentisimo sunt remedio. Parium est virium stillatitia aqua. Plures eius vites in Absinthio require, cum quo eiusdem est fa cultatis.

EXTRINSECUS.

Sufficus Abrotoni noxia et venenata fugat. Aqua stillatitia araneorum et scorpionum ictibus medetur. Muliebria item loca, hac aqua lota, purgantur sananturque. Pulvis cum melle illitus, capillos generat.

ARTEMISIA. MATRICARIA. Tanacetum, et Tages Indica.

ARtemisia Graecis et Latinis, a)r\ o(=ion a)rte/midos, id est, a [orig: à] Diana. Vel ab Artemisia Mausoli regis coniuge. Gall. Armoyse. Arsemise. German. Beifüß, Bucken, Sonnenwendgürtel, grosser Reynfar, S. Ioannes gürtel.

[illustration:

...]

[note: 2.] Dioscorides tria facit eius genera. Primum pla tu/fullor Graecis, id est, Latifolium, herba est frutico sa, Absinthio similis, foliis tamen maioribus et pinguioribus, quae superne [orig: supernè] ex nigro virescunt, subter au tem candicant, crebroque re secta sunt, flore tenui et semine rotundo. Suntque duae huius species, colore duntaxat discrepantes: altera cau le et floribus rubens. German. Kot Bucken, oder rot Beifüß. Altera caule candicans, floribus flanescens. Germa. Weiß Bucken. Locis nascitur aquosis, incultis et asperis.

[illustration:

...]

[note: 3.] Secundum genus, Graecis *lepto/fullor, id est, Tenuifolium, foliis tenuioribus, flore exiguo, tenui, albo, et graviter olente, cuius folia et flo res confricati Sampsuchi odorem referunt. [note: Matricaria. Parthenzum.] Nascitur in hortis, locis siccis et lapidosis. Vulgo [orig: Vulgò] Matricaria, German. Mütterkraut, et Metram. Parthenium, ut placet Valerio Cordo et Trago.



image: s151b

[note: 3. T[?]] Tertium genus *mono/klenos, id est, Unicaulis dicitur, herba tenuis, caule simplici, foliis minutim scissis floribus in summo luteis abundante, iucundiore ceteris odore. Tanacetum Latinis. German. Keynfaren, groß Keynfarem, Wurmkrau, quod [orig: quòd] lumbricos expellat. Nascitur in aquarum ripis, et vine arum aggeribus.

[illustration:

...]

[note: 4. Tages Indica.] Quartum genus Tageten Indicam facit Fuchsius, quae non nisi sata in Ger mania provenit, caule rubescente, ramulis multis brachiato, foliis tenuibus, minutim scisis, graviter odoratis, floribus in summo caule luteis speciosisimis. Tertio generi confine. Ger man. Indianisch Neglin, et Sammetro [orig: Sammetrö]ßlin. Artemisiae tamen alias [orig: aliàs] neque forma, neque sapore, aut odore est simile. Colliguntur aestate cum [orig: cùm] flo ribus abundant.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida sunt singula genera in gradu secundo, sicca in fine primi, aut initio secundi. Calefaciunt et desiccant modice [orig: modicè].

VIRES, INTRINSECUS.

Artemisia rubra, cum flore nucis myristicae, in vino decocta, bina aut terna vice in die pota, matricem calfacit, menses discutit et educit, secun dinam et mortuos fetus, aliaque quaecumque alui vitia pellit. Idem praestat stillatitius liquor. Decoctum eius cum melle et saccharo tuss im mitigat, uteri praeclusionem et inflammationem iuvat, lapides frangit, pulmonem, renes et vesicam, viris et feminis, dicto modo sumpta, purgat: ie iuno tamen post usum eius aliquandiu manente corpore.



page 152, image: s152a

Aridiflores cibis et medicamentis sunt utilissimi. Vinum etiam gratissimum ex hoc in autumno conficitur. Viribus Pulegio pene [orig: penè] par est. Tanaceti flores pueris ex vino et lacte dati, mirifice [orig: mirificè] lumbricos eiciunt. Unde lumbricorum herba dicitur.

EXTRINSECUS.

Insessionibus et fomentis, eadem quae potu praestat: menses enim, secundas et fetus insessu ducit. Cum foliis Chamomillae et Agrimoniae in vino cocta, nervorum doloribus et convulsionibus, si membra eo fomententur et fricentur, summopere [orig: summoperè] conducit. Defatigatis ex itinere lava crum ex Artemisia prodest. Sedi procidenti, in vino rubro cocta, insessu prodest, si Ture et Colophonia sedes primum suffiatur, hinc calida supponatur Artemisia.

SIRUPUS DE ARTEMISIA.

Sirupus de Artemisia medetur passionibus matricis, et retinet eam in proprio loco, resolvit frigiditatem, ventositatem et dolores, corroborat nervos, aperit poros, sanguinem corrigit, menstrua cohibet et provocat. Compositionem eius docet D. Matthaeus de gradibus, satis prolixam.

GERANION.

[note: Germanium Gruina. Rostrum ciconiae.] GEranium, quasi Gruina, Latinis Rostrum ciconiae, quod [orig: quòd] gruino capiti seu Rostro ciconiae simile habeat effigiem. Gall. Aguille de Berger. Pied de Pigeon. Germa. Storckenschnabel.

[note: 1.] Dioscorides duo tantum [orig: tantùm] facit genera: Alterum, foliis anemones, divi suris longioribus, caule a [orig: à] radice rubente, lanuginoso: flore purpureo, et in cacumine caulium fastigiis, quae ciconiae autgruis rostro sunt similia: [note: Acus pastoris. Muscata.] radice oblonga, subrotunda et dulci. Officinis hodie Acus pastoris et Muscata dicitur. Germ. Storckenschnabel. In campestribus passim et inter segetes nonnumquam nascitur. Floret ab initio veris.

[note: 2.] Alterum caule itidem tenui, rubente a [orig: à] radice, lanuginosoque, foliis mal vae, candidioribus, flosculis subpurpureis, capitulis rostratis, gruini capi [note: Pes colum binus.] tis effigie: radice tenui et oblonga. Vulgo [orig: Vulgò] Pes columbinus. Ger. Daubenfüß, Schartenkraut. Cuius nullus in Medicinis, teste Diosco. est usus. Nascitur plerumque in colliculis. Floret mense Maio.

Ultra haec duo, adhuc quatuor hodie Geranii numerantur species, ob capitulorum quam cum praedictis habent similitudinem.

[note: 3.] Primum inter haec foliis est Artemisiae tenuifoliae, seu Cherephyllo simile, caule cum prioribus simili, sed geniculato, saporis et odoris iniucum [note: Herba Roberti. Robertiana. Sideritis altera.] di, flore et capitulis praedictis respondens: radice intus viridi et adstringente. Hodie herba Roberti et Robertiana. Germa. Ruprechtskraut, a [orig: à] superstitione forsan aliqua. Locis nascitur umbrosis et in dumetis. Floret eodem tempore quo secundum. Nonnulli hanc volunt Sideritin esse alteram.



image: s152b

[illustration:

...]

[illustration:

Blütwurtz.

]

[note: 4.] Quartum ordine, prioribus simile, folia habet laciniata admodum, in capitulis semina nascuntur quinque Radix intus candida, extra [orig: extrà] sublutea. Germa. Kranchshalß. Nascitur in agrorum limitibus et iuxta sepes. Floret cum secundo et tertio.

[note: 5.] Quintum reliquis omnibus maius, ranunculi habet folia, capitulis cum [note: Gratia Dei. Chelidoni um minus] quarto est simile: radix ei crassa, oblonga, multis exiguis radiculis, velut capillamentis fibrata. Vulgo [orig: Vulgò] Gratia Dei. Germa. Gotts gnad, ad effectu insigni in sanandis vulneribus. Tragus Chelidonium minus appellat. Nascitur in pratis Floret Iunio et Iulio.

[note: 6.] Sextum quarto est simillimum, non nisi foliorum, floris et radicis magnitudine distat, quae in hoc omnia maiora sunt. Radix intus et extra [orig: extrà] rufa. Germa. Blütwurtz, a [orig: à] colore, vel a [orig: à] facultate in sistendo sanguine. Locis nascitur montosis ac saxosis: eodem cum quinto tempore floret.



page 153, image: s153a

TEMPERAMENTUM.

Folia et radices omnium, dempto primo, cuius dulcis est radix, discu tiunt, adstringunt et desiccant.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Gerann primi est esculenta, quae cum vino drachmae unius pondere sumpta, uteri et matricis inflationes dissolvit. Urinam ciet: calculo, stranguriae, et difficultati urinae prodest.

Sextum Geranium ad sanguinem undecumque emanantem compescen dum est praestantissimum, unde et nomen a [orig: à] Germanis accepit.

EXTRINSECUS.

Ad glutinanda hulceramirifice [orig: hulceramirificè] prosunt. Dioscorides secundum in nullo usu esse ait, sed experientia constat, eiusdem mirum similiter ad vulnera et fistulas sanandas esse usum.

Tertia species, praesertim ad oris, mammillarum et pudendorum hulcera sananda conducit.

CANNABIS.

[illustration:

...]

CAnnabis Graecis, Latinis, et Officinis, Vulgo [orig: Vulgò] Canapus, Gall, Chanure. German. Hanff.

Duo statuit eius genera Dioscor. Silvestrem [note: 1.] et sativam, Sativa Cannabis solia habet Fraxi ni, odore gravi: caulem procerum, inanem: se men rorundum, quod largiore cibo genituram exstinguit: nascitur locis cultis sata.

[note: 2.] Silvestris virgas fert altheae, minores, nigriores et asperiores, cubiti altitudine: folio sativae, nigriore et asperiore: flore lychnitis, subrubro, semine et radice altheae. Locis asperis iuxta semitas et sepes nascitur. Recensetur inter legumina semen eius, ac cibis etiam accensetur. Seritur a [orig: à] Favonio, et quo [orig: quò] densior eo [orig:] tenerior. Semen eius cum [orig: cùm] est maturum ab aequinoctio autumnidefringitur, et sole autuento aut fumo siccatur. Ipsa cannabis post vindemiam vellitur, ac lucubrationibus decorticata purgatur, quod cortici proximum est aut medullae. Optimam faciunt Alabandicam, cuius triplex est differentia. Improbatur cortici aut medullae proximum. Laudatissimum e [orig: è] medio, quae Mesa vocatur: secunda Mylasea. Amat solumpingue, ster coratum, riguum, planum et humidum, alteque subactum, Seruntur grana eius sex in quadratum pedem in sine Februarii. Malesericur [orig: Malèsericur] si pluvius caeli sit status.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat admodum. Tragus qualitatis facit frigidae.



image: s153b

Nonnullisemina Cannabis in cibis apparant, iisque instar leguminum vescuntur. Sed nimius eius ususstomachum vitiat, ac naturale semen exstinguit. Semen in lacte calidum potum, aridam calidamque sitim pellit. Difficilis est concoctionis, adversatur stomacho et capiti, malosque humo res generat. Tanta eius vis, teste Plinio, ut aquae infusa eam coagulare dicatur.

EXTRINSECUS.

Ex sativa Cannabi magni et robusti ad varios usus funes texuntur. Viridia folia, sive stillatitius liquor, omnibus inflammationibus capitis, membrorumque, praesertim podagrae, illitu prosunt. Sucus aurium vermiculos necat, aliaque quaecumque aures animalcula intraverint. Silvestris can nabis tusa folia ery sipelati medentur.

LINUM.

[illustration:

...]

LInum Graecis, Latinis, et Officinis. Gal. Lin. Ger man. Lein, oder Flachß, notissimum est vulgo, ut supervacuum sit descriptionem ipsius adicere. Est vero [orig: verò] herba caule tenui, foliis angustis, oblongis, et in summo acuminatis, floribus caeruleis, speciosis, quibus decidentibus capitulum enascitur rotundum, in acumen [orig: acùmen] tendens, semina continens interstitiis distincta. Seritur bis in anno, vere et circa solstitium aestivum. Quod vere seritur, circa solstitium vellitur: quod vero [orig: verò] circa solstitium, id vellitur autumno. Pingui ma xime [orig: ximè] gaudet solo: agris admodum noxium: siquidem omnem ex iis pinguedinem exsugit, deterioresque cos red dit. Unde Verg. in Georg. Urit enim campos lini seges, urit avenae, Delini satione, generibus, apparatu et tortura copiosem Plinius libro 19. in Prooemio, et capite primo.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in primo ordine, ac humiditatis siccitatisque quodammodo in medio. Easdem cum Foenograeco sacultates obrinet: discutit et emollit.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen Linitusum, cum pipere et melle mixtum, nucis iuglandis quantitate comestum, tussim mitigat, et ad Venerempronos reddit. In aqua mulsa coctum lini semen potum, ac corpori extrinsecus idem illitum, internis inflammationibus medetur: omnisque generis doloribus est utile.

EXTRINSECUS.

Oleum seminis Lini, aut coctum semen illitum, aut per clysteres infusum, matricis et intestinorum obstructiones ex humore viscoso factas,


page 154, image: s154a

item in colica passione, solvit. Adustionibus quoque illitum semen vel oleum prodest. Eadem omnis generis in toto passim corpore tumores sedant. In vino decoctum semen facieimaculas extergit.

Unguium scabritiem cum nasturtio in melle mixtum sanat. Plureseius vires ex praedictis est colligere.

PSEUDOLINUM.

[illustration:

...]

NAscitur in lino vitium quoddam pestisque, sicut in segetibus quoque, adeo [orig: adeò] lino simile, ut iux etiam discerni possit, sed nullius usus ad [note: Pseudollnum.] telas, unde Pseudolinum vocare licebit. Germa. Leindotter appellant. [note: Sesamum] Officinis dicitur Sesamum. Nonnulli Sesamum Dioscoridis esse existimant. Sesami vero [orig: verò] descriptionem Dioscorides non posuit, tamquam notioris herbae: ac quidam Sesamum putant vulgo [orig: vulgò] Schwaden dictam, quae species est Oryzae, sed falso [orig: falsò], ut ostendit Valerius Cordus. Sesamum enim semen suum in vasculis lini modo continet: Schwaden vero [orig: verò] in spica seu iuba miliacea: Unde Schwaden nequaquam Sesamum esse poterit. Item Sesamum verum copiose [orig: copiosè] ad nos ex Aegypto una [orig: unà] cum oleo ex semine ex presso as fertur: Schwaden vero [orig: verò] sua spon te apud nos provenit, cum [orig: cùm] Sesamum sit nobis peregrinum.

Nascitur Pseudolinum vero Lino non dissimile, nisi capitulis quae in summo sunt latiora, in lino vero [orig: verò] turbinantur. Semine intus flavo, quale est Nasturtii, quod aviculis est gratissimum, ad quorum usum potissimum [orig: potissimùm] colligitur. Nascitur inter linum sponte.

TEMPERAMENTUM.

Semen emollit et calfacit mediocriter. Folia vero [orig: verò] viridia refrigerant et dolorem sedant.

VIRES, INTRINSECUS.

In panes pistum semen, dulcem et suavem eidem saporem praebet: per se autem comestum stomacho adversatur.



image: s154b

Oleum ex semine exprimitur usu dulcissimum ac suavissimum. Semen ad corporis interna vitia et obstructiones, sicut Lini semen et Foenugrae cum, valet.

EXTRINSECUS.

Semen Pseudolini, quod Sesamum dicitur, nervorum tubercula discutit, aurium in flammationi et dolori, adustionibus, omnibusque inflamma tionibus medetur: quemadmodum de lino quoque dictum est, In vino herba ipsa decocat, oculorum inflammationibus illinitur.

OLEUM SESAMINUM.

Oleum Sesaminum impinguat, semen auget, guttur, omnemque asperi tatem et duritiem lenit, vocem clarificat. Exprimitur e [orig: è] Sesami semine, af fertur autem ex Alexandria Aegypti Venetias, ubi emitur sincerum. Adulterantur enim oleo nucum et papaveris, sed odore et sapore dolus a [orig: à] peritis facile [orig: facilè] deprehenditur.

OSYRIS, SIVE LINARIA.

OSyris Graecis et Latinis. Officinae Linariam vocant. Item Herbam [note: Herba urinalis.] urinalem Gal. Liniaulne Sauvage. Gerina. Lynkraut, Harnkraut, Vnser frawen flachß, Wildflachß, Krottenflachß, Nabelkraut. Linaria a [orig: à] foliis lini dicta.

[illustration:

...]

Quatuor huius enumerat Tragus species: Prima, quam describit Dioscor. frutex est niger, virgas habens tenues lentasque, in quibus folia sunt terna aut etiam sena interdum, ceu lini, nigra initio, dein colore mutato subrubescentia. Haec Officinis Linaria dicitur, Dioscor. Osyris. Germ. Lynkraut, Harnkraut, a [orig: à] facultate. Item Scheißkraut Trago.

Haec ipsa adeo [orig: adeò] est similis herbae Lactariae seu Esulae minori, ut vix etiam discerni queat. Observantibus tamen facile erit discrimen: Esula enim lacteum liquorem fundit: haec minime [orig: minimè]. Item haec eadem flavos fert flores, thalictro similes, instar umbilici aut canini capitis acutos: in medio luteos, qui in capitula mutantur, in quibus semen Gentianae simile. Discrimen harum versiculo vulgato Barbari ostenderunt.

Esula cum lacte, sine lacte linaria crescit:
Florem fert aestate, totoque insuper autumno.

Altera species priori similis, praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] flos est minor et subflavus. Nomen idem cum priore obtinet.



page 155, image: s155a

[illustration:

...]

[note: 3. Heliochrysos.] Tertiam speciem facit Heliochryson, a [orig: à] for ma quam cum Amaram tho, quem Graeci Heliochryson vocant, ha bet. foliis et caule prioribus similis, sed tene rioribus et iucundioribus, floribus incaulis summitate copulatis, quales sunt Heliochry si, maioribus tamen ru bicundioribusque. Nascitur locis apricis, harenosis et humidis. German. etiam Lynkraut dici poterit. Commodius tamen ad Heliochryson, Ger. Rein blümen vocatam, re ferri Trag. existimat.

[note: 4.] Quarta nascitur species in locis aridis, et iu niperos ferentibus, flore lini caeruleo, quod idem Heydenflachs nominat.

TEMPERAMENTUM.

Osyris seu linaria qualitatis est calidae et humidae. Urinam ducit, unde Urinalis herba, et Harnkraut est dicta, quod tamen nomen aliis quoque herbis tribuitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Osyridis sive Linariae aquastillatitia, cum drachma pulveris corticis Ebuli pota, urinam fortiter ciet, nec nisi hydropicis est danda. Eadem aqua pota, sedes provocat. Ictericos sanat, praesertim si cum vino herba fuerit decocta: iecoris item obstructiones aperit. Heliochrysi flores et folia in vino decocta urinam cient: Philtra et venena educunt: ruptis meden tur, sanguinis grumas discutiunt et expellunt, menses et secundinam pro vocant. Destillationes capitis, cum vino aridiflores ieiuno stomacho drachmae poti pondere, cohibent.

EXTRINSECUS.

Oculorum inflammationes et ruborem sucus linariae illitus sanat. Herba ipsa, sucus et aqua, omnia damna, ut carcinomata et fistulas, cu rant. Faciei maculas et rugas, cum succo, mulieres formae studiosae, exter gunt Heliochry sum calculo, lumborum, matricis et vesicae doloribus, in desessionibus medetur. Aridi flores vestes a [orig: à] blattis conservant.



image: s155b

ANTIRRHINUM.

[illustration:

...]

ANtirrhinon Graecis et Latinis, Officinis incognita. [note: Antirrhinon.] German. Orant, Brackenhaupt, Kalbsnaaß, Hundskopff. Herba est anagallidi foliis et caule similis, flore purpureo, ad effigiem violae albae, semine vituli naribus simili conspectu: nam fructus excusso flore vitulinarum narium rudimenta quaedam exprimit: nulla radice, [note: Anarrhinon. Lychnis agria. Cynocephalaea. Bucramon.] vel admodum tenui. Dicitur et Anarrhinon, a [orig: à] seminis scilicet forma: Item Lychnis agria, a [orig: à] similitudine eius her bae. Cynocephalaea et Bucranion Galeno, quod [orig: quòd] fructum canino seu vitulino capiti similem ferat. In hortis et agris ubique nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Facultates, teste Paulo, cum Bubonio pares obtinet, sed inferiores aliquantum: ac extra corpus potissimum [orig: potissimùm] usur patur.

VIRES, EXTRINSECUS.

Perunctos eo cum oleo lilino venustiores fieri: nec ullo medicamento laedi posse, si quis appensum gestet, tradit Dioscorides.

CATANANCE.

[illustration:

...]

CAtanance dicta para\ to\ kat) a)na/gkkr, id est, quod [orig: quòd] cogat ad amorem: Siquidem ad amatoria eius est usus.

Dioscorides describit duorum generum: Alteram folia Coronopi habentem, longa, ra dice iunci modo praetenui, capitulis senis septenisve, in quibus semen erui inest. Arescens in terram flectitur, et se contrahit, ad speciem unguium milui exanimati. Haec videtur esse ea, quam Germani Streichkraut, quod [orig: quòd] ea ad lectos illinen dos mulieres utantur, nominant. Item Sterckblüm, eadem de causa, cuius hic picturam ostendimus, quam nonnulli tamen Antirrhinon quoque, cuius praecedenti capite est facta mentio, esse volunt. Nascitur locis incultis et secus viarum margines. Mulieres herba viridi seu arida, in aqua et alumi ne decocta flavum lectis colorem inducunt.

Altera Catanances species, quam Dioscorides describit, est incognita. Descriptionem tamen eiusdem ex auctore


page 156, image: s156a

non pigebit subicere. Nascitur ea mali parui magnitudine, radice exiguae olivae magnitudine, foliis quoque olivae, colore et figura, mollibus, divisis, humi inclinatis. Semen, ut Cicer, minutum in virgulis dependet, punicei coloris, multis foraminibus pertusum.

VIRES.

Utraque ad amatoria expetitur.

MALVA.

[illustration:

...]

MAlva, Graecis *maela/xh, quasi malakh\, quod [orig: quòd] ventrem molliat. Sic La tinis Malva, quasi molliens alvum, Gal. Maulve. Germa. Bappeln.

Genera sunt eius duo: Hortensis et silvestris. Dioscorides descriptiones, tamquam notiores fortasse, non ponit. [note: 1.] Hortensis grandescit saepe in arborem, et baculi usum praebet, foliis amplis, circinatae rotunditatis, rarioribus in ambitu segmentis. Caudex simplex, lu xuriosae proceritatis attollitur, a [orig: à] medio fere [orig: ferè] ad verticem pulcherrimis floribus decoratus, brevi admodum pediculo dependentibus, qui venustate rosis non cedunt, et si suppeteret odor, de principatu certarent: cum [orig: cùm] nec colore superentur purpureo, vermiculato~ve, nec etiam interdum candido, odore tantum [orig: tantùm] vinci constat. Vicissim e [orig: è] malvaceo cau le funduntur rosae, quaedam nascentibus similes iam primum [orig: primùm] exeunt, aliae con volutis adhuc foliorum paniculis nondum dehiscunt. Capitula quaedam bre vibus innixa petiolis, et leniter in mucronem fastigiata, primum [orig: primùm] e [orig: è] caule pro siliunt, iisque paulatim intumescentibus, praegnantia florum involucra sathiscunt: in quibus dehiscentes rosae sese pandunt et explicantur in folia, structili quadam serie numerosa, calycibus apices paucos complexis, qui lutei mediis emicant, quibus decidentibus emicant purpurea stamina. His fetus succrescit multipliciter tunicatus, atque in umbilici formam numeroso semine coagmentatus, in quibuscum decussa sunt folia, reliquarum malvarum mo do semina recluduntur. Seritur nusquam non in hortis mense Octobri, ut


image: s156b

quae hiemis occursu ab incrementi longitudine reprimatur. Solum amat pingue ac humidum, omneque solum in quo seruntur pinguius efficiunt. Vul [note: Rosa transmarina.] go [orig:] Rosam transmarinam appellant. Ger. Romische [orig: Römische] Pappel, Herbstrosen, Ernrosen. Sativa varias rursus differentias ex florum discrimine, qui interdum purpurei, interdum sunt candici, ac vel simplici, vel multiplici florum textura constant, admittit. Sed in reliquis sunt similes. Floret Iulio et Augusto.

[illustration:

...]

[note: 2.] Silvestris malva duplex est: Altera minor, quam Pumilam vocant. Ger. Gensbappel, Keßbappel, Hasenbappel dicitur. Locis nascitur incultis, folio rotundo, pingui, paucis in ambitu segminibus intercepto, caule magno, floribus purpureis, radice candida: Altera maior, quae folio magis laciniato nascitur, et fere [orig: ferè] arborescit. Germa. Roßbappel. Floret Iunio et Iulio maxime [orig: maximè].

Sativa etiam Malva, ut Columella tradit, cum sole circumagitur, Ut hoc tradit versiculo:

Et moloche prono sequitur quae vertice solem.

Estque eadem esui, ac alvo subducendae cum lactuca conveniens. Unde Martialis:

Utere lactucis, et mollibus utere malvis.

Ac idem:

Exoneraturas ventrem, mihi villica malvas,
Attulit et varias, quas habet hortus, opes.

TEMPERAMENTUM.

Omnium malvarum genera et species humidi sunt temperamenti, ac medio se modo habent. Sativae silvestribus praestantiores sunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Malvae sativae folia, radix, vel semen in lacte vel vino cocta, tussi calidae et pulmonis vitio medentur. Phthisicis in cibo et potu usus eorum est utilis. Folia ac radix, cum semine foeniculi et anisi, in vino cocta, lac nutricibus augent: dolorem intestinorum et vesicae mitigant: tenasmum adiuvant. Aqua omnium malvae generum stillatitia, omnibus internis vi tiis ardentium febrium prodest: Pulmonem et hulcera laterum refrigerat et emollit. Peripneumoniae et pleuritidi auxiliatur. Qui sucum malvae biberit, eum die isto ab omnibus morbis liberum fore, tradit Plinius. Sucus comitialibus est salutaris. Aegilopas, malvae folia in acertario cum sale comesta, sanant: ipsa folia cum melle tusa oculis illini debent. Quae de sativa malva dicta sunt, de reliquis similiter eius speciebus intelli genda veniunt.



page 157, image: s157a

EXTRINSECUS.

Flores omnium malvarum in vino vel aqua cum melle et alumine de cocti, putredini oris et colli, gargarizati medentur. Decoctum florum malvae, aut aqua stillatitia, contra linguae, omnesque internas et externas inflammationes, ignem sacrum, anginam, aliaque oedemata, gargarizata et illita pollent. Apum et crabronum ictus aqua vel sucus illitus sanat. Oleo florum malvae peruncta cutis, ab earundem ictibus est tuta.

Porriginem et squamas capitis, in urina cocta folia et radix, si caput decocto abluatur, pellunt. Omnes vulnerum inflammationes malvae aqua purgat, et ad sanitatem perducit. Externa corporis hulcera, folia, ra dix, et semen, vel sola vel cum adipe, resolvunt et molliunt.

Tumores iecoris, lienis et matricis, eadem cum farina hordeacea in aqua cocta, oleo olivarum vel rosaceo admixto, illita resolvunt, discutiunt et molliunt. Eadem ratione erysipelata et gangraenam restinguunt: aculeos quoque corpori infixos extrahunt. Clysteribus folia, semen et radix ob sanandi efficaciam sunt utilissima. Eadem in sacculo in aqua cocta, calculosis prosunt, si aquae patiens insideat: meatus enim vesicae laxant et aperiunt. Fluxus capitum, si pedes in ea foveantur, deprimit. Omnes in summa Malvarum species, Alcea quoque et Althaea, cunctis to tius corporis inflammationibus opem ferunt.

ALTHAEA.

[illustration:

...]

[note: Ebiscus ibiscus. Medica [orig: Medicâ].] ALthaea sive Ebiscus aut Ibiscus, Graecis et Latinis, ab a)lsqei=r, id est, medendo dicta, quasi dicas, Medica: est enimma ximus eius in Medicinis, Chirurgis maxime [orig: maximè], usus. In silvestrium Malvarum est genere, foliis Cyclamini, rotundis, lanugine canescentibus, flore rosaceo, bicubitali cau le, radice lenta, viscosa, intus alba. Officinis Bismalva, item Malvaviscus, ex Malva [note: Bismalva [orig: Bismaluâ], Malvaviseus.] et Evisco facto vocabulo, dicitur. Germa. Ibisch, groß oder wild Bappeln. Locis gaudet humidis et pinguibus. Radix eius in fine Augusti, et initio Septembris foditur. Floret Iulio et Augusto. De hac: Mirum, inquit Plinius, aquam radice ea addita, addensari sub dio et elactescere.

TEMPERAMENTUM.

Folia et flores sunt calida et sicca in gra du primo. Radices in principio secundi; Miscetur medicamentis, et ad internas et ad externas corporis partes.



image: s157b

VIRES, INTRINSECUS.

Vino aut aqua mulsa cocta radix, aut per se pota, omnibus pectoris et pulmonis vitiis maxime [orig: maximè] est falutaris, cunctisque ventris malis praesentis simo est remedio.

Intestinorum corruptiones pari modo sanat, nec non dysenteriam, omnisque generis cholerica vitia.

Earundem est virium aqua stillatitia. Radicis stillatitius liquor asthmaticis cum vino datur utiliter.

Plures eius vires in Malache seu Malva require.

EXTRINSECUS.

Quae de Malva traduntur, dupliciter de Althaea sunt accipienda: unde Bismalvam hanc nonnulli appellant.

Minutims scissa radix, cum lacte aut aqua cocta, et subacta, illita, hulcera discutit, mollit, maturat, et ad cicatricem perducit.

Eodem modo cocta, et cum adipe anserino aut suillo, aut Terebinthina subacta, ad uteri inflammationes et praeclusiones utiliter admove tur. Ad eadem pollet aqua stillatitia.

Semen viride siccumque, tritum cum aceto, in sole perunctum, alphos extergit. Cum aceto decocta radix, colluto inde ore, dentium dolorem mitigat.

ALCEA.

[illustration:

...]

[note: Alcea.] ALcea para) th\r a)lkkr, hoc est, a [orig: à] robore dicta, quod [orig: quòd] fortiter dysenteriae et ruptis medeatur. [note: Herba Simeonis.] Vulgo [orig: Vulgò] herba Simeonis. German. Sigmarswurtz, kraut, Sigmundswurtz: ab eo fortasse quod [orig: quòd] Simeonis herba dicitur, ut conicit Cordus: Item Hochleuch ten, quasi altam lucernam. Gall. Maulve, Sauvage. Malvae silvestris est species, ac similis eidem, ni si quod [orig: quòd] folia incisuris divisa obtinet. Caules habet ternos aut quaternos, corticem cannabo similem: florem exiguum, rosae effigie: radices albas, latas quinque aut sex, cubitales.

Locis nascitur pinguibus ac minime [orig: minimè] siccis, Floret Iulio et Augusto.



page 158, image: s158a

[illustration:

...]

Est et altera Alcee species, quam facit Tragus. Nascitur sicut, Alcea, foliis primum [orig: primùm] malvae binis, rotundis prodeuntibus, quae mox maiora et incisa, sicut in Alcea, folia subsequuntur: Caulem fert rotundum, cubitalem, ramulis paucis, foliis divisis: circa radicem alii quoque ramuli prioribus similes, quasi aemuli priorum adnascuntur. Florem fert mense Iulio ex candido purpureum, tintinabuli forma, apicibus in flore quaternis aut quinis purpureis, e [orig: è] quorum medio flavus quoque apex surgit. Non facile [orig: facilè] in flore conspicitur: siquidem unica tantum [orig: tantùm], cum [orig: cùm] sol est ferventissimus, circa meridiem, hora sese pandit, ac videndam prae bet. Mox sese contrahit, ac decidens sacculum relinquit lanuginosum, nigris pluribus subductum fibris, apicibus in summo quinque: in sacculis semen lanugine vestitur, quod non collectum facile [orig: facilè] excidit. Radicem habet malvae odore et sapore similem. Hiemis est impa tiens, Germa. Wetterroßlin [orig: Wetterrößlin], Venediger Bappel appellatur.

TEMPERAMENTUM.

Utraque exsiccat citra omnem insignem cum [orig: cùm] caliditatem, tum frigiditatem, ac emplastricorum plane [orig: planè] facultatem obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix ex vino aut aqua pota, dysenteriae, ruptis, alvo citae, et convulsis medetur.

EXTRINSECUS.

E collo suspensa radix, aciem oculorum supra modum augere et tueri creditur.

In summa, ad eadem pollet, ad quae Malva et Althaea, eiusque usus contra omnes corporis inflammationes esse potest.

CHAMAECYPARISSUS. Cupressus humilis. Garten Cipreß.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

CHamaecy parissus quasi pumila Cyparissus, Ruellio teste, est dicta. Est enim Cyparissus seu Cupressus arbor iustae magnitudinis,


image: s158b

caudice oblongo et tereti, folio Pini, sed carnosiore, amaro, nec ita pungente fronde indecidua, odore vehementi: semine in conis exili, et quasi laricis fructui proximo, quod pilula sua fathiscente labitur: rar, macilenta materie: radice per summa cespitum va gante. Sed de hac inter arbores. Iam de frutice Chamaecyparisso. Herba est coronaria, in hortis et fictilibus passim nascens, brevitatis coactae, fo liis incanis et perennibus, Abrotoni feminae modo scissis: floribus in summo, auri instar fulgentibus, totusque [note: Cupressus] frutex est odoratus. Vulgo [orig: Vulgò] Cupressus dicitur, quod [orig: quòd] quasi Cupressi arboris sit abortus, odore et foliorum forma eidem per omnia similis, Germa. Cipreß. Tragus Chamaepityn vult esse veram. Est et Silvestris Cyparissus, Abrotoni species altera, femina videlicet, de quasupra [orig: quasuprà].

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Cupressus exsiccatoriam vim habet, sed absque insigni caliditate. Acrimonia enim in gustu est levis, amaritudo maior, ac multo [orig: multò] maior, ac multo [orig: multò] plus acerbitatis in tota planta.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum in vino septenis diebus matutino [orig: matutinò] et sub vesperam potum, ictericis auxiliatur: iecoris obstructiones aperit: meatus urinae solvit: dolo res renum, vesicae et coxendicis sedat: resistit veneno efficacissime [orig: efficacissimè].

EXTRINSECUS.

Cyparissus eadem fere [orig: ferè] quae ruta eiusque species, hy pericon nimirum, potest. Plures ergo huius vires ibi require.

CHAMAEPITYS.

CHamaepitys, quasi dicas terrestris seu humilis pinus, quod [orig: quòd] pini odorem [note: Abiga. Ibiga. Iua moschata.] aliquem habeat. Aiuga Plinio et Abiga. Item Ibiga. Officinis Iua moschata. Tria facit huius Dioscorides genera. Primum per terram serpens, subcurvum, foliis Aizoi minoris, multo [orig: multò] tamen tenuioribus, et pinguioribus, circa ramos frequentibus, odore pinus, flore exiguo, luteo vel candido, radice Cicchorii.



page 159, image: s159a

[illustration:

...]

Errant qui hanc speciem volunt esse herbam, quae Germanis Je lenger je lieber dicitur, diversam ab hac, et Latinis Amaram dulcem dictam, de qua suo loco. Tragus Chamaepityos oensspecies Chamaecyparissos facit silvestres, ac appellat Feldcypressen. Gallice [orig: Gallicè], Iue.

Altera ramis cubitalibus anchorae mo do incurvis, tenuibus, coma supradictae simili, flore candido, semine nigro, pinus item odore. Tragus alteram speciem describit, raram inventu, in aruis praesertim avena et zea consitis, mense potissimum [orig: potissimùm] Iunio, Thymbrae instar fruticantem, odore et forma gratam, nigricanti bus, teneris, et divisis Absinthii instar fo liis, minoribus tamen, aspectuque iniucun dioribus, purpureis iuxta ramulos flosculis, velut in hyssopo, semine rotundo, subnigro, radice simplici, qualis est thymbrae, gustu amaro, odore ingrato. Germa. Feldcypressen appellant.

[illustration:

...]

Tertia, mas dicta, parvula, foliis exilibus, candidis et hirsutis, caule aspero, candido, flosculis luteis, semine iuxta alas, pinus similiter odorem referens. [note: Iua moschatauesra.] Haec est vera Iua moschata, quam Pharmacopolae ostendunt: et est eadem herba Iua et Chamaepitys: quamvis Pharmacopolae negent. Tragus Feldcypressen tertiam appellat. Habet enim similitudinem aliquam cum Chamaecyparisso.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Complexionis est calidae et siccae. Vires habet cum Chamaecyparisso, et Rutae speciebus pares.

NASTURTIUM.

[note: Nasturtium *ka/rdamos.] NAsturtium a [orig: à] naribus torquendis dictum, quod [orig: quòd] sternutamenta odore et seminis acrimonia provocet. Graecis ka/rd amor a)r\ [?] kardi/as, quod [orig: quòd] cor foveat, ac in syncope, quam Cardiacam vocant, plurimum valeat.



image: s159b

[illustration:

...]

[note: Cressio.] Alii alia etyma statuunt. Barbari Cressionem, German. Kreß appellant, Galli, Cresson.

Tria Nasturtii praecipua numerantur genera: Hortense, Aquaticum et campestre.

[note: 1.] Nasturtium hortense vulgaris est notitiae. Caulibus assurgit sesquipedalibus, [note: Nasturtium hortense.] longe [orig: longè] statim a [orig: à] radice minutorum foliorum pediculo, floribus candidis, semine per ramorum latera copioso, firmo, caly culis orbicularibus [note: Gartenkreß.] contento, sapore acri. Floret potissimum [orig: potissimùm] Iunio, mox semine praegnans. Germa. Gartenkreß.

2. [note: Nasturtium aquaticum. Sisymbrium cardamine. Brunnenkreß.] Nasturtium aquaticum, est Graecis Sisymbrium cardamine dictum, altera Sisymbrii species. Germ. Brunnkressen, Wasserkressen, de quo suo loco.

Tertium est Nasturtium campestre, seu agreste. Graecis i(/beris, Lepidion [note: Brunnenkreß.] silvestre. Item *kardamantikh\, vel a)grioka/rdamor, quod [orig: quòd] radix odorem habeat Nasturtii: Vel quod [orig: quòd] folia eius partim Sisymbrio cardamine, hoc est, Nasturtio [note: 3. Nasturtium agreste.] aquatico, sint similia, partim etiam Cardamo, hoc est, Nasturtio hortensi. Sive quod [orig: quòd] gustu Nasturtium referat. Germanis Gauchblüm, quod [orig: quòd] plerosque quibus nondum est cognitum infatuet. folia habet


page 160, image: s160a

Nasturtio similia, verno tempore virentia, cubiti altitudine, aut minora, flore lacteo, radicibus duabus, quamvis una etiam plerumque conspicitur, odore Nasturtii quam [orig: quàm] ancerrimo. Nascitur in pratis et locis incultis. Tra gus ex Nasturtio aquatico per inundationem forte [orig: fortè] in prata delato provenire dicit. Vel etiam ex eiusdem semine in prata sparso. Floret Aprili [note: Lepidium et Hiberis eadem herba.] potissimum [orig: potissimùm] . Monendus hic lector, Lepidion et Hiberin, quarum alteram in fine primi, alteram in fine fere [orig: ferè] tertii Diosc. describit, eandem esseherbam, doctissimorum hodie, qui de herbis scripserunt, iudicio. Unde Ruel lius caput de hiberide in fine libri primi adulterinum existimat, ac duas Lepidii facit species. Alterum maius, Germanis Ingwerskraut, seu Pfefferkraut, de quo suo loco, in capite de Lepidio. Alterum minus, Germa. Gauchsblüm.

TEMPERAMENTUM.

Hortensis Nasturtii semen calidum est et siccum ordine quarto. Herba arida eiusdem est temperamenti. Viridis vero [orig: verò] et recens multo [orig: multò] est inferior, ut in acetabulis pro cibo sumatur. Aquaticum aridum, est calidum et siccum ordine tertio. Viride autem in secundo. Agreste est calidum et siccum in gradu quarto, sicut hortense. Minus tamen desiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Omnes Nasturtii species urinam cient, alvum purgant, renes et vesicam: iecoris et splenis obstructiones solvunt, interna corporis vulnera sanant: Venenum, cum oleo sumpta, educunt. Cum mulso decoctum mane [orig: manè] et vesperio potum, viscosos humores educit, tussim et dyspnoeam discutit. Cum lacte caprino coctum pectoris dolores tollit. Sucus ore retentus, malos humores e [orig: è] dentibus dolentibus educit.

EXTRINSECUS.

Sucus illitus et folia tusa imposita, omnibus corporis maculis, pustulis et scabiei sunt remedio: eodem modo coxendicum et lumborum dolori fert auxilium, tumores discutit: sentes et infixos corpori aculeos extrahit: squamas capitis lotione aufert. Omnia corporis exedentia mal sue cus purgat et sanat. Semen ore mansum, linguae paraly si auxiliatur. Sternutationes provocat naribus inditum, ac lethargicos excitat. Strumas et tubercula circa aures cum aceto coctum semen illitum digerit. Semen est ad omnia foliis calidius ac fortius, ac propterea minus intra corpus adhibetur: nisi ad excitandam forte [orig: fortè] frigidiorem naturam.

THLASPI.

[note: Thlaspi. Thlaspide [orig: Thlaspidè] um. Sinapisyluestre.] THlaspi, Ruellio teste, dictum ab *qla=|r, id est, ab infringendo, quod [orig: quòd] semen lenticulae sit effigie, nisi quod [orig: quòd] infringitur. Aliis Thlaspidium. Item Sinapisyluestre, Capsella, Scandulaceum et Nasturtium tectorum. Item Bursa pastoris, a [orig: à] similitudine cius herbae.



image: s160b

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Alterum foliis latioribus, Germanis Baurensenff, quod [orig: quòd] mansum c. ius semen, sinapis modo linguam et os vellicet, oder Kreß. Gallice [orig: Gallicè], Seneve, Hoc Thlaspi maius aut latifolium commode [orig: commodè] appellabitur.

Et est hoc Thlaspi maius sine dubio eruditorum hodie consensu, ea herba, quam alii Raphanum silvestrem, German. Merrerich vocant. Radicibus grandibus et foliis magnis, ut descri bit Dioscorides, Arabibus Nasturtium album. Officinis Raphanus silvestris. Alias [orig: Aliàs] Sinapi Persicum Dioscoridi.

Alterum foliis angustioribus, quod Thlaspi minus aut tenuifolium non inepte [orig: ineptè] dicetur. Germanis Besemkraut, quod [orig: quòd] in scoparum usum veniat. Diosc. hoc modo describit: Herba est foliis angustis, digitali longitudine, in terram versis, subpinguibus, in cacumine divisis, binum [orig: binûm] do drantum cauliculo, tenui, adnascentibus ramulis multis: fructu per ambitum contento, summa sui parte parum lato, semine incluso Nasturtii, lenticulae effigie, nisi quod infringitur: flore est candido: semine acri. Nascitur in scrobibus, semitis et sepibus. Floret Maio et Iunio, semineque est praegnans.

TEMPERAMENTUM.

[illustration:

...]

Calidum est et siccum ordine quarto, sicut et Nasturtium.

VIRES.

Vires eius sunt in internis potissimum [orig: potissimùm] corporis partibus. Acetabuli mensura po tum, bilem persuperna et inferna purgat. In clystere infusum ischiadicis prodest, sanguinolenta evacuans. Internos abscessus potum rumpit, sanguinem ducit, menses cit, et fetus necat. Thlaspi maius ad salsamentarios usus tusum aceto conditur. Sucus eiusdem potus peripneumoniacis auxiliatur. Contra calculum, et menses ciendos ducendamque urinam cum melle et aceto decoquitur, et in eclegmate datur.

ALLIARIA.

[note: Alliaria.] ALiaris et Alliaria. Germa. Knoblochkraut, Leuchel, Saßkraut.


page 161, image: s161a

Gall. Herbe de Aulx. Alliaria dicta, quod [orig: quòd] trita folia allii odorem referant. Tragus dicit Thlaspi cornutum esse, cuius antiquus mentionem facit [note: Thlaspi corautum] Cratevas. De huius nomine apud veteres et Latinos nemo adhuc quicquam habet cognitum. Proinde quae hodie eius descriptio et facultas ponitur, eandem subiciemus. Alliaria Martio primum [orig: primùm] emicat, folia habens subrotunda, violae similitudine, aliquantulum tamen maiora, quae adulta in angulos exeunt: herba ipsa bicubitali proceritate consurgit, caule tereti, foliis Urticae, nisi quod [orig: quòd] leviora sunt, parcius fimbriata, et a [orig: à] pediculo latiora, allii odore cum teruntur, flore lacteo albo~ve, exili in sili quis semine, colore atro, radice oblonga, eiusdem cum foliis odoris. Na scitur circa sepes et agrorum passim margines. Florem aestate ac deinceps semen profert.

TEMPERAMENTUM.

Facultates cum Allio habet similes: calfacit et desiccat: non tamen perinde atque Allium in excessu quarto.

VIRES.

Corpus calfacit. Crassos humores in eo extenuat, glutinosos incidit. Omnia tamen haec minori quam [orig: quàm] Allium efficacia. Semen eius cum acceto, emplastri modo mulieribus strangulatione uteri laborantibus impositum, et vuluae admotum prodest, ac easdem excitat. Omnia item quae Nasturtii semen, sed minore efficacia, praestare valet.

LEPIDION.

[illustration:

...]

[note: Lepidion.] LEpidion, quod [orig: quòd] *lepi/das, id est, squamas et maculas faciei abstergat, dictum. Officinae [note: Raphanus.] Raphanum appellant, a [orig: à] radicis et foliorum similitudine cum silvestri raphano. Vulgo [orig: Vulgò] Piperitin, [note: Piperitis.] a [orig: à] piperis acrimonia, quam in gustu refert: diversa a [orig: à] Piperitide Plinii, quae siliquastrum et German. Indianisch Pfeffer appellatur, de quo suo loco in cap. de Siliquastro. Germa. dicitur [note: Pfefferkraut.] Pfefferkraut, et Ingwerskraut. Gall. Passeragt.

Duo sunt Lepidii secundum Columellan genera: Sativum et silvestre.

Sativum, quod apud nos nascitur, fruticosum est, foliis lauri, sed maioribus multo [orig: multò], et mollioribus: cubitali, et interdum bicubitali altitudine, caule solido et rotundo: floribus candidis et admodum exiguis: semine parvo, radice longa. Folia acria sunt, et piper gustu referunt, linguamque vellicant. Unde Piperitin vulgo [orig: vulgò] vocant.



image: s161b

In hortis passim nascitur. Biennio potissimum [orig: potissimùm] bene cultum durat, Quibusdam etiam locis, teste Ruellio, ad decennium vivacitatem suam prorogat. Floret Iunio et Iulio, ac mox semine est praegnans. Culturam eius docet Ruellius cap. 105. lib. 2. Dioscoridi intacta huiusspeciei descriptio relinquitur. Vires tamen in lib. 2. explicat.

[note: Lepidium silvestre.] Lepidium silvestre, est Nasturtii species, quae Cardamantice, item Agriocardamon, Germa. Gauchblüm dicitur. Paulo Hiberis cognominatur. De hoc paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] cap. de Nasturtio est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est sicut Nasturtium, ordine quarto, minus autem exsiccat. Foliis vis exulceratrix inest. Natura eius est crassos et glutinosos humo res et cibos incidere et extenuare.

VIRES, INTRINSECUS.

Usus Lepidii non est sine lacte, ac Nasturtio similes facultates obtinet. Salgamorummore, sale cum lacte conditur.

Condiendi autem Lepidii rationem Columella explicuit. Sunt, inquit, qui sativi, vel etiam silvestris Lepidii herbam cum [orig: cùm] collegerunt, in um bra siccent: deinde folia eius adiecto caule, die ac nocte macerata muria, ex pressaque lactimisceant, sine condimentis, et salis quantum satis arbitrem tur adiciant. Alii in olla iuxta fundum terebrata, foramine surculo obturato, et lacte ovillo quam [orig: quàm] recentissimo vas implent, adiciuntque viridium condimentorum fasciculos, Origani, Menthae, Cepae, Coriandri: has herbas ita in lacte demittunt, ut earum ligamina exstent: post quintum diem laxato vasis emissario, serum mane [orig: manè] sinunt: hoc identidem faciunt.

Nonnulli recentia folia Lepidii cum dulci lacte in olla miscent, et post diem tertium serum emittunt: deinde compertam Satureiam viridem, tum etiam aridasemina Coriandi atque Anethi, Thymi et Apii in unum bene trita adiciunt, salemque bene coctum cribratumque permiscent.

Errant et non minimo cum damno, qui in deturbandis calculis renum Lepidium pro Raphano soliti sunt usurpare: exulcerantem enim vim, te ste Dioscor. possidet, saepeque renes et vesicam erosionibus intestinis vellicat.

EXTRINSECUS.

Ischiadicis praesenti remedio illinitur, tritum cum radice Inulae, et quarto unius horae parte impositum: prodest et lienosis.

Lepras, psoram et cicatricum hulcera facile [orig: facilè] tollit. dolorem dentium brachio aut collo alligata radix, sistere traditur.

HYDROPIPER.

HYdropiper, Latine [orig: Latinè] Piper aquaticum, quod [orig: quòd] in aquis crescat, piperis saporem imitans. German. eadem de ratione Wasserpfeffer. Item Flohkraut [orig: Flöhkraut], et Muckenkraut, quod [orig: quòd] pulices et muscas pellat. Item


page 162, image: s162a

Schmertzen, Rassel, Pfersigkraut, Pfawenkrant. Gall. Curage.

[illustration:

...]

Sunt et aliae eius nomenclaturae, Per sicaria, Zinziber caninum, Molybdaena, Plumbago, Maculata a [orig: à] maculis. Nascitur, teste Dioscor. apud stagnantes, aut quae pigro lapsurepunt, aquas: Caulem aedit geniculatum, robustum, multis alis concavum. Foliam Menthae maiora, candidiora, tenerioraque, gustu pipieris amaro, citra ullam odoris grati am. Fructum gerit in ramulis secundum folia, continenti acinorum serie congestum, uvae modo, ipsum quoque acrem. Augusto floret, floribus albis spicatim cohaerentibus, minuto subinde. semine subsequente. Ruellius eam vult esse herbam, quam hodie Eupatorium vocant. Sed argumenta huius convincit singula Valerius Cordus, ostenditque Hydropiper [note: Mordax persicaria] mordacem esse Persicariam. Vide eius argumenta super Hydropiper Dioscor. lib. 2.

Altera Hydropiperis species, quae a [orig: à] Fuchsio ponitur, Hydropiper rubeum appellata, Dracunculus est palustris, ut ipse tandem eodem capite testatur.

Tragus secundam Hydropiperis spe ciem statuit, minorem, quam feminam appellat, ab Hippocrate Polycraton di ctam. Priori foliis, maculis et caule simi lem, nisi quod [orig: quòd] minora sunt, gustu vero [orig: verò] non mordente, Acetosae propemodum sapore.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est, sed minus quam [orig: quàm] Piper, et siccum.

VIRES.

Ad externas potius corporis, quam [orig: quàm] internas partes eius est usus.

Contusae herbae succo sordida hulcera hominum et animantium utiliter abluuntur.

Folia cum semine illita, oedemata, veteresque duritias discutiunt. Sugillata delent. Siccata et tusa, pro pipere sali et obsoniis miscentur. Radicis nullus in Medicinis usus.



image: s162b

BATRACHION.

[note: Batrachion. Pes corvi nus. Flammula.] BAtrachion, Latine [orig: Latinè] Ranunculus, quod [orig: quòd] locis for tasse humidis et mar ginibus, ranarum instar gaudeat. Gallice [orig: Gallicè]. Bassinet. Germa. Hanenfüß, a [orig: à] pedis Gallinacei similitudine. Unde etiam Pedem corvinum nonnulli appellant, et Flammulam, ab urendivi. Scelerata ctiam eadem de causa, quod [orig: quòd] scelerati mendicantes, crura et lacertos hac ipsa dilanient, ut hac impostura stipem extorqueant.

Huius septem in universum numerantur species: Duae silvestres: altera luteo, altera purpureo flore. Duae hortenses, altera simplici, altera multiplici flore intexto. Quinta exigua et minor iam dictis. Reliquae duae minimae, altera lacteo, altera floreluteo. Possunt itaque ad quatuor praecipua genera, sicut a [orig: à] Dioscor. recensentur, referri.

[illustration:

...]

[note: 1. et 2.] Prima duo genera, silvestria nimirum, folia habent Coriandro similia, latiora, ad Malvae similitudinem accedentia, subalbida et pinguia, flore luteo, interdum purpureo, caule non crasso, pedali altitudine, radice parva, alba, amara, adnascentias ellebori modo habente. Qui luteum profert florem, Germa. Weiß Hanenfüß dicitur. Nascitur circa fluenta et in limitibus, pratisque humidis et uliginosis, absque cultura. Floretsta tim initio Aprilis. Maio penitus evanescit.

[note: 3. et 4.] Reliqua duo, hortensia videlicet, Ranunculi genera, sunt lanuginosio ra seu foliosiora, ut Plinius scribit, altiore caule, pluribus foliorum


page 163, image: s163a

incisuris: quorum alterum simplici foliorum textura constat. Germa. Vngefüllter garten Hanenfüß: Alterum multiplici foliorum textura est [note: Apium rusticum. Apium risus..] compactum. German. gefüllter Hanenfüß. Hoc genus Apium rusticum, a [orig: à] foliorum similitudine, quamcum Apiifoliis habet. Item Apium risus, et Sardoniam herbam appellant. Nascitur secus aquas et fontes, [note: Sardonia herba. Sardonius risus.] copiosissimum autem in Sardia. Haec si comedatur vescentibus nervos contrahit, ac rictu ora diducit, ut qui mortem oppetunt, velut ridentium facie pereant. Unde proverb. Sardonius risus. Invenitur tota aestate. Utrumque hoc genus Wasser Hanenfüß dicitur.

[illustration:

...]

[note: 5.] Quintum genus est exiguum, gravi odore, flore aureo, in pratis et campestribus tota passim aestate proveniens. Germa. Kleiner Hanenfüß.

[note: 6. et 7.] Postrema duo quinto sunt similia, radice longiore, et modo quodam nodosa, gustu acri: Alterum flore lacteo. German. weiß Waldhenle: Alterum flore luteo: German. gelbs Waldhenle. Silvis familiare. Aprili tantum [orig: tantùm] mense apparet. Etsic quatuor vel septem erunt Ranunculorum species.



image: s163b

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidisunt vehementer et sicci omnes Ranunculi. Exurunt itaque pustulasque velut ignis excitant. Intra corpus proinde sumi non debent.

VIRES, EXTRINSECUS.

Folia et caules omnium Ranunculi generum, si teneri illinantur, exul cerandi, et crustas cum dolore generandi vim habent. Scabros igitur um gues et scabiem tollunt, ac stigmata delent.

Myrmecias, acrochordonas, et alopecias illita modico tempore sanant: nam si diutius adhaereant, non excoriatur solum [orig: solùm] cutis, sed et in cru stam uritur.

Perniones tepido eorum decocto foventur.

Radix sicca et trita, sternutamenta, naribus admota, ciet.

Dentium dolores admota lenit: dentes tamen atterit.

CORONOPUS.



page 164, image: s164a

[illustration:

...]

[note: Pes corvinus.] COronopus idem valet quod Pes corvinus, seu Cornicis. Germanis eadem nomenclatura Kräenfüßn [note: Cornu cervinum Herba strella. Herba acetaria.] Nonnullis Cornu cervinum, a [orig: à] foliorum forma nomenclaturis desumptis. Italis herba Strella. Gallis, Capriole, San guinaire. Herba est acetaria, cuius loco male [orig: malè] ranunculum nonnulli exhibent, cum [orig: cùm] a [orig: à] Ranunculis sit diversa. Nascitur, ut bre viter Dioscorides descriptionem absolvit, locis incultis, in aggerib. et circa vias. Non tamen facile [orig: facilè] nisi satam in Germania nasci constat. Herbula est oblonga, per terram repens, foliis fissis, radice tenui et adstringente, quae in cibo caeliacis prodest: Goquitur in oleribus. Haec Dioscorides. Haec descriptio herbae vocatae Rappenfüß, omnium testimonio convenit. Sin quis pleniorem velit, provenit hunc in modum: Folia habet longa, tenuia, acuminata, in corvini pedis, aut cervini cornu modum divisa, aut lacertae formam repraesentantia, nigricantia, perram copiose [orig: copiosè] saparsa. Caules fert nudos, semen et florem plantaginis acuminatae forma in sum mitate ferentes. Radix vilis, tenuis. Est autem diversa Coronopus ab acu leata, seu gramine aculeato Plinii, ut ex descriptionum, aculeati graminis [note: Sanguinaria. a)/strior.] Plinii, et Coronopi huius, collatione satis apparet. Sanguinariam nonnulli, a [orig: à] vi sistendi sanguinis, et Herbam stellae, qua ratione Graeci a)/strior, vocant.

TEMPERAMENTUM.

Radix est adstrictoria: Natura ei exsiccandi.

VIRES.

Raix, Dioscor. teste, olerum modo estur, ac caeliacis, Galeno, Dioscor. et Plinio consentientibus, prodest. In acetariis hodie editur.

SINAPI.

[note: Sinapi.] SInapi, Athenaeo teste, o(/tisi/netai tou\s w)/pas g)/n th=| o)dmh=|, hoc est, quod [orig: quòd] olfactum luminibus officiat, dictum. Unde Columella: Seque lacessenti fletum fa ctura sinapis. Graecis item Napy nominatur: quasi Naphy, ut idem interpretatur, [note: Napy.] quoniam non sine natura sit, sed acri, et proinde quasi incom. moda donetur. Vel quod [orig: quòd] pusillo sit corpore, a)fne\s enim dicunt, quod na tura privatum sit. Alii Napy per privationem, videlicet, nh/pior dici volunt, quasi immite, quod [orig: quòd] acrimoniae sit vehementis. Gall. Seneve. Germa. Senff.



image: s164b

[illustration:

...]

Sinapis plurasunt genera: Est hortense, idque duplex. Estitem silvestre, similiter duplex. Nec non et duplex aquaticum. Est et postremum, quod circa sepes et loca inculta nascitur. Germa. Eisenkraut.

[note: 1. Hortense primum.] Primum itaque hortense Sinapi, caulem habet hirsutum, longum, ramosum, folia rapi, minora tamen, et asperiora, flores luteos, siliquas rotundas et hirsutas, plenas semine candicante. Germa. a [orig: à] flore luteo, geeler Gartensenff.

[note: 2. Hortense alterum.] Alterum hortense, hirsuto itidem est caule, minore tamen, foliis Erucae, maioribus tamen ac latioribus, laciniatis, floribus albicantibus, crucisque effigiem referentibus, siliquis teretibus et oblongis, semine pullo rufescenteve [orig: rufescentéve] refertis. Germanis ab albican tibus floribus Weisser Gartensenff dicitur. Latinis [note: Eruca sativa.] Eruca hortensis, seu sativa. Grecis *eu)/twmos, quod [orig: quòd] iura commendet. Eruca vero [orig: verò], quod [orig: quòd] linguam erodat.

[note: 3. Silvestre primum.] Silvestre primum in Avena et Rapis nascitur, flore albo, violae similitudine: folia, caulem, et siliquas cum sativo similes habet, sed minores, nec ita pro [note: Eruca silvestris.] ceras. Latinis Eruca silvestris. German. Weiß wild senff, oder Senffkrut.

[note: 4. Silvestre alterum.] Silvestre alterum prioriest simile, nisi quod [orig: quòd] florem habet uteum. Germa. geeler wilder Senff. Iumentis in pabulo potissimum [orig: potissimùm] miscetur.

[note: Erucae duo genera.] Sic duaesunt Erucae speciae: altera sa tiva weisser Gartensenff: altera silvestris weiß wilder Senff.

[illustration:

...]

page 165, image: s165a

[note: 3. et 6.] Similiter iuxta aquas duo Erucaegenera crescunt, caule, foliis et siliquis praedictis similia, flore autem sicut et priora discreptantia: alterum luteo, alterum vero [orig: verò] albo. Minus reliquis sunt acria, gustu tamen nonnihil amara, Germa. Wassersenff, groß et klein.

[illustration:

...]

[note: 7. Eisenkrant, das weiblin. Verbena foemella.] Postremum circa sepes et loca inculta nascitur foliis et caule et flore Eruca tenuioribus, et angustioribus: siliquis item brevioribus: semine flavo et minu to, sinapin quadantenus gustu referente: asperum vero [orig: verò] est secundum reliqua, ac linguam sicut sinapi vellicat. Tragus Verbenam foemellam. Germa. Eisenkraut, das weiblin appellari dicit, quoniam similitudinem quandam in gu stu et forma cum sinapi habeat. Quod tamen alii Verbenae faciunt speciem, de qua suo loco.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum sinapi in quarto ordine. Vim habet calfaciendi, extenuandi, et extrahendi.

VIRES, INTRINSECUS.

[note: Sinapis confictio.] Quomodo sinapi ad Salgamorum et conviviorum usus apparetur, vide Columellam lib. 12. cap. 55. Varronem Rei rusticae lib. 1. cap. 59. Palladium in mense Iulio. Fortius est, quod est album: ad Venerem incitat, urinam ciet: torminibus medetur, et intestinorum dolori. In vino coctum et potum idem semen, morsui scorpionum et venenatorum prodest. Silvestre vero [orig: verò] quod in amnium ripis nascitur, est validius, et in cien da urina vehementius. Postremum genus, quod Verbena foemella existimatur, cum melle et vino apparatum, pectoris obstructioni summopere [orig: summoperè] confert: tussim lenit: fluxus ex capite ad pulmonem retinet. Phthisicis prodest: regium morbum pellit. Gum unio venenis resistit. Ex tuso semi ne in lacte vel aceto macerato, pastilli, qui ad ciborum usus reponi solent, conficiuntur.

EXTRINSECUS.

Semen cum aceto illitum et impositum, pustulas rubras excitat: feras impetigines et lepram, hoc modo sanat: Contra tonsillarum tumores et arteriae scabritiem ex aqua, et melle tusa farina gargarizatur: ad coxendicum et lienis cruciatus, et tumores illinitur. Cum melle sugillata tollit, et alopecias sanat. Plures seminis vires Nasturtio sunt pares. Radix Erucae, seu albi Sinapi in vino cocta, confractis et tusis ossibus illinitur. Sucus ad oculorum hebetudines prodest.



image: s165b

[illustration:

...]

Verbenae foemellae semen exaqua, et melle illitum, tubercula circa aures discutit: mammilla rum tumores sedat, et locorum naturalium. Clysteribus etiam utiliter admiscetur. Reliquis generibus eaedem sunt vires.

S. BARBARAE HERBA.

SAnctae Barbarae herba superstitione quadam est vocata. German. S. Barbarakraut. Ex Erucae. silvestris aliqui faciunt genere, ob similitudinem quam cu illa habet. Nascitur in campestribus, caule rotundo, solido, striato, foliis Erucae modo laciniatis. Florem Maio et Iunio fert luteum, semen in siliquis, Radix obliqua et longa.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae, adeoque siccae.

VIRES.

Vulneribus potissimum [orig: potissimùm] medetur, praesertim iis quae impura sunt. Carnem vulnerum super crescentem minuit, et sordes extergit.

CHELIDONIUM MAIUS.

[illustration:

...]

CHelidonium maius ab hirundine, quae Graecis xelidw\r dicitur, nomen accepit, quod [orig: quòd] nimirum, teste Plinio, hirundo hanc primum [orig: primùm] invenit, et ea oculis pullorum in nido restituit vi sum. Vel quod [orig: quòd] hirundinum aduentu floret, discessu vero [orig: verò] marcescit: quod de altero, minore vi delicet, vere [orig: verè] dicitur. Maius autem dictum ad differentiam minoris, de quo sequente capite. German. Schelwurtz, Schelkraut, groß Schwalbenwurtz. Nonnullis etiam Goldwurtz. Gallis, Chelidoine, ou Estlere.

Caule consurgit cubitali, et amplius, gracili, adnatis foliosis compluribus: foliis Ranunculi, multis, tenerioribus, colore caeruleo nitidis. Flos iuxta singula folia violae. Sucus in eo croci, mordax, acer, non sine quadam amaritudine et graveolentia. Radix superne [orig: supernè] singularis, inferne [orig: infernè] autem multiplex in croci capillamenta fibratur. Siliqua cornuti papaveris, tenuis, longa, in metae figuram, in qua semina sunt minuta,


page 166, image: s166a

Papaveris semine maiora. Locis nascitur opacis et parietinis. Floret in hirundinum aduentu, ac deinceps tata aestate.

Alteram etiam Chelidonii huius speciemstatuit Tragus, Ger. Gotsgnad, de quo suo loco, capite de Geranio.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum in tertio ordine absoulto.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Chelidonii maioris, cum vino albo et aniso pota, regiomorbo medetur. Idem pota per aliquot dies praestat aqua stillatitia. Manipulus Chelidonii purgatus, in rosaceo iusta quantitate decoctus, ac colatus, theriacae c. i. s. addita, contra pestem efficacissimum est remedium.

EXTRINSECUS.

Sucus Chelidonii mixtus melli, et in aeneo vase in carbonibus decoctus, oculorum caligini confert. Sucus autem ex floribus, foliis et radi ce aestate exprimitur, siccaturque in umbra, inque pastillos formatur. Cum vino radix illita herpetas sanat. Commanducata dentium dolores sedat.

CHELIDONIUM MINUS.

[illustration:

...]

[note: Chelidoni um minus Scrophularia minor.] CHelidonium minus. Offcinis Scrophularia minor, quod [orig: quòd] scrofulas, hoc est, strumas curet> Vel quod [orig: quòd] strumosa radix multis frumentorum granis videatur coaluisse. Scrophularia vero [orig: verò] minor, ad diffe rentiam maioris, de qua suo loco est dictum. Germa. Feigblaterneppich, Feigwartzenkraut, Meyenkraut, Feigblatern kraut, Schorbocks, Pfaffenhodlin [orig: Pfaffenhödlin], klein Scheel oder Schwalbenwurtz.

Herba est parva, sine caule, foliis hederae, rotundioribus minoribusque, pediculis quibusdam a [orig: à] radice dependentibus, item teneris et aliquatenus pinguibus. Radices habet pubillas, frequentes ex eodem callo prodeuntes, in tritici modum acervatim congestas, quarum tres aut quatuor tant [orig: tànt]ùm in longitudinem porgrediuntur. In limitibus gignitur humidis et palu stribus. Verno floret tempore, mense Martio, sub hirundinum aduentum. Florem habetsplendoris aurei, et in foliis purpureas maculas, [note: Amellus.] quas Diosco. non descripsit. Vergilio quarto Georg. Amellus, ut Valerio Cordo placet, appellatur: his nimirum versibus.

Est etiam flos in pratis, cui nomen Amello
Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba.
Nanque imo ingentem tollit de cespite silvam
Aureus ipse, sedin foliis [orig: föliis], quae plurima circum


image: s166b

Funduntur, violae sublucet purpuranigrae
Saepe deum [orig: deûm] enxis ornatae torquibus arae.
Asper in oresapor: tonsis in vallibus illum
Pastores, et curva legunt prope flumina Mellae.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum, teste Galeno, ordine quarto, Nostrum tamen hodie minus est acre et gustu erodens, ut saepe etiam nullam commandu cando acrimoniam praebeat: Potissimum [orig: Potissimùm] quod locis humidis est natum. Locis vero [orig: verò] natum siccis, gustum acriorem et erodentem habet.

VIRES, EXTRINSECUS.

Chelidonium minus ad externas potius quam [orig: quàm] internas corporis partes, ob insignem acrimoniam et erosionem, adhibetur. Herba cum radice in vino cum melle decocta, praestantissimum praebet gargarismum: fluxus capitis purgat: lentos humores educit. Idem praestat sucus cum melle naribus inditus. Folia, radix, sucus, pulvis et stillatitia aqua mari scas, et strumas efficaciter sanant. Unde Scrophulariae minoris nomen accepit.

CAPNOS, SEU FUMARIA.

[illustration:

...]

CApnos, Latinis Fumaria. Offcinis Fumus terrae, quod [orig: quòd] sucus eius oculis inditus, ve lut fumus lacrimas moveat, et oculos morde at. Germa. Erdrauch, Danbenkropff, Katzenkorbel [orig: Katzenkörbel].

Herba est, Diosc. teste, fruticosa, coriandro similis, praetenera, folio albiore, cinerei coloris undique numeroso, flore purpureo. Radicem habet albicantem, sucum acrem et amarum, qui oculorum caliginem discutit, lacrimasque in fu mi modum elicit. Nascitur in segetibus hordea ceis, hortis, vineis, se pribus et maceriis, aliisque locis incultis, et pinguibus. Carpitur in fine Maii et Septembris.

[illustration:

...]

Est etiam alia Capni speciae, cuius memine runt Plinius et Aetius [orig: Aëtius], quam pedes vocant Gallinaceos, Nascitur haec in dumosis et sepibus, [note: Caponos phragmitis, et Chelidonia.] unde Capnon phragmitida vocant. Item Capnos chelidonia, quod [orig: quòd] hirundinum aduentu prodeat, folia eius inter Rutae et Fu mi terrae folia mediam similitudinem obtinent: Cauliculo eius, ubi e [orig: è] terra erumpit, gal linaceorum calcaribus simile quiddam


page 167, image: s167a

[note: Pes Gallinacei. Aristolochia rotunda.] adiacet: Unde Pes Gallinacei vulgo [orig: vulgò] dicitur. Haec Capni species est, quam vulgo [orig: vulgò] Aristolochiam rotundam vocant. German. Holwurtz, et Hanensporn, cum [orig: cùm] nihil praeter radicem rotundam habeat, quo cum aristolochia convenire possit, praeterea et odore et sapore differat. Utetiam supra [orig: suprà] capite de Aristolochia est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in secundo ordine: Est enim acris et amara. Diseu tit, extenuat et penetrat.

VIRES, INTRINSECUS.

Capni stillatitia aqua morbo Gallico laborantibus est saluberrima, ante purgationem diebus aliquot cum theriaca pota, ad sudorem contecto corpore. Vitiatum enim sanguinem purgat.

Contra pestis eadem et sudoris Anglici periculum est salutaris.

Bibitur etiam ante balnearum desudationes.

Sucus Fumariae drachmae pondere cum pari quantitate radicis Esu lae mixtus, et cum aqua calida potus, hydropem expellit: vomitus ciet.

Oris putredinem et dolorem sucus ore collutus sanat.

Decoctum Capni et Foeniculi iecoris obstructionem aperit, et icte rum morbum per urinam educit.

EXTRINSECUS.

Oculorum hebetudini sucus illitusmedetur, eorundemque ruborem et vitia sanat.

Sucus cum gummi illitus, supercilia regignit.

Sucus Capni cum succo radicis Lapathi pari quantitate mixtus, cum aceto et melle modico temperatus, omnis generis scabiem extergit.

SIRUPUS DE SVCCO FUMITERRAE.

Sirupus Fumariae maioris, ventriculum et hepar roborat, obstructiones aperit, cutis morbos, praecipue [orig: praecipuè] ab humore salso vel usto natos, ut psoram, lepram, impetiginem et serpiginem curat. Compositionem do cet Mesue.

PILVLAE FUMARIAE.

Pilulae Fumariae educunt e [orig: è] corpore biliosos humores, acres et salsos, valentque adversus omnia cutis vitia. Confectio est eiusmodi:

Recipe Myrobalanorum Citrinarum, Chebulorum et nigrarum, hoc est, Indarum, ana 3. z. u. Aloes [orig: Aloës] z. vii. Scammoneae z. u. Succi Fumi terrae cla rificati, quantum sufficit, formeturque ter haec massa: nam cum [orig: cùm] primo [orig: primò] fue rit siccata haec massa, plus succi est addendum, et rursus exsiccetur, idque tertia vice.

ALSINE.



image: s167b

[illustration:

...]

ALsine, quod [orig: quòd] a)/ls[?], hoc est, lucos nemorosaque et umbrosa loca amet, [note: Aurieula muris. Morsus Callinae. Pauerina.] ut Dioscor. est auctor. Alias [orig: Aliàs] Auricula muris, quod [orig: quòd] folia musculorum aures referant. Morsus Gallinae uulgo [orig: uulgò]. Italis Pauerina, id est, Anserina, que [orig: què]òd pullis Gallinaceis et iunioribus anseribus pabulum ministret. Ger man. Hünerdärmelkrant, Hünerbiß. Gallice [orig: Gallicè], Mourron.

[note: 1.] Quatuor huius est invenire genera. Primum radice est villosa, caule rotundo, succulento et molli, foliis Portulacae, ex utroque caulis latere, e [orig: è] quibus folliculi exigui, milio palustri non maiores, enascuntur, quibus minutum flavens semen inest, Chelidonie semine minus Quovis anni tem pore in hortis et locis cultis invenitur: sapore herbarum, quae inter olera numerantur.

[note: 2.] Secundum genus locis humidis et gramineis provenit, reliquis maius, in cubiti altitudinem excrescens, ramulis et foliis Portulacae non dissimile, flosculis ut in priore genere provenientibus.

[note: 3.] Tertium in hortis et vineis primo simile conspicitur, foliis magis hirsutis et serratis, sicut Chamaedrys, flosculo inter ramulorum alas caeruleo, semine rotundo in geminis folliculis seu vulgis incluso.

[note: 4.] Quartum genus foliis admodum est minutulis, instar Thymi, floribus in caeruleo albicantibus, semine in vulgis flavo incluso, hoc Klein Vogelkraut appellant proprie [orig: propriè]. Atque haec posteriora genera Alsines et Portulacae instar per terram serpunt saprgunturque. Discriminis gratia primum poterit appellari Hünerdärm secundum Hünerserb, tertium, Hünerbiß, quartum Vogelkraut.

[note: Ippia media.] Primum genus nonnulli Ippiam mediam existimant. Tragus priora tria genera Telephion Dioscoridis autumat. Euricius Cordus duas


page 168, image: s168a

[note: Caprisollisum. Matrisylua. Auricula muris altera.] facit Alsines species: Maiorem et minorem. Maiorem dicit Caprifolium et Matrisyluam: minorem vero [orig: verò] alteram Auriculam muris. Nascitur haec herba a [orig: à] media hieme, musculorum, cum [orig: cùm] prorepit, aures imitans: are scit aestate media.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est frigidae et humidae, sicut Portulaca, ac citra adstrictionem refrigerat.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua Alsines stillatitia uribus cum Portulaca par est. Cum vino aut per se datur iis utiliter qui ex aegritudine tabescunt. Pueris in nimio morbi calore commode [orig: commodè] porrigitur: internum enim calorem exstinguit, aliaque symptomata, ut spasmos et paralysin, prohibet.

EXTRINSECUS.

Herba, sucus et aqua, omnibus inflammationibus et unlneribus uti liter illinuntur et imponuntur. Ex succo refrigeratoria cataplasmata contra iecoris inflammationem, aliasque, conficiuntur.

ANAGALLIS.

[illustration:

...]

ANagallidis duo sunt tantum [orig: tantùm] genera: Mas et femina, quae flore solum modo distant, qui mari est puniceus, feminae caeruleus. Frutex est parvus, tam mas, quam [orig: quàm] femina, non al te [orig:] a [orig: à] terra consurgens, sed sparsus, caule quadrangulo, foliis pufillis subrotundis, ad helxines folia accedentibus, semine rotundo, sed in mari puniceo, in foe mina caeruleo. Gall. Morgeline, vel Morron. Gerl. Gauchheyl, oder Colmarkraut, quod [orig: quòd] fortasse in vestibuli limine suspensa, maleficiorum introitum pellere sit credita. Pasim in vineis et aruis crescit. Uliginosis tamen potissimum [orig: potissimùm] gaudet locis. Floret a [orig: à] Maio usque in autumnum. De hac Plinius: Mirum quod feminam pecora vitant: at si decepta similitu dine: flore enim tantum [orig: tantùm] distant; eam degustavere, statim eam, quae Asyla [note: Superctitio.] vocatur, in remedio quaerunt. Praecipiunt aliqui effossuris, ante Solis ortum, priusquam quicquam aliudloquantur, ter salutare eam, tum sublatem eximere, ita praecipuas esse vires.

Videtur etiam Anagallis Corchoros esse, cuius Theophrastus lib. 7. [note: Corchoros.] cap. 7. meminit, in proverbium ob amaritudinem abiisse, dicens, ko/rxoros g)n laxa/nois, id est, Corchorus inter loera.



image: s168b

[note: 2. Sion.] Est et aliud Anagallidis genus, Sion dictum, Germa. Bachpungen, diversum ab hac Anagallide, ac a [orig: à] Dioscoride etiam separatum, de quo peculiariter in capite de Sio.

TEMPERAMENTUM.

Utraque calida est et sicca: extergendique naturam habent.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino cocta Anagallis, omnibus venenatis unlneribus, pota et illita, prodest. Contra pestem est salubris, ante somnum haustus eius sumptus, contecto post [orig: pòst] et sudante corpore: pestilentes enim humores per sudores cducit. Sucus seu stillatitia aqua morsis a [orig: à] rabidis canibus, si potetur et morsui illinatur, maxime [orig: maximè] confert. Unde venatores hac ad canes laesos seu morsos a [orig: à] feris plurimum [orig: plurimùm] utuntur. Quo dictum est modo usurpata, hydropicis auxiliatur, iecoris obstructiones solvit, renes purgat, et calcu lum pellit.

EXTRINSECUS.

Vim habet leniendi, et extrahendihaec herba. Omnis igitur generis vulnera huius aqua vel succo purgantur. Venena, clavos, sentes, spinas, et aculeos, imposita, extrahit: manantia item et mordentia hulcera ad sanitatem, illita, perducit. Oculorum caliginem discutit, et argema ru bens, cum melle purissimo inuncta. Sucus naribus infusus cerebrum purgat, fluxusque dentium attrahit. Anagallis mascula procidentia sedis proritat: Caerulea vero [orig: verò] seu femina retro [orig: retrò] agit, ut tradit Plinius. Unde colligere licet, marem in extrahendo fortiorem essefemina.

POLYGONON.

POlygonum herba a [orig: à] multis geniculis nomen accepit. Masculum Dio scorides cognominat, ad differentiam foemellae, quam Hippurin vo [note: Seminalis Sanguina ria. Corrigiola. Centumnodia.] cant. Dicitur eadem Seminalis, a [orig: à] copioso semine: et Sanguinaria ab effe ctu, quo in sanguine sistendo pollet. Corrigiola et Centumnodia Officinis, a [orig: à] forma seugeniculorum multitudine. Gall. Corrigiole. German. Weggraß, Denngraß, Wegdrit.

[illustration:

...]

Diosco. duo facit genera: Marem et feminam. Mas nascitur in semitis passim, ramis tenuibus, teneris, copiosis, geniculis intersectis, in terra graminis modo repentibus: foliis rutae similibus, longioribus tamen: semine iuxta singula folia: flore albo [note: Heliobota ne. Proserpinaca. Polygonum mas alterum.] puniceo~ve: floret aestate. Aetius [orig: Aëtius] Heliobotanen, hoc est, Solis herbam ap pellari dicit. Item Proserpinaca, Apuleio et Dioscoridi.

Nascitur in aruis humidis, praesertim inter rapa, herba quaedam Poly gono similis, ramulis multis, crebris geniculis, sicut dicti Polygoni,


page 169, image: s169a

foliis teneris, acuminatis, coloris cinerei, qualia fere [orig: ferè] Cyparissi: flore et semine multiplici, stellato, seminis milii foma, odoris fortis: radice rotunda, alba, villosa, digiti longitudine. Germani [note: Knawel Polygonon minus. Polycarpon.] Knawel appellant: viribus Polygono similis. Unde Polygonon minus, seu Poly carpon, a [orig: à] seminis copia nominari poterit.

[illustration:

...]

[note: 2.] Polygonum feminam, quam describit Dioscorides, Hippurin faciunt alii minorem, quae German. klein Katzenwadel, et Kantenkraut dicitur: caule fruticat uno, arundini tenerae simili, densis geniculis, et in se tubarum modo farctis: articulos in orbem cingunt apices, foliolis piceae similes: radicem habet inutilem, locis nascitur riguis. Vide caput de Hippuri.

TEMPERAMENTUM.

Frigidum est Polygonum in ordine secundo, et quodammodo in initio tertii, simulque exsiccat. Spissandi ac refrigerandi vires obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Polygonum utrumque in vino rubro coctum, omnes alui fluxus, vomi tus, sanguinis excreationes et menses superfluos cohibet: venena et cal culum expellit efficaciter. Ventriculi et cholerae aestum restinguit: omni busque internis vitiis medeutr. Aquastillatitia cum trito semine pota, parium est effectuum. Pecoribus pabulum est gratissimum.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Sucus vel aqua Polygoni utriusque stillatitia, inflammationibus corporis internis et externis restinguendis plurimum prodest: Aurium dolorem mitigat. Collutione gingivarum putredinem curat. Vulnerum inflammatorum, veterumque damnorum symptomata, praesertim circa genitalia loca, prohi bet.

CLEMATIS DAPHNOIDES.

CLematis daphnoides Graecis dicta, quod [orig: quòd] klh)ma ta, hoc est, sarmenta seu viticulas per terram spar gat. Daphnoides a [orig: à] foliis daphnes, hoc est Lauri. La [note: Vinca pervinca. Pervinca.] tinis Vinca pervinca. Officinis Pervinc dicitur. Germa. Angrün, et Singrün. Gal. Pervenche. Locis nascitur pinguibus, sarmentis praelongis, iun


image: s169b

ceae crassitudinis, folio lauri, figura et colore, multo minore. Solo gaudet pingui umbroso, sed inculto. Viret perpetuo [orig: perpetuò]. Unde Germanis Angrün dicitur. Florem autem fert Martio potissimum [orig: potissimùm] et Aprili.

Est et alia Clematis species, quam alteram vocant, Germa. Waldreben, de qua suo loco, cap. de Bryonia.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est siccae: adstringit enim modice [orig: modicè], sed fortiter est amara: Exsiccat igitur, sed citra mordicationen.

VIRES, INTRINSECUS.

Vino cocta herba, tormina, et fluxus ventris, mensesque sedat.

EXTRINSECUS.

Tusa herba venenatorum ictibus et morsibus medetur. Expressus sucus aurium dolorem mitigat. Idem dentium dolorem, ore detentus, sedat. In pesso subditus, matricis dolores et fluxus compescit. Vinum [note: Vini coreupti cura.] turbulentum vel corruptum, iniecta haecherba, vaese ad dies aliquot occluso, pristino nitori et claritati restituit.

LAURUS ALEXANDRINA.

[illustration:

...]

[note: Laurus Alexandrina. Daphnae Alexane drina. Victoriala. Idaea. Bonifacia Pagana lingua. Vunleria.] LAurus Alexandrina. Graecis Daphne Alex andrina, quod [orig: quòd] Alexander victor hac sit usus: unde et Victorialam appellant: quod [orig: quòd] victores pro Lauro sint hac usi. Idaea ab Ida monte Italis Bonifacia et Pagana lingua. Officinis Vvularia. Germa. Zäpfflinkraut, Hauckblat, Auffenblat, Beerblat, Zungenblat. Folia Rusco seu silvestri Myrto, similia habet, maiora tamen, molliora et candidiora: fructum in mediis foliis fere [orig: ferè] rubentem, ciceris magnitudine: ramos spargit a [orig: à] terra dodrantales, et ampliores nonnumquam: radicem rusco similem, maiorem tamen, odoratam et molliorem.

Nascitur in locis montanis, et in Ida monte potissimum [orig: potissimùm], unde Idaea nominatur. Fructum fertaetate.

[note: Hipposglottum.] Dioscoridi eadem Hippoglosson, sive Hipoglotton dicitur, utriusque enim historia et vires conveniunt: nec obstat quod [orig: quòd] diversis locis Hippoglosson et Laurum Alexandrinam, Dioscorides descripsit, siquidem idem fecit in Phyllo et Mercuriali, ut Valerius ostendit Cordus. Potuit enim eadem haec herba ab aliis Laurus


page 170, image: s170a

Alexandrina, ab aliis verò [orig: vero] Hippoglosson vocari: unde Dioscorides et post hunc alii decepti, crediderunt diversas esse herbas: cum [orig: cùm] revera una sit et eadem, quod et descriptio et vires utrique communes comprobant: estque haec ipsa quam Officinae vocant Uvulariam. Ruellius similiter ab Hippoglosso diversam facit. Atque eadem ratione Galenus et Aegineta diversis locis de Hippoglosso et Alexandrina lauro, Dioscoridem secu ti, agunt. Ex Dioscoride nanque fua Galenus, ex Galeno vero [orig: verò] Aegineta sua transsumpsit. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] in descriptione eius apud Dioscor. minora legitur, factum est errore quodam scribentium, ut mei/ona pro mei/tona, per incuriam sit factum.

TEMPERAMENTUM.

Calidi est et sicci temperamenti, eiusque potu ad uvulae potissimum [orig: potissimùm] inflammationem, [note: Vvularia unde dicta.] et hulcera colli Germani utuntur. Unde vulariae nomen accepit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix arefacta et trita, quatuor aut quinque drachmarum pondere in vino dulci aut Malvatico pota, partus difficultatem adiuvat: Stranguriae subvenit, et menses ciet.

EXTRINSECUS.

Pulvis foliorum et radicis omnia manantia vulnera ac hulcera exsiccat. Ad uvulae lapsum herbae potus prodest.

CERVICARIA.

[illustration:

...]

CEruicariae nomen praesenti herbae imposuimus, quod [orig: quòd] aliud, quo commode [orig: commodè] ipsam appellaremus, non esset. A viribus nimirum, quibus ad gulam collique exulcerationes valet: sicut Laurus Alexandrina, quam Officinae vocant Uvulariam eadem de causa, de qua praecedenti capite est actum. Ger mani pari ratione Halßkraut, quasi dicas Cervicariam, appellant. Fuchsius a [orig: à] florum forma Campanulam vocat. Val. Cordus Rapunculum silvestrem.

Duae sunt huius species, admodum sibi adfines. Nascuntur circa sepes, locaque arida, caule utraque quadrangulo, alto, foliis [orig: föliis] asperis, nigricantibus, urticae forma. Flores fert purpureos, rapunculi flori bus maiores, tintinabuli specie: quibus decidentibus, capitula subsequuntur rotunda, clausa, in quibus semen canum. Radix brevis vilis.

Altera species flores fert violaceos, seu caeruleos prorsus, tintinabuli similiter formam referentes. Inodorae sunt utraeque.



image: s170b

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum ipsis tribuitur calidum et siccum. Decocto eius ad gargarismos contragulae inflammationem utuntur.

POLYGONATUM.

[illustration:

...]

[note: Polygonatum.] POlygonatum nomen accepit, quia radix frequentibus geniculorum nodis intervallata tumet: cau lis enim nullis cingitur articulis, sed enodis, nullis brachiatus ramis attollitur. Officinis, herbariis, et vul [note: Sigillum Salomonis.] go Sigillum Salomonis appellatur: Gall. Signet de Salomon: omnes siquidem Salomonii sigilli notae cum Polygonato conveniunt. Nascitur in montibus, maiorem cubiti altiru dine fruticem habens, foliks lauri, duntaxat latioribus laevioribusque, sapore mali cotonei, aut punici: gu statum quandam resipit adstrictionem: Per singulas foliorum eruptiones spectantur flores candidi, copiosi, numero maiore quam [orig: quàm] folia, quae ab radice ad cacumen exeunt: radicem habet candidam et oblon gam, mollem, geniculis frequentem, graveolentem, digitali crasitudine. Mensel floret Maio. Germani Weißwurtz, a [orig: à] radicis forma appellant.

Duo faciunt eius genera, a [orig: à] foliorum differentia: alterum foliis latioribus: alterum vero [orig: verò] angustioribus. Singulis annis radici novum accrescere tradunt geniculum.

[note: Laureola Eupetalum. Cbamaedaphne. Daphnois] Tragus Polygonatum veram esse Dioscoridis Laureolam, quam idem Eupetalon et Chamaedaphnen, Peplion et Daphnoida nominat, credit, quoniam et descriptio et vires nihil habeant diversi. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] Laureolae radicem Dioscor. inutilem, huius vero [orig: verò] utilem dicat, mendam potius vitio scribentium, quam [orig: quàm] auctoris existimat, ut pro a)/xrhstor legendum.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi, discutit et expellit.

VIRES, INTRINSECUS.

Sanguinis grumas, et calculum lumborum, per urinam stillatitia Polygonati aqua pellit, menses ciet, et interna corporis hulcera sanat.



page 171, image: s171a

Grana eius duodecim vel sedecim comesta, per inferna et superna pur gant. Folia in vino viridia cocta, aut aridorum pulvis semidrachmae pondere sumptus, pituitam et viscosos humores educit.

EXTRINSECUS.

Folia viridia manducata, fluxus ex capite extrahunt, et sternutamenta provocant. Radix tusa sugillata tollit. Idem potest aqua stillatitia, illita calida cum linteolo. Maculas et rugas faciei et cutis eadem purgat et ex[?]ergit.

FLOS CUCULI.

[illustration:

...]

FLos in pratis nascitur, auriculas muris foliis referens, quae angustiora tamen sunt et acuminatiora, cuiusmodi Hyssopi: caulem in Maio emittit rotundum, foliis per intervalla binis, flore purpureo, flori fere [orig: ferè] Gary ophyllorum silvestri simili, quem Germa [orig: Gèrma]. Mütwillen vocant. Germani hanc herbam Gauchblümen vocant, quod aliis tamen herbis, ut Hiberidi, at [note: Flos cuculi.] tribuitur. Latinis itaque Flos cuculi appellari poterit, quod [orig: quòd] super hanc herbam, ut quorundam est opinio, cuculus expuat.

Alterum eiusdem est invenire genus, locis montosis, et pratis sterilibus, priori simile, nisi quod [orig: quód] florem fert candidum.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamenti utraque est humidi et calidi.

De viribus eius nihil dum traditum est, quod sciam, certi.

VERATRUM NIGRUM.

[note: Veratrum. Elleborus Melampodium.] VEratrum, quod [orig: quòd] mentem avertat, quorundam sententia. Graecis Elle borus, quod [orig: quòd] cibum corporis eripiat. Melampodium appellari tradit Diocor. a [orig: à] Melampode pastore, quieo oves purgaverit et sanaverit.

Duum est generum: Nigrum et album. Denigro in praesenti capite agetur, mox de albo.

Veratrum nigrum duo rursus habet genera: Alterum adulterinum, quod Officinis Veratrum nigrum, Plinio Consilio. German. Christwurtz [note: Veratrum nigrum adulterinum. Christwurtz.] appellatur. Alterum verum, quod Schwartz Nießwurtz vocant.

Primum itaque genus, videlicet Christwurtz, sic dictum est, quod [orig: quòd] mense septembri, qui Germ, Christmonat dicitur, floreat: Radicem habet


image: s171b

multis fibris intricatam et contextam: flores circa finem Decembris ostendit in viridi flavescentes, clore mali cotonei, qui bini vel terni in pur pureo nascuntur caule: flore pereunte semen in siliquis, velut in aquilegia, innascitur, quod maturum fathiscentibus siliquis exxidit. Folia sunt incisa, cuiusmodifere [orig: cuiusmodiferè] in Paeonia, minora tamen et nigriora: radix est amara. [note: Consilige Plinii.] Tragus Plinii Consiliginem et Columellae lib. 6. cap. 5. tradit.

[illustration:

...]

Est praeterea quaedam species, dicto iam Veratro nigro admodum similis, ut non facile [orig: facilè] sit discernere, quae nonnullis Schlangenwurtz, et wild Christwurtzel appellatur: quidam sunt qui Consiliginem velint esse Plinii: flores huius in capita, sicut in Nigella abeunt, in quibus semen est nigrum, herba ipsa odore foetido, Locis saxosis et asperis nascens. Latinis Veratrum nigrum silvestre. Huius tradunt radicem a [orig: à] collo suspensam, veneno resistere, ne haustrum venenum obsit. Intra corpus vero [orig: verò] sumptam hominem occidere. Cuius rei experientiam refert Tragus, de monacho quodam, qui in cane hoc ipsum sit expertus. Huius potisimum [orig: potisimùm] ad luporum venationem vulpiumque est usus. Noxia enim facultate est praeditum.

[note: 2. Veratrum nigrum alterum seu verum.] Alterum quod verum est Veratrum nigrum, radice similiter nascitur multis capillamentis intricata, duarum spitamarum altitudine, foliis in caulibus abimo ad summum teneris, leniter incisis, sicut in Abrotono minore, viridioribus tamen et copiosioribus, floribus in cacumine


page 172, image: s172a

singulis in vere flavis, cuiusmodi sunt propemodum anthemidis. Vulgo [orig: Vulgò] Christwurtz etiam appellant.

[illustration:

...]

[note: Veratrum nigrum verum.] Est autem verum Veratrum nigrum. German. Schwartz Nießwurtz. Primum enim genus tu to [orig:] intra corpus sumi potest: hoc minime [orig: minimè].

Plurimum praestantissimumque nascitur in Anticyra, unde proverb. Naviget Anticyras.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est Veratrum nigrum, et siccum ordi ne tertio.

VIRES, INTRINSECUS Veratri nigri adulterini.

Veratrum nigrum, quod Germ. Christwurtz vocant, verum Veratrum nigrum non esse, hinc constat, quod [orig: quòd] Veratrum nigrum tuto [orig: tutò] intra corpus sumi facile [orig: facilè] nequit, haec vero [orig: verò] absque damno sumitur. Veratrum igitur nigrum adulterinum, Ger ma. Christwurtz, in vino maceratum, ac mediocri quantitate potum, alvum emollit citra laesioenem. Radix drachmae pondere trita et in vino alio~ve liquore pota, fortius educit. Atque hic potissimum [orig: potissimùm] huius est usus.

EXTRINSECUS.

Consiligo seu Veratrum nigrum adulterinum pecorum pesti medetur, ut docet Columella lib. 6. cap. 5. hunc in modum: Leva manu effoditur ante Solis ortum: sic enim lecta maiorem vim creditur habere: usus eius traditur talis: Aenea subula pars auriculae bovis latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tamquam o, literae ductus appareat orbiculus. Hoc et intrinsecus et superiore parte auriculae cum [orig: cùm] factum est, media pars descripti orbiculi eadem subula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur, quam cum [orig: cùm] recens plaga compraehendit, ita continet ut elabi non posit: In eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus elicitur, donec pars quae subula circumscripta est, demortua excidat: et minimae partis iactura caput conservatur. Haec Columella.

VIRES VERATRI NIGRI VERI; INTRINSECUS.

Noxius est intra corpus Veratri nigri usus: at si quis uti eo volet, dra chmae pondus non excedet: Nimio tamen eius usui lac caprinum potum confert.

Commodissime [orig: Commodissimè] itaque in vino mediocriter sumitur. Veteres deliors, insanos et melancholicos, comitiales item, phthisicos, febres quartanas, elephantiasin, convulsionibus et torminibus laborantes, Veratro nigro purgarunt.



image: s172b

EXTRINSECUS.

In pesso subditum, menses fortiter ducit. Vetera damna et fistulas inspersus eius pulvis mirifice [orig: mirificè] sanat.

Cum aceto omnis generis scabiei, psorae, serpigini et elephantiasi prodest. Putridam carnem erodit et consumit.

VERATRUM ALBUM.

[illustration:

...]

VEratrum album, seu Elleborus albus. German. weiß Nießwurtz, a [orig: à] radice alba, qua differt a [orig: à] nigro. Folia habet Plantaginis, et Betae silvestris, sed breviora et nigriora, et canalium dorso rubentia, caule palmi, concavo, multis convoluto tunicis, quas abdicat cum [orig: cùm] incipit arescere, radix capillamentis mul tisfibrata, ex oblongo capite, ceparum modo coeuntibus [orig: coëuntibus]. Locis nascitur montanis, macris, et frigidis. Vellitur mesis tempore. Coturnicibus semen Ellebori gratissimum tradit Aristoteles. Unde:

Praeterea nobis veratrum est acre venenum,
At capreis adipes, et coturnicibus auget.

Album optimum, quod cclerrime [orig: cclerrimè] movet sternutamenta, sed multo terribilius nigro. Utriusque vires durare triginta annis putant.

TEMPERAMENTUM.

Calidum et siccum est tertio ordine, sicut et nigrum.

VIRES, INTRINSECUS.

Agyrtae Veratro albo cum Esula et Lathyri adversus pleraque corporis vitia maximo utentium damno utuntur. Radix viginti quatuor horarum spatio in Oxymeli mollita, ac rursus arefacta, semidrachmae pondere cum vino delirantibus datur. Sin potionem ex radice cupias conficere, biduum in vino maceranda, vel in iure coquenda erit, ac potus vel decocti istius, mediocris, pro patientis crasi, haustus dabitur. Valet autem contra eosdem affectus ad quos nigrum, nempe delirantes, melanchllicos, comitiales, phthisicos, quartana febrilaborantes, elephantiasi, convulsionibus et torminibus inf estatos.

EXTRINSECUS.

Naribus inditum cum sampsy chi foliis, cerebrum per sternutamenta


page 173, image: s173a

purgat. Dentium dolorem, cum aceto cocta, collutione mitigat. Veteribus hulceribus, et damnis purgandis, et psorae confert. Cum lixiviodecoctum pediculos et lendes capitis necat. Idem unguentum eius praestat. Cum melle et farina temperatum, mures et glires occidit. Efficacius autem ad hoc ipsum est nigrum, Muscas in lacte decoctum, perimit.

ARUNDO.

[illustration:

...]

[note: Calamus.] ARundo, Graecis Calamus, Germanis Kor. Arundinum multae, imo [orig: imò] plurimae nascuntur species, Viginti enim novem a [orig: à] se demonstratas dicit Plinius.

[note: 1. Nastoso [orig: Nastosô] 2. Femina. 3. Syringia. 4. Aquatica Donax. 5. Phragmitis.] Dioscorides enumerat quinque. Primam facit Sagittariam, quam Naston vocat, id est, farctam, ex qua sagittae conficiuntur. Secundam, femi nam, ex qua ligulae librorum caeduntur. Tertiam, Syringiam, quod [orig: quòd] fistu lis addicta sit, crassiore callo, densiorque geniculis, unde scriptorius conficitur calamus. Quartam, aquaticam, quae in amnibus et aquis nascitur, quae Donax vocatur, crassa et cava, a [orig: à] quibusdam Cypria dicta. Quintam vulgarem et omnibus notam, Phragmitida, hoc est, vallatoriam, gracilem et candidam, levif fastigio in cacumen tenuatam. Nascitur solo diluto, estque vivacissima. Reliquis proceriores sunt Indiae, ut quae hastarum vicem praebeant, arboreamque habeant altitudinem. Devariis Arundinum generibus lege Plin. lib. 16. cap. 36. Nostra quoque arundo hastalem interdum fere [orig: ferè] magnitudinem aequat. Nascitur in piscinis amniumque ripis, digtali crasitudine, vigenis ut plurimum geniculis, folio gramineo, longo, acuto utrinque, per quod arundineus caulis, sicut in frumentis, ena scitur. Radix candida, cava, geniculata, quotannis novas gemmas ex sin gulis geniculis, veris tempore, protrudens. In summitate, mense Iunio, aristas fert molles pilosasque, quae in pappos tandem evanescunt.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est frigidi et sicci.



image: s173b

VIRES, EXTRINSECUS.

Gemmae tenerae, quae ex radicis geniculis enascuntur, tritae et illitae, aculeos et tela corpori infixa educunt. Lumborum dolorem, cum aceto mixtae et impositae, mitigant. Folia arundinis tusa et illita, erysipelata aliasque inflammationes restinguunt: unde frigida siccaque eorum qualitas deprehenditur.

GRAMEN.

[illustration:

...]

[note: Agrostis.] GRamen, Graecis Agrostis, eu)xrhstor, quod [orig: quòd] in agro consistat. Latinis a [orig: à] gradiendo dictum. Germa. Graaß, communi nomine appellatur, et Riedgraß. Geniculatis, ex Dioscoridis descriptione, serpit ramulis, a [orig: à] quibus radices crebro [orig: crebrò] spargit, dulces, geniculatas: folia dura, et, ut arundinis parvae, lata, acumina ta, quae iumenta et boves pascunt. Graminis spe cies magnitudine differunt, siquidem alia sunt maiora, alia minora. Ex huius quoque genere numeratur [note: Carex acuta. Gramen parnassi.] Carex acuta Vergilii. Quod vero [orig: verò] in Parnasso monte nascitur, densius fruticat, foliis hederaceis, flore candido, odorato, semine parvo, non inutili: radicibus quinis senisve, digitali crassitudine, candidis, mollibus, et admodum dul cibus. Locis passim nascitur umbrosis, et dumetis. Flores in fine Aprilis fert candidulos.

[note: Gramen aquaticum.] Est praeterea aquaticum gramen, quod Germani vocant Entengraß, Gramen antaum, quod [orig: quòd] anates, maximesiluestres [orig: maximèsilvestres], hiemali tempore hoc victitent. Nascitur in aquis, potisimum [orig: potisimùm] stagnantibus, longum, tenue, graminis forma, aquae absque radice innatans. Sin fundum contingat, iunceos tenuesque culmos, aristis harundineis, mittit, fructu carentes. Hoc anates avesque aquaticae hieme victitant.

TEMPERAMENTUM.

Radix Graminis mediocriter estfrigida et sicca, tenuiumque partium, cum mordicatione quadam. Herba est frigida in excessu primo, humiditate siccitateque moderata. Semen alibi quidem imbecillum. In Parnasso vero [orig: verò] desiccatorium. Tenuium partium et subacerbaum, Galeno teste.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum radicis in potu tumoribus et urinae difficultatibus medetur. Calculosa quoque vesicae excrementa comminuit. Semen vehementius urinam impellit: alvum, vomitionesque sistit.

EXTRINSECUS.

Radix graminis trita et illita, vulnera glutinat: quod idem decoctum


page 174, image: s174a

gramen, et herba tusa praestat: tueturque et ab inflammationibus, ut scribit Plinius, placat. Decocto vinum et mel adicitur: ab aliquibus thuris, et piperis et myrrhae tertiae portiones: rursusque co quitur in vase aereo, ad dentium dolores et epipho ras. Semen draconum morsibus auxiliatur. Superstitio est, quod Plinius de pellendis strumis et panis tradit, ut apud auctorem ipsum licet videre.

[illustration:

...]

Gramen aquaticum inflammationibus perinde ac Lens palustris adhibetur.

TYPHA.

TYpha Graecis et Latinis, palustribus stagnantibusque aquis innascitur, ex arundinum genere. Germanis Narrenkolben, Kolben, Ließkno spen, Moßkolben, Deitelkolben. folium, teste Diocoride, fert Cyperidi simile, caulem levem, enodem, cuius in summo capite flos obducitur lanuginosus densus, evadens in pappum. Radix geniculata, articulata intrinsecus, alba, spongiosa. Utuntur huius caulibus seu calamis Vietores ad va sorum iuncturas, item ad navium rimas obstruendas. Ex lanugine eius nonnulli toros et pulvinaria conficiunt.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

In calfaciendo et refrigerando medium quodammodo, praesertim flos eius, obtinet, neque enim evidenter calfacit, neque refrigerat. Exsiccat modice [orig: modicè] et abstergit.

Flos eius, teste Diosco. cum suillo adipe vetusto eloto exceptus, ambustis medetur.

GNAPHALION.

[note: Tomentum. Centunculus. Centuncu laris. Lana pratensis. Linum pratense.] GNaphalion Dioscorides Tomentum appellat, ex etymo, alii Centunculum et Centuncularem vocant, quod [orig: quòd] centonibus cum hoc maxima sit cognatio. Lanam pratensem, seu Linum pratense non incom mode [orig: modè] appellabimus, Sicut et Germani Mattenflachs, Wisenwolle [orig: Wisenwollè], et Khürkraut, quod [orig: quòd] dysenteriae medeatur. Pauperes olim culcitras hoc farciebant: siquidem mollis est et lanuginosa herba.

Constat duo eius esse genera: Alterum maius, alterum minus. Nascitur in humidis et palustribus campis, gramine iunceo, absque geniculis, in summo circa cacumen tenuis et candida lanugo adnascitur, Gossipio purior, tenuiorque: cuius ad telam similiter usus esse poterit.



image: s174b

[illustration:

...]

[note: Iuncus.] Alterum genus maius est, foliis copiosioribus candidis mollibusque, flore luteo, radice capillata et tenui. Florem fert mense Iunio et Iulio.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Adstringendi et exsiccandi vis est Gnaphalio.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia eius in vino austero ad dysenteriam efficaciter, teste Dioscoride, bibuntur. Ventris solutiones, et mulierum menses sistit.

EXTRINSECUS.

Putrescentibus hulceribus illinitur.

IUNCUS.

[note: Schoenos.] IUncus, Graecis Schoenos. Germanis Bintzem, Schmelen. Huius tria sunt nobis genera: quae etiam Dioscoridi et Plinio numerantur.

Primus in aquis nascitur, crassitudine et magnitudine reliquos superans, stylo enodi et laevi, in exile cacumen fastigiato, medulla fungosa, qua ad lucernarum utuntur elly chnia, Latinis


page 175, image: s175a

[note: Mariscus. Holoschoenos. Scirpus.] Mariscus, Graecis Holoschoenos, atque hic ut mollissimus, ita ad vitilia praefertur, hoc ad operiendas tegetes, contextusque nassarum, aliorumque vitilium utuntur. Germanis groß Weiherbintzen. Hunc eundem cum scirpo faciunt. Unde proverb. Nodum in scirpo quaeris.

[note: 2. Acutus. Oxyschoe nos.] Alter acutus dicitur, Graecis Oxyschoenos, quem sterilem et marem appellant: hic quotannis regenerat se ex cacumine in terram defixo, Germanis Bintzenhelmer, vel spitz Bintzen. Nascitur plerumque locis asperis et humidis aeditisque, nec non inter Iuniperi frutices.

[note: 3. Melancranis. Atriceps.] Tertius Melancranis, quasi dicas atriceps, vocatur, quem acutum feminam Diosc. et Plinius faciunt. Uliginosis frequenter locis nascitur, fru ctum fert uvarum cohaerentium modo, in quibus cuspidatum semen clau ditur. Hae in Germania nascuntur iunci species. Reliquae ceu peregrinae [note: Iuncus odor atus. Schoenan thos.] sunt, quas Plinius enumerat. Videlicet Cyperus, Iuncus odoratus, qui ac cipiendus est quoties simplicier Iuncus scribitur, qui et Schoenanthos, ex Schoenos et Anthos composita dictione, nominatur, de quibus suo loco. Tropicus praeterea seu Euripicus quinita Plinio numeratur species. Sexta Theucitis.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

[illustration:

...]

De usu Iunci in Medicinis nihil constat. Ad opera alias [orig: aliàs] textoria, storeas, canistra, idque genus plurimus eius usus. Iun ci autem odorati, qui per excellentiam simpliciter Iuncus dicitur, plurima est utilitas. De quo speciat m est actum.

POTAMOGEton.

NAscitur in aquis et palustribusherba, quam Ger ma, vocant Samkraut. Gall. Espid'eau, cuius plures nume rantur species: nos hic de una tantum [orig: tantùm], quam proprie [orig: propriè] Samkraut vocant, dicemus. Hanc Dioscor. appellat Potamoge tona, eruditorum testimonio, quod [orig: quòd] nimirum aquis seu fluminibus sit vicina. Folium Dioscoridi habet Betae, sive Plantaginis hirsutum, paulum extra


image: s175b

aquam supereminens: florem similiter mense Iulio, icut Plantago, spicatum, [note: Staehytes Fontalis. Phyaus murinus. Alga marina.] ac subindesemen. Stachytes eadem dicitur, hoc est, spicata, propter flores ac semen, quod fert, spicatum. Latini Fontalem appellant. Phycus marinus, quem Fucum marinum, et Algam marinam Latini nominant, ex hoc est quoque genere, sed nobis est incognitus, nec nascitur nostris regionibus.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet refriegerandi et exsiccandi.

VIRES, EXTRINSECUS.

Vires Potamogetonis eiusque specierum sunt ad externas tantum [orig: tantûm] corporis partes. Folia in oleo et aceto tosta, et mediocriter cum lacte tepefacta, magnos podagrae dolores aestusque, illita sedant et restinguunt.

Omnibus autem inflammatioonibus medentur.

LENS PALUSTRIS.

[illustration:

...]

LEns palustris, Graecis fa/kos o)/ e)/pi\ ta=r telma/twr. German. Wasserlinsen, Merlinsen, Wassermooß. Nascitur in lacustribus, stagnantibusque aquis, nihil aliud nisi aquae muscus, lentis forma, neque radicem, neque caulem habens.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet evidenter refrigeratoriam.

VIRES, INTRINSECUS.

Lentis palustrisaqua stillatitia bis terve [orig: tèrve] in die pota, prodestiis quibus corpus est incensum, velut pestis tempore.

EXTRINSECUS.

Aqua eius stillatitia iecoris inflammationibus cum panniculis in ea madefactis, calidisque lateri appositis, est maximo auxilio. Pares cum Potamogetone vires possidet. Ramici et rupturarum inflammationibus utiliter illinitur.

HIPPURIS.

[note: Cauda es quina. Equisetum. Epbedron. Anabasis. Salix equi na.] HIppuris, Latine [orig: Latinè] Cauda equina, Equisetum alias [orig: aliàs], a [orig: à] forma nimirum, quod [orig: quòd] Equinae caudae sit similis. Ephedron alii ab insidendi natura, et Anabsain, ab scandendi more: et Salix equina Latinis. Germ. Koßschwantz, Pferdsschwantz, Koßwadel, Katzenwadel, Katzenzagel, Kantenkraut, Schaffthew, Caubenrock.

[note: 1. Asprella.] Duo facit Dioscor. genera: Unum longius, alterum brevius. Equisetum longum, Asprella aliis dicitur, ab asperitate, unde fabri materiarii li gneam pectinum et aliorum minuotrum operum ruditatem, huius herbae [note: Equisetum maius duplex.] scabritia in nitorem expoliunt. Hippuris maior, seu Equisetum maius Latinis dicitur. Germa. groß Schaffthew: atque hoc ipsum duorum etiam est generum: alterum, nudo et iunceo caule, scabro et geniculato:


page 176, image: s176a

alterum folia habet circa cauliculum iuncea, crebra et tenuia: caulem vero [orig: verò] inanem, leviter rubentem, subasperum, geniculis dissectum: comas dependentes habet multas nigras, ut equorum cauda: radicem lignosam et du ram. Haec in altitudinem assurgit, ac scandendo proximis stipitibus comis suis circumfunditur. Nascitur primum genus utrumque; in aquosis locis et scrobibus circa aquas et umbrosa loca frequentissime [orig: frequentissimè]. Unde etiam [note: Ephydrb.] e)/fu=d ror dicta est, quasi iuxta aquas nascens.

[illustration:

...]

[illustration:

...]

[note: Equisctium minus.] Equisetum minus, Ger. klein Schaffthew, Nascitur in pratis, nec alia fere [orig: ferè], teste Plinio, frequentius occurrit, invisa foenisecis: hoc Equition [note: Equition.] etiam vocant, quo ad vasa culinaria et cantharos extergendos potissimum utuntur. Caulc nascitur recto, cubitali, maiusculo, inani, comis per intervalla propendentibus, breviusculis, mollioribus, et candidioribus.

Est ètiam alterum minus, quod similiter in harenosis et macribus pratis, nec non agris frequen tissime [orig: tissimè] nascitur, quod Asparagum primum emit tit nudum, caulinculis in plantagine semen ferenti bus similem, mox vero [orig: verò] alios caules et folia sicut Equisetum minus profert, hoc itidem ad culinarias [note: Charadranon.] operas est usitatissimum, quod Charadranon,


image: s176b

vocant, quoniam ex rimis terrae enascatur: equitium quoque a [orig: à] caude equi nae similitudine.

TEMPERAMENTUM.

Vis ei est exsiccandi citra mordacitatem: facultas ei est adstringendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Equiseti utriusque ad sanguinem sistendum maximus est effectus. Foliorum Equiseti maioris expressus sucus potus, sanguinis fluxus tam in mulieribus, quam [orig: quàm] in viris sistit, sanguinemque excreantibus et mingentibus prodest, bis, terve [orig: térve] per diem trium cochlearium mensura potus. Cum vino potus sucus, tormina sedat, confertiis qui difficulter tussiunt, et aegre [orig: aegrè] spirant: intestinorum quoque et vesicae rupturis est utilis, Ad idem valent folia vel radix in vino cocta, et calida pota.

Equisetum minus in aqua vel vino coctum, ad omnes similiter sangui nis fluxus conducit: intestinorum exulcerationes sanat, renum hulcera et fluxus curat: stranguriae dolorem mitigat, Aqua stillatitia ad eadem valet.

EXTRINSECUS.

Expressus foliorum Equiseti moaioris sucus, naribus exceptus, et cer vici illitus, sanguinis ex naribus profluvium compescit: quod etiam stillatitius liquor efficit. Tusa et cum succo imposita folia, vulnerum sanguinem cohibent, eademque glutinant, et intra paucos dies, Galeno teste, sanant. Linteolum in Equiseti minoris stillatitio liquore tepido madefactum, impositumque, erysipelati medetur, rubris item pustulis, innammationibus sedis, aliorumque locorum, et dysenteriae. Occultorum locorum tumores sedat.

Reliquas cum maiore Equiseto vires pares obtinet.

NYMPHAEA.

[note: Nenuphar. Clavus neris. Digitus Veneris. Alga palu stris. Papaver palustre.] NYmphaeam Graeci, quod [orig: quòd] aquis gaudeat, appellavere, Latini et Offi cinae Nenuphar nominant, nonnullis clavus Veneris, et digitus Ve neris, Alga quoque palustris, et Papaver palustre. German. Seeblümen, Seekenneken, Reulwurtz, Wassermähe, Horwurtz [orig: Hörwurtz], Horstrang [orig: Hörstrang].

Duum simpliciter est generum: Candida et lutea. Nymphaea candida, folio nascitur orbiiculato, levi, herbaceo, amplo, in stagnantibus aquis supernatante, flore candido, lilio simili, in medio croceum habente apicem, et cum deflokuerit capite papaveris, in quo semen latum, amarum, [note: 1. Nymphca can dida.] pingue. Caulis gracilis et laevis: radix nigra et ampla, dulcis, nodosa, clavae formam repraesentans. Unde etiam quidam Rhopalon vocant, hoc est, clavam. Item Herculeam a [orig: à] Nympha, quae zelotypia erga Herculem fuit mortua, secundum fabulas.

[note: 2. Nymphca lutea.] Nymphaea lurea, folia fert priori similia, radicem albam et asperam, florem luteum, splendentem, rosae similiem. German. geel Seeblümen. Utraque locis palustribus et stagnantibus conspicitur.



page 177, image: s177a

[illustration:

Candida.

]

[illustration:

Lutea.

]

[note: Thessala.] Luteam nymphaeam Thessalam proprie [orig: propriè] vocant, sicut Nymphaea can dida Heraclea venit appellationc.

TEMPERAMENTUM.

Utrique facultas est refrigerandi et exsiccandi citra morsum.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor Nymphaeae candidae stillatitius, duarum vel trium unciarum pondere potus, adversus ardentes febres, pestis maxime [orig: maximè] tempore, praestans est remedium: praesertim vero [orig: verò] iis qui Ethicam in pleurisi sentiunt: Tussi quoque aridae, vehementi siti, iecoris et lienis inflammationi medetur, ac extrinsecus etiam linteola in liquore isto madefacta, iecori et cordi tepida commode [orig: commodè] imponuntur. Diuturno alui fluxui, idem liquor, aliquoties in die potus, fert auxilium. Ad eosdem affectus conservas nonnulli et olea ex eius floribus conficiunt. Genitale semen prorsus


image: s177b

exstinguit, ob quodiis tantum [orig: tantùm] conveniet, qui castitati se addixerunt. Radix et semen in nigro ulno cocta et pota, menses, nullo alias [orig: aliàs] remedio adiuvan te, sistunt.

EXTRINSECUS.

Quae de inflammationibus intra corpus dicta sunt, eadem quoque de externis partium inflammationibus, utpote, capitis, iecoris, cordis, lienis, et ardentium pustularum, sunt intelligenda.

Aqua cum linteolo fronti illita, phrenesin sedat: quod oleum quoque eiusdem praestat. Eadem ratione iecoris aestum refrigerat, maculasque faciei ex calore natas exterit. Anthracas, et ex calore orta corporis hulcera, oleum eius lenit et restinguit.

ACORUS.

[illustration:

Acorus.

]

[illustration:

Acorus Officinarum.

]

[note: Aphrodifia. Veverta.] ACorus, quam et Aphrodisiam Graeci, Latini Acorum et Venerea appellant, Herba est, ut describit Diosco, folia habens Iridis,


page 178, image: s178a

angustiora tamen, radices non dissimiles, complicatas, non in rectum, sed obliquum actas, in superficie exsistentes, geniculis seu internodiis distinctas, albicantes, gustu acres, odore non ingratas. Optimum est densum, candidum, non cariosum, plenum, odoratum, cuiusmodi est Colchidicum [note: Aspletion] et Galaticum, quod Aspletion dicitur. Nostrae autem Officinae vero Acoro carent, quo vero [orig: verò] ipsae utuntur, est adulterinus. Germ. Geel Lilien, Drachen oder Ackerwurtz. At verus Acorus non est alius quam [orig: quàm] qui Calamus aromaticus Officinis appellatur, quo Officinae pro vero etiam Calamo aromatico utuntur, manifesto errore: Nemo enim non videt Calamum et radicem convenire non posse. Aliis Galangam maiorem [note: Galanga maior. Euricius Cordus.] verum esse Acorum placet. Nascitur verus Acorus locis cultis, pratis ac hortis, rarusque est inventu, ut in Botanologico suo Cordus ostendit: cum inquit: Dictum hodie Galamum aromaticum ego pro Acoro scribo, et eundem etiam esse suspicor, dubitoque vehementer, num verum Calamum aromaticum habeamus: res enim est exotica, et praeciosior quam [orig: quàm] ut tot tantique eius colei prostent. Nostrum autem Acorum iuxta amnes et passim in aquosis et palustribus locis provenit. Foditur radix aestatis initio, et in umbra siccatur.

TEMPERAMENTUM.

Acorus verus, qui est Calamus Officinarum aromaticus, calidus est et sic cus gradu tertio, adhibeturque internis et externis corporis partibus.

VIRES INTRINSECUS, ACORI VERI.

Decoctum Acori potum urinam ciet, doloribus lateris, thoracis et iccoris, torminibus, rupus et convulsis medetur. Lienes minuit, urinae stillicidio et serpentum ictibus auxiliatur, omniaque vesicae vitia sanat. Sucus eius contra suffusiones et oculorum caligines, contraque serpentes bibitur. Pectoris doloribus confert, unde antidotis radix utiliter miscetur. Contusis et luxatis pota duobus obolis, in mulsi tribus cyathis, radix prodest. Internis quoque feminarum morbis Acorum conducit.

EXTRINSECUS.

Insessu, quemadmodum Iris, muliebria adiuvat. Sucus corneae mem branae crassiticm detergit et extenuat. Radix in vino decocta, trita et illita, restium tumores mirifice [orig: mirificè] discutit. Duritias et collectiones omnes sanat, decocto huius herbae foventibus.

VIRES ACORI ADULTERINI, QUO OFFICINAE utuntur, ex Leonhardo Fuchsio.

Aco[?]s Officinarum immensam adstringendi facultatem obtinet, diversamque plane [orig: planè] a [orig: à] veri Acori radice facultatem habet: crassarum est partium, facultate frigida, constringit, densat, cogit, et contrahit.

Quare urinam non cit, nec menses evocat, sed potius supprimit. Sanguinem undecumque manantem cohibet. Sucus igne expressus, menses nimium promannantes constringit. Quae vis vero Acoro non inest.



image: s178b

Unde Pandectarum auctor tradit, eum qui Acori radicem gestet, nullo sanguinis profluuto corripi.

XIPHION.

[note: Phasganem Machaero nium. Gladiolus. Segetalis.] XIphion Graecis, item Phasganon et Machaeronium. Latinis Gladiolus proprie [orig: propriè], et est sui generis herba, quae etiam Segetalis dicitur, Germ. kleinbloe Schwer tel. Gladioli autem nomen multis herbis veteres tribuerunt, sicuthodieque, velut Acoro, Sparganio, Xyridi, Iridi, Verum proprie [orig: propriè] Gladiolus de hac herba sumitur, quae supradictis etiam, eadem de causa, nominibus appellatur. Nascitur locis pinguibus et humentibus, quaeque fluviorum inundationes obtegere possunt, foliis et caule Iridis, sed minoribus, angustioribus, et gladii modo mucronatis, flore pene [orig: penè] caeruleo, tribus foliis constante, semine in triangulis longisque siliquis, rotundo, Acori simi litudine. Ruellius caulem dicit habere scabrum, cui experientia reclamat, Deinde etiam Theophrasti descriptio.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum et facultatem cum Acoro parem obtinet. Radix vero [orig: verò] praecipue [orig: praecipuè] extrahendi vim, tusa, cum ture et vino imposita, obtinet.

[illustration:

...]

IRIS.

IRis ea herba omnibus appellatur, quam Germa ni vocant blaw Lilgen, blaw Schwertel, Veielwurtz, Himelschwertel. Gall. Glaicul. Iris dicta, ab caelestis arcus similitudine, quem flores eius referunt. Veielwurtz vero [orig: verò], non quod [orig: quòd] Violae sit radix, sed quod [orig: quòd] radix eius violae odorem imitetur. Nascitur in hortis passim, raro [orig: rarò] nisi plantata, fo lia gladiolo fert similia, maiora tamen, latiora et pin guiora: flores in caule aequalibus invicem spatiis distantes, inflexos, varia colorum commixtura, arcus instar caelestis: Radices subsunt geniculatae, solidae, supra terram eminentes, albae violae purpureae odore. Optima censetur Illyrica, cu[?]s Dioscorides meminit, a [orig: à] qua tamen nostra Germanica nom multum abest. Differt autem in hoc, quod [orig: quòd] est horribilior quadantenus, et odore iniucundior, multo [orig: multò] maiore acrimonia, fauces enim gustanti gra nignidii modo exurit. Caliditate itaque Illyricam


page 179, image: s179a

[note: Iris et Ircos ca[?] est herba.] superat, ac vehementius etiam alvum purgat, Sed odore et sapore est inserior, Porro [orig: Porrò] eadem est herba Iris et Ireos, quas quidam inepte [orig: ineptè] disiungunt.

TEMPERAMENTUM.

Iris est ex secundo ordine calfacientium, et tertio exsicantium: resolvit, abstergit et maturat.

VIRES, INTRINSECUS.

Quae de Acoro et Xiphio dicta sunt, omnia plenius de Iride sunt intelligenda. Radix trita et cum melle sumpta, Vel concisa et in vino cocta potaque, pectus purgat, lentos et viscosos humores discutit et attenuat, excreationes multas facit, tussim pellit, et pulmonis vitia corrigit.

Trita radix, septem drachmarum pondere cum aqua mulsa pota, ventriculum purgat, viscosam bilem, ex qua febres et ictericus morbus orium tur, educit. In vino cocta radix calida pota, tormina sedat, utiliterque iis qui semen continere nequeunt, bibitur: horrorem febrium mitigat, tem pore invasionis pota. Idem decoctum bonam quietem efficit, somnum conciliat, menses ciet. Radix ex aceto cocta potaque, serpentum morsibus medetur, venenum a [orig: à] corde pellendo.

EXTRINSECUS.

Radix trita in pulverem ad omnia externe corporis vitia utiliter inspergitur: Vulnera purgat, carnem gignit, cum melle praesertim mixta. Carcinomati, fistulis, intertrigini, aliisque occultarum partium damnis me detur. Cocta radix dum mollescat, et illita, omnis generis tubercula et strumas discutit. Cum modico melle et Veratro mixta radix, faciei maculas illita extergit. Fomentis ad matricem molliendam, clysteribus item, unguentis et cataplasmatis radix utilissime [orig: utilissimè] additur.

In vinum eadem suspensa, saporem odoremque gratum efficit.

In cerevisiam vero [orig: verò] suspensa, dulcem eam conservat.

Pistoribus etiam eius, ad fermentum triticei panis, est usus.

MUSCUS TERRESTRIS.

[note: Muscus terrestris. Soldanella.] MUscus terrestris, Germanis dicitur Beerlap, Haarschar, Teufelsklaen, Seyl oder Gürtelkraut, Neunheyl, Neungleych. Nonnulli Soldanellam vocam, diversam tamen a [orig: à] Brassica marina, quae Soldana vocatur.

Nascitur insyluis absque caule et semine viridi graminis musco similis, villis quibusdam albis, ceu radicibus, ex terra enascens, humi late [orig: latè] reptans. octo aut novem cubitorum intricatus longitudine, longi ac lanuginosi vermis similitudine. Mense Iulioarticulares Iuli forma profert asparagos, attactu leves et molles, ceu farina aut pulvere conspersos, mox decidentes, quos pro flore licebit sumere.



image: s179b

[note: Muscus marinus Diosc.] Dioscori. lib. 4. cap. 84. Muscum describit marinum in scopulis testaceisque non procul a [orig: à] mari na scentem, gracilem, capillaceum, caulis expertem, quem Officinae, quod [orig: quòd] iisdem cum Corallio locis nascatur, [note: Corallina.] Corallinam, errore loci decepti, appellant, Graecis Byron qala/ttior. Hu ius descriptio et vires cum terrestri nostro conveniunt: nec locus multum obstare poterit, uterque enim petrosis, sed alter iuxta mare, alter in silvis nascitur. Una tamen herba diver sis saepenumero [orig: saepenumerò] locis provenit. Plinius Muscum marinum lactucae describit similibus foliis, iisque rugosis, et contractis, sine caule ab ima radice exeuntibus. Verum [orig: Verùm] haec descriptio Plinii ad Lichena herba, non ad Muscum marinum pertinet, cu ius sententiae Valerius est Cordus.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est sicci et calidi. Vires eisunt spissandi et siccandi, cal faciendique.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decoctus lapidem vesciae frangere et educere, experimento certo constat. Idem praestat liquor eius stillatitius.

EXTRINSECUS.

Tusa herba vel cum unio cocta, omnibus cor poris inflammationibus, calidae item podagrae [note: Vinum corruptum] est auxilio. Vinum corruptum lentumque, in vas suspensa brevi restituit.

[illustration:

...]

BRATHVS SILVESTRIS. sive sabina silvestris.

[note: Brathus. Sabina silvestris.] BRathus sive Sabina silvestris, aut Herba Sabina nominis id habet, quod [orig: quòd] folia seu ramuli eius Sabinae arbori, de qua suo loco inter arbores, sint similes. Nascitur in harenosis altarum syl varum vallibus, spitamae altitudine, perpetua virens coma, foliis Sabinae arboris, inodora, amara, Iulos sicut Muscus etiam terrestris profert, qui


page 180, image: s180a

mox absque fructu decidunt. Germa. Wald Senenbaum. Ob Iulos autem quos cum Musco terrestri profert, hunc ipsi locum relinquere placuit, tum quod [orig: quòd] temperamentum et vires easdem ob tineat.

TEMPERAMENTUM. ET VIRES.

Temperamentum habet calidum et siccum, ut de Musco terrestri est dictum, cuius etiam viridum est particeps.

VIOLA PURPUREA.

[note: Viole pur purea. Ion.] VIolam Graeci Ion vocant. Violae vero [orig: verò] nomen omnibus eius speciebus Latini attribuunt, proprie [orig: propriè] tamen intelligitur de Viola purpurea. quam Germani simpliciter Veiel, Violn, oder Mertzen violn appel lant, Graecis *io)/r porfurou=r, hoc est, Vio [note: Muraria. Unde dicta Viola:] la purpurea. Item Muraria. Ion vero [orig: verò] dicta, reste Nicandro, quod [orig: quòd] Nymphae quaedam Ioniae florem illum Io vi primum [orig: primùm] muneris loco obtulere. Vel secundum alios, quod [orig: quòd] florem hunc pabuli vice Ioi in vaccam mutatae terra protulerit. Latinis vero [orig: verò] Viola, quasi Vitula, eadem de causa.

[illustration:

...]

Duo sunt huius genera: Sativa et silvestris. Folium habet hedera mi nus et tenuius, nigriusque absque ramulis, Cauliculus ex radice medius statim prosilit, in quo flosculus suaviter olens, purpureus, in sativa tamen ni grior. Semen in folliculis vasculisve minutis extrema fere [orig: ferè] aestate profert.

[note: Viola [?] nina.] Silvestris praeterea est inodora, ac Violam caninam, Germa. Hunds violen eam nominant. Locis potissimum [orig: potissimùm] provenit opacis et asperis, ut iuxta murorum radices, circa hortorum sepes et margines. Flos eius ve re et Martio praesertim mense ad plurimos usus colligitur.

TEMPERAMENTUM.

Violae frigidae sunt in ordine primo, humidae vero [orig: verò] in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Violae purpureae plurimus ad medicamenta, velut olea, acetum, Con servas, Zulapia, et Sirupos est usus, ad omnis generis inflammationes utilis, praesertim pueris comitialibus, quique febri ardente infestantur. In sacchari in opia licebit ad eosdem usus in aqua violas decoquere. Sirupus Violarum trium quatuorve cochlearium quantitate sumptus, febrium aestus restinguit, alvum solvit, apostemata emollit, cor confortat, laterum dolores mitigat, omnibusque ex calore natis morbis medetur. Contra sitim aliqui Sirupum Violarum cum aqua fontana temperatum aegris porrigunt. Flavus qui in medio violae apex conspicitur, in aqua decoctus potusque, anginae praesentissimo est remedio, puerorumque comitialibus medetur.



image: s180b

EXTRINSECUS.

Phreneticis, oleum, aqua, vel acetum violarum, capiti illitum medetur: iccorisque aestum componit.

SIRUPUS VIOLACEUS.

Violis mense Martio collectis adhuc recentibus, in stanneum vas conclusis, aquam calidam ad octo horarum tempus superinfunde, hinc expressis Violis eandem aquam calfacito, ac eadem ratione novis violis infunde, idque tertio et quarto, hinc aquam istam cumsacchari optimi quan titate sufficiente paulatim ad ignem coquito, donec mellis depurati densitatem acquirat, atque in vitro occluso obfirmatoque ad usum conserva. Prodest febribus acutis, iecoris et cordis caloribus, gutturis asperitati, pleuritidi, tusi aridae: Sitim restinguit, alvum emollit.

OLEUM VIOLACEUM.

Oleum Violaceum fit ex floribus Violarum, et oleo Omphacino, hoc est, immaturo, hunc in modum: Recipe Violarum recentium contusarum quantum libuerit, iisque in vase vitreo affunde olei Omphacini sufficientem mensuram, ac ad solem vel loco aliquo calido diebus quindecim macera, deinde ivase duplici coquito, et abiectis violis recentes inice, et pari tem pore macera, coque et exprime, idque tertio [orig: tertiò]. Oleum hoc refrigerat, incandescentibus inflammationum feruoribus est utile.

VIOLA MATRONALIS.

VIolae matronales, quod [orig: quòd] a [orig: à] matronis inhortis [note: Violae ma tronalis. Ligustria] coli soleant, sunt dicte. Item Ligustria. Germ. Winter violen, et Welsch Violen appellantur. Veteribus an fuerint cognitae, non constat.

Tria numerantur eius genera, non nisi flore differentia, qui in quibusdam candidus, in nonnullis puniceus, in aliquibus vero [orig: verò] est purpureus, aut pror sus etiam rubens.

Herba ipsa est fruticosa, altitudine cubitali, ramosa, caule foliisque lanuginosis, oblongis, angustis, mollibus et canescentibus, floribus vel albis, vel puniceis, vel purpureis, foliis quaternis: semine in siliquis oblongis, lato ac tenui: radice longa lignosa, subrufa et acri. Florem ferunt interdum etiam hieme et veris initio, Unde Germanicum nomen Winter violen acceperunt.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti sunt admodum calidi, multumque humiditatis admixtum habent.



page 181, image: s181a

VIRES, INTRINSECUS.

Radix aut folia in aqua decocta, convulsis, et difficultate spirandi laborantibus, veteri quoque tussi medentur. Urinam et menses ducunt, sudores cient. Vis ipsis in summa est incidendi, et diggerendi per halitum.

LEUCOION.

[note: Leucoion] LEucoion Latine [orig: Latinè] idem valet, quod Vio la alba, a [orig: à] *leuko\r et e)/or, id est, Viola: omnibus tamen violis attribuitur, sive albae, sive luteae, sive purpureae fuerint. Ara bes Cheiri et Keiri vocant. Germ. Gelb, weiß, oder rot, braun Veiel.

[illustration:

...]

Huius tria numerat Dioscordi genera, ex floris differentia, album luteum, et purpureum. Nascuntur in hortis locisque cultis, cubitali altitudine, ramosa, caule Brassicae, exiliore: folio molli, longo, cane scente, aut subnigro, verbasci foliorum similitudine, nisi quod [orig: quòd] angustiora sunt et minora, Violae silvestris odore: flore quadrifolio, vel candido, vel luteo, vel purpureo, quem veris initio, vel Maio mense potissimum [orig: potissimùm] profert. Semen foliaceum tenuibus et longis siliquis continetur.

[illustration:

...]

[note: Leucoion Dioscor. Leucoion Theophr.] Atque haec vocant Leucoia Diosco ridis, ad differentiam Leucoii cuius mentionem facit Theophrastus. Is enim aliud facit Leucoion, ab hoc diversum, foliis porri, tenuioribus et mollioribus, ex radice bulbosa prodeuntibus: pediculo dodrantali, tenui ac fere [orig: ferè] iunceo, in quo flos candidus, in medio croceus, violam purpu ream odore referens, quo decidente capitula nucis avellanae quantitate erumpunt, in quibus semen Sinapi haud dissimile continetur. Germa. Weiß


image: s181b

Hornungs oder Mertzen blümen. Latini Leucoium Theophrasti ap pellant. Estque Leucoion hoc Narcissispecies, candida videlicet. Proinde cum simpliciter dicitur Viola, vel Viola purpurea, intelligitur ea quae Grae cis i)/or, et Germa. Mertz violn dicitur. Cuius vero [orig: verò] inhoc capite fit mentio, quae etiam Viola purpurea dici poterit, longe [orig: longè] et forma et viribus ab [note: Leucoion purpurcum.] illa est diversa: unde leucoion purpureum appellabitur. Duplex igitur erit Viola purpurea: altera Graecis i)/or, altera Leucoion.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae, abstergit, tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum earum vel liquor stillatitius, iecoris et renum affectionibus medentur: lassa membra, bis in die quatuor aut quinque cochlearium mensura sumpta, reficiunt. Semen et sucus, menses, item secundas et mor tuos fetus educunt: suntque ad hunc tantum [orig: tantùm] usum adhibenda. Recentes flores in vino decocti, matricis aestum poti refrigerant. Liquor stillatitius omnia interna membra confortat, sanguinem et mentem exhilarat, dolores sedat, quietem generat.

EXTRINSECUS.

Sucus oculos purgat, maculas et caliginem discutit. Liquor cum mel le mixtus, oris dolorem sanat. Radix in aceto cocta, podagricis doloribus et spleni imposita opitulatur.

[illustration:

...]

IACEA MAGNA.

[note: Iacea magna. Herbatri nitatis. Diosanthos. Iovis flos. Phlox. Phlogion. Flammca. Herba cla vellata.] IAcea magna, alias [orig: aliàs] Herba trinitatis, et Viola flammea, a [orig: à] triplici colore nominatur. Aliqui Diosanthon, hoc est, Iovis florem, et Phloga seu Phlogion, id est, Flammeam. Item herbam clavellatam appellant. Germ. Dreifaltigkeyt blümen, et Freyssamkraut. Graecis veteribus quo sit dicta nomine, non constat. Est autem violae inodorae aliqua species. Nascitur in aruis et hortis passim sponte, folio primum [orig: primùm] ro tundo, inciso per ambitum, paulatim vero [orig: verò] longiore: cauliculo triangulo, intus cavo, per intervalla geniculato, leviter striato: flores in pediculis oblongis, qui circa geniculatos alarum sinus eanscuntur, prodeunt, violis purpureis non dissimiles: in summo purpurei,


page 182, image: s182a

medio candidi, inferna autem partelutei, nigris quibusdam radiis distincti, quibus decidentibus semina sequuntur. Radix villosa, brevis, capilla mentis multis. Totafloretaestate.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est mediocris particeps in calfaciendo et exsiccando, potis simumque intra corpus adhiberi debet.

VIRES, INTRINSECUS.

Pueris aestu nimio et alui dolore laborantibus, aqua stillatitia datur utiliter: Asthmaticis pulmonisque phlegmonibus prodest, collectum in thorace et pulmone pus expurgans. Comitialibus item puerorum mede tur. Porcis angina infestatis est remedio.

EXTRINSECUS.

Scabiem et pruritum, omniaque cutis vitia emendat. Hulcera viscosa etiam glutinat.

CYANUS.

[note: Cyanos. Baptisecula.] CYanos a [orig: à] caeruleo floris colore nomen habet, Baptiseculam vocant Itali, quod [orig: quòd] secantibus et metentibus officiat: saeculam enim veteres falcem di xere: Melius Blaptisecula a [orig: à] bla/pteir, id est, nocendo [note: Blaucola.] appellaretur Bualeolam Galli: Blaeum enimipsis est caeruleum. In agris et frumentis passim nascitur, caule anguloso, foliis angustis et oblongis, rosarum calycibus, sed asperis et horridis, quos multae caeruleae stipant barbulae. Radice oblonga, lignosa, fibris quibusdam capillata. German. Blaw Kornblümen. Mense floret maxime [orig: maximè] Iunio.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet prorsus frigidum.

VIRES, INTRINSECUS.

Flos vel semen in vino decoctum, scorpionum et araneorum morsibus potum medetur, veneisque aliis resistit. Ventriculum a [orig: à] bile, tusum semidrachmae pondere semen potum, purgat.

EXTRINSECUS.

Oculorum aliarumque partium inflammationibus illita cyani aqua stil latitia, fert opem.

Pueri barbulas Cyani ex caly cibus erutas, ex candido ovi liquore terunt, quo [orig: quò] in pingendis literis grandioribus caerulei nitorem imitentur.

CONSOLIDA REGALIS.



image: s182b

[note: Consolida regalis.] COnsolidae nomen pluribus tribuitur herbis, ut supra [orig: suprà] in Symphyto dictum est. Sic et praesentem herbam plerique eruditi Consolidam vocant regalem, quam [note: Calcatrippa.] Germani Rittersporn, Hornkümmel appellant. Valerius Cordus Calcatrippam agrestem. Gall. Piedd, Aloette. Hodie sunt qui hanc herbam Vaccinium vocent, a [orig: à] purpureo flosculo. Nigrum enim appel [note: Vaccinium Hyacinthus.] lat Verg. cum [orig: cùm] dicit: Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra. Vide caput de Hyacintho. Fuchsius hanc tertiam facit Anthemi dis speciem Dioscoridi Eranthemon vo catam, ut in Athemide est ostensum. Ruellius et Gesnerus pro secunda specie Cuminisy luestris Dioscoridis accipiunt, quo rum sententia videtur esse proxima: quod [note: Cornuta.] idem Valerius Cordus approbat. Galli Cornuta a [orig: à] corniculis dicitur, et Germa. Hornkümmel eadem ratione. Ex silvestris est Cumini specie. Tragus potius Dioscoridis credit esse Thalictron, Germa. Krotten dyll, altera Leucanthemi species. Thalictrum vero [orig: verò] Valerius Cordus dicit herbam, quam Germani Heylblat vocant, qua rustici in Saxonia maxima etiam absque Medici opera curant vulnera. Errat autem Ruellius, qui [note: Thalictron Argentina.] Thalictron existimat esse Argentin am seu Argentillam vulgo herbam, ab argenteo nitore dictam. Proinde Consolida regalis, Calcatrippa, Cornuta, eadem sunt herba; Cumini sy luestris species.

[illustration:

...]

Herba nascitur in segetibus caule simplici, sicut Cyanus, ramulis multis tenuibus, foliis longiusculis, laciniatis, nigellae, flore violae fere [orig: ferè] purpureae, nisi quod [orig: quòd] ex altera parte in acutiem quandam, ad calcaris ve terum similitudinem, rendit, unde Calcatrippae nomenclaturam est sorti ta. Semen siliquis exiguis includitur, rotundum, canum, minutum, Vicio rum sapore.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatem refrigerandi, et extergendi sanandique possidet.

VIRES, INTRINSECUS.

Flores et liquor stillatitius, oculorum aliarumque corporis partium inflammationibus, hausta vel illita medentur. Semen in corniculis occlusum, serpentium morsibus est auxillio: Calculosis item et urinae stillicidio vexatis, vel concretum cum lotio sanguinem reddentibus, prodest.

EXTRINSECUS.

Illita herba, velliquor eius stillatitius oculorum hebetudinem sanat, adeo [orig: adeò] ut illius etiam conspectu multi ex oculis laborantes sint sanati. Ad vulnera etiam antiqua sananda eius effectus traditur.



page 183, image: s183a

POLYGALA.

CUm Latinum nomen non esset, nec alia Diosco ridis herba, cui ita quadraret huius descriptio atque Polygala, hoc ipsam nomine cum Trago appellavimus, donec melius se offerat, vel ab alio demonstretur.

[note: Polygala.] Polygala igitur a [orig: à] lactis copia, quam generat, dictum est. German. vocant Creutzblüm, Ramsel, quod [orig: quòd] circa illud ipsum tempus, videlicet quod vocant Crucis, plenissimus flos ille conspiciatur. Nascitur locis aridis, palmi altitudine, humi serpens, caliculis tenuibus, ligneis, foliis lenticulae, sed acutioribus et tenerioribus, vel ut in hyssopo florem in caule fert ordine ad summum usque dispositum, fumi terrae flosculis non dissimilem, in quibusdam purpure um, in nonnullis caeruleum, in aliis candidum. Unde triplex eius statuitur differentia: flore decidente folliculi vulgorum forma, subsequuntur exigui, alis utrinque minutis, in quibus semen minutum. Radix [note: Galncion.] vilis et parva. Purpureum et caeruleum genus Glaucion Dioscoridis idem censet.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Natura est praesentibus herbis lac generare.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino cocta lac nutricibus exstinctum regenerat. Alii cum polenta, sale et olco ad eosdem effectus praebent.

EXTRINSECUS.

Inflammationibus et tumoribus utiliter tusa imponitur. Aqua stillatitia earundem est virium.

LILIUM CONVALLIUM.

[illustration:

...]

LIlium convallium, quod [orig: quòd] in opacis locis et [note: Lilium convallium. Cacalia.] convallibus nascatur, dictum est, Graecis Cacalia, et Latinis. Officinis Lilium dicitur convallium. Germa. Meyenblümen. Locis nascitur opacis inque convallibus, unde nomenclaturam sumpsit. Folia mense Aprili emittit bina, asparagi primum [orig: primùm] foliis non dissimilia, e [orig: è] quorum medio mox caulis prodit triangularis, levis, quinque vel sex bullis pisi magnitudine adhae rentibus, candidis, tanisque, cymbali in modum mense Maio se aperientibus, leviter in ambitu serratis, admodum odoratis, amaris, in quorum


image: s183b

medio macula purpurea conspicitur: Decidente flosculo, fructus rubro corallio, vel Asparagi fructui, similis apparet. Radix est candida, inaequalis per terram late [orig: latè] serpens.

[note: Ephemoron.] Errant qui Ephemeron hanc esse putant, omnibus pene [orig: penè] notis, radice, caule, foliis, odore, reclamantibus. Ephemerum vero [orig: verò] quod Irin silvestrem etiam Diosc. appellat, hodie est incognitum. Vide infra [orig: infrà] de Ephemero utroque in Colchico. Falluntur etiam qui Hemerocallin, hoc est, silvestre Lilium esse scribunt, de quo infra [orig: infrà], cum [orig: cùm] radix illi sit bulbosa, huic vero [orig: verò] Lilio minime [orig: minimè].

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis sunt calidae, quod gustus satis ostendit. Praecipuashabent vires cum [orig: cùm] ad maturitatem plenam flores pervenerint, quod ex odore deprehenditur.

VIRES, INTRINSECUS.

Stillatitius liquor Lilii convallii semel atque iterum distillatus, et in vino forti imbutus, vocem amissam restituit. Epilepticis et vertigine laboran tibus, cochlearis mensura potus auxiliatur. Torminibus et venenis adversatur, Cor ac cerebrum confortat, mentem bonam reddit.

EXTRINSECUS.

Oculorum inflammationibus stillatitia aqua mire [orig: mirè] prodest, omnibusque externis ardoribus illita medetur. Capiti utilissime [orig: utilissimè], ad memoriam recuperandam, illinitur.

[illustration:

...]

FLOS GARYOPHYLlorum.

[note: Flos Garyophyllo rum.] FLores hos nemini non in Germania cogni tos, Gary ophyllorum nomine cum plerisque eruditis nominare placuit, ob odoris cum Garyophyllis similitudinem et praestantiam, qua etiam ratione German. Neglin blümen, et Graßblümen, quod [orig: quòd] herba gramini non sit aspectu dissimilis, appellant. Hunc ipsum flo [note: Betonieae altilis.] rem alteram Betonicae speciem, altilem videli cet, nonnulli faciunt, sed num satis commode [orig: commodè] alii iudicaverint: cum [orig: cùm] neque inter folia, neque flo res ulla sit similitudo. Argumento sibi sumunt [note: Herba tu nica.] Officinarum nomenclaturam, qui Herbam tunicam hanc appellant, quasi primis duabus li teris a [orig: à] Betonica detractis. Sed quis Officinarum in herbarum nomenclaturis errores satis excusserit.

Plura sunt huius ex florum, colore et forma genera: quidam enim simplici foliorum


page 184, image: s184a

textura, quidam multiplici constant: aliis flores sunt candidi, aliis punicei, aliis nigri, aliis rubri: nonnullis rursus colores sunt divisi, rubro album vincente, et contra [orig: contrà] albo rubrum: pluribus rubris vel etiam candidis foliis exsistentibus. Inter candidos etiam maculis sanguineis folia inveniuntur tincta: similiter inter rubros maculis et fibris lacteis folia notata est videre.

In eodem quoque pediculo diversi coloris flores est invenire, alterum can didum, alterum rubrum. Haec de differentia floris secundum coloris for mam. Frutex ipse foliis est porraceis, oblongis, per extremum mucronatis, concoloratu caesiis, teretibus cauliculis, sesquicubitalibus, geniculatis, coeuntibus [orig: coëuntibus] pyxidatim internodiis, floribus omnium speciosissimis, Gary ophyllorum odoratu, sed longe [orig: longè] suavissimo: cocco alius rutilat, sae turata alius nitet purpura, alius candido, alius emaculato blanditur colo re, alius versicolore variatur commistu. Teres longiusculusque calyx spectatur omnibus, orbiculo superiore denticulatus, a [orig: à] quo folia prodeunt in quibusdam frequentiora et densa velut coma stipata, in quibusdam vero [orig: verò] rariora, lente [orig: lentè] quidem fimbriata, geminis utrinque stamineis emicanti bus apicibus. In fictilibus passim a [orig: à] virginibus colitur, hieme loca calidiora expetit, frigoris impatiens. Coronis nobilitatus vir ginum, et manuariis scopis frequentissimus. Haec de domestico seu altili Garyophyllorum coronario flore, quem Betonicam alii altilem appellare malunt.

[illustration:

...]

Est praeterea silvestris species, eaque duplex: altera Ger manis Donderneglin, Feldneglin, et Blütstropfflin [orig: tströpfflin] [note: Garyophyllea silvestr[?]] appellat, Latinis Gary ophyllea silvestris. Radice tota rubra, odorataque, caule plerumque simplici, foliis priori similis, floribus sim plicibus, qui quinis senisve constant foliis, magna ex parte purpureis, interdum etiam niveis, len te [orig:] fimbriatis.

[illustration:

...]

Altera Germa. Mütwillen, [note: Superba] et Hohmüt, Latine [orig: Latinè] Superba. Caule et foliis altili seu domestico est similis, nisi quod [orig: quòd] sunt mino ra: flores fert simplices, puniceos potissimum [orig: potissimùm], incisuris frequentibus, odoratos. Sponte in pratis et montibus nascitur: hodie in hortis etiam coli est coepta.

TEMPERAMENTUM.

Qualitas iis est mediocriter ca lida et sicca.



image: s184b

VIRES INTRINSECUS.

Ex floribus Garyophylleae altilis medicamentum conficitur, quod Conservam vocant, cordi et febrium inflammationibus utilissimum. Acetum floribus hisce imbutum capiti prodest potum, vel temporibus et capiti illitum. Contra serpentum et scorpionum ictus ex vino albo fa rina eius bibitur. Febrium horrores discutit. Sub accessionem propinata comitialibus medetur. Lumbricos comesta expellit. Sucus pestis con tagia arcet, et haustus, si iam morbus invaserit, liberat. Ieiuno sumpta sto macho dentium dolorem sedat, iure decocti ore colluto. Gravedines discutit: partum qui sine febri sit accelerat. Praesumpta ebrietatem arcet. Intertriginem in itinere faciundo non sentient, qui ex vino biberint. Fastidia cum aceto mulso discutit. Iis qui ex morbis se recolligunt, alvum ex aqua calida deicit. Vomitiones cohibet. Dolores podagrae et ventris inflationes sedat. Sucus silvestris Gary ophylleae ad atterendum et educendum calculum maximam vim habet. Comitialibus quoque opitulatur.

EXTRINSECUS.

Farina per se carcinomatis inspergitur, quae tamen succo herbae prius ablui praestiterit Ex flore fit oleum ad rabidi canis morsum, ad fistulas et parotidas, quibus illitu medetur. Nervorum vulneribus imponitur. Venena rabidi canis morsu impressa, plagae diutius alligata, elicit.

PAEONIA.

[note: Paeonia. Glycysida. Sidia. Herba casta.] PAEonia a [orig: à] Paeone inventore dicta, Graecis Glycysida, quod [orig: quòd] grana, mali punici granis similia habere videatur. Sidia enim Boeotae mali punici grana vocant. Herba item Casta Latinis. Officinis Paeoniae nomen retinet Germa. Paeonien rosen, Konigs [orig: Königs] rosen, Gichtwurtz, Beninien rosen, Venedisch rosen, Be nedicten rosen Pfingstrosen, Freyssam rosen. Regiam aliqui hastam vocant, [note: Asphodelus non est Hemerocallis.] Sed nequaquam de Asphodelo accipiendum erit, longe [orig: longè] diverso ab hac herba, quem aliqui Hemerocallin male [orig: malè] appellant, ut suo ostendetur loco.

[illustration:

...]

[note: Paeonia mascula.] Duum est generum: Mas et femina. Mas vulgo [orig: vulgò] Ninivenwurtz. Nascitur in montibus altissimis, caulem habet dodrantalem, ramosum, folia nuci iuglandi similia: Summo caule siliquas quasdam amygdalis similes profert, in quibus, quum


page 185, image: s185a

aperiuntur, grana rubra, multa, exigua, punici mali acinis similia inveni untur, quinque vel sex, in medio nigra, purpurea. Radix digiti crassitudine, dodrantali vero [orig: verò] longitudine, gustu adstringens, alba. Haec radix est [note: Paeorve maris radix est ea quam seplasiarii pro radice Dictamni vendunt. Superstitio. Paeonia foemuna.] ea quam pro Dictamni radice seplasiarii hodie vendum, ut in capite de Dictamno supra [orig: suprà] commonstratum est, et capite etiam de Paeonia Tragus satis ostendit Ridiculam vulgus de radice hac effodienda superstitionem habet, interdiu ob Pici custodiam effodi non posse. Paeonia vero [orig: verò] haec mascula in Germania incognita: semina tamen eius aliunde missa terrae se mandasse, scribit Valerius Cordus, sed nullum protulisse germen: velut certum serendi tempus semine hoc expetente.

Paeonia femina in hortis passim provenit, folia habet Smy rnii modo divisa, fructu et caule priori est similis. Florem fert rubro papaveri simi lem. Radix eius propagines sobolesve ceu glandes septem aut octo, ut Asphodelus habet. Haec in Germa. passim cognita: nominibus suprapositis gaudens. De Paeoniae huius satu nihil certi constat: cum ex semine eius enasci germen non sit deprehensum. Superstitiosam igitur propemodum curam ei attribuunt, quod [orig: quòd] semina manu contrectari non oporteat. Praeterea locis iis quibus magna Paeonia est copia, seminesponte excidem te, nulla nova enascentia germina est animadvertere. Quod magna a [orig: à] se diligentia observatum, Valerius Cordus scribit.

TEMPERAMENTUM.

Paeonia tenuium est partium, exsiccat, et in caliditate symmetriam obtinet Radix leviter cum quadam dulcedine adstringit.

VIRES, INTRINSECUS.

Arida Paeoniae radix tusa, amygdali magnitudine cum vino sumpta, mulieres a [orig: à] partu purgat: menses ducit: calculum vesicae et renum pellit, ictericos adiuvat, ventris dolores sedat: fluxus alui sistit, per dies aliquot in vino decocta radix pota.

Grana eius duodecim tusa et pota, sanguineum mulierum fluxum co hibent: ructus et singultus componunt: lapidem in puerorum vesica ge nerari prohibent. Quindecim grana trita cum vino sumpta, mulieres ex matricis dolore concidentes excitant.

Aqua radicis et floris stillatitia, cor confortat: puerorum comitialibus prodest, duorum triumve cochlearium mensura nonnumquam pota.

Alba Paeoniae masculae radix, quam pro Dictamni radice seplasiarii vendunt, easdem vires habet, ac plurimum [orig: plurimùm] contra venena valet.

EXTRINSECUS.

Grana Paeoniae contra phantasmata et comitialem morbum valere praecipue [orig: praecipuè], multorum experientia constat.



image: s185b

GLYCYRRHIZA.

[note: Liquiritia. Scythicae radix.] GLycyrrhiza, Latinis Dulcis radix, a [orig: à] gustu id nominis imposito. Officinis Liquiritia. Gall. Erculisse, Regalice. German. Süßholtz, Rolstock. Theophrastus Scythicam a [orig: à] loco ubi copiosissime [orig: copiosissimè] provenit, no minat. Nonnullis Adipson, quod [orig: quòd] sitim ore retenta arceat. Frutex est brevis, ut Dioscorides describit, ramulis binûm cubitorum altitudine, foliis den sis, lentisco similibus, pinguibus, tactuque glutinosis. Florem fert Hyacintho similem: fructum pilularum Platani magnitudine, asperiorem tamen, siliquas lentis modo rubescentes, bre vesque. Radices longe, colore buxi aut Gentianae, subacerbae et dulces, quae Licii modo in sucum densantur et coguntur. Plinius Glycyrrhizam inter aculeatas herbas refert, ac folia dicit echinata habere, proculdubio, utmo net Ruellius, similitudine vocabulorum deceptus, quod [orig: quòd] legit e)xe=nor pro xe=nor, id est, echinum pro lentisco. Unde non visam ipsi Glycyrrhizam constat. Nascitur hodie copiosein [orig: copiosèin] Germania, in agro praesertim Pabergensi. Car pitur mense Septembri, cum [orig: cùm] semine est praegnans.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet mediocre, seu symmetron tcpidae caliditatis exsistens: nostrae temperaturae maxime [orig: maximè] familiaris.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus Glycyrrhizae omnibus propemodum affectibus est utilis.

Fabae quantitate in oredissolutus, asperitatem gutturis lenit, aestui vem triculi confert, pectus lenit et purgat: nec non pulmonem et iecur. apo stemata mollit: asperam tussim lenit, vesicae et renum exulcerationibus medetur: sitim restinguit efficaciter.

Radix ex vino vel aqua assidue [orig: assiduè] pota, difficulter et calidam urinam emittentibus est auxilio. Praecipue [orig: Praecipuè] tamen adhoc valet radix ex lacte capri no cocta.

EXTRINSECUS.

Arida radix in pulverem tusa, manantibus oculorum hulceribus insper sa, fluxum sistit, et hulcus sanat.



page 186, image: s186a

LIMONIUM.

LImonion, Latinis Beta silvestris, ea est herba, quam Germani appellant Wisen mangolt, [note: Limonion pratense. Tintinabulum.] Biberklee. Limonium pratense Latinis. Tintinabulum etiam a [orig: à] florum forma est dictum. Nascitur pratis humidis. Folia, describente Dioscoride, habet Betae, tenuiora et longiora, decem, saepe plura, cauletenui, recto, altitudine liliorum, pleno seminis rubri, quod gustu linguam adstringit. Haec descriptio convenit herbae, quam Wisen Mangolt appellant. Haec siquidem pediculos ex una radice emittit tres vel quatuor, dodrantali longitudine, et in singulis terna folia, quo fit ut decem aut pluribus a [orig: à] Dioscoride foliis describatur. Flores vero [orig: verò], quorum nullam fecit mentionem Dioscorides, habet candidos.

[illustration:

...]

Est praeterea et alia silvestris Betae species, quam Limonion silvestre, seu Betam silvestrem vocant. [note: Pyrola.] Vulgo [orig: Vulgò] Pyrolam, quod folia eius pyro arbori similia sint, German. Wintergrün, Wald mangolt, Waldkol [orig: Waldköl], Holtzmangolt, huius folia a [orig: à] frigore non laeduntur, sed viridia manent. Unde appellatio ipsi Wintergrün, est imposita. Haec locis nascitur umbrosis et silvestribus.

TEMPERAMENTUM.

Folia et semen exsiccant in ordine tertio: vim habet glutinandi et sanandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Limonii pratensis semen in vino coctum, rubrum alui fluxum, mensesque muliebres sistit.

Pyrola in albo vino cocta, vulneratis utiliter bibitur: nonnulli Leontopetalon, Saniculam, Agrimoniam, et Centummorbiam admiscent. Commodioris tamen est usus liquor Pyrolae stillatitius. Omnibus rubris alui fluxibus, mensibus muliebribus, Limonium prodesse, praesertim tamen semen eius, scribunt Dioscor. et Plinius.

EXTRINSECUS.

Limonium pratense omnibus inflammationibus impositum, medetur.

Viridia Pyrolae folia tusa et imposita, corporis damna sanant.

Aliqui aridae herbae tritis foliis ad manantia hulcera et damna utuntur. Nonnulli cum oleo et viridi aeris unguentum ex ea conficiunt.



image: s186b

BETA.

[note: Teutlon. Scutlon.] BEta a [orig: à] literae Graecae e, similitudine, quam dum semine est praegnans refert, id nominis accepit, Graecis *teu=tlor, vel *seu=tlor, ab impellem do, ut volunt, quod [orig: quòd] velut im pulsu quodam arboris quadantenus incrementum sumat, ac omnia alia, quae in hortis seruntur, foliorum latitudine superet. Ger. Mangolt, Romisch [orig: Römisch] Kol [orig: Köl], Beyß kol [orig: köl], Romgraß.

[illustration:

...]

Duum omnibus est generum: Candida et nigra, a [orig: à] fo liorum nimirum colore.

Candida quam Siculam no minant, et hinc corrupte [orig: corruptè] siccam et Siclam, Germ. Weiß Mangolt. Gall. Bette. Solo gaudet putri, humido et laeto, Caulem gerit striatum, bi cubitalem, folium fere [orig: ferè] Atriplicis, flores exiguos, luteos, semen in caulibus copiosum, radicem unicam, in longum protensam, e [orig: è] cuius lateribus alae, modo [orig: modò] singulae, modo [orig: modò] bine, nonnumquam ternae fun duntur, fibris multis refertae.

Nigra huic similis est, nisi quod [orig: quòd] folia in purpura sunt nigricantia, e [orig: è] ra dice rufa. Germa Roter Mangolt. Huius radices condiuntur, et assatis carnibus apponuntur, Candidae vero [orig: verò] Betae radices in nullo sunt usu. Alii a [orig: à] sationis temporibus distinguunt, facientes vernam et autumnalem: quamquam et aliis seritur temporibus. Transfertur commodissime [orig: commodissimè] quinque foliorum: ac eadem maior et candidior fit, si radices recenti fimo bubulo linantur, et priusquam in caulem exeant, lapillus latior, aut fictilis testa superponatur: pondere enim hoc compressa in latum se distendit, et candorem contrahit, ut auctor est Sotion.

TEMPERAMENTUM.

Calidam esse et siccam in tertio ordine, tradit Simeon Sethi. Nigra ad strictionis aliquid habet, praesertim in radice.



page 187, image: s187a

VIRES, INTRINSECUS.

Betae cibus concoctu est facilis, et ventriculo infirmo conducit. Candida Beta solvi alvum, nigra vero [orig: verò] inhiberi tradunt. Teneri caules Betae, et folia cum radicibus, modice in aqua, quoad mollescant, sicut Brassica quae conditur, cocta et ex aceto sumpta, appetitum edendi excitant: sitim restinguunt: Choleram in ventriculo sedant.

EXTRINSECUS.

Veteribus hulceribus et inflammationibus imposita Beta, dolorem mitigat, tumorem reprimit, et calorem nimium restinguit.

Nigrae Betae radicis sucus naribus instillatus, capitis frigidos fluxus mirifice [orig: mirificè] purgat.

Radix in cinerem usta, cum melle temperata, capillis capitis defluentibus et alopeciis medetur.

ATRAPHAXIS, SEU ATRIPLEX.

A *tra/facis2, para\ to\ a)drw=s au)/cesqai, quod [orig: quòd] celeriter augeatur: decimo enim statim die, postquam [orig: postquàm] sa ta fuerit, erumpit, et incrementum sumit. Latinis [note: Chrysoln chanon. Olus aure um. 1.] Atriplex. Gall. Arroche. German. Molten oder Milten Burchard. Chrysolachanon item Grae cis a [orig: à] floris forma dicitur, hoc est, Olus aureum.

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Sativa et silvestris. Sativa vel hortensis caulem habet quadratum, ramis brachiatum, quibus flores primum [orig: primùm] lutei, exigui, dein foliatum semen et obductum cortice promitur. Radicem habet unam, in altum descendentem, non glabram, sed fibris quibusdam capillatam: nec nisi sata nascitur: assiduoque humore gaudet. Unde non facile [orig: facilè] aliud quicquam iuxta olus hoc provenit: vicinum enim omne ad se alimentum rapit, ut nihil nisi languidum iuxta ipsam nascatur. Iunio floret ac Iulio, moxque semen producit. Germa. sim pliciter Molten. Vulgaris admodum notitiae herba.

Silvestris Germa. Schißmolten, Acker, oder wild Molten. Sponte sua in hortis nascitur, ac quaternos saepe proceritate sua cubitos excedit, caule sicut hortensis, ramoso, anguloso et purpurascente. Folio hor tensi non adeo [orig: adeò] dissimili, flore luteo, exiguo, semine racematim congesto, radice simplici, in altum descendente, ex qua multae se aliae promunt. Flo ret eodem cum sativa tempore.

TEMPERAMENTUM.

Humida est in secundo ordine, frigida in primo. Hortensis tamen silvestri est humidior et efficacior.



image: s187b

VIRES, INTRINSECUS.

Atriplex cocta olerum instar editur: alvum emollit, Dioscoride teste, quod de silvestri videtur intelligendum, ac facile [orig: facilè] ob lubricitatem, ut Ga lenus ait, alvum permeat. Semen eius abstergentis est facultatis, unde potum cum aqua mulsa, morbum regium, ex iecoris obstructione natum, sanat. Quod [orig: Quòd] Hippocrates dicit alvum non ciere, de hortensi venit intelli gendum, quae difficillime [orig: difficillimè] concoquitur, nec, nisi mutata saepius, aqua coquenda, ut refert ex Diocle Plinius: morbos gignit plurimos, ut lentigines, papulas. Stomacho est inimica.

EXTRINSECUS.

Cruda vel cocta, panos, furunculos incipientes, duritiasque omnes, illita sanat. Incipientibus autem, Galeno referente, et mollibus adhuc phlegmonis et panis, hortensis est utilior. At declinantibus vel adhuc vigentibus silvestris est melior. Inflammationes cum malva illita sanat. Ignem sacrum cum melle, aceto et nitro restinguit. Podagricis item illinitur. Scabros ungues sine hulcere detrahere dicitur. Silvestri capillos nonnumquam tingunt, estque idem eius usus cum altera.

BLITUM.

BLitum Graecis et Latinis dicitur. Officinis cum Beta confunditur. [note: Beta insipida.] Beta alias [orig: aliàs] insipida, foliis enim est betaceis, sed absque sapore fatuis et insipidis. [note: *bli/ttos qui.] Unde etiam Graeci Blitum dixerunt, hoc est, insipidum et stolidum: Stolidos enim et fatuos *bli/ttous vocant, quemadmodum etiam Latini insulsos et bliteos. Nascitur inter olera re stibili fecunditate, ut semel sata per multa saecula ex seminis deiectione re nascatur. Erumpit ocysime [orig: ocysimè], foliis betaceis, sine acrimonia, fatuis et insipidis, semine ut Beta corticeo, copioso, et ut Atriplex, racemoso. Radice non una, nec in rectum tendente, sed multiplici, obliqua et prolixa. Gal. Blete. Germ. Meyer, et Mist milten.

[illustration:

...]

[note: 2. Blitum ru brum. Rubrum olus.] Aliam quoque Bliti speciem est invenire, rubentem, quae in cultis se attollit, cuius folia iuribus incocta, sic ea rubore inficiunt, ut nigelli vini di lutum colorem repraesentet. Unde olitores Rubrum olus vocant, Germa, Blütkraut.



page 188, image: s188a

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Blitum faciunt humidum et frigidum in secundo ordine.

Rubro contra dysenteriam feminae utuntur. Inflammationibus imponuntur.

Alvum, Dioscoride teste, nonnihil movet. Menstrua cibo eius sisti, tradit Hippocrates. E vino adversus scorpiones Galeno bibitur, et clavis pedum illinitur. Ventrem adeo [orig: adeò] turbat, ut choleram aliquibus faciat.

ATRIPLEX CANINA.

IUxta muros et macerias herba nascitur aspectu iucunda admodum, et exigua, odore vero [orig: verò] foetidissima, foliis atriplicis minoris, multo [orig: multò] tamen minoribus, mollibus et coloris cinerei, semine ni gro et minuto, German. Stoltz oder Güter heynrich appellant, quod [orig: quòd] nimirum herba ipsa appareat pulchra, et interim foetore sit plena, sicut homines arrogantes multa fronte promittunt, in recessu vero [orig: verò] nihil habent. Aliqui Hundsmilten, ob foetorem nominant: ac verisimile est eam ex urinae canum enasci. Locis enim foetidis, ut mu ris vetustis, gaudet. Qui volet pro Blito foetido poterit sumere, Unde Bliteam meretricem, hoc est foetidam, Plautus in Truculento vocat.

[illustration:

...]

Est praeterea et alia herba, quae Bonus hendrichus vocatur, de qua supra [orig: suprà] inter Lapathos seu Ru mices est actum.

VIRES.

Herbam hanc constat, vetera et putrida hulcera animantium, in quibus vermes nascuntur, tu sam et impositam purgare.

Alii tantam vim habere tradunt, ut alligata solummodo [orig: solummodò] animanti, vermes ex hulceribus confestim expellat.

BRASSICA.

[note: Crambe.] BRassicae tria sunt genera summaria: Sativa, silvestris, et marina. Graecis Crambe quasi Coramble, quod [orig: quòd] pupillas oculorum, quas Graeci *ko/ras vocant, obtundat et hebetet. Germa. Kol [orig: Köl], Cappes. Caulis et vulgo [orig: vulgò] dicitur, quod [orig: quòd] nulla herba caule sit amplior, Unde etiam factum est Germanicum Kol [orig: Köl].

Sativa Brassica quatuor habet species. Est enim levis, crispa, et quae proprie [orig: propriè] Crambe dicta, et capitata.



image: s188b

[illustration:

...]

Omnibus est caulis leviter rubens, crassus, folium praegrande, crassum, carnosum, ex caesio candicans, in latus utrinque diffusum, prominulis venarum toris fruticans, Cymae [note: Cymae.] patula (Sunt aunt Cymae delicatiores et teneriores herbarum coliculi, quos a [orig: à] prima germinatione, et in summa stirpe proferunt, Ver no enim appetente tempore, primo quoque fo liorum pullulatu, praeclusis adhuc florum cae lycibus, quosdam quasi turiones olus subministrat, in quibus floris primum, mox seminis fetus, concluditur) flore tum luteo, tum albo, semine in siliquis.

[illustration:

...]

[note: Satina 1.] Prima autem Brassicae species, quae lei/a Grae cis, Latinis Levis dicitur, foliis est grandibus, latis, caule magno, German. Breyt, oder [note: Sativa] groß Kol [orig: Köl]. Gall. Choux.

[note: 2. Ciulis cri spus.] Altera crispa, quae Graecis Selinoides, q. d. Apiana, ab apii foliorum forma, Vulgo [orig: Vulgò] caulis crispus. Ger. krauser Kol [orig: Köl].

[note: Sativa 3. Crambe.] Tertiam proprie [orig: propriè] Crambem vocant, caulibus minutioribus, et foliis tenuioribus, flore luteo, Germa kein Kol [orig: Köl], vel simpliciter Kol [orig: Köl].



page 189, image: s189a

[illustration:

...]

[note: Sativa. 4. Capitata.] Quarta sessilis dicta seu capitata, quoniam in capitis formam folia eius extuberant, huius folia glomeram tur in orbem, exterius callosa, et per ambitum rugata, multis intus carinarum voluminibus, externis semper interiora complectentibus, Ger. Cappeskraut. [note: Brassica alba. Caulis albus.] Hanc a [orig: à] foliorum candore, Brassicam albam, et caules albos vocant.

Plura Brassicarum genera licebit a [orig: à] natalibus locis constituere.

Transfertur Brassica tenera adhuc, cum sex foliorum fuerit. Frigidis et humidis gaudet locis. Sarrita et stercorata saepius, plenius incrementum facit. Maxima Brassicae et viti est discordia, adeo [orig: adeò] etiam ut si iuxta vites proveniat, vel ipsa confestim emarcescat, vel sarmenta eius contabescentia elanguescant. Nestor in horto Alexidis Brassicam Lycurgi tradit esse lacrimam, quam secundum fabulas, cum [orig: cùm] a [orig: à] Libero patre viti esset al ligatus, profudit. Hinc etiam si quis fervescenti in olla Brassicae vini pau lulum instillaverit, non amplius excoquetur, sed suis defuncta viribus ad perniciem trahetur.

Praeter sativam Brassicam sunt adhuc duo Dioscoridi, Galeno et [note: Silve. seu rustica. Lampsana.] Aeginetae genera: Silvestris nimirum, quae rustica dicitur, in maritimis plerumque et praeruptis tractibus nascens, sativae similis, candidior, hirsutior, nec sine amaritudine. Hanc Lampsanam Dioscoridis esse sunt qui putent, German. Reinkol [orig: Reinköl], quo apud Dyrrhachium se victitasse milites Caesari in triumpho exprobraverunt, Ut est apud Plin. et Suetonium. Lam psanam tamen alii volunt esse herbam, quae Germa. Hederich, et Wilder Senff dicitur, de qua in Raphano silvestri.

[note: Marina.] Marina Brassica prorsus a [orig: à] sativa est diversa, estque ea quae Officinis Soldana et Soldanella dicitur, foliis Aristolochiae rotundae, tenuibus, praelongis, quae singula a [orig: à] ramulis prosiliunt subrubentibus, uno nixa pediculo, hederaceorum modo: vulnerata liquorem emittit pauculum, candidum, non insulso gustu amaricantem, pingui concretu. Soldanam etiam vocant Muscum terrestrem, diver sum ab hac, de quo supra [orig: suprà] est actum.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Brassica praesumpta cibis temulentiam arcet, post cibos vero [orig: verò] sumpta temulentiam discutit. Cuius rei rationem reddit Aristoteles, quod [orig: quòd] nimirum dulcem discutientemque sucum contineat: eaque in plenum excocta, et


image: s189b

expurgato callo refrigerata, Medici vehementes ventris deiectiones moliuntur: quo fit ut iis qui crapula vexantur, sucus humores in alvum eliciat.

Crudis etiam hominibus, temulentisque in ventriculo supra [orig: suprà] remanens, corpus refrigerat, fitque ut humores per urinarios meatus evadentes ad ve sicam delabantur. Qui cum [orig: cùm] utrinque abigantur, refrigerato corpore, eos liberari crapula est conspicuum, praesertim cum [orig: cùm] sequax vini vapor, humoribus deorsum conversis devocetur, et praeceps ad ima devolvatur, qui sese efferens in caput, mentis arcem obsidet, et temulentiam gravitatemque creat: Fastidienti stomacho esus Brassicae commodat, concoctionem adiuvat, alui duritiam impedit, urinam ciet, Choleram et biliosos humores, quibus visus acies hebetatur, paulatim educit.

Folia in vino cocta, calida pota morsis a [orig: à] serpentibus auxiliantur. Idem praestat semen ex vino.

Alvum cyma deicit fervefacta, et nova iterum et tertio [orig: tertiò] adiecta, cum [orig: cùm] coeperit fervere, indita salis mica et cymini momento, ut auctor est Cato.

Verum [orig: Verùm] qui bibit cubet incoenatus, sola contentus mulsa: itidem faciendum ubi nauseae libido veniens quem apprehenderit.

Tormina discutit si cocta iterum decoquatur, addito cumino, sale, oleo, et polline polentae, praesertim si sumatur sine pane.

Idem facit ius decoctae cum veteri gallinaceo: iocinorosis et lienosis, quique calculo vexantur renum, prodest. Quem largior vini potus dele ctat, antecedens in cibis cruda ex aceto ebrietatem arcet, postea quinque eius folia crapulam discutiunt, ne vinosae halitus reliquiae videantur superesse. Podagricis quoque in cibis prodest, ruta praesertim et Coriano additis. Hippocrates bis decoquendam alui fluxu laborantibus et dysentericis tradit.

Brassica condita prodest stomachi aestui, utilis praesertim iis qui vehementioribus exercitiis sunt adsueti, appetitum quoque edendi excitat, et sitim sedat.

Plura Plinius et Cato. Marina Brassica in totum stomacho est inimi ca et acris. Alvum vehementissime [orig: vehementissimè] ciet in cibo cocta. Cum pingui vero [orig: verò] carne propter acrimoniam coquitur.

EXTRINSECUS.

Folia omnis generis inflammationibus imposita, calorem pellunt, dolorem mitigant, herpetas et scabiem, epiny ctidas, ignem sacrum et le pram sanant. Podagricis illita folia cum Foenigraeci farina et aceto pro sunt. Ad hoc utilis etiam est urina hominis, qui dies aliquot Brassica victi tavit. Illitum, fistulas, carcinomata, gangraenas, nomas et papulas sanat. Pueros pusillos si lotio hoc abluantur, numquam debiles fieri, Cato est auctor: mulier quoque silotio eo locos foveat, numquam eos virosos fieri. Cinis ex caulibus Brassicae ustus, cum axungia, manantia cutis vitia, teste Galeno, sanat. Lixivium ex eodem cinere sacrum ignem restinguere, mira experientia comprobatum est.



page 190, image: s190a

Silvestris Brassicae cyma in lixivio cocta, ori est grata. Folia eius illiat vulnera glutinant, et inflammationes tumoresque discutiunt.

RAPUNCULUM.

RApunculum a [orig: à] rapo diminutivum est, quasi dicas Parvum rapum, Rapi genus est silvestre, Germa. Rapuntzel, omnium fere [orig: ferè] eruditorum sententia. Cubitali, ut Dioscor. describit, assurgit altitudine, fruticosum, in cacuminibus leve, folio glabro, longitudine digitali, aut interdum maiore, fructum fert in siliquis caly culatis, dumque seminum involucra dehiscunt, alia intus capitulata continetur siliqua, in qua semina concipiuntur parvula, foris nigra, trita vero [orig: verò] candicantia. Haec de liniatio prorsus cum ea convenit, quam vulgo [orig: vulgò] Raponticum seu Rapunculum nominant. Nemini non cogni ta: siquidem verno tempore, priusquam in scapum attollatur, acetariis inseri solet, radicitus cum suis foliis, Ubi vero [orig: verò] adoleverit pauci eam cognoscunt, quod [orig: quòd] faciem mutet: nisi qui singula deliniamenta, praesertim duplices siliquas diligenter perspexerit, quarum interna capitis speciem repraesentat, eius itaque incrementum cognitionem obliterat. Flos in purpureum vergit colorem, Radix digitalis fere [orig: ferè] est, qua cruda vescuntur, sed conco ctu contumax, et ructusciet.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Raporum naturae est particeps, Vim habet detergendi, ut tradit Dioscor.

VIRES, INTRINSECUS.

Appetitum ciborum excitat, stomachum bonum efficit.

EXTRINSECUS.

Medicamentis, quae ad detergendam faciem, reliquumque corpus, ex lupinorum, vel tritici, vel erui farina, conficiuntur, miscetur.

SISER.

SIser, ut testatur Brunsfelsius, est ea radix, quam Germani Rot rüblin. Item Gierlin et Gerlin, Gritzel moren [orig: mören], et Klingelrüben appellant. Galli Cheruys. Omnium radicum saluberrima: quod Olus Caesar Tiberius, ut scribit Plinius, quotannis a [orig: à] Germanis flagitabat: ferebatur enim olim in Germania, et optime [orig: optimè] in hac frigida regione proveniebat. Huic sententiae subscribunt Hieronymus Tragus et Valerius Cordus.



image: s190b

[illustration:

Siser.

]

Ex Rapunculorum potest numerari genere, pro rapunculo sativo, zam garten Rapuntzel. Caule nascitur longo, foliis Pimpinellae maiori, nonnihil simi libus, serratis, umbella candida, semine lato, Radix gustu[?]ulcis et amara.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est mediocriter siccae et calidae.

VIRES.

Radix in cibo ventriculo prodest, appetitum edendi excitat. Semen auget: urinam mediocriter ciet.

RAPUM SATIVUM.

RApum silvestre in secundo antece dente capite est descriptum, de sati vo in praesenti capite. Graecis Rapum dicitur goggu/lh, vel gogguli/s, quia in rotun ditatem seu orbem coactum est, hoc enim vult vocabulum. Gall. Rave. Germa. Rüben.

[illustration:

...]

page 191, image: s191a

Est autem duplex: alterum quod Rapum dicitur simpliciter, seu Rapum sativum, alterum quod Napus Dioscoridi, nec non eruditis appellatur.

[note: 1. Rapum] Rapum sativum caule et foliis Raphano est simile, floribus vero [orig: verò] aut siliquis, in quibus semen profert, Napis aut Brassicis: radix rapo cartila ginosa, corticem carni adhaerentem habens. Locum amat pinguem et so lutum. Seritur mense Maio. Laudatur semen eius tenue: crassum vero [orig: verò] est vitiosum.

[note: 2. Napus.] Napi rapis sunt affines, densiores tamen, acriores et minores, Germa. Napen, Steckrüben, Item Bozfeldisch rüben, a [orig: à] Borfeldiano Brunsuicensis ducatus agro, vel ab oppido Saxoniae Borfeldia, ubinascuntur, quibus laus et auctoritas est praecipua. Item Baumholder rüben, similiter [note: Bunias.] a [orig: à] loco ubi optimi proveniunt, Graecis Bunias dicitur, a [orig: à] figura nimirum tumente quam praese fert: radix enim eius in amplitudinem excrescit, et in rotundum extuberat. *bouno\s nanque Graecis clivos colles, verrucosaque loca significat. Et huius duo faciunt genera: alterum sativum, quod forma ad Brassicam tertiae speciei proxime [orig: proximè] accedit, radice longiore. Germa. trucken Steckrüben.

Alterum silvestre, Germa. naß Steckrüben, quod foliis erucae non est dissimile, radice ampliore et rotundiore. Loca amat frigida.

TEMPERAMENTUM.

Rapum et Bunias, seu Napus, utraque eiusdem sunt facultatis, easdemque vires obtinent, teste etiam Galeno. Calida sunt in ordine secundo, et humida in primo.

VIRES, INTRINSECUS.

Rapum ventrem opplent et inflant, ventositates generant: per se autem cocta parum nutriunt, qua de causa cum lacte a [orig: à] nonnullis coquuntur. Condiuntur etiam sicut Brassica. Semen rapigenitale semen auget. Venerem assiduus et frequens raporum esus ciet: crassos humores parit. Tusum et potum semen, Napi maxime [orig: maximè], venenis adversatur. Unde Theriacis etiam admiscetur.

EXTRINSECUS.

Cocta rapa calidae podagrae imposita, dolorem mitigant.

Aqua stillatitia ex putrefactis rapis, damnis pedum ex frigore contra ctis, calida saepius cum linteolo applicata, prodest.

RAPHANUS.

[note: Radix. Radicula] RAphanus Graecis et Latinis, iisdem Radix et Radicula. Nominis id habet para\ to\ ra( fai/neir, hoc est, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] appareat, siquidem tertio àsatu die prosilit.

Radix, kat) e)coxu/r, hoc est, per excellentiam Raphanus dictus est: in magnitudinem enim humani excrescit capitis.



image: s191b

Duo sunt huius genera: Sativus et silvestris. Sativus Germ. Rettich, Caudice assurgit uno, nonnumquam arboreo, radice ad rapi similitudi nem, foliis laciniatis, angulisque horrida: Floribus candidis, et semine in siliqua. Huius plures sunt ex magnitudine differentiae, alii rotundi velut vulgares, quos Argentoratum mittit: alii vero [orig: verò] longiores. Est praeterea alia herba, quam Lati ni Lanariam radiculam vocant, Graeci Struthion, diversa tamen ab hac radicula seu raphano: quod ob nominis similitudinem indicare placuit, de qua in capite de Struthio.

Raphanus silvestris sponte in aruis nascitur, Latinis Armoracia, Germa. Heydenrettich, alias [orig: aliàs] Hederich, et Wilder Senff. Huius enim descriptio quam [orig: quàm] proxime [orig: proximè] ad Raphanum silvestrem accedit, quamvis alii ad Erysimon, alii vero [orig: verò] ad Lampsanam velint referre. De Lampsana in Brassica est dictum. Folio est sativo similis, sed magis Lampsana imitatur, radix ei tenera, gracilis et subacris.

[illustration:

...]

Alii Raphani quoque faciunt speciem radicem, [note: Thlaspi maius est Merrettich.] quam Germani Merrettich vocant, Raphanum maiorem et Armoraciam vocantes, sed nulla vete rum auctoritate et testimonio: Quo autem nomine ea vocetur radix, supra [orig: suprà] in cap. de Thlaspi est dictum, ubi maius esse Thlaspiest ostensum.

TEMPERAMENTUM.

Sativus Raphanus, excalfacit in ordine tertio, exsiccat in secundo. Sy luestris sativa est efficacior.

[illustration:

...]

VIRES, INTRINSECUS.

Raphanus ventositates efficit. Ructus stomachi, ante vel post cibum sumptus gignit, cerebrum, oculos et rationem turbat. Urinam vero [orig: verò] ciet, alvum mollit: sed difficulter concoquitur. Hydropicis et lienosis commode [orig: commodè] praeberi potest, nec non mulieribus quibus menses impediuntur. In aqua mulsa coctus veteri tussi conducit: Viscosum pectoris phlegma discutit, excreationesque, dies aliquot, haustum idem decoctum, facit. Membrana Raphani tusa, et cum aceto et melle sumpta, nauseas et


page 192, image: s192a

vomitiones generat. Hoc idem praestat semen cum aqua potum calida.

Semini efficax in expellendo est facultas: utile iis qui fungos ederunt, quos nequeant concoquere.

EXTRINSECUS.

Cum melle tusus et illitus Raphanus, maculas aliaque cutis et faciei vi tia discutit et pellit: alopeciis medetur. Eadem ratione adustionibus, scorpionum, araneorum, et serpentum morsibus auxiliatur.

Raphani segmentum aut particulam umbilico impositam, tormina mulieribus sedare, auctor est Hippocrates.

CROMMYON.

[illustration:

...]

CRommyum, Aristotele teste, est dictum, quod [orig: quòd] oculi pupillam comprimi cogat. Latinis Cepa, a [orig: à] capitis magnitudine, et Cepe in neutro in declinabiliter. Gall. Oignon. German. Zwibel. Cepa notior est, quam [orig: quàm] ut descriptione sit opus.

Duo faciunt eius Latini genera: Capitata et Condimentaria, quam Ge [note: 1. Cepa capitata.] thy on vocant. Cepa capitata, foliis nascitur fere [orig: ferè] porraceis, intus concavis, caule tereti et rotundo, per cuius fastigium flores primum candidi, ac subinde semen, in orbem sparguntur: radice capitata, pluribus compacta tunicis, quae summatim praetenuibus rufisque vestitur membranis: ver tice nigricante, a [orig: à] quo fibrae capillitii modo fruticant. Haec vulgaris est notitiae.

[note: 2. Cepa condimentaria. Gethyon.] Cepa condimentaria, quam Gethy on vocant, est pene [orig: penè] sine capite, cervicis tantum [orig: tantùm] longae, totaque est in fronde, saepiusque ut porrum resecatur. Solum amant pingue, vehementer subactum, et irriguum, itaque prius proscindi solum iubent, uthiemis frigoribus et gelicidiis putrescat: deinde stercorari: mox bidentibus perfossum in areas disponi, vulsis herbis, omnibusque deletis radicibus: deinde mense Februario, placido et sereno die, Austro vel Euro flantibus, semina spargi. Intermiscetur semen Satureiae: nam viridis esui est iucunda, et arida non inutilis ad pulmentaria condimenta. Minuente luna si serantur, tenues et acriores provenire tradunt: crescente, robustas et saporis humecti. Capita quoque maiora fieri, si cum [orig: cùm] transferuntur, fibras omnemque comam auferas: multo [orig: multò] quoque


image: s192b

maiora, si detractis tunicis nudae pangantur. Solo rubro proveniunt optimae, sicut allia candido. Quod [orig: Quòd] si Cepas non in semen, sed in caput cresce re voluerimus, folia radicetenus sunt evellenda, sic enim sucus ad inferiora feretur. Cum [orig: Cùm] semen caules protulerint, tum humilibus canteriolis stilorum rigos conservandus, ac scapi levibus adminiculis harundini busque velut iugatae vites sunt fulciendi, alioqui thalli ceparum ventis agi tati prosternentur, semenque deturbatis scaporum cacuminibus totum excutietur, quod non ante [orig: antè] quam [orig: quàm] nigrum prae se ferat colorem est legendum. Movet Plutarchus quaestionem, cur crescente luna cepe marcescat, decrescente vero [orig: verò] revirescat et germinet? Item: cur cepe lacrimas ciet sive estur, sive oculis admoveatur, cum [orig: cùm] nec Nasturtium, quod maiore morsu lacessit, nec item allium, lacrimas eliciant?

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in quarto ordine, estque crassarum partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Operarii et laboribus assueti cepis mane [orig: manè] cum sale et pane adversus aerem [orig: aërem] infectum, non exiguo remedio, ut experientia idipsum ostendit, vescuntur. Qui vero [orig: verò] laboribus et esui ceparum non assueti sunt, ab eius modi ceparum usu abstinebunt: insaniam enim iis pariunt, caput infestant, oculos turbant, mentem gravant, et lethargum inducunt. Frequens [note: Lambrici] ceparum in cibis usus, alvum mollit, et urinam ciet. Crudae cepae concisae et in aqua pura per noctem relictae, lumbricos efficaciter pellunt: si aqua illa in qua Cepae sunt maceratae, pueris bibenda postero die praebeatur. Assiduo ceparum esu vis genitalis augetur. Quod potentius tamen semen earum praestat.

EXTRINSECUS.

Oculorum caligini, ceparum sucus cum melle oculis infusus, medetur. Auribus inditus, earum susurrum sedat. Naribus immissus cerebrum purgat. Alopecias illitus pilis explet.

Faciei maculas cum acero sucus illitus extergit. Morsui rabidi canis summopere [orig: summoperè] auxiliantur, sucus ceparum, ruta, acetum et mel, temperata invicem illitaque.

Cepa cum ficubus tusa, apostemata et hulcera, podicis praesertim, mollit, aperitque. Balani ex cepis corpori inserti, haemorrhoides sanant. Eadem ratione menses ducunt.

[note: Pestis et hulecra malefica.] Contra pestem venenatosque tumores praestantissimum ex cepis cata plasma hunc in modum conficitur: Cepam mediocris quantitatis excavato, the riaca partem excavatam expleto, ac abscissum operculum rursus admo veto, hine in calidum cinerem, ut paulatim assetur mollescatque, abscondi to, quo facto extremis membranis amotis reliqua contundantur, fiatque cataplasma, Hoc linimento hulcera malefica et pestes molliuntur aperiunturque.



page 193, image: s193a

BULBUS.

BUlbus generale est vocabulum eorum, quae radices habent capitatas, seu pluribus capitulis compactas, velut Ceparum, Allii, Porri, Asphodeli, Lilii, aliarumque quarundam. Speciatim aunt Bulbi pro Ceparum sumuntur generibus.

Dioscorides duo facit Bulborum genera: Alterum esculentum, hodie incognitum prorsus, veteribus notum adeo [orig: adeò], ut descriptionem Dioscorides praererierit: alterum vomitorium, qui itidem hodie non admodum est notus, quem quarto libro Narcissum etiam appellat.

[illustration:

...]

[note: 1. Bulbus esculentas Cepa silvestris.] Bulbum tamen Dioscoridis esculentum faciunt hodie, quem vocant Feld oder Ackerzwibel. Latine [orig: Latinè] Cepa silvestris, vel Bulbus silvestris: nihil tamen certi in hoc statui potest, cum [orig: cùm] velut notissima ab au toribus non depingatur. Nascitur autem Bulbus silvestris iam dictus in locis umbrosis, et circa quorundam pratorum margines, caule dodrantali, cavo, foliis porraceis, floribus lilii sinuatim emicantibus, speciosis, sex foliis e [orig: è] calatho stellatim radiatis, ex viridi in luteum ten dentibus, capillo intus croceo, capitulo floribus decidentibus triangulari, seminibus pleno, radice bulbosa, ceu allium, citra odorem glutinosa.

Bulbum vero [orig: verò] vomitorium Tragus credit esse herbam, quae Germanis Blae Hornungsblümen dicitur. Foliis nascitur binis longis tenuibus, allii fere [orig: ferè] similitudine, e [orig: è] radice alba rotunda, bulbosa, nucis my risticae quantitate, caule inter folia tenui, parvo, iunceo, flore caeruleo, interdum etiam albo, stellato, quo decidente capitulis rotundis, pisi magnitudine, luteum semen milii quantitate includitur. Dioscorides paucis descriptio nem, ut notae herhae absolvit. Aliqui hanc herbam inter Narcissos referunt.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Facultatem emolliendi et discutiendi duros tumores obtinet. Tostus calido cinere, et cum melle tritus et admotus depascentibus hulceri bus prodest. Venerem Bulbi mire [orig: mirè] stimulant. Unde Mart.

Cum [orig: Cùm] sit anus coniunx, cum [orig: cùm] sint tibimortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.

Item Columella in hortulo:

Quaeque viros acuunt, armantque puellas,
Iam Meqaris veniant genitalia semina bulbi.

ovidius hac de causa damnasse potissimum [orig: potissimùm] videtur, his versibus:



image: s193b

Daunius an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
An veniat Megaris, noxius omniserit.

Sed cum [orig: cùm] quid sit verus bulbus nobis incognitum sit, supervacuum vi res eius copiosius describere, cum [orig: cùm] satis a [orig: à] Dioscoride explicentur. Bulbus vomitorius, teste Dioscoride, vomitiones efficit.

SCILLA.

[illustration:

...]

[note: Squilla.] SCilla communi omnibus nomine dicitur et Squilla, Germanis Meerzwibel. Gal. Stipoule. Nasci tur undique sicut et Allium ac Cepe, radice ut Cepa multipliciter tunicata, corticosaque, ex qua prius, ut in croco, caulis prosilit, tum ex eo flos in luteo candidus emergens insidet, qui cum [orig: cùm] senuerit, folia demum multis diebus post [orig: pòst] emicant, lata, nullo nixa pe diculo, ceparum quadam specie, et pleraque ex iis in [note: Cepa murina.] terram deflexa. Cepam eandem murinam vocant, Germa. Menßzwibel, quod [orig: quòd] mures eius esu moriantur.

Duo faciunt eius genera: Masculum et feminam. Masculam foliis albis, feminam vero [orig: verò] nigris. [note: Pangration.] Dioscorides alteram quoque ponit speciem, quam Pancration appellat. German. klein Meuß oder Meerzwibel: radice bulbi magni, colore rufo pur purascenteve [orig: purascentéve], gustu amaro, qui os accendat, foliis li [note: Scilla pusilla.] lii, verum [orig: verùm] longioribus. Pusillam Scillam vocat Plini us. Vires, Dioscoride teste, et praeparationem cum Scilla habet eandem, eodemque pondere in morbis efficaciter assumitur. Theophrastus auctor est, Scillam ter florere, triaque sationum tempora ostem dere: Primum enim florum tempus, arandi primum tempus significare, secundum medium, tertium novissimum. Quot enim fuerint isti, totidem et araritempora ferme [orig: fermè] contingit. Scillae quoque flos, ut Berytius scribit, virgata specie prosiliens, modo [orig: modò] non celeriter emarcescat, largos frugum proventus significat.

TEMPERAMENTUM.

Ex secundo est ordine excalfacientium, facultatem habet maxime [orig: maximè] incidentem.

VIRES, INTRINSECUS.

Scilla cruda noxia maxime [orig: maximè] est corpori, praesertim interaneis, qua de causa non nisi tosta aut cocta, aliave ratione praeparata sumitur. Quomodo coquatur asseturque, docet Dioscorides.

Nobilissima eius in medicaminibus vis est, aceto maxime [orig: maximè] exacuendo. Unde acetum Scillite dictum. Cuius haec praescribitur Confectio:



page 194, image: s194a

Scyllae quae fuerit candidissima, amotis nivotenus aridis tunicis, quod reliquum est concisum suspenditur in locum apricum, consutum filo, modicis intervallis, ad quadraginta dierum tempus.

Postea arida frusta in cadum aceti acerrimi merguntur, ita ne ulla par te vas contingant. Oblitus deinde cadus, ne ulli vapores exhalare queant, Soli exponitur. Post diem quadragesimum septimum vas tollitur ac Scylla eximitur, habesque acetum acerrimum. Vinum alii scyllite conficiunt, concisas eius partes in mustum, ut simul deferveat, inicientes. Hoc vino sicut et aceto utuntur.

Scyllae medicamina, ut Constantinus in libello de gradibus refert, pro sunt hydropicis, dyspnoeicis, lienis iecorisque vitiis ex viscosis humoribus ortis.

Scyllae tamen usum fugient febricitantes, quique exulcerati intra corpus fuerint: Acetum enim sive vinum scyllite crassa phlegmata penetrat, et corrodit, sedes et urinam ciet, vomitionesque efficit.

Scylla assatur Dioscoridi hoc pacto: Pasta aut luto oblita conicitur in clibanum, aut carbonibus obruitur, donec circumlita pasta sufficienter tosta fuerit. Qua mota, si non emollescat, secunda vice oblinitur parique ratione torretur. In olla quoque torretur, indito operculo, et in clibanum coniecta. Hinc in aere [orig: aëre] suspenditur, in taleolos concisa, et filo transmisso, ne tamen partes se contingant: estque eius ad oleum, acetum, vinumque usus.

Coctionem Scyllae docet Dioscorides eiusmodi: Sumitur ex ea, remo tis extimis partibus, quod maxime [orig: maximè] medium est, quod concisum, effusa priore aqua, coquitur, novaque superinfunditur, usque dum nec amaritudi nem, nec acrimoniam habeat, aqua. Hinc in umbra, ut dictum est paulo [orig: paulò] ante [orig: antè], siccatur. Tritae aridae Scyllae pulvis semidrachmae pondere cum melle linctus, prodest veteri dyspnoeae et tussi, ventriculi et lienis affectioni bus. Hydropicis et ictericis. Ad eadem valet acetum Scyllite. Interaneorum quoque vermes et sordes pellit.

In summa, acetum, confectiones, aut oxymel ex Scylla, melancholiam pellit. Apoplexiam avertit, calculum frangit educitque. Matricis quoque vi scosis humoribus, et ischiadic is prodest.

EXTRINSECUS.

Acetum scyllite collutione dentes firmat, et fetentem halitum emendat. Idem auribus infusum humores lentos, quibus auditus impeditur, discutit: Oleum in quo Scylla fuit macerata, verrucas illitum sanat: rimas fissurasque pedum curat. Idem capiti illitum, manantem eius scabiem corrigit: furfuresque pellit, serpentum quoque aliorumque venenatorum morsui utiliter illinitur.

PORRUM, SEU Porrum capitatum.



image: s194b

[note: Prason.] POrrum Graecis Prason, Germa. Lauch. Gal. Porreau.

Duas habet species: Capitatum et Sectivum. De ea pitato in praesenti capite. Porrum capitatum, quod et simpliciter Porrum dicitur, German. Eschlenchel, Est hoc quod vulgo estur. Nascitur locis laetis, riguis inimi cum, capite simplici ex albae cervicis angustiis extuberam te, fronde super terram carinata, et in angulum oblonga. [note: Porrum Aricinum.] Radice cartilaginea, candicante, crassa, multis fibris capillata, tunicis item quibusdam vestita. Aricinum hoc idem dicitur: Gethyllida quoque appellari testatur Diphilus. Martial, in Xeniis:

[illustration:

...]

Mittit praecipuos nemoralis Aritia porros,
In niuco virides stipite cerne comas.

Assiduam sarritionem, et stercore satiari desiderat.

TEMPERAMENTUM.

Porrum calfacit et extenuat sicut cepa, ut facultates eius satis declarant. Calidum est igitur et siccum in secundo ordine, secundum Simeonem Sethi.

VIRES.

Viribus cum cepa est iisdem, sapore tamen et odore infirmius, ac minus capiti noxium: altero proinde in alterius inopia licebit uti. Porrum non olebunt qui cuminum praegustarint, hoc enim esu, ut Sotion Graecus auctor testatur, gravis odor exstinguitur.

PORRUM SECTIVUM.

[note: Porrum Tarentinum.] POrrum sectivum, quod et Tarentinum dicitur, Uthoc disticho Martialis ostendit:

Fila Tarentini graviter redolentia porri
Edisti quoties? oscula clausa dato.

Odor siquidem huius cibum confestim prodit. Germ. imisatione Latini nominis, Bryßlauch, et Schnittlauch vocatur: frondens enim coma, su per terram eminens, aufertur amputaturve. Caulem habet longum, intus cavum, multis in vertice flori bus acervatim collectis, et in speciem absoluti orbis conglomeratis, id quod in bimo accidit: quod etiam sementescit, sparso per eius cacumen semine, et emoritur. Radix eadem quae capitato: iisdemque locis nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum capitato, et cum cepis par obtinet.

[illustration:

...]

page 195, image: s195a

VIRES, INTRINSECUS.

In cibis et acetariis cum aceto est gratissimum. Nimius autem usus ca piti est noxius, caliginosos oculos et somnum inquietum efficit. Ventriculo item, vesicae et renibus officit. Alvum vero [orig: verò] emollit, pulmonis vitia sanat cum melle, pectus purgat et lassos recreat. De hoc Baptista Fiera.

Tabida cui curae pulmonis membra, et anhelum
Pectus, cum porri torrida cena vocat
Cura mihi est stomachus, placidissima somnia, demptes,
Bis licet elixum, non tamen illud edam.
Hoc colat ingrate cui femina cura colendae,
Quique nec adstrictis renibus esse velit.
Munera non tanti Veneris pensantur, ut alvo
Postposita irati tormina ventris amem.

EXTRINSECUS.

Hulceribus et apostematibus, sicut cepa adhibetur.

AMPELOPRASON, seu Porrum silvestre.

AMpeloprason, Galeno dicitur Silvestre porrum, Germani ab odore acri vocant Hundsknoblauch, odorem enim habet acrem, sicut omnibus silvestribus [note: Allium ca [orig:] ninum.] maior inest, quam [orig: quàm] sativis acrimonia. Latine [orig: Latinè] Allium caninum dici poterit. Caule prosilit bicubitali, foliis porra ceis, sed angustioribus, flore candido, radice bulbosa. Nascitur in vinetis, unde Ampeloprason etiam est dictum, [note: Porrum vineale.] quasi vitigineum porrum. Vulgo [orig: Vulgò] Porrum vineale. Gale nus a [orig: à] porro non alia ratione dissidere scribit, quam [orig: quàm] qua ratione silvestria a [orig: à] sativis.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum Porro sativo idem habet, sed est acrius sicciusque.

VIRES, INTRINSECUS.

Tusum cum vino interaneorum animalia pellit, venenis adversatur, Urinam ciet: Eruptiones sanguinis per genitale inhibet, potum impositumque. Stomacho est nocentius quam [orig: quàm] porrum, ob naturam calidiorem.

Salgamarii ceparum modo in aceto condiunt, et usque in sequentis anni usum recondunt, ut sic innocentius red datur.

EXTRINSECUS.

Insessu vel fomentis urinam et menses efficaciter ducit.



image: s195b

ALLIUM.

ALlium Graecis Scorodon quasi skaio\r r(o/dor, id est, ru dis rosa, ut quibusdam placet, Allium vero [orig: verò] ab Grae co a(/llesqac, hoc est, exilire, dictum censent, quod [orig: quòd] scilicet exiliendo crescat.

Tria faciunt et sunt Allii genera: Primum hortense, alterum silvestre, quod ophioscorodon. Tertium ex silvestris alliigenere, quod Scorodoprason dicitur, de quibus singulis ordine dicetur. Ac primum [orig: primùm] de hortensi in prae sente capite.

[illustration:

...]

Allium hortense, quod simpliciter Allium, et Graecis Scorodon appellatur. Germa. Knoblauch. In hortis passim satum et plantatum provenit, fronde virens cepitia, caule tereti et inani: flores in cacumine in globum circumaguntur, in quo semen emicat. Radicis bul bus tenuibus velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et iis separatim vestitis, in cuius vertice complures fibrae cirrorum exem plo crispantur, habitu taedioso, et sapore aspero. Vescentibus odoris et halitus foeditatem adfert. Didymus auctor est, si allium Luna sub terra posita seratur, et idem sub terris Luna latente vellatur, odoris foeditate cariturum. Halitus quoque taedium edentibus aboleri fertur, sicrudam fabam post allii esum manducarint. Betae radicem in prunis tostam foeditatem odoris allii amoliri, si allio sumpto edatur, Menander affirmat. Apium alii viride, et folia rutae recentia idem praestare dicunt.

Nechoc tacendum, tantam allii cum magnete esse discordiam seu antipathiam, ut ferrum a [orig: à] se abigat, si fricetur lapis allio. Cuius rei causae, sicut in multis similibus, naturae mysteriis sunt relinquendae.

TEMPERAMENTUM.

Allium calfacit et exsiccat in excessu quarto.

VIRES, INTRINSECUS.

Quomodo foetor Allii corrigatur, in descriptione est explicatum.

Sumptum Allium omnibus venenis adversatur: utile messoribus aliisque, qui molles putridasque saepe aquas in aestatis feruore bibunt. Noxios latosque ventris vermes, aliaque intra corpus venena, velut hirudines po tas, vi sua expellit, ut Galenus testatur. Sumptum Allium, ac vino mox poto, rabidi canis serpentumque morsui medetur, Allio simul vulneri illito. Vocem sonoram efficit, diuturnae tussi est auxilio, et hy dropicis: uri nam ciet, laxat, tormina sedat, pediculos perimit, lendes capitis purgat, si cum hyssopo bibatur. Nonnulli Allio pulmenti modo cocto assaturas fervecum farciunt. Serpentem per os hominis dormientis illapsum, non facile [orig: facilè] nisi assiduo Alliiesu expelli, scribit Erasmus: Unde etiam ollae vel vasa Allio circumlita, a [orig: à] serpentibus aliisque venenatis sunt secura.

EXTRINSECUS.

Sucus Allii scabritiem cutis, quae leprae est similis, illitus emendat. In


page 196, image: s196a

cineres ustum Allium, cum melle, idem praestat efficacius, cutisque vitia et maculas corrigit: alopeciis item mede tur. Suffitus Allii vel foliorum eius, menses adiuvat: Pecorum morbis maxime [orig: maximè] conducit.

In pabulo etiam pecori datum, teste Columella lib. 6. cap. 4 est saluberrimum.

OPHIOSCORODON.

[note: Allium colubrinum, anguinum, ursinum.] OPhioscorodon, Latinis Allium colubrinum, seu anguinum, quod etiam ursinum, a [orig: à] foliorum magnitu dine cognominant. Ger. Ramseren, Rampen, Germ sel, Waldknoblauch. Allium estsyluestre sponte in nemoribus nascens, foliis, ut Lilium convallium, latis, odo re molli, floribus in summo candidis, capite praetenui. Invisum hoc est pastoribus, lac enim allii odorem acquirit, si eo iumenta vescantur.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum nec non vires allii colubrini cum al lio sunt pares: nisi quod [orig: quòd] odor Ophioscorodo est vehementior.

[illustration:

...]

SCORODOPRASON.

SCorodoprason, quasi dicas Alliopor rum, et gustu enim et odore Allii et [note: Allium pos rinum.] Porri naturam refert. Officinis Allium porrinum. Ger. Feldknoblauch, Wilder Knoblauch, Ackerknoblauch. Est silvestris Allii genus. In pratis et campe stribus hortisque etiam nonnumquam satum nascitur, magnitudine porrum aequans, qualitatum Allii et Porri, teste Dioscor. particeps. Siquidem mediam inter Allium et Porrumfiguram et temperamentum ob tinet. Differentia eius a [orig: à] reliquis in foliis et semine observatur. Foliis enim et caule latioribus est plenioribusque. Semen autem ceparum more fert in caule concavo nigrum. Pharmacopolae non exiguo errore Scorodopraso pro Scordio, similitudine nominis decepti, sunt usi, et adhuc fere [orig: ferè] utuntur. Sed quae herba sit Scordion, et quod [orig: quòd] non sit silvestre Allium, sequenti ostendemus capite.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Scorodoprason, teste Dioscoride, qualitatum Allii et Porrl est


image: s196b

particeps, promiscuas ex utroque sibi vires vendicans: effectus Allii et Porri praebens, sed inefficatius. Coctum, porri modo dulcescit, et oleribus ad miscetur.

SCORDIUM.

SCordium Officinis falso [orig: falsò] Scorodon silvestre, ob nominis similitudinem est appellatum, cum Scordium et Scorodon admodum sint diversae herbae, ut descriptiones utrarumque satis ostendunt. Hactenus autem Scordium Officinis fuit incognitum, iam passim notum, hoc ipsum Vale rio Cordo in Germania primum [orig: primùm], ut ipse de se testatur, demonstrante: cum [orig: cùm] maximo antea pretio ab Italis sit emptum. Scordium vero [orig: verò] appellatum est, quod [orig: quòd] Scorodi, hoc est, Allii odorem referat. [note: Trixago palustris.] Latini Trixaginem voeant palustrem, quod [orig: quòd] Trixagini seu Chamaedryi quadantenus sit similis, ad cuius differentiam palustris est dicta, quod [orig: quòd] ni [note: Dysomon] mirum palustribus seu humentibus nascatur locis. Dysomon etiam, hoc est, graveolens, a [orig: à] gravi allii odore est dictum. Germ. eadem ratione, qua Graeci et Latini Lachenknoblauch, et Wasser batenig nominant. Chamaedryi nascitur similis, locis palustribus, odore allii, foliis tamen Chamaedry maioribus, minusque in ambitu divisis, gustu adstringentibus et amaris: caule quadrangulo, flore subrufo, qui uno tantum [orig: tantùm] die videtur durare Iunio vel Iulio mense. Haec Dioscoridis deliniatio nulla reclamante nota cum Trixagine palustri nostra convenit. Ac prorsus eadem est nostri cum eo quod in Creta, Italia et Gallia nascitur Scordio figura.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Qualitas Scordio, ut gustus et facultates eius demonstrant, est calida. Theriacis etiam admiscetur, eo [orig:] quod [orig: quòd] corpus commodissime [orig: commodissimè] purgat. Pro quo tamen Officinae hactenus Allium silvestre admiscuerunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Scordium venena serpentum expellit, omnia interna membra purgat, urinam mensesque ciet, omnibusque intra corpus malis ex frigida obstructione natis medetur. In vino coctum et potum, quae intra corpus contusa fracta luxatave sunt, sanat. Cum Nasturtio sumptum adversus tussim pollet. Contra pectoris exulcerationem et pus, tritum in pulverem ex melle lingitur. Expressus Scordii sucus ad omnia est efficacior.

EXTRINSECUS.

Viridis herba imposita, putrida et impura damna, hulceraque, absque


page 197, image: s197a

cicatricibus potenter sanat. Estque ad varios affectus tamintra, quam [orig: quàm] extra corpus, et viridis et arida herba utilis.

NARCISSUS.

NArcissus paucis hodie cognita herba. Germa. Narcissen roßlin [orig: rößlin].

Duum praecipue [orig: praecipuè] invenitur generum: Candidus et luteus. Candidum describit Dioscorides, eumque duplicem ex interna floris forma facit, ut ex descriptione est videre. Porro folia habet simi lia, tenuia, multo [orig: multò] minora, et angustiora, caulem vacuum et sine foliis, dodrante altiorem: florem album, intus croceum, in quibusdam vero [orig: verò] purpureum. Radix rotunda, bulbosa, intus alba. Semen, velut in tunica, nigrum, longum. Florem fert mensis Maii initio. Haec descriptio adeo [orig: adeò] herbae huic quam pictam, ab Hieronymo ante [orig: antè] Trago ostensam, damus, respondet, ut nihil prorsus, quod diversum sit, inveniri possit. Radicem siquidem ha bet bulbosam, ex qua rotundi, et cavi, et leucs caules enascuntur, foliis Allii, oblongis, rosa can dida, senis foliis, in cuius medio terni lutei conspiciuntur apices. Semen, decidente flore, in folliculis, velut Lilium aquaticum profert. Candida haec Narcissispecies Leucoio Theophrasti respondet, pro quo a [orig: à] plerisque sumitur, ut capite de Leucoiis est dictum.

[illustration:

...]

Alteram praeterea Narcissi faciunt speciem, luteam. German. Geel Hornungs blümen, oder Mertzenblümen. Latinis Nareissus luteus. Foliis hic nasci tur Allii, sed minoribus et tenerioribus, radice itidem Allii, minore tamen, copiosa, adeo [orig: adeò] ut tricenas coniun ctas sit invenire, velut in Porro sativo. Mense prodit Februario, unde etiam nomenclaturam accepit, flore, sicut Leucoium Theophrasti, seu candidum, luteo, rotundo, sed maiore, duplicique foliorum contextu, inodoro. Mense Maio absque semine folia et flores evanescunt.

Alii quoque Narcissi faciunt speciem Bulbum, quem descripsimus Vomitorium. Germ. Blae Hornungs blümen, de quo supra [orig: suprà].

[illustration:

...]

image: s197b

TEMPERAMENTUM.

Narcissus, Galeno teste, complexionis est calidae et siccae. Vis eiglutinandi.

VIRES, INTRINSECUS.

Narcissi exiguus intra corpus, nisi ad vomitiones ciendas, est usus. Radix enim cocta aut in potum sumpta, vomitum facit.

EXTRINSECUS.

Radix cum foliis trita et illita, tumores mammarum in puerperis sedat: eadem ratione adustionibus medetur. Virides cum succo tusi narcissi, vulnera et nervos etiam dissectos glutinant sanantque. Cum melle luxatis illinitur: membrorum doloribus et podagrae est auxilio. Eodem modo inflammationes restinguit: maculas, papulas, omniaque cutis vitia corrigit, cum aceto et urticae semine trita. Tubercula, hulcera, duritiesque cum viciae aut fabarum farina mollit. Aculeos aliaque corpori infixa, pari ratione extrahit.

COLCHICUM.

[illustration:

...]

COlchicum a [orig: à] Colchide regione, in qua copiosissi me [orig:] provenit, dictum est. Alias [orig: Aliàs] Ephemeron, sive [note: Ephemeron.] Ephemeron letale, quod [orig: quòd] quo die sumptum fuerit hominem interficiat. Letale autem, ad differentiam alte rius, quod Ephemerum non letale dicitur, et Iris silvestris, hodie nobis incognitum, ut supra [orig: suprà] in Cacalia [note: Bulbus agrestis. Canineca. Hermodactylus.] est dictum. Latini Bulbum agrestem vocant. Galliae rura Caninecam, quod [orig: quòd] canes necet. Officinis Hermodactylus. Verum [orig: Verùm] magno damno et incommodo utentium. Hermodactylus enim et Ephemerum seu Colchicum diversa esse constat: cum [orig: cùm] et Paulus Aegineta diversa de Colchico seu Ephemero, et Hermodactylo capita constituerit. Praeterea ex Hermodactylo catapotia ad podagras maxime [orig: maximè] commendam tur, aluique deiectionem, praesertim in articulariis morbis molitur. Quinque folium quoque Dioscorides Hermodactylon esse dicit, et coxendicis quoque doloribus prodesse. Colchici vero [orig: verò], seu Ephemeri letalis usus adeo [orig: adeò] est noxius, ut sumptum intra diem hominem perimat: exterius pruritum ciens, interius vero [orig: verò] vellicans, cum gravistomachi exaestuatione, mixtum cruorem strigmentis in alvum depellens. German. Wisenzeitlosen, Vchtblümen. Flores sub exitum autumni fundit croceo similes, subcandidos. Post florem vero [orig: verò], mense ni mirum Februario, et sub initium veris, folia fert bulbo similia, pinguio ra: caulem palmum altum, ferentem semen ruffum: radicis cortex in


page 198, image: s198a

nigro colore ruffesc it, cortice vero [orig: verò] detracto radix alba, tenera, succo plena et dulcis apparet. E medio bulbo rimula dehiscit, unde flos erumpit. Nonnulli etiam Nackethüren appellant, quoniam flos nudus absque fo liis sub autumni finem erumpit. Sunt qui existiment Narcissum esse, cuius [note: Narcissum Theophrasti et Vesgilii.] meminit Theophrastus, et Vergilius, cum [orig: cùm] ait: Nec sera comantem Narcissum: sero [orig: serò] enim hic flosprodit. Quos hac ratione defendit Tragus, ut solus flos ad Narcissum referatur: radix vero [orig: verò] seu bulbus relinquatur esse Colchicon, seu Ephemerum letale.

TEMPERAMENTUM.

Colchicum calidum et siccum in secundo constituunt ordine, seu recessu a [orig: à] medio.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Colchici, teste Dioscoride, intra corpus sumpta, fungorum modo strangulando enecat. Maxime [orig: Maximè] itaque cavendum est ne catapotiis contra articularem morbum admisceatur, ut in descriptione etiam est indicatum: cum [orig: cùm] magno errore Officinae Colchicum Hermodactyli vocent nomine, cuius ad Catapotia contra podagram est usus. Contra sumptum vero [orig: verò] Colchicum prosunt eadem, quaecumque adversus fungos opem ferunt. Bubulum praesertim lac potum, ut quoties hoc affuerit, nullum praeterea sit aliud quaerendum. Plura docet remedia Paulus.

EXTRINSECUS.

Trita et illita radix maximos dolores mitigat. Tela et aculeos, aliaque corpori infixa cum melle et furfuribus hordei illita, brevi extrahit.

Cum Fabarum vel Viciae farina et melle illita, duri ties et tumores contumaces mollit: luxata restituit: cum aceto et semine urticae cutis vitia emendat.

CROCUS.

ET Crocus ex Bulborum est genere. Commune Graecis, Latinis et Officinis nomen habet. A Croco, secundum fabulas, iuvene, qui ex amore Smilacis virginis in nominis sui florem est conversus, sic dictus. Unde ovidius lib. 4. Metamorph.

Et Crocum in parvos versumcum Smilace flores. Arabes Sahaffran, sicut et Germani Saffran, appellant.

Plura sunt eius genera et nomina a [orig: à] natali solo: Vien nensis a [orig: à] Viennensi agro, ubi optimus hodie nascitur. Co ryceus, a [orig: à] Coryco Ciliciae oppido, ubi plurimus et opti mus quoque provenit.

[illustration:

...]

image: s198b

Cyrenaicus a [orig: à] Cyrene. Olim Lycia, Sicilia, Cilicia, et Italia croco cele brabantur tantum [orig: tantùm], hodie vero [orig: verò] in Germania copiose [orig: copiosè] etiam provenit, in Viennensi maxime [orig: maximè] agro. Porro [orig: Porrò] croci appellatione non tantum [orig: tantùm] tota cum radice herba intelligitur, verum [orig: verùm] ipsa etiam floris tantum [orig: tantùm] stamina, per excellentiam, simpliciter Crocus appellantur. Florem primum in autumno fert purpureum, Colchici floribus non dissimilem, in quo flammea Crocistamina, quae non ultra mensis spatium durant: quae cum [orig: cùm] decidunt et colliguntur folia prodeunt oblonga et angusta, ad capillamenti pene [orig: penè] exilitatem, quae tota virent hieme: radix bulbosa, copiosaque, et vivax. Praestantissimum et utilissimum in Medicina tradit Dioscorides recen tem, coloris boni, paulum candidi gerentem, in capreolo, oblongum, omnibus suis partibus constantem, non fragilem, plenum, a [orig: à] quo detractum est nihil, qui madefactus manus inficit, nec situm redolet, aut cariem sentit, subacrem Quod si huius generis non sit, aut vetus, aut humore perfu sus creditur. Et hoc miraculo naturae asscribendum est, quod [orig: quòd] Croci radix seu Bulbus extra terram repositus, nihilominus iusto floris appetente tempore floret. Sed postea, velut alimento privatus marcescit. Crocum cum melle aut dulci alia re tritum nullum colorem inducere, auctor est Plinius.

TEMPERAMENTUM.

Facultas ei calida est insecundo, et sicca in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Crocus cor confortat, sanguinem purgat, venena a [orig: à] corde depellit.

[note: Pestis remedium.] Contra internam pestem nonnulli in ovi occlusa testa Crocum torrent, ac Theriaca et Sinapi, aliisque speciebus admixtis electuarium, quo venenum per sudores expellatur, conficiunt. In cibo vel potu sumptus Crocus urinam et menses ciet. Ictericis etiam medetur: praesertim vero [orig: verò] si cum vino dulci aut Malvatico bibatur. Debili et exulcerato ventricu lo, pectori, iecori, pulmoni, renibus, et vesicae in cibo prodest.

Duarum triumve drachmarum pondere sumptus, est letalis, teste Dioscoride: quod bulbo croci aliqui etiam attribuunt.

EXTRINSECUS.

Membra paralytica et durities nervorum mollit: qua de causa Oxycroceum dictum cataplasma ad hos effectus utilissimum conficitur.

Collyriis oculorum cumlacte muliebri utiliter miscetur.

HYACINTHVS.

[note: Vaccinium. Vaccinium quid, et aliorum de Vaccinio senten tiae.] HYacinthus Latinis Vaccinium. Officinis incognitus. Ger. Mertzblümen, blaw Mertzblümen. Porro [orig: Porrò] Vaccinia sunt qui credant esse Mora vaticana seu Mora bati. Germa. Bromberen, per literarum commutationem. Alii fructus putant esse silvestres, quos Myrtillos vocant. Germa Heydelbeern. Rursus nonnullifaciunt Thalictron seu Consolidam regalem, Germa. Rittersporn. Sed longe [orig: longè] illos aberrare, qui


page 199, image: s199a

vel Mora bati, vel Myrtillos pro Vaccinio sumunt, vel hoc solummodo [orig: solummodò] argumento constat, quod [orig: quòd] Vergilius eo [orig:] loci, cum [orig: cùm] ait: Alba ligustra cadunt, Vaccinia nigra leguntur: non fructus, sed florum mentionem facit. Verior autem est eorum opinio, qui Vaccinium faciunt hodie Consolidam regalem, ob flosculum, quem habet, purpureum. Atnos Vaccinium revera esse Hyacinthum, de quo iam agemus, summorum testimonio et auctoritate, certisque rationibus firmatistatuimus. Nec, quod tamen leve est, obstat, quod [orig: quòd] Vergilius Vaccinia nigra vocat: et violas, cum [orig: cùm] sint purpureae, similiter nigras vocat, inquiens: Et nigrae violae sunt, et Vaccinia nigra.

[illustration:

...]

Duplicem autem faciunt Hyacinthum: album et caeruleum. Albus dicitur respectu caerulei, non quod [orig: quòd] prorsus sit albus, sed quod [orig: quòd] ad caeruleum collatus pallescere videatur. Germa. feminam appellant. Alii tamen probabilisententia, eundem volunt esse Hyacinthum album, et coe ruleum, aetati pallidiorem formam adscribentes: siquidem cum [orig: cùm] adolescunt pallescere incipiunt. Quorum placet sententiae subscribere. Caeruleus itaque Hyacinthus, quem et marem vocant, triplex invenitur ex flo rum differentia: maximus, maior et minor. Nascitur in nemoribus, mense Martio et Februario erumpens, unde Germanicam etiam appellationem sumpsit. Folia bulbo similia, ut describit Dioscor. habens, caulem dodrantalem, levem, minimo digito tenuiorem, viridem, comam habet


image: s199b

adiacentem incurvam, plenam florum purpureorum, radicem bulbosam. In floribus vero [orig: verò] differunt: In minore enim flores sunt maiores et patentiores, ut figura idipsum commonstrat: In maiore vero [orig: verò] minores et quasi orbiculati sunt. Florem fertin Martio, quo tempore et viola. Verum [orig: Verùm] quod ad flores Hyacinthi attinet, quos poetae [orig: poëtae] scribunt inscriptos esse literis, seu voce ai)/ai)/. ovid. enim 13. Metamorph. ait:

Ipse suos gemitus foliis inscribit, et ai)/ai)/
Flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.

Et paulo [orig: paulò] post [orig: pòst]:

Littera communis mediis pueroque viroque,
Inscriptaest soliis, haec nominis, illa querelae.

Praeterea Theocritus Idyll. 19.

Nunc Hyacinthe sonet tua littera, scilicet as3 as3e
Non tamen hoc satis est as3 as3, plus ergo loquatur,
Litterulasque velis foliis inscribere plures.

Haec nostro Hyacintho non convenire haud negamus. Sed Hyacinthum cuius Poetae [orig: Poëtae] meminerunt, ab hoc diversum facimus. Flos enim ille quem ex Aiace fabulantur exstincto natum poetae [orig: poëtae], ex candido rubens, literis Hyacintho similis videtur, ut testis est Pausanias, ob quod eundem Hyacinthum poetae [orig: poëtae] nominarunt rubentem, Velut Verg. cum [orig: cùm] inquit: Et suave [orig: suauè] rubens Hyacinthus.

[note: Hyacinthus duplex.] Unde constat duplicem esse Hyacinthum: alterum caeruleum, quem Dioscorides et alii describunt: alterum vero [orig: verò] purpureum, seu rubentem [note: 1. Caeruleus.] a [orig: à] similitudine alterius sic dictum, cuius meminerunt poetae [orig: poëtae]. De quo Verg. Dic quibus, inquiens, in terris inscripti regum nascantur nomina [note: 2. Purpureus seu rubeus.] flores. Hyacinthum intelligens rubentem, in quo regis Aiacis primae lite rae, videlicet as3, efformantur. Hieronymus Tragus hunc putat esse florem, quem Germa. Goldtwurtz, et Heydnisch lilten appellant, ut de Hemerocalli dicetur. Sic de Vacciniis et Hyacintho controversiam satis esse sublatam puto.

TEMPERAMENTUM.

Radix Hyacinthi exsiccat in primo ordine, refrigerat autem in secundo completo, vel tertio incipiente.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix sumpta, ut scribit Dioscorides, urinam ciet: Phalangiorum quoque morsibus auxiliatur.

Semen cum vino potum ictericum morbum pellit.

EXTRINSECUS.

Cum albo vino trita radix et illita, pubertatem, referente Dioscor. et Plinio, coercet [orig: coërcet], nec patitur erumpere.



page 200, image: s200a

ARUM.

[note: Arisarum] ARum et Arisarum eodem communi nomine. Foliis in Martio statim nascitur Dracunculi, sed longioribus et paucioribus, minusque distinctis maculis: cau ledodrantali subpurpureo, pistilli specie, e [orig: è] quo croceum semen exit: radice Dracum culi, alba, quae quia minoris est acrimoniae, decocta comeditur. Antequam semen emittat, erumpit involucrum et cucullum, quod mucronata in turbinem va ginula pistillum complectitur, et suo fo vet sinu. Mense vero [orig: verò] Iulio et Augusto, ubifructu praegnans fuerit, fathiscit in hiatum, ac solida pistilli facies dilutiore purpura rutilans emergit, et anfractu pe nitus tandem patente, primum [orig: primùm] viridia, dein crocea penitus spectantur semina, quae in coronae modum concinne [orig: concinnè] contexta, imam eius partem ambiunt. Nascitur in silvis, locis umbrosis, humidis et frigidis.

[illustration:

...]

[note: Dracunculus minor. Serpentaria minor Pesuituli. Sacerdotis virile.] Dracunculus alias [orig: aliàs] minor, et Serpentaria minor, Cordo teste, quibus forma et facultate per omnia convenit: Pes item vituli, a [orig: à] foliorum figura appellatur. Vulgo [orig: Vulgò], ob pistilliformam, Sacerdotis virile. Germ. Pfaffenpint, Aron, Teutscher Imber, ob vehementem acrimoniam.

Duas praetres Arispecies Tragus ponit: alteram involucro et floribus flavis, quam in vineis Rheni copiosam deprehenderit, foliis et radice priori similem.

Alteram foliis maculosis, instar satyrionis, quod [orig: quòd] raro [orig: rarò] florem producat. Viribus cum prioribus iisdem. Radix omnium, dum adhuc est tenera, lac emittit.

TEMPERAMENTUM.

Diversa Ari, pro regionis natura, est acrimonia. Cyrenis enim minimam, Galeno de alimentorum facultatibus teste, acrimoniam obtinet: unde elixa in cibis manditur. In Aegypto vero [orig: verò] radice naturae mollioris nascitur, quae etiam cruda, ut scribit Plinius, comeditur. In nostra vero [orig: verò] Germania acrimoniam habet summam, ut vix gustari, ob miras et diutinas quas in lingua excitat puncturas, possit. Itaque quod minoris est acrimoniae, calidum est et siccum, secundum Galenum, in gradu primo. No strum vero [orig: verò] calfacit et exsiccat in tertio. Discutit, extenuat et extergit.

VIRES, INTRINSECUS.

Dioscorides easdem illi cum Dracunculo vires assignat, Unde Dracontium minorem non male [orig: malè] appellabimus.



image: s200b

Radix tusa, in medicamentis, drachmae unius pondere sumpta, praesentissimum contra venena est antidotum. Aliqui theriacam aequali pondere addunt. Sucus foliorum expressus cochlearis quantitate potus, idem praestat, aceto mixto et addito, nelinguam erodat. Pulvis Ari cum sacchari duabus drachmis dyspnoeicis summopere [orig: summoperè] confert: lentum enim et viscosum phlegma discutit, excreationes multas facit: pulmonem et pectus purgat. Tussimaxime [orig: Tussimaximè] est utilis. Ventriculum, viscosum phlegma, et melancholiam expurgat. Ad menses trahendos seminis vel radicis drachmae duae, in vini cyathis duobus sufficiunt. Eadem potio mulieribus, quae a [orig: à] partu non purgantur, prodest, et secundas trahit. Animantibus radix ad eadem est utilis. Pares facultates aqua stillatitia et sucus obtinent. Trium vel quatuor drachmarum pondere pota, rupta sanat.

EXTRINSECUS.

Folia viridia, si ullum aliud, ad hulcera pestilentia sananda sunt effica cissima: similiter pedum vitiis et putredini. Sucus et stillatitius liquor hulcera putrida purgant, et sanant. Folia cum radice in vino et oleo cocta mariscas insessu tollunt, et sedem procidentem retrahunt.

Caseis a [orig: à] mulierculis folia contra vermiculos insternuntur.

Tumoribus aurium, strumis, ficubus cirrhisque medetur: faciei deformitatem, cutisque emendat. Pulvis radicis supercrescentem in vulneribus camem minuit.

Alterum, quod idem esse cum Aro de scriptio satis ostendit et vires, quae utrisque pares tribuuntur, nomas sistit, collyriaque efficacissima contra fistulas ex eo fiunt.

[illustration:

...]

Denique addit Dioscorides, radicem, cu uscumque animalis pudendo impositam, id corrumpere.

DRACONTIUM.

[note: Dracunculus maior. Serpentaria maior Colubrina] DRacontion magnum, seu Dracun culus maior, nonnullis Serpentaria maior, et Colubrina. Officinis haec est incognita. Sed Officinae peculiarem habent Serpentariam, de qua supra [orig: suprà] proprio capite est dictum. Germa. Schlan genkrant, Drachenwurtz.

Nominis id accepit, et a [orig: à] caulis versicolore forma, et a [orig: à] vertice qui sinuoso oris hiatu, linguam exserens cruentam exprimit. Plinius vero [orig: verò] lib. 25. cap. 2. nominis id impositum est auctor,


page 201, image: s201a

quod [orig: quòd] ad primas serpentium vernationes e [orig: è] terra prodeat, et cum iisdem se recondat, nec omnino ea occultata serpens appareat.

Dioscorides quidem duo exhibet Dracunculi genera foliis differentia: Alterum hederaceis, alterum vero [orig: verò] rumicis. Sed Ruellius unum tantum censet esse Dracunculum, duplici representatum historia, alterumque caput adscitium esse, ac praeter Dioscoridem ab aliquo adiectum. Nasci tur itaque Dracontion maius locis opacis, velut in sepibus, caule glabro, levique, recto, bicubitali, baculi crassitudine, versicolore, ut angui videatur similis [orig: sìmilis], purpureis abundante maculis: foliis rumicis inflexis, et plicatis, èfoliato scapi fastigio vagina quaedam foris herbacea prosilit, in mucronem sensim turbinata, velut erupturi partus involucrum, quae cum dehiscens sese pandit, purpureum cornu in acumen fastigiatum demonstrat. Ea seminis incremento distenta dissilit in rimam, et tandem elanguescens flavescit, subarescensque perit relicto cornu, cuius imam partem fructus subit racemosus, coloris inter initia cinerei, posteaquam [orig: posteaquàm] maturuit crocei et punicei. Radicem grandem, rotundam, candidam, tenui cortice vestitam. Semen iam maturum quodammodo nigrescens, carpitur. [note: Isaron.] Radix vero [orig: verò] in Iulio aut Augusti initio foditur. Isaron etiam Dioscoridi appellatur. Bistortam plerique voluerunt hanc esse, sed magno etiam errore. Nam Bistorta naturae est frigidae, haec vero [orig: verò] vehementer est calida.

TEMPERAMENTUM.

Facultas Dracontio adscribitur calida et sicca.

VIRES, INTRINSECUS.

Easdem fere [orig: ferè] cum Aro vires habet, Venena eodem modo quo Arum sumpta, a [orig: à] corde pellit, pectus purgat, collectiones discutit, internisque membrorum vitiis prodest: Languidos confortat.

EXTRINSECUS.

Ex Dracontii radice et foliis praestantissima olea, unguenta et cataplasmata ad omnia mala damna, fistulas, carcinomata, et exedentia hulcera conficiuntur. Folia cum melle illita faciei maculas extergunt. Sucus aurium dolores infusus sedat.

Folia interposita morsibus venenatorum animantium, venena educunt et sanant. Plures cum Aro facultates possidet.

ORCHIS.

TEsticulorum species etsi possent uno absolvi capite: sicut etiam Theophrastus omnes Orchios nomine comprehendit, melioris tamen et lucidioris cognitionis gratia in tres species, ac terna ordine capita distin [note: Testiculo rum genera] guemus. Primum autem genus est, quod Orchin, hoc est, Testiculum et Cynosorchin, hoc est, Testiculum caninum Diosco. vocat, de quo in pre sente capite.



image: s201b

[illustration:

...]

Alterum genus est, quod Orchin Serapiada, et Triorchin vocat, de quo capite sequente.

Tertium testiculaceum genus est Satyrion, de quo capite ab hinc tertio. Germa. omnes Testiculi species Mergenträhern appellant, quod [orig: quòd] folia quorundam maculis sint compuncta.

Primum igitur genus, quod Graeci et Latini Orchin et Cynosorchin [note: Orchis. Cynosorchis. Testiculus canis.] appellant, Officinae Testiculum canis, Germa. Knabenkrant, Duas ha bet species: Marem et feminam, et utrumque duplicem: maiorem et minorem, eruntque sic quatuor Orchios seu Cynosorchios species, nimirum Orchis mas maior, et Orchis mas minor. Orchis femina maior, et Or chis femina minor.

Nascitur hodie in hortis et pratis, locisque passim sabulosis: Dioscoridi vero [orig: verò] in petrosis et arenosis: foliis circa caulem et imam eius partem per terram stratis, oleae molli similibus, angustioribus tamen, levioribus et longioribus: Caulem habet dodrantalem, in quo flores purpurei. Radix bulbo similis, oblonga, duplex, in olivae modum angusta, altera supe rior, altera inferior, testiculorum forma, unde nomen etiam accepit. Orchis vero [orig: verò] mas maior, est foliis latioribus, et floribus fere [orig: ferè] candicantibus: Minor autem Orchis mas folia habet angustiora, et maculosa magis, floremque purpureum. Femina foliis est quam [orig: quàm] mas minoribus, estque eadem ex foliorum magnitudine similiter duplex: ut pictura haec affabre [orig: affabrè] demonstrat: flos utrique feminae purpureus. Inveniuntur maxime [orig: maximè] Maio mense, et Iunii initio.



page 202, image: s202a

TEMPERAMENTUM.

Radix maior est calida et humida, dulcisque: Minor vero [orig: verò] est calida siccaque.

VIRES, INTRINSECUS.

Vires omnibus testiculi generibus eaedem assignantur. Ad Venerem radix pronos facit, in cibo vel eclegmate sumpta.

Maiorem radicem seu radicis Testiculum alterum, qui maior est, si edant viri, masculos generare: minorem vero [orig: verò] si feminae, feminas, auctor est Dioscorides.

Arida radix Venerem inhibere atque dissipare fertur: Contra [orig: Contrà] vero [orig: verò] viri dis cum caprino lacte pota, ad Venerem incitare.

Galenus minorem Orchin Venerem omnino cohibere et reprimere tradit, Maiorem vero [orig: verò] excitare in potu sumptum.

EXTRINSECUS.

In vino decocta radix, et cum melle mixta, hulceribus oris maximo est remedio.

Eadem cum polenta illita, vel per se trita, tumores et vitia partium earum erumpentia sedat.

ORCHIS SERAPIAS, seu Triorchis.

SEcundum, ut diximus, testiculorum genus est Orchis Serapias, sic dictum, ut refert Diosc. ab Andrea Medico, ob multos radicis usus. Alii ab Serapi Alexandrinorum Deo, qui insigni lascivia celebratur, dictum [note: Triorchis] putant. Alias [orig: Aliàs] Triorchis, a [orig: à] trium Testiculorum forma, quibus radix est compacta. Germa. Ragwurtz.

Huius duae deprehenduntur species, solo flore discrimen faciente, qui [note: Triorchis mas.] in altero est purpureus, et subcandidus, quem marem vocant: in altero varicolor, quem feminam.

In pratis nascitur et campestribus, foliis porro similibus, oblongis, la tioribus et pinguioribus, in alarum cavis inflexis, cauliculo dodrantali. Florem mas habet purpureum: femina vero [orig: verò] flores diversis coloribus distinctos profert, purpureo nimirum, candido, viridi ac nigricante: inferioreque parte fuci effigiem exhibent: radix tribus testiculis est compa cta, quorum tertius reliquis est superior minorque. Eodem quo Orchis in. venitur tempore.

TEMPERAMENTUM.

Triorchis in secundi ordinis initio fertur exsiccare.

VIRES.

Vires cum Cynosorche easdem, Dioscoride teste, obtinet, ad Venere [orig: Venerë] tamen, ut Galenus tradit, non similiter est accommodus.



image: s202b

[illustration:

...]

Illita radix tumores discutit, et ulcera expurgat, herpetas cohibet, fistulas sanat, inflammationes compescit.

Siccatus exsiccat vehementius, nomas compescens, hulceraque putre scentia contumaciaque, et maligna oris, sanans. Eadem cum vino pota, al vum sistit.

SATYRION.

SEquitur tertium Testiculorum genus, quod Satyrion vocant, a [orig: à] Satyris nimirum.

Huius duo sunt genera: Alterum quod Satyrion trifolium vocant, Germa. Stendelwurtz: Alterum quod Satyrium basilicum. German. Creutzblümen.



page 203, image: s203a

[illustration:

...]

[note: Satyrion trifolium. Testiculus vulpis. Testiculus Sacerdotis.] Satyrion trifolium, Vulgo [orig: Vulgò] Testiculus vulpis, et Testiculus Sacerdotis appellatur: Trifolium vero [orig: verò] a [orig: à] tribus est foliis cognominatum, quae ad terram versa habet. Germa. Stendelwurtz. Nascitur locis maxime [orig: maximè] montosis et apricis, foliis rumici aut lilio similibus, minoribus tamen et rubentibus. Caule nudo, longo, cubitali: flore lilii, albo: radice bulbi similitudine, mali modo extuberante, foris rufa, intus ovi modo alba, gustu dulci et origrato. Iunio maxime [orig: maximè] mense invenitur.



image: s203b

[note: Satyrium basilicum. Satyrium regium. Palma Christi. Bucheidem. Digiti citrini.] Satyrium basilicum, Latinis Satyrium regium, Officinis Palma Christi, ob similitudinem radicis cum manu humana, Arabibus Bucheiden, Auicen nae Digiti citrini. Germa. vero [orig: verò] Creutzblümen ap pellatur.

[illustration:

...]

Hocque duas rursus habet species: Marem et feminam. Satyrium basilicum mas folia habet Cynosorcho [note: Satyrium basilicum mas.] similia, florem purpureum, radicem fla vescentem citra albedinem, manus instar ramosum: modo [orig: modò] enim sex, modo [orig: modò] quatuor, modo [orig: modò] quinque plu resve radices ad humanorum digitorum effigiem prodeunt.

[note: Satyrion basilicum femina.] Satyrion basilicum femina, German. Creutzblüm weible, foliis est paulo [orig: paulò] latioribus, maculosisque, floribus in purpureo albescentibus, radice cum albedine flavescente, ad digitorum manus humanae formam. Nascitur locis iisdem, quibus Satyrion trifolium. Mas Iunio potissimum [orig: potissimùm], femina vero [orig: verò] Maio conspicitur.

TEMPERAMENTUM.

Satyrion trifolium calidum statuunt et humidum, gustu dulce. Satyrium vero [orig: verò] Basilicum, calidum et siccum in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Satyrion trifolium ad Venerem incitandi vim habet.

Radix seu Testiculus maior, qui et inferior, mares gignit, minor vero [orig: verò] et superior feminas, Plinio referente. In vino nigro austero potum, opi sthotonum iuvat, Dioscoride et Galeno consentientibus.

Satyrii basilici semen ex vino sumptum, novem diebus comitiales sanat. In eundem effectum vinum diluitur herbae decocto.

Radicis scobs in vino, ad arcendam quartanam datur, quam vomitione curat, paulo [orig: paulò] ante accessionem pota.

EXTRINSECUS.

Radix gestata fertur amuletum esse. Ad erugandam cutem, nervorum dolores, et noxia medicamenta prodest.

HEMEROCALLIS.

HEmerocallis, sive Lilium silvestre. Germa. Goldtwurtz, Goldtpoln, Heydnisch blümen, Iuncker lilien. Officinae Asphodelon vocant, sed falso [orig: falsò]. Asphodeli enim radix, Paeoniae radici est similis, multis velut glandulis cohaerentibus, Hemerocallis vero [orig: verò] radicem habet lilio similem. Maxime [orig: Maximè] itaque errant qui silvestre hoc Lilium seu Hemerocallin


page 204, image: s204a

pro Asphodelo sumunt. Nascitur folio et caule Lilii, porraceo colore: flores in caule per exortus singulos terni aut quaterni erumpunt, liliiscissura dehiscentes, venulis quibusdam distincti, colore in pur pureo subpallido: radix magna et bulbosa. Semen in vasculis longis, latum et flavum. Nominis id inditum tradunt, quodflos [orig: quòdflos] eius fugax interdiu pulchritudinem suam tueatur, nocte vero [orig: verò] languidius efflac cescat. Tragus Hemerocallis hanc descriptionem que maxime [orig: maximè] ad Hyacinthum rubentem poetar [orig: poëtar] um accedere credit, ut verisimile sit hunc florem Hyacinthum rubentem esse cuius supra [orig: suprà] meminimus. Mense erumpit Maio, florem circa messis tempus producit. In silvis montibusque nascitur, ac in hortis etiam voluptatis gratia plantatur.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Qualitas Hemerocalli est refrigerandi et exsiccan di, sicut etiam Hyacintho.

VIRES, INTRINSECUS.

Hemerocallis in vino cocta potaque, prodest difficulter meientibus, et mensibus impeditis.

EXTRINSECUS.

Calida oedemata illita emollit: praecipue [orig: praecipuè] pectoris tumorem radix trita mollit sanatque. Aliqui cum vini faecibus decoquendam priustradunt. In ci nerem redacta radix, alopecias cum melle capillis explet. Reliquas cum Lilii albi radice vires obtinet.

ASPHODELUS.

[illustration:

...]

ASphodelus, Latinis Hastula [note: Hastula regia. Affodilus Albucum.] regia, Affodilus corrupte [orig: corruptè] Officinis. Alias [orig: Aliàs] Albucum. Foliis est porri maioris, caule levi et insi gni, ferente in cacumine florem, [note: Anthericon stos Asphodelo] quem Anthericon vocant: radices subiacent longae, rotundae, glandi bus similes, gustu acres. Haec non nisi sata et culta in Germaniae hor tis provenit. Officinae falso [orig: falsò] pro Asphodelo Lilium agreste, seu Hemerocallidis


image: s204b

radicem exhibent, ut in praecedente capite ostendimus, quod etiam in Botanologico suo testatur Cordus, inquiens: Officinae falso [orig: falsò] pro Asphodelo aliam, bulbosam similiter, sed longe [orig: longè] ab Asphodelo diver sam, vendunt radicem, ex humili collectam herba: cum [orig: cùm] Asphodelus omnium, [note: Hastula regia unde.] quae bulbos habent, plantarum, maximum caulem proferat, Uthinc etiam Hastula regia vocetur. Veram Asphodelum, ut et pleraque alia, exhibuit nobis singularis industriae et diligentiae in simplicium indagatione, [note: Ioannes Nezenus.] Ioannes Nezenus Francofordianus civis, et Pharmacopola integer rimus. Florem fert circa caulem candidum, stellatum: semen in vasculis minutum, nigrum.

TEMPERAMENTUM.

Radix Asphodeli calida est et sicca: est enim amara et acris.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix urinas et menses pota movet. Lateris doloribus, tussi, convul sionibus, ruptis, drachmae pondere ex vino pota medetur. Aserpente mor sis trium drachmarum pondere datur utiliter. Sed morsum illinere primum [orig: primùm] foliis, radice, et floribus, cum vino oportet. Semen et flores cum vino, scolopendrae et scorpionum venenis egregie [orig: egregiè] adversantur. Alvum quoque deiciunt.

EXTRINSECUS.

Radix astragali mensura commanducata, vomitiones adiuvat. Mam marum testiumque inflammationes, tubercula et furunculos, decocta in vini faece, mitigat. Ad recentes vero [orig: verò] inflammationes cum polenta illinitur. Radicis sucus adiecto vetere vino dulci, myrrha et croco simul decoctis, oculis plurimum confert. Purulentis auribus per se, vel cum thu re, melle, vino et myrrha tepefactus prodest. In contrariam aurem infusus, perse dentium dolorem miti gat. Cinis e [orig: è] radice cremata illitus alopecias capillis explet. Oleum in excavatis radicibus igni decoctum, illitum, exulceratis pernionibus, et ambustis igni conducit. Dolori aurium instillatum auxiliatur. Candidam vitiliginem, linteo antea perfrictam in sole, illita radix emendat.

[illustration:

...]

LILIUM.

[note: Crinon. Lirium. Rosa lunonia.] LIlium, Graecis Crinon et Lirium. Iunoniam quoque rosam ex fabula appellant. Germa. Lilgen, Gilgen. Estque duorum generum: Candidum et croceum.

[note: Lilium can didum] Candidum caule nascitur simplici, tricubitali, comoso, foliis longis, Satyrii effigie, ex herbaceo nitenti bus, radice bulbosa, flore emaculati candoris, calathi forma, extrinsecus striato, resupinis per ambitum labris, luteis emicantibus ex fundo calycis apicibus,


page 205, image: s205a

alterius quam [orig: quàm] flos odoris. Radix bulbosa, multis inter se nucleis compactis, et in unum coeuntibus [orig: coëuntibus]. Nascitur in hortis passim nemininon cognitum, plantaturque ènucleis radicis in terram impactis.

Lilium croceum, Germanis Goldlilgen, oder Goldtgilgen, a [orig: à] flore croceo sic dictum: priori ni mirum candido est simile, sed foliis angustioribus, flore croceo.

[illustration:

...]

[note: Theoprasti 4. Liliorum species.] Theophrastus quadruplex temporis ratione lilium statuit: primum quod vere statim cum Viola alba plerumque floret, quod Crinon ipse proprie [orig: propriè] adpellat. [note: 1. 2. 3. 4.] Alterum quod vere etiam floret, sed serius quam [orig: quàm] alterum, hoc lirion vocat: tertium quod aesta te, Cerinthium existimatum: quartum quod autumno, lirion itidem dictum.

Lilia quoque purpurea ingenio humano posse fie ri tradunt, si deni vel duodeni eorum scapi in fasces colligati, dum floruerint fumo suspendantur, qui radiculas bulbulosve inibi iaciunt: quumque pangem di tempus fuerit, in faece vini nigri macerantur, donec purpureum colorem contraxerint, eoque intinctu affatim saturentur: mox scrobiculis deponuntur effusa largius faece: et sic flores nascentur purpurei. Rubra quoque fieri aiunt, si intra cortices cinnabari infundatur, ne tamen bulbi ulla ratione laedantur. Eademque ratione alium quemcumque colorem induere licebit.

Ut vicissim variisque temporibus florem pariant lilia, bulbi ita seruntur, ut aliqui digitorum duodecim altitudine obruantur, alii octo tantum [orig: tantùm], alii quatuor: sic diversis diebus dabunt lilia. Idem quoque in aliis observatur floribus. Haec Anatolius.

TEMPERAMENTUM.

Flos mistae est temperaturae, partim tenuis, partim vero [orig: verò] terrenae substantiae. Radix et folia exsiccant et abstergunt in primo ordine. Radici tamen maior est abstergendi vis, quam [orig: quàm] foliis.

VIRES, INTRINSECUS.

Lilii ad externas maxime [orig: maximè] corporis partes est usus: aqua tamen stillati tia ad amissam vocem, et sy ncopen plurimum [orig: plurimùm] commendatur, duorum triumve [orig: triúmve] cochlearium mensura pota.

Eandem aquam iecoris inflammationi et hydropi conferre ferunt: fetum quoque absque damno et dolore pellere: qua de causa parturientibus est gratissima.

EXTRINSECUS.

Oleum de albis liliis omnis generis adustionibus et inflammationibus


image: s205b

illinitur, foliis eiusdem superimpositis: nervorum matricisque tumorem, et duritiem emollit: ad quos usus obstetricibus est utilissimum. In cinerem usta radix cum oleo rosaceo adustionibus praestantissimo est auxilio. Cum melle radix illita praesectiones nervorum, et luxata membra sa nat: manantia capitis hulcera, alphos, psoram, lepram aut achoras, idque genus cutis et faciei vitia, emendat. Ad vetera hulcera validius exsiccanda, nonnulli acetum admescent. Cum hyoscyami radice, et farina hordeacea tusa et illita lilii radix, phagedaenam testiculorumque inflammationes mollit, restinguit, et sanat.

Cum lacte caprino ad eosdem effectus, et durities, tumoresque praecipue [orig: praecipuè] pectoris molliendos, aperiendosque, nonnulli lilii radicem decoquunt.

Folia viridia ignem sacrum et atras pustulas restinguunt: serpentum et scorpionum ictibus medentur. Albi lilii odor cerebrum, ut Simeon Sethi est auctor, confortat.

CHAMAECISSUS.

[note: Hedera terrestris Corona terrae.] CHamaecissus, Latinis Hedera terrestris, seu humilis, quod [orig: quòd] nimirum humi repat, foliis hederae similibus. Alias [orig: Aliàs] Corona terrae, quod [orig: quòd] per terram coronae modo serpat. Germ. Gundelreb, Grund reb, Erdephew, Erdkräntzlin. Gall. Lierre terrestre. Locis nascitur cultis, nec non circa sepes et dumeta. Foliis Dioscoridi describitur hederae, minoribus ta men (pro makro/tera enim mikro/tera esse legendum, et Tragus et Fuchsius ostendunt) et tenuioribus: ramulis dodrantalibus, multis, foliis plenis, a [orig: à] terra quinque aut sex prodeuntibus. Flores fert in Martio statim Leucoiis similes, sed minores, gustu admodum amaros, qui in magnam usque aestatis partem durant. Radix tenuis, alba, et inutilis. Per Leucoii vero [orig: verò] flores sunt accipienda leucoia caerulea. Leucoii nanque vocabulum cunctis violis, albis, luteis, purpureis, et caeruleis Dioscorides attribuit.

[illustration:

...]

Sunt autem qui velint Hederam terrestrem, esse Elatinen, sed et ipsum nomen reclamat, cum [orig: cùm] Chamaecissus nihil aliud sit, quam [orig: quàm] humilis, seu


page 206, image: s206a

terrestris Hedera, sicut etiam Germa. proprie [orig: propriè] Erdephew, et Grundreb dicitur. Deinde etiam temperamentum, quod in Hedera terrestri est calidum ob amaritudinem: in Elatine vero [orig: verò] frigidum et adstringens.

Quid vero [orig: verò] sit Elatine, supra [orig: suprà] est ostensum. Nonnulli hanc Asclepiada esse volunt, de qua supra [orig: suprà] etiam est actum. Chamaecissos quoque appellatur ter tia Hederae species, videlicet. Helix, diversa tamen ab hac.

TEMPERAMENTUM.

Facultas Chamaecisso est calida et sicca, ut amaritudo in gustu, et foliorum florumque acrimonia ostendit.

VIRES, INTRINSECUS.

Folia cum aqua, ut auctor est Dioscor. per quadraginta dies, pota, coxendicis dolori prosunt. Sex autem diebus pota ictericos liberant. Utilius tamen cum vino coquitur. Idem ex aqua decoctum potum dysenteriam iuvare ferunt. In vino cocta urinam cient, menses ducunt, venena expellunt: iecoris et lienis obstructiones aperiunt: Eadem facultas est aquae stillatitiae.

EXTRINSECUS.

Ex aqua vel vino decocta folia, colli exulcerationem ex putredine fa ctam collutione sanant. Idem decoctum scabiem, aliaque oris, et muliebrium locorum vitia curat. Sucus Chamaecissi fistulas aliaque impura da mna purgat.

HEDERA.

HEderam dictam volunt, vel ab haerendo, quod [orig: quòd] parietibus vetustis adhaereat, vel quod [orig: quòd] edita petat, Vel quod [orig: quòd] id cui adhaeret, edat et corrumpat. Graecis Cissos, a [orig: à] Baccho, [note: Cissot.] quem Athenienses vocarunt Citton. Fabulam apud alios licebit videre. Cur item Bacchus hedera coronetur, quae etiam natura hederae, et de errore, qui in Theophrastum irrepsit [note: Cisthos.] per librarios, Cisson pro Cistho, hoc est, Ladano legentibus. Quae omnia copiose [orig: copiosè] simul exsequitur Ruellius lib. 1. cap. 87. German. Eppich, oder Ephew.

[illustration:

...]

Tria Dioscorides et Theophrastus lib. 3. faciunt Hederae genera primaria: Candidam, nigram, et quae Helix dici tur. Loca amat frigida, et aquis maxime [orig: maximè] gaudet. Calorem vitat, ac mini melocis [orig: mèlocis] calidis provenit.

[note: 1. Hedera nigra.] Hedera nigra circa muros passim crescit, arboresque ac parietes radicosis amplectitur brachiis, in totum fruticosa: folia, cumprimum [orig: cumprimùm] pube scit, sunt angulosa, complurimum in triangulam faciem exeuntia: Cum [orig: Cùm]


image: s206b

vero [orig: verò] vetustior sit, sunt pinguia, dura, immortali virore: flore exili, vitigi neo, non inodoro: baccis primum [orig: primùm] herbaceis, mox atris, et nonnumquam croceis, longiori pediculo in uvae modum dependentibus, sparsioribus racemis, non in globum candidae modo coeuntibus [orig: coëuntibus], sed in acinos discre tis. Radix numerosa, densa, flexuosa, contorta, acsurculosa, nec admodum profunda. German. Schwartz Ephew, et Maur Ephew, quod [orig: quòd] muris et parietibus adhaereat, item Baumephew, quod [orig: quòd] scilicet arbores complexu suo strangulet. Arbores quas invaserit perdit, brachiis enim suis radicosis omne ex arboribus nutrimentum exsugit, et sterilescere tandem eas facit. Cumque perpetuo [orig: perpetuò] vireat, multo etiam nutrimento indiget, quod ex vicinis, quas comprehenderit, partibus quaerit. Veteres etiam saepe macerias, vincientis glutini raptu, demolitur. Poetae [orig: Poëtae] ob sempiternam eius comam hac usisunt, Unde Verg. Pastores hedera cre scentem ornate poetam [orig: poëtam].

Hedera candida, quae femina dicitur, German. Weisser Ephew, [note: 2. Hedera candida.] brachia inter media folia emittit, quibus arbores complectitur, ramosa et robusta maxime [orig: maximè]: Corymbos seu racemos in orbem circumactos habet: folio albicat.

Tertia Hederae species peculiariter Helix, hoc est, Clavicula dicitur, [note: 3. Helix. Clavieula Hederula Chaemaecissos.] alias [orig: aliàs] Hederula, Chamaecissos etiam, quod [orig: quòd] reliquis minor, sed alia ab Cha maecisso, quae Gundelreb vocatur, de qua praecedente capite. In silvis na scitur, humi serpens, foliis parvis, tenuibus, angulosis et rubris: viticulae huic tenues sine corymbis. Viret perpetuo [orig: perpetuò], sicut reliquae species. Germa. Rlein Ephew, Erdephew. Cato in libello de re rustica, mirum de Hedera ad experiendas vinifraudes, documentum tradit. Si nimirum vas ex ligno eius fiat, vina transfluere, aquam vero [orig: verò], si mixta sit, remanere: non [note: Psilothrum Corymbi.] enim continere vinum vas hederaceum. Lacrima eius Psilothrum dici tur. Racemos vero [orig: verò] Corymbos vocant. Verg. 3. ecl.

Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

TEMPERAMENTUM.

Hederam tradunt ex contrariis compositam esse facultatibus: Partim enim adstringentem, terrenam frigidamque substantiam, partim acrem, quae calida est, partim etiam aqueam, tepidam nimirum, substantiam obtinet. Theophrastus calidam et siccam esse scribit.

VIRES, INTRINSECUS.

Arefacti flores hederae, et in pulverem triti, drachmae pondere ex vino poti, rubrum alui fluxum sistunt. Folia cum vino cocta, vel corymbi eius triti sumptique, menses reducunt.

Iidem corymbi drachmae pondere triti, eum vino poti, calculum pellunt, ut experientia constat.

EXTRINSECUS.

Cum aceto cocta folia, lieni applicata, dolorem eius mitigant.



page 207, image: s207a

Omnis generis malefica hulcera, ex vino cocta illitaque sanant, si decocto eius hulcera prius purgentur. Vapor decoctimenses ciet: idem faci unt baccae eius in sinum reconditae. Sucus foliorum naribus inditus po ly pum sanat: adustionibus quoque medetur. Folia cum aceto et aqua ro sacea trita, praestantissimum phrenitidisunt remedium. Sucus hederae illitus capillos denigrat.

VOLUBILIS.

VOlubilis a [orig: à] voluendo nomen accepit, sicut etiam German. Winden appellant. Smilax alias [orig: aliàs] seu Convolvulus.

Huius tria inveniuntur genera: Maior, mi [note: 1. Volubilis maior. Campanel la, funis arborum. Cissampe losmaior est Officinarum maior volubi lis.] nor, et aspera. Volubilis maior, Ger. Windenkraut, glatt Winden, weiß Winden, Zaunglocken. Aliquibus Campanella, et fu nis arborum. Placet nonnullis hanc esse Smila cem Dioscoridis levem: alii Clematida volunt esse alteram. Alii Cissampelon maiorem, quorum potior videtur sententia. Cissampelos di cta eo [orig:] quod [orig: quòd] foliis hederae in vineis potissimum inveniatur. In frutetis passim nascitur sepibus se involvens, culta maxime [orig: maximè] loca amans: folia habet hederae, molliora tamen, leviora et te nuiora, ramulos multos, tenues, leves, quibus arboribus et sepibus se implicat: fructum fert lupino similem, nigrum, parvum, super quem flores semper albi, copiosi, et orbiculati, cam panulae formam imitantes.

[illustration:

...]

[note: Smilax le vis quid.] Valerius Cordus vult Smilacem Dioscori dis levem eandem esse cum sativa, quam Doli chon vocat, Phaseli alteram speciem, de quo vide in capite de Phaselo. Tragus Smilacem levem [note: Hedera Cilicia.] pro amara dulci accipit. Alias [orig: Aliàs] Hedera Cilicia.

[illustration:

...]

[note: 2. Cissampelos nunor Volubilis mediae. Helxine Cissampelos. Vitealis. Convolvis lus.] Volubilis minor, Germ. Rlein Winden oder Glocken, Weingarten Winden, Iaunwindem, Wedewinden. Officinis Volubilis media. Haec est Dioscoridis Helxine Cissampelos, seu Cissampe los minor: diversa tamen ab Helxine, quam Parie tariam vocant, de qua supra [orig: suprà]. Vulgo Vitealis, quod [orig: quòd] vineas amer, et Convolvulus a [orig: à] convolvendo, quod tamen generale nomen est. Foliis describitur Dioscoridi Hederae, sed minoribus: alternis vicibus utrinque dispositis, ramulis exilibus, quibus quodcumque


image: s207b

contigerit adminiculum complectitur. Flores habet primum [orig: primùm] candidos, lilii forma, in puniceum mox vergentes: femen in folliculis angulosum, acinorum specie. Nascitur hoc genus in vineis potissimum [orig: potissimùm], unde etiam appellationem accepit.

[note: 3. Volubilis espera.] Volubilis aspera, Germa. Stechend oder scharpff Winde, ab aculeis ramulorum, Officinis est incognita. Smilacem Dioscoridis plerique volunt esse asperam. Nascitur locis asperis palu stribusque, foliis Periclymeni, sarmentis tenuibus et multis, rubi aut paliuri mo do aculeatis, arboribus se implicat, summa earum scandens: flores fert candidos, racemos exiles, qui maturi rube scunt, gustuque leniter mordent.

Smilacem asperam quidam pro lupulo accipiunt: Verum [orig: Verùm] an satis commode [orig: commodè], videant ipsi. Smilax enim aspera racemos seu acinos fert: Lupulus vero [orig: verò] minime [orig: minimè]. Sin qui velint Smilacem Dioscoridis asperam nobis incognitam, et nostris regionibus peregrinam esse, concedendum tamen est hanc etiam Smilacem asperam posse dici.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Volubilis species calidas et siccas es se tradunt. Maior modicam in gustu amaritudinem prae se fert. Asperae folia et fructus leniter mordicant.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis duodecim vel sedecim grana tusa, ex vino stranguriam adiuvant.

Aqua stillatitia ex albis floribus, adversus omnis generis internas et externas inflammationes bibitur, et cum linteolis applicatur.

EXTRINSECUS.

Oculis rubentibus et inflammatis aqua stillatitia illinitur. Folia in de sessionibus stranguriae sunt auxilio, et calculo medentur.

CENTUMMORBIA.

CEntummorbiam appellant vulgo herbam, quam Ger. Egelkraut, Pfennigkraut, klein Naterzung. Hoc nominis imposito a [orig: à] Chirurgis [note: Nummularia.], quibus miras in vulneribus curandis vires praestat. Nummulariam alias [orig: aliàs], sicut etiam Germ. a [orig: à] forma foliorum, quae nummi speciem referunt.


page 208, image: s208a

[note: Hirudinaria. Serpentaria minor] Hirudinariam quoque, quod [orig: quòd] hirudinis instar terrae sit affixa. Serpentariam item minorem, quod [orig: quòd] serpentes vulneratae hac sibi remedium quaerant. An veteribus cognita fuerit nec ne, est incertum, proinde has nomenclaturas, donec melius et firmius quid ex veteribus afferri possit, retinuimus. Locis humidis circa fluenta potissimum nascitur initio Maii, per terram serpens: caules habet latos, folia utrinque rotunda et pinguia, nummi magnitudine: florem luteum, quem Iulio mense producit: radicem exiguam.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Secundi aut tertii ordinis exsiccantium esse traditur, ob radicem admodum adstringentem.

VIRES, INTRINSECUS.

Centum morbia in aqua mulsa pota, pectoris et pulmonis exulcerationes sanat: tussientibus et difficulter spirantibus auxiliatur. Infantibus, qui alias Medicinas sustinere nequeunt, contra aridam tussim utiliter bibitur. Ad eosdem effectus cum aqua et saccharo coquitur. Dysenteriae et mensibus pari modo est salutaris.

EXTRINSECUS.

Vulneribus et damnis corporis sanandis est utilis: Herba ipsa cum vino decoquitur, ac vulnera decocto eo purgantur, folia vero [orig: verò] vulneri imponuntur. Liquor eiusstillatitius similibus facultatibus est praeditus. Serpentes vulnerati huius herbae beneficio, quod observatum est, se curant.

CASSUTHA.

CErtant auctores de spuria illa, nec in terra, sed aliena vivente sede, herba, quam Germa Filtz kraut, et Flachßseiden, et Dottern vocant. Gal. Goutte de lin. Tricae ipsae notae sunt, non e [orig: è] terra enascentes, sed aliis herbosis adnascentes fruticibus conspiciuntur, complexu suo plantas implicantes, tandemque strangulantes, aut omniiis alimento extracto languescere tabidasque fieri cogentes. Plurimorum sen tentia est, hanc Cassutham esse, a [orig: à] Plinio Cassy tham dictam, et vulgo [orig: vulgò] Cuscutham ab Arabibus.

[illustration:

...]

Nascitur in plantis, non e [orig: è] terra, earum fulta adminiculo, Radice nulla, sed velut ab alarum sinu prodeunte cirro. capillamentove longitudinis mirae, ab ortu statim ramulis se involvente. Quae iam velut claviculis nixa, sensim


image: s208b

proserpendo herbarum fastigia scandens, et crebris volutionibus opere topiario pervertices rotata, comas herbarum natura sua volubili complectitur. Foliis est vidua, florem fert album, semenque tenue. Cirri dilutiore rutilant purpura, nonnumquam [orig: nónnumquam] ex rubro rufescunt, fidibus lyrarum [note: Androsace.] crassitie pares. Androsactn quidem nonnulli putant esse Dioscoridis, sed nihil certi de hac pronuntiari potest: etiamsi enim notae illae Dioscoridis, quas paucas ipse ponit, huic fere [orig: ferè] conveniant, nequaque tamen descriptioni sufficiunt. Potius igitur videtur illis adhaerendum, qui Cassutham statuunt. Podagram quoque lini vocant, quod [orig: quòd] quasi compedibus id cui in [note: Podagra lini.] sidet illiget, nec vinctum eo facile [orig: facilè] possit explicari vel extricari.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet abstergendi, et cum adstrictione quadamroborandi. Calidam proinde in primo, et siccam in secundo statuunt ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Melancholicos corporis humores, ictericum morbum et hydropem herba haec corrigit. In vino manipulus eius coctus, iecoris et lienis obstructiones solvit, regiumque morbum pellit. Stillatitius liquor quatuor aut quinque cochlearium mensura, cum pari quantitate liquoris Rutae, ma ne [orig:] per aliquot dies, ad sudorem contecto corpore, potus, ad eadem est ef ficax. Adversus scabiem Gallicam praestans est haec aqua remedium: san guinem enim vitiosum manifeste [orig: manifestè] corrigit: venas quoque a [orig: à] malis humori bus, e [orig: è] quibus tertianae febres nascuntur, purgat, in pueris maxime [orig: maximè].

EXTRINSECUS.

Fomentis et desessionibus, omnibus melancholicis affectionibus, et praecipue [orig: praecipuè] nigris ictericis prodest.

BRYON.

[note: Lupulus salictarius Volubilis Lupus re ptitius. Volubilis magna. Habiola. Bruscandula.] BRyon Graecis forte [orig: fortè] quasi Bryoniae aliqua species. Latinis Lupus salictarius. Lupulus. Vulgo [orig: Vulgò] Humulus. Volubilis a [orig: à] Mesue. Lupus item reptitius, et Volubilis magna. Nonnullis Habiola et Habilla. Bruscandula, quasi Bryonia scansilis. Aliqui Smilacem volunt esse Dioscoridis asperam, de qua supra [orig: suprà] diximus. Germa. Hopffen. Gall. Houblon.

[illustration:

...]

Duo sunt Lupuli genera, loco solummodo [orig: solummodò] et cura discreta: hortem se et silvestre. Caules habet uterque aculeatos seu asperos potius, longissimosque, folia vitis albae, hispida et nigrio ra. Hortensis quotannis


page 209, image: s209a

initio statim veris circa radices circumciditur, mox circa Martiifinem asparagos emittit rotundos, puniceos, absque foliis, quos folia insequuntur, ternis fissuris, aut quaedam etiam quinis, aspera nigricantiaque, velut rubi folia: Crescensque perticis appositis longioribus se circumvolvit. Mense floret Iulio, flore subflavo, et albicante pene [orig: penè], sicut vitis, ex quo capitula enascuntur, velut squamatim folliculis compactis, nucis iuglandis magnitudine, interdum etiam minora, pro terrae natura, quae ad usum potus quem Cerevisiam vocant, colliguntur: sub squamatis folliculis semina rotunda, subflava, ac propemodum punicea, gustu sicut lupulus ama ra, conduntur. Gaudet locis cultis et solo fertili. Silvestris vero [orig: verò] sponte lo cis incultis et circa sepes passim nascitur: sativo per omnia similis.

TEMPERAMENTUM.

Calidus est et siccus in secundo ordine: solvit, maturat, et aperit hulcera. Cerevisiae coquendae potissimum [orig: potissimùm] eius est usus. Utuntur etiam eo pi stores ad inflandos panes, quod alias [orig: aliàs] faece cerevisiae efficiunt.

VIRES, INTRINSECUS.

Teneros lupuli asparagos, gula in luxum vertit, et in ciborum delitiis esse fecit. In cibo itaque tenella adhuc germina sumpta, sanguinem pur gant, obstructiones alui, iecoris et splenis solvunt. Eadem, vel in vino decocta capitula, adversus cuncta venena, pota prosunt.

EXTRINSECUS.

Suffitus lupuli maticis obstructiones aperit, difficultatem urinae adiuvat, ac calculo vesicae laborantibs confert.

AMARA DULCIS.

AMara dulcis, Gracis *tluku/pikror, Germa. Jelenger je lieber, ob saporem nimirum corticis, qui quo [orig: quò] magis manditur, hoc [orig: hòc] fit gratior. Aliis etiam Hynschkraut appellatur. Chamaepityn alii volunt esse, sed falso [orig: falsò], omnibus notis reclamantibus. [note: Chamaepitys quid.] Vera autem Chamaepitys est herba illa, quae Pharmacopolis Iua dicitur: omnes enim notae quas Dioscoridis Chamaepityi tribuit, Iuae conveniunt, utsupra [orig: utsuprà] etiam peculiari ca pite est explicatum. Hieronymus Tragus Smilacem Dioscoridis levem seu Hederam Ciliciam vult esse: cui potius quam [orig: quàm] reliquis videretur subscribendum.

[illustration:

...]

Locis nascitur humidis, ac scandendo arbores circumvolvit, foliis vulgaris hederae, acuminatioribus tamen, auriculasque circa pediculum habentib. incanis. Floribus violaceis,


image: s209b

multis, foliis quinis, in medio apicem habentibus luteum: flori baccae suc cedunt primum [orig: primùm] virides, mox corallii forma rubrae, sapore ingrato: ramulos longos ligneosque habet: radicem villosam. Cortex ramorum primum [orig: primùm] amarus, sed quo [orig: quò] plus dentibus teritur, hoc [orig: hòc] saporem gratiorem acquirit, undenomen, Graecis, Latinis, et Germanis accepit.

TEMPERAMENTUM.

Glycy picron calido et sicco temperamento esse fertur.

VIRES, INTRINSECUS.

Adversus emortuos ictericos potio ex ligno Glycypicri praestantissi ma conficitur, hunc in modum:

Recipe libram ligni eius, ac minutim concisum in mensura vini albi in vase testaceo novo paulatim apud prunas ad tertiam partem decoqua. tur: operculum ollae impositum probe [orig: probè] oblinatur, exiguo in medio fora mine transmisso. Potus hic mane [orig: manè] mediocri quantitate ictericis in lecto quiescentibus, et contectis: similiter sub vesperam datus, per sedes et urinam leniter purgat. Idem decoctum contra putridas ventriculi febres, e [orig: è] quibus regius morbus oritur, bibitur.

EXTRINSECUS.

Pastoribus nota est herba, qui pecori a [orig: à] collo eam suspendunt.

BRYONIA.

BRyoniae duae sunt species: Alba, Graecis a)/mpelos leukh/, id est, Vitis alba: nigra, a)/mpelos me/laina, hoc est, Vitisnigra. Utrasque enim has Bryoniae appellari nomine ostendit Dioscorides, et differunt solis bac cis, quas altera ruffas, altera vero [orig: verò] nigras ha bet.

[illustration:

...]

[note: Vitis alba Bryonia alba] Vitis alba, quam Bryoniam cum Dioscoride vocant albam, foliis, sarmentis et capreolis sativae viti est similis, sed hirsutiora sunt omnia: propinquos frutices capreo lis suis apprehendit, iisque se implicat: fructus rubens in uva dependet, quo coria de pilant. Radix alba, crassa et magna. In sepibus et dumis passim provenit, aestate florens tota, in bonam usque autumni partem, in quo fructum, primum [orig: primùm] viridem, post [orig: pòst] vero [orig: verò] rubentem, cum [orig: cùm] ad maturitatem venerit, producit. Graecis a)/mpelos leukh/, id est, Vitis alba. Item bruoni/a ou)/ *yi/lwsqrof, id est, Bryonia, vel Psilothrum, a [orig: à] *yilo/omas, id est, nudo, quod [orig: quòd] [note: Psilothrum] eius acinis coria nudentur seu depilentur. Unde Psilothrum idem quod


page 210, image: s210a

unguentum depilatonum. Officinis Bryonia. Vulgo [orig: Vulgò] Viticella. German. [note: Viticella.] Hundskürbs, Stickwurtz, Schießwurtz, Raßwurtzel, Romisch [orig: Römisch] rüb, Wilder zitwan, Teufelskirß.

[note: Vitis nigrae.] Vitis nigra folia habet similitudi nehederae, magis tamen ad Smilacis folia accedentia: cui et caules similes obtinet: maiora tamen eius folia quam [orig: quàm] illius sunt. Claviculis, sicut prior, arbores quoque complectitur. Floribus candidis et odoratis, quibus decidentibus semen subnascitur racemosum, initio [orig: initiò] herbaceum, plumis quasi vestitum, aut barbae canae effigiem praebens: cum [orig: cùm] vero [orig: verò] maturuerit, nigrum.

[illustration:

...]

Nascitur in frutetis dumetisque pas sim. Floret Iulio. Semen in Augusto producit. Graecis haec a [orig: à] baccis a)/mpelos me/laina dicitur: atque hanc proprie [orig: propriè] Bryoniam dici, inquit Galenus. Latinis [note: Vitis nigra. Vitis Chi ronia.] Vitis nigra, et Vitis Chironia, a [orig: à] virtute medica. Clematis altera Dioscoridi. Item Bucranium, hoc est, Bovis vel magnum cranium. Ta [note: Taminiae.] minia, a [orig: à] Taminiae uvae similitudine. Germa. Waldreben, Lynen, oder Lenen.

TEMPERAMENTUM.

Prima germina vitis albae subamaram modicam adstrictionem habent. Radix desiccat et moderate [orig: moderatè] calfacit. Vitis nigra idem habet temperamentum cum alba.

VIRES, INTRINSECUS.

Bryoniae utriusque asparagi in prima germinatione elixi manduntur: urinae, alvo et mensibus ducendis utiles. Comitialibus drachmae pondere quottidie per annum bibitur. Prodest similiter attonitis et vertigine la borantibus. Contra viperarum ictus pota duabus drachmis auxiliatur: fetus necat, mentem aliquando perturbat. Fit eclegma ex ea cum melle, quod praefocatione oppressis, tussientibus, pleuriticis et ruptis subvenit. Lyenem trium obolorum pondere ex aceto, diebus triginta pota, consumit. Sucus in vere ex radice eius expressus potus, vuluam purgat, et abortum facit, pituitam ducit.

Sucus ex fructu, cum tritico decoctus si sorbeatur, lactis abundantiam efficit.



image: s210b

EXTRINSECUS.

Utriusque folia, fructus et radix acri vi sunt praedita, Unde Chironiis, gangraenis, phagedaenis, et hulceribus tibiarum putridis, cum sale illita, auxiliantur. Radix corpus abstergit, et erugat. Cum eruo[?], terra Chia, et foenograeco, vitia faciei, varos, lentigines, et cicatrices nigras corrigit. Decocta in oleo usque dum liquescat, potest eadem. Sugillata tollit, et digitorum pterygia compescit. Illita cum vino inflammationes discutit, et abscessus rumpit. Ossa extrahit trita et illita. Medicamentis erodenti bus commode [orig: commodè] miscetur. Apposita vero [orig: verò], fetus et secundas trahit. Decoquitur ad insessus: vuluas enim purgat, et abortum facit. Folia vitis, praesertim nigrae, cum vino exulceratis iumentorum cervicibus illinuntur. Luxatis eodem modo opitulantur.

PERICLYMENUM.

[note: Volucrum maius. Caprisolium. Matrisylua. Lilium in ter spinas] PEriclymenos Graecis a [orig: à] convolvendo dicta, Latinis Volucrum maius. Vulgo [orig: Vulgò] Ca prifolium, et Matrisylua, et Lilium inter spinas, Germanis Waldgligen, et Geyßblatt dicitur. Item Speckliliem, Seunling. Gall. Vincibosse. Frutex, Dioscoride describente, est simplex, in aruis et sepibus nascens vicinis se adminiculis convolvens, folia habens per intervalla, subcandida, hederacea: inter folia surculi exeunt, in quibus baccae hc derae similes: flos fabae, candidus, subrotundus, et quasi in folium procumbens. Semen durum, et quod difficile [orig: difficilè] evellitur: radix cras [note: Vinciboscum.] sa, rotunda. Galli Vinciboscum nominant. Est et alia Matrisylua Officinis, Germa. Hertzfreud, et Waldmeyster, de qua speciatim est actum.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca vehementer.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor Periclymenistillatitius, trium quatuorve [orig: quatuórve] cochlearium mensu ra bina vice in die potus, dyspnoeicis, tussientibus, et interno ventriculi aestu laborantibus prodest. Rubrae eius baccae tritae, drachmae pondere ex vino mane [orig: manè] quadraginta dies potae, lienosis, dioscoride teste, auxilian tur. Baccis natura est expellendi, urinam igitur cruentam et crassam cient et educunt: Partum quoque maturant. Gratior ad usus est aqua stillatitia.

EXTRINSECUS.

Omnibus inflammationibus oculorum, et iecoris quoque aestui, liquor stillatitius Periclymeni utiliter illinitur, aut cum panniculis applicatur.



page 211, image: s211a

CUCURBITA.

CUcurbitam a [orig: à] concurvatu dictam Ruellius tradit, quod [orig: quòd] fac ile [orig: ilè], si qd obstiterit, qut fuerit impedimento, quo [orig: quò] minus incurvescat, extendatur. Graeci Colocynthen nominant, ex contrario [note: Colocynthe.] nimirum, ut idem sentit, nomine imposito, quod [orig: quòd] videlicet parui ac pumiles sint eius partus, quos passim enititur, cum [orig: cùm] corporis mole omnes herbarum arborumve fructus superare videantur. Germani ad Latinum alludentes Rürbs appellant. Galli, Cour ge.

[illustration:

...]

Duo sunt Cucurbitae genera: Sati va et silvestris. Cucurb tasativa Gre [note: Cucurbita sativa.] cis *koloku)nsqh e)d w/dimos, hoc est, Cucurbi ta esculenta, tres habet species, Maiorem, que Cameraria Plinio dicitur: mi norem, quae Plebeia: Tertiam quae oblonga vocatur. Insola magnitudine seu forma est differentia: aut enim fructus in longum prorogatur, aut in orbem collectus intumescit aut in breve crassamentum cogitur.

Reptantibus in altum scandunt flagellis, in ramosque vitis modo se diffundunt, qui ob caulis infirmitatem humi sparguntur, nisi adsit cui innitantur: folium ferunt rotundum, Personatiae aut Asari foliis simile, florem candidum: fructum coloris primum [orig: primùm] herbacei, mox flavi, pyri forma turbinatum, qui aut in longum prorogatur, aut in orbem, aut in aliam formam cogitur. Cortex recenti tener, inveterato durus, adeo [orig: adeò] ut po culi vinarii vicem praebeat. Maior porro [orig: porrò] seu Cameraria facili et admo dum flexibili ramorum curvitate, tecta, pergulas et testudines operit. Minor seu plebeia, suis flagellis humi repit.

Praeterea tertia est species oblonga, Germa. lang Rürbs. Praedictis per omnia similis, nisi quod [orig: quòd] fructus eius in longum extenduntur.

[note: Silvestris cucurbita] Silvestris Cucurbita Graecis *kolokunsqi/s dicitur, hoc est, Cucurbitula, de qua capite sequente. Est autem tanta inter Cucurbitas, Cucumeres, Pepones, et Melopepones, de quibus ordine singulis dicemus, naturae cognatio, ut saepe et proprietates et nomina Graeci et Latini confundant. Quomodo longa, crassa, aut lata fiat cucurbita, his versibus docet Columella:

Praegnansque cucurbita serpit,
Una neque est illis facies: nam si tibi cordi


image: s211b

Longior est, gracili capitis quae vertice pendet.
E tenui collo semen lege: sive globosi
Corporis, atque utero nimium quae vastatum escit,
Ventre leges medio, sobolem dabit illa capacem
Nariciae picis, aut Actaeimellis Hymetti,
Aut habilem lymphis hamulam, Bacchove lagenam
Tum pueros eadem fluviis innare docebit.

Tradunt etiam si florem, vel primum fructus rudimentum, sicut in sua vite est, in forma fictili clauseris ac ligaveris, qualem vultum figura hominis vel animalis, talem Cucurbita, et Cucumis quoque effigiem prae bebunt. Multo [orig: Multò] grandiores tam Cucurbitas, quam [orig: quàm] Cucumeres semina parere, quae inversis capitibus obruuntur, ferunt. Riguis et aquosis maxime [orig: maximè] locis gaudet: omniumque maxime [orig: maximè] rigari desiderat. Semina in vere mense Aprili in terram panguntur, a [orig: à] nonnullis noctis prius spatio in lacte humectata. Fructus vero [orig: verò] sub autumni plerumque finem, ob frigiditatem caeli in Germania primum [orig: primùm] maturescit.

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat Cucurbita et humectat in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Cucurbita stomacho quidem minus ob frigiditatem commoda: tenera tamen adhuc et mollis hunc in modum nonnullis coquitur: Exterior cortex amovetur: reliquam substantiam cum nucleis adhuc immaturis in aqua tepefaciunt, ac Brassicae instar capitatae minutim conscindunt, et cum cepis, butyro et sale coquunt. Macilentis hominibus cibus is prodest. Alii orbiculatim scissam Cucurbitam immaturam pomorum instar in butyro torrent. Vinum ex recenti excavata Cucurbita noctis spatio relictum, ieiuno potum stomacho, ventrem purgat. Aqua stillatitia ex immaturis cucurbitis, ardentibus febribus, quarum calor nullis aliis medicamentis restingui potest, prodest: extrinsecus etiam cum linteolis, ad calorem reprimendum, cordi applicatur.

EXTRINSECUS.

Ex immaturis cucurbitis aqua stillatitia certum est auxilium adversus capitis vehementem aestum et ardorem. Sucus in defectu aquae, idem praestat, simili ratione cum linteolo capiti admotus. Oculorum et aurium inflammationibus sucus et aqua auxiliantur: Omnibus in summa cor poris in flammationibus, et calidae podagrae fert opem.

CUCURBITA SILVESTRIS.

CUcurbitam silvestrem Graeci vocant Colocynthida, hoc est, Cucurbitulam, [note: Colocynthis.] diminutivo a [orig: à] Colocynthe facto: est enim sativa Cucurbita multo [orig: multò] minor. Officinis et Vulgo [orig: Vulgò] Coloquintida. German. Wilder Rürbs, Coloquint. Latinis silvestris Cucurbita.



page 212, image: s212a

Haec ob frigiditatem caeli in Germania difficulter, nec nisi sata nascitur, ac etiamsi proveniat, rarissime [orig: rarissimè] tamen perfectionem consequitur. Palmites foliaque eius per humum strata repunt, Cucumeri sativo, quem videlicet Citrulum vocant, similia, divisurisque scissa, fructu in orbem circumacto, et in mediocris globi speciem glomerato, ingenti amaritudine: medulla intusfungosa candidaque, flore in luteo pallescente. Incorruptam ad quinquennium durare constat.

[illustration:

...]

[note: Cucurbitula instrumentum.] Hinc etiam Cucurbitulam nominarunt instrumentum illud, seuvasculum rotundum, cuius basis ampla, orificium vero [orig: verò] angustius, quod corporibus affixum, vel spiritu, velle viscarificatione sanguinem elicit, Germa. ein Scheepffhoenlin [orig: Scheepffhöenlin], quod Graeci a [orig: à] Cucumere sicyam, Latini vero [orig: verò] a [orig: à] cucurbita cucurbitulam vocant. Columella scribit globosas cucurbitas cum [orig: cùm] inaruissent, primum in usu medicorum fuisse, mox vero [orig: verò] ex aere, cornu, vel vitro factas. Extremo autumno cum [orig: cùm] fructus pallescunt, legitur.

TEMPERAMENTUM.

Naturam habet calfaciendi et exsiccandi in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Colocynthidis, quae ex regionibus peregrinis aduehitur, noxius est usus, eaque circulatores purgationes instituunt, acres adeo [orig: adeò], ut saepius homines perimant: Colocynthiden in vino maceratam et coctam bibendam praebentes.

Confectioni quoque, quam Hieram picram vocant, admiscetur, cuius tamen usus non cuilibet est tutus.

Mitiores autem sunt nostrarum regionum Colocynthides, quae hoc [note: Purgatio.] modo ad purgationes adhiberi possunt: Fructu eius excavato, medullam et nucleos ad trium quatuorve horarum spatium in vino macerato, hinc per linteolum exprimito, expressum liquorem cubitum iturus bi bito. Hac ratione leniter omnes viscosos, et vitiosos intra corpus humo res, et ventriculi bilem purgat. Eadem potio colica laborantibus et putridis ventriculi febribus, nec non hydropicis est utilis.

Semina tusa ex aqua mulsa pota, morbo regio, ut Plinius lib. 20. cap. 3. scribit, medentur. Terna eius semina tertianae, quatuor quartanae succurrere ècollo suspensa, idem est auctor.

CUCUMIS SATIVUS.



image: s212b

[illustration:

Pepo.

]

[illustration:

Cucunris sativus.

]

[illustration:

Melopepo.

]

[illustration:

Cucumis marinus.

]

[illustration:

Citrullus.

]

CUcumeres Varroni a [orig: à] curvitate sunt dicti, quasi Curvimeres. Germ. [note: Sicys. Sicyon.] Cucumern. Graecis Sicys et Sicyon dicuntur, a)r\ tou= seu/qr, kai\ ku/[?]f, id est, quod [orig: quòd] Venerem cieant, ur Demetrio placet, ex contrario videlicet


page 213, image: s213a

nomine imposito, siquidem Venerem cohibet et restinguit. Unde proverbialis [note: Proverb. Cucumere vescens mulier Chlaenam texit.] versiculus, qui inter epigrammata recensetur:

*to\r si/kuor trw/rousa guna\ ta\rxlai=nar u)/faine.

Hoc est:

Cucumeres prandens mulier Chlaenam faciebat.

Quo innui videtur, rarum esseut textrices pudicae inveniantur: ucl quod [orig: quòd] saepenumero [orig: saepenumerò] casti et temperantes impudici et intemperantes fiant. Textrices enim plerumque, Aristotele teste, sunt impudicae, et ad Venerem pro clives. Cucumeris vero [orig: verò] natura est, ut Venerem reprimat. Hoc itaque proverbiali versu licebit uti, cum [orig: cùm] significare volumus aliquem a [orig: à] bonis moribus ad pravos descivisse. Ut vescens Cucumere mulier, pro pudica sumatur, quae Chlaenam texuerit, hoc est, impudica sit facta. Aliam tamen iocosam inter pretationem licebit affingere ex natura similiter Cucumeris, quae est ciere alvum: ut suadeat hic versiculus, opus esse ut vescens Cu cumere Chlaenam texat, ut nimirum, propter alui solutionem, habeat quo se purget. Athenaeus tamen hunc in modum citat: Texens pallium mulier Cucumerem devoret, quod nimirum consulat adagium textricibus edendos esse Cucumeres, ut impetus infrenetur et elanguescat: quae interpretatio videtur adagiorum naturae repugnare: nec si haec sit expo sitio, adagii loco veniet habendum. Sed haec Parergos ob proverbialem [note: Cucumeres.] versiculum libuit adicere. Iam ad rem ipsam. Cucumer seu Cucumis communis est appellatio ad Citrullos, Melonas, et Pepones: in hos enim [note: Pepones. Melopepones.] Cucumeres degenerant. Pepones enim dicuntur, qui nativam magnitudinem excedunt, vel in longitudinem procedunt. Melopepones vero [orig: verò] qui effigiem mali referunt, humique rotundantur, facta ex malo et Pepone appellatione. Sola igitur figura et quantitate differunt. Palladius communinomine Melones appellat, quasi Pomeos: quae potissimum [orig: potissimùm] invaluit appellatio. Hinc tria Cucumerum sativorum statuuntur genera: Primum simpliciter Cucumis dictum, hodie citrinum cognominatum. Alterum Pepon. Tertium Melon.

[note: 1. Cucumis citrinus.] Primum genus, quod simpliciter Cucumis appellatur, citrinum, a [orig: à] colore flavo cognominatum. Sarmentis viticulisque serpit praelongis, inque ramos vitis modo se diffundit, fulcimento cui innitatur, ob infirmitatem indiget: foliumhabet oblongum, angulosum, florem luteum, fructum cartilagineum, et interdum maculosum, coloris vel herbacei, vel citrini, vel nigri. Plures habet species, sola forma et quantitate differentes. Prima est Cucumer vulgaris, fructum ferens maculosum et oblongum. [note: Anguria.] Aetii [orig: Aëtii] volunt hanc esse Anguriam, qui Sicya hoc nomine appellari scribit. Germa. gemeyn Cucumern, et Gurchen, facta allusione ad nomen Anguriae.

[note: Cucumis Turcicus.] Altera species est, quam Turcicam vocant, priore foliis, flore et fructu maior et procerior, sed absque maculis. Citrullum aliqui hanc Cucumeris speciem nominant, et citreolum, a [orig: à] citrino seu flavo admodum fructus colore. Germa. Türckisch Cucumern. Incognitus Officinis.



image: s213b

Tertiam speciem Cucumerem nominant marinum, Turcio per omnia similis est, ni [note: Cueumis marinus. Zucco marinus. Citrullus.] si quod minora sunt omnia, fructus vero [orig: verò] rotundus. Vulgo [orig: Vulgò] Zucco marinum. Ger. Meercucumern. Indianischopffel [orig: Indianischöpffel]. Offic. incognitus. Quarta spe cies est quam Offic. Gitrullum vocant. Ger. Eitrullem. Unde Cucumis citrullus dici poterit. Foliis nascit fere [orig: ferè] Colocynthidis, dissectis multifariam [orig: multifariàm] et incisis, fructu rotundo, herbacei coloris, semine lato et in rufo nigricante. Hae sunt praecipuae primi generis species. Praeter quas plures quantitate et forma differentes erit invenire. Solo gaudent pingui locisque apricis. Maturescunt [note: 2. Pepo.] Iulio potissimum. Secundum Cucumerum sativorum genus est Pepon, ab maturescendo nomen habens: tener enim et mitis maturitate flaccescit. Ger. Pfeben. Serpit hic vite praelonga, flagellis ultro [orig: ultrò] citroque reptantibus, frondibus fere [orig: ferè] vitigineis, scabris: flore luteo, fructu cartilagineo, orbiculatim striato, prominulis pulvinorum toris, strigilibus in vertice pomi et umbili co coeuntibus [orig: coëuntibus], ibidemque stellatim decussatis, cute aspera, velut lentiginibus occupata, carne intus suavi, seminib. in utero liratim digestis. Locis simi liter gaudent cultis et apricis: nubila et pluvias multas fugiunt: rigari tamen [note: 3. Melon.] crebro [orig: crebrò] expetunt. Tertium genus Melones hodie nomniant, Ger. Melaun. Pepone est rotundior, mali cotonei effigie, mitior item ac suavior: in reliquis [note: Melopepon.] cum eo convenit. Ex hoc genere Melopepones vocant eos, qui non pendent, sed humi rotundantum, et sessiles procumbunt. Vocabulum, ut dictum est, ex malo et Pepone facto.

TEMPERAMENTUM.

Cucumeres humidi et frigidi in secundo statuuntur ordine. Arida ve ro [orig:] semina in primo exsiccantium, vel secundi initio locantur.

VIRES, INTRINSECUS.

Cucumeres, Melones, et Pepones pariter inflammationibus prosunt. Oim nuclei ad stranguriam, renum vesicaeque mala sunt remedio. Urinam ducunt: et si in aceto macerentur, in acutis praesertim febrib. calorem minuunt. Crebrior [note: Cucumeris vires.] aunt usus semen genitale minuit. Cucumerum semen siccatum caliditatem quandam possidet, contrariamque his, Simeone Sethi teste, actionem efficit, urinamque magis ciet. Gignunt Cucumeres pituitam glutinosamin ventriculo, quae cruda pro venas diffunditur. Propterea crebrius his utentes, febrib. longis corripiuntur. Calidos aunt et siccos stomachos iuvant. Deficientes aio, propter excedentem calorem, reficiunt. Sin pituitam nanciscantur, nauseas faciunt, et colicos affectus, et hypochondriacas passiones. Haec Simeon Sethi de Cucumere sati [note: Peponis mires.] va. De Pepone idem auctor refert. Noxium Pepon humorem in corpore gignit, praesertim si non probe [orig: probè] concoctus. Pituitosi quidem ut vinum superpotent: sed qui flava bile tentantur, acerosum acreque bibant, ne bilem augeant. Oens vero [orig: verò] post Peponem probi alimenti ac succi cibos comedant, hi enim malignitatem eius avertunt. Est aunt facilis mutationis Pepon: Nam si phlegma in corpore offen dat, seu bilem flavam, in eas statim mutatur. Dulcis vero [orig: verò] biliosis maxime [orig: maximè] est no xius, et maturus valde pituitosis: difficiliusque qui dulcis est digeritur. Quicumque aunt calidum habent ventriculum, et flavabile infestantur, laeduntur, si vinum superpotent: cum [orig: cùm] suapte [orig: suaptè] natura facile [orig: facilè] reddatur, et vinum mox amplius eam


page 214, image: s214a

augeat facilitatem, acrioremque efficiat humorem in eiuscemodi corporib. et nau seae idoncum: extenuat quoque carssos et glutinosos humores. Convenit vero [orig: verò] ut pituitosi de pepone id sumant, quod in eo substantia molle est et laxum, hoc est, quod semini est proximum, hoc enim non facile [orig: facilè] corrumpitur. Qui vero [orig: verò] hos sumpserint, non statim alia cibaria absumant, nam ea corrumperentur immutarenturque. Tradunt quoque non oportere calculosos panem esse confestim, ne vi delicet eius glutinositas in renes protrudatur, nisi sit optime [orig: optimè] fementatus. Aiunt nonnulli Pepones longiores meliores esse rotundis, ut qui magis urinam ci eant, et magis abstergant. Oens aunt ventrem ducunt. Quibus aunt venter magis subducitur, iis minus nocetur. Veneris stimulos et genitale semen minuit. Pepon vero [orig: verò] qui Sarracenicus dicitur, frigidus est et humidus, utilisque adaestu antes febres: iuvat et ventriculos calidos. Frigidis vero [orig: verò] suo temperamento, et stomacho humidis, admodum sunt noxii.

EXTRINSECUS.

Semina Melonum, cum eorundem succo cocta et farina mixta, formata in pa stillos, et in sole exsiccata, ad faciei maculas extergendas cum vino prosunt.

CUCUMIS SILVESTRIS.

[illustration:

...]

[note: Elaterium Cucumis anguinus: Cucumer asininus.] CUcumis silvestris, Graecis *si)/kus a)/grios, et Elaterium, aliis Cucumer angui nus, Vulgo [orig: Vulgò] asininus Cucumer. Germa. Esels cucumer. Fructu, Diosc. describente, a [orig: à] sativo tantum [orig: tantùm] distat, qui multo [orig: multò] mi nor, et glandibus est longiusculis similis, ramis foliisque paribus: radice alba, gran di, ruderibus sabulosisque nascitur, toto fru tice amara. Aliqui Cucumin scorpionum, a [orig: à] radice reflexa in caudae scorpionum [note: Elaterium.] formam, appellant. Medicamentum ex fructu Cucumeris Silvestris, quod Elaterium vocant, conficiunt hunc in modum: Cu cumeres elige, qui simulatque tanguntur exiliunt, et a [orig: à] pediculo recedunt, servantur aunt decer pti nocte una: insequente die cribrum rarius, neque crebra habens foramina cra teri superponito, supinoque cultro, sursum versus aciem habente sigillatim Cucumeres, utrisque manibus comprehendens dividito, et per cribrum in subiectum craterem humorem exprimi to, simulque carnosum in eis, quod iam cribro adhaeret, ex primito, ut et illud descendat. Quae ex pressa sunt in appositam peluim inicito. Coacervatis aunt in cribro, quae ante [orig: antè] dissecta fuerunt, ea dulci aqua perfundito, cumque expresseris abicito: humorem pelui agitatum et linteo opertum soli exponito, dumque steterit, totam supernatantem aquam, cum humore concreto, percolato: idque saepius,


image: s214b

donec supernatans aqua subsidat, facito, quam cum [orig: cùm] diligenter excolave ris, in mortarium coniectum sedimentum terito, inque pastillos formato. Optimum est quod leve, non ponderosum, leniter humectum, gustu amarissimum, quodque lucernarum luminibus obiectum facillime [orig: facillimè] flagret. Porraceum vero [orig: verò] scabrum, turbidum, erui cinerisque plenum, vitiosum essesolet.

TEMPERAMENTUM.

Facultas Cucumeri silvestri est calfactoria et exsiccatoria.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis decoctum datur ischiadicis, eodem quoque dentium dolor col luitur. Sucus radicis, sesquioboli pondere, et cortex acetabuli quarta parte, bilcm ac pituitam deiciunt, in hydropicis praesertim. Purgationem sine stomachi iniuria molitur hac ratione: radicis selibra in duobus vini libyci sex tariis teritur, ex quo terni cyathi diebus tribus dantur, usque quo tumor alui abunde [orig: abundè] subsidat.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum aurium dolori instillatus medetur. Radix ex polenta illita, omnia vetera oedemata discutit. Arida trita, alphos, lepram, et impetiginem abstergit. Cicatrices nigras et in facie maculas expurgat.

ELATERII VIRES.

Elaterium, teste Dioscor a [orig: à] bimatu ad decennium purgationibus utile. Integra quantitas est obolus, minima semiobolus, pueris chalci duo: nam copiosius potum periculum adfert. Pituitam et bilem per inferna et superna trahit. Dispnoeicis optimam purgationem praebet. Ad purgationes igitur alui, adiecto salis duplo, et stibii quo colorari sufficiat, ex aqua catapotia erui magnitudine dato, moxque tepidae aquae sorbeatur cyathus. Ad vomitiones ciendas, aqua diluens elaterium, subiectas linguae partes penna penitissime [orig: penitissimè] illinito. Sin difficilior sit vomitus, oleo vel vino unguento diluito: a [orig: à] somno vero [orig: verò] qui sumpserint abstinebunt. Si immodica fuerit purgatio, vinum cum oleo mixtum continuo [orig: continuò] dabitur, ut vomitio cesset. Quod [orig: Quòd] si vomitio non desistat, danda erit aqua frigida, polenta, posca, et quaecumque stomachum densare possunt. Menses quoque ciet. In pesso subditum fetus necat. Cum lacte naribus infusum morbo regio medetur: Diuturnis prodest capitis doloribus. Angina laborantibus cum vetere oleo, melle aut taurino felle inungitur.

FRAGARIA.

[note: Fragaria.] FRagaria, Germa. Erdbeer. Apuleius *ko/maror dici Graecis est auctor. Sed diversa oportet sit a [orig: à] Comaro Dioscoridis lib. 1. quae est arbutus, haec vero [orig: verò] est planta. Ruellius Rubi Idaei facit speciem, quod quidem non absurdum videretur, nisi Rubus Idaeus frutex, Fragaria vero [orig: verò] exilis esset herba, neque caules neque ramulos habens, sed solum floribus, foliis et


page 215, image: s215a

fructu constans. Tria inveniuntur huius genera: duo sapore grato, tertium vero [orig: verò] minus grato.

[illustration:

...]

[note: 1.] Primum quod vulgo [orig: vulgò] Erdbeer vo cant, humi sine caule spargitur, multis a [orig: à] radice languinosis pediculis, quorum alii flore candido coronantur, alii trigemino comantur, folio per ambitum serrato et venoso, alii fructum gerunt, exiguis quidem moris haud absimilem, ceterum [orig: ceterùm] sui generis, solidum, callosum, tenerum, quum maturuit rubentem, tum gustu, tum odore suavissimum. Radice foris atra aut rubescente, intus candida, multo fibrata capillitio. Nascitur in silvis, dumetis et opacis montibus, iuxta vias etiam sponte. Florem fert vere ac tota deinceps aestate, in maximam usque autumni partem. Fructus vero [orig: verò] aestatis initio tantum [orig: tantùm] invenitur. Tragus a [orig: à] ternis foliis trifolii facit speciem.

[note: 2.] Alterum nascitur genus foliis hirsutis, fructu albicante seu subrubro, cetera priori simile, hoc a [orig: à] foliorum forma Horberen appellant.

[note: 3.] Tertium locis humidis et pratis riguis nascitur, septem in caule vestitum foliis, flore et fructu puniceo, sed gustu insuavi: radice longa purpurea, geniculata, per terram serpente. Nonnulli Heptaphyllon esse statuunt. [note: Heptaphyllon.] Germa. Sibenfingerkraut.

TEMPERAMENTUM.

Folia et radix calida sunt et sicca. Fraga vero [orig: verò] ipsa sunt humida et frigida. Omnia autem adstringendi vim habent.

VIRES, INTRINSECUS.

Fraga ipsa vel per se, vel condita, vel stillatitia corum aqua, praecipue [orig: praecipuè] adversus pulmonis et iecoris inflammationem prosunt: sitim sedant: totiusque corporis calori restinguendo conferunt.

Leprosis in die ter trium cochlearium mensura pota aqua stillatitia, ad tempus, prodest: cor confortat, pectus purgat, regium morbum discutit, sanguinem recentem generat.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum fragariae, vulnera ardentia sanat et glutinat: Hulceribus oris et colli gargarizata aqua medetur. Maculas et ruborem faciei frequenter illita extergit.

Nonnulli cum sale ad oculorum maculas distillant: vel in vase aeneo cum sale octiduum occludunt.



image: s215b

HEPTAPHYLLON.

[illustration:

...]

[note: Heptaphyllon. Septisolium.] HEptaphyllon, Septifolium Latine [orig: Latinè], a [orig: à] septenario foliorum numero dictum volunt, quamvis non perpetuo [orig: perpetuò] sit certum: plerumque enim quinque [note: Bistorta.] foliis conspicitur. Officinae Bistortam, sed male [orig: malè], nominant. De Bistorta vero [orig: verò] cap. de Serpentaria [note: Tormentilla. Ferula.] Officinarum actum est. Vulgo [orig: Vulgò] Tormentillam vo cant. Chirurgis Ferula. Germanis Tormentill, item Birckwurtz, quod [orig: quòd] inter Betulas potissimum inveniatur. Item Rotheylwurtz.

Nascitur in silvis inter betulas potissimum [orig: potissimùm], quinque folio simillima, quae interdum septem, saepenumero [orig: saepenumerò] quinque habet, utrinque lanuginosa, exigua, serrata, quae certis interstitiis caulem ambiunt: florem luteum: radicem puniceam ac modice [orig: modicè] intortam. Apparet potissimum [orig: potissimùm] cum [orig: cùm] vites florere incipiunt.

Differt a [orig: à] Pentaphyllo, quod [orig: quòd] Penta phyllo radix est recta, huic vero [orig: verò] intorta: Deinde etiam loco, ut sequenti capite ostendetur. Non ergo aberrabit, qui Pentaphylli speciem hanc ipsam fecerit.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est sicci in ordine tertio, Caliditatis vero [orig: verò] habet exiguum quid, minus tamen manifestum. Nonnulli faciunt frigidam in tertio gradu, sed adstrictio in gustu his adversatur.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis viridis et foliorum sucus potus, venenis omnibus intra cor pus medetur: contra pestem quoque prodest, noxios in corpore humores per sudorem educendo. Quod [orig: Quòd] si viridis radix haberi nequeat, aridae pul vis drachmae pondere in vino sumetur: vel radicis et foliorum manipu lus in vino coctus calidus bibetur. Ad praedicta efficacissima est in vino per noctem radix, et folia imbuta, et in Balneo Mariae distillata. Omnibus membris, radix, folia, sucus vel pulvis eius prosunt, iecoris et pulmonis obstructiones solvunt: regium morbum, sucus praesertim, brevi temporis intervallo sanat. Venena ex corpore per sudores educit: Un de drachma pulveris Heptaphylli cum drachma theriacae in liquore eius dem stillatitio, datur iis quos horror invaserit, ac incerti fuerint, quod morbi genus immineat: corpore mox ad sudorem contecto et reclinato. Cunctis venenorum antidotis admiscetur. omnis item generis alui fluxus, sive per se radix, sive cum aliis, pro cuiusque arbitrio, mixta constipat.

ovibus labor antibus est perutilis. Cum vino rubro drachmae pondere pota radix, omnes similiter sanguinis eruptiones compescit: sin febris adsit, cum aqua in qua chalybs sit exstinctus, vel cum stillatitio hepta


page 216, image: s216a

phylli liquore est bibenda. Idem praestat cum ovi vitello, nuce myristica et farina subacta, et leniter tosta radix, per aliquot sumpta dies. Cum albo ovi subacta, et in figlino decocta, datur cholericis, qui vomitu assidue [orig: assiduè] infestantur.

EXTRINSECUS.

Vulnera glutinandi facultatem possidet. Vulnera respersu purgat, sanat, et ad cicatricem perducit. Foliorum pulvis deploratis fistulis instil latur: oculorum caliginem et fluxus discutit. Radix et folia omnis generis tubercula, parotidas, strumas, herpetas, aneurismata, papulas, idque genus, tusa et illita sanant.

PENTAPHYLLON.

[illustration:

...]

image: s216b

[note: Pentaphyllon. Quinque so lium. Pentapetes. Chamaezelon.] PEntaphyllon Latinis et Officinis Quinque folium, a [orig: à] quinis foliis. Ger ma. Fünffingerkraut, Fünffblat. Pentapetes Theophrastro dicitur, et Chamaezelon. Nascitur locis riguis, et iuxta aquae ductus.

Duo recensentur eius hodie genera primaria: Maius et minus. Maius est duplex: Alterum candido, alterum vero [orig: verò] flore luteo Ramulos, ut Dio scorides describit, habet festucarum modo graciles, palmum non exceden tes, et in iis semen, folia menthae similia, in singulis pediculis quina, raro [orig: rarò] [note: 1. Pentaphyllon maius duplex.] plura, per ambitum serrae modo crenata, florem in candido pallidum, vel auri aemulum: quod florem fert candidum, Pentaphyllon maius can didum licebit appellare: quod vero [orig: verò] auri aemulum, Pentaphyllon maius luteum. Germa. Groß weiß oder rot Fünffingerkraut. Floret men se Maio et Iunio maxime [orig: maximè].

[note: 2. Pentaphyllon minus.] Pentaphyllon minus priori non est dissimile, nisi quod [orig: quòd] non passim quinque foliis conspicitur. Est autem haud dubie [orig: dubiè], ut praecedenti capite dictum est, Tormentilla quinque folii species, ut ex foliorum, florum figura, totiusque herbae sapore, temperamento et viribus est iudicare.

Duo Pentaphylli genera innuit Hippocrates: Alterum nigrum, quod humilius est: Alterum candidum, quod et herbaceum et procerius est a [orig: à] terra, quod Ruellius Heptaphyllon esse censet.

TEMPERAMENTUM.

Pentaphyllon, maxime [orig: maximè] vero [orig: verò] radix, est tertii ordinis calfacientium, mi nimum vero [orig: verò] habet manifestae caliditatis.

VIRES, INTRINSECUS.

Pentaphylli cum Heptaphyllo seu Tormentilla vires ad internas corporis partes prorsus eaedem.

EXTRINSECUS.

Decoctum in aqua mulsa, putredinem oris, gingivas et colli exulcerationem collutione aut gargarismo sanat. Idem praestat liquor stillatitius. Cum aceto cocta radix illita maligna hulcera, ut fistulas, carcinomata, gangraenas, aliaque id genus fluentia vitia, curat.

Stillatitius maioris Penthaphylli liquor manuum tremorem fertur pellere, si eo manus lotae per se exsiccentur.

Reliquas cum Heptaphyllo facultates pares obtinet.

SANICULA.

[note: Sanicula. Sennicula Diapensia Ferraria minor. Consolida minor.] SAnicula a [orig: à] sanandis vulneribus dicta, Veteribus incognita. Vulgo [orig: Vulgò] etiam Sennicula. Quibusdam Diapensia et Ferraria minor. Tragus non male [orig: malè] Saniculam Consolidam minorem censet, quam Dioscorides Symphytum petraeum vocat: quamvis Symphytum petraeum supra [orig: suprà] dictum sit herba, quam Germani Steingunsel appellant: quam Tragus


page 217, image: s217a

quod [orig: quòd] non per omnia Dioscoridis descriptioni conveniat, non existimat eiusdem esse Symphytum petraeum, sed Symphyti tamen aliquam speciem.

[illustration:

...]

Genera faciunt duo: Alterum quod proprie [orig: propriè] Sanicula dicitur: Alterum vero [orig: verò] quod Ostrutii est species. Sanicula vera nascitur in silvis et umbrosis locis, folio vitis et apii, rubentibus in fine sectionum maculis quibusdam, surculis quoque rubris ad radicem, quae multis ei capillamentis fibrata subest: capitulis in summo fru tice pusillis subnigrisque. German. Sanickel. Fuchsius marem vocat, ad differentiam alterius, quam dicit feminam. Feminam seu alteram Saniculam in Ostrutio descripsimus, cuius descriptioni propius nonnihil accedit.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est calidae et siccae in secum do ordine: adstringit enim cum quadam amaritudine.

VIRES, INTRINSECUS.

Saniculae vires cum Heptaphyllo propemodum conveniunt. Folia in aqua mulsa cocta et pota, pulmonis vitia sanant, arteriam tracheam aperiunt, aliaque in corpore damna sanant: haemoptysin et tormina sedant, ischiadicis prosunt, omnis generis sanguineos fluxus, tam in viris, quam [orig: quàm] feminis sanant: ac in summa, omnibus intra corpus vitiis folia et radix, sicut Heptaphyllon, medentur.

EXTRINSECUS.

Sanicula recentia vulnera glutinat, unde nomen est sortita: commode [orig: commodè] igitur vulnerariis potionibus additur. Ruptis et fractis inter alia utiliter, sicut Symphyton maius, illinitur. Tanta eius in glutinando vis est, ut carnes, ollae iniecta radix, coalescere faciat.

PES LEONIS.

[note: Pes leonis Alchimilla. Planta leonis.] PEs leonis, a [orig: à] leonini pedis lata et rotunda foliorum forma herba dicta est. Barbari Alchimillam vocant. Vulgo [orig: Vulgò] Planta leonis. German. Synnaw, Löwentap, Löwenfrawenmantel, et Omkraut. Sunt qui Dioscoridis Leontopodion existiment, sed non satis commode [orig: commodè], ut ex descriptione satis liquet. Nascitur in pratis et locis altis, dodrantalis, foliis latis, crispis et rotundis, octo serratis crenaturis distinctis, non tamen ad pediculos usque, qui statim e [orig: è] radice exeunt, fissis. Flores mense Maio et sub Iunii profert initium, exiguos et luteos. Radix


image: s217b

[note: Leontopo dio~ Diosc. non est pes leonis herbariorum.] digito est crassior, sesquipalmo longior, subrufescens. Ex qua descriptione manife stum est pedem leonis hunc, non esse Leontopodion Dioscoridis: cum [orig: cùm] Leontopodion herba sit digitorum binûm, folio parvo, angusto, digitorum quatuor, triumve [orig: triùmve] longitudine, hirsuto, lanosioreque ad radicem, et subcandido, in cacumine caulium capitula tamquam perforata, floribus nigris erumpentibus, semen ut oculis possit vix deprehendi, propter circum datam lanuginem, radix subest exigua. Alia quoque est Leontopetalon Dioscoridis, quam Tragus silvestrem herbae benedictae credit speciem, de qua supra [orig: suprà] capite de Caryophyllata.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Ex secundo est ordine adstringentium et exsiccantium.

VIRES, INTRINSECUS.

Omnibus intra corpus vitiis medendo, Heptaphyllo et Sanicula non est inse rior, unde ad eosdem usus sumi poterit.

EXTRINSECUS.

Omnis generis inflammationibus, sive apertis sive clausis, folia imposita prosunt: quod liquor etiam stillatitius praestar. Foliorum et radicis cum reliquis vulnerariis herbis ad potus, pulveres, emplastra et unguen ta, perinde atque Saniculae, est usus.

EUPATORIUM.

[note: Eupatori um. Hepatori um. Hepatitis] EUpatorium ab muentore Eupatore rege dictum, Hepatorium et Hepatitis, quod [orig: quòd] hepati praecipue [orig: praecipuè] medeatur. Officinis Agrimonia. Germa. Odermeng, Leberkletten, et Bruchwurtz. Torserunt se veteres Eupatorii nomine: Apuleius cap. 45. Marrubium interpretatur: aliqui conyzam, alii nepetam montanam, in quo adhuc quidam sunt errore. [note: Agrimonia.] Verum autem Eupatorium est quam hodie vocant Agrimoniam, et Odermeng. Herba est surculosa, simplicis scapi, interdum etiam duplicis, tenuis, lignosi, subrecti, nigricantis, hirsuti, cubitalis, aliquando et amplioris, folio per intervalla inciso, et magna ex parte quinque partito, interdum plurifariam, quinque folii aut cannabis similitudine, nigro et ipso, extremitatibus serratis: semen leniter plumosum e [orig: è] medio caule circumcirca prosilit, inclinatum in terram, ut cum [orig: cùm] inaruerit inambulantium


page 218, image: s218a

quoque vestibus adhaerescat. Quae descriptio per omnia herbae quam Of ficinae Agrimoniam vocant, convenit. Locis nascitur montosis, campestribus, pratis et circa sepes. Floret aestate, quo tempore etiam carpitur. De Eupatorio adulterino peculiari capite est actum.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Tenuium est partium: incidit et extergit citra caliditatem manifestam, cum modica adstrictione.

VIRES, INTRINSECUS.

Eupatorium adversus iecoris obstructiones solvendas in vino decoctum potissimum [orig: potissimùm] bibitur. Stillatitius liquor eius tussim mitigat, pectus purgat, icterum morbum pellit, febricitantibus est salubris, colicae passioni medetur.

EXTRINSECUS.

Folia Eupatorii tusa cum axungia calida illita, sugillata et cicatrices restituunt, praesertim si vulnus male [orig: malè] primum [orig: primùm] sit connexum. Cum furfure albo in vino impuro, seu quod ex vase effluxerit, coctum donec dense tur viride vel aridum Eupatorium, illitum, luxatis fert opem. Nonnulli in aceto et butyro eadem torrent, ac singulari contra luxata experimento utuntur. Liquor stillatitius oris hulcera, aliaque damna sanat et purgat.



image: s218b

PILVLAE DE EUPATORIO.

Pilulae de Eupatorio mirifice [orig: mirificè] prosunt in febribus intermittentibus, biliosis, morbo regio, iecorisque obstructionibus. Confectionem require apud Mesuen.

SIRUPUS DE EUPATORIO.

Sirupus de Eupatorio frigidis iecoris vitiis, ac eiusdem obstructionibus, aquae inter cutem, maloque corporis habituisuccurrit, humores enim crassos extenuat, roburque iecori adicit. Urinas movet, et hypochondrio rum tensionem prohibet pellitque. Compositionis auctor est Mesue.

TROCHISCI DE EUPATORIO.

Trochisci de Eupatorio obstructionem et tumorem hepatis et lienis praeter naturam sanant, ac inde natas febres antiquas, et harum rigorem iterum, ac incipientem hydropem. Formationem pete ex Mesue.

TRIFOLIUM AUREUM MAGNUM.

[illustration:

...]

[note: Trisolium magnum aureum.] TRifolii nomen pluribus tribuitur herbis: suntque multae eius species, odoratum, pratense, acutum, minus, de quibus suo loco: similiter fragariam herbam ex trifolii Tragus facit genere. Praesentem herbam, quam Germa ni edel Leberkraut, et Guldem klee, appellant, Trifolium aureum cum Trago appellare placuit, cum [orig: cùm] non sit aliud nomen, quod commode [orig: commodè] possit attribui. Non enim est Lichen Dioscoridis, ex nonnullorum sententia, de quo capite ab hinc secundo agetur. Caulibus nascitur mense Martio exilibus, lanu ginosis, palmum altis, foliis primum [orig: primùm] Oxytriphylli, paulatim vero [orig: verò] Asari, nisi quod [orig: quòd] ternis incisuris sunt distincta, ut tria putentur esse folia: florem fert Martio subcoeruleum, Oxytriphylli flore non maiorem, in singulis caulibus singulos: semen fert in capitulis erinacei formam habentibus, aquilegiae similitudine. Loca amat umbrosa, ac raro [orig: rarò] nisi satum in hortis conspicitur.

TEMPERAMENTUM.

Diureticum est et vim habet refrigerandi, ut ex viribus eius constat. Nihil tamen certi de propria qualitate est traditum.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum foliorum cum vino iecoris obstructiones aperit, ac praesertim iis qui nimis ad Venerem sunt prompti, et ex ea defatigati, est utile.



page 219, image: s219a

Urinam ciet: renes et vesicam purgat: omnibus internis vitiis est salutaris. Pares liquor stillatitius habet vires.

EXTRINSECUS.

Folia et aqua stillatitia inflammationibus cunctis cum doloris mitigatione medentur.

OXYTRIPHYLLON.

[illustration:

...]

[note: Oxytriphyllon. Oxys. Trifolium acetosum. Alleluia. Panis cuculi.] OXytriphyllon sive Oxys, Trifolium acetosum, et Alleluia Officinis. Vulgo [orig: Vulgò] Panis cuculi, quod [orig: quòd] vel cuculus eo vescatur, vel quod [orig: quòd] erumpente hoc cuculus primum [orig: primùm] audiatur. Germa. Büchklee, Büchampffer, Büchhbrot, Gauchklee, Guckgauchklee, Hasenklee, Saurklee. Locis petrosis et aqueis invenitur. Mense primum [orig: primùm] Apri li, et interdum Maio, sub Cuculi primum [orig: primùm] auditam vocem prorepit, herba ipsa humilis, pediculis longis, in quorum summo tria, unde Trifolii nomen ac cepit, profert folia, exigua, laciniata in cacumine, sapore acido: florem candidum, inter folia singulari in pediculo provenientem: semen in siliquis lunatis rufum: radix in transversum longa, geniculata et rufa. Lotum quidam sativam appellant, sed an satis bene, incertum: silvas enim et loca umbrosa Oxys amat. Herbae huius copiosos flores frequentes anni illius pluvias, et inundationes, paucos vero [orig: verò] siccitatem portendere, est observatum.

TEMPERAMENTUM.

Oxys temperamenti est frigidi et sicci, sicut et oxalys, quod aciditas in gustu satis ostendit.

VIRES, INTRINSECUS.

Liquor stillatitius Oxytriphylli, aut foliorum eius decoctum, iecoris aestum sedat, cor confortat, sitim sedat. Omnibus calidis morbis est salu berrimum. Datur ad stomachum dissolutum: edunt et qui enterocelen habent, teste Plinio.

EXTRINSECUS.

Sucus Oxytriphylli frigidis nonnullis unguentis, ob facilitatem quam in sanando habet, miscetur. Aqua eius cum alumine temperata, oris hulcera collutione sanat. Reliquae eius cum oxalide facultates sunt eaedem.

LICHEN.

[note: Lichen.] LIchen Graecis et Latinis, herba haec est dicta, quod [orig: quòd] Lichenis, id est, impetiginis instar in humidis et petrosis locis serperet: Vel quod [orig: quòd] [note: Hepatica] contra Lichenas omnibus aliis remediis anteponatur. Hepaticam Officinae et Herbarii vocant, quod [orig: quòd] iocinorum fibris similis conspiciatur. Multis


image: s219b

tamen aliis quoque herbis Hepaticae nomen tribuitur. Ut Trifolio aureo, Cordiali sive Matrisyluae, Eupatorio, cui postremo proprie [orig: propriè] competit. Germa. Steinleberkraut, Brunnenleberkraut, Stein flechten, Moßflechten. Nascitur locis humidis et umbrosis petris, nonnumquam etiam in gelidorum puteorum lapi dib. serpit, folio succi pleno, oblongo, crasso, sine caule, floribus, et semine: interdum ta men cauliculi adhaerent brevissimi pediculorum forma, in quib. capitula stellata, ceu acetabula parva protrudit: Verum [orig: Verùm] haec proprie [orig: propriè], neque caules, neque flores, neque semina dici merentur.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Facultatem habet abstergentem ac refrigerantem modice [orig: modicè], resiccantem tamen utranque.

VIRES, INTRINSECUS.

Viridia folia in vino cocta, aut potui imposita, iecoris et pulmonis vitiis medentur, inflammationes sedant, capitis fluxus ad collum decidem tes sistunt. Plerisque; ex calore ortis corporis malis sunt salutaria.

Pulvis eius per se, aut arida folia cum saccharo aliisque speciebus condita, ad eadem pollent.

EXTRINSECUS.

Folia cum floribus, omnibus praeter naturam inflammationibus im posita, medentur: fluentibus quoque inflammationibus auxiliantur.

PULMONARIA.

[illustration:

...]

NAscitur in quercu arbore, et locis saxosis herba quaedam, [note: Pulmonaria.] quam hodie Pulmonariam vocant. Germa. Lungenkraut, vel a [orig: à] pulmonis similitudine, vel quod [orig: quòd] pulmonum vitiis prae ceteris sit reme dio, quam sub Lichene aliqui com prehendunt, ac speciem eius faciunt, quod [orig: quòd] et forma partim sit simi lis, et viribus fere [orig: ferè] iisdem. Graecis


page 220, image: s220a

et veteribus quo nomine sit appellata, non satis adhuc liquet. Herba ipsa folia habet mollia, invicem incumbentia, laciniata leviter, cavis multis praedita, superiore parte viridia, inferiore in luteo albicantia, ac veluti punctis aut pustulis quibusdam notata, atque pulmonis humani formam aliquam referentia.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento a [orig: à] Lichene parum discrepat: Vim habet desiccatoriam, et calfacit modice [orig: modicè] infra media: Unde ex genere eorum, quae tepida sunt, censetur.

VIRES, INTRINSECUS.

Pulmonariae pulvis peripneumoniacis, dyspnoeicis, asthmaticis, et tussientibus prodest. Similiterstillatitius liquor. Pulverem in hunc modum conficies: Recipe Pulmonariae folia arida, anisi semina, pulmonem vulpis in aere [orig: aëre] arefactum, semina Foeniculi, Glycyrrhizam, radices Enulae, et Zingiberis, pari quantitate: tusis singulis et cribro purgatis sacchari optimi pondus cunctis speciebus aequale admisceatur.

Pastores et veterinarii radicem vel folia cum sale pecori contra tussim et dyspnoeam porrigunt.

EXTRINSECUS.

Idem cum Lichene potest.

SAXIFRAGA ALBA.

[illustration:

...]

SAxifragae nomen pluribus quidem herbis tribuitur: praesenti herbae, Sescli item Massiliensi, Oenanthe et Adianto, a [orig: à] viribus nimirum quibus [note: Saxifraga alba.] contra calculum praecipue [orig: praecipuè] valet. Saxifragam albam hanc praesentem vocant, quam Germani Hoher oder weisser Steinbrech, a [orig: à] floribus nimirum quos albos profert. invenitur mense Maio, locis saxosis, asper is et harenosis, nec non in siccis pratis, foliis humi iacentibus, rotundis, exiguis, in extremi tatibus incisis, sicut Chamaecissi, pinguiorib. tamen et molliorib. Caulem habet iunceum, pilosum, cubita lem, in cuius summo flores sunt candidi, albis violis pene [orig: penè] similes, qui mense Iunio absque semine decidunt. Radix exilis, cui granula coriandri seminis quantitatem referentia adhaerent, partim alba, partim rubra, quibus Officinae pro semine eius utuntur, gustu amara admodum, quae etiam sata novam plantam [note: Saxifraga lutea. Lotus silvestris.] ex se producunt. Facit Fuchsius et Saxifragam luteam, de qua in loto silvestri.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci in ordine tertio.



image: s220b

VIRES, INTRINSECUS.

Folia cum radice in vino decocta urinam cient, renes purgant, renum et vesicae calculos pellunt. Ad eadem prodest tritum semen cum aliis conditum speciebus. Aqua stillatitia ex floribus et radice, mense Maio stillata, gratioris est usus, trium quatuorve cochlearium mensura pota: si aeger in balneo seu decocto malvae simul sedeat.

[illustration:

...]

OENANTHE, Saxifraga rubea.

[note: Oenanthe Vitis flos.] OEnanthe, Latinis Vitis flos, secundum Theodorum Gazam, quod [orig: quòd] videlicet cum vite floreat. Officinae [note: Filipendu la. Saxifraga rubea.] Filipendulam, a [orig: à] numerosis et rotundis in radice capitibus tuberibusve, quae quasi ex filo quodam pendere videntur. Item Saxifragam rubeam appellant. German. Rot Steynbrech, et Erdeychel, quasi terrestris glans, minime [orig: minimè] tamen Chamaedrys, quae Germa. Erdeyche, hoc est, terrestris Quercus vocatur.

Nascitur locis saxosis et asperis, ut in montibus, folio Pastinacae silvestris, flore mense iunio candido, cau le crasso, dodrantali, semine Atriplicis, radice magna, e [orig: è] qua multa rotunda capitula, ceu glandes dependent. Ra dix autumni sub initium colligitur.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in tertio ordine, quod amaritudo eius vehemens satis indicat.

VIRES, INTRINSECUS.

[illustration:

...]

Semen, folia et caulis Oenam thes, in mulso pota, secundas eiciunt, et partum adiuvant. Cum vino pota radix stranguriam adiuvat, et morbo regio medetur. Calculo et doloribus renum prodest. Stomachi inflationes discutit: convenit suspiriosis ac anhe lantibus, omnibusque morbis qui ex causa frigida sunt orti. Farina eius cibis mixta, comitialibus est auxilio.

EMPETRON, Calcifraga.

[note: Empetron. Calcifraga. Persoripe tra.] EMpetron, quod [orig: quòd] in petris nascatur, dictum. Germa. Steynbrech, Harnkraut, a [orig: à] faculta te quam habet. Latinis Calcifraga, a [orig: à] frangendo calculo. Galli Perforipertram: Sanctones


page 221, image: s221a

[note: Crista marina.] Rumpipctram: nonnulli Cristam marinam appellant. Herba est sesquipedalis, geniculatis cauliculis, succulenta, folio mariniroris, nisi quod [orig: quòd] multo car nosius et rarius, semine corymbis dependentibus, foeniculi effigie, floscu lo luteolo, singulariradice, exili et brevi, odore gustuque salisis. Viretperpetuo [orig: Viretperpetuò], florer Augusto Locis maritimis, et in nudis saxis: quoque mari sue rit propior, minus est salsa: quo [orig: quò] longior, magis terrena et amarior. Haec Tragus et Ruellius.

Porro [orig: Porrò] Dioscorides duobus locis lib. 4. Empetri meminit. Primum in ca. 14. ubi Saxifragam appellat, quod caput Ruellius non genuinum putat, sed nullis rationibus, existimatque Saxifragam eam esse quam Saluiam vitam vocant, que est eadem cum Adianto seu Capillo Veneris. Fuchsius quoque Saluiam vitam seu Adiantum candidum pro hac Saxifraga Diosco ridis ponit, unam solummodo Adianti relinquens speciem, nigrum videlicet. Deinde etiam Empetrum describit cap. 161. circa finem libri 4. de quo adhuc est controversia, num cum priore sit idem vel diversum. Ruel lius eo ipsoloco praeterit: sed in suis additionibus eius mentionem facit, ac eandem cum praesente nostra herba facit, cuius sententiae placuit sub. scribere. Diosc. etiam Phacoide vocat.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento est sicco, ac praecipua eius contra calculum vis est.

VIRES.

In mulso decoctum calculum pellit: phlegma et choleram, lentosque et viscosos ventriculi humores ducit: aqua intercute laborantibus auxiliatur.

ADIANTUM, POLYTRICHON.

[illustration:

Nigrum.

]

[illustration:

Album.

]

ADiantum, ut scnolia Nicandri testantur, est dictum, para\ to\ mh\ diai(nesqai kai\ bre/xesqai u(po\ u(etou= kai\ dro/sou, [note: Adiantum] hoc est, quod [orig: quòd] non humectetur, autir rigetur a [orig: à] pluvia autrore: foliis enim eius aspergo non assidet.



image: s221b

Duum est generum: Candidum et nigrum. Utrumque Polytrichon, [note: Polytrichum.] Callitrichon, et Capillus Veneris. Item Circinnalis, Terrae capillus et Supercilium [note: Callitrichum.] terrae appellatur. Polytrichon a [orig: à] multis capillis, Callitrichon a [orig: à] [note: Ebenotrichon.] pulchris, quod [orig: quòd] multos et pulchros capillos faciat, ebenotrichon quoq, quasi Ebeni capillus. Ex filicum genere est fere [orig: ferè] minima.

[note: 1. Adiintum nigrum.] Adiantum nigrum, quod Dioscorides tantum [orig: tantùm] describit, foliis nascitur pusillis, coriandro iam primum erumpenti, vel paulo [orig: paulò] ante [orig: antè] enato, sed nondum caulescentisimilibus, in summo incisuris divisis: coliculi ex quibus folia enascuntur, sunt nigri, admodum tenues, dodrantales et niten tes, neque florem, neque fructum proferunt, radix fere [orig: ferè] nulla. Germa. Frawen haar, Iungkfrawen haar. Nigro hoc diucaruimus, sed copiosissime [orig: copiosissimè] [note: Capillus Veneris.] hodie a [orig: à] Pharmacopolis affertur, ac Capillus Veneris iis appellatur. Nascitur autem locis opacis, palustribus et humentibus, muris fcn tibusque: Floret aestate, et viret per totam quoque brumam: nec ulla aqua madescit.

[note: 2. Adiantum album. Saluia vita.] Adiantum album seu candidum sic dictum, quod [orig: quòd] coliculi eius sint rrspectu nigri candidiores, estque ea quam Saluiam vitam appellant, ac a [orig: à] Fuchsio cap. 279. pro Saxifraga seu Empetro Diosc. lib. 4. ca. 14. ponitur, ut praecedenti capite est ostensum. Germa. teste Trago, Manrranten, Steyncanten, et Eselsfarlin appellant, quod [orig: quòd] nimirum onysci iuxta illius cespites in humidis muris agant. Non multum, ut praecedenti capite est dictum, ab Dioscor. Empetro circa initium lib. 4. discrepat. Nasci tur in faxis et locis asperis, circa vetusta aedificia et muros. Frutex ipse est surculosus, saxis haerens, iuncis tenuibus, epithy mi non dissimilibus, nigris, brevibus, foliis Trichomanis, maioribus, interius levibus, aversa vero [orig: verò] parte annexa puncta habentibus, sine flore, semine, radice nigra, supervacua. Haec descriptio optime [orig: optimè] cum Adianto candido convenit.

TEMPERAMENTUM.

Adiantum mediocriter est calidum et frigidum: aequam enim frigiditatis et caliditatis temperaturam habet. Exsiccat, extenuat, et discutit.

VIRES, INTRINSECUS.

Adiantum in vino aut aqua mulsa decoctum, aliquot dies potum, iecoris obstructiones aperit, ictericis prodest, nec non dyspnoeicis, asthmaticis et felle suffusis, pulmonem et pectoris hulcera purgat, splenis tumo rem emollit, melancholiam per urinam expellit, calculum movet, venena et menses educit. Contra idem, decoctum, pulvis, confectio aut siru pus eiusdem valet: omnes alui fluxus constipat: aestum iecoris sedat. Gallinaceorum et coturnicum cibis additum, pugnaciores, teste Dioscoride, eos facit.

EXTRINSECUS.

Cruda herba ad venenatorum morsus illinitur. Cum lixivio alopecias capillis explet. Strumas disicit, furfures et achores exterit.

Cum ladano, myrrhino, et susino, authyssopo vel vino, caillos de


page 222, image: s222a

fluentes continet. Decoctum eius cum lixivio et vino, idem praestat.

TRICHOMANES, Polytrichum Officinarum.

[illustration:

...]

TRichomanes, Latinis Capillaris, Adiantum [note: Trichomanes. Capillaris Adiantum rubrum. Polytrichon Offitinarum.] rubrum. Germanis Rot Steinbrech, et Abthon, Steinfarlm, Steinfeder. Trichomanes dictum, quod [orig: quòd] raritatem capillorum expleat. Of ficinis Poly trichon, quod nomen omni bus Adianti speciebus est commune: sicut Adianti etiam species est Trichoma nes. Unde quibusdam etiam Adiantum dicitur, et Capillus Veneris. Tragus caput Trichomanis in Dioscoride ab adianto non separandum censet, cum [orig: cùm] descriptio et facultas eius cum eodem conveniat, ac Aegineta etiam uno capite Adiantum et Trichomanes absolverit. Nascitur iisdem locis quibus Adiantum, filici similis, propter [note: Filicula.] quod Filiculam aliqui dicunt, parva admodum folia ex utraque parte ex ordine quodam iuncta habet, tenuia, lentis figura, contraria invicem, in ramulis tenuibus, splendescentibus, et subausteris. Quae descriptio Po lytricho Officinarum per omnia convenit. Plinius etiam Saxifragum vocari, quod calculum frangat, scribit. Quod vocabulum late [orig: latè] extenditur.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum cum Adianto prorsus habet idem: est enim in medio caloris et frigoris: desiccans, extenuans, et digerens. Vires quoque cum Adianto pares obtinet, in cuius inopia hoc uti maximelicebit [orig: maximèlicebit]. Aniculae admagicas quasdam superstitiones ea utuntur, nomen ei indentes Abthon.

POLYTRICHON APULEII.

[illustration:

...]

[illustration:

Polytri.

]

image: s222b

[note: Polytrichon Apuleii.] POlytrichum Apuleii cognominatur, ad differentiam Polytrichi, quod describit Dioscorides, Adianti nimirum. Sic dictum a [orig: à] tenuibus et capillis similibus ramulis. Germ. Widerthon, guldiner Widerthon.

Tria numerat eius genera Tragus: Maius, minus, et minimum, forma similia fere [orig: ferè], nec nisi sola magnitudine differentia. Nascuntur in pratis humidis et uliginosis, ramulis capillorum instar tenuibus, aureo colore fulgentibus, circa quos capillacea folia multa: in summo capitula lem tis aquaticae similitudine fere [orig: ferè] conspiciuntur, eiusdem cum ramulis coloris. Reperiuntur autem mense Iulio locis muscosis seu uligmosis: nec sunt aliud nisi flos quidam uliginis.

[illustration:

...]

Tragus in Dryopteri herbam quandam describit, quae cauliculis nascitur copiosis ex radice villosa, tenuibus, absque foliis, digitali longitudine, adianti candidi modo: in ramulorum seu coliculorum summo capitula habet curva, cornu modo, setas porcinas referentia, maculis interdum purpureis conspersa: odore filicis: Nascitur in petris. Atque hoc ipsum ex Polytrichispeciebus esse censet. Et descriptio enim ad Polytrichon Apuleii accedit, et vires cum eo et adianthi speciebus sunt eaedem.

Steynfarn eam appellat, quod [orig: quòd] ex petrisenascatur, ac inter filices eam describit, capite nimirum 184. Polytricho Apuleii annumerandam putans.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet idem cum Adianto, et Trichomane, ac iisdem quoque viribus pollet.

VIRES.

Polytricho hoc, sicut Trichomane, ad magicas potissimum superstitiones et philtra, mulierculae utunt: hoc Widerthon, illud vero [orig: verò] Abthon appellantes. In summa, eadem potest quae Adiantum.

Decoctum in aqua vel lixivio alopecias capillis explet.

Potum viscosos et crassos e [orig: è] thorace et pulmone humores eicit.

Calculum frangit, urinas ciet. Ictericis et lienosis auxiliatur: strumas discutit. Miras et ridiculas alias ei vires agyrtae adscribunt.

LITHOSPERMUM.

[note: Lithospermum. Miliumsolis.] LIthospermum, quasi dicas, Lapideum semen, a [orig: à] seminis duritia. Unde Germa. Steinsamen, Meerhirsen. Gall. Gremil. Officinis Milium solis, a [orig: à] seminis candore et splendore. Nascitur locis asperis et subli mibus, solo macro, aliqui Aegonychon et Diospyron, ac Semen


page 223, image: s223a

leoninum vocant. Folia habet. oleae similia, sed longiora, molliora et latiora, iuxta radicem humi iacentia, ram ulis rectis, tenuibus, crassitudine acuti iunci, validis, surcu losis, in quibus summis bifidi divaricatique exortus cauliculorum speciem exhibent, longa habentes solia, inter quae semen lapideum, rotundum, parvum, rotunditate, et candore margaritas referens: radix extrinsecus rubra. Plinius nihil maiore miraculo et admiratione, atque hanc herbam describit. Floret autem ac semen profert Iunio et Iulio.

[illustration:

...]

[note: Lithospermon silvestre. Lingua Passerina.] Praeter hoc aliudsyluestre Lithospermon describit Tragus, quod Linguam passerinam vulgo dicit vocari, cauliculo assurgit singulari, tenui, cubitali, foliis lini, inter quae nigrum fulgens semen, Lithospermo forma prorsus [note: Lithospermum nigrum.] simile. Differentiae gratia Lithospermum nigrum vocari poterit, prius vero [orig: verò] Lithospermum album. Germa. Schwartz Meerhirsen.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Seminis maxime [orig: maximè] est usus, estque calidum et siccum, sicut omnia diuretica.

VIRES, INTRINSECUS.

Tritum semen in vino potum, calculum vesicae frangit, et efficaciter pellit.

EXTRINSECUS.

Decoctum seu balneum ex foliis Lithospermi, calculi dolorem mitigat. Ac plurimum ad calculum pellendum valet. Est enim expellendi facultate et natura praeditum.

FILIX.

[note: Filix] FIlix Graecis *pte/ris vel *pte)rior, a [orig: à] forma alarum avium, Germa. Faren, Farnkraut.

[note: 1. Filix scula.] Duorum est generum: Mas et femina. Mas Dioscoridi simpliciter Pteris dicitur, Germa. Farn, Großfarn. Gall. Osmunda regalis, Fougere.


image: s223b

Nascitur passim in montibus maxime [orig: maximè], silvis, locisque saxosis, foliis sine caule, sine flore, sine semine, ex uno pediculo cubitali exeuntibus, incisis, alarum avium modo explicitis, odore subgravibus, Radix in terrae superfitie, foris nigra, crassa, oblonga, adnascentias habens appendicesve multos. German. Großfarn. Etiamsi autem veteres negent filici esse semina, Hierony mus tamen Tragus, ut singulari ha rum rerum studio et diligentia tenetur, se aliquoties noctu in Vigilia Divi Ioannis, substratis filici lin teolis aut Verbascifoiis, semina collegisse exigua. papaveris instar, affirmat. De radice quoque filicis, praesertim masculae, scribit eam dissectam, utrinque. figuram geminae aquilae, fibris seu venulis interiore parte, sic a [orig: à] natura dispositis, exhibere.

[illustration:

...]

[note: 2. Filix femina prima.] Filix femina Dioscoridi Thely pteris, hoc est, foemella filix. Ger. Waldfaren, Roßfaren. Duo sunteius genera: Primum quod Diosco. describit. Nascitur iisdem locis quibus mas, eidem similis, nisi quod [orig: quòd] folia adnascentibus ramulis adhaerent, non sicut illa ex singulari tam tum [orig: tùm] uno pediculo enascuntur: Radix longa, obliqua, in nigro subflava, [note: Nymphaea pteris.] aliquando tamen rubescens. Aliqui hanc ny mphaeam pterin appellant. Sues filice pingucscunt. Fimo iniecto, quod mirum, marcescit. Unde facile [orig: facilè] satu et stercoratione perimitur. Arundine sectas filices non renasci aiunt, aut exaratas, vomeri arundine imposita: similiter arundinem exara tam, filice vomeri imposita. Effodi debent autumno, Vergiliis occidenti bus: estque radicis usus in trimatu, neque ante [orig: antè], neque post [orig: pòst].

[note: Filix femina altera.] Femina altera, priori quadantenus similis, sed caulem habet. longum virentem, ex quo folia utrinque alarum similitudi[?] enascuntur, incisa et distincta, sicurt folia poly podii: Flos candidus, copiosus, sicut in pycnocomo, qui circa cal. Iul. decidit. Radix densa, nigra, villosa. Rarum est hoc alterum genus feminae, et paucis cognitum. Femina altera dici po terit. Nascitur in montibus nonnullis.

TEMPERAMENTUM.

Natura est iis calfaciendi et exsiccandi, quod amaritudo in gustu indicat.

VIRES, INTRINSECUS.

Masculae filicis radix drachmarum quatuor pondere cum aqua mulsa pota, latos lumbricos pellit. Melius autem si cum Scammoniae aut ve ratrinigri quatuor obolis detur. Allium tamen praesumpsisse oportet. Radix in vino cocta splenis dolori medetur.

Radicis foemellae pulvis trium drachmarum pondere in vino potus, aut aqua mulsa, latos lumbricos pellit. Mulieribus data sterilitatem facit.



page 224, image: s224a

Praegnantes abortire facit. Radix linguae proapsi in morbum equi subiecta, resurgere equum facit. er sanitati eum restituit. Alvum tenera folia emolliunt.

EXTRINSECUS.

Trita masculae radix cum axungia illita, aculeos infixos extrahit, et vulnera ab iis facta sanat. Praestantissimum ex eadem contra omnis gene ris factas adustiones, vel igni, vel fervente aqua, vel oleo, unguentum, hunc [note: Adustiones.]in modum conficitur: Radicem filicis masculae tundito, ac sucum ex ea exprimito, quod si siccior sic fuerit, stillatitium rosarum, fimi vaccarum, aut florum tiliae sucum admisceto, vel fontanam simpliciter aquam. Hoc nihil aliud contra adustiones praestantius. Radicis foemelle pulvis omnia vetera damna exsiccat et sanat. Iumentorum quoque laesionibus eodem mo do adhibetur.

POLYPODIUM.

[illustration:

...]

[note: Polypodlum. Filicula. Felicula.] POlypodion a [orig: à] radice quae polypi modo cirros habet, nomen tenet. Latinis et Officinis Filicula a [orig: à] filicis similitudine. Germa. Engelsüß, Dropffwurtz. Cato Feliculam vocat. Nascitur in muscosis petris, et vetustis roborum truncis, palmi altitudine, filici similis, subhirsuta, minus te nuibus incisuris, radix pilosa, cirros polyporum more habens, minimi digiti crassitudine, quae rasa intus viridis est, acerba, gustu subdulcis, parte aversa folia fulvis maculis notata, sine semine. Ra dicis tantum [orig: tantùm] est usus, quae in fine Augusti carpitur. Est ex filicis genere, ac quibusdam etiam Süßfaren et Steinfaren dicitur, diversum tamen a [orig: à] Trichomane, quod Steinfarlin nominatur.

TEMPERAMENTUM.

Qualitas Polypodio est admodum desiccans, sed absque morsu.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Polypodii in Gallinaceo iure cum Anisi semine et Zingibere cocta, calida ieiuno pota stomacho, flavam et atram bilem una [orig: unà] cum viscosis humoribus educit. Nonnulli ad hoc ipsum utuntur beta sive malva: aliqui sumunt Cuminum Romanum, Foeniculi et anisi semina, Po lypodium et Zingiber concisum, pari singula pondere, et cum veteri gal lo coquunt. Utilissimum esthoc decoctum colica passione et torminibus laborantibus. Eadem praestat pulvis drachmae pondere ieiuno ad rres vel quatuor horas stomacho cum aqua mulsa potus. Liquor eius stillati tius quartana febri laborantibus, per aliquot potus dies, est utilis: similiter et tussi, dyspnoea et peripneumonia infestatis: iia quoque qui a [orig: à] melancholia et gravibus insomniis vexantur. Suibus radix in cibo data, a [orig: à] peste et contagio eas conservat.



image: s224b

EXTRINSECUS.

Radix cum melle illta, rimas manuum et pcdum sanat.

DRYOPTERIS.

[illustration:

...]

[note: Dryopteris.] DRyopteris, Latine [orig: Latinè] Quercina filix. Germ. Eych faren, Baumfaren, Wildfaren, Erdfaren. Nascitur in antiquis et umbrosis silvis, in quibus annosae fuerint quercus: minime [orig: minimè] vero [orig: verò] in piceis et abiegnis silvis provenit: in muscosis videlicer antiquarum quercuum partibus, filici similis, sed minore multo [orig: multò] fo liorum incisura, radicibus invicem implicitis, hirsutis, [note: Osmundula.] gustu adstringente, subdulcibus, Galli Osmundulam vocant.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum reliquis filicibus est simile.

VIRES.

Folia cum radice tusa et illita frequenter, ca pillos pellere et alopecias efficere, auctor est Dioscorides. Usus eius idem cum reliquis filicum generibus, ob gu stus affinitatem esse poterit.

PHYLLITIS, sive Lingua cervina.

[illustration:

...]

DE Lingua cervina variae sunt auctorum sententiae. Nonnulli enim volunt Dioscoridis esse Scolopendrion, sive Asplenon, sed minus recte [orig: rectè]: alii, quorum verior est sententia, Phy llitin sive Hemio nitin Dioscoridis statuunt, ut nimirum phyllitis et hemionitis pro eadem herba [note: Phyllitis. Hemionitis. Lingua cervina.] sumantur, quod descriptio et vires utriusque satis arguunt. Proinde Phyllitin et Hemionitin Dioscoridis eandem dicemus herbam, linguam cervinam videlicet. quae German. hodie appellatur Hirßzung. Quid vero [orig: verò] sit Scolopendrion sive Asplenon, post [orig: pòst] dicetur. Dicitur eadem Splenion, [note: Splenion.] hoc est, Splenetica, quod [orig: quòd] spleni potissimum [orig: potissimùm] medeatur: quae appellatio communis est ad hanc et ad alteram, Scolopendrion videlicet. Hemionitis dicta, quod [orig: quòd] mulae potissimum ea delectentur. Phyllitis itaque, Hemionitis, Splenion, et Lingua cervina idem sunt, Germ. Hirßzung. [note: Scolopendrion Officinarum.] Officinae vero [orig: verò] Scolopendrion vocant et Ceterach, Doratam, Spicantum, et Filicem petraeam.



page 225, image: s225a

Nascitur locis umbrosis, montosis, et petr osis. Folium habet Dracum culo vel Aro simile, instar lunae corniculatae crescentis falcatum, rectum assurgens, a [orig: à] tergo pensiles quasi teretes vermiculos ostendens: neque caulem, neque florem, neque semen habet. Radices subsunt multae, tenues. Plinius Teucrion appellat, diversam natura herbam.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in ordine primo, exsiccat vero [orig: verò] in secundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Flia in vino decocta, pota, morsis a [orig: à] serpentibus medentur, ac pecori unlnerato utiliter infunduntur. Alui dolorem ac Diarrhaeam, calidum idem decoctum sumptum sedat. Cum aceto hausta lienem liquant. Stilla titius eius liquor cor confortat, singultum reprimit.

EXTRINSECUS.

Contra uvulam decidentem aqua eius utiliter gargarizatur. Cum cannabi eadem imposita, aestum ac calorem ventriculi er iec oris expellit. Omnia damna corporis, si ea abluantur, purgat et sanat. Tradunt colligenda folia nullo apparente in caelo lumine post vel ante solis exortum, sic enim efficaciora esse.

SCOLOPENDRION, sive Asplenum.

[illustration:

...]

DIcendum iam de Scolopendrio, [note: Scolopen drium. Asplenum] sive Aspleno, quoniam nonnulli volunt hanc esse Linguamter vinam, ut in praecedente capite est dictum. Scholopendria dicta est a [orig: à] Scolopendra insecto, cui similia fo [note: Scolopendra insectum quale.] lia habet. Est autem Scolopendra vermis, Germ. Nossel [orig: Nössel], multis pedi bus, quibus non aliter atque navis re migio suo, velut Nicander auctor est, progreditur. Unde etiam Ger. Nosselfahrn [orig: Nösselfahrn], haec herba dicitur. [note: Splenium Hemiomum.] Splenion quoque Hemionium, et Asplenon, quasi dicas sine splene, quia splenem liquat.

[note: 1. Scolopendria vera seu muior] Duo sunt eius genera: Primum quod maius appellat, Ger. Waldhirtzzungen. Nascitur in silvis ac montibus opacis et humidis, foliis, sicut phyllitis, lunatis, multis sed angustioribus, utrinque ad imum usque ad mediam eius fibram incisis, quae


image: s225b

per terram sparsa iacent: Mense vero [orig: verò] lunio alia e [orig: è] medio folia producit, erecta, prioribus arctiora et magis divisa, maculis, sicut Polypodium, aspersa flavis. Haec autumni tempore pereunt, ac quae prius enata fuerunt manent, perque totam virent brumam. Radix nigra, capillis multis ac frequentibus compacta velut cespite quodam. Rarum est hoc genus inven tu: copiose [orig: copiosè] autem locis quibus invenitur provenit. Et haec est verum Scolopendrion sive Asplenon Dioscoridis, quod maius licebit appel. lare.

[illustration:

...]

[note: 2. Sclolpendrium minus veterum Spletuon.] Altera Scolopendriispecies est mi nor, quam verum Splenion, quo pro Scolopendrio veteres suntusi. Tragus dicit, Germanit, Germanis Miltzkraut, sicut Graecis Splenion. Dictum est enim, Splenion esse commune huic et Phyllitidi vocabulum. Nascitur in montibus, saxorum rimis, et locis asperis, foliis digitalilongitudine, sco lopendrae animalculo similibus, multis, incisuris Polypodii, sed brevioribus angustioribusque, superne [orig: supernè] virentibus, circa terram vero [orig: verò] subflavis et asperis, quasi pulvere obsitis. Radix nigra et villosa.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum cum phylliti habet idem: calidum in primo, et siccum in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Scolopendrium sive Asplenon easdem contra lienem extirpandum cum phyllitide habet vires, ad dies quadr aginta potum, et extrinsecus lieni impositum.

Decoctum in vino iecoris et splenis obstructiones solvit, regium morbum pellit, calculo vesicae et renum medetur: Quartana febri laborantibus auxiliatur: Atram enim bilem eicit. Sanguinis grumas, exlapsu vel aliunde circa pectus collectas, discutiit. Stranguriam adiuvat.

Hae vires Scolopendrio potissimum minori conveniunt: Phyllitidi tamen a [orig: à] nonnullis etiam adscribuntur.

Liquor eorum stillatitius potus, sicut etiam Phyllitidis, cor confortat, et singultus sedat.

EXTRINSECUS.

Quae de Phyllitide dicta sunt, eadem huc referenda sunt: siquidem pares cum ipso ad externas corporis partes vires obtinet.

PETASITES.



page 226, image: s226a

[illustration:

...]

[note: Petasites.] PEtasites, Ger Pestilentzwurtz. Petasites a [orig: à] forma, quod [orig: quòd] petaso, hoc est, pileo folium eius sit simile. Ger manicum a [orig: à] viribus quibus contra pe stem, febresque pestilentiales valet, nomen accepit. Item Petasiten heublm. Perasites, ut describit Diosc. est pediculus cubito maior, crassitudine pol licis, a [orig: à] quo praegrande folium, galeri modo amplum, ceu fungus dependet. Primo vere spicam longam purpurascentibus floribus plenam producit, qui lappularum aliquam habent effigiem, sed revera lappae non sunt. Mediam tenet inter Personatiam et Bechion figuram, folia tamen huic quam [orig: quàm] Personatiae rotundiora. In pratis humidis et iuxta rivulos co piosissime [orig: piosissimè] nascitur.

TEMPERAMENTUM.

Ex tertio est calfacientium ordine, ac mirifice [orig: mirificè] venenis resistit.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in pulverem redacta, sumpta cum vino, pestilentialibus febribus mirifice [orig: mirificè] confert: sudorem ciet: Mulieribus contra tormina et prae focationes uteri, utiliter bibitur. Lumbricos necat: dyspnoeicis prodest: Urinam et menses ducit.

EXTRINSECUS.

Ad vulnera Praehumida et reliquas cutis foeditates oleum ex radice il linitur: febricitantibus, si cutis ante paroxysmum eo perungatur, est uti lis: similiter nervis et membris frigefactis.

BECHION.

[note: Tussilago] BEchion Tussilago Latinis. Sic dicta, teste Galeno, quod [orig: quòd] credita sit tusses et orthopnoeas iuvare et curare: bh/c enim bhxo/s tussim significat. [note: Ungula caballina. Chamaeleuce. Chamaegyris. Farfarella. Farfarago.] Vulgo [orig: Vulgò] Ungula caballina ab equinae ungulae similitudine. Item Chamaeleuce, id est, humilis seu alba populus. Chamaegyris, hoc est, humilis vel terrestris populus nigra, Farfarella, Farfarago, German. Hüfflattich, Brandtlartich, Koßhüff, Eselshüff.

Folia habet a [orig: à] radice provenientia sex autseptem, maiora nonnihil foliia hederae, a [orig: à] terra subalbida, superne [orig: supernè] aunt virentia, in plures exeuntia angu los. Caulis palmum altus, flos in vere luteus: confestim vero [orig: verò] flore et caule


image: s226b

exuitur, unde quidansine caule nasci existimaverunt. Fugacissimi enim sunt eius flores et caulis, ac longissima fere [orig: ferè] eorum duratio est biduum: unde non facile [orig: facilè] a [orig: à] quibusvis, nisi medio forte [orig: fortè] vere oblatcs contingit conspici. Quae causa videtor cur Plinius absque caule et flore scriibat nasci: nec, ut quidam volunt, aliter a [orig: à] Plinio quam [orig: quàm] Dioscoride est descripta. Locis nascitur aquosis et circa fontes. Flores colliguntur in Aprili, quo tempore conspiciuntur, ac subito [orig: subitò] evanescunt, radice et foliis manentibus toto aeliquo aestatis tempore.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Folia viridia et recentia sunt frigida et humida: arida vero [orig: verò] sunt calida: tum enim sunt acriora.

VIRES, INTRINSECUS.

Stillatitia aqua tussilaginis omnes internas iccoris inflammationes sedat, quatuor cochlearium mensura pota, et corpori extrinsecus cum panniculo adposita. Eodem modo ventriculi inflammationibus subvenit, ardentesque febres pellit.

Maiores autem aquae sunt vires, si admisceantur flores Sambuci, et folis Solani, ac simul cum tussilagine distillentur.

Folia arida incenfa, Dioscor. teste, si fumus hianti ore excipiatur, sieca tussi et orthopnoea laborantibus sunt auxilio.

Radix in aqua mulsa cocta, et pota, fetus mortuos expellit.

EXTRINSECUS.

Tussilaginis folia, sucus, stillatitia aqua, praesertim floribus Sambuci et Solani foliis, ut dictum est, admixtis, cunctis inflammationibus et ardoribus hulcerum pestilentialium, erysipelati, mariscis, adustionibusque igni factis imposita medentur.

Capitis et ardentium febrium calori mire [orig: mirè] quoque conferuntfolia.

Illita stillatitia aqua idem praestat: ac praesertim mulieribus ex locis occultis laborantibus est utilissima, si locum hac aqua primum eluantet purgent, madefactum dein panniculum imponant.

ANGELICA.



page 227, image: s227a

ANgelicam Cordus censet Smyrnion esse Dioscoridis, Sed cum Smyrnii descriptio propius accedatad eam quam Meysterwurtz vocant, de qua paulo [orig: paulò] post [orig: pòst], videbitur potius ad cam ipsam Smyrnii appellatio esse referenda. Praesens aunt herba, quam commum omnes nomine Angelicam vo cant, ad quam Dioscoridis debeat autpossit commodissime [orig: commodissimè] referri, non sa tis constat. Proinde relinquemus eam iam tamquam peculiarem et sui nominis herbam, donec certus aliquis eilocus in Dioscoride, descriptioni eius con veniens, ostendi possit. Tragus omnino existimat Panax esse Heracleum [note: Panax Heracleum] Dioscoridis, idque ob formam, odorem et vires: siquidem Ligustico colore non est dissimilis, odore vero [orig: verò] optimo turi: dein tam folia quam [orig: quàm] semina et radices adversus venena pollent. latinis hodie Angelica et Sanctispi ritus radix communi consensu appellatur. Germa. Angelic, et Heylige [orig: Heyligè] Geysts wurtz, et Brustwurtz.

[illustration:

...]

Duo sunt eius genera: Mitior et silvestris. Utraque caulem duorum fert cubitorum, concavum, folia oblonga, per ambitumserrata, flores in purpura candidos, semen latum, foliaceum: radicem crassam et multam, fo ris nigricantem, intus candidam. Mitior autem radicem habet valde odoratam, Germa. zam Angelic dicitur. Silvestris vero [orig: verò] suavi etiam, minus tamen quam [orig: quàm] mitior, est odore. Germa. wild Angelic. In hortis et mon tosis locis proveniunt. Florent Iulio et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in gradu tertio: aperit, extenuat et discutit.

VIRES, INTRINSECUS.

Praecipuas adversus venena vires habet. sanguinem discutit, et corpus ealfacit.



image: s227b

Aqua ex radice stillata, iisdem viribus est praedita. Mire [orig: Mirè] confert pestis contagio, repentinis item febribus aut sudoribus pulvis eius semidrachmae pondere cum drachma theriacae in quatuor aquae eiusdem stillati tiae cy athis sumptus, contecto et ad sudorem reclinato corpore. In theriacae inopia pulveris integra drachma sumi poterit. Adversus pestilentem aerem [orig: aërem] in aceto radix imbuta naribus admota, aut quandoque ieiuna pota valet plurimum. Tormina ex frigore nata aqua angelicae aut radicis pulvis, si non adsit alui obstructio, sedat. In summa, aqua stillatitia et pulvis radicis omnibus internis corporis vitiis medetur. In pleuritide da tur utiliter. Ruptis et pulmonis vitiis est utilis, tormina discutit, stranguriam adiuvat, fetum et menses educit, omnesque internos tumores discutit. Ad eadem radix in vino aut mulso decocta, aegrotantibus commode [orig: commodè] datur.

EXTRINSECUS.

Cavis dentibus infusus sucus, fluxus eorum compescit. Auribus aqua indita est auxilio. Caliginem oculorum emendat. Rabidi canis mor sibus cum pice radix illinitur. Veteribus profundis vulneribus, aqua, suc cus et pulvis instillata, purgant, et carnem regignunt. Coxendicum dolori et podagricis aqua cum panniculo imposita fert opem: lentos enim et viscosos collectos humores consumit. Multae aliae huius virtutes ex praedictis colligi possunt. Semen parium cum radice est facultatum, Silvestris in virtute est debilior, ac in vino potissimum ad recentia et vetera hulcera extrinsecus sananda decoquitur.

[illustration:

...]

LIGUSTICUM.

[note: Ligusticum] LIgusticum, Graecis *ligu/stikor Galeno mutatione unius literae *libu/stikof [note: Levisticum] Germa. Liebstockel [orig: Liebstöckel]. Gal. Leveße. Officinis Levisticum. Ligusticum a [orig: à] Liguria, ubi plurimum nascitur, dictum. Varinat de hac herba auctorum senten tiae. Fuchsius Dioscoridis esse Smyrni um statuit: Quid vero [orig: verò] nos censeamus Smyrnion, paulo [orig: paulò] post [orig: pòst] dicetur. Nos cum Trago Ligusticum et Levisticum appellamus, cum [orig: cùm] descriptio Ligustici apud Dioscoridem proxime [orig: proximè] ad hanc [note: Panacea.] herbam accedat. Panaceam item et Panacen appellari tradit Diosc. quod [orig: quòd] radice et caule sit heraclcotico Panaci simile. Nascitur in hortis passim


page 228, image: s228a

hodie, locisque humidis: Cauliculum, ut describit Dioscor. fert anethi, geniculatum, tenuem, foliis per ambitum Sertulae campanae, odoratis tenuio ribusque, prope verticem gracilioribus et longe [orig: longè] magis divisis: in cacumine muscarium, in quo semen dependet nigrum, solidum et oblongum, foeniculo proximum, gustanti acre et aroma olens: radix pallida intus, extra [orig: extrà] nigra, acris, odorata, tenera, succosa, fauces mordens. Dioscorides vero [orig: verò] radicem dicit candidam, quod de silvestri est intelligendum. Praeterea quod ad folia attinet, quae Meliloti seu Sertulae campanae facit Dioscorides, nostrum hodie Levisticum ab descriptione variat, quod causae est cur Ligusticum Dioscoridis esse aliqui negent. Sed multos in Dioscor. similes errores est deprehendere, ut propterea non videatur nostrum Levisticum a [orig: à] Ligustico separandum, cum reliquae eius notae viresque respondeant.

Silvestre ligusticum sunt qui velint esse Hippomarathrum Dioscoridis, de quo in Foeniculo.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est siccae et calidae in ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix arida tusa stomachum calfacit, concoctionem adiuvat, superfluos humores discutit: omnes internos dolores in vino semidrachmae pondere pota, sedat: venena expellit: urinam et menses ciet. iisdemque cum Angelica pollet viribus. Semini vis inest calidior ad omnia, et fortior. Aqua stillatitia anginae et pleuritidi medetur. Radix Ligustici sale et aceto a [orig: à] nonnullis condiri solet.

EXTRINSECUS.

Balneis et insesionibus urinam Ligusticum ciet. calculum et menses adiuvat, omniaque interna membra calfacit. Radix tusa omnium venena torum et rabidi canis morsibus imposita est salutaris: dolorem enim mi tigat ac venenum expellit. Puerperis radix, semen et folia in cibo et in balneis prosunt, ac praesertim ad purgationes post puerperium.

Capitis tumoribus aqua illita subvenit: gargarizatu gutturis exasperationi commodat: potum per arundineum Ligustici caulem sumptum anginae remedio esse ferunt. Cutis vitia et in facie et in corpore aqua stillatitia expurgat: ac in summa, omnibus oris, gutturis, et reliquarum partium exulcerationibus prodest.

PANAX CHIRONIUM.

HOc nomine praesentem herbam cum Trago appellamus, quae Germa. Wundkraut dicitur, quoniam et eaipsa hodie incognita, et haec nostra ad descriptionem eius proxime [orig: proximè] accedere videtur.



image: s228b

[illustration:

...]

[note: Panaces.] [note: C] Panaces vero [orig: verò] Dioscorides plures appellat herbas, ut praesens Chironium, item Asclepium heraclium, Centaurium, Ligusticum, Origanum heracleoticum, ab inventoribus nimirum imposito nomine. Panax vero [orig: verò] quasi omnibus auxilium ferens. Nascitur caule rotundo, nonnihil purpurascente, foliis oxalidis, sed longioribus, tenuioribus ac viridioribus, umbella anethi, in qua florem fert Augusto mense Apii, sive Anethi, semine Ameos: radice laevi, tenui, alba: gustu acri: In descriptione porro Chironii Panaces dissentiunt etiam Dioscorides et Theophrastus. Dioscorides enim Amaraci folia tribuit: Theophrastus vero [orig: verò] Rumicis seu Oxalidis, quod cum nostra descriptione quadrat. Latinis a [orig: à] viribus, Vulnerariam licebit [note: Vulneraria herba.] herbam vocare.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum ac vires, ut testatur Tragus, cum Ligustico et Angelica similes obtinet: ut supervacuum sit eadem hic repetere.

SMYRNIUM.

[illustration:

...]

SMyrnium, Latinis Imperatoria et Ostrutium, Vulgo [orig: Vulgò] Astrentium, Germa. Meysterwurtz. Fuchsius tamen Smyrnium pro Ligustico accipit, Meysterwurtz vero [orig: verò] pro Silphio seu Laserpitio. Sed descriptio Smyrnii nulli videtur herbae, quam [orig: quàm] praesenti propius accedere, quod exactius contemplanti satis est pers pi cere. Caulem, ut describit Diosc. ha bet apii, et stolones multos, folia latiora, subpinguia, ad terram confra cta, robusta, odore medicato, cum quadam acrimonia, rotunda, colore in luteum languescente: umbella supra caulem anethi: semen rotundum, nigrum, acre, myrrhae sapore, Unde Smyrnium est dictum. Radix odorata, acris, fauces mordens, succosa, mollis, cortex foris niger, intus pallidus aut subalbidus.


page 229, image: s229a

Nascitur locis saxosis, collibus, squalidis et terrenis. Haec certe [orig: certè] descriptio per omnia herbae vulgo [orig: vulgò] Meysterwurtz dictae, ita respondet, ut nulla sit fere [orig: ferè] nota quae non conveniat: habet enim pinguia et inflexa folia, sicutapium, sed multo [orig: multò] maiora et latiora, gustu acria, ut fauces etiam laedant, et exasperent, umbellam anethi. Solus myrrhae odor poterit obici: sed cum [orig: cùm] variis locis et temporibus varie [orig: variè] et formam, et saepe qualitatem mutent herbae, ut in multis est videre, non ob hunc solum scrupulum Smyrnium esse negabimus: cum [orig: cùm] reliquae ad amussim ita notae respondeant, ut similior, et quae descriptioni propius accedat, inveniri non queat. Propterea cum Trago Smyrnion hanc nostram appellare placuit, aliis sua relinquentes iuditia.

Altera Smyrnii species est priori foliis et caule similis, in silvarum iugis crescens, quam alii Saniculae faciunt speciem, ob similitudinem quam cum ea habet. Sed cum [orig: cùm] omnia magis accedant Smyrnio quam [orig: quàm] Saniculae, huc speciem eam Smyrnion seu Ostrutium feminam appellando, refer re placuit. Germa. Meysterwurtz weiblin.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est vehementer calidae et acris: Maior tamen vis inest semini.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix, semen, folia, et stillatitia aqua, omnibus eorporis frigidis passionibus, febribus putridis, frigido stomacho et venenis, pro personae et morbi qualitate sumpta, et extrinsecus etiam imposita, auxiliantur.

In vino decocta pulmonem calfaciunt, dyspnoeam et frigidam tussim adiuvant: calculum vesicae ac renum expellunt, mortuos fetus et secundas educunt, frigidis ischiadicis sunt remedio, sudores provocant, hydropem pellunt, omniaque frigida membra reficiunt.

EXTRINSECUS.

Vulnera et venenatorum morsus impositum Smyrnium, vel sucus vulneri infusus sanat: idem efficit stillatitia aqua, si vulnus ea purgetur. Omnis generis tubercula sive radix sive sucus eius illitus discutit et sanat: gangraenis item medetur.

DAUCUS, SIVE Pimpinella Germanica.

[note: Daucus] DE Dauco variant auctorum sententiae. Alii, inter quos Fuchsius et Tragus, Daucos faciunt eas herbas, quas Germani Beerwurtz, Item Weiß et schwärtz Sirtzwurtz appellant: quarum priorem ad Seseli, postremam vero [orig: verò] ad Libanotida nigram retulimus: et Fuchsius quoque concedit tandem herbam quam Beerwurtz vocant, Seseli Cretico non incommode [orig: incommodè] respondere. At Valerius Cordus Dauci nomine eas dicit venire herbas, quas Germani hodie Pimpinellas, Vulgo [orig: Vulgò] Bibenellen vocant: cuius sententia non videtur contemnenda, Hieronymus Tragus vero [orig: verò]


image: s229b

Pimpinellas nostras Apium seu Selinum existimat esse Macedonicum. [note: Pimpinella Germanica.] Quid vero [orig: verò] Apium Macedonicum existimemus, suo mox dicetur loco, de apiisnimirum. Proinde Daucum Dioscoridis nostras hodie Pimpinellas facimus.

[note: 1.] Plura sunt autem Pimpinellae genera. Dioscorides tria statuit: Unum quod Creticum appellat, omnium maximum, foliis foeniculo simile, minoribus et tenuioribus, caule dodrantali, umbella coriandri, flore albo, semine acri, candido, hirsuto, suavissimi in mandendo odoris: radix digitali crassitudine, et dodrantis longitudine adolescit. Locis nascitur sa [note: Pastinaea Gallica. Bibinella. Pampinella Pampinula. Bipennula. Sanguisorba. Saxifragia.] xosis et apricis. Plinius Pastinacam vocat Gallicam. Vulgo [orig: Vulgò] Bibinella, Pimpinella, Pampinella, Pampinula, Bipennula, Sanguisorba, et Saxifra gia, quod [orig: quòd] locis petrosis nascatur. Item Petra findula. De Sanguis orba in sequenti capite. Ger. Bibenell, groß Bibenell, Vogelsnester, Feldmoren [orig: Feldmören]. Reliquae Dauci seu Pimpinellae nostrae species priorisunt similes, sed minores.

[illustration:

...]

[illustration:

Locis

]

Alterum genus silvestri apio simi [note: 2.] le, acre, odoratum, gustus ferventis:


page 230, image: s230a

[note: Caucalis.] Locis nascitur maxime [orig: maximè] terrenis et pinguibus. Dioscoridi Caucalis et Daucus silvestris. Ger. ranhe Bibenell. Officinis Pimpinella hirsuta.

[note: 3] Tertium foliis Coriandri, floribus albis, capite et foliis anethi, semine ceu cumini oblongo, acri. Veteres tamen et Dioscorides etiam aliquando, Pastinacam silvestrem Dauci nomine appellarunt.

Alia vero [orig: verò] est ab hac Pimpinella Italica, de qua in sequenti capite.

TEMPERAMENTUM.

Semen omnium, teste Dioscoride, calfacit, estque diureticum.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix, folia, semen, pares cum Apio vires habent, in educendo tamen fortiora, et in dolore sedando sunt citiora. Radix quacumque ratione sumpta fuerit, contra venena est efficax: intestinorum et renum dolori, calculo item renum medetur, menses item adiuvat, et vitiosos humores per urinam educit. Easdem habet vires aqua stillatitia, tribus aut quatuor per aliquot dies pota cochlearibus. Castoreum in aqua Pimpinellae coctum, Spasmum curat.

EXTRINSECUS.

Radicis tusae sucum vulneribus illitum, ad sanitatem confestim ea perducere, experientia est comprobatum. Maculas facieiaqua illita extergit, ac serenitatem cuti adfert.

PIMPINELLA ITALICA, Sanguisorba.

[illustration:

...]

[note: Pimpinella Italica. Sanguisorba.] PImpinella Italica diversa est a [orig: à] nostra Germanica, estque ea herba quam Sanguisorbam, a [orig: à] miris in sistendo sanguine viribus, appellant. Germani Blütströpfflin, Sergots bärtlin Welsche Bibernelle, Ut Antonius Musa Italus testatur.

Duae sunt huius species, flore tantum [orig: tantùm], seu capitu lis, quae florum vice ferunt, distantes: altera enim pur pureo, altera pallido floret mense Iunio capitulo. Folia sunt Dauco seu Pimpinellae nostrae similia, te nuiora tamen et leviora: Odore vero [orig: verò] differunt, qui magis viridibus glandibus respondet. Caulem habet purpureum, rotundum, nonnihil lanuginosum: minime [orig: minimè] fert umbellas, sicut praedicta Pimpinella, sed florum loco capitula habet rotunda, foraminolenta, in altero purpurea, in altero pallida seu subpurpurea. Locis gaudet apricis et incultis. Alterum quod palliclis nascitur capitulis, Megelkrant appollant.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatis est siccae, et contrario cum Pimpinella nostra temperamento.



image: s230b

VIRES. INTRINSECUS.

Alui fluxus et dysenteriam sanat decoctum eius, menses quoque adiuvat.

EXTRINSECUS.

Vulnera capitis mira sanat efficacia. Manu detentam herbam sanguinem sistere aiunt.

Plures eius ex qualitate vires, qui volet, colligere et experiri poterit.

STAPHYLINOS.

[illustration:

...]

[note: Pastinaca] STaphylinos, Latinis Pastinaca dicit. German. Pastiney, Pastenachen, Moren [orig: Mören].

Duo Pastinacae Diosc. facit genera: Silvestrem et sativam. Silvestris Diose. folia habet Gingidii, latiora, subamara: caulem rectum, scabrum: umbellam anethi, in qua flores candidi, et in medio purpureum quiddam, ferme [orig: fermè] croceum: radix digiti crassitudine, dodrantalis, odo rata, quae cocta manditur. Haec Graecis [note: Staphylinos.] proprie [orig: propriè] Staphylinos dicitur. Ger. Wild Pastiney, wild Moren [orig: Mören], Vogelnest, propter umbellae figuram. [note: Daucus Officinarum.] Offici. Daucus dicit, achuius semine pro Dauco utuntur.

[illustration:

...]

[note: 2. Pastinatae sativae tres speci[?]] Sativae, quam Germ. Kot oder geel


page 231, image: s231a

Küben, Kot oder geel Pasteney, Moren [orig: Mören], appellant, tres sunt differentiae ex radicis colore: quaedam enim radicem habent albam, quaedam flavam, quaedam ruffam: in hortis sicut reliqua holera plantantur ac seruntur solo harenoso et pingui.

Silvestri non est dissimilis nisi quod [orig: quòd] flores in medio purpureum quiddam non habent. Florent mense Iulio et Augusto, semenque producunt: [note: Daucus hortensis.] semen fert hirsutum, pilis quasi spinulis obductum. Daucos hodie non male [orig: malè] hortenses has sativas species vocant.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti sunt calidi et humidi, culinae magis quam [orig: quàm] medicamentis destinati: abstergendi vim habent, silvestris maxime [orig: maximè].

VIRES, INTRINSECUS.

Pastinacae silvestris semen in vino potum, venenatorum morsibus medetur. Utriusque semen, praesertim tamen silvestris, vino potum, menses provocat, urinam ciet, hydropi resistit. Pulvis eius in vino sumptus, pleu ritidi auxiliatur: eadem ratione morsibus serpentum est salutaris. Prae. sumentes id nulla a [orig: à] serpentibus affici iniuria traduntur: Conceptus adiuvat. Radix in cibo urinam ciet, Venerem provocat.

EXTRINSECUS.

Seminis, radicis et foliorum decoctum mortuos fetus eicit, menses et secundinam pellit. Folia cum melle illita phagedaenas sanant. Omnia haec efficacius praestat silvestris. Sativa viribus est imbecillior.

SESELI.

[illustration:

...]

SEseli Graecis et Latinis dicitur, cuius plura facit genera Dioscorides: Mas siliense, Aethiopicum, Peloponnesiacum, et postremo [orig: postremò] Creticum. Solius Massiliensis semen Pharmacopolae hodie habent, sileris montani appellatione, quod nomen [note: 1. Siler mon tanum. Seseli Massiliense.] a [orig: à] Sile factum est, quod Herbarii ho die, quia e [orig: è] saxis in montibus erumpit, Saxifragam maiorem appellant. German. Sesel, et Weischer Steynbrech, et [note: Saxifraga maior.] quibusdam Sirtzwurtz, Silermontan, et Waldkümmel. Folia gerit Foeniculi, sed crassiora, caulem vegetiorem, umbellam anetho similem, in qua semen oblongum, angulosum, et gustanti con festim acre: radicem longam et odoratam. Hoc non nisi satum in Germaniae hortis hodie nascitur.



image: s231b

[note: 2. et 5.] Aethiopicum et Peloponnesiacum sunt hodie incognita.

[illustration:

...]

[note: 4. Tordyliam Sescli Creticum. Daucus Cretensis.] Creticum Graecis Tordylon et Tordy lium dicitur, Paulo Gordylium. German. Berwurtz, ut Valerio etiam Cordo placet. Tragus hoc putat Cretensem esse Dau cum. Herbula est fruticosa, semen habens rotundum, geminatum, forma cly pei, gustu subaspero, bene olente. Floret Iunio ac subinde semen producit. Nascitur in Ama no Ciliciae monte: Hodie vero [orig: verò] passim in Germania nostra.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentisunt calidi et sicci, eiusdem fere [orig: ferè] cum Angelica qualitatis.

VIRES, INTRINSECUS.

Feras gravidas montano Cumino, seu Seseli Massiliensi se purgare, auctor est Plini us: phlegmaticos enim humores expellit, e [orig: è] quibus febris diuturna, epialos dicta, ori tur. Praestant autem semen eius et radix, omnibusque internis membris, stomacho, iecori, pulmoni, et matrici prosunt. Vino albo potum semen concoctionem adiuvat, tormina et phlegma viscosum discutit, veterem tussim curat, iecoris obstructiones solvit, prodest dyspnoeicis, stranguriam ex frigore ortam adiuvat.

Decoctum radicis ex vino matricis praefocationi est remedio.

Partum et secundinam pellit: Unde capris ceterisque pecudibus, quo [orig: quò] facilius suos fetus enitantur, in potu dari, auctor est Dioscorides.

Contra perfrictiones in itinere cum pipere et vino bibitur. Eadem potest Seseli Creticum, seu Tordylium. Decoctum eius ex vino omnibus venenis Cicutae, Opii, Hyoscyami, idque genus, praesentissimo est remedio. Cum ficubus et foeniculo in vino potum, tussi veteri, dyspnoeae ac colicae passioni maximo et probatissimo est auxilio: lentos humores, ex quibus hydrops nascitur, educit.

Vim habent radix et semen diureticam, calculo renum prosunt, menses cient, ac praesertim mulieribus frigidis alui fluxibus laborantibus commodant.

EXTRINSECUS.

Semen Seseli Cretici calfactum in sacculo capiti et cervici impositum, frigidos fluxus discutit. Folia cum radice trita et calida imposita, omnis generis tubercula reprimunt.



page 232, image: s232a

CUMINUM.

[illustration:

...]

CUminum Latinis, Graecis Cyminum. Germanis Kümmel.

Duo habet genera: Sativum et silvestre. Sativum [orig: Satiuùm] [note: 1. Cuminum Romanum.] Officinis Cuminum Romanum dicitur. Gerina. Komisch [orig: Kömisch] Kümmel, Gartenkümmel, Kran kümmel. Nascitur unicaule, frequentibus brachiatum ramulis, folio pene [orig: penè] foeniculi, semine copioso, et canaliculato, radice subrotunda, quasi bulbosa. Semen ubi accrevit defluum et lubricum proci dit. Nascitur locis putribus et maxime [orig: maximè] calidis, in summa tellure vix haerens, et in sublime tendens. Seritur vere medio inter olera,

[illustration:

...]

[note: 2. Cuminum syluesstre.] Silvestre Cuminum, quod et Rusticum, item Thebaceum et pra tense dicitur, Ger ma. Wild Küm mel, Koßkümmel, Saberküm mel. Nascitur in collibus sponte, frutice modico, caule palmum alto, praetenui, quaternis quinisve foliis, veluti serratis, Gingidii divisura: capitula in cacuminibus quina senave [orig: senáve] obtinet, rotun da, mollia, paleaceum semen complexa, quod gustanti est acrius sativo.

Est et altera silvestris Cuminispecies, quae Consolida regalis, et German. Kittersporlin [orig: Kitterspörlin] dicitur, de quasupra [orig: quasuprà] est dictum.

TEMPERAMENTUM.

Utrisque qualitas est calfaciendi, exsiccandi et contrahendi.

VIRES, INTRINSECUS.

Cumini sativi plurimus hodie in cibis est usus: omnes corporis inflationes co hibet: Phlegmata viscosa discutit et attenuat: stomachi nauseam avertit.



image: s232b

Abalnco cum vino albo potum, ictericis esse auxilio ferunt. Vertiginiitem, dysuriae et calidae urinae in vino dulci est salutare.

EXTRINSECUS.

Tusum naribus inditum Cuminum sativum, sanguinis narium profluvium sistere aiunt. Aridum cum rosaceo melle et cera mixtum, tumores illitum sedare affirmant. Reliquas cum Seseli Massiliensi pares habet vires.

CARUM.

[illustration:

...]

[note: Carum. Carium.] CArum: Plinius Carium et Careum. Officinis [note: Careum. Carui. Careosemen. Caroum.] Carui, quibusdam Careosemen, et Caroum. Germanis Mattkümmel, Wisenkümmel, Wegkümmel. Nascitur caulibusab una radice multis, quadrangulis, folia habet staphylini, flores candidos, et in caulium summo semen angulosum copiosum: radicem oblongam et luteam. Nascitur in hortis passim: Culinis notis simum. Athenaeus putat esse Pastinacam maiorem.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum, sicut et Anisum, ordine tertio: ac mediocriter acre.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix cocta et apparata pastinace modo, in cibis est utilissima: stomachum calfacit, urinam ciet. Semen in panes nonnulli miscent. Caseis gratum quoque saporem praebet.

EXTRINSECUS.

Ventositates, post purgationes in co lica passione, calidum in sacculis ventri semen impositum, discutit.

AMMI.

[illustration:

...]

AMmi Graecis et Latinis. Officinis Ameos. Germa. Amey. Dicitur et [note: Cuminum Alexandri num, Aethiopicum.] Cuminum Alexandrinum et Aethyopi cum Cuminum regium Hippocrati. Cau lem habet rotundum et herbaceum, surculos multos et exiguos: folia oblonga, angusta, et per incisuras divisa: florem parvum, candidum: umbellam anethi: semen cumino multo [orig: multò] exilius, gustu


page 233, image: s233a

origanum prae se ferens, acre et subamarum: radicem candidam, et multis capillamentis fibratam. Nascitur non nisi satum in Germania, seriturque in fine Aprilis. Floret mense Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calidum et siccum est in gradu tertio intenso: tenuium est partium et digerit, excalfacit, et exsiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen semidrachmae pondere in calido vino potum, ad tormina et inflationes prodest, veneno resistit, urinam et menses movet. Colorem bibentium in pallorem mutat.

EXTRINSECUS.

Sugillata et vibices cum melle semen illitum tollit. Suffitum cum uva passa aut resina, matricem purgat. Tradunt, inquit Plinius, facilius concipere eas, quae odorentur id per coitum.

MARATHRUM.

[illustration:

...]

image: s233b

[note: Marathrum. Foeniculum.] MArathrum Graecis, a [orig: à] marcescendo, quod [orig: quòd], ut auctor est Ruellius, ad condienda plurima, cum [orig: cùm] inaruerit, sit aptissimum. Latinis Foenicu lum, quod [orig: quòd] satum cum magno foenore semen reddat. Germa. Fenchel.

[note: 1.] Duum est generum: Sativum et silvestre, seu erraticum Sativum nemini non est notum: caule assurgit geniculato, hominis plerumque altitudine, medulla intus fungosa: levi exterius et herbaceo cortice: foliis abrotoni, sed longioribus, inollioribus, odore iucundo, umbella rotunda, ampla, lutea, in orbem radiatim circinata, in qua semen dependet luteum: radice candida, longa et odorata. Floret Iunio et Iulio.

[note: 2. Hippoma rathrum. Foeniculum agreste.] Silvestre foeniculum, ob magnitudinem Hippomarathrum: tantae enim magnitudinis, ut in Mauritania caulis duodecim cubitis adsurgat. Officinis Agreste foeniculum: Item Foeniculum erraticum, nonnullis Misineum. Germa. Wilder Fenchel, Koßfenchel. Nascitur in saxosis, sativo grandius, semen fert canchryi, radicem habet odoratam. Hippomarathrum hoc Tragus potius silvestri ligustico annumerandum censet.

TEMPERAMENTUM.

Foeniculum calfacit in ordine tertio, minus autem exsiccat. Seminis praecipue [orig: praecipuè] estusus.

VIRES, INTRINSECUS.

In vino decocta Foeniculi semina, morsis a [orig: à] serpentibus pota sunt auxilio: Venena expellunt, menses adiuvant, calculo renum medentur, urinam cient, viscosos humores educunt, lac nutricibus augent.

Semen in aqua decoctum, nimium ventriculi aestum sedat: singultus et vomitus idem potus reprimit.

Calidae et aridae tussi idem decoctum est saluberrimum.

Confectio seminis phlegmaticos humores educit.

Utilissimum quoque seminis usus oculorum est hebetudini.

Iisdem pollet viribus aqua Foeniculi stillatitia.

EXTRINSECUS.

Oculorum caliginem illita oculis mane [orig: manè] et vesperistillatitia aqua, sanat: Vermes oculorum necat. Eadem potest sucus et gummi eius.

Cum melle radix omnibus venenatorum morsibus et ictibus illinitur. Canis rabidi morsui, vulnere prius cum urina vel aceto purgato, auxiliatur.

Sucus exprimendus est ex radice vel foliis (praestat tamen ex semine immaturo vel flore hocfieri) ac in sole exsiccatus ad usum reponendus.

Praestantissimum hic ad oculorum caliginem, in aqua Foeniculi disso lutus, est remedium.

ANETHUM.



page 234, image: s234a

[illustration:

...]

ANethum Graecis, Latinis et Officinis, German. Dyll. Foiis primum [orig: primùm] duobus acuminatis prorepit, sesquicubitali assurgit proceritate, caulibus multis, rotundis: comosum, exilitate folii in staminis pene [orig: penè] modum extenuata, flosculo luteolo, semine lato et quasi foliato, radice lignosa, nec adeo [orig: adeò] prolixa, umbella Foeniculi, cui propter similitudinem, agnatum genus videri potest. Nascitur in hortis passim satum, ac sponte etiam provenit. Floret Iunio et Iulio. Radix excidente semine universa perit, ac quotannis a [orig: à] semine renovatur. Notum culinae, praesertim ad Brassicam condiendam.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est intense [orig: intensè] in secundo, et remisse [orig: remissè] in tertio gradu. Exsiccandi vim habet in fine primi, aut initio secundi ordinis. Ustum autem est ca lidum et siccum gradu tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Comae seminis decoctum ex vino potum lac evocat, tormina et inflationes sedat, alvum levesque vomitiones sedat. Urinam cit, singultus lenit, oculorum aciem hebetat, et genituram assidue [orig: assiduè] potum restinguit.

[note: Theriacae Antiochi confectio.] Miscetur et Theriacae Antiochiregis, cuius haec est confectio: Recipe Seminum anethi, Foeniculi, Anisi, Ameos, Petroselini, ana 3. vi. Trifo lii acuti odorati 3. i. Milii, Serpilli, Farinae viciorum, succi Angelicae vel Opopanacis, ana 3ii. his contusis ac cribratis, cumque vino subactis optimo, Trochiscos conficito, quos arefactos ad usum reservabis, ac drachma eius in vino sumpta, corpus ad desudationem cooperies. Evidentis simum hoc prae aliis contra venenum est antidotum.

EXTRINSECUS.

Decoctum eius mulieribus praefocatione vuluae laborantibus ad insidendum est utile. Semen ustum et illitum condy lomata tollit.

OLEUM ANETHINUM.

Anethinum oleum dolores sedat, poros aperit, vapores et apostema ta resolvit, tumores et durities discutit, febrium dolores et rigores mitigat, somnum et sudorem provocat.

Fit autem ex floribus et foliis Anethi, et oleo veteri claro, eodem modo quo Rutaceum fieri descripsimus.



image: s234b

ANISUM

[illustration:

...]

[note: Foeniculum Romanum. Cyminum dulce.] ANisum, quod et Foeniculum Romanum, et Cyminum dulce vocant, Germa. Eniß. Fo liis est cum [orig: cùm] primum [orig: primùm] enascitur, prorepenti Ligustico simile, sed rotundioribus, candidulis et olentibus. Caulem profert mense Iulio, tenuiter stria tum [orig: tùm], rotundum, multis ramulis brachiatum: florem candidum, odore mellis, quem semen album subsequitur, coriandro non dissimile. Floret Iunio et Iulio. Nascitur in Creta et Aegypto, hodie in hortis passim Germaniae.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum gradu tertio. Calfacis et exsiccat.

VIRES. INTRINSECUS.

Fetentem oris halitum semen eius aut confectio emendat. Hydropicis est utile.

Iecoris obstructiones solvit, urinam cit, sitim sedat. Inflationes alvi decoctum eius potum, et in sacculo semen impositum sedat. Prodest iecori, pulmoni, ventriculo et matrici.

Confortat enim et calfacit, concoctionem adiuvat.

Singultus, tormina, dysenteriam, alui fluxum, omnisque generis inflationes, et tumores compescit. A Pythagora praecipue [orig: praecipuè], teste Plinio, est laudatum. Adversus venena prodest.

EXTRINSECUS.

Tusum semen, tam viride, quam [orig: quàm] aridum, illitum oculis, pulvisculos aut festucas illapsas extrahit. Simili modo venenatorum morsibus illitum, venena educit ac sanat. Suffitus eius cum Storace calamita naribus exceptus, dolori capitis auxiliatur. Semen tusum, vel sucus, cum calido olco rosaceo, aurium dolorem, infusum, sanat. Florum stillatitia aqua pollet iisdem viribus. Phreneticis recens cum polenta illinitur: sic et infantibus comitiale vitium aut contractionem aliquam sentientibus.

Vestes a [orig: à] tineis defendit. Pythagoras, referente Plinio, non corripi comitiali vitio, in manu habentes tradidit, ideoque quamplurimum domum serendum.

PYRETHRUM.

[note: Salivaris.] PYrethrum Graecis ab urendi vi, quae radici inest, dictum. Latinis Salivaris, quod [orig: quòd] radix ore detenta salivam generet, ac phlegmaticos humores educat: unde dentibus conveniens est remedium. Officinis Pyrethrum Graeco vocabulo, Germa. Bertram, Speychelwurtz


page 235, image: s235a

Geyfferwurtz, corrupta Graeca appellationenominatur. [note: Pes Alexa drinus.] Radicem Galli Pedem Alexandrinum vulgo [orig: vulgò] appellant. Nascitur in hortis plantatum, at in pratis etiam nonnullis sponte, caule et foliis, ut Diosc. describit, silvestris Pastinacae et Foeniculi. Umbellam fert orbiculatam Anetho similem: radicem pollicis crassitudine, gu stus ardentissimi, et salivam cientis.

[illustration:

...]

Haec descriptio no stro hodie Pyrethro quod nostris Germaniae hortis et locis sponte nascitur, non per omnia con venit, siquidem non fert umbellam anethi, sed potius maio ris Bellidis aut Anthemidis. Ceterae ve ro [orig:] notae aliquatenus quadrant, poterit er go [orig:] Pyrethrum vocari minus vel silvestre, Wilder Bertram. Fuchsius hoc putat esse Ptarmicen Dioscoridis, sed an recte [orig: rectè], iudicent alii.

TEMPERAMENTUM.

Excalfacit et exsiccat in tertio, et ut alii volunt, in quarto abscessu.

VIRES, INTRINSECUS.

Radicis sive seminis Pyrethri decoctum potum, omnes frigidos et viscosos humores educit, et per inferna sedis et vesicae expellit.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Radixaceto decocta dentium dolori medetur. Idem commanducata radix efficit, ac caput expurgat.

Radix tusa et oleo mixta corpori inuncta, sudores ciet, nervos ac membra frigida calfacit, totiusque corporis calorem provocat, praesertim iis qui diutina febri laborarunt, sive alias [orig: aliàs] frigore membra corrupta habent.

Unguentum ex Pyrethro et Chamaemelino oleo spinae dorsi inunctum, contecto corpore, febrim arcet, et comitialibus medetur: idque prae cipue [orig: cipuè] in pueris.

Omnibus in summa frigefactis corporis partibus est utilissimum.



image: s235b

APIUM, SIVE Selinon sativum.

[note: Apii species.] APium, Graecis Selinum multas habet species, khpai=or, hoc est, hortense vel sativum, e)/leose/lenor, hoc est, palustre, quod Paludapium dicitur, o)reose/linor, hoc est, montanum, petrose/linor, quod Petroselinum etiam Latini appellant, et e(ppose/linor, hoc est, Equapium, ut Gaza ex Theophrasto vertit, alias [orig: aliàs] Olusatrum: Desativo primum [orig: primùm], hinc de reliquis speciebus.

[illustration:

...]

[note: 1. Apium sativum femina.] Apium sativum, sive hortense, Grae cis se/ linor khpai=or, duo habet genera: Alte rum mas, alterum femina. Femina cubitalem saepe aequat altitudinem, caule rotundo, leviter striato, multisque ramulis brachiato, foliis tripartito dissectis, et leniter crispis, in extremitatibus laci niatis, flosculis candidis, admodum mi nutis: semine exiguo: radice singulari, longa, capillata. Ger. Eppe, Eppich, Merck, deducto ab Apio nomine. Na seitur in hortis satum pingui et humido solo: ac sponte inter Lypsiam et Mersiburgum urbes, circa pagos provenit. Tragus nostrum hortense Apium, quod vul go Peterlin, et Petersilgen dicunt, [note: 2. Mas.] existimat. Mas feminae non multum est dissimilis, nisi quod [orig: quòd] foliis est nigrioribus, radice breviore, et vermiculos gignente: unde eos, qui hoc ederint in utroque sexu sterilescere aiunt. Theophra. plures facit sativi species: aliud enim caule albo, aliud purpureo, aliud versicolore, et silvestriore nasci dicit. Quinquagesi mo a [orig: à] satu die, ut Pliautor, est provenit, quadragesimo cum [orig: cùm] celerrime [orig: celerrimè], duratque biennio, perpetuam virens fronde. Seritur aut ab aequinoctio verno semine paulum in pila pulsato, quia crispius sic fieri putant. Maximus ipsi in Graecia fuit honos: Nemeae enim certaminis victores apud Graecos hoc coronabantur. Solebat antiquitus extremus hortorum ambitus apio conseri, Un de proverb. factum est: Ne inter apia quidem sunt, pro eo, quod est, ne ingres sum quidem aut initia rei attigerunt, qua figura etiam proverbiali in vespis usus est Aristophanes, ou) de\ me/ng ou)d) g)n sele/nw p) ou)stir, ou)de\ g)n phga/nw|, hoc est, neque in apio est, neque in Ruta, hoc est, nec initium habet eorum, quae futura sunt, vel ne in primis quidem rudimentis. Haec pare/rgws libuit adicere.



page 236, image: s236a

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in ordine secundo, et siccum in tertio, estque diourhtiko/r.

VIRES, INTRINSECUS.

Ramiapii, Plinio teste, largis portionibus per iura innatant, et in con dimentis peculiarem giatiam habent. Crudum aut coctum comestum urinam movet. Decoctum eius et radicum potum, letiferis medicamentis ad versatur, vomitumque ciet: alvum cohibet. Efficacius urinam ciet semen. Succurrit ferarum morsibus, et iis qui lithargyrum hauserunt: inflatio nes discutit: medicamentis dolorem leuantibus, theriacis, et tussi meden tibus, utiliter miscetur. Veteribus etiam, Plinio referente, in cibis eo vesci fuit omnino nefas: nam id cibis defunctorum feralibus dicatum eximant: eosque quiederint sterilescere, mares et feminas tradunt. Sucus, maxime [orig: maximè] radicis, cum vino, lumborum dolores mitigat. Difficilius concoquitur: propterea in medio ciborum sumendum docent. Comitiales maxime [orig: maximè] laedit: lactantibus mulieribus ab eo abstinendum, siquidemlac minuit. Semen praesumptum, ebrietatem arcet. Confert etiam ad bonum corporis odorem. Ad rem Ve neream mulieres promptiores facit. Pisces quoque si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur.

[illustration:

...]

EXTRINSECUS.

Cum pane aut tenui polenta illitum, prodest ad oculorum inflammationes: aestum stomachi lenit: mammas grumis induratas discutit: idem imposita praestant mammis folia. Sucus maxime [orig: maximè] radicis, instillatus cum vino, aurium dolori medetur. Decoctum seminis cum ovi albo illitum, sugillata colori restituit. Oris hulcera tritum in frigida sanat. Semen ad omnia est efficacius quam folia, semine aunt radix ipsa.

ELEOSELINON, HOC EST, Apium silvestre.

[note: Apium palustre. Apium rusticum. Paludapium.] APium palustre, quod etiam Apium rusticum dicunt, Graecis e)leose/linor, et u(d rose/linor. German. Wasserepff, et Baurenepff, Wassermerck. Paludapium Theodorus Gaza ex Theophrasto vertit. Nascitur Dioscoridi locis humidis, sive palustribus, sativo per omnia simile, sed multo [orig: multò] maius, potestque eadem quae sativum. Plinius distinguit, ac id quod sponte locis humidis nascitur, folio uno, nec [note: Helioselinum.] hirsutum, Helioselinum vocat: quod vero [orig: verò] in paludibus et secundum aquae ductus


image: s236b

[note: Eleoselinon.] provenit, folio raro nec hirsuto, simile apio sativo sapore, figura, odore, Eleoselinon dicit.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum ac vires habet cum sativo easdem: privatim vero [orig: verò] contra araneorummorsus valet.

OREOSELINON, hoc est, Apium montanum.

[note: Oreoselinon. Apium montanum.] OReoselinon, Latinis Apium montanum. Caulem Dioscoridi habet unum, palmum altum, radicem praetenuem, ramulos per ambitum spargentem: capitulis cicuntae, multo [orig: multò] tamen tenuioribus, in quibus semen longum et gustu acrimoniam prae se ferens, odoratum, tenue, cucumino proximum: Locisnascitur in petrosis montanis. Floret et semine est praegnans mense Iunio ac Iulio. Nobis hodie incognitum: tametsi Fuchsius nostrum Petroselinum, quod Germa. Peterlin, et Petersilien dicimus, velit, sed pictura ipsi reclamat. Notatur in hoc Dioscoridis loco error Marcelli, qui capitula apii dixit papaveris capitulis similia, cum nulla penitus sit similitudo. Sed menda ipsi exemplaris imposuit, pro kwni/w enim, hoc est, Cicutae, ipse legit mhkwni/w, id est, Papaveris. Recte [orig: Rectè] igitur Ruellius per cicutam vertit, Sicut etiam reliquis hodie placet, ac aperte [orig: apertè] ostendunt Fuchsius, et maxime [orig: maximè] Valerius Cordus.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento nihil a [orig: à] reliquis apiis differt: est enim calidum in fine secundi, et siccum in medio tertii.

VIRES.

Neque viribus ab praedictis apiis differt. Semen et radix in vino pota urinam cient, menses ducunt. Miscetur antidotis et medicamentis urinam cientibus et excalfacientibus.

PETROSELINON, HOC EST, Apium saxatile.

[illustration:

...]

[note: Petroselinum Macedonicum.] PEtroselinon, Latinis Petroselinum, et Apium saxatile. Diversum est ab Apio montano, ut ma nifeste [orig: nifestè] ostendit Dioscorides, Germa. Peterlin, Pe tersilien. Nascitur in Macedonia copiosissimum in saxis et locis praeruptis, Unde Petroselinum Ma ced onicum est appellatum: semen habet Ameos, odo ratius tamen, acre et aroma olens. Hoc Tragus putat esse Pimpinellas, de quibus supra [orig: suprà] est actum. Nos hodie vero [orig: verò] Petroselino Macedonico caremus. Officinae nomine Petroselini ostendunt semen quoddam grande et nigrum,


page 237, image: s237a

quod etiam Ruellius ver um dicit Petroselinum Macedonicum: sed nequaquam esse potest, cum [orig: cùm] semen Petroselini Macedonici, Ammio candi do et minimo comparetur semini, quod vero [orig: verò] Officinae ostendunt sit ni grum et grande. Error autem, ut ostendit Valerius Cordus, est eorum, qui Petroselinum Macedonicum et Olusatrum, idem dicunt in suis luminaribus, ac semen Olusatri appellant Petroselinum Macedonicum. [note: Petroselinum Germanicum.] Quod vero [orig: verò] in hortis hodie apud nos seritur, Petersilien appellatum, Petroselini Macedonici est species, culturamansuefacta.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est et siccum Petroselinum in tertio ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Petroselini radix et folia in cibis sunt utilissima: urinam cient, menstrua ducunt, stomachi inflationes discutiunt: torminibus medentur. La terum quoque, renum et vesicae doloribus sunt auxilio. Eadem praestat efficaciter nostrum Germanicum Petroselinum. Aliqui decoctum ex hoc faciunt contra icterum, hy dropem, et calculum renum, accipientes seminis Petroselini, Foeniculi, Anisi, Careos, singul. drach. ii. radicum Petroselini, Dauci sive Pimpinellae, Foeniculi et Cuminising drachmas iiaut iii. singulis in mensura vini albi nocte una maceratis, ad tertiam deco quunt partem. Huius decocti mane [orig: manè] et vesperi ad tres horas ieiuno stomacho potus aegrotis datur. Eadem potest aqua stillatitia.

EXTRINSECUS.

Inflammationibus oculorum cum polenta aut recenti pane illitum medetur. Eodem modo Erysipelati prodest. Stomachi aestum, impositum, reprimit. Lac coagulatum in mammis folia tusa et imposita discutiunt. Utile hoc modo iis qui infantes ab uberibus subducunt.

[illustration:

...]

SISON, SIVE Pseudopetroselinum.

[note: Sison. Sinon. Amomum] SIson sive Sinon, Officinis Amomi venit nomine.

Duo enim semina Amomi appellatio ne Officinae ostendunt: alterum rotundum et Papavere minus, neque acre, neque odoratum, quod Botry os est semen. Alterum vero [orig: verò] Apii sive Petroselini semen fi gura et quantitate refert, eolore nigrum, cum [orig: cùm] tunditur odoratum, et in gustu odo rata acrimonia linguam pungens: atque hoc posterius est semen illud, quod Dioscorides et alii veteres Sison et Sinon ap pellarunt. Barbaris vero [orig: verò] Petroselinum Olusatrum est dictum, sed male [orig: malè]. Vitium


image: s237b

est Petroselini nostri Germanici, in quo nascitur, eidem simile adeo [orig: adeò] ut nisi probe [orig: probè] quis attendat, difficulter ab eo possit discerni, subnigrum et molliter longum.

[note: Pseudope troselinum Germanicum.] Pseudopetroselinum Germanicum appellare placuit, quod [orig: quòd] tamquam vitium quoddam inter illud nascatur. Germa. Gleyß nominant.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum et vires cum Petroselino pares habet, estque ad eadem utile, adeoque nullum in huius vel illius usu est periculum.

HIPPOSELINON, HOC est, Equapium, seu Olusatrum.

[illustration:

...]

[note: Hipposeli num. Equapium. Olusatrum. Olysatrum.] HIpposelinon Latine [orig: Latinè] Equapium vertit Theod. Gaza, ob magnitudinem quam cum reliquis habet apiis, sic dictum. Romani Olusatrum, et Olysatrum vocant, a [orig: à] foliorum forma. Germa. Großepff nominant.

Hortensi Apio est maius, caule cavo, alto, tenero, veluti lineas habente: foliis latioribus, subpuniceis, coma Libanotidis, plena flore, in corymbos antequam defloruerit congesta, semine nigro, oblongo, solido, acri, odorato: radice odorata, intus candida, origrata, pro caulis magnitudine non admodum densa. Officinae semine huius pro Petroselino Macedonico hodie utuntur. Atque haec descriptio per omnia figurae, nulla reclamante nota, respondet. Locis nascitur umbrosis et iuxta paludes.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento reliquis est apiis simile, calidum est in secundo ordine, siccum in medio tertii.

VIRES, INTRINSECUS.

Hipposelinum sive Olusatrum, olerum modo ceu apium estur.

Radix et cruda: et cocta editur. Semen in mulso potum menses ducit. Torminibus medetur, et difficultatibus urinae.

In vino cocta radix calculos pellit, lumborum et lateris dolores mitigat: Rabidi canis morsibus pota medetur.

In summa, similis ei cum Apio vis est, et validior.



page 238, image: s238a

EXTRINSECUS.

Illitum canis rabidi morsibus medetur, quod etiam potum praestat.

GINGIDIUM.

[illustration:

...]

[note: Gingidium. Chaerephyllon.] GIngidium Graecis et Latinis Syriaco nomine appellatur. Graecis post [orig: pòst] Chae rephyllon vocari coeptum est, quod foliis luxuriat, ac hinc Graeca et Latina dictionibus [note: Chaerefolium. Chaerefolium Plinii.] in unam coeuntibus [orig: coëuntibus] Chaerefolium, diversum tamen a [orig: à] Chaerefolio Plinii, apud quem Acanthigenus est, topiariae et urbanae herbae, elato longoque folio, crepidines marginum adsurgentiumque pulvinorum toros vestientis. Germa. Korffel [orig: Körffel] dicitur, et Kerbelkraut. Gall. Cerfueil.

Nascitur nusquam non in hortis, solo lae to, humido, et stercorato, foliis silvestri Pastinacae similis, tenuioribus tantum [orig: tantùm], den sioribusque: radice parva, candicante, subamara.

[note: 2.] Est etiam silvestre Gingidium, quod sponte in pratis et gramine nascitur, sativo multo [orig: multò] maius, odore et sapore fortius.

TEMPERAMENTUM.

Temper amento est, teste Galeno, mixto, calido simul et frigido, ac siccandi naturae ab utroque particeps: adstringit enim cum quadam amaritudine.

VIRES, INTRINSECUS.

In cibos venit crudum coctumve [orig: coctúmve], magna cum stomachi voluptate.

Sucus, sive stillatitius eius liquor, sanguinem coagulatum discutit. Calculo renum et menstruis purgandis prodest. Efficacius sanguinis grumas discutit, si aquae stillatitiae Gingidii oculi cancrorum tusi, et triti tiliae carbones inspergantur, idemque potus laterum dolori medetur.

Silvestre est fortius, ac in educendis mensibus sativo plus pollet, in vino coctum et potum.

Idem decoctum contra pestem et venenum est salutare.

EXTRINSECUS.

Trita folia et illita omnes tumores et sanguinem sub cute, quacumque tatione vel lapsu velictu verberibusve collectum, discutiunt.

MYRRHIS.



image: s238b

[illustration:

...]

MYrrhis, Gallis Persil d'Asne. German. wilder Kerfel, Buschmoren [orig: Buschmören], et Kelberkern, nostris locis dicitur: quod postremum nomen Cicutae aquaticae etiam tribuitur. Unde similitudine nominis deceptos, Cicutam aquaticam pro Myrrhide eruentes saepe famis tempore pueros, comedentesque mori contin [note: Cicutaria] git. Vulgo [orig: Vulgò] etiam Cicutaria dicitur, ob similitudinem quam cum cicuta habet.

Nascitur in hortis passim inter gramina, Cicutae, ut describit Dioscorides, similima caule et foliis: Radicem habet oblongam, rotundam, mollem, cibo non insuavem. Herba est umbellifera, semen, sicut et cicuta, ferens album.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in secundo ordine, tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix cum vino pota, phalangiorum morsibus medetur. Menses purgat, et secundas educit. In sorbitione cocta tabidis est utilis. Pestis tempore, bis terve [orig: térve] in die potam, tutos a [orig: à] peste conservare, scribit Dioscorides. Pulmonis et thoracis vitia, Galeno teste, purgat.

[illustration:

...]

CICUTA.

[note: Conlos.] CIcuta, Graecis Conion Inter venena maxime [orig: maximè] est noxia. German. Wutzerling Wundtscherling, Schirling, Wüterich, Zygerkrut. Gal. Cigue, ou Cocut Her ba est odoris foedissimi, quo virus eius satis cognoscitur.

Dioscorides unum simpliciter facit genus, caule geniculato, ut foeniculum, magno, foliis ferulae, sed angustioribus, graveolem tibus, cacumine ramoso, et umbellas sustinente,


page 239, image: s239a

flore subcandido, semine intus albidiore aniso, radice concava nec profun da. Germinat primum apii similitudine, unde saepius maximo et letali periculo eius similitudine sumitur. Pharmacopolae aliam eius nomine herbam minime [orig: minimè] venenatam semine longo et gracili ostendunt, quae cau sa est cur non venenata a [orig: à] nonnullis credatur: cum maxime [orig: maximè] venenata apud nos nascatur, ac similitudine seminis cum aniso edentes saepe mori contingat. Hodie faciunt duo eius genera: aquaticam frigentis naturae, quae Germa. quoque Kelberkern dicitur, admodum noxia, quod nomen Myrrhidi etiam nostris locis potissimum [orig: potissimùm] tribuitur: et terrestrem naturae calidae. Nascitur in pratis passim, locis incultis et umbrosis.

TEMPERAMENTUM.

Temperamentum habet summe [orig: summè] frigidum, ideoque Dioscorides inter enecantia frigoris vi collocat. Celsus facit ei vim exedendi corpora, ut seminibus et foliis potestas sit frigida: caulifervida.

VIRES, EXTRINSECUS.

Intra corpus praesentissimum est venenum, qua etiam Socrates hausta periit: Sed remedio est, ut Diosc. refert, vinum meracum. Proinde ad solas externas corporis partes utiea convenit. Vires itaque traduntur eisequentes: Sucus siccatus ad plurimos usus servatur: miscetur collyriis, quae ad levandum dolorem adhibentur: Excipitur autem sucus ex cacuminibus, antequam coma vel semen obarescat, e [orig: è] qua etiam tusa expres sus concrescit in sole. Illitus, hulcera quae serpunt et sacros ignes exstinguit, omnibusque inflammationibus et tumoribus, qui aliis medicamentis non facile [orig: facilè] curantur, est remedio. Idem praestat stillatitius herbae liquor. Herba vel coma per se illita, testibus contra libidines nocturnas est auxilio. Genitalibus fricatis torporem adfert. Lac, puerperarum mammis apposita, restinguit Mammas, virginibus illita, crescere prohibet. Pueris testes ali non patitur. Omnibus in summa omnium partium inflammationibus, et herba, et sucus, et stillatitia aqua medentur.

[illustration:

...]

STRATIOTES MILLEFOLIA.

[note: Stratiotes millefolia. Chiliophyllos.] STratiotes Graecis dicta herba, quasi dicas Mili taris, quod [orig: quòd] milites in castris ad vulnera potissimum [orig: potissimùm] sunt hac usi: Chiliophyllos, hoc est, Millefolia cognominatur a [orig: à] foliorum multitudine. Lati [note: Millesolium] nis et vulgo Millefolium hodie. Germ. Garben, Kelckem, Schaaffripp, Schaaffgarbem, Tansentblat, Gerwell, Gal. Millefueille. Frutex est exiguus, palmi altitudine, aut etiam amplius, foliis avicularum pennas imitantibus, brevi admodum dissectoque foliorum exortu, silvestri Cumino similibus, praesertim brevitate et scabritia, breviore


image: s239b

paulo, umbella densiore, et pleniore. Surculos in cacumine gerit exiguos, et capitula in modum anethi, flores parvos, candidos. Nascitur in agris solo macriusculo, et circa semitas maxime [orig: maximè], tota florens aestate. Nonnullis [note: Cuminum silvaticum. Anethum syluectre. Daucus asininus. Pastinaca pratensis. Stratiotes aquati cus.] Cuminum silvaticum, Anethum silvestre, et Daucus asininus dicitur, sed male [orig: malè]: est enim ea herba Pastinaca pratensis Theophrasto.

Aliud autem est praesens Millefolium ab eo quod Millefolium etiam Latini, Graeci *muriofu/llor vocant, de quo sequenti capite.

Stratioten vero [orig: verò] hunc terrestrem vocant, ad differentiam aquatici, de quo ante hunc Dioscorides agit, quem aquis innatare, et sine radice vive rescribit. Plinius vero [orig: verò] in sola Aegypto et Nili inundatione: hodie nobis ea species incognita.

TEMPERAMENTUM.

Adstringendi vim habet, et exsiccat.

VIRES.

Praecipua eius ad vulnera sananda vis est, unde nomen est sortita: san guinem concretum dissolvit. Viridis herba tusa et imposita vulnera conglutinat. Eodem modo imposita menses constringit. Easdem habet quod Millefolium hodie vocant vires.

MILLEFOLIUM.

[illustration:

...]

[note: Millefolium Myriophyllum.] MIllefolium Latinis, Graecis *murio/fullor, diver sum a [orig: à] mille folio Stratiote, de quo modo [orig: modò] diximus. Germa. Wasserfenchel Wassertannem: Caulis est tener, singularis, unica nixus radice, plurimis foliis, levibus, foeniculo similibus, unde nomen accepit. Locis nascitur palustribus, totaque herba nuper natam abietem imitatur. Diversa quoque est ab Millefolio, quod Achilleam vocant. Graeci etiam hanc *murio/fullor, praedictam vero [orig: verò] xilio/fullor appellant.

TEMPERAMENTUM.

Vis ei sicut et Stratioti glutinatoria, adstringit enim.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum aqua vel sale praecipitatis ex potu datur.

Plinio vero [orig: verò] cum aceto bibitur ad difficultates urinae, vesicae, et suspi ria, praecipitatisque ex alto.

EXTRINSECUS.

Vulnera recentia, sive viridis, sive sicca illita, ab inflammationibus liberat.

ACHILLEA.



page 240, image: s240a

[illustration:

...]

AChillea ab Achille inventore cognominata, her ba hodie incognita. Nonnulli, inter quos Ruellius, Millefolium esse volunt, sed quale sit Millefo lium, quod hodie sic appellant, in praecedentibus de Stratiote est dictum. Est autem terrestri Millefolio, seu Stratiote terrestri cognata planta: Ex sideritidis est speciebus, scapos fert dodrantales, aut maiores, fusorum effigie, quasi minutulis foliis circumdatos, crebris in latere foliorum sectionibus, coriandri similitudine, subfuluo colore, odore multo, non insuavi, medicato, et glutinoso, umbella in cacumine rotunda, floribus candidis, purpureis, et aurum aemulantibus. Nascitur aruis pinguibus, et quiescentibus [note: Veneris supercilium Veneris lumbus.] copiosissima. Vocanthanc Supercilium Veneris, et militarem aliqui. Nonnullis Veneris lumbus dicitur. Germ. Feldgarben, groß Garben, groß Schaaffripp.

TEMPERAMENTUM.

Qualitatem cum predictis eandem obtinet: estque vulneraria herba.

VIRES, INTRINSECUS.

Sucus decoctae bibitur ad dysenteriam. Ex aceto quoque ad stranguriam et suspiria bibitur. Alvum item sistit.

EXTRINSECUS.

Sanguinis profluvium in quacumque corporis parte sistit. Menses foris apposita, aut insessu cohibet: Vulvae fluxus decoctum eiusdem insessu sedat.

POTENTILLA.

[illustration:

...]

[note: Potentilla] POtentilla hodie dicta, quo veteribus sit appellata nomine non constat, [note: Anserina.] Germ. Genserich dicitur, quasi dicas An serina, quod [orig: quòd] anseres pabulo eius gaudeant. Herba Agrimoniae forma non dissimilis, locis aquosis, et circa ripas nascens: caules ex radice enascuntur copiosi, per terram serpentes: folia Eupatorio similia, teneriora tamen et minora, cinerei inferne [orig: infernè] coloris, caules ex ramis enascuntur [note: Agrimonia silvestris.] nudi, flore luteo, quinquefolii, quinis in singulis flosculis foliolis: herba ipsa est [note: Tanacetum silvestre. Millefolium magnum.] inodora, et gustu carens. Agrimoniam et Tanacetum silvestre sunt qui appellant, ob formam cumiis similem, Tragus Millefolium magnum,


image: s240b

sive Myriophyllon Dioscoridis esse credit. Aliqui faciunt alteram Arge mones speciem, de qua Dioscorides lib. 2. cap. 170.

TEMPERAMENTUM.

Naturae est exsiccantis in tertium usque ordinem, minus tamen calfacit, unde tuto [orig: tutò], tam intra, quam [orig: quàm] extra corpus usus eius esse poterit: Vim adstringendi habet praecipuam.

VIRES, INTRINSECUS.

Vires cum quinquefolio pares obtinet, ad eadem omnia etiam utilis.

In vino decocta herba dysentericis et alui profluviis, coxendicis arti culorumque doloribus, subvenit. Album feminarum fluxum sedat. Quod [orig: Quòd] quidam lumbricos eam pellere addunt, Tanaceto potius, quam Artemi siae fecimus speciem, quam [orig: quàm] huic tribuitur, cum quo hanc miscuerunt.

EXTRINSECUS.

[illustration:

...]

Fluxionibus et puncturis ocu lorum illita prodest, recentia vul nera glutinat, exedentia sanat, artus et membra confirmat, menstrua compescit.

PERFOLIATA.

PErfoliata a [orig: à] forma dicta est, quod [orig: quòd] caulis eius singula folia penetret, qua etiam ratione Germa. Durchwachs. Diver sa a [orig: à] Perforata, quae est Hypericum, sic dicta, quod [orig: quòd] folia eius soli obiecta foraminibus plena parvulis conspiciantur. Dicitur etiam Bruchwurtz, quod [orig: quòd] rupta sanet. Caule nascitur rotundo, rubescente, folia penetrante singula, quae Pisorum foliis non sunt dissimilia, tenuia et glabra. In cauliculorum summo capitu la nascuntur, in quibus flores et semina, Tithymali fere [orig: ferè] forma, quam vocant Esulam. Radix cam dida, fibris capillata. In agris speltaceis et triticeis plerumque na scitur. Hanc speciem aliqui Cotyledonem Diosc. primam arbitrantur, quamvis radix quam Olivae dicit, forma rotundam, re clamat.



page 241, image: s241a

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca, quod amaritudo eius adstringens testatur.

VIRES, INTRINSECUS.

Semen utriusque in vino decoctum, sive tritum, interna corporis vitia et rupta, potum sanat. Cum lacte pueris datum idem praestat. Aqua stillatitia prodest ad eadem.

EXTRINSECUS.

Apud Chirurgos plurimus est huius usus. Ramices tusa et cum propoli imposita herba sanat: omnium membrorum extuberationibus pro dest: strumis discutiendis maximopere [orig: maximoperè] confert. Herba sive stillatitia aqua, omnes inflammationes, ery sipelata et stomachi aestum, compescit. Exul cerationibus et prominentiis umbilici auxiliatur.

BIFOLIUM.

[illustration:

Einblat.

]

[illustration:

Zweyblat.

]

HErbam hanc Bifolium appellare placuit, sicut et Germani Zweyblat appellant a [orig: à] duobus foliis, quod [orig: quòd] de certo eius nomine ambigatur. Caulem a [orig: à] radice emittit unicum, rotundum, in cuius medio duo folia plantagini similia, quae penetrat, postquae ad summum usque caly culi multi, in quibus flosculi nutantibus dissectis linguis non dissimiles, cuius modisunt Saty rionis: radix tenuis, adnascentes radiculas habens multas, obliquas et odoratas. Ophrin existimat Fuchsius, quam Ruellius duobus [note: Ophris. Alisma. Damasonium Biso lium. Perfoliata silvestric] tantum [orig: tantùm] foliis nasci scribit. Cordus Euritius Dioscoridis Alisma esse credit. Quem secutus Valerius filius, Damasonium Bifolium appellat. Bruns felsio Perfoliata silvestris dicitur. Tragus Orcheos postremam facit etiam speciem.

Alteram speciem ponit Tragus, Germa. Einblatt, nomine similiter


image: s241b

à re ipsa indito. Unico nascitur haec folio, caule iunceo, tenui, cubitali, su pra quod alterum nonnumquam parvum provenit: florem fert a [orig: à] medio fere [orig: ferè] caulis albicantem, odoratum, ex quo baccae rubrae fiunt: radice tenui et villosa: caulis folium quodantenus penetrat, unde silvestrem etiam [note: Cotyledon silvestris Perfoliata syluectris] aliqui Cotyledonem seu Perfoliatam vocant. Nascitur utraque in silvis: ac florem fert Maio mense.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci: vim habet glutinandi, unde vulneribus glutinandis est utilis.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix alterius speciei quae uno constat folio, semidrachmae pondere tusa, et in aceto pota, contra pestem esse efficacissima traditur, contecto ad sudorem corpore.

EXTRINSECUS.

Usus eius ad rupta et vulnera conglutinanda est hodie potissimum [orig: potissimùm].

SOLIDAGO SARRACENICA.

[illustration:

...]

[note: Herba for tis.] HErbam fortem appellant nonnul li eam, quae Germanis Heydnisch wundkraut dicitur. Fortem a [orig: à] forti odore, Germanicam appellationem a [orig: à] [note: Herba sor tis. Consolida seu Solida go Sarracenica.] viribus accepit. Alii etiam Herbam sor tis vocant. Consolida seu Solidago Sarracenica a [orig: à] quibusdam, quod [orig: quòd] a [orig: à] Sarracenis credatur reperta, unde et Germani Heydnisch cognominavere. Caulem fert rubescentem, cavum, duûm triumve cubitorum, e [orig: è] quo folia prodeunt oblonga, in extremitatibus serrae modo incisa, salici similia, flores luteos in pappos evanescentes: Radicem multifidam, foris rubentem: in montibus et silvis nascitur, florens mense Augusto.

Praeter hanc duas ponit Tragus spe cies: Alteram quae circa aquarum mar gines nascitur, foliis acutis, tenuibus, subuiridibus, flore purpureo Origani, bicubitali fere [orig: ferè] altitudine, quam eodem cum priore nomine licebit appellare.



page 242, image: s242a

[illustration:

...]

[note: 3.] Alteram quae locis asperis et aridis nascitur, praesertim iuxta amnem dictum Pfrimen, et apud montem vulgo [orig: vulgò] Durstenberg. Men thae acutae, radice, caule et foliis similis, coloris tamen cinerei: florem fert mense Iulio et Augusto, subflae vum, multum, e [orig: è] capitulis rotundis, primo generi non dissimilem, qui tandem, sicut et primi generis flores, evanescunt: odorem habet fortem, gustum amarum. Tragus Wundkraut auff der Pfrymen vocat.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci, vique penetrandi est praedita. In vulneribus sanandis hodie nobilissima.

VIRES, INTRINSECUS.

Aqua stillatitia herbae, in vino praesertim imbu tae. stomachi, iecoris, matricis, ac totius corporis vitiis medetur: tormina et dolores ventris mitigat. Potest eadem quae Sanicula seu Consolida minor.

EXTRINSECUS.

Decoctum huius plantae recentibus vulneribus sanandis est utilissimum: purgat enim vulnera, si hoc abluantur, ac panniculus in eo madefactus imponatur: praesertim in occultis, tam virorum, quam [orig: quàm] feminarum locis. Oris et colli hulcera, et vitia collutione sanat. Efficacius haec praestat arida herba in vino decocta. Alias cum reliquis vulnerariis herbis vires communes habet.

[illustration:

...]

EUPATORIUM ADUL terinum.

[note: Eupatorium adulterinum.] EUpatorium adulterinum. Germa. Hirtzklee, et Wasserdost. Altero nomine, quod [orig: quòd] vulnerati sibi cervi hac opem quaerunt: altero vero [orig: verò] ab Origani [note: Herba S. Kunigundi.] similitudine imposito. Item Kunigundkraut. Herba S. Kunigundi. Officinae hoc pro vero utuntur Eu patorio, quare Eupatorium adulterinum cum Fuchsio appellare placuit. Herba est vulneraria, et Philtri genere, ut scribit Tragus, eius nimirum, cuius Luca nus meminit:

Thessala vendit Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti.

Quidam Albkraut vocant. Caule nascitur


image: s242b

rotundo, purpureo, geniculato, solido et hirsuto, circa quem panduntur alae, folia longa, canabis fere [orig: ferè] similitudine, amara. Floribus in summo coronatim parvis, coacervatis, subpurpureis, qui tandem in pappos abeunt. Radicem multis habet fibris capillatam, et inutilem. Sunt qui hydropiper Diosc. existimant, quos convincit Fuchsius. Nascitur locis humidis, ut in fluminum ripis, iuxta stagna maxime [orig: maximè]; florem fert Iulio et Augusto.

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca in ordine secundo, aut medio tertii: est enim vehementer amara.

VIRES, INTRINSECUS.

Menses et urinas ciet: obstructiones iecoris et lienis, aliarumque partium corporis solvit: contra omnia quoque venena, ut tradunt, est efficacissima.

EXTRINSECUS.

Vulneraria est, ut diximus, herba, abstergendi, expurgandique vi praedi ta. Suffitus eius venenatas feras fugat: cervas vulneratas huius ope reme dium sibi quaerere scribunt.

GALLION.

[illustration:

...]

[note: Gallion. Galerion. Galation.] GAllion sive Galerium, aut Galation, a [orig: à] lacte sic dictum, quod [orig: quòd] flos eius vi spissandi, ut Diosco. est auctor, lac coagulet. Officinis incognita. Germa. Vnser frawen bettstro, Wellstro, Megerkrant. Folia habet et ramulos rectos aparine simillimos, florem in cacumine luteum, exilem, densum, frequentem, odore grato, semine rotun do, nigro, parvo. Gallis Muschetum minus dicitur, teste Ruellio, quod [orig: quòd] flos iucundo placeat odo re. Nascitur locis palustribus; florem fert mensibus Iunio et Iulio maxime [orig: maximè].

Tragus tres enumerat Gallii species: Unam iam descriptam: Alteram huic similem, quae locis nascitur aridis, et circa vias, caule rotundo, floribus maioribus, sed paucioribus: Tertiam iam praedictae similem, sed flore candido, caule quadran gulo, et foliis latioribus: locis gaudet humidis et palustribus: semen priori fert simile.

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et sicci, et subacris.

VIRES, EXTRINSECUS.

Usus Gallii ad externas magis est, quam [orig: quàm] internas corporis partes. Flos eius lac vi sua spissandi coagulat. Ambustis illitus medetur. Tritus naribus inditus sanguinem ex iis profluentem sistit.



page 243, image: s243a

In aqua coctum Gallium, lassitudinem pedum et membrorum adiu vat. Nonnulli cum alba cera contra hoc ipsum membris illinunt. Infantibus scabie vexatis in balneum impositum, est utilissimum.

APARINE.

[illustration:

...]

[note: Aparine. Aspergula. Asperula.] AParine Graecis et La tinis. Officinis Asper gula, rectius Asperula, quod [orig: quòd] asperitate sua vestibus attingentium pertinaciter adhaereat. Ramulos habet multos, quadrangu los, exiguos et asperos, fo lia per ambitum rubiae mo do per intervalla circumposita, flores albos, semen candidum, rotundum, concavum, umbilici figura. Unde [note: Omphale carpus. Umbilica ris. Philanthropos.] Graecis o)mfalo/karpos, id est, Umbilicaris appellatur. Item Philanthropos, id est, humana, quod [orig: quòd] vestes praetereuntium apprehendens detinere ipsos amicorum instar cupiat, Germ. Kleb kraut, ab haerendo. Gallice [orig: Gallicè], Riebles, ou Gratteron. Nascitur in agris, hortis, circa sepes et maceries. Colligitur aestate cum [orig: cùm] semine est praegnans. Manlius purpuream vocat Lappaginem.

TEMPERAMENTUM.

Exsiccat et extergit modice [orig: modicè], tenuiumque est partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Seminis, caulium et foliorum sucus cum vino drachmae pondere potus, contra phalangiorum, scorpionum, et viperarum morsus est efficax. Eadem praestat aqua stillatitia. Eadem bina vel terna vicein die, ad trium cochlearium quantitatem pota, alui fluxum compescit, ac ictericis est maximo remedio.

EXTRINSECUS.

Sucus infusus aurium doloribus medetur. Folia imposita sanguinis abundantium ex vulneribus cohibent.



image: s243b

Herba ipsa cum axungia trita et imposita, strumas discutit.

CORDIALIS.

[note: Cordialis Matrisyl [?].] COrdialem quam Officinae Matrisyluam, et Germa. Hertzfrend, et Waldmeyster appellant, no minare placuit, cum [orig: cùm] aliud nomen quod commode [orig: commodè] tribui a [orig: à] Graecis vel Latinis posset, non esset.

Est autem Aparines silvestris aliqua species, sive etiam Galatii, ut forma ostendit. Pedali assurgit altitudinc, cau le quadrangulo, foliis per intervalla stellae modo dispo sitis, flore candido, qualis albae aparines, odorato: radi ce candida, tenui, villosa. In silvis mcnse Maio potissimum [orig: potissimùm] [note: Caprifolium] floret. Germa. etiam Geyßblat, hoc est, Caprifo lium, dicitur.

Diversa vero [orig: verò] est a [orig: à] Matrisylua, quae a [orig: à] Dioscoride li. [note: Periclymenos.] 4. cap. 12. describitur, Periclymenos dicta, de qua supra [orig: suprâ].

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum et vires cum Galatio et Aparine habet similes: non enim aliud quam [orig: quàm] silvestris earum est species. Potissimum [orig: Potissimùm] vero [orig: verò] cordi et iecori, in vino, mense Maio pota, pro dest: unde nomen etiam est sortita.

RUBIA.

[note: Rubiae. Rubia tin ctorum. Vena tinctorum. Erythrodanon.] RUbia, quod [orig: quòd] radice eius, quae rubra est, la nae tingantur, est dicta. Officinis Rubia tinctorum, Vena tinctorum. Graeci Erythro danon vocant. German. Kote [orig: Köte], Ferberrore [orig: Ferberröre]. Gall. Garance.

Duo facit Dioscor. genera: Sativam et syl vestrem. Sativa caules habet quadrangulos, longos, asperos, similes aparinae, maiores tamen et robustiores: folia in singulis geniculis per intervalla, ad stellae formam disposita: fru ctus rotundus, viridis primum [orig: primùm], mox vero [orig: verò] rubescens, ac in nigredinem tandem abiens. Radicem tenuem, longam, rubram, a [orig: à] qua Ru biae nomen accepit, obtinet.

Silvestris est sativae foliis et caule et radice similis, florem fert candidum. Nascitur hodie in Germania passim, agro praesertim Argentoratensi, et Spirensi, quemadmodum Isa tin ager maxime [orig: maximè] producit Durensis.

[illustration:

...]

page 244, image: s244a

Aliter tamen Rubiam describit Theophrastus, hederae folia tribuens, quod a [orig: à] descriptione Dioscoridis, et forma eius hodie quoque longe [orig: longè] abest, nisi haec cius mens sit, quod [orig: quòd] folia rubiae sicut hederae adhaereant.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit Rubia in ordine secundo, exsiccat vero [orig: verò] in tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix in vino decocta, morsibus venenatorum medetur. Idem sucus foliorum et radicis cum vino potus praestat: Urinam et menses decoctum potum, vel pulvis semidrachmae sumptus pondere, fortiter ciet. lecoris, splenis, renum et matricis obstructiones in aqua mulsa decocta radix solvit: ictericis probatissimo est remedio. Cum oxymeli radix tusa comesta melancholiam minuit.

EXTRINSECUS.

Fomenta et insessiones, ex foliis rubiae, vel eadem in pesso admota menses cient, mortuos fetus et secundinam expellunt. Omnia corporis vitia, maculas, scabiem, serpiginem et papulas, cum aceto folia et ra dix tusa imposita sanant.

PISUM.

[illustration:

...]

image: s244b

PIsum a [orig: à] loco urbe videlicet Pisa, ubi maximus eius fuit proventus, id nominis est adeptum. Graecis *le/kosqos. Germ. Erbsen, Erweyssen. Gallice [orig: Gallicè], Pors. Notissimum hodie omnibus legumen. Loca amat aprica et tepida, Caules in terram spargit concavos, ramososque, surculo praetenui, folio frequenti, et longiusculo, flore papilionis forma, circa umbili cum pur pureo, siliqua oblonga cylindroides, granis rotundis, radice im becilla.

Tria sunt huius genera magnitudinis ratione. Primum reliquis minus Germani appellant klein Felderbeyß. Secundum Rlotzerweyß, caulem habens nodosum magis et densum. Tertium quod reliquis maius est, German. groß Garten erbeyß. Posteriora duo adminiculo seu fulcimentis egent, primum vero [orig: verò] minime [orig: minimè]. Tragus Pisum Dioscoridis alterum arietinum Cicer esse credit.

TEMPERAMENTUM.

Pisum mediocritatem in refrigerando et exsiccando obtinet.

VIRES, INTRINSECUS.

Pisa cum Petroselini sativi radicibus cocta, puerperis sunt salutaria.

Iusculum eorundem superfluitates puerperarum per urinam educit. Flore praesertim nucis myristicae et Rosmarino simul coctis.

Laciisdem generat. Unde bonum pisorum nutrimentum facile [orig: facilè] est colligere. Ictericum morbum ius eorum ciet, incipientihy dropi adversatur, dies aliquot sumptum Nec, ut nonnullorum est iudicium, noxius est piso rum usus, sed in omnibus pene [orig: penè] morbis ius decocti eorum praeberi tuto [orig: tutò] potest.

EXTRINSECUS.

Decoctum pisorum ex aqua vel lixivio manantem capitis scabiem certo [orig: certò] [note: Seaebies capitis.] purgat.

Idem decoctum maculas faciei abstergit, cutemque glabram efficit.

Addito melle et farina hordeacea praestantissimum adversus putrida et manantia, contumaciaque hulcera sunt remedium.

Pisa cum Viciis in aqua cocta et illita tumores sedant, doloremque leni unt. Idem praestant fabae. Verrucas aiunt pelli si singulae singulis pisis, ho ra novilunii, tanguntur, ac omnia in panniculum deinde simul colligata retrorsum proiciantur: sic enim verruc as decidere.

CICER.

CIcer, unde nobile illud Ciceronum nomen. Graecis Erebinthus. Germa. [note: Ciceris species. Columbinum. Arietinum. Orobiaeum.] Zysererbsen. Gall. Pors rouges, ou Chiches.

Triplex eius in flore differentia, aliud album, aliud nigrum, aliud rubrum Quod album est, Columbinum, item Venereum appellant. Quod nigrum vocant Arietinum, ab arietini capitis forma. Tertium Orobiaeum.


page 245, image: s245a

ab erui similitudine, quod ruffum est. Amatsolum crassum pullumque. Ra dice nascitur surculosa et alta, caule lignoso, obliquo, foliis exiguis, mul tis, circinatis, flore albo vel purpureo, vel nigricante, siliquis rotundis. Pisis vero [orig: verò] sunt siliquae cylindroides. Reliquis leguminibus longae, et ad seminis formam latae.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Ciceris in medicamentis quam [orig: quàm] in cibo potior est usus.

Secunda Ciceris decoctio, prima videlicet effusa, ieiuno stomacho po ta, urinam ciet, et calculum pellit. Incipienti hydropi idem decoctum, per aliquot dies potum est salutare. Exulceratis vero [orig: verò] renibus et vesicae nimius Ciceris usus, ob pellendi facultatem, obest.

EXTRINSECUS.

Ciceris par cum pisis in externis corporis vitiis est effectus, in omnibus tamen vehementior.

PHASELUS.



image: s245b

[illustration:

...]

PHaselus, vel Phasiolus, vel Phaseolus. Germa. Faselen, Wild oder Welsch Bonen. Dolichos apud Dioscoridem, et Smilax aspera, hortensis sive levis. Variant autem auctores in his nomenclaturis, Phaselum et Phasiolum discernentes, ut Phaselus sit legumen simpliciter sic vocatum ab Italis. Phasiolus vero [orig: verò] idem sit cum Dolicho seu Smilace levi. Pulcher rime [orig: rimè] autem hoc ipsum discrimen explicat Valerius Cordus. Phaselus itaque, sive Phaseolus, aut Phasiolus, legumen est, absque adminiculo seu pedamento per se subsistens, folia habens in uno pediculo tria, hederacea, mollia, quorum spina ex interiore parte candicat. Flores profert candidos, et posthos in siliquis teretibus candida et oblonga semina, medsa inter fabas vulgares et pisa forma et magnitudine, quibus nigrum quiddam eo loco, quibus siliquis annectuntur, inest. Atque hunc Phaselum describit Dioscorides lib. 2. cap. 100.

Altera vero [orig: verò] eius species est, quam Dolichon ipse et Smilacem hortensem sive levem, codem libro cap. 140. appellat. Hec arbustis circumvolvitur et hastis, fiuntque ex ea coronae aestate, longiores haec quam [orig: quàm] praedictus. Phaselus fert siliquas, Unde a [orig: à] quibusdam Dolichus appellatur, et [note: Lobi.] fructus eius Lobi, quoniam insignes sunt siliquae, in quibus figura Phase li semina nascuntur, non tantum [orig: tantùm] candido colore, sed etiam nigro, croceo, ruffoque, et mixtis etiam pluribus coloribus simul. Quoniam vero [orig: verò] hae duae Phaselorum species invicem similes sunt, nomen etiam commune retinent. Cum [orig: Cùm] vero [orig: verò] pro [orig: prò]prie [orig: priè] loqui volumus, legumen illud prius


page 246, image: s246a

descriptum, Phaselum sive Phasiolum vocamus: Posterius vero [orig: verò] descriptum Dolichum, vel Smilacem levem sive sativam, et siliquas eius Lobas. Porro [orig: Porrò] utrumque Germaniae peregrinum fuit legumen, et Phaselus sive Phaseolus sive Phasiolus, qui absque adminiculo erigitur, paucis in Germania Pharmacopolis et Herbarum studiosis seritur. Dolichus vero [orig: verò] a [orig: à] pluribus, non tantum [orig: tantùm] civibus, verum [orig: verùm] etiam rusticis, umbrae et ostentationis causa.

TEMPERAMENTUM.

Calidisunt et humidi in primo ordine, ut Simeoni Sethi placet.

VIRES, INTRINSECUS.

Phaseli et fabae alvum inflant, difficulter concoquuntur, iis potissimum [orig: potissimùm] qui laboribus sunt assueti convenientes: Otiosis, et infirmum sto machum habentibus, noxii. Virides autem Phaseli et Fabae, alvum duram emolliunt: ad quem usum commode [orig: commodè] sumi poterunt. Crudi Phaseli vomitiones adiuvant et cient.

EXTRINSECUS.

Ad sedandos tumores et dolores in occultis locis, par fere [orig: ferè] est Phaselis, Fabis, Viciis et Pisis facultas: alterumque alterius vicem supplere valet.

CICERCULA.

CIcercula, diminutivo facto a [orig: à] Cicere, Graecis Lathyros, Latinis Cicercula et Pisum Graecorum. Ger ma. Richern. Sunt qui dicant esse Ci cer arietinum, item Columbinum. Reclamat autem Plinius, qui Cicercu lam dicit esse inaequalem et angulis multis: quod manifestum est: siquidem omnia reliqua leguminum genera inaequalitate vincit. Caulem habet tenuem, angulosum, ramulos per terram sparsos, sicut Pisum minus: folium vero [orig: verò] longe [orig: longè] diversum, acutum et oblongum: florem Pisi, album, sigillatim pediculo adhaerentem: siliquas incurvas, binis ternisue angulis. Nascitur passim per Germaniam, maxime [orig: maximè] circa Vuormatiam ac Spiram.

[illustration:

...]

Est et silvestre Cicerculae genus, quod in carectis nascitur, foliis acutis, longis, in quorum extremitatibus sunt villamenta tenuia, quibus


image: s246b

leguminum instar adhaeret: flore fere [orig: ferè] luteo et semine in siliquis incano ac pe ne [orig:] nigricante. Germa. appellant Vogelswicken, quod nomen tertiae lo ti speciei supra [orig: suprà] est tributum.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamenti est calidi et sicci. Vires cum Pisis easdem obtinet, estque ad eadem utilis. Urinam vehementius pisis ciet: in cibis est gratior. Ciceri alioqui per omnia, quantum ad usum, similis.

CYAMUS, SEU FABA.

CYamus Graecis, Latinis Faba. German. Bonen. Gall. Feve. Dicto Pythagoreum nobilitata: A fabis abstine, quasi fabae esum interdixerit Pythagoras, quod plerique existimant, quoniam sensus hebetent et insomnia faciant, animique perturbationem afferant. Sed quorundam vult sententia, Pythagoram per ku/amor, hoc est, Fabam, testiculos intellexisse, hoc est, rem Veneream, a)tr\ tou= ku/eir, id est, quod [orig: quòd] pariendo sint causa, vel quod [orig: quòd] ei+)s to\ ku/eir deinoi\, hoc est, quod [orig: quòd] ferendo utero valeant. Sed haec sunt pa/rerga.

[illustration:

...]

Gaudet solo pinguissimo, et bene stercorato, ac nusquam non in hortis sata provenit. Sola leguminum sine adminiculo nitens, folio carnoso, portulacae simi li, flore cristato, versicolore, hirto, partim albo, partim purpureo, atris quibusdam maculis notato, quas M. Varro lugubres vocat literas, propter quas a [orig: à] fabis abstinendum Pythagoram dixisse existimat, siliqua plerumque semipedali, fructu intus lato, humani unguis effigie, colore non simplici, sed aut fuluo aut nigro, aut herbaceo, aut coccineo. Radice singulari, lignosa et fibris capillata. Floret aestate diebus quadraginta, non universim, ut frumentum, sed particulatim. Caulis pars infera primum florem promit, quo excusso proxima, atque ita ad superna successu continuo itur. Aquas concupiscit in flore maximas: Cum [orig: Cùm] vero [orig: verò] defloruit, exiguas. Inhaerent autem Fabae suis volvulis veluti cellulis peculiaribus clausae. Nigrum quod in summo eius [note: Hilum. Mydae. Fabalia.] visitur Hilum vocant. Vermes qui in Fabis enascuntur, appellantur Latinis Mydae. Repurgamenta fabarum dicuntur Fabalia. Quomodo a [orig: à] vermibus custodiantur, docet Columella Rei rusticae scriptor. Plutarchus in symposiacis auctor est: semina, quae inter iactandum inter boum cornua ceciderint, fructum rebellem et coctioni renitentem producere. Farina [note: Lomentum.] fabarum dicitur Lomentum.

TEMPERAMENTUM.

Temperamento et viribus a [orig: à] fabis Italicis, hoc est, Phaselis non absunt. Sunt autem frigidae et siccae, secundum Simeonem Sethi, in primo


page 247, image: s247a

ordine. Recentes vero [orig: verò] et virides sunt frigidae et humidae. Tragus facit calidas et humidas.

VIRES, INTRINSECUS.

Fabae, ut Simeon Sethi est auctor, carnem gignunt, nec adstrictam nec densam, sed mollem et laxam: inflant, et corpus totum distendunt, prae sertim cum [orig: cùm] quis his non assuetus vescitur: decoctae vero [orig: verò] seu fressae non parum de inflatione deponunt, et aliquatenus abstergunt mundantve. Harum vero [orig: verò] lomentum seu farina sordes corporis abstergit et emundat, atque ideo [orig: ideò] non multum in ventriculo moratur, uti faciunt succi ceteri crassi glutinosique. Recentes quidem fabae si sumantur, communem fru ctuum reliquorum rationem habent, quos post cibaria apponimus: humidius enim alimentum corpori inferunt, et non modo [orig: modò] ad intestina, verumetiam ad omnem habitudinem. Sanguinem itaque non malum gignunt, ut Galenus ait, nec superiores partes ventriculi inflationibus quemadmo dum cetera legumina, verum [orig: verùm] inferiora caputque gravant, et una [orig: unà] corpus delassant. Decoctum fabarum pectus lenit, sed cum accto sumptum, ventrem sistit.

Alii sucum malum fabas habere arbitrantur, hac coniectura ducti, quod [orig: quòd] bestiolas quasdam gignant, quae omnino ex sordibus quibusdam humescentibus et putredine nascantur. Qui autem haec corroborant, fa bas tradunt non solum [orig: solùm] mentem perturbare, sed et aciem ingenii hebetare eorum qui diutius in locis, ubi plurimae proveniunt, versantur, ea videlicet causa, quoniam mali vapores et fere [orig: ferè] pestilentes ex his redduntur, qui quaque versum aerem [orig: aërem] inficiunt et corrumpunt: qui continenter illatus ce rebri temperaturam subvertit, qua subversa et infecta, rationalis vis ac facultas hebetatur. Sucum quoque turbulenta facere insomnia ferunt. Decoctum calculos in vesica et renibus ne gignantur prohibere ferunt, ac proprietate quadam destillationes a [orig: à] capite in pectus ne defluant avertere, quae tusses vehementes suscitarent.

EXTRINSECUS.

Farina fabacea in aceto vel vino cocta, tumoribus, praesertim si in oc cultis locis fuerint, imponitur. Coctae fabae pedibus impositae, dolorem corum sedare traduntur.

LUPINUS.

[note: Thermos] LUpinus, Graecis Thermos dicitur. Officinis Latinum nomen retinet, Germa. Feigbonen. Ex fabarum quoque est genere. Tristem appellat Verg. ob amaritudinem immensam, nec eius usus est, nisi diebus aliquot in aqua maceratus fuerit, ut amaritudinem exuat. Cibus quoque fuit inferorum, et defunctorum, ut est apud ovid. videre in Fastis. Nascitur solo exili et arenoso, in rubrica maxime [orig: maximè]. Limosum cultumque solum re spuit. Caulem habet unicum, folium quinque fariam [orig: fariàm] aut septifariam [orig: septifariàm] dissectum, florem candidum, siliquas crenatas, in quibus quina senamve intus


image: s247b

grana, septis distincta, dura, lata, rufaque continentur. Radix lutea, capillamentis fibrata. Radice ferro succisa, seu vulnerata, totus frutex emoritur. Sarritionem itaque non patitur, nec ea opus habet, cum [orig: cùm] sola haec adeo [orig: adeò] non infestetur aliis herbis, ut ipsa herbas perimat. De Cura eius vide Columellam. Plinius ter florere Lupinum scribit, quod sic venit a ccipiendum. Principio florem fert circa medium caulis, cuius siliquae mense Augusto maturescunt. Hinc prioribus maturescentibus secundus flos in ramulis adnascen tibus prodit, qui raro [orig: rarò] ad maturitatem pervenit. Ter tius flos mense prodit Augusto in summitatibus, qui ob frigoris iniuriam nun quam maturescit.

TEMPERAMENTUM.

Calidus est et siccus intense [orig: intensè], quod ingens eius in gustu amaritudo indicat.

[illustration:

...]

VIRES, INTRINSECUS.

Lupinus in aqua, quoad amaritudinem deponat, maceratus, hinc arefactus tritusque, cum aceto potus, nauseam stomachi pellit, eiusque appetitum excitat. Lupinus amarus tusus, cum melle vel aceto sumptus, vermes ventris efficaciter perimit: idem praestat aqua, in qua Lupini sunt cocti, vel macerati. Efficacius haec prestat, si ruta et piper simul decoquantur bibanturque. Idem decoctum iecoris et lienis praecipue [orig: praecipuè] obstructiones aperit, urinam ciet, menses ducit, et cum melle ac myrrha mortuos fetus expellit.

EXTRINSECUS.

Aqua, in qua Lupini fuerint decocti, omnis generis scabiem, psoram, gangraenam, papulas, et manantem capitis scabiem purgat, sanat, et cu tem glabram efficit. Sugillata, in facie praecipue [orig: praecipuè], cum aqua pluvia decocti tollunt. Farina Lupini cum aceto cocta et illita, strumos, tubercula, et durities discutit, membrorumque inflammationes sedat. Cum Chamae leontis radice in vino impuro vel aqua cocti, contra pecudum scabiem praestantissimum sunt remedium, si saepius eo scabies purgetur.

VICIA.

VIcia a [orig: à] vinciendo M. Varroni est dicta, vel quod [orig: quòd] capreolos, ut vitis habeat, quibus sursum serpit, ac quidquid attigerit appraehendit. Gall. Vesse Sauvage. Germa. Wicken, vel zam Wicken, ad differentiam Aphaces, quae est silvestris Vicia. Item Roßwicken, quod [orig: quòd] pabulum sit iumentis. Nascitur locis maxime [orig: maximè] siccis, cubitali altitudine, foliis Aphaces, sed amplioribus: flore pisi, minutis, nigricantibusque in siliqua granis. De satione et cultu eius Columella, et M. Cato.



page 248, image: s248a

Errant qui Viciam idem faciunt cum Orobo seu Er vo, de quo mox dicetur. Galeno viciorum semen lenti est simile, et fabarum modo longiusculum: a [orig: à] qua simili tudine Aphacen etiam appellant, quae proprie [orig: propriè] tamen est Vicia silvestris, de qua sequenti mox capite. Qui cu riosius observare volet, plures Viciorum species ex ma gnitudine facere poterit.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit mediocriter, exsiccat vero [orig: verò] in secundo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Farina Viciorum urinam ciet, alvumque bonam efficit: nimius autem eius usus vesicae et intestinis, ob expultricem virtutem, officit.

Tabidis, iuglandis quantitate cum melle, ieiuno per aliquot dies stomacho sumpta eius farina, est utilis.

EXTRINSECUS.

Cum vino mixta Viciorum farina, serpentum, canum et hominum morsus, illita, purgatis prius ipsis locis, prodest. Eadem cum melle et vino pectoris tubercula, cum dolore nata, sanat, manantia cutis vitia curat, maculasque, ut de lupino est dictum, extergit.

[illustration:

...]

Fomentum ex viciis et aceto stranguriam pellit et Tenasmum.

APHACE.

A*fa/kh, Aphace, ab a similitudinem significante, et fa/kos, id est, lens, quod [orig: quòd] lenti sit similis. Vel ab a privativo, et fa/kos, [note: Silvestris Vicia.] quod [orig: quòd] non sit lens. Vulgo [orig: Vulgò] sylucstris Vicia. Nam sponte in aruis nascitur, et Os mundi. German. Feldwicken, wild Wicken, S. Christophels kraut. In aruis altior lente nascitur, foliis tenuibus: siliquas fert lenticula maiores, in quibus terna quaternave semina, nigra, lente minora, continentur. Mense floret Maio, et mox in siliquis semen producit.

Diversa est haec ab Aphace Theophra [note: Aphace Theophrasti.] sti. Siquidem Theophrasto Aphace non siliquatur: flos enim in pappos evanescit, in quibus magna ex parte semen occulitur: nec folium eius ad lenticulae, sed magis ad Cichorii formam accedit.

[illustration:

...]

image: s248b

Aphace vero [orig: verò] Theophrasti putatur esse primum Hieracii genus.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Caloris est mediocris, et valentius desiccat. Folia adstringendi vim possident. Vires cum lente pares habet, sed natura ipsi ad spissandum effi cacior est, quam [orig: quàm] lenti. Tosta et trita, lentis instar decocta, ventriculi aluique fluxus, et ructum acidum sistit. Editur ut lenticula, verum [orig: verùm] aegrius, reste Galeno, concoquitur.

OROBUS, seu Eruum.

[note: Eruum.] ORobos Graecis et Officinis di citur. Latinis Eruum, Germa. Eruen. Ex leguminum similiter estgenere, Germanis peregrinum hactenus, nec diu cognitum legumen. Non enim sine errore Orobum appellarunt Vicia, quae Germanis Wicken dicuntur. Gallis Ers. Hodie vero [orig: verò] a [orig: à] quibus dam seritur, solo gaudens macro, nec humido.

Duo eius faciunt genera, solo flo re differentia, qui in altero est candi dus, in altero rufus: deinde etiam radice, quae in altero est multis fibris capillata, in altero densa et lignosa. Folia habet praetenuia et an gusta, florem vel candidum, vel in candido caeruleum, aut puniceum: semina in siliquis sine septo, sicut pisa, continentur: siliquae forma est cy lindroides. Radix in candido capillata, in rufo crassa, et minime [orig: minimè] capillata. De satione et cultu eius Columella et Varro.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Calidum est in ordine primo: siccum in secundo intenso.

VIRES, INTRINSECUS.

Eruum frequentius comestum capitis gravitatem facit, ventrem turbat, sanguinem per urinam ducit. Coctum vero [orig: verò] boves saginat. Farina eruibonam facit alvum, urinam cit, corporis colorem commendat. Fari na autem conficitur in hunc modum: Uberrima et candidissima quaeque leguntur semina, et aqua tantisper madent, dum satiata satis ebiberint: exempta postea friguntur, donec ab his cortex decedat, tum moluntur et arctiore cribro cernuntur, quod ita fuerit excussum, eruina farina ap pellatur, conditurque.



page 249, image: s249a

Cum aceto sumptum ervum, tormina, difficultates urinae et tenasmos lenit. Nucis magnitudine frixa et cum melle sumpta, prodest iis qui cibo non nutriuntur.

EXTRINSECUS.

Farina eius hulcera cum melle purgat, lentigines item et aspredinem cutis in facie, eiusdemque maculas, et reliquum corpus: Nomas, gangraenas cohibet, mammarum duritias emollit. Fera hulcera, carbunculos fa vosque rumpit. In vino macerata, canum, hominum, viperarumque morsus illita sanat. Decoctum eius perniones, et in corpore pruritus, fovendo sanat.

LENS.

[note: Phacos.] LEns seu Lenticula, Graecis Phacos, Germa. Linsen. Gall. Lentille. Lentis a [orig: à] natali solo possunt recenseri genera: Indica, diversa a [orig: à] nostrate. Aegyptia Vergilio maxime [orig: maximè] laudatur, et ovidio, Pelusica ob id dicta.

Duo eius in Aegypto faciunt genera. Alterum rotundius nigriusque: alterum sua figura. Amat solum magis tenue quam [orig: quàm] pingue, caelum utique siccum. Legumen est ra cemosum, nascitur foliis viciae, sed minoribus, floribus exiguis, in candido purpu rascentibus, siliquis parvis, molliter in lati tudinem fusis, in quibus tria aut quatuor grana: inter legumina minima sunt.

Est porro [orig: porrò] duplicis differentiae Lens: al tera legumen, de qua hic agitur: altera sta [note: Lens palustris.] gnantibus undis innatans, Lens palustris dicta. Germa. Wasserlinsen, Meerlinsen, nihil aliud quam [orig: quàm] muscus lenticulae similis, de qua supra [orig: suprà].

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Lens in caliditate et frigiditate medium obtinet: Exsiccat in ordine se cundo.

VIRES, INTRINSECUS.

Quilente, inquit Simeon Sethi, crebro [orig: crebrò] vescuntur, elephantem morbum, et cancros, et scirrhos, et nervorum dolores, et atrae bilis adfectiones contrahunt. Aptus enim est crassus et siccus sanguis, melancholicus fieri sucus. In quibus igitur malus quidam habitus aquosus est in corpore, his duntaxat utilis est hic cibus: verum [orig: verùm] aridis et squalentibus et situosis est noxius. Et eodem pacto oculorum aciem nimio plus siccando


image: s249b

hebetat, e [orig: è] contrario vero [orig: verò] sanat. Nec utilis est ad purgationes menstruas, quoniam crassum ac difficulter profluentem sanguinem gignit.

Veneris appetentiam et semen genitale exstinguit, ac propterea caste [orig: castè] vivere volentibus maxime [orig: maximè] convenit. Mala et difficilia facit insomnia, propter melancholicos qui ex ea fiunt humores. Si vero [orig: verò] cum mentha coquatur, plurimum inflationis deponit: nonnulli et betam huius rei gratia iniciunt, eo quo decoquuntur tempore. Si ex prima decoctione lentes edantur, alvum feruntur emollire: Prima vero [orig: verò] decoctione seu aqua effusa, si secunda vice cum aqua fuerint coctae, fluxus alui tradunt sistere: ad quos usus potissimum [orig: potissimùm] in cibos veniet: alias [orig: aliàs], ut dictum est, minus commoda.

EXTRINSECUS.

Fluentibus cutis vitiis, tumoribus, scirrhis, in collo, circa aures, et pectus impositae lentes, perinde atque vicia et fabae, aliaque pleraque legumina, ea sanant, sedant, et discutiunt. Podagricis cum polenta in aqua decocta subvenit. Probe [orig: Probè] decocta et trita, vulneribus quae iaculo vel sagitta facta sunt, imposita, sanguinis fluxum sistit.

DE FRUMENTIS.

ABSOLUTIS leguminibus, proximo se loco offerunt frumenta, quae ordine quantum fieri poterit singula explicabimus. Primum [orig: Primùm] generalibus quibusdam, quae singulis fere [orig: ferè] communia sunt, praemissis. Frumentum igitur, Graecis *si/tos, quod [orig: quòd] cibum praestet seu alat hominem, sicut Latinis a [orig: à] fruendo. Frumenti appellatione venit, quidquid ex se mittit aristas, et in herba est per hiemem. Suntque alia hiberna, quae post Vergiliarum occasum terrae mandantur: alia aestiva, quae ante Vergiliarum exortum seruntur.

Partes frumentorum sunt: Granum, Gluma, Arista, Spica, Vagina, Stipula, Culmus, Frit, Uruncus.

[note: Granum.] Granum dicitur, quod intimum est et solidum, a [orig: à] gerendo Varroni di ctum, id enim seritur ut frumentum gerat.

[note: Gluma.] Gluma est folliculus eius, a [orig: à] glubendo facto vocabulo, quod [orig: quòd] eo folliculo deglubitur granum: est in summa theca ipsius grani. Gluma item di citur folliculus fici eius quem edimus.

[note: Arista.] Arista dicitur, quae ut acus tenuis longa eminet e [orig: è] gluma, dicta quod [orig: quòd] prima arescit: estque apex glumae, et velut cornu spicae.

[note: Spica.] Spica àspe est dicta: eam enim quod sperant fore serunt: quae cum [orig: cùm] [note: Mutica.] non habet aristam, Mutica dicitur, quasi mutila.



page 250, image: s250a

[note: Vagina.] Vagina dicitur, in qua herba latet, ad similitudinem vaginae qua latet conditus gladius.

[note: Stipulae.] Stipulae sunt folia culmum ambientia.

[note: Culmus.] Culmus idem est quod calamus, cum spicae penitus iam oriuntur in summitate spicae iam maturae.

[note: Frit.] Quod minus est quam [orig: quàm] granum, Frit appellant.

[note: Uruncus.] Quod ad culmi cacumina infirma spica geritur, minus item quam [orig: quàm] granum, Uruncus appellatur.

TRITICUM.

[illustration:

...]

[note: Pyros[?]] TRiticum Graecis Pyros, Germanis Weyssen. Sic dictum Latinis, ut M. Varroni placet, quod [orig: quòd] tritum e [orig: è] spicis sit, qua ratione singulis frumentorum speciebus attribui posset. Tria huius numerantur genera.

[note: 1.] Primum culmo nascitur quam [orig: quàm] hordeum altiore, tribus geniculiscon stante, folio arundineo, spica a [orig: à] foliis remotiore, incondita, et in nullos


image: s250b

[note: Robus.] versus disposita. Latinis Robus a [orig: à] pondere et nitore, quo reliquis praestat, appellatur. Germa simplicitur Weyssen.

[note: 2.] Secundum, culmo, geniculis, granisque priori simile, nec ab eo differt, nisi quod [orig: quòd] spicam multis aristis vallatam, et in duos versus dispositam obti [note: Trimestre] net. Hoc Trimestre dicitur, quod [orig: quòd] tertio a [orig: à] satu mense metatur: In nostris tamen regionibus quinto primum [orig: primùm] mense metitur, ob caeli et aeris [orig: aëris] diver [note: Sitanium.] sitatem. Item Sitanion. Germa. Ammelkorn, quod [orig: quòd] fortasse optimum ex hoc Amylum conficiatur. Nascuntur prima duo genera passim sata. Co lumella quartam farris facit speciem. Alio nomine Halicastrum.

[note: 3.] Tertium priori per omnia simile, nisi quod [orig: quòd] genicula habet quaterna. Germa. Welscher Weyssen, et Weyssenkolb. Rarius hoc genus in no stris regionibus. Desatu et cultura Tritici, vide Rei rusticae scriptores. Columella siliginem facit secundam Tritici speciem, de qua paulo [orig: paulò] post [orig: pòst] in capite de Siligine agetur. In Tritico marcescente nascuntur insecta, [note: Pollen. Flos in sili gine quid.] quae Gurguliones vocant. Graeci Cias. Pollen dicitur in Tritico, quod flos in siligine, et est tenuissimum purissimumque, quod est in farina, quod molis pulveris instar adhaereresolet.

TEMPERAMENTUM.

Triticum calfacit in primo ordine: neque manifeste [orig: manifestè] siccat, neque humectat.

VIRES, INTRINSECUS.

Tritici innumer os usus nemo facile [orig: facilè] exposuerit, praeterquam enim quod [orig: quòd] panem praestantissimum delicatissimumque praebet, ad cibos quoque maxi ma eius est utilitas, nec non in medicamentis. Colli asperitatem in lacte vel aqua, tritici farina cum butyro cocta, lenit, tussim mitigat, sanguinem excreantibus praestanti est auxilio, similiter pectoris exulcerationibus. Eadem farina in aqua mulsa cocta, omnis generis internas inflammationes sedat. Vetus triticeus panis utilis est iis qui alui fluxu sedulo [orig: sedulò] infestan tur. Tritici semina cruda mansa, ventri sunt noxia, vermesque in corpore, ut Serapion est auctor, gignunt.

EXTRINSECUS.

[note: Podagra.] Sextum Pompeium podagram tritico curasse, ad genua usque in tritico sedendo, legimus. Furfures tritici in aqua mulsa cocti, colli exulcera tionem gargarizatu et collutione sanant: tonsillas item discutiunt. Iidem furfures ex aceto cocti, luxatis membris nervisque praestantissimum sunt fomentum. Cui rei Agrimoniam alii adhibent. Decoctum eius serpiginem, papulasque sanat, omnisque generis inflammationibus, tumoribus, prae sertim pectoris et naturalium locorum, medetur. Eodem decocto serpem tum venenatorumque morsus loti et purgati, sanantur.

Fermentum tritici calidam cientemque vim possidet: omnia tubercula, praesertim pedum clavos ad maturitatem perducit et aperit, cum sale illitum.



page 251, image: s251a

DE AMYLO.

Amylum, Germa. Krafftmeel, Sterckmeel, Amlung. Alias [orig: Aliàs] etiam Amydum. Dictum, ut testatur Dioscorides, quod [orig: quòd] sine mola conficiatur. Fit autem ex tricico, et nonnullis ex hordeo, hunc in modum: Triticei quantum voles in frigidam recentem aquam inicito, saepius in die agitando, ac indies recentem superfundendo. Quinto die cum emollitum fuerit, aquam sensim sine agitatione, ne tritici mollita farina simul effluat, effundes. Aquam quae postrema vice effunditur, vasculo puro excipies, contusumque triticum per pannum colabis, aqua ea nonnihil admixta, ut facilius penetret. Materiem colatam in sole siccabis, innatantemque omnem aquam effundes, et habebis Amylum confectum. Naturae est ca lidae achumidae. Valet adversus oculorum fluxus, pustulas et cava hulcera. In potu sanguinis reiectiones cohibet. Cum farina hordei et saccharo tussim sedat. Cum lacte Amygdalarumfluxam alvum sistit, exasperatisque faucibus et sanguinis screationi prodest. In ore mansum, rabidi canis morsui impositum, medetur [orig: médetur].

In aqua noctem unam imbutum, et cum oleo amygdalarum decoctum, saccharo admixco, a postematibus pectoris medetur.

HORDEUM.

[note: Crithe.] HOrdeum, Graecis Crithe, German. Gersten. Gall. Orge.

[illustration:

...]

[note: 1.] Duplicem faciunt eius in spica differentiam: Al [note: Hexactiachon, seu Polystichon.] terum vocant Hexastichon seu Polystichon, quod [orig: quòd] sex aut multos versus habeat: quod nonnulli Can therinum vocant, propterea, quod [orig: quòd], ut Ruellius censet, [note: Cantherinum.] folliculo castratum enascatur. Huius frumentis proximus est usus. Seritur hoc soluto, sicco, pinguique maxime [orig: maximè] solo: siquidem eius segetibus arva marcescunt.

[note: 2.] alterum genus vocant Distichon, quod [orig: quòd] duos [note: Distichon] duntaxat versus habeat, German. klein Gersten, sicut prius groß Gersten. Seritur quam [orig: quàm] pinguissi mis frigidisque locis circa Martium mensem: quod [note: Galation.] Galaticon etiam dicitur, ponderis et candoris exi mii, ut tritico mistum egregia cibaria familiae prae beat. Culmo nascitur Tritici, fragiliore tamen, minoreque, quinque, sex, et interdum pluribus genicu lato articulis, simplici in stipula folio, et eo quidem scabro ac lato. Grana fere [orig: ferè] nuda, longiore capillamento, mordacique arista. In versus spicatur: radice frequenti, capillis fibrata.



image: s251b

[note: Erisybe.] Hordeum magis quam [orig: quàm] triticum rubigini, quam Erisyben Graeci vocant, est obnoxium. Unum tamen genus, quod incurva spica nascitur a [orig: à] [note: Eteocrithon.] rubigine ob id est tutum, Graecis Eteocrithon dictum. In lolium degenerare Hordeum infestis imbribus, aut uliginosis locis, longioreve [orig: longioréve] pluvia dilutis, aiunt.

[note: Polenta.] Torrefacti hordei farinam Polentam vocant, Graeci Alphita.

[note: Ptisana.] Ptisana dicitur potus ex hordeo factus mundato, a [orig: à] pti/sseir, quod [orig: quòd] hordeum rundendo degluberetur, ac suo cortice exutum ad usum reconderetur. [note: Hordeum mundatum.] Officinis Hordeum mundatum. Germa. Gerollt oder geschelte Gersten. De Ptisanae coctione consule alios. Et Hippocrates proprium de Ptisanae laudibus libellum scripsit. Ex Ptisana et lupulo potus conficitur [note: Cerevisia.] nemininon notus, Latinis Cerevisia, Zythum Graeci, Ger. Bier [note: Zythum.] vocant.

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat et exsiccat Hordeum in primo gradu.

VIRES, INTRINSECUS.

Hordeum cum foeniculo coctum, lac amissum mulieribus regenerat.

Farina eius in butyro tosta, citam alvum sistit.

EXTRINSECUS.

Hordeo praecipuae cum tritico sunt vires. Farina eius, item furfures ex aceto et butyro tosta, luxatis membris illita auxiliantur: tumoribus pectoris occultorumque locorum, ramici, calidae podgarae, strumis, aliisque inflammationibus illinuntur. Aliqui mel, ficus, stercus columbinum, Resinam terebinthinam. et oleum olivarum simual decoquunt. Adversus laterum do lores: Recipe farinam hordeaceam, Melilotum, capita papaveris, Folia rutae, Foenograecum, pari singula quantitate, decoquantur in aqua, et addito oleo fiat cataplasma, quod calidum saepius lateri impositum dolorem mitigabit, vitiosorumque humorum collectionem discutiet.

[illustration:

...]

ZEA.

ZEa, Latinis Semen, a [orig: à] frugis praestantia est dicta. Vulgo [orig: Vulgò] Spelta. German. Speltz, Dinckel, Linkorn, S. Peters korn. Gall. Peaulte.

Duas eius species Dioscorides, hodieque faciunt. Prima, culmo, geniculis et spica tritico est similis, duobusque utricu lis iunctis, duo grana simul fert. Unde Graecis di/kokkos cognominatur. German. proprie [orig: propriè] Speltz, et Dinckelkorn. Far Elusinum appellat Columella.

[note: Far elusinum.] Altera culmo et spica est brevioribus, grana vero [orig: verò] singu la in singulis tunicis, duplici ordme seu versu profert: ac in summitate sua aristis hordeum plane [orig: planè] refert. Haec Zea


page 252, image: s252a

simplex dici poterit. Germa. haec Linkorn, et S. Peters korn dicitur.

Tertia praeterea est species, quam Alicam, Chondrum, et Far adoreum vocant, Germani simpliciter Kern, vel Dinckelkern, aristis nudis, granis non occlusis, sicut in reliquis generibus frumentorum: reliqua prio ri similis. Alica etiam dicitur potus ex Zea vel Alica frumento confectus, vel ipsa ex fruge Farina. Laudata maxime [orig: maximè] ucteribus fuit Zea, Homero praesertim, qui terram laudat potissimum a [orig: à] Zeae proventu: tei/dwrora)/rouram vocans, hoc est, Zeam proferentem: Gaudet enim pingui maxime [orig: maximè], laetoque: solo. Quod tamen alii ad vitam referunt, quasi vitam donans terra. Alimonia est minore, quam [orig: quàm] Triticum, maiore vero [orig: verò], quam [orig: quàm] Hordeum: tantum igitur in cibo tritico cedit, quantum hordeo praefertur in panificio.

TEMPERAMENTUM.

In calfaciendo et refrigerando, mediam inter triticum et hordeum qualitatem obtinet. Exsiccat mediocriter.

VIRES.

Zea plerasque cum Tritico, Sitanio, et hordeo vires obtinet: aliquanto [orig: aliquantò] tamen illis est inferior: Furfures eius clysteribus utiliter admiscentur: tumoribus item, praesertim vero [orig: verò] oculorum damnis, in vino et acceto decota illinitur.

VIRES ALICAE.

Alica, Dioscoride teste, plus alit, quam [orig: quàm] oryza, alvum magis cohibet, stomacho longe [orig: longè] utilior. Decota in aceto, illitaque; lepras tollit. Unguium scabritias extricat: incipientibus aegilopiis medetur, decoctum dysentericis, quos excruciat dolor, infusum, est idoneum.

FAR CANDIUM.

COlumella quatuor farris facit genera: Primum Verriculum rubrum, seu Alicma, de quo praecedenti capite. Secundum Far candidum, quod Verriculum album appellat. Tertium Zeam, quod Elusinum vocat, de quo similiter praecedenti capite. Quartum, semen seu Triticum trimestre, de quo in capite de Tri tico. De secundo genere iam erit dicendum.

[illustration:

...]

Far itaque candidum, quod appellamus, ex genere apparet esse hordeaceo, culmo, arista, spica et granis hordeo simile, fortius tamen, et candidius. In molis si cut hordeum deglubitur, et mundatur, reservaturque. Germ. Teutschen reyß appellant, a [orig: à] similitudine quadam, [note: Tragum frumentum.] longe [orig: longè] tamen ab Oryza diversum, de qua suo loco. Tragus censet esse frumenti illud genus, quod Tragum Cerealem Diosc. lib. 2. cap. 85. appellat, Germa. Hamelkorn.



image: s252b

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Viribus et qualitate cum tritico et hordeo convenit. In cibo sumptum alvum emollit. Contra [orig: Contrà] vero [orig: verò] Oryza alvum obstruit.

SILIGO, SECALE, et Olyra.

MAgna est doctorum hodie de frumento illo et vulgatissimo et nobilissimo, cuius praecipuus ad panem usus, quod German. simpliciter Korn, et Rocken appellant, controversia: volunt nonnulli idipsum esse siliginem, quibus adversantur Plinii de siligine notae, siquidem Siligo habet spicam erectam, nec rorem continet qui rubiginem faciat, grano candido, levi et multipliciter tunicato, ac sine aristis, ex qua lau datissimus conficitur panis. Delitias insuper tritici siliginem [note: Secale.] appellat. Alii faciunt Secalen Plinii lib. 18. ca. [note: Farrago.] 16. quam etiam Farraginemappellat. Describitur ea Plinio fecunda, sed gracilistipula, nigritia tristis, pondere praecipua: gustu amara et ingrata.

[illustration:

...]

Porro [orig: Porrò] Dioscorides lib. 2. cap. 83. genus frumenti [note: Olyra.] describit, quod Olyram vocat, ac Zeae dicit speciem, ex quo panes fiant, qui minus tamen quam [orig: quàm] Zea nutriant. Sunt qui hanc Olyram velint esse siliginem, et sunt rursus, qui dicant esse Secalen. Videtur autem potior corum sententia, qui hoc nostrum frumenti genus faciunt secundum triticum Columellae, quod ipse Siligi neum dicit, sive id sit Siligo Plinii, sive Olyra Dioscoridis. Sunt enim haec verba Columellae lib. 2. cap. 6.

Tritici genera complura cognovimus: Verum [orig: Verùm] exhis maxime [orig: maximè] serendum, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitorepraestet. Secun da conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua, pondere deficitur. Nos Tritici species hodie cognitas supra [orig: suprà] in tritico recensuimus. [note: Siligo Columellae frumentacea.] Liquet autem ex his verbis, siliginem non praestantissimum esse tritici speciem: ut verisimile sit siliginem hanc frumentaceam Columellae es se nostrum Rocken. Proinde utad descriptionem veniamus, Nascitur Siligo haec frumentacea, stipula culmoque; triticeo, sed graciliore et proce riore, geniculis utplurimum quatuor, spica innocentioribus, aristis hor rente, propemodum procumbente, grano glumis explicito, et ob id caduco, nonnihil punicante et strigoso. Grana eius in molis tundunt: quod crassius est in farina, ac separatur pro pecorum nutrimento, id furfures vocant, Germa. Kleyen. Quod vero [orig: verò] subtilissimum et purissimum est, appellatur flos farinae.



page 253, image: s253a

TEMPERAMENTUM.

Excalfacit magis quam [orig: quàm] triticum, minus refrigerat quam [orig: quàm] hordeum. Exsiccat quoque magis quam [orig: quàm] triticum, minus vero [orig: verò] quam [orig: quàm] Hordeum vel Zea.

VIRES.

Panis ex siligine confectus nisi probe [orig: probè] a [orig: à] furfuribus fuerit repurgatus, stomacho obest. Viribus alioqui siligo a [orig: à] tritico et hordeo non discrepat. Ex gramine seu foliis siliquis aquam stillatitiam nonnulli eliciunt ad calculum renum et calorem. Reliquas vires ex Tritico et hordeo require.

OCYMUM.

[illustration:

...]

OCymum ab ozimo diversum esse, supra [orig: suprà] ostendimus. Est enim Ozimum ex florum aromaticorum genere, ab o)/tw, id est, oleo dictum, ac maxima cura indiget. Ocymon vero [orig: verò] praesens pabuli est genus, cuius Dio scor. lib. 2. cap. 135. meminit, ab w)ku\ dictum, id est, a [orig: à] celeritate: siquidem [note: Frumentum Turcicum.] tertio a [orig: à] satu die prodit. Germ. Heydenkorn, et Turcicum frumentum, quod [orig: quòd] hoc ipso pecora quam [orig: quàm] commodissime [orig: commodissimè] saginent, ac in annona in panes etiam addant. Item Grütz, et Bauchweytzen. Nascitur hodic mul tis Germaniae locis, foliis primum Betae seu rapi, quae mox a [orig: à] satu enascum tur, caule rotundo, tenero, levi, cavo, absque nodis, ramulis brachiatum, foliis hederae, sed tenerioribus, mollioribus acutioribusque. Seritur mense Maio, floret Iunio, flore Sambuci, ex quo grana enascuntur nigra, trian gula, quae tusa et purgata farinam habent candidam.



image: s253b

TEMPERAMENTUM.

Temperamenti est calidi et humidi: ventrem inflat: oculorum aciem hebetat: rursus ventositates discutit, et caliginem pellit. Pecori quam [orig: quàm] ho minibus commodius.

VIRES, INTRINSECUS.

Ocymum, seu Turcicum frumentum, in cibo frequenter sumptum, sive etiam panis ex eo confectus, oculorum caliginem generat, alvum emol lit, ventositates et flatus efficit: amissum lac regenerat: concoctionis au tem est difficilis, minusque convenit otiosis et delicatis. Tusum semen cum vino potum, inflationes et ventositates alui reprimit: atram bilem pellit, atrum ictericum morbum curat, et stra`guriam adiuvat. Ferunt scorpionis ictum non obesseiis qui ocymum ederint. Diversum vero [orig: verò] scribit lib. 20. cap. 12. Plinius.

EXTRINSECUS.

Sucus foliorum ocymi expressus, caliginem oculorum illitus efficacissime [orig: efficacissimè] discutit: fluxus quoque oculorum eadem ratione per continuos aliquot dies sanat. Idem si occlusis oculis narium odore excipiatur, cerebrum purgat, et sternutamenta mo vet. Farina seminis cum rosaceo aceto calida illita pulmonis inflammationem restinguit. Eadem ratione oculorum doloribus, Scorpionum et marini Draconis ictibus ferunt illini: veneno enim resistere, et dolorem sedare.

[illustration:

...]

INDICUM frumentum.

INdicum seu Asiaticum fru mentum a [orig: à] loco dictum est, quod vulgo [orig: vulgò] Turcicum vocant, et Germa. Turckisch korn. Turca enim Indiam, sicut et alias Orientales Asiaticasque par tes occupat. Nascitur in Asia Indiaque potissimum [orig: potissimùm]. Nunc ve ro [orig:] in Germaniae etiam hortis seritur. Culmum fert crassum, rotundum, altum, longumve, infima eius parte purpureum, geniculis intersectum: folia


page 254, image: s254a

oblonga, et harundinacea, quae quo [orig: quò] magis sursum vergunt, hoc [orig: hòc] maiora et longiora sunt. In summitate fert paniculas, aut spicam muticam et granis vacuam, siliginis instar frumentaceae florentem, nunc luteo, nunc candido, nunc purpureo colore, pro fructus forma coloreve [orig: coloréve]. Fructum vero [orig: verò] et grana triangula, nunc lutea, nunc candida, nunc quoque purpurea, in foliaceis rotundis, crassisque vaginis et membranis, quae e [orig: è] lateribus genicu lorum fere [orig: ferè] singulorum prodeunt, contenta, obtinent, coacervata ac penitissime [orig: penitissimè] iuncta, inque octo aut decem versus ordine digesta. E fastigio va ginarumcapilli tenues, pro grani colore dependent. Quatuoritaque huius granorum florumque forma sunt genera: aliud rufum, aliud purpureum, aliud luteum, aliud subcandidum.

TEMPERAMENTUM.

A tritico non diversum habere temperamentum statuunt.

VIRES.

Panis ex farina eius elegans conficitur, fiuntque ex ea, sicut ex tritico, cibiseu pulmenta. Sucus viridium foliorum inflammationibus medetur, ac etysipelati praecipue [orig: praecipuè] est utilis.

AVENA.

[illustration:

...]

AVena, Graecis *brw=mos, Germa, Habern. Gall. Auoyne.

Duo sunt huius genera: Primum quod Graeci [note: Bromus.] Bromum vocant, Latini Avenam, semen continens. [note: Aeglops.] Germa. Habbern. Alterum quod Graecis Aegilops, [note: Festuca.] Latinis Festuca, semine carens. Germ. Taub Habbern. Silvestre Avenae genus, seu vitium. Seri tur vere, est enim aestivum frumentum, solo non opti mo, siquidem agros maxime [orig: maximè] urit, sicut etiam linum. Unde Verg. in Georg.

Urit enim Lini campum seges, urit avenae,
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno.

Foliis et culmo tritico est similis, geniculis inter secto. In summo fructum habet veluti locustas, duplici crure divaricatas, in quo semen includitur. Radicem copiosam.

Silvestris avena, quae velut vitium est, unde Gauch [note: Aegilops. Avena] habern, et Taub habern appellatur, Plinio Avena [note: Graeca.] Graeca, et Festuca Latinis, Graecis Aegilops, inhordeo maxime [orig: maximè] nasci amat, semine carens, nec nisi post annum ex semine suo gignitur, folio piloso ut lolium, minime [orig: minimè] tamen pingui. Remedium huic traditur, ut arva biennium quiescant, ac luxuriantem eam pecus immissum consumat et obterat. Farina


image: s254b

avenacea in cibis hodie notissima. Iumentorum alias [orig: aliàs] magis quam [orig: quàm] homi num pabulum. In panes tamen non nisi summa urgente fame, venit.

TEMPERAMENTUM.

Avena, teste Galeno, ut medicamentum refrigerat, ut alimentum vero [orig: verò] calfacit sufficienter. Utroque vero [orig: verò] modo exsiccat.

VIRES, INTRINSECUS.

Pulmentum avenaceum sedes bonas et naturales efficit, alvum consti pat, ac mediocriter ob caliditatem suam nutrit. Farina tosta cum aqua mulsa pota, confertiis qui assidue [orig: assiduè] tussi infestantur.

EXTRINSECUS.

Farina avenae inflammatis luxatisque membris, sicut et hordei, condu cit: alterumque alterius loco sumi poterit.

MILIUM.

[note: Cenchro.] MIlium, Graecis Genchros, Germ. Hirsen. Gallis Mil, ou Millet. Sic dictum, ut Fe stus habet, a [orig: à] miliaria summa: ex uno siquidem grano ternisextarii gignuntur, tanta eius est fertilitas. Solo frigido et aquoso, prius serendum, postea vero [orig: verò] ulginoso, praecipiunt. Gau det autem maxime [orig: maximè] solo limoso uliginosoque.

[illustration:

...]

Nascitur stipula cubito altiore, geniculata, fo [note: Iuba.] lio arundinaceo: Semine in iuba tereti (vocant autem Iubam effusos illos longos paniculos, seu effusam harundinaceam comam) et pendulo, folliculo concluso, radice numerosa, ca pillata, ac multiplici fruticante culmo.

Non videtur praetereundum hoc, frumenta alia hispidis munita sunt aculeis seu aristis: velut siligo frumentacea, triticum, far adoreum: alia folliculis seu tunicis, quas glumas vocant, concluduntur, ut Zea utraque, dicoccos videlicet, et simplex: alia libera ac soluta pendent ad volucrum escam, tenui tantum [orig: tantùm] pellicula involuta, ut Milium, Ocymum, Avena.

[note: Millium] Est praeterea et aliud Milii genus, quod Indicum cognominant, in [note: Indicum.] Italiam Neronis principatu convectum, nigrum colore, amplum grano, culmo arundineum, hodie incognitum.

[note: Apluda.] Purgamenta Milii, sicut et panici et Sesamae, vocant Apludam.



page 255, image: s255a

TEMPERAMENTUM.

Refrigerat in ordine primo: exsiccart in tertio exolnto, aut secundo intenso.

VIRES, INTRINSECUS.

Milium cum lacte coctum, qua ratione potissimu [orig: potissimù] ab omnibus coquisolet, alvum constipat, et urinam, Dioscoride teste, ciet.

EXTRINSECUS.

Calidum ventri milium in sacculo impositum, colicae passionis dolo res, quarenus obstructio absit sedat et mitgiat.

MILIUM INDICUM.

[note: Sorgi.] AFfertur ad nos ex Italia peregrinum frumenti [note: Milium] genus, Italis Sorgi dictum, et inde [note: Italicum.] Germanis Sorgsamen et Milium Ita licum, Welschen Hirsen, quod [orig: quòd] ex peregri nis adveniat regionibus, quod Milium Indi cum eruditi nonnulli vocant. Nascitur in hortis nec nisi plantatum, culmis quatuor aut quinque, altis, crassis, geniculatis, rubicundis, foliis vestitis longis, latis, et in summita te acuminatis, harundini non dissimilibus: Spicam Panico maiorem et densiorem, rufam ac barbatam, in qua semen rufum, rotum dum, lentis magnitudine: florem luteum.

[illustration:

...]

Radicem fibris capillatam. Tragus censet Elymon esse Dioscoridis, Latine [orig: Latinè] Panicum, nec multum a [orig: à] Panico nisi magnitudine differt: ac earundem etiam est virum facultatisque particeps. Sed quae de Panico sit aliorum sententia, sequenti dicetur capite.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Temperamentum viresque cum Panico prorsus habet easdem. Refngerat autem et exsiccat. Utrumque, et Milium hoc Indicum, seu Sorgi, et Panicum, pares cum milio vires obtinet, alteroque in alterius inopia uti liccbit. In vino po tum, vel in lacte caprino, omnes alui fluxus sistit.

PANICUM.

[note: Elymos.] PAnicum, a [orig: à] paniculis quibus semen inest, nomen habet, Graecis Elymos, Germanis Pfenich, oder Fench, item Fuchßschwantz. Milio [note: Paugo.] est simile, omnium auctorum sententia, Italis adhuc Panigo dicitur.



image: s255b

Nascitur satum quovis fere [orig: ferè] loco humi do, tam macro quam [orig: quàm] pingui, similitudine milii, denis fere [orig: ferè] foliis, culmo pene [orig: penè] in surculum extenuato, nutante, rabido panicularum fastigio, praedensis acervato granis, alias [orig: aliàs] purpureis, alias [orig: aliàs] rusis, alias [orig: aliàs] nigris, alias [orig: aliàs] candidis. Ex his satis apparet Panicum esse praesentem hunc fructum, et diversum forma a [orig: à] Sorgi.

[illustration:

...]

[note: Milium parvum.] Milium parvum seu agreste Tragus vocat.

TEMPERAMENTUM. ET VIRES.

Quae de Sorgi, seu Indico milio dicta sunt, de Panico etiam veniunt intelligenda.

ORYZA.

[note: Risum.] ORyza, Graecis et Latinis. Officinis et vulgo [orig: vulgò] Risum. German. Reiß. Nascitur locis humidis. Nondum tamen in Germania nasci est deprehensa. Frumenti genus est Lolii aspectu, non spica, sed iuba veluti milium, grana continens Zeae, vel semini dicto similia. Folia habet carnosa, porri similitudine, sed latiora, altitudine cubitali, florem purpureum, radicem gemmae rotunditatis. Porro [orig: Porrò] Dioscorides locis ulginosis, seu palustribus eam nasci dicit.

[illustration:

...]

Nostra vero [orig: verò] Oryza ex India in alias terras translata est, et in multis Europae locis seritur. Invenitur aunt herba quaedam seu frumentum apud nos, palustribus locis nascens, quod Schwaden vocant, culmine, spica, et semine saporeque maiori simile, sed minus habens semen, quod Ory zae quoque putatur essespecies. Aliqui tamen male [orig: malè] Sesamum hoc ipsum appellant, maximo errore: Cum [orig: Cùm] Sesamum semen suum in vasculis papaveris modo contineat, Schwaden vero [orig: verò] in spica miliacca, sive iuba semen suum ferat.

TEMPERAMENTUM.

Calida est in ordine primo, ut Simeon Sethi tradit, et sicca in secundo.



page 256, image: s256a

VIRES.

Oryza nutrimenti habet satis, sed difficulter concoquitur. Alvum sistit. Cum lacte apparata seu condita, bonum habitum bonumque colorem affert, et genitale semen auget.

TRITICUM vaccinum.

NAscitur inter fruges, praesertim in Tritico et Zea, herba potius quaedam, quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] sit frumentis annume randa, caule cubitali, ramulis adnascen tibus, foliis nigricantibus, in longum acutis, verbenae vulgaris forma, flore in summitate caulis purpureo, Prunellae vel trifolii pratensis similitudine, luteis maculis distincto: semen in cellulis, seu grana bina ternave [orig: ternáve], flore decidente continet, Germa. vocat Küweyß. Latine [orig: Latinè] Triticum vaccinum vel bovinum vocari poterit. Est autem nihil aliud quam [orig: quàm] frumentorum quoddam vitium. De vi ribus nihil certi constat.

[illustration:

...]

DE DAMNIS FRUGUM.

COmmune frugum, et praesertim tritici, damnum [note: Ustilago.] est, quod Ustilaginem vocant, Ger. der Brandt, quod accidit cum [orig: cùm] spicantur primum [orig: primùm] culmi, sole nimirum segetem urente, ac repentinis imbribus subsequentibus, tum aristae nigrae, et velut ustae, ipsa quoque grana atra fiunt. Emendatur damnum hoc lotione. Lotae fruges in solerursus exsiccantur, nitoremque acquirunt. Formam eius figura apposita monstrat.

Sunt praeterea alia, quae incommoda frugibus accidunt: [note: Robigo.] Velut Robigo, Germa. Daubsucht, morbus segetum, qui culmis frumentorum innascitur ex nimio humore, teste Varrone: quo vitio spicae fiunt marcidae, et in pulverem foetidum confriatiles. Insecta [note: Cantharides.] item noxia, ut Cantharides, qui grana tritici siliginis [note: Phalangium [orig: Phalàngium]] et hordei persorant. Phalangium Pisis, Ciceri, Lenti, Viciis et Fabis est infestum. Herbis quoque tenellis nocent pulices terrestres. Accidunt etiam scabies, salsugo, fistula, de quibus consule Theophr. nec non Plinium.

[illustration:

...]

image: s256b

DE VITIIS FRUmentorum.

SUNT et frugibus sua vitia et velut abortus, ex quorum praecipue [orig: praecipuè] generesunt Lolium, Phoenix, Phalaris et Aegilops Plinii.

[note: 1.] Lolium, Graecis tita/nior, et Dioscoridi Aera, et squ/aros, [note: Lolium.] Galeno Aegilops. Germ. Dorten, Durt. Fit autem [note: Zizanium.] ex corruptis siliginis et ordei seminibus, Unde Plinius [note: Aera.] inter frugum morbos potius, quam [orig: quàm] terrae pestes nume [note: Thyaros.] rat. In hordeo Germani idipsum Twalch appellant, [note: Argilops.] In siligine vero [orig: verò] nostra Dorten, et Lulch. Culmonascitur oblongo, aristis pluribus divissque. Oculorum est pestis ac praecipuum quoddam malum. Unde proverb. Lolio victitant, in lusciosos et caliginosos. Et ovidius: Et careant Loliis oculos vitiantibus agri.

[illustration:

...]

Fuchsius vult Lolium esse herbam eam, quae in sege tibus nascitur, quinquefoliae rosae similis, Germa. Raden dicta, Vulgo [orig: Vulgò] Pseudomelanthium, de qua supra [orig: suprà].

[note: 2.] Phoenix ordei est vitium. Unde Germ. Meußkorn [note: Phoenix.] et Meußgersten, hoc est, ordeum murinum vocant. Phoenix a [orig: à] semine purpureo nomen accepit. Folia Dioscoridi habet ordei, sed breviora et angustiora, spicam lolio similem, calamos digitorum senum, radici adv.olutos, septenas octonasve spicas. In aruis [orig: aruís] tectisque recenter illitis nascitur.

[illustration:

...]

[note: 3.] Phalaris Germanicodestituta nomine, ex frumentorum [note: Phalaris.] quoque vitiis numeratur. Galli Milium silvestre vocant. Cauliculos emittit, describente Disocoride, Zeae culmis similes, multos, duorum palmorum, geniculis cinctos, graciliores tamen ac dulces: radicibus minutis et inutilibus: Semen candidum, oblongum, milii magnitudine.

[note: 4. Aegilops Plinii.] Aegilops Plinii putatur esse, quam German. Hasenbrot, Zydern, et Hasenorlin [orig: Hasenörlin] vocant.

Nascitur pratis fecundis, sub finem Maii mensis, grana in culmis fert rotunda, lata, alata, punicea, Ientis quantitate, villamentis tenuibus dependentia, velut figura hoc ipsum ostendit. Dioscordi itidem Aegilops.



page 257, image: s257a

Sunt et aliae plures species, quas qui curiosius sci re laborat, legat de his Varronem, Plinium, et inter Neotericos Dominum Hierony mum Tragum, qui decem a [orig: à] se cognitas species enumerat.

[illustration:

...]

TEMPERAMENTUM.

Lolium desiccat et calfacit efficaciter. Calfacit in principio tertii ordinis; exsiccat vero [orig: verò] in fine secundi. Simcon Sethi auctor est, pares cum Iride facultates possidere.

VIRES, INTRINSECUS.

Manipulus radicis Lolii in vino albo forti decoctus, et dies aliquot potus, vermes ventris certo [orig: certò] pellit

Phoenix in vino decocta, omnis generis alui fluxus sistit, urinam ciet, et vesicae collectiones purgat.

Phalaridis sucus cum vino vel aqua potus, vesicae immensos dolores sedat. Eadem tusum semen cum aqua potum praestat. Quartae speciei, quam Aegilopa diximus Plinii, aqua stillatitia, prodeststo machi, et intestinorum exulc erationibus.

EXTRINSECUS.

Lolium molitum, teste Dioscor cum raphanis et sale illitum, nomas, putredines, et gangraenassanat. Lepras et impetigines feras cum sulpure et aceto curat. Strumas, cum fimo columbino, et lini semine in vi no decoctum, discutit: quae aegre [orig: aegrè] maturantur rumpit.

Decoctum ex aqua mulsa, illitum, ischiadicis prodest.

Cum polenta, myrrha, croco, aut ture suffitum conceptiones adiuvat. Podagris aliisque doloribus cum Oxymelite subvenit.

Aceti autem sextario, ut scribit Plinius, dilui mellis uncias duas iustum est: ita temperatis sextariis tribus, decota farina lolii sextariis duobus, usque ad crassitudinem, calidum ipsum dolentibus membris imponi.

Eadem farina ossa fracta extrahit. Magis etiam ceteris purgat hulcera vetera et gangraenas. Capitis dolores, cum adipe anserino fronti imposita, mitigat.

Aegilops tusa, et cum succo imposita, aegilopis medetur.

Sucus cum farina mixtus siccatur, et ad usum reservatur.

CRITHMUS. Crethmus, Crithamus, Batis, Cretha marina, Bacula, Bacilla. Bacillen, Meerfenchel.



image: s257b

CRithmus Graecis, et Batis, Latinis Crethmus, et Crithamus, Officinis Cretha marina, et Bacula seu Bacillae. Ger ma. Bacillen. Italis Bacile, quasi Baticula. Nonnullis Germanorum Meerfenchel, et Meerdistel

[illustration:

...]

[note: 1.] Duae sunt huius species: Altera Marina, [note: Batis marina.] quam Graeci proprie [orig: propriè] Grethmon seu Crithamon vocant. Herba est fruticosa, cubitum unum alta, in maritimis et pertrosis nascens, foliis pinguibus, copiosis, albican tibus, velut portulacae, sed crascioribus, la tiusculis, et salso gustu, floribus candidis, semen ceu Libanotidis odoratum, molle, rotundum, quod siccatum rumpitur. Nucleum habet intus, tritici modo candidum, radices digiti crassitudine, tres aut quatuor, [note: Cretha marina.] odoratisaporis et iutundi. Officinis haec Cretha marina cum vulgo dicitur, haecque sale et aceto condita ad nos defertur.

[note: 2.] Altera Batis est hortensiana, quam Plini [note: Batis hortensis.] us Asparagum Gallicum quibusdam appellari [note: Asparagus Gallicus.] tradit. Italis Bacile, quasi Baticula.

Nascitur caule palmum crecto, folio pingui, [note: Bacile.] albicante, veluti portulacae, gustu non irsulso, flore candido, semine ferventi, odore ceu rosmarini, radicibus digiti crassitudine, tribus quatuorve, ramis duobus ultro [orig: ultrò] citroque actis, cetera marinae similis, utipsa cultu mitigata feritate videatur in hortis commitescere. Semen quoque tritici modo siccatur, ruptumque intus candidum ostentat nucleum. Columella [note: Olus cordum.] Olus cordum, quasi serotinum dici tradit, non aliter quam [orig: quàm] foenum autumnale, id est secundarium, et quod Augusto mense vellitur, Cordum Plinius appellariscribit.

TEMPERAMENTUM.

Crithamus seu Batis intertio calfacientium et exsiccantium ordine re ponitur.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix, semen et folia in vino cota, potu urinae difficultati, et regio morbo medentur: menses cient: Estur autem crudum coctumve [orig: coctúmve] cum olere. [note: Conditura] Servatur in muria. Conditura est eiusmodi: Sativa purgatur diligenter, et sub umbra expanditur, deinde quarto die sal in fideliarum fundis substernitur. Separatim Batis componitur, acetoque infuso, sal iterum superponitur. Sic in alveos coacta, et salebiduo conspersa, dum consuder reponitur: deinsi tantum remiserit humoris, ut suo iure ablui possit: si


page 258, image: s258a

minus, superfusa dura muria lavatur, et pondere imposito exprimitur, tumsuo vase conditur, et ius, quod est mistum duabus partibus aceti, et una muriae, infunditur, foeniculique aridi, quod est per vindemiam proximo anno lectum, spissamentumimponitur, ita ut herbam deprimat, et ius usque in summum labrum fideliae perveniat.

MEDICA HERBA, Foenum Burgundiense. Burgundisch Hew, oder Graß.

MEdica herba, Graecis *mhdikh/ po/a, a [orig: à] regione, Media videlicet, unde in Graeciam est delata, Sicut Germa. Medisch kraut, item Burgundisch hew, et Burgun disch graß, quod [orig: quòd] nimirum e [orig: è] Burgund semen alie [orig: aliè] sit perlatum. Seritur haec in Italia, ex qua a [orig: à] Georgio Agricola in Germaniam deportatam se vidisse scribit Valerius Cordus. Seritur ad iumentorum pabulum, decennium durans, ac quater per annum, interdum etiam sexies messoriam falcem sentiens. Solum desiderat purum et succosum, seriturque Aprili, et tardius Maio. Galli [note: Foenum Burgundiense.] Foenum Burgundiense vocant.

[illustration:

...]

Describitur Dioscoridi hunc in modum: Medica cum [orig: cùm] recenter prodiit, foliis et caule trifolio pratensi est similis, procedens vero [orig: verò] folia contrahit, caules aedens trifolii. et siliquas corniculorum modo intortas, in quibus semen lentis magnitudine dependet, quod siccatum iucundi saporis gratia conditaneo sali admiscetur. Secatur cum [orig: cùm] florere incipit, antequam in semen maturescat.

TEMPERAMENTUM.

Facultas herbae, praesertim virdi et recenti, est refrigeratoria.

VIRES.

Pabulo hoc villici armenta optime [orig: optimè] saginant, ad quorum maciem nulla res tantum potest, quantum [orig: qùantum] Medica.



image: s258b

Verum [orig: Verùm] modice est danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Ad maciem etiam equorum nulla res plus valet, teste Columella, atque Medica.

Oleum tradunt ex ea fieri, ad nervorum tremores efficax. Herba viris, asserente Dioscoride, quibus refrigeratione opus est, suffragatur.

AMOMUM. Rosa. Mariae. Rosa de Hierich.

[illustration:

...]

AMomum, cuius etiam Vergilius meminit in Pollione, inquiens: Assyrium vulgo [orig: vulgò] nascetur Amomum, frutex est quem Monachi Ro sam sanctae Mariae, et Rosam de Hiericho, seu Hierichontis nominant, German. Rosen von Hiericho. Describitur hac forma: Amomum frutex est labruscae similis, sed minor, venosus, odoratus, ramulis duriusculis, colore subflavo, baccis inter se racematim cohaerentibus, flore violae candido. Haec descriptio nulla repugnante nota cum ea quam vocant Hierichontis rosam, convenit: frustra Antonio Musa id negante. Laudatur potissimum [orig: potissimùm] Dioscoridi Armeinium, colore aurum imitans, ligno subrufo, perquam [orig: perquàm] odoratum. [note: Amomum Officinarum.] Offcinae vero [orig: verò] Am omo carent, sed eius loco duplex semen exhilbent: alterum quod est Botryos herhae: alterum quod est Sisonis, ut in iisdem capitibus est indicatum. Plinius Amomi uvam in usu esse dicit. Similiter et Actuarius Amomi uvam vocat, quod [orig: quòd] [note: Amomum sincerum.] racematim, velut in uva cohaereat. Sincero Amomo qui uti volet, fragementa hastulasque devitet, et solidos fruties petat, hoc est, qui surculos et ramos incolumes ex ima radice sustineant, ita nobilius unguentis antidotisque peti debet.

TEMPERAMENTUM.

Amomum, excalfaciendi, siccandi et spissandi, vim obtinet, Galenus easdem ipsi cum Acoro vires assignat, nisi quod [orig: quòd] Acorum plus exsiccat, Amomum plus excoquit.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum eius potum iocinorosis auxiliatur.

EXTRINSECUS

Fronti illitum somnum conciliat, et doloris noxam abigit: Melice ridas et collectiones maturat et discutit.

Ex Ozimo illitum corpii ictibus medetur: podagricis subvenit. Oculorum, viscerumque inflammationes cum uva passa demulcet. Insessu, aut in pesso admotum, muliebribus malis dfert opem.



page 259, image: s259a

SECURIDACA.

[note: Securidasca.] SEcuridaca, quod [orig: quòd] semen bipennis effigiem aemuletur, nomen accepit, qua ratione etiam Grecis Pelecinon appellatur, Item Hedysarum. Incognita [note: Pelecinum. Hedysarum.] Officinis. Gallis Faba lupina, aliis Herbum. Vulgo [orig: Vulgò] Grava, quod [orig: quòd]. ut existimat Ruellius, tritico et ordeo, cum quibus nascitur, suo comple [note: Faba lupina.] xu gravis sit et molesta: Ab una enim radice multis flagellis emicat, cice ris similitudine, quod foliis etiam aemulatur: Siliquae corniculorum mo [note: Herbum. Grava.] do aduncae curvantur, in quibus flavum, pallidumque, et amarum semen concipitur, quod ancipitis securis speciem gerit, ude etiam nomen acce pit. Hunc ad modum depingitur a [orig: à] Dioscoride, Germani nominant Vnkrant der Linsen, hoc est, Lentis pestem. Nascitur in segetibus et Ordeo.

VIRES.

Stomcho in pote est utilis. In antidota etiam additur. Ante cotium cum melle appositum, concipiendi spem prohibet. Menses ciet. Semen etiam ad laxandos intestinorum infarctus bibitur. Gravidis est fugienda, quia abortus facit.

ELAPHOBOSCUM.

[illustration:

...]

[note: Pabulum cervi. Ocellus cervi. Gratia Dei Coparia.] ELaphoboscum Latinis idem quod Pabulum cervi, Romanis Ocellus cervi, Officnis et Herbariis Gratia Dei nominatur. Suesionensi agro, Reullio teste, Copariam, quod [orig: quòd] ea ad rupta et vulsa utantur, appellant. Ac ea ipsa putatur es se, quam Germani Albam cervinam radicem, hoc est, wieß Hirtzwurtz vocant. Ophioctonon item, hoc est, occidens serpentem, quod [orig: quòd] ea se cervi arment adversus serpentes Euricius Cordus her bam Germanis Girschke dictam, non abesse ab Elaphobosci descriptione indicar.

Caulis est ex Dioscoridis descriptione, foeniculaceus, aut rorimarino similis, geniculatus, foliis duûm digitorum latitudine, ut terebinthi, prae longis, laliquantum asperis, circumfractis, adnata multa habens: umbellam anetho similem, et se mina eiusdem ferens flore subluteo, radicem ternumdigitiorum longitu dinis, et crassitudinis unius, candida, dulci, esui apta. Quae Dioscoridis descriptio ad amussim cum vulgo [orig: vulgò] Gratia Dei dicta convenit.

TEMPERAMENTUM.

Radix eius calfacit, mollit, et laxat.

VIRES.

Caulis tener, ut Dioscorides refert, pro olere manditur.



image: s259b

Contra serpentium ictus datur in vinosemen. Pabulo hoc serpentium morsibus cervas resistere aiunt.

CYCLAMINUS. Umbilicus terrae. Erdscheib.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

[note: Umbilicut terrae. Ichthyotheron. Rapum terrae. Tuber terrae.] CYclaminus a [orig: à] circulari, seu rotunda radicis forma nomen accepit. Umbilicus terrae a [orig: à] forma. Ichty otheron, quod [orig: quòd] pisces necet. Rapum terrae, et Tu ber terrae. German. Erdapffel, Erdscheib, Waldrüben. Gall. Pain de pour ce, au Pain porcin. Aliqui panem porcinum vocant. et Panem terrae, non tamen satis bene, cum [orig: cùm] radix Cyclmaini porcis sit noxia. Panis vero [orig: verò] procinus, de quo in Apio, minime [orig: minimè] sit noxius, eiusdemque desiderio sues illectae funditus radices eas evertant. Nascitur Cyclaminus locis um brosis, et vepribus, sub arboribus maxi me [orig:], foliis hederae, purpureis, variis, maculis supra [orig: suprà] infraque albicantibus: Caule longo, digitorum quatuor, nudo, foliisque carente, in quoflores rosarum effigie, prupurei. Radix nigra, rapo similis, in latitudinem se pandens. Folia sub Augu sti finem amittit, ac nova subinde producit, inter quae flores se proserunt, integro durantes autumno. Summum Brasiscae cum Cyclamino dissidi um est, adeo [orig: adeò] ut praesente Cyclamino exarescat.

[note: Cyclami nos alterae] Alteram quoque Cyclaminon describit Dioscorides, folkis hederae, sed minoribus, geniculatis caulibus, crasisque circa arbores claviculatim se voluentibus, flore candido, odorato, acinis hederae, sed mollibus, aliquam tum acribus et gustu lentis. Radice supervacua. Locis nacitur ardis. [note: Cissanthe mos.] Plinius Cissanthemon vocat. Ruellius eam putat esse, quam Sigillum Mariae vocant Officinae.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat Cyclaminus in ordine tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix huius, ut constat, est noxia, minusque tutus eius usus: lupis et vul pibus capiendis potisimum [orig: potisimùm] conveniens.

Nonnulli tamen purgationes fortes hac moliuntur, Trium drachmarum pondere ex dulci vino vel aqua mulsa, ictericis fertur prodesse, per sudores morbum educendo.



page 260, image: s260a

Experimentum vero [orig: verò] minime [orig: minimè] yidetur esse tutum: siquidem drachmae tantum [orig: tantùm] sumpta pondere, admodum est fortis.

EXTRINSECUS.

Aperiendis strumis tuberculis, tumoribus, aliisque collectionibus est utilis. Lepram quoque et malam scabiem curat.

APIOS. Chamaebalnus, Ischas, Panis porcinus. Erdnuß, Sewbrot.

NOMINA ET DESCRIPTIO.

[illustration:

...]

APios Graecis dicta herba est, quam [note: Nux terarae.] Germani Erdnuß, hoc est, Nucem terrae vocant, a [orig: à] radicis forma, quae pyri in modum, quod Apium Graeci vocant, [note: Ischas. Chamaeba lanos.] turbinatur. Gall. Chiche Sauvage. Ischas item, hoc est, Carica, et Cahmaebalanos, hoc est, Glans terrestris, eadem de causa, quod [orig: quòd] nimirum in glandis aut ficus formam radix sit formata. Raphanus [note: Raphanus sylestris. Panis porcinus.] non nullis silvestris, non tamen is qui Armoratia dicitur. Panis quoque Porcinus, sicut et Germanis Sewbrot, quod [orig: quòd] sues maxime [orig: maximè] radice eius, aut nucibus magis ex radice dependentibus, delectentur, adeo [orig: adeò] ut prorsus eam eruant.

Nascitur agris praecipue [orig: praecipuè] frumentaceis. Ramulis binis ternsue, ut Dioscorides depingit, iunceis, quandoque tamen [orig: tamèn] pluribus, qui parum supra terram se attollunt: foliis ad similitudinem rutae, longioribus tamen et virentibus: semine exiguo. Radix asphodelo, seu, ut rectius alii le gunt, Sphondylio similis, ad pyri modum turbinata, rotundior tamen, suc ci fecunda, intus candida, foris nigro tecta cortice: quod de nucibus a [orig: à] radice dependentibus est accipiendum.

Flores fert praeterea piso non dissimiles, sed longe [orig: longè] minores. ex hac descriptione nemo non videt Apion optime [orig: optimè] convenire cum herba, quam Panem poricinum, et Nucem terre vocant. Aliquibus Erdmandel, et Ackereychel, et Schwartz rettich nominatur.

Nonnulli herbam Cyclamino assignatam ad Apion referunt, sed ma le [orig:], cum Cyclamini radix noxia sit, huius vero [orig: verò] radix minime [orig: minimè].

TEMPERAMENTUM.

Calida est et sicca mediocriter: leniterque purgandi faculatatem possidet.

VIRES, INTRINSECUS.

Nuces seu glandes radicis sumptae, nauseam et vomitionem faciunr: Corpori tamen non sunt noxiae. Superior radicis pars sumpta, vomitio ne bilem pituitamque teste Dioscoride, purgat: Inferior vero [orig: verò] per alvum.



image: s260b

Tota autem utrinque prugationes mout. Sucus eius sesquioboli pon dere haustus, per superna et inferna purgat.

Liquorem sivelis colligere, tundito radices, coniectisque in craterem aqua plenum misceto, tum penna collectum qui supernatabit liquorem, siccato.

ASTRAGALUS.

[note: Talus.] *a*stra)galos Graecis, Latinis Talus, a [orig: à] radicis cum talis similitudine. Fi cus alias [orig: aliàs] terrae Ruellio, et Glandula. German. Knollenkraut, et Christianwurtz Nascitur locis apricis, aeditis, fruticosisque. Frutex, ex decriptione Dioscoridis, est humilis, ramo et folio Ciceris, flore parvo, purpureo, rotundo, radice rotunda, raphani modo prelonga, nigris aliis adnascentibus, praeduris, et implicitis velut cornua, gustu adstringente. Plinius vero [orig: verò] aliter longe [orig: longè] describit folio nimirum longo, incisuris multis, obliquis circa radicem, caulibus tenuibus, ternis quaternisve, foliorum plenis, flore hy acinthi, radice villosa, implicata, rubente, praedura, nascentem locis petrosis, apricis et nivalibus, sicut in Pheneo Arcadiae. Unde constat Plinium alium Astraglaum ab Dioscoride intellexisse. Natalibus tamen conveniunt. quod [orig: quòd] uterque in nivalibus, et circa Pheneum Arcadiae nasci scribunt: quod Galenus et Paulus etiam testantur. In ruribus Galliae copiose [orig: copiosè] nasci Dioscoridis Astragalum, vocabulo Ciceris montani vel rustici, asserit Ruellius.

TEMPERAMENTUM.

Vires Astragalo sunt adstringendi et spissandi

VIRES, INTRINSECUS.

[illustration:

...]

In vino pota radix alvum sistit, et urinam movet Dysentericos in vino ru bro tusa sant: tudit aunt difficulter.

EXTRINSECUS.

Gingivarum suppurationibus fotu prodest radix. In nares indita sanguinem ex iis manantem sistit. Arida eadem vetusits ulceribus, in pulverem trita, illinit.

SILQUASTRUM.

SVo quoque Germania nobilis est Pipere, [note: Piper Germanicum.] quod hodie in fictilibus seri coeptum est, ac Germanicum Piper ap pellatur, gustu et viribus Piperi non impar. Atque idipsum Siliquastrum esse, cuius meminit lib. 20. ca. 17. Plmius, ipsa forma et facultas manifeste [orig: manifestè] oftendunt, Aucenna Zinziber appellat


page 261, image: s261a

caninum. Siliquastrum autem dictum est a [orig: à] magnis oblongisque siliquis. [note: Zinziber caniunum.] Alias a [orig: à] gustu piperis piperitis nominatur, diversa tamen a [orig: à] Lepidio, quae piperitidis nomine venit. Alias [orig: Aliàs] Piper hispanicum, et Indicum. et Piper e [orig: è] Calecuth. Germanis Indianischer Pfeffer, Teutscher Pfeffer.

Duobus distinguitur generibus: maiore videlicet et minore. Caule nascitur rubro et longo, geniculis ferquentibus, floribus candidis, semi ne in siliquis oblongis et magnis, albo vel potius flavescente, tenui, gustu piperis acerrimi: Radice una, subalba, capillamentis fibrata. In maio re autem siliquae sunt maiores et subnigrae: in minore vero [orig: verò] minores et puniceae, quae aestate post florem statim prodeunt.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Naturae est vehementer calidae et siccae, perinde atque piper, cuius loco plerique huius semine utuntur. Ad eosdem ergo cum pipere effectus sumi poterit. Vires itaque ex sequenti capite, in quo de pipere atitur, require.

PIPER.

[illustration:

...]

PIper, Graecis *pe/peri. Germal Pfeffer. Planta varie [orig: variè] ab au toribus describitur. Semen autem seu fructus nemini non est notus, estque in triplici differentia. Aliud eneim est album, Germa. Weiß Pfeffer. Aliud nigrum, Germ. schwartz Pfeffer. Aliud longum Germa. Langer Pfeffer. Estque fructus haec diversitas collectionis ratione. Fructus enim initio veluti siliqua, betularum grossulis non disimilis dependet, quem Longum piper vocant, Habet haec siliqua intus parva grana ceu milii, que in perfectum tandem piper evadunt, quae aucta et immatura adhuc collecta Piper album appelantur. Sole tandem assata et siccata piper appellantur nigrum. De ipsa planta inter scri ptores constat, quasi variae diversis regionibus Piperiferae arbores nascantur. In India plurimae proveniunt, locisque calidis, crepidinibus po tissimum [orig: tissimùm], locisque hominibus inaccessis, ubi simiae cavernas montium et cuniculos incolunt. Plinius Iunipero similem piperiferam describit arborem, Philostratus vitici comparat cum [orig: cùm] fructu, tum reliquo arboris ha bitu. De fructu vero [orig: verò] Dioscorides, Tehophrastus et Plinius consentiunt, ut initio descriptus est. De collectione Piperis haec traduntur: Accedentes ad radicem montis Indi, factis sub arboribus areis, decerpentes baccas arboribus interdiu adrepunt, et lectum inibi Piper congerunt inacervos, quasi rem neglectui datam, aestimatamque minimi eo [orig:] proiciant: circumstantes vero [orig: verò] simiae, atque in aviis abditae vindemiam hanc eminus


image: s261b

intuentur: quum aduesperascit Indorum opus imitatae, baceiferos arbo rum termites magno metendi studio in areas acervatim conferunt: ac ubi illuxit dies, piperis magnos cumulos asportant, quos nullo labore, [note: Forma.] sed noctu partos conquisiverunt. Tradunt qui novum orbem descripse runt, fruticem piper producere, albae viti in sepibus pororeptanti similimum vicinas arbores scandentem, qui racemosum fructum ostendat, primum [orig: primùm] viridem, nec aliter quam [orig: quàm] in Ligustro coacervatum. Hunc ante quam legitima maturitate nigrescat, lectum, sub sole plameis tegetibus expandunt: sic baccas solis aestu corrugari: vel passos nigrescere. In eodem frutice longum aut album piper offendinegant, sed alias esse arbores, quae sapore piperis nonihil ferant oblongum, compactilibus callis racematim cohaerentibus, veluti Ponticae nucis Iulum, quod inibi longum Piper incolae nominant: Radix eius Costo similis, gustu magis acris [note: Brasma] quam [orig: quàm] piper. Inanes Piperis fructus et cassi, Brasma, Dioscoride teste, appellantur.

TEMPERAMENTUM.

Excalfactoria omnibus est facultas, Longum tamen est humidius, qua de causa cito [orig: citò] perforatur, et tarde [orig: tardè], sed diu linguam mordet, ut Arus. Nigrum quoque albo est acrius, et suavius, adque condimenta utilius. Exsic cat item et digerunt. Eligitur gravissmum, plenum, nigrum, sine mul tis rugis, recens, minime [orig: minimè] furfurosum. Radix viribus est fructu fortior.

VIRES, INTRINSECUS.

Cum vino ante febris accessionem potum Piper vehementer febrium concusisiones prohibet. Prodest quoque morsis a [orig: à] serpentibus, frigidis, item iocinor sis, pituitosis, et crebro [orig: crebrò] tussientibus Quinque aut sex eius grana ad horam unam duasue [orig: duàsue] ante cibum commanducata, aut integra stomacho ingesta, eundem paulatim calfaciunt, concoctionemque iuvant, ventositates quoque ex malis natas humoribus discutiunt. Cum recentibus lauri baccis potum tormina discutit. Utile est praesertim senibus et frigidis hominibus.

EXTRINSECUS.

Cum uva passa manducatum pituitam e [orig: è] capite, ut auctor est Dioscori des, elicit. Decoctum piperis calidum ore detentum, idem efficit. Cum mel le tusum anginae inungitur. Cum nitro illitum vitiligines exterit, et scabiem malam sanat. Cum pice strumas discutit, Ad condituras item, electuaria triturasque additur.

GINGIBER.

[illustration:

...]

GIngiber vel Zingiber, Graecis *tiggi/beri. Germ. Ingber. Radix nemini hodie incognita. Nascitur in Arabia, et Troglodytica; in India tamen


page 262, image: s262a

copiosissime [orig: copiosissimè], montibus vallibusque solo rubro, Forma huiusmodi describitur. Folia in anno bis terve [orig: térve] profert, ar undinacea, sed quae in breviorem exilitatem fastigiantur, graminis in totum forma: radix geniculatis serpit internodiis, creborque ex iis et ex acumine novas radices spargit. Legitur cum [orig: cùm] folia inaruerint, nam alias [orig: aliàs] teredinibus est obnoxia, et carie infestatur. Effossa radice primum eius germen oculum decerptum terrae denuo [orig: denuò] infigitradunt. atque exeodem novam radicem proximo anno propa gari. Volunt nonnulli Gingiber esse radicem piperis, sed falluntur iidem: [note: Costus Officinarum] radix enim Piperis Costo est similis. Et vero Costo Officinae quoque ca rent, aliis radicem Enulae Comagenae, aliis aliam demonstrantibus.

TEMPERAMENTUM.

Calidum est Gingiber in tertio ordine, humidum vero [orig: verò] in primo: quae causa est cur cariei, nisi probe [orig: probè] siccatum fuerit, sit obnoxium.

VIRES, INTRINSECUS.

Arabiae et Troglodyticae regionis populi foliis gingiberis contra ve nena aliaque noxia in cibo et potu utuntur. Radix ipsa vim habet aperien di, et cibaria concoquendi. Venerem stimulat. Ventos discutit. Hebetudi ni visus, quae ab humiditate provenit. prodest: aciemque oculorum acuit. Ventriculi et iecoris humiditati est utile: glutinosis item lentisque humoribus, si duarum drachmarum pondere, cum pari saccari quantitate in aqua calida bibatur, ut Constantinus est auctor.

VIRES. ZINGIBERIS [perhaps: GINGIBERIS] CONDITI.

Conditur quoque Zingiber [perhaps: Gingiber] cum melle et saccharo, sicut Calamus Aromaticus. Superfluos hoc modo ventriculi ex piscium vel fructuum esu humores exsiccat. Naturam plurimum confortat.

ZADURA.

[illustration:

...]

ZAdura vel Zaduara, Vulgo [orig: Vulgò] et Officinis Zedoaria. Germa. Zitwenwrutz. Radicem India nobis mittit, rotundam, Aristolochiae rotundae non absimilem, sapore et colore Gingiberis. Nec de ortu eius plu ra leguntur. In frequentisimo tamen hodie usu.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit et exsiccat Zedoaria in secundo ordine

VIRES.

Adversus venena et grave virus animae, quod allium, cepa vel vinum excitavit, est auxilio, Ventriculo plurimum prodest. Ventositates discutit. Colicis opitulatur. Halitum oris bonum gignit. Appetitum edendi excitat. Singultussedat. Vomitiones cohibet.

Adversus pestilentis caeli contagia maximus eius hodie est usus.



image: s262b

CARDAMOMUM.

CArdamomum Graecis, Latinis et Officinis communi nomine appellatur. Germ. Cardomomlin [orig: Cardomömlin].

[illustration:

...]

[note: Cardamomum maius] Huius duo ad nos aduehunt genera: Maius, et minus. Maius hodie ratius ad nos affertur, ac eius loco Grana vocata Paradisi pleraeque Officinae sumunt et exhibent. Fructus autem est lignosus, iuglandis fere [orig: ferè] magnitudine, aromaticis et angulosis granis, punici mali instar, intus refertus, fractu contumax.

[note: Cardamomum minus] Minus autem Cardamomum, fructum fert avellana nuce multo [orig: multò] quoque minorem, triquetrum, granisque refertum minoribus, eiusdem cum primo saporis et odoris, linguam tamen vehementius penetrans. Nascitur. Dioscoride auctore, in Comagene, Armeina, et Bosphoro optimum. Nec non in India et Arabia. Eligendum est plenum, frangi contumax, occlusum, farctumque (quod enim huiusmodi non est, exoletum iudicatur) et gustu acre, subamarum, et caput odore tentans. Porro [orig: Porrò] Cardamomi fructus hodie abiectis corticibus, qui lignos, et nullius neque odoris, neque saporis sunt, ad nos afferuntur, non sicut olim corticibus inclusi. Quae causa est cur aliqui negent verum nobis Amomum esse.

TEMPERAMENTUM.

Calfaciunt et exsiccant in primo ordine.

VIRES, INTRINSECUS.

Tusa Cardamomi grana latas ventris tineas interimunt. Cum vino renum affectionibus, scorpionis morsui, venenis, et urinae difficultatibus medentur. Cum aqua pota, Dioscoride referente, comitialibus, ischia dicis, nervorum resolutionibus, tusi, ruptis, torminibus auxilian tur. Cum cortice radicis lauri drachmae pondere pota, calculos comminuit.

EXTRINSECUS.

Adversus pestienten aerem [orig: aërem] grana manduntur. Cum aceto morsibus venenatorum utiliter illinuntur. Scabiem eadem ratione snat, et ad unguenta additur.

GRANA PARADISI.

[note: Malagreta. Melligreta.] GRana Paradisi, Gallis Malagreta, et Melligreta Hispanis. Germa. Parißkorner [orig: körner]. Officinae, ut praecedenti capite est dictum, pro Amo mo maiore haec exhibent: Sed diversa esse sapor et odor monstrat. Fructus quidem ipsi et in eo inclusa grana Cardamomum referunt. Avellanae enim magnitudine conspicitur, granis intus angulosis refertus: Verum [orig: Verùm] sapore Piper referunt, quo a [orig: à] Cardamomo recedunt. Vulsam Granorum Paradisi herbam se vidisse, testatur Ruellius, hac describens


page 263, image: s263a

forma: Scapo nascitur striato, foliis longis, in cuius culmine caput emicat, papaverino longius, rugosum, in formam pyri turbinatum, et ex umbi lico summatim foliatum, in quo semina Ciceris obnigri similia iacent, intus candidissima, tenuibus membranulis discreta, intercursante per inanitatem, septo duriore, quadrifariam digesto: Atque hac etiam ratione grana, quae ad nos adferuntur, conspitciuntur.

TEMPERAMENTUM, ET VIRES.

Calfaciunt et exsiccant sicut Cardamomum, roborant, discutiunt, vem triculum firmant. Vires cum Cardamomo non disimiles obtinent.

Cum Serapio rosaceo bilem vomentibus sunt saluberrima.

CATYOPHYLLON.

[illustration:

...]

CAryopnyllon, quasi dicas Folium nucis, aut Nucifolium, Germanis Neglin hoc est, Clavi, a [orig: à] forma, quod [orig: quòd] nimirum clavi figuram fru ctus referat. Frutex est Orientalis, sabuci folio, semine grano pieris gram diori fragiliorique, ex atro rufescente, in clavi modum capitato, exsortis in adversum quatuor denticulis, sese stellatim decussantibus, prominulo api ce, quadrati alveoli sinu medio umbilicatim prodeunte. Aliqui repraesen tant caudice buxi, folio Lauri, sed rotundiore. Nascitur locis Orientalibus, Unde ad nos hodie copiose [orig: copiosè] affertur. Ac mirum nullam neque Diosc. neque Galeo in sim;licibus huius mentionem fieri, Solo aiunt nasci purissimo et tenerrimo, quod arenae simile, arena tamen non sit.

TEMPERAMENTUM.

Tertii exsiccantium et calfacientium sunt fere [orig: ferè] ordinis.

VIRES, INTRINSECUS.

In cibis sumpta vel mansa Cary ophy lla, iocinori, stomacho et cordi prosunt, nauseam sedant, halitum oris commendant, animum exhilarant.

Oculorum caligines tollunt, et visum acuunt. Sed frequens eorum in cibis usus constipat alvum, Coctionem tamen adiuvant. Venerem quoque excitamt.



image: s263b

EXTRINSECUS.

Aerem [orig: Aërem] pestilentem et infectum purgant. Unde Trochisicis pro aere [orig: aëre] purgando confectis admiscentur. Suffitus eorum naribus exceptus catarrhum discutit, et cerebri obstructiones aperit.

NVX MYRISTICA.

[illustration:

...]

[note: Nux myrepsica. Nux unguentariae Moschocaryon. Nux moschata.] NUx myristica et Myrepsica, hoc est, Unguentaria, dicta est a [orig: à] pingui et oleoso, quo madet, succo, adeo [orig: adeò] ut in unguentum exte ri possit. Moschocary on alias [orig: aliàs] et Moschocarydion, et vulgo [orig: vulgò] Nux moschata. Germ. Moscaten. Ipsa nux nemini non hodie cognita, arbor vero [orig: verò] in qua provenit, non nisi ex aliorum relatione et descripirione cognoscitur. Nascitur in Indiae partibus, in In sula, ut aiunt, Bandan dicta. Arbos Persico vulgari similis fertur, flore roseo et nuce, quae membranoso primum [orig: primùm] vestitur calyce, foliato, fissili, per extrema fimbriato, flavescente: moxlignoso tegitur putamine, fragi li, cui compactilis subest globus, nuclei vice, ab umbilico laevibus quasi striis extrorsum virgatus, fungoso corpore, ceterarum nucum modo minime [orig: minimè] cavernoso sed coalitu intus rariore, intercursantibus venis rubris, candicantibus interveniis. Recens succo madet pingui et oleoso, ita ut in unguentum exspirimi possit, Unde nomen etiam accepit: Odorem spirat gratissimum. Probatur recens, quae cariem non sensit, pnderosa, praepinguis, quae acu tacta oleaginum statim humorem remittat, colore in rubrum in clinato. Reprobatur levis, exsucca, nigricans. Porro [orig: Porrò] duobus ustita corticibus ad nos defertur, quorum is qui nucem propius am bit, ut durus, lignosus et inutilis abicitur: alter vero [orig: verò] qui hunc circumdat, [note: Maces Macer.] Macis est seu Macer hodieque eo nomine Officinis dictus, Germa. Moscaten blümen. Sed non est hic extremus nucis cortex, ut multi putant, Nam praeter hunc adhuc tertius est, utse vidisse, Valerius Cordus testatur, qui hunc in modum nucem myristicam depingit: Est Nux moschata iuglandi adhuc in arbore cum omnibus corticibus haerenti magnitudine et forma omnino similis, corticem habens exteriorem carnosum crassumque, quale est viride et carnosum illud in iuglande putamen: sub hoc Macer est, quod deinde lignosum corticem, nucleum ipsum, quem Nucem Moschatam vocant, in se continentem, ambit. Quales fuerunt qui anno a [orig: à] christo nato 1538. Francofordiam ex india ab hispano quodam afferebantur. Notat idem errorem eorum, qui Cinnamomum credunt caryophylos, et Nuces moschatas ferre, cum neutrum ferat. Fuit haec nux eiuwque cortex Dioscoridis tempore res adhuc nova, unde velut corticem alicuius arboris existimatum, Macin inter arbores describit.

TEMPERAMENTUM.

Nux myristica, similiter et Macis, temperamento sunt calido Et sicco.



page 264, image: s264a

VIRES, INTRINSECUS.

Nux myristica stomacho, iecori frigido, et spleni prodest: in cibo vel per se sumpta, haltium oris commendat, concoctionem adiuvat, ventosi tates discutit, lienem minuit, aluique fluxus constipat.

Eaedem vires Maci tribuuntur: est tamen in operatione aliquanto subti lius. Dysenteriae et matricis adfectioni medetur. Sanguinem recentem gignit. Ventositates discutit. Suffitus aut pulvis eius dolorem capitis sedat, letosque phlegmaticos humores educit.

CINNAMOMUM.

[illustration:

...]

CInnamomum Graeci et Latini appellant, Officinae [note: Canellae.] Canellam. Germa. Canel, et Zimmetrorlin [orig: Zimmetrörlin], Zimmetrinden. Arbuscula est sui generis, cutus cortex eiusdem nominis ad nos adfertur. Arbuscula haec describitur brevis, repressa et humilis, surculosae, duûm cubitûm altitudine, nec amplius, aspectu arida, folio origani, quum viret parum odorata, sterilescens imbre. Cortex detra ctus reponitur, ut arescat, ante [orig: antè] enim nulla ei vis nec gratia. Probatur cortex qui in planis gignitur, torridus, nigricans, varius, laevibus internodiis, qui ruptus pulvisculum odoratum exhalet. Ac certissima est probatio et aestimatio, ne sit scaber, atque invicem tritus contumaciter frietur et inhorrescat, gustu mordax, et cum salsedine fervens. Reprobatur mollis vel albus.

[note: Sepcies Cinnamonu.] Sunt autem multae eius species, ut Dioscorides quoque testatur: Praefertur Mosyleticum, quod Casiae, cui Mosyliti nomen est, similitudine accedit, quod nos hodie habemus. reliqua quinque genera, vide apud Dioscoridem. Est enim montanum, asperius crassiusque colore subrufo. Tertium nigricans, odore vehementer iucundo, qui casiam aemuletur: surculosum, paucioribus geniculis interstinctum. Quartum fungosum, candicans, aspectu tuberoso vilique, protinus fragile, radice grandi, casiam redolente. Quintum cortice rufum, casiae colre aemulum, solidum firmumque tactu, nervosum, odore casiae rubrae, stirpibus crassis. Sextum in syria nascitur, quod Cary opon vocant, multum a [orig: à] veri Cinnamomi furculo differens, gratia tamen vicinum.

Septem àlocorum differentia numerat species Aetius [orig: Aétius].

TEMPERAMENTUM.

Cinnamomum omne, ait Dioscorides, excalfacit, emollit, concoquit, estque diureticon. Optimum vero [orig: verò] Cinnamomum calidum est et siccum in gradu tertio, tenuiumque partium.

VIRES, INTRINSECUS.

Cinnammomum, quocumque modo sumptum fuerit, capiti confert, destill ationes eius exsiccando. Ventriculum casfacit et confortat. Phlegma ticos humores discutit.



image: s264b

Hydropicis et iecoris obstructioni est salutare. Urinam et menses, potum vel ex myrrha impositum, pellit. Contra venena et morsus vene natorum sumptum confert. Magni est ad omnia usus. Asservatur autem commode [orig: commodè] hunc in modum, ut docet Dioscorides: Tritum vino misce tur, et in pastillos digeritur, umbraque siccatum reconditur.

EXTRINSECUS.

Ad unguenta pretiosa expetitur. Oleum ex eodem conficitur. Caligi nem oculorum, et crassitiem discutit. Letigines et cutis vitia in facie extergit. Ad collyria utiliter additur. Cum aceto quoque cutem purgat.

CONFECTIO DIACINNAMOMUM.

Ex eodem conficitur confectio, Diacinnamomum appellata, cuius compositionem docet Mesue. Confert ea ad abundantes ventriculi humores, et in eo putrefactionem. Phlegma digerit, et digestionem adiuvat.

GALANGA.

[illustration:

...]

GAlanga communi appelatur nomi ne. Germa. Galgen. Radix est surculosa, geniculis scatens, subrubra, et in quosdam nodos crassiores ex intervallis intorta, sapore acerrimo, linguam admodum vellicante. Radix in Officinis hodie est nota. Aliqui Galangam, praesertim minorem, Cyperum statuunt esse Babylonicum. Maiorem enim volunt esse Acorum. Sed de Acoro supra [orig: suprà] est dictum. Eligitur ponderosa, rubente cortice, gustu admodum acris. Quae vero [orig: verò] candicat, et pondere cedit, aut odore va cat, vel crebris scatet foraminibus, ac in Pulerem fathiscit, improbatur. Nonnulli intortis iunci radicibus maceratis in aceto, Galangam mentiuntur. Sed facile [orig: facilè] deprehenditur impostura, cortice, qui saporem imbierat, deraso: reliqua enim pars nullo eiusmo di sapore praedita invenitur.

TEMPERAMENTUM.

Calfacit in gradu tertio.

VIRES, INTRINSECUS.

Commanducata fetentem halitum oris corrigit. Concoctionem sto machi iuvat, et dolores eiusdem ex frigida causa natos sedat, ac uniersum denique corpus recreat et confortat. Ventositates discutit. Renum ob structioni et frigiditati confert, Matricis item inflationibus. Singultus


page 265, image: s265a

et ructus sedat. Eadem praestat in vino cocta, et calida pota. Ventriculum enim iuvat, et dolres ex frigida causa excitatos finit. Ex succo Plantaginis datur iis, quibus cor palpitans micat. Bonum sanguinem, quocumque modo sumpta fuerit, generat.

EXTRINSECUS.

Naribus indita cerebrum corroborat. Ore detentam naturam alacrem reddere, auctor est Serapion.

CONFECTIO DIAGALANGA.

Confectio hinc habetur Diagalanga, cuius descriptionem docet Me sue, Valet ea adversus crassiores flatus, acidos ructus, pravamque concoctionem: actiones item ventriculi et epatis, a [orig: à] frigiditate impeditas, robu stiores reddit, easdemque emendat.

CALAMUS AROMATICUS.

[illustration:

...]

CAlamus aromaticus cognominis id accepit, ad differentiam calami vulgaris, seu non aromatici. Germanis Calmus. Calamum odoratum in India nasci, scribit Dioscorides, ful vum, dense [orig: densè] geniculatum, cum [orig: cùm] frangi tur seissilem, intus arenosum, Casiae gustu, odore fragrantisimo, ut locum omnem vicinum odore gratissimo impleat: in mandendo lentus et adstringens, cum aliqua acrimonia ama rus. Atque hunc in modum describitur veterum Calamus aromaticus, quo nos penitus caremus: Quem enim [note: Calamus Officmarum.] Officinae Calamum nominant, non est alius quam [orig: quàm] verus Acorus, ut in Acoro dictum est. Verum atuem Ca laumum in Syria nasci per Dominicum Sennonem visum scribit Valerius Cordus, et nihil àvulgari arundine differre, quod ad formam attinet, sed solis viribus, et odore et sapore. Est ipsa arundo in calamo in usu, non autem radix. De Acoro etiam et Calamo aromatico hunc in modum tradit Euritius Cordus, Valerii parens, in suo Botanologico: Ego, inquiens, dictum hodie Calamum aromaticum, pro Acoro scribo; et eundem etiam esse suspicor, dubitoque ve hementer, num verum Calamum odoratum habeamus: res enim est exotica, et pretiosior, quam [orig: quàm] ut tot tantique eius pleni colei ubique prostent.



image: s265b

TEMPERAMENTUM.

Secundi est orinis calfacientium, sed magis exsiccantium. Calamus vero [orig: verò] Officinarum, qui est verus Acorus, in tertio caliditatis et siccitatis statuitur.

VIRES VERI CALAMI ODORATI.

Calamus odoratus, Diosocoridis testimonio, urinam potus ciet, ideoque cum gramine aut apii semine decoctus adversus aquam subter cutem fu sam, urinae stillicidium, renum vitia, et rupta bibitur. Menses potu et appositu attrahit. Suffitus eius per se vel ex resina terebinthina ore exceptus, tussi medetur. Mulieribus ad insessus decoquitur.

Clysteribus quoque inditur. Suffimentis et malagmatis odoris gratia miscetur.

VIRES CALAMI ODORATI, quo utuntur Officinae.

De Calami Officinarum viribus, supra [orig: suprà] in Acoro vero est dictum, quae huc referri poterunt: supervacaneum enim fuerit eadem repetere.

COSTUS.

NOnuidebatur praetereundus Costus, cum [orig: cùm] sit ex numero eorum, quae radices in terra agunt, ac hodie quoque, sed adulterinus, situ in usu. Frutex est sola radice in pretio. Suntque tria eius Dioscoridi genera: Arabicus, qui relquis praecellit, candidus, levis, eximia odoris suavitate, Secum dus est Indicus, levis, ut ferula, crassus, niger. Teritus Sytiacus, gravis, colore buxeus, et odore feriens. Optimus recens, albus, abunde [orig: abundè] plenus, densus, aridus, teredinem non sentiens, sine graveolentia, calidus et mor dens. Haec de Costo Dioscorides.

Quam [orig: Quàm] vero [orig: verò] longe [orig: longè] ab hoc absit Costus, quo Officinae utuntur, quivis videt, nec enim gustu fervet, nec viribus tantis est praedita. Costus enim verus odore adeo [orig: adeò] est validus, ut caput tentet. quod minime [orig: minimè] facit Costus Officinarum. Sed est ist Costus Radix Comagenae Enulae praeparatae, cuius etiam usus Dioscoridis tempore subrepsit, ut ipse auctor testatur, Comagena Enula praeparata Costum adulterari scribens. Alii alias radices, et singuli pene [orig: penè] peculiarem costum exhibent.

TEMPERAMENTUM.

Vires excalfaciendi habet, ut auctore est Dioscorides.

VIRES.

Costus urinam et menses ciet: Vulvae vitiis et fotu et suffitu prodest.

Conta viperarum morsus bibitur. Cum mulso Venerem excitat. Ex aqua latas ventris tineas pellit. Ante febrium accessiones, et in nervorum vitiis inungitur. Cum aqua vel melle, vitia cutis in facie extergit. Miscetur antid otis et malagmatis.



page 266, image: s266a

CASIA.

CAsia communi nomine omnibus appellatur. Estque duplex: Lignea, cuius meminit Dioscorides: et Fistularis, cuius Arabes, quae hodie est in usu.

Casia lignea describitur Dioscoridi crassi corticis sarmento, foliis Pi peris. Est autem multiplex eius differentia: Optima tamen fuluescens, colore pulchro, coralli aemula, perquam angusta, longa, crassa, et fistulosa, gustu mordens, et cum aliquanto feruore adstringens, odorata, vinum naribus obolens. Huic tanta cum Cinnamomo est cognatio, utaltera in alteram saepe degeneret. Atque haec sicum ipso cortice ligno adhuc inhaerente vendebatur, Xylocasia appellabatur: sivero [orig: siverò] ligno exempto, tum Casia fistula, seu Syrinx veteribus dicebatur, quod [orig: quòd] nimirum ligno exempto, cortices fistulae similitudinem referrent. Aduehitur hodie aliqua species, quam Officinae Casiam vocant ligneam, quae cortex potius apparet esse cuiusdam radicis, saporis acerbi et minime [orig: minimè] aromatici. Vera aurem Casia lignea raro [orig: rarò] asportatur, et interdum inter Cinnamomi fasciculos, nigritia sua se prodens, invenitur.

Casia vero [orig: verò] fistula ab Arabibus introducta, qua hodie omnes utuntur Officinae, Dioscoridis, et Plinii Galenique aetatibus fuit ignota. Haec nonnullis Calamus et Indica canna dicitur. Arbor est magna, iuglandis folio, fistulis praelongis ac teretibus, utrinque fastigiatis, colore rubro nigricantibus, duum [orig: duûm] ferme [orig: fermè] pedum proceritate: nigra intus carne, gustu praedulci, ligneis distinguentibus membranis: ossibus siliquarum, intercursantibus laminis intus carnosis, quas parietine discludunt. Nascitur par tim in India, partim in Aegypto, Asiae quoque iam communis. Eligitur ponderosa, collucens, perplena, quam si concusseris, inclusa intus grana non obstrepant.

TEMPERAMENTUM.

Casia lignea calfacit et exsiccat in tertio ordine, Urinam ciet, et leviter adstringit. Casia vero [orig: verò] fistula calida et humida traditur, abscessu primo.

VIRES, INTRINSECUS.

Casia lignea, Dioscoridi adversus intestinas inflammationes, et vipe rarum ictus bibitur: Menses ciet: ac in summa, eadem potest quae Cinna momum, cuius loco substitui potest.

Casia fistula sufficienti modo data, incandescentem torridamque bilem citra molestiam expurgat. Denique iis qui ob teneram imperfectamque aeta tem, aut aliam quamvis causam, deicientia alvum medicamenta respuunt, haec audenter et intrepide [orig: intrepidè] datur. Flavam vero [orig: verò] bilem, sed magis tor ridam, et quae iam in atram degeneravit, extrahit. Quin etiam pituitam mediocriter educit. Praebetur itaque pueris, et feminis uterum ferentibus, commoditate et necessitate quadam urgente, quibus potentius aliud medicamentum sumi denegatum est. Item iis, quibus exsuperans febris


image: s266b

reliquorum medicamentorum usus aspernatur. Datur autem unciae unius pondere, plus minusve, pro sumentis habitu et viribus: Siquidem tribus aut quatuor drachmis sumpta, vix movet alvum.

EXTRINSECUS.

Casia lignea medicamentis oculorum, ad visus claritatem conciliandam compositis, additur. Cum melle lentigines tollit. Renum doloribus et vuluae contractionibus insessu vel suffitu auxiliatur.

SANTALUM.

SAntalum, et lignum Santalum recentibus Graecis, Germa. Sandelholtz. Lignum est quod India mittit.

Suntque tria huius genera: Album, rubeum, et citrinum, quod reliquis praestat. A tripliciligni huius commercio medicamentum Trisantalum dictum est.

TEMPERAMENTUM.

Album frigidum est et siccum in secundo gradu. Rubeum ac citrinum frigida sunt in gradu tertio, sicca vero [orig: verò] in secundo.

VIRES.

Santalum citrinum fluxus sistit, et ventriculum confortat. Tritum ex stillatitio rosarum liquore cordis calorem imposita mitigat: Campho ra admixta temporibus illitum, dolorem capitis ex calore natum compescit. Sitim cum saccharo compescit, sanguinem bonum generat, cor con fortat. Santalum rubeum cum solani succo mixtum, podagram adiuvat. Cum Lactucae silvestris liquore stillatitio applicatum iecoris aestum reprimit.

AGALLOCHUM.

AGallochum Officinis et vulgo [orig: vulgò] hodie Xylaloes [orig: Xylaloës], hoc est, Lignum aloes [orig: aloës], et Lignum Paradisi. Germ. Aloes holtz/Des heyligen creutz holtz. Lignum est, describente Dioscoride, quod ex India atque Arabia deportatur, thy ino ligno simile, maculosum, gustu adstringens cum quadam amaritudine, quod cute corioque verius quam [orig: quàm] cortice vestitur, aliquantum versicolore.

Huius plures sunt species, summa tamen quatuor numerantur genera: Videlicet, Indicum, quod notius, Sapphicum, Speon et Hygron, cuius quatuor aliae species recensentur. Ex harum quoque ordine faciunt aliqui, quod Officinae Lignum Rhodium vocant: sed negat Ruellius, asse rens illud esse Asphalathum seu Aspalathum, de quo mox dicetur. Officinae saepe pro Agallocho Asphalathum substituunt, sed deprehenditur fa cile [orig: cilè] error: Nam Agallochum maculis interstinctum ac punctis quibusdam est variatum: Aspalathus vero [orig: verò] subrubescit, subque cortice atra quadam purpura rutilat, unico colore. Praeterea Aspalathus spinis vestitur. Agallochum vero [orig: verò] est glabrum. Utrumque iucundum spirat odorem, sed Agallochum fragrantiorem.



page 267, image: s267a

TEMPERAMENTUM.

Omnia Agallochi genera, ut Aetius [orig: Aëtius] auctor est, calfaciendi vim habent, ventrem sistunt, sed maxime [orig: maximè] Hygron, proximo loco Indicum, reliqua longe [orig: longè] minus.

VIRES, INTRINSECUS.

Radix Agallochi, Dioscoridis testimonio, drachmae unius pondere epota, humida stomachi vitia corrigit. Ventriculum corroborat, eiusque aestum mitigat. Interanea roborat. Iecoris vitiis prodest: intestinorum exulcerationibus et torminibus ex aqua medetur.

EXTRINSECUS.

Commanducatum aut suffitum commendat oris halitum. Suffimentis thuris vice additur. Corpori aspersum sudores arcet.

ASPALATHVS.

ASpalathus vel Asphalathus, alias [orig: aliàs] Erysisceptrum Dioscoridi. Offici [note: Erysisetptrum. Lignum Rhodium.] nis Lignum Rhodium, Germa. Rhodipholtz. Frutex est ex descri ptione Dioscoridis, surculosus, multis spinis horrens, in Istro, Nisyra, Sy ria et Rhodo nascens, quo unguentarii ad spissanda olea utuntur. Eligitur gravis, detracto cortice rubens, aut in purpuram inclinans, tactu prae duro, odore suavi, gustu amaro. Atque videtur hic, cum Ruellio, esse id quod Officinae Lignum Rhodium vocant, quod alii volunt esse Agallochum, seu Lignum aloes [orig: aloës], ut in praecedentibus dictum est, proximo nimi rum capite. Descriptionem fruticis ligni Rhodii a [orig: à] negotiatoribus Rhodiis acceptam tradit Ruellius: Fruticem esse humilem, crebris spinis acu leatum, flore rosae: Quae ad descriptionem Dioscoridis sane [orig: sanè] accedunt. Alterum quoque genus facit Dioscorides, candidum, lignosum, sine odore, quod deterius habetur. Aliud vero [orig: verò] longe [orig: longè] et diversum est Asphalton, [note: Afphalton quid.] quod libro quoque primo cap. 83. Dioscorides describit, quod Bitumen dicitur, Germa. Erdbech, quod [orig: quòd] substantia et viribus pici respondeat, et in terra nascatur. Quod propter nominis similitudinem indicare libuit.

TEMPERAMENTUM.

Calfactoriam vim cum adstrictione Dioscorides attribuit. Dissimili bus autem conflatur partibus: acribus, quibus excalfacit: et austeris, quibus refrigerat: ideoque resiccat. Vide Ruell.

VIRES, INTRINSECUS.

Decoctum eius alvum sistit. Sanguinis reiectiones cohibet. Urinae dif ficultatem et inflationes discutit.

EXTRINSECUS.

Decoctus cum vino, tetra oris hulcera collutione adiuvat. Ad genital ium nomas et sordida hulcera infunditur. In pesso subditus, partum extrahit.

FINIS.



image: s267b

DOMINO BONIFACIO NVHEMIO, IURIS LEGUMQUE PERITO, ARCI ET NOBILITATI Fridbergensi a [orig: à] Consiliis, Domino et Fautori suo singulari, Adamus Lonicerus eu)= pra/ttein.

PULCHRUM eminere est inter illustres viros, inquit Seneca in Octavia: quo exordio te compellare placet, plurimum de me merite, legum sacratissimarum peritissime Domine Bonifaci. Quam [orig: Quàm] enim te non solum [orig: solùm] omnes docti, sed et universus Equestris ordo amet, et in quanta veneratione habeat, satis eorum erga testudium declarat. Quid dicam, quanto me gaudio affecerit, primum [orig: primùm] delata adme fama, quod [orig: quòd] te sibi affinem is ordo, equestris nimirum, voluerit: mox tuae venientes literae, quibus omnem rem mihi explanabas, meque ad nobiles tuos honores invitare non dedignabaris? Quade cau sa et gratulor tibi, et mihi gaudeo: Tibi quidem, quod id honoris consecutus sis, qui praestantibus et eruditis viris debetur, quod videlicet affinitatis vinculo nobilitaris status te sibi iunxerit: Mihi vero [orig: verò], quod [orig: quòd] amicum te tantum habeam, in omnibus paratum et promptum. Saepenumero [orig: Saepenumerò] Praumnorum nomen auditum mihi fuit, multisque nominibus praedicatum, praeser tim vero [orig: verò] hic socer tuus, vir strenuus et clarus, Nicolaus a [orig: à] Praumenheym, cuius etiam coniugem Mariam Ketnerin, maiorum imaginibus claram, singularipietatis nomine commendari audivi. Unde non dubium est Aemyliam tuam liberaliter et honeste ab eiusmodi parentibus educatam et institutam esse. Ut ergo [orig: ergò] grati animi symbolum aliquod, cum [orig: cùm] ipse certis de causis negotiisque coram [orig: coràm] adesse non potuerim, exhibeam, mitto ad te, (etsi fortasse vilia videbuntur) haec quae de Animantium natura et viribus, ex optimis quibusque auctoribus, non exiguo labore et studio, impellentibus ad hoc amicis nonnullis, exaravi. Atque quod ad horum ordinem rationemque attinet, in tres libros seu partes ea distinxi. In parte prima terrestrium naturae et vires, adiectis eorundem ex variis linguis nomenclaturis, explicantur: ubi hic ordo servatus est, ut primum [orig: primùm] domestica, hinc silvestria, postremo [orig: postremò] reptilia exponerentur: praemissis etiam prius gener alibus quibusdam, quae nonnullis animantibus communia sunt, velut de lacte, caseo, pinguedine, felle, excrementis, sanguine, melle, cera, idque genus reliquis. In secunda de volatilibus, eiusque generis insectis, pari ratione et ordine agitur. In tertia, de aquatilium, seu piscium genere sermo habetur.

Auctores secutus sum fide dignissimos quosque, Aristotelem, Theophrastum, Plinium, Oppianum, Ausonium, inter quos postremos duos in Piscibus adhibui: Aelianum item, nec non alios, quorum suis locis fit mentio. Haec ergo [orig: ergò] tui nominis patrocinio prodire volui, non exiguum ex nominis tui dignitate et auspicio his ipsis splendorem accessurum, persuasum mihi habens. Ac proinde, ut haec ipsa ab amico profecta, nomine tuo digno animo, hoc est, bono et candido suscipias, teque illis patronum et tutorem praebeas, rogo. Vale, et quod facis, me solito amore prosequere. Idibus Iulii, anno salutiferi partus 1551.



page 268, image: s268a

DE ANIMANTIBUS TERRESTRIBUS, VOLATILIbus, et Aquatilibus.

[illustration:

...]

ANTEQUAM animantia ipsa, eorumque Medicinas percenseamus, primum [orig: primùm] generalia quaedam, quae plerisque sunt communia, praemittemus. Hoc est, de Carnibus, Sanguine, Felle, Lacte, iisque quae ex lacte fiunt, videlicet caseo, sero, butyro: Item de coagulo, adipe, pinguedine, medulla, urina, et stercore. Hinc de melle, cera, et propoli. Ac primum [orig: primùm] erit sermo de carnibus quadrupedum. De volatilium usu ante ipsas aves dicetur: Sicut etiam piscibus in genere quaedam de eorundem carnibus anteponentur.

DE CARNIBUS QUADRUPEDUM.

[illustration:

...]

CArnes, ut Galenus lib. 11. de simp. med. fac. est auctor, pro animalium proportione, qua in temperatura excedunt, differunt et exsuperant. Non omnes autem omnium anima lium nutriunt, sed quorundam etiam sunt letales. Inter cas quoque quae hominem nutriunt, quaedam tan tum [orig: tùm] sunt nutrimentum, quaedam etiam medicamentum. Exemplo id viperarum copiose [orig: copiosè] idem auctor confirmat. Rasis omnem carnem calidae


image: s268b

naturae tradit, aliam tamen plus, aliam vero [orig: verò] minus: est autem alia humidior, alia vero [orig: verò] siccior, pro aetatis et nutrimenti ratione.

Quod [orig: Quòd] ergo [orig: ergò] ad nutriendum corpus humanum attinet, eiusmodi animalium carnes exhibere oportet, cuiusmodi corpus humanum reddere volumus.

Animantium eorum, quae aetatis sunt tenerae, omnium caro natura est humida, et vere magis quam [orig: quâm] autumno. Agnorum quam [orig: quàm] Haedorum est humidior: multum generat phlegmatis. Eadem tamen tosta est utilis. Iuvencorum, vitulorum, veruecum, idque genus animantium mediocris aetatis, carnes sunt boni nutrimenti, et facile [orig: facilè] concoquuntur.

Omnium animantium, tam domesticorum, quam [orig: quàm] silvestrium, quae pastum aguntur, caro melior et sanior est, quam [orig: quàm] eorum quae instabulis conclusa saginantur.

Suilla caro temperaturae est optimae, et bene nutrit, ob similitudinem quam cum humana habet: atque adeo [orig: adeò] porcelli dum adhuc sugunt, aegrotis, tabidis, et macilentis sunt convenientissimi.

Non parva etiam, Galeno teste, carnium est differentia, dum quasdam sale condimus. Nam interdum caro animalis humidissimisua temperie, salita longe [orig: longè] exsiccantior evadit ea quae natura sicca exsistit.

Verum [orig: Verùm] inter eas quae salitae non sunt, siccior est assa quam [orig: quàm] quae in aqua est elixa.

Leporum et Cuniculorum carnes sunt melancholicae, et melancholi cum crassumque sanguinem gignunt.

Adhaec exterior omnis carnis pars melior est intrinseca, quod [orig: quòd] nimia intrinsecus sit humiditas. Prae ceteris etiam partibus eligitur dorsum et latus dextrum, ut quae magis sana sint: quodlien [orig: quòdlien] in sinistra parte melancholicum suum locum habeat. Capitis caro natura est humida, multumque phlegmatis toti corpori generat: alvum vero [orig: verò] duram subducit. Corda calida sunt et sicca, concoctionis difficilis. Interanea omnia, ut pulmo, iecur, lien, intestina, renes, cerebrum, sunt humida, et phlegmata pariunt. Glandulae carnium sunt dulces suavesque, sicut et oculi. Testiculi, praesertim pullorum gallinaceorum, semen augent. Ubera bene nutriunt, et lac nutricibus generant. Partes vero [orig: verò] nervosae, venosae, et cute obductae, velut pedes, aures, os, frigidos, et viscosos humores procreant.

Peculiariter etiam quorundam animantium in Medicinis est usus. Pe des nanque porcini tertiana febri laborantibus prosunt: choleram enim reprimunt. Caput leporis, Galeno teste, ad alopecias cum adipe ursino illinitur. Cerebrum leporis attritum et comestum pueris dentientibus est utile. Ad tremorem etiam idem editur. Contra calculum experimentum esse certum tradunt, ustum cinerem leporis ex utero matris exempti.

Asthmaticis pulmo vulpis arefactus datur, et ex eodem nomen habens Electuarium de pulmone vulpis.

Pulmo agninus et porcinus intertrigines a [orig: à] calceamentis factas curat.



page 269, image: s269a

Iecur vulpis tritum iocinorosis est auxilio. Sanies excepta ex assato caprino iecoreny ctacopis medetur, si inter assandum vapor apertis ocu lis excipiatur. Castorio non exigua est in Medicina facultas, de quo in Castore.

Et haec de carnibus quadrupedum: de avium carnibus suo locco.

SANGUIS.

SAnguis pro natura animalium variat: huic enim animali est liquidior, illi siccior, alteri calidior. Nullus autem sanguis est frigidus.

[illustration:

...]

In cibis praecipue [orig: praecipuè] usus est sanguinis leporini. Suillus sanguis ad farcimina expetitur, sicut etiam veruecum et hircorum. Taurorum sanguis prorsus est noxius. In summa tamen omnis sanguis concoctioni adversatur, et praesertim iis qui ventriculum habent debilem.

Hirci, caprarum, cervi, et leporis sanguis in sartagine assatus, dysente rias et caeliacorum profluvia sistit: in vino potus toxicis sumptis resistit.

Caninus adversus rabidi canis morsus bibitur.

Leporinus tepens adhuc illitus, vitia cutis in facie et lentigines exterit.

Testudinis terrestris sanguinem epotum comitialibus ferunt prodesse.

Taurinus cum polenta illitus, duritias discutit, emollitque.

Sanguinis equorum admissariorum in medicamenta erosiva additur.

Haedorum sanguinem fervefactum cum pari aceto haemopticis prodesse, scribit Xenocrates.

Sanguis suillus, ut Galenus tradit, humidus est et minus calidus, tem perie sanguini humano persimilis. Siquidem et carnes suum similes humanis exsistunt. Itaque quisquis humanum sanguinem morbo alicui utilem esse ait, in suillo id primum [orig: primùm] comprobet. Nam etsi aliquatenus inferior sit humano, saltem assimile quid efficiet, quo cognito pleniorem ab humano fore utilitatem sperabimus. Similia enim similia efficere possunt.

Sanguis columbae ad hyposphagmata in oculis exsistentia quibusdam, Galeno tradente, est in usu, venis ad alarum exortum incisis, quo [orig: quò] sanguis calidus effluat. Alii pullorum tenerorum pennas, quae humore redum dant, in ipsum oculum exprimunt.

Sanguine vespertilionis sicubi axillas illeveris, postea Chalcanthon aut Cicutae semen inspergas, nullos sub illis prorsus pilos prodituros, aut lae nuginosos prorsus, ait Xenocrates.

De viridium ranarum sanguine hunc in modum lib. 10. de simpl. med. fac. scribit Galenus: Cum [orig: Cùm] assereret quidam, illitum hunc prohibiturum quo [orig: quò] minus evulsi semel renascerentur palpebrarum pili, falsum esse id experimento didicimus.



image: s269b

FEL.

FEl omnium eorum, quae in homine sunt, Galeno teste, est calidissimum. Calor tamen eius pro varia animalium temperatura variatur. Taurorum bilis calidior et siccior est, quam [orig: quàm] boum castratorum. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] hic humor sit acris, hinc patet, quod [orig: quòd] haemorrhoidas aperit, quodque illos, qui eo utuntur, mordicat. Cavetur itaque ne ad alium morbum, aut symptoma bilis usur petur sola aut per se. Dum enim oculis admouctur, miscetur illi mel, vel sucus foeniculi, vel opobalsamum. Domesticarum suum bile (quae imbecillima omnium, et maxime [orig: maximè] aquea est) utuntur quidam ad aurium hulcera satis commode [orig: commodè]. Sed si ulcus diuturnum fuerit, et multam saniem ac pus contineat, sicciore etiam bili uti poterimus, ut ovium, quae paulo [orig: paulò] est acrior suilla. Hac etiam magis caprarum, cui adsimilis quodammodo est ursorum et boum.

Taurorum bilis omnibus his est valentior, inferior tamen bile hyaenarum.

Volatilium biles omnes tum acriores sunt, tum sicciores, quam [orig: quàm] quadrupedum, et inter ipsas quoque volucres, gallinarum et perdicum biles ad Medicinarum usum probatiores habentur.

Miluiorum vero [orig: verò] et aquilarum impendio [orig: impendiò] sunt acres, erodentesque, quamobrem colore aerugineo conspiciuntur, et nonnumquam atro.

LAC.

LAc, Graecis *ga/la, optimum est candidum, aequali crassitudine, quod ungui instillatum cogitur. Praecipuum est mulie bre: caprinum proximum sibi locum ven dicat: hinc ovillum, non tamen usque adeo [orig: adeò] stomacho utile. Post haec vaccinum, asininum, et equinum quoque laudantur.

[illustration:

...]

Vaccarum lac pinguissimum est et densissimum, asinarum vero [orig: verò] tenue et clarum. Mediam naturam caprarum obtinet, unde etiam praefertur. Lac in quo chaly bs vel silices fuerint exstinctae, nonnullis Schiston di [note: Schiston.] citur: Sed Schiston proprie [orig: propriè] est serosae substantiae, a [orig: à] lacte separatio, a [orig: à] xi/tw, id est, findo, separo, divido: de quo paulo [orig: paulò] post [orig: pòst].

Nigrum lac in Ponto post inundationem Astacis fluvii mulgeri, scribit [note: Lac nigrum.] Plinius: quod fluvii istius naturae peculiari in irrigandis pratis est adscribendum.

Porro [orig: Porrò] omne lac, ut scribit Simeon Sethi, constat ex tribus substantiis: Ex ea quae serosa est, quae est tenuis et mundificat, ventremque subducit, si quis decoquat, et excernat, vel percolet. Ex caseosa, quae crassior est, et ventrem sistit: Et ex buty rosa, quae medio est ordine, et temperatura inter serosam et caseosam. Lac ergo [orig: ergò] omne, quod plus seri continet, melius est: quod vero [orig: verò] plus casei habet, noxium est: nam iecur et renes obstruit,


page 270, image: s270a

calculosque gignit. Costum autem cum lapillis qui sub aquis concrescunt, quos Graeci ka/xlhkas vocant, optimum fit medicamentum ad dysenterias et ventris acres destillationes: tabescentesque, et hecticos, siccasque tusses iuvat. Ad mordicationes etiam quae ex venenatis potionibus, et in urinae meatibus fiunt, est auxilio.

Optimum vero [orig: verò] lac est ex sano animali, non nimis pingui, nec nimis macilento, quodque recens mulctum sit. Quod vero [orig: verò] diu postquam [orig: postquàm] mulctum fuit sumitur, quanto [orig: quantò] diutius, tanto [orig: tantò] peius est. Oportet quoque lac mo dice [orig: dicè] dulce esse, et reliquorum saporum expers, ad haec etiam album.

Ad acres item oculorum destillationes facit. Corpus madefacit, si probe [orig: probè] concoquatur: bonumque habitum ideo [orig: ideò] facit: pulmonique et pectori est utile.

LACTIS UTILITATES.

Lac recens, adhuc tepidum, ieiuno stomacho potum, optime [orig: optimè] nutrit, et Phthisicis est saluberrimum. Idem valet ad erosiones ustionesque ab exi tialibus medicamentis factas. Adversus faucium exulcerationes, et ton sillas gargarizatur. Fluxibus a [orig: à] capite ad pulmonem decidentibus opitulatur. Prodest etiam senibus et macilentis: bonum enim nutrimentum praebens, sanguinem bonum quoque generat, crassaque phlegmata discutit. Pectoris et arteriae tracheae exulcerationes purgat et sanat, praesertim si cum melle modico mixtum tepidum bibatur. Lac vero [orig: verò] caprinum ad omnia haec est praestantissimum. Cum marinis lapillis aut silicibus decoctum, alui fluxus sistit. Alii candentem Chalybem pari efficacia in lacte restinguunt. Oculorum fluxionibus confert: unde in colly ria additur.

Potum tenasmum resolvit. Venena item fertur pellere. Aquam de pin guedine matutinilactis stillatam mense Maio, ter in die sumptam, caeliacis ferunt certissimo esse auxilio.

Lachumanum suffusionibus oculorum, cum thuris polline instillatur. Cum meconio et cerato podagricis idem illinitur. Lac asininum ieiuno stomacho calidum dies aliquot potum, viscosas in matrice collectiones purgat. Idem si tepidum colluatur, putredini gingivarum auxiliatur, et dentes firmat: cum alioqui lac dentibus sit noxium. Lac canis pri mos catulos parientis, inunctum, caluiciem facere tradunt. Idem potum contra venena est antidotum: mortuos abortus expellit. Lacte asinino Neronis concubinam quoties balneo exiret, corpus suum abluisse legimus.

LAC QUIBUS OBSIT.

Lac ventriculum praesertim humidum laedit, et caput, et caput, ut Hipp. ait: Lac caput dolentibus exhibere malum: facile [orig: facilè] enim mutatur, et saepe in ventriculo coagulatur. Offendit praeterea dentes et gingivas: atque idcir co qui dentium debilitate laborant, antequam lac hauriant, os ipsum me licrato cum vino perluant.



image: s270b

Omne lac respuendum spleneticis, hepaticis, comitialibus, vertiginosis, nervorum vitio laborantibus, febri correptis, et capite dolentibus: nisi quis purgationis gratia schistum interdum praebeat.

Libet subnectere carmen Baptistae Fierae de lacte, quod est eiusmodi:

Dulce sapit subito cur lac putrescit? aquosum est.
Quod praestat? Caprae. Post? ovis. Inde? Bovis.
Cui nocuum? Capiti, putridis et febribus, ora
Inficit et nervos sed bene pectus alit.
Quando bibam? primum cum [orig: cùm] sugis ab ubere. Somnus
Huic (moneo) et motus, mixtaque men sa nocent.
Tot petis? Unum oro, cur in contraria fertur,
Et modo [orig: modò] lacreserat, et modo [orig: modò] fluxa tenet?

OXYGALA.

Oxygala, hoc est, Lac acidum, Germanis dicitur Sawrmilch. Cuius confectionem docet Columella lib. 13. cap. 8. Oxygalam, inquit, sic facito: Ollam novam sumito, eamque iuxta fundum terebrato: Deinde surculo cavum obturato, et lacte ovillo quam [orig: quàm] recentissimo vas repleto, adicitoque viridium condimentorum fasciculos, origani, menthae, cepae, coriandri. Has herbas in lacte demittito, ut ligamenta eorum exstent. Post diem quintum, quo cavum obturaveras, surculum eximito et serum emittito. Cum [orig: Cùm] deinde lac coeperit manare, eodem surculo cavum obturato: intermissoque triduo, ita ut supra [orig: suprà] dictum est, serum emittito, et fasciculos condimentorum exemptos adicito. Deinde exiguum aridi thymi, et cunilae aridae super lac distringito, concisique sectivi porri quantum satis videbitur adicito et permisceto. Mox intermisso biduo rursus serum emittito, ca vumque obturato: et salis triti quantum satis erit, adicito et misceto.

Operculo deinde imposito et oblito, non ante [orig: antè] aperueris quam [orig: quàm] usus exegerit. Sunt qui sativi vel etiam silvestris Lepidii herbam collectam in umbra siccent, deinde folia eius, abiecto caule, die et nocte in muria macera ta expressaque lacti misceant sine condimentis: et salis quantum satis arbi trantur adiciant: Tunc cetera quae supra [orig: suprà] dicta sunt, faciant Nonnulli recentia folia Lepidii cum dulci lacte in olla miscent, et post diem tertium, quemadmodum praecepimus, serum emittunt: deinde Satureiam viridem, tum etiam arida semina Coriandri, Anethi, Thymi, et Apii, in unum bene trita adiciunt, salemque bene coctum cribratum permiscent. Cetera eadem quae supra [orig: suprà] faciunt.

VIRES.

Oxygala frigidioris sicciorisque, quam [orig: quàm] lac dulce est facultatis: unde in cholericis febribus non prorsus usus eius interdicitur.

SERUM LACTIS.

Serv. lactis, alias [orig: aliàs] aqua lactis, dicitur aquosa et tenuis lactis


page 271, image: s271a

substantia, a [orig: à] qua caseus, seu crassior pars est separata. Graecis xisto)r vocatur, quasi dicas separatum, a [orig: à] xi/tw, id est, findo, separo. Germa. Molcken. Est autem serum ipsum tanto [orig: tantò] melius, quanto [orig: quantò] lac ipsum melius fuerit. Miscetur autem ad usum variis modis.

Nonnulli cum ovis ipsum coquunt: Aliqui, quia suapte natura in pur gando lene est, admiscent casiam fistulam extractam: alii Mirobalanos Indos, Rhabarbarum, sucum Rosarum, Violarum, flores Fumi terrae, et semen eius: alii vero [orig: verò] alia pro placito et purgationis modo: Cum foliis quoque Senae ad purgandam scabiem coquitur.

VIRES.

Complexionis est calidae et siccae a [orig: à] primo gradu usque ad secundum.

Per se leves praestat purgationes. Solutione igitur choleram et adustos humores leniter educit. Prodest melancholiae, maniae, omnibusque oppilationibus, morbisque ex oppilationibus natis, velut hydropisi, morbo arquato, duritiei splenis, febribus item cholericis et melancholicis. Confert insuper infectionibus cutis ex cholera factis, velut impetigi ni, serpigini siccae, pustulis, pruritui, ulceribus malignis siccis, leprae, et similibus.

Bibitur ab c vi. ad libram usque unam.

SERUM BUTYRI.

Serv. butyri est separata tenuior a [orig: à] butyro substantia, dum videlicet pinguedo lactis tusione in massam cogitur, et crassior pinguiorque substam tia, quam proprie [orig: propriè] Butyrum vocant, a [orig: à] tenuiore separatur. Germ. Stoßmolcken, quasi dicas, serum quod ex tusione fit.

VIRES.

Serv. butyri aliquanto [orig: aliquantò] est frigidum et siccum, parium cum oxygala virium: Poterit itaque in cholericis febribus absque noxa eius esse usus.

CASEUS.

CAseus, Graecis turo\s. Est lactis densior et crassior sub stantia, tenui et aquea separata. Conficitur is variis modis: Optimus tamen quiex dulci, bono et pingui la cte conficitur, butyro non separato. Caseum itaque ex lacte alii eliciunt, calefacto primum [orig: primùm] lacte, et inde coagulo vituli imposito. Alii lac corruptum seu coagulatum, quod acorem iam acquisivit, colant, a [orig: à] quo facile [orig: facilè] serum, manente crassiore substantia, caseo vi delicet, seiungitur. Plinius veteres succo ficus arboris usos esse tradit.

[illustration:

...]

Plurimos et optimos hodie mittit Holandia. Helvetii suam quoque laudem habent. Vuestphalia in magnas moles suos cogit, ut uni ferendo robustissimus vix Vuestphalus sufficiat. Eadem Smaragdi colore eos donat.

Porro [orig: Porrò] bonus caseus ex sex rebus cognoscetur: si non multis oculis luceat, si non nimium fuerit salsus, si non capillis intrinsecus sordeat, si non


image: s271b

nimis vetustus, si non nimis durus, si non foetidus. Quae casei dotes hoc continentur Disticho:

Non Argus, Largus, non Magdalena, Matuslem,
Non Abacuc, Lazarus, caseus iste bonus.

VIRES.

Recens caseus frigidae nonnihil est facultatis: qua de causa inflamma tionibus imponitur. Vetus vero [orig: verò] contrario constat temperamento.

Recens igitur caseus sine sale sumptus, teste Dioscoride, alit: Stomacho est utilis, et facile [orig: facilè] in membra derivatur. Corpus auget, alvum modi ce [orig:] emollit. Alius tamen alio praestantior, pro natura lactis a [orig: à] quo conficitur. Decoctus vero [orig: verò] et expressus, et deinde inassatus, alvum sistit. Oculorum inflammationibus et sugillatis illinitur. Qui vero [orig: verò] recens salitus est, minus alit, corpus minuit, stomacho adversatur. Ventri et interancis inimicus. Vetustiore sistitur alvus. Casei vires non exiguas hic Pentameter explicat:

Caseus et panis sunt medicina famis.

Scribit Galenus, podagrico cuidam tophos et podagricos dolores, vetusto caseo in iure aridae suillae carnis mollito, ac inde in mortario tu so, impositoque tophis membrisque podagricis calido a [orig: à] se curatos esse: ut et tophi particulatim deciderent, doloresque podagrici finirentur.

DE CASEO, EX SIMEONE SETHI.

Casei omnes mali, nam difficulter concoquuntur, et acidum ructum faciunt, ventriculumque vento ac spiritu replent, maleque penetrant.

Sunt et pituitosi, et ventriculo fervidi, suscipiunt enim a [orig: à] coagulo acrimoniam. Si vero [orig: verò] inveteretur, acrior et calidior fit, concoctuque difficilior, succique peioris, et in renibus calculos gignit, estque plurimum no xius: de crasso nanque eius humore calculo gignuntur.

Quare hic caseus fugiatur, quia nihil omnino boni habet, quod ad concoctionem faciat, nec ad redditionem excretionemve, nec ad mictio nem, nec ad bonum sucum sive nutrimentum.

Minus utique malus est, qui vetus non est, nec acris, melior vero [orig: verò] recens.

Medius nanque est inter veterem caseum et lac ipsum, atque ideo et melius concoquitur quam [orig: quàm] vetus, et melioris est succi, et in primis si mollis est ac laxus, nec fortiorem habens qualitatem, adeo [orig: adeò] ut modice [orig: modicè] sit dulcis, salisque modici, modiceque sumptus.

Convenit vero [orig: verò] ut cum melle apponatur, quoniam ita cito [orig: citò] redditur, praesertim ab his qui frigida sunt temperatura praediti.

Caseus autem vetustus, qui omnem dulcedinem amisit, ac propterea friabilis et evanidus est factus, pessimus est: qui vero [orig: verò] spongiosus est et rarus, et dulcis, melior ceteris est, praesertim si nonnihil recens est, quales sunt qui ex Paphlagonia afferuntur, huiusmodi enim ventrem ciunt, vetustus autem sistit, praesertim si postquam aqua decoctus fuerit assetur.



page 272, image: s272a

BUTYRUM.

[illustration:

...]

BUtyrum, Graecis *bou/turor, a [orig: à] bou=s, id est, Bos, et turo\s, id est, Caseus. Germa. Buttern, Ancken.

Butyrum nihil aliud est quam [orig: quàm] pinguedo lactis, quae lacti dempta tunditur donec in massam coeat [orig: coëat]. Tenuis vero [orig: verò] substantia, quae per tusionem a [orig: à] butyro separatur, dicitur Serv. butyri, de quo post serum lactis est dictum. Optimum est quod ex lacte fit vaccarum mense Maio. Lege Plinium lib. 11. cap. 41.

VIRES.

Modice [orig: Modicè] et temperate [orig: temperatè] est calidum, adstringit, laxat, purgat, emollit. Editur crudum, et ad omnis generis cibos additur. Cutem si illinatur purgat. Unde infantes primum [orig: primùm] nati recente butyro unguntur. Dentitio nes adiuvat gingivarum pruritui et oris hulceribus in infantibus illinitur. Foris illitum capaciora alimentorum facit corpora, et ab albis pustulis in summa cute emergentibus liberat. Adversus inflammationes et vuluae duritias illinitur. Prodest per infusionem dysentericis, et coli exulcerationibus. Additur in medicamenta, quae pus cient. Vulneribus ner vorum, membranae cerebri, cervicis vesicae est utile. Purgat, replet, carnem creat.

DE BUTYRO EX SIMEONE SETHI.

Butyrum, modice [orig: modicè] et temperate [orig: temperatè] calidum est, et nutrit, pectus et pulmonem iuvat, sputumque efficit, ut ex his facile [orig: facilè] educatur: et ad frigidas, et aridas tusses confert. Si vero [orig: verò] abunde [orig: abundè] quis utatur, ventres lubricat, quantoque vetustius est, tanto [orig: tantò] est calidius: et quocumque oleo magis nutrit, facultatemque digerendi et discutiendi habet, praesertim in tenellis mollibus corporibus, et propterea parotidas et bubonas, illitum, sanat, in puerisque dentitionis dolores scdat. Veruntamen quandoque, cum [orig: cùm] in ventriculo superfluitat, nauseam facit, et appetentiam tollit. In ventriculis item calidis in flavam bilem convertitur.

FULIGO BUTYRI.

Fuligo butyri, Germa. Butterrüß. Huius confectionem docet Dioscorides: Butyrum in lucernam novam ingestum accenditur, et in fictili contecto, quod superne [orig: supernè] in siphonis speciem desinat, et inferna parte foramina habeat, crematur, et subinde aliud in absumpti locum substituitur, donec fuliginis sufficientem quantitatem habueris: postea penna deraditur ad usus.



image: s272b

VIRES.

Valet ad oculorum medicamenta: exsiccat, adstringit: fluxiones oculorum cohibet, et ulcera celeriter ad cicatricem perducit.

COAGULUM.

Coagulum, Graecis Pitya, Germa. Gerinzel, Lyppen, est nihil aliud quam [orig: quàm] lactis in ventriculo quadrupedum, quae adhuc sugunt, concretio, et condensatio: velut in vitulis, haedis, agnis, leporibus, quorum coagulum potissimum est in usu.

VIRES.

Coagulum omne, Galeno teste, acris et digerentis est facultatis, adeoque exsiccatoriae. Leporis coagulum comitialem morbum, si cum aceto bibatur, praeterea profluvium muliebre sanare. Galenus testatur. Lac item co actum in ventre dissolvere: quod non solum [orig: solùm] in leporino, sed in aliorum etiam omnium animantium coagulo se expertum, idem scribit. Sanguinem quoque in ventre concretum, simili modo epotum coagulum lepo rinum, dissolvit, ac efficacius quidem ceteris. Non tamen solum, cum [orig: cùm] hoc sit commune omni coagulo.

Leporis coagulum tribus obolis ex vino venenatorum morsibus, et reiectionibus pectoris medetur. Post menstruas purgationes cum buty ro vuluae appositum, praestat mulieribus ut concipiant.

Idem praestat ceterorum animantium coagulum. Partus potum enecat, et a [orig: à] puerperio pariendispem adimit,

ADEPS ET PINGUEDO.

Adipem et pinguedinem lib. 11. de simp. med. fac. distinguit Galenus: quod [orig: quòd] videlicet adeps crassior sit, ac propterea animantibus totam naturam terrosiorem habentibus, ut bobus et capris, adeps provenit: Humi dioribus autem, ut suibus bene habitis, pinguedo. Pinguedo igitur celeriter, in ignem posita, colliquescit: nec facile [orig: facilè], ubi semel liquata fuerit, rur sus cogitur et concrescit: Germa. proprie [orig: propriè] Schmaltz.

Adeps vero [orig: verò] nec facile [orig: facilè] funditur liquescitve, et fusus celerrime [orig: celerrimè] congelatur. Graecis ste/or, et pimelh\. Germ. Vnschlit. Adeps porcinus privatim axungia dicitur. Germa. Schweinen schmaltz.

VIRES.

Omnis pinguedo, Galeno teste, facultatis est humectatoriae, et excalfactoria humanorum corporum. Suis autem pinguedo largius humectare potest, sed non aeque [orig: aequè] calfacere, sicut neque oleum: talem siquidem ca liditatem obtinet, qualis spectatur in nobis. Cataplasmatis igitur phlegmonum admiscetur.

Taurorum adeps siccior est, et calidior multo [orig: multò] suillo. Sic et adeps vitulinus taurino minus tum calidus est, tum siccus: et haedorum quam [orig: quàm] caprarum. Caprarum quoque minus quam [orig: quàm] hircorum.



page 273, image: s273a

Qui ergo [orig: ergò] mordicationes perpetiuntur, aut in recto intestino, aut in colo, iis potius caprarum quam [orig: quàm] suillus adeps prodest. Inicitur ergo [orig: ergò] dysentericis et tineosis, quando morsum eorum mitigare volumus.

Leoninus adeps calidior et siccior est, quam [orig: quàm] taurorum, potentius ergo [orig: ergò] omni adipe digerit. Unde hulcera et phlegmonas nimis irritat. Inveteratis tamen tumoribus, et induratis scirrhis, nervorumque curvaturis est aptissimus: in quibus suillus minus videtur efficax.

Taurinus autem adeps tamquam in medio consistens, ad utrumque medicamentorum genus valet, et ad id quod scirrhosis medetur, et ad id quod phlegmonas ad maturitatem perducit: Cuiusmodi est tetrapharmacum ex cera, resina, pice et adipe, constans. Verum [orig: Verùm] omnibus quibus caro est mollior, adeps suillus magis convenit: quibus vero [orig: verò] est dura et sicca, taurinus.

Ursorum adeps alopecias curat.

Adeps anserinus magis obtundit, quae in alto corpore mordicant, et suillo est calidior.

Gallinaceorum vero [orig: verò] et Gallinarum in horum est medio.

Adeps vero [orig: verò] vetus se ipso et calidior est et acrior, et tenuior efficitur: ac proinde valentius digerit et siccat.

Praeterea calidior semper est, et siccior masculorum animalium adeps: et horum ipsorum exsectorum minus tum calidus, tum siccus est. Siquidem mas castratus eiusdem semper generis feminae assimulatur.

MEDULLA.

Medulla Graecis *mu/elos. Germa. Marck. Pinguedo est ossium cavis velut nutrimentum insita.

VIRES EX GALENO.

Medulla vim habet corpora indurata et scirrhosa emolliendi. Optimam, inquit Galenus, semper sum expertus cervinam: dein vitulinam. At hircorum et taurorum tum acrior est, tum siccior: itaque durities scirrhosas mollire nequit. Ex cervina igitur et vitulina pessi conficiuntur ad molliendos uteros. Ex extrinsecus uteris medicamenta imponuntur, quae ex medulla parantur, vim emolliendi habentia. Accipitur autem non solum [orig: solùm] medulla ex ossibus, quae revera est medulla: sed ex spina etiam, quae tum durior, tum siccior est altera. Utranque autem hieme collectam, [note: Repositio] in sicca aeditaque domo, cum foliis lauri siccis reponi convenit, ne videlicet computrescat. At si quando ambiente exsistente calido austrinoque, me dullas cubiculo, quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] fieri poterit temperato, quodque ad Aquilonem obversum, apertas habeat parvas fenestras, ut perpetuo [orig: perpetuò] flatus inspirantes excipiat.

VRINA.

Urina est excrementum sanguinis in cava vena per renes, et urinarios meatus in vesicam delatum. Plurima est eius in animalibus diversitas,


image: s273b

atque omnes quidem Galeno de simp. med. fac. lib. 10. teste, sunt facultate calidae, sed plus tamen animalium calidiorum, minus autem frigidorum.

Urina humana omnium aliarum est imbecillima, excepta illa quam porci reddunt domestici, quibus exsecti sunt testes, quorum ut temperies, ita et urina similis humanae exsistit. Montanorum vero [orig: verò] et aprorum valida est, ut vel ex odore acerrimo constat. Sed et in animalibus ceteris vim eius conicere ex odore licet. Nam degustare ipsorum urinas prorsus fuerit abominandum: Cum [orig: Cùm] ne pueri quidem urinam vir quidam ho nestus vita pariter et moribus ebibere sustinuerit, etiamsi pestifere [orig: pestiferè] in Syria aegrotaret, ubi multi ab urinae humanae potione se liberatos profitebantur. De peculiaribus urinae humanae viribus dicetur in Medicinis, quae ex Homine sumuntur.

STERCUS.

Stercora etiam quorundam animantium non exiguas in Medicina vires possident, ut sunt caninum, lupinum, caprillum, bubulum, ovillum, columbinum, gallinaceum, anserinum, ciconiarum, sturnorum, de quibus hic agere supersedebimus, in ipsis animantibus eorum mentionem facturi.

Omne stercus est calidum et siccum.

Animalium vero [orig: verò] sicciorum exsiccantius stercus est: sicuti et calidiorum magis excalfactorium. Verum [orig: Verùm] nullum omnino stercus refrigerat, sicut neque ullum humectat. Pro natura etiam eorum, quae eduntur, multa reperitur diversitas. Proinde in hominibus maior est, quam [orig: quàm] in ceteris animalibus: quandoquidem hoc animal diversissimis maximeque variis cibis utitur. Praeterea ut omnia animalia, quae exercitantur, otiosis sicciora sunt: et quae cibis utuntur calidioribus siccioribusque, iis quae frigidis et humidis, sic etiam eorum et excrementa et partes. Sic columbarum domesticarum stercus multo [orig: multò] imbecillius est quam [orig: quàm] montanarum: Gallinarum praeterea, quae conclusae servantur, et furfuribus aluntur, longe [orig: longè] etiam infir mius stercus est quam [orig: quàm] earum, quae in agris pascuntur.

DE MELLE.

[illustration:

...]

MEl praecipue [orig: praecipuè] laudatur Atticum, quod ex Hymetto adfertur. Hinc Siculum, Hybleum ab Hybla urbe dictum. Unde etiam mel Hymet


page 274, image: s274a

tum cognominatur, et apes Hybleae passim apud poetas [orig: poëtas]. Probatur quod est dulce, acre, odoratum, subflavum, nec humectum, grave et minime [orig: minimè] fluxum, quod ob sequacem lentitiam non facile [orig: facilè] abrumpitur, tractumque resilit in digitos.

De Mellis viribus, sic scribit Simeon Sethi:

Mel calidum est et siccum secundo gradu, tenuiumque est partium, et mum dificandi vim habet, et aliquid acrimoniae, propter quod et ventrem ad excretionem suscitat: magis vero [orig: verò] urinam cit. Movet aunt ventrem, si cum aqua mixtum coquatur, et purissime [orig: purissimè] despumetur. Senibus quidem mel, et quibus temperamentum frigidum est, confert, non utique iis qui calidi, quoniam in bilem facile [orig: facilè] vertitur. Si aunt per se solum coquatur, fit acrius et magis nutrit, et confert ad ulcerum sinuum conglutinationem. Optimum vero [orig: verò] mel, quod suave et acre et flavum, modiceque pingue et tenue. Melius aunt vernum est mel, tum quod aestivum. Inutile vero hibernum: quia facile [orig: facilè] mutatur in flavam bi lem: presertim in calidis ventriculis. Tollit mel et corporis sordes, et incorrupta conservat cuncta, quae iniciuntur, et ideo antiqui mortuorum corpora melle condiebant in sepulcris. Confert etiam calculo. Super vi num si edatur, caput im petere non sinit: atque ita etiam appetentiam suscitat eorum, qui minus propter pituitosam materiam appetunt. Crassius sputum incidit educitque. Quae vero [orig: verò] cum melle parantur edulia, difficilis concoctionis sunt, et nisi probe [orig: probè] concoquantur, iecoris et lienis obstructionem faciunt. Quod si ad satietatem et frequentius mel edatur, scabiem gignit.

Ora venarum, Dioscoride teste, aperit, humores evocat: Unde in sor dida hulcera fistulasque commodissime [orig: commodissimè] infunditur. Decoctum et impositum abscedentem carnem glutinat, medeturque impetigini coctum cum li quido alumine, et illitum. Aurium item sonitui et dolori, cum fossili sale trito instillatur. Lendes et pediculos illitum necat. Nudam glandem recutitis operit, praesertim quae circumcisione aperta non est, si melle praeputium triginta diebus a [orig: à] balneo molliatur. Oculorum caliginem discutit. Faucibus, tonsillis, anginae, collutum gargarizatumve [orig: gargarizatúmve] medetur. Urinam ciet. Tussi au xiliatur, et percussis àserpente. Cum rosaceo calidum contra haustum Meco nium bibitur. Adversus venena fungorum, et rabidi canis morsum lingitur aut bibibur. Crudum tamen alvum inflat, tussim lacessit: Unde despuma tum est commodius, tum enim minus acre et tergens redditur, magisque nutriens. Cum [orig: Cùm] aunt despumatur, coquitur supra prunas aut arida ligna sine fumo. Veteribus ad omnes confectiones mellis fuit usus, sicut hodie sacchari, quod locum eius subiit, tamquam palato aegrotantium magis deserviens. Hinc mixturae sunt Melicraton, hoc est, Aqua mulsa, mel videli cet aqua temperatum: Oxymeli, hoc est, acetum mulsum, aceto videlicer [note: Melicrati, hoc est, aquae mul sae consectio.] mel temperatum. Prodest autem Melicraton phlegmaticis et senibus, fri gidisque hominibus: conficiturque hunc in modum: Uni cyatho mellis miscentur octo aquae, coquunturque et despumantur leniter.



image: s274b

CERA.

[illustration:

...]

CEra Graecis *khro\s, ex apum alveariis colligitur. Optima est subfulua, subpinguis, pura, odorata, et ha litum quadantenus melleum referens. Proxima est candida, quae potissimum fit coctione, ut docet Dioscorides. Reliqui omnes colores, ut viridis, ruber, nigra, sunt adscitii. Fit enim vii idis aerugine aeris admixto: sic ab aliis admixtionibus alium colorem assumit. Aristoteles lib. de animal. 5. Ceram apes conficere ex succo arborum veris tempore vulneratarum scribit.

VIRES.

Cera, Galeno lib. 7. simplicium medicamentorum teste, inter quatuor qualitates medium obtinet. Habet vero [orig: verò] quiddam crassae essentiae, et em plasticum. Quamobrem aliorum medicamentorum materia exsistit. Ipsa autem per se ex genere fuerit debiliter concoquentium. Habet tamen quiddam digerentis calidaeque potentiae, quae plurima melli iner at.

Datur cera, Dioscoride teste, in sorbitione dysentericis, quod experimento se comprobasse asserit Hieronymus Tragus, Milii magnitudine decem grana cerae hausta lac in nutricibus non patiuntur coagulari. Fiunt [note: Ceratum infrigidans Galeni.] hinc cerotae dictae compositiones, ut sunt cerotum infrigidans Galeni, Cerotum stomachale eiusdem, Cerotum Sandalinum Mesue. Praeterea omnibus fere [orig: ferè] emplastris et unguentis cera additur.

Galenus lib. 1. simpl. med. cerati frigidi docet confectionem: Cera in oleo liquatur, postea ipsum refrigeratum largiore affusione frigidae aquae abluatur frequenter. Ceratum hoc valenter eos qui febre uruntur refrigerat, si hy pochondriis supponatur, nec non omnem phlegmonem, herpetes, carbunculos, erysipelata, et omnes calidos morbos. Sedat calorem hepatis, dolores capitis circum tempora, super hepar et spinam dorsi illitum.

PROPOLIS.

Propolis quasi praemunitio, a [orig: à] pro\, et po/lis, id est, civitas: Est M. Varrone lib. 3. de Re rustica teste, quod apes faciunt ante foramen introitus porrectum in alveum, maxime [orig: maximè] aestate, favorum stabilimentum, quo omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur. Germa. Vorstoß, Bett. Optima est flava, odorata, styracem referens.

VIRES.

Calfacit, teste Dioscoride, et evocat.

Aculeos et omnia infixa corpori extrahit. Veteri tussi suffitus eius prodest. Impetigines illita tollit.

HOMO.



page 275, image: s275a

[illustration:

...]

NUnc igitur ad hominem ipsum, qui cunctis aliis creaturis dominatur, accedemus, et paucis quae ex eo sint Medicinae, commemorabimus.

Saliva hominis sumpto cibo, Galeno testimonium dicente, imbecilla est: eorum vero [orig: verò] qui ingenti aut siti aut inedia premuntur, est acris et valida. In medio est eorum, qui probe [orig: probè] concoxerunt quidem, nondum camen cibum potumve hauserunt.

Hac ergo saliva nutrices pueris lichenas curant, parvum videlicet digitum rigantes, ac deinde cutem affectam confricantes. Sed et triticum mandentes rustici non pauci su runculis imponunt: nam celeriter eos dige rit concoquitque: cum [orig: cùm] si macerarent aqua non aeque [orig: aequè] prodesset. Unde liquet salivam iuvandi robur adferre. Atque corporibus mollibus aut puerorum, panem, non triticum mansum ore imponunt.

Omnia autem commansa digerunt et sugillata, et cetera ecchymomata omnia, maxime [orig: maximè] ubi panis simul cum pauco radiculae fuerit commansus. Universa vero [orig: verò] sua substantia saliva humana adversatur bestiis hominem perimentibus.

Sordes exercitatorum mixti sudoribus, repercutiendi et digerendi vim habent: Unde tumores praeter naturam discutiunt, ad phlegmonasque uberum praestantissimo sunt remedio.

Quod [orig: Quòd] si sicciores esse sordes videantur, superungito cyprinum: aut eodem ipsas, si valde sint siccae, subigito. Si vero [orig: verò] cyprinum ad manum non sit, rosaceum bonum miscuisse sufficit. Hoc medicamentum est admodum utile ad restinguendum et discutiendum lac a [orig: à] partu in mammis concrescens.

Sordes aurium paronychiis mederi tradunt. Quae vero [orig: verò] in tota cute proveniunt, desiccandi vim habent, cum nonnulla caliditate.

Urina hominum, Galeno referente, si quid aliud, extergendi vim habet, id quod satis fullones indicant, qui sordida vestium illius usu expurgant et extergunt. Quod conspicati nonnulli Medici, ea psoras et lepras detergunt, perfunduntque ulcera praehumida et sordida, multoque magis computrescentia.

Sed et pudendis, ubi sic afficiuntur, urinam infundunt, et auribus pure fluentibus.

Achores etiam et furfures ea curant, caput identidem perfundentes.


image: s275b

Sed nos haec, inquit Galenus, facere odimus, cum [orig: cùm] ad manum sint alia, quae illis conducant medicamenta. Quamquam ulcera digitorum pedis maxime [orig: maximè] quae ex illisione inflicta essent, saepenumero [orig: saepenumerò] ubi carerent phlegmone, et ipse urina curavi, idque in seruis et hominibus rusticis. Ceterum [orig: Ceterùm] [note: Chrysocollae faci endae ratio.] medicamentum quod ex urina pueri conficitur, quod quidam Chrysocollam vocant, ad hulcera difficilia sanatu optimum est.

Fit autem id ubi in mortario aeris rubei, pistillo etiam ex rubeo aere confecto, puerilisurina tamdiu sub calido caelo tunditur, donec ob eliquationem attritionemque pistilli, et mortarii aeris crassitudinem assumat.

Stercus pueri siccum, ut auctor est Galenus, et cum melle Attico ad lae vorem tritum, illitumque, sanat gutturis phlegmonas.

LANIGERAE PECUDES.

[illustration:

...]

[note: ovis.] LAnigerae pecudes sunt: ovis, Aries, Veruex, Agnus. Notae omnibus. Est [note: Aries.] enim ovis femineum genus, Graecis o)i+/s k)/ pro/batos, Germa. ein Schaaff. Aries vero [orig: verò] est masculus, Graecis krio/s, Ductor [note: Veruex.] idem gregis. Germa. ein Wider. Veruex dicitur Aries castratus, hoc est, cui exempti sunt testiculi, habitioris acquirendi corporis gratia, German. ein Hamel.

[note: Agnus.] Agni tenellae adhuc sunt lanigeri generis pecudes, Graecis a)rni/or. Germa. ein Lamb Reliquas earum differentias, secundum aetates, et tempora, opilionibus relinquimus.

Vitam longissimam iis esse tradunt annorum duodecim: oves octem nium fetus excludere: aridum nutrimentum maxime [orig: maximè] convenire: potu quoque corpora ipsarum largiore augeri. Tenellas oves si ante maturum tempus Venerem experiantur, futurae pestis esse praesagium affirmant. Elephantem, viso ariete, scribunt expavescere. Ferunt si dexter arieti testi culus ligetur, aut eximatur, solas foemellas eum procreare.

Quod [orig: Quòd] si peste vexentur, quae huic animanti admodum familiaris est, remedio esse dicitur, si venter arietis vino et aqua coctus potui ipsarum misceatur.

DE CARNIBUS AGNO. rum et ovium.

Agnorum carnes, inquit Simeon Sethi, modice [orig: modicè] sunt calidae, humidamque habent superfluitatem, atque ideo ab iis laeduntur, qui humidioris sunt temperaturae: qui vero [orig: verò] siccioris sunt, iuvantur: quantoque iunior agnus fuerit, tanto [orig: tantò] difficilius eius caro concoquitur, magisque humida est: quanto [orig: quantò] vero [orig: verò] maior, tanto [orig: tantò] melius concoquitur, et eo [orig:] minus est humida. Sic in


page 276, image: s276a

ceteris animalibus contingit, quo [orig: quò] iuniora sunt, eo [orig:] humidior est quam [orig: quàm] maiorum eorum caro.

ovilla caro superfluitatum est plena, malique succi: melior est, quae unius anni, hoc est, annicula, quae vero [orig: verò] annum exsuperat, difficulter concoquitur, et mali est succi, nocens his qui stomacho sunt humido, et pituitosis.

VIRES EARUM IN MEDICINIS.

Cerebrum ovis oculis illitum alba pterygia curat, stercus ovillum, cum melle et aceto tritum et illitum, verrucas pellit. Unguentum ex eodem absque oleo cum cera confectum adustiones refrigerat.

Cum gallinarum sive anserum adipe tritum, aurium paralysin curat.

Calentes adhuc ovium pelles impositae, coagulatum sanguinem dissolvunt, maculas purgant.

Urina nigrae vel rubrae ovis cum melle sumpta aquam intercutem abigit. Stercus ovillum in iusculo cum petroselino ad c i. vel c i. s. sumptum auriginem sanat. Idem in aceto dilutum valet ad acrochordonas, myrmecias, thymos, et duros furunculos, et splenis tumorem.

Cum cerato rosaceo ulcera ad cicatricem ducit.

Fel ovis illitum carcinoma in homine exoriens sanat.

Agnorum medulla igne liquefacta, oleo nucum et albo saccharo admixto, distillata in sambuco, calculum vesicae frangit, dolores item virgae genitalis et renum sedat, nec parum sanguinem meientibus prodest.

Fel agnorum illitum partibus corporis quas carcinoma invasit, praesentissimum est remedium.

Cornua arietis ad radices ficus defossa, ante tempus ficus maturas producere tradunt.

Usta arietis caro, elephantiasi faciei, et psorae remedium adfert.

Serpentum quoque et scorpionum morsibus medetur.

Pulmo arietis calidus attritionibus calceamentorum impositus, est remedio. Humor a [orig: à] decocto arietis pulmone stillans tertianam febrim renumque dolores pellit.

Ius de carne arietis contra carcinoma sumitur

Adeps arietis est eiusdem cum suilla naturae. Adustiones curat.

Fel arietis cum lana infantum umbilico appositum, citam ipsis alvum facit.

Excrementa arietis cum aceto illita , liventes maculas corrigunt, et clavum pellunt.

Cum oleo imposita sacrum ignem restinguunt: Cera addita, adustionibus medentur.

LANARUM MEDICINAE.



image: s276b

[illustration:

...]

Lanarum, praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] maximus in vita humana est usus, in Medicina quoque non est exiguus. Suc cidae lanae molles, ut auctor est Dioscorides, e [orig: è] collo foe minibusque laudatissimae habentur. Subveniunt inter initia vulneribus, percussis, desquamatis, lividis, ossibus fractis, aceto, oleo, aut vino imbutae: Siquidem fa cile [orig: cilè] sucos imbibunt, quibus immerguntur, et ob pecudum [note: Oesypus.] sordem, quam Oesypum vocant, emolliunt. Capitis, stomachi, aliarumque partium doloribus cum aceto et rosaceo efficaciter imponuntur. [note: Lana usta] Cremata lana vim habet, teste Galeno, acrem pariter et calidam, una [orig: unà] cum partium tenuitate. Uritur autem sicut alia plurima: Impletur olla nova, quam tegat operculum multis foraminibus pertusum. Molles praehumidasque ulcerum carnes celerrime [orig: celerrimè] eliquat: crustas obducit, et ulcera ad cicatricem ducit. Inditur et in medicamenta desiccatoria.

Alios modos urendi lanam, vide apud Dioscoridem. Lota lana ad [note: Lana quo modo lavetur.] oculorum medieamenta valet. Lavatur hunc in modum: Cinerem in la bellis, aqua addita, manibus confricant, et considere sinunt, idque saepius, mutantes aquam, donec linguam adstringat vel mordeat.

[note: Oesypi vi res.] Oesypus est sordities, seu lanarum succidarum pinguitudo. Variam rationem Oesypum faciendi, docet Dioscorides. Excalfacit, ulcera explet et emollit, sedis praesertim et vuluae, cum Meliloto et butyro. Mem ses et partus in vellere appositus ciet. Ulcera aurium et genitalium cum adipe anserino sanat. Contra erosos oculorum angulos, scabiososque, ge nas item quae occalluerunt, et ciliorum defluvia est efficax.

BOS. TAURUS. VACCA.

[illustration:

...]

TAurus, Graecis *tau=ros, German. ein Farr, ein Ochs, est qui ad conservam dum sui generis individuum servatur: Est itaque masculus ex boum genere.

Vacca Graecis h( bou=s, Germa. ein Kü, Est ex boum genere femina.

Bos, Graecis o( kai\ h( bou=s, utrique sexui ge[?] ein Rind, Stier. Proprie [orig: Propriè] significat cui [?]scilicet genitali parte.

[?]tur, Graecis mo/xos, Germ. ein Kalb. [?]

DE CARNE BOVINA.

Bovina caro inquit Simeon Sethi multum nutrit, et qui ab ea gignitur sanguis, supra modum crassus est. Propterea his qui temperamento sunt melancholico, diversos et melancholicos morbos infert. Difficulter etiam concoquitur et redditur: maxime [orig: maximè] siquidem siccae est naturae,


page 277, image: s277a

et diu in ventriculo permanet. Sed si concoquatur abunde [orig: abundè] nutrit: Et si cum ovilla carne comparetur, frigida est, sanguinemque melancholicum gignit. Veruntamen huius carnis ius fluxus ventris ex flava bile compescit. Si quis vero [orig: verò] eam comedere expetat, vel cogatur, eius laesionem, quae futura timetur, sic moderetur: Cum aceto, alliis et ruta intingat.

Solis haec calidos ventriculos habentibus confert, et his insuper qui valde et continenter exercentur. Qui autem multum hac vescuntur, sple nis dolores sentiunt, vel in quartanam febrim incidunt, vel hydrope, sca bie, aut lepra inficiuntur.

VIRES IN MEDICINA.

Fel taurinum cum melle contra strangulationem colli illinitur. Idem cum Xylino impositum aurium susurro medetur. Fellis bovini aquam in lunio sive Canicularibus distillatam, pterygia et oculorum maculas, sub vesperam instillatam, ferunt pellere: Phagedaenae item cum pannicu lo impositam auxiliari. Recentibus praeterea aurium hulceribus medetur: ac podicis exulcerationibus subvenit. Cum hirci sanguine mixtum anginae fert opem, et vulnera curat. Ex eodem unguentum ad matricis dolores conficitur. Cum lacte muliebri aurium dolores mitigat.

Fel vaccae omni aliorum quadrupedum felle praestat.

Adeps tauri cum anserino adipe et succo ozimi mixtus, hulcera et rimas labiorum sanat. Idem cum resina et cera mixtus, omnes obstructio nes, et durities mollit.

Medulla tauri cum vino trementia membra reficit.

Splen tauri cum melle sumptus, et pariter illitus, splenis doloribus subvenit.

Iecur tauri adustum in potu sumptum, sanguinis fluxui medetur.

Pulvis oris taurini vacillantes dentes firmat.

Ossa tauri incensa dentibus vacillantibus ex dolore sunt remedio.

Eorundem cinis cum myrrha dentes purgat.

Vaccae ossa usta sanguinem et diarrhoeam sistunt.

Caro tauri cocta morsui hominum opitulatur.

Cornu taurinum serpentes fugat.

Cutis de collo vaccae, cum aceto illita, scabiei medetur.

Eadem dolori capitis, et dysenteriae prodest.

Sanguis taurinus recens illitus, canum scabiem sanat, si cinere et lixivio scabies postea lavetur.

Serpentes idem interimit, et faciei maculas extergit.

Aqua de sanguine saginati bene tauri, coloris spadicei, in Maio distil lata, podagricis illinitur. De nigri vituli sanguine in Maio mense distilla ta aqua, venas et lassa membra confortat, si bis terve [orig: térve] in die membra hac terantur. Eadem cum pulmone vituli usta, tabescentibus membris illita, et perse exsiccata, sive in potu sumpta, prodest.

Excrementa bubula, inquit Galenus, exsiccatoriam et attractoriam


image: s277b

sacultatem habent, ut ostendunt, dum apum vesparumque morsibus auxiliantur. Quidam autem medicus, ut idem refert, aqua intercutem laboram tes bubulo stercore oblinens in solem exponebat. Idem partibus rustico rum phlegmone obsessis humidum illud, vere collectum, dum herbam boves pascuntur, admovit. Est enim id moderatius alio quod a [orig: à] paleis comestis excernitur, ac proinde accommodatius ad phlegmonas. Haec Galenus. Apum et vesparum ictibus medentur. Procidentes mulierum secundas suffitus excrementorum tauri masculi reducit.

Crassa apostemata discutiunt. Usta et in pulverem trita, naribus inspirata, sanguinem sistunt.

Hydropicorum ventri cum modico butyro utiliter illinuntur.

Tumoribus iuncturarum et membrorum cum aceto imposita, dolorem sedant. Malis pustulis imposita saniem in iis contrahunt, et eadem sanant. Inflammationes restinguunt.

Remediis asthmaticorum et dyspnoeicorum vaccae excrementa adhibentur. Miscentur item emplastris ad coxendicum dolores, et aurium hulcera.

Distillata mense Maio excrementa vaccae, quae in pratis pasta est, antea tamen parum arefacta, mane [orig: manè] et sub meridiem pota, praesentissimo sunt colicis remedio. Malus autem sapor eius, amygdalis aut nucleis Persicis iniectis, vel si altera vice per Alembicum stilletur, corrigitur. Eadem pustulas, ulcera, et pedum rimas sanat. Faciei et corporis macu las, post balneum illita, extergit.

BUBALUS.

[illustration:

...]

BUbalus, Graecis *boubali/s. German. ein Büffel. Animal est bovi simile, sed maius, ad iracundiam provocatum ferum et crudele, colore nigrum, cruribus robustis, et brevibus, cornibus longis, pilis parvis, cauda exigua, velocis simum. De hoc Plin. lib. 13.

Urina eius cum myrrha et oleo auribus instillata, dolorem ex frigore natum lenit. Excrementa pascentis bubali tumores sedant.

CAPRA, HIRCUS, HOEDUS.

[illustration:

...]

CApra seu capella. Grecis ai)/c. Ger. ein Geyß, Zyg, est generis huius foemella. Caper seu Hircus est mas. Graecis *tra/gos. Germa. ein Bock. Haedus, Graecis e)/rifos, est adhuc tenellus ex caprarum genere. Nemini est barbatum id animal incognitum, cornibus retortis, et acutis, ex fruticum foliis, et corticibus betularum petissimum [orig: petissimùm] victum quaerere gaudens. Morsus eius arboribus noxius.

Laudantur quae pleno fuerint corpore, pedibus robustis, collo brevi, cervice plena, auribus gravibus, et demissis, capite


page 278, image: s278a

exiguo, capillis nitidis longisque, uberibus densis. Ex mellis esu eas perire ferunt: venenatis tamen herbis innocue [orig: innocuè] vesci. Sal ante partum lambentes lacte abundant. Vivunt in annum decimum aut duodecimum.

DE CARNIBUS HOEDO. rum et Hircorum.

Haedorum carnes, inquit Simeon Sethi, facile [orig: facilè] concoquuntur, et modice [orig: modicè] nutriunt, sanguinemque tenuem et humidum gignunt. Calidas etiam et siccas habitudines, et temper aturas iuvant. Sunt vero [orig: verò] meliores, succique melioris, qui nec nimis tenelli sunt, nec nimis natu magni. Nam qui [orig: qùi] sex menses excedunt, non haedi proprie [orig: propriè], sed capellae, hoc est, ai)ges vocantur.

Sunt autem pur)r(o/i, hoc est, ruffi et glauci, ceteris meliores, sed colicis morbis nocent. Aiunt quoque si pulmo eorum ante potum edatur, eius diei temulentiam avertere.

Hircorum caro mala est, et febres gignit.

VIRES IN MEDICINA.

Cerebrum caprae cum melle phlegmonas restinguit. Adeps eius omnibus morsibus et laesionibus auxiliatur. Cum rosis pustulas nocte erumpentes sanat. Surdis auribus utiliter instillatur. Clysteribus etiam contra dysenteriam, siquidem reliquo adipe durior est, additur. Casei caprarum doloribus et mordicationibus corporis imponuntur. Capilli caprarum usti fluxus sistunt. Ungulae crematae cum pice alopeciis illinuntur. Lac potum vermes interimit, et pruritum sedat. Ad eadem valet sanguis, ac veneno idem cum medulla coctus, resistit. Dysentericis praeterea, et hydropicis sanguis datur. Arefactus sanguis medicamentis calculi miscet. Pulvis cornu caprini dentes mundat, gingivas confortat, earumque tumo rem et dolores reprimit, serpentum quoque morsui auxiliatur, et sudorem cohibet. Fumus cornuum aut capillorum caprae serpentes fugat. Felca prae in iure decoctum asthmaticis medetur. Cum porro ad vulnerum medicamenta miscetur. Urina caprae pota calculum pellit. Tepens adhuc aurium dolori instillatur. Praevalet tamen urina hirci. Lac caprarum in Balneo Mariae mense Maio distillatur, ad c ii. mane [orig: manè] et vesperi potum, a [orig: à] peste praeservare, et colicis mederi ferunt. Idem illitum et perse siccatum, maculas faciei et manuum purgare creditur. Dolorem oculorum ex calore natum mitigat.

De stercore caprarum, sic scribit Galenus: Omnium creberrime [orig: creberrimè] utimur caprillo stercore, digerentis et acris facultatis, adeo [orig: adeò] ut induratis scirrhorum in modum tumoribus congruat, non lienis modo [orig: modò], sed etiam aliarum partium. Miscere tamen illi solemus farinam fabaceam, nec non oxy cratum. Quin et ad aquam intercutem, et ad spleneticos varie [orig: variè] caprillo stercore utimur. Sed et ustum tenuioris quidem essentiae, verum [orig: verùm] haud manifesto [orig: manifestò] redditur acrius. Quam obrem sane [orig: sanè] ad alopecias congruit, et omnia vitia quae extergentia medicamenta postulant, ut psoras, lepras, lichenas,


image: s278b

et hoc genus alia. Miscetur et digerentibus cataplasmatis, qualia sunt quae accommodantur ad parotidas, et diuturniores bubonas. Est enim vis eius, tum usti tum non usti, abstersoria et digerens: Nec eam parvam habet digerendi potentiam. Nam eo etiam ex aceto quidam medicus utebatur in agris ad viperarum morsus, ac multo [orig: multò] magis aliarum bestiarum: ac profecto [orig: profectò] ex iiscomplures servavit. Idem etiam ad auriginem sphy ratos ipsas propinavit ex vino, et ad profluvium muliebre cum ture apposuit. Acrius tamen est medicamen, quam [orig: quàm] ut mulieres urbanas, aut pve ros, aut omnino qui tenera sunt carne, sanare possit.

Haedorum pelles rabidi canis morsui impositae medentur. Recens haedorum sanguis cum aceto calfactus, dysentericis utiliter bibitur.

Pelles caprarum et haedorum pectori, tam hieme quam [orig: quàm] aestate prosunt.

Hirci sanguis caliditate sua solus Adamantem, qui nec igni, nec ferro domari potest, vincit et frangit. Eodem ferrum induratur, acuitur, purgaturque acrius, quam [orig: quàm] si lima teratur. Coagulatus hirci sanguis inflamma ta hulcera ad maturitatem perducit. Idem potus calculos renum frangit. Coctus aut ex vino potus, venenatorum telorum ictibus medetur. Calidus sanguis illitus, maligna hulcera, melicerides, araneorumque morsus sanat.

SUS, MAIALIS, VERRES, APER.

[illustration:

...]

LUtulentus ille sus, et immundus porcus omnibus cognitus, et culinae acceptis simus: indignus tamen quo vescatur magis immunda Iudaeorum gens. Graecis u(s, quod vocabulum utrique generi commune est, sicut Latinis Sus. Germa. ein Saw, Schwein. Verres huius generis est mas. Graecis xoi=ras. Alias [orig: Aliàs] Porcus. Germa. ein Eber. Maialis est porcus castratus. Germ. ein Barg. Aper est silvestre genus, Graecis *ka/pros. Ger ma. ein Wild schwein. Respondet hoc animal corporis dispositione per omnia fere [orig: ferè] homini, unde plurimum etiam corpus hominis nutrit.

DE PORCINA ET Aprugna carne.

Porcina vel suilla caro, inquit Simeon Sethi, boni succi est, et facilis concoctionis, cum [orig: cùm] porcus anni unius est, propter similitudinem, quam cum humano corpore habet. Quidam enim famis necessitate carnes humanas gustavere, quas suillae similes gustu prodiderunt. Alit vero [orig: verò] magis omnibus aliis cibariis. Quaerent fortassis aliqui, quonam pacto suilla magis alat, et prae aliis temperata vel mediocris sit, cum [orig: cùm] hoc semper animal in coeno et sordibus volutetur et nutriatur? quam dubitationem quidam solventes, aiunt, Quod [orig: Quòd] nisi valde bene temperatum foret suis corpus, numquam malum nutrimentum in bonam carnem verteret.



page 279, image: s279a

Quemadmodum enim in hominibus, qui corpore bene temperato sunt et sano, rebus malisucci et alimentis non laeduntur multum, quoniam natura cum tempore, quod noxium est in bonum sucum vertit, sic et in brutis agit animalibus. Qui ergo humidisunt ventriculi, suillam non bene concoquunt, sed obsepiuntur, supervacaneamque et superfluam hu miditatem, glutinosumque humorem actutum gignunt. At si probe [orig: probè] concoquantur, bonum et boni succi alimentum facit, praesertim si porcus caricis alatur, ut enim aiunt, is apprime [orig: apprimè] suavis et boni succi fit. Huius vero [orig: verò] pulmo, si cataplasmate super ulcera ex attritu calceamentorum facta imponatur, mirifice [orig: mirificè] prodest. Eiusdem quoque iecur cum vino sumptum, venenatorum morsibus medetur. Huius quoque talus combustus discutit ventriculi ventositates, et dissolvit capitis dolores. Sunt etiam pedes eius utiles, bonique succi, bene enim concoquuntur: propterea se ex mor bo reficientibus commodant. Fel etiam suis arefactum haemorragiis me detur. Adeps eius cum aqua et cumino subacta, podagricis opitulatur. Aiunt etiam ossa eius suspensa quartana laborantibus esse auxilio.

Porcelli, hoc est, nuper nati, ubera adhuc sugentes, humidi sunt et superfluitatibus abundant: nec boni succi, propterea non bonum est iisuti, quemadmodum nec vetustis porcis, quippe quibus malus insit sucus.

Aprorum caro melior est, quam [orig: quàm] suum domesticorum, quod [orig: quòd] tantas non habeant superfluitates, nec glutinosum gignant humorem. Qui vero [orig: verò] inter hos skou/taria, hoc est, calli aprugni, ut nonnulli eruditi putant, dicuntur, difficulter concoquuntur et perficiuntur, propterea ab his abstinendum.

VIRES IN MEDICINA.

Adeps porci hulceribus et adustionibus in unguenta additur.

Sanguinem excreantibus excrementa porci cum aqua et vino temperata prodesse aiunt. Eadem ratione laterum doloribus auxiliari.

Arefacta excrementa ex aceto sumpta, 'dorsi doloribus mederi ferunt.

Verris iecur ebrietati tradunt resistere, Apri cerebrum in vino sumptum contra serpentum venena valet.

Idem potest iecur eius, exsectis prius tamen venis, in vino et ruta quatuor obolorum pondere imbutum et potum.

Cerebrum apri, et genitalium eius sanguis carbunculos sanant.

Iccur lethargicos excitat.

Lapillos in iecori porci silvestris feminae inventos tritos ex vino calculum vesicae ferunt pellere.

Fel apristrumas discutit, et splenis inflammationes sedat.

Pulmo eius cum adipe impositus, frigore corruptis pedibus auxiliatur. Cum resina et cerussa serpentia hulcera sanat. Laridum coctum ad eadem imponitur. Urina et vesica apri in fumo arefacta, in cibo sumpta, vesicae et calculi dolores sedant. Apri quoque urina seu vesica in potu hydropicis prodest. Verris urina in vitro asservata, aurium doloribus


image: s279b

medetur. Excrementorum apri cinis in vinum inspersus, potusque, dysenteriae paralysique membrorum auxiliatur. Adeps eius mollit, calfacit et purgat: Unde unguentis utiliter additur.

EQUUS.

[illustration:

...]

EQui quos Graeci i(/ppous vocant, Germa. ein Pferdt, Roß, notisunt omnibus. Sicut autem in omnibus laboribus assuetis animantibus, aures animi praebent inditi um, sic etiam in equis plus quam [orig: quàm] in ceteris, siquidem horum proprium, et peculiare est aures erigere. Sanguis equinus causticis medicamentis adhibetur. Lac alvum mollit, et hominem contristat. Cruda equi excrementa adusta sanguinem sistunt.

Adeps eius mensibusmuliebribus, et internis hulceribus medetur.

Si excrementis equi feminae suffiantur, secundae et mortui fetus expelluntur. Lac eius potum matricis dolores sedat, et comitialibus subvenit. Excrementa arida sanguinem sistunt, et auribus instillata dolorem pellunt. Adeps chronicis fluxibus, et hulceribus pectoris commodat.

Cutis equulei usta et cum aqua hulceribus orisillita, refrigerat ea.

Lichenes qui sunt in equorum genibus, triti, et in aceto poti comitialibus mederi traduntur.

Equi tepidus sanguis mulieribus in potu datus, partum maturat. Excrementa in aceto trita et illita sanguinem sistunt. Lac equi, inscienti feminae ante congressum in potu datum fecundam reddit.

Dentes equini noctu capiti suppositi, sternutationi obsistere traduntur. Equulei dens infantibus appensus dentes ipsorum maturat.

ASINUS.

[illustration:

...]

SUmma rudes asini rerum fastigia scandunt, Inquit Euricius Cordus. Auribus tamen vocisque ignavo sonitu se produnt. Graecis o)/nos, Germ. ein Esel. Regionibus ma xime [orig: ximè] gaudet frigidis. Dorsi pars posterior anteriore est ro bustior. Caput reliquis membris est infirmius. Parturiens asina ob visus hebetudinem in sobole, lucem formidat. Lavacrum ex decocto carnis asininae tremulis ex ebrietate membris confert.

Tostum eius iecur ieiuno sumptum stomacho comitialibus fert opem.

Ad eadem valent tritae et ustae ungulae. Pulvis carnis eius rimas ex frigore contractas curat.

Usti iecoris cinis lapsam uvulam restituit. Pota urina lumborum, et renum dolores sedat.

Urina onagri, Galeno teste, calculum vesicae frangit.

Sanguis asini fluxus sanguinis sistit. Adeps eius maculas cutis extergit. Excrementa ad omnis generis sanguinis fluxus adhibentur.



page 280, image: s280a

Pascentis asini excrementa vino mixta, ictui scorpionis sunt remedio.

[note: Lae aesinl num.]Lac eius subtilis et aqueae est substantiae, tussi, excreationi sanguinis, et hydropi medetur, alvum mollit, phthisi subvenit, gingivas confortat, ac dentes purgat. Letalibus morbis, intestinorum exulcerationi, et alui constipationi plurimum commodat. Vertigine, dolore capitis, auriumque susurro laborantibus officit. Praesertim vero [orig: verò] somno dare operam post eius usum est incommodum. Obest autem praecipue [orig: praecipuè] iis qui infirmioris naturae habent capita. Neronis concubinam lacte asinino corpus suum, quoties balneo exiret, abluisse legimus.

Tres quatuorve [orig: quatuórve] sanguinis asinini guttae in vino sumptae, febrim quottidianam pellunt. Adeps eius ad Venerem incitat. Medulla podagram et membrorum tumores sistit.

Splen in aqua contusus mammis appositus lac generat. Alvum mollit, dentes ac gingivam confortat, phtisicis auxiliatur, maculas cutis extergit, dealbat, et teneram reddit. Urina eius pota ischiadicis fert opem. Pulmo et lingua infumigata trita in potu sumpta tussi medentur. Iecur domestici asini, tostum sumptum comitialibus auxiliatur. Idem praestat ungularum eius cinis, per dies plures ad c i. sumptus. Emplastrum ex eodem cinere indurata apostemata discutit: rimis inspersus easdem sanat.

Excrementa usta per emplastrum imposita, sive etiam in vino cui Xy linon intinctum fuit trita, sanguinem sistunt.

Pulvis iecoris asinini ursi adipe, et oleo modico mixtus, alopecias sanat. Excrementa sistunt venarum et arteriarum sanguinem.

Urina naribus instillata sanguinis fluxum cohibet.

Plinius. Annulus ex ungulis, et ossibus asini confectus, haudquaquam tamen nigri coloris, a [orig: à] comitiali morbo praeservat.

Suffitus ex pulmone asini omnia impura animantia ex aedibus expel lit.

MULUS.

[illustration:

...]

MUlus, Graecis h(mi)onos, et o)reu/s. Germ. ein Maulesel, ex asino et equa nascitur, animal infecundum. (Un de proverb. Cum [orig: Cùm] mula pepererit) quarundam etiam asini proprietatum particeps. Cutis ac cinis mulae adustionibus ignis imponuntur. Attritus item calceamentorum ac fistu las sanat. Si domum sinistra mulae ungula suffias, mures et glires ex ea discedunt.

CANIS.

[illustration:

...]

CAnis, Graecis *ku/wr, Germa. ein Hund. Horum genera sunt varia: alii quadrupedibus, alii avibus insidiantur: alii pecorum, alii aedium custodiam gerunt.



image: s280b

Sanguis eius potus tremulos liberat. Caput eius sivenervosa caro adusta, et in pulveres redacta, morsum rabidi canis sanat. Dentium canis pulvis dolores gingivae et dentium sistit. Cor eius in potu sumptum contra latratum canum (ut ferunt) custodit. Fel in melle sumptum oculos curat. Lac potum capillorum proventui obsistit.

In vino aut melle potum mortuos fetus expellit. Adeps eius podagri cis auriumque dolori auxiliatur. Sanguis alopecias restituit. Urina verrucas abigit. Lac primogeniturae canis omnes capillorum decisiones prohibet, et partum in utero maturat. Urina cum nitro temperata lepram et pruritum sanat. Sanguis canum contra veneficarum venenum praesentissimum est remedium. Fel canis cum melle lippitudines oculorum sanat. Adipe canum lendes capitis purgantur.

Chirotheca ex corio canino confecta contra scabiem et tussim valet. Urina canis cum pulvere capillorum eius illita, verrucas pellit. Lingua eius maximam in se medicam vim habet, et sua enim, et aliorum vulnera hac sanat: et quod maius est, pedem, si vulnus lingua pertingere nequeat, lambit, eumque vulneri sanando imponit, remedii a [orig: à] natura inditi certissimus.

Gallinarum excrementa in cibum canum immixta, a [orig: à] rabie eos praeser vant. Oleo cane inuncto omnes confestim pulices desiliunt.

Nigri canis (ut aiunt) dens contra allatrationem canum custodit.

Albi canis excrementa trita, in iure gallinae ante solis exortum sumpta, alvum sistunt: ictericis prosunt.

Stercus canis, ut Galenus scribit, qui solis fuerit ossibus, integrum biduum nutritus, durum, candidum minimeque fetens stercus est: quod exsiccatum redactumque in pollinem, ad anginam, dysenteriam, et summe [orig: summè] inveterata ulcera optime [orig: optimè] accommodatur: ad anginam quidem iis mistum, quae alicui huic affectui conveniunt: ad dysenteriam vero [orig: verò] iniectum lacti decocto, aut quod silices candentes, aut cylindros ferreos extinxerit.

FELES.

[illustration:

...]

FEles, alias [orig: aliàs] Catus, ab astutia videlicet, quasi Cautus. Veteres enim catos dicebant cautos, et astutos. Graecis *galew/ths, Germa. Katz, murium perpetuus hostis, den tibus et ungulis leoni est similis, eosque sicut et Leo contrahit et expandit: animal moribus pudicissimis, et pulchritudinis amantis simum. Valeriana herba summopere [orig: summoperè] delectatur, cui ob id etiam nomen est inditum, quod [orig: quòd] Katzenkraut eam vocant.

Caro Felium substantiae est humidae et mollis.

Morsus Felium venenatae est naturae, obsistitur tamen ei facile [orig: facilè], empla stro ex cepis et silvestri Calamintha.

Cati silvestres suffitum rutarum, et amygdalorum formidant.

Silvestrium catorum caro calidae et siccae est naturae, dolores aureae


page 281, image: s281a

venae sedat, calfacitrenes, dolorem pruritus sistit. Excrementa Felium mixta melle et aceto, alopecias sanant.

LEO.

[illustration:

...]

LEo, Graecis *le)wr. Germ. ein Lew. De leonibus eorumque natura, et gratia erga benefactores, Plinius lib. 8. cap. 16.

Rex ipse animantium: cordarum, magnanimum ac nobile animal, iubatam cervicem habet, gaudetque excel sis montibus. Leaena vero [orig: verò] iuba caret. Insidias animadvertens venatorum vestigia pedum cauda, ne a [orig: à] venato ribus observentur, tegit. Fetus eius triduum post partum somno detinetur, posteaque rugitu leonis excitatur. Ad quercus attactum horrere, et trepidareleo fertur: Galli item cantum expavescere.

Adipeleonis perunctum, a [orig: à] luporum insultu securum tradunt. Adeps eius dura hulcera mollit et aperit. Cum oleo faciei maculas extergit, et adustionibus medetur.

CAMELUS.

[illustration:

...]

CAmeli, Plinius lib. 28. ca. 9. meminit. Animal est infor me, collolongo, pedibus nodosis, gressu tardo, dorso gibboso. Virgae eiusdurae et nervosae, unde etiam nervi arcubus conficiuntur. Caro eius urinam ciet. Adeps eius aureae venae utiliter illinitur, Cerebrum arefactum in potu sumptuncomitia libus auxiliatur. Earundem est virium sanguis, qui arefactus quoque et coctus fluxus sistit, atque cum vino ictibus telorum medetur. Potus vero [orig: verò] post menstruas mulierum purgationes, conceptionem adiuvat, et constipatas matri ces solvit. Urina hydropicis commodat, foerorinarium prodest, intestinorumque constipationes fortiter discutit, furfures capitis decidere facit. Albi Cameli excrementa melle trita tumores sistunt, et inflammata unlnera purgant. Tritus Camelisanguis dysenteriae obsistit. Lac potum veneno resistit, discrasiam adiuvat et corrigit, corpus et ventrem nutrit. Excrementa verru cas purgant, nariunfluxum sedant. Cum aliis medicamentis sumpta comitialibus ferunt opem, pestifera item hulcera, tumores et melicerides aperiunt.

CASTOR, FIBER.

[illustration:

...]

CAstor, a)mfi/bior est animal, terra et aqua vivens, ac cor pore suo naturam terrestrium, cauda vero [orig: verò] aquatilium obtinens. De Fibro Plinius lib. 8. cap. 30. Marino cani est similis, longus ac tenuis, dentibus acutis, cute pretio sissima, quae quo [orig: quò] nigrior, hoc [orig: hòc] est praestantior, colore Damae non dissimilis, capillo tamen subtiliore ac elegantiore. Cauda eius piscium est caudae et sapore et Forma similis, qua extra aquam exsistente diu superesse nequit.



image: s281b

Posteriores pedes anserinis, priores caninis respondent. Catervatim silvam ingredientes ligna dentibus caedunt, eaque mira arte ad cavernas apportant, aliquem enim ex numero ipsorum in dorsum conicientes pedibus ipsius tamquam plaustro ligna interponunt, eumque cauda, velut equi currum temone, ad antrum attrahunt, corticeque lignorum vescentes miras ex lignis habitationes exstruunt. Piscibus insidias tendit. Adeps eius coimitialibus medetur. Testiculos habet duos, quibus humor melleus adhaeret, hi castori exscinduntur ac bene purgati in sole exsiccantur: sicca ti vero [orig: verò] in loco umbroso et tenebricoso suspenduntur.

Castorium in septennium citra ullam corruptionem asservatur. Interius quod est in testiculis, medicamentis admiscetur, cutis exterior abicitur.

VIRES CASTORII.

Calidum est in gradu tertio, siccum vero [orig: verò] in secundo.

Vires eius sunt calfacere, exccare, purgare, unde convulsionibus ex nimia repletione provenientibus, et tremulis auxiliatur.

Ruta et aceto mixtum naribus instillatum, cerebrum confortat, capi tis dolorem pellit.

In vino potum comitialibus medetur. Omnibus in Summa damnis ex frigore provenientibus opem fert castorium. Tritum suppositum lin guam impeditam restituit. Decoctum cum vino illitum, nervorum vitiis subvenit. Convulsiones prohibet. Menses ac partus cum pipere Et hydromeli sumptum ciet. Idem potum vel illitum, tremulis, et nervorum vitiis prodest, febres pellit, refrigerata membra calfacit, Calidis affe ctionibus officit. Cum succo rutae comitialibus datur. Contra apoplexiam linguae pulvis castorii, donec dissolvatur supponitur.

Vinum cum castoreo decoctum cum ruta et elelisphaco, contra totius corporis paralysin bibitur. Lethargicis in sternutamentum miscetur.

Passiones pulmonis, et humores cerebri cum pulegio sumptum cme~ dat. Veneno resistit, illitum tremulis, paralyticis, et hydropicis subvenit.

Lehtargicos et veterno obdormiscentes oleo et aceto mixtum excitat, surdastris auditum restituit. Fumus eius naribus attractus pulmonem confortat, eiusque exulcerationem reprimit, tormina et inflammati ones ex aceto haustum compescit, partus, secundasque expellit.

CERVUS.

[illustration:

...]

CEruus, Graecis e)/lafos, Ger. ein Hirß, animal velocissimum, unde aerei [orig: aërei] pedes poetis [orig: poëtis] cognominantur, cornua in fronte spinosa gerens. Clavorum numerus a [orig: à] secundo ad sextum usque annum in cornibus augetur. Ser pentem sentiens aqua os replet eamque in foramen, quo serpens latet, infundit, postea spiritu suo extractum serpentem pedibus proterit.



page 282, image: s282a

Amnem tranantes ordine facto posterior priori capite suo incumbit, prior autem defatigatus retrocedit, et similiter postremo incumbit, idque donec amnem tranarint. Tempore coitus hostiliter pro cervarum genete depugnant.

DE CERVORUM CARNE.

Cervorum carnes, inquit Simeon Sethi, mali succisunt, et difficilis concoctionis, et bilem atram gignunt, oportet autem eos qui venantur aesta tis teimpus observare, quod [orig: quòd] videlicet co tempore viperis, et serpentibus cervi vescantur, atque ideo siticulosisiunt: at hisuapte natura norunt, quod [orig: quòd] si aquam ante illorum concoctionem hauserint, intereunt: propterea sitim tolerant, eaque incenduntur. Cervorum igitur carnes eo anni tempore sumptae virosae sunt et valde noxiae: et idcirco cavendum, neiis aesta te vescamur. Per hiemem vero [orig: verò] tutius summuntur, meliusque concoquuntur, propterinteriorem caliditatem. Sed si non probe [orig: probè] digerantur, crassum humorem gignunt, iecurque et lienem obstruunt, et sepiunt. Ferunt etiam, si quis crebrius et sine modo iis vescatur, corpus tremulum, et quod non consistat, efficere. Medulla vero [orig: verò] et pingue cervorum durities carcinomatum discutit, et moliefacit, si superponatur.

Cornu autem cervorum frigidum est et siccum, quo domos suffiunt quidam, ut serpentes pellant, et ad strangurias, et obstructiones utuntur, et ad pellendas e [orig: è] ventre tineas et vermes: sed pulmonem tamen hoc laedit. Aiunt etiam si a [orig: à] difficulter pariente superferatur, iuvamento esse. San guis vero [orig: verò] cervinus desiccatus, et tritus sumptus, a [orig: à] venenatis bestiis morsos iuvare dicitur Si autem cervi genitale similiter desiccatum, et lima in scobem redactum cum vino potetur, morsibus viperae succurrit.

Cervinus sanguis oleo decoctus, coxendicis, lumborum, et lateris doloribus, inteestinorum corruptioni, et danguinis fluxu medetur. Vino potus venenata apostemata, et induratas venas sanat. In aceto fervefactum cervinum cornu, si eo gingivae colluantur, dolorem adimit, et confortat. Infrictum dentes expurgat. Cinis eius elotus et epotus, dysenteri cis, fluxui ventris, et vesicae doloribus, prodest. Exsiccat menstrua, et regio morbo opitulatur. Melle mixtus cinis vermes ex intestinis expellit.

Cornu cervi splenis doloribus salutare est, singultus item reprimit.

Urina cervi aurium exulcerationibus medetur.

Extrema caudae cervinae pars venenata est, nec ulli usui apta.

Pulmo cum guture infumigatus, et melle tritus, tussim pellit.

Adeps cum aceto sanguinem sistit. Adeps vero [orig: verò] ex cervae vulua ad maximos usus asservatur. Fumus adusti cervini cornu comitiales reereat, omniaque venenata abigit.

Idem cinis oleo rosaceo sive aceto illitus, capitis dolorem sedat, dentes vacillantes hoc collutisirmantur, fluxui narium, capitis, et sanguinis excreationi subvenit.



image: s282b

Cum vino pultis sumptus regio morbo auxiliatur. Tradit Aristoteles, quod [orig: quòd] sinistrum cornu, quasi in eo opis aliquid habeat, abscondat.

Aqua cervini cornu bis terve in die sumpta, menstrua sedat.

Sanguine aut adipe cervi inunctus, securus est a [orig: à] morsu serpentum, et veneni laesione. Maximam autem contra venena labia eius vim habent.

ELEPHAS.

[illustration:

...]

ELephas, Graecis e)le/fas Germa. Elephant. De Elephantum natura, sensu, meoria, pugna, captura, mansuefactione, partu, ceterisque, vide multa apud Plinium lib. 8. capitibus prinmis undecim. Animal est mansuetissimum, quod facillime [orig: facillimè] domari potest, tantae fortitudinis, ut murosfronte sua destruat, et arbores convellat. Biennium in utero fetum gerit, tertio tandem anno excludit unicam prolem, nmec amplius parit. Trecentos posse annos viere scribunt. Lapsus fugere nequit, continuos enim osseos pedes habet. Dormiens robori firmidissimo innititur, quod observantes venatores in imo, ne animadvertat animal, dissecant, ut innitens elephas una [orig: unà] cum arbore prolabatur. Sanguis elephantis, praesertim masculi, fluxum sistit cerebri. Venter febricitantis si excremento elephantis suffiatur, maximam opem sentit.

VRSUS.

[illustration:

...]

VRsus, Graecis a)/rktos, crudele et informe est animal, ca pite inbecillio, pedibus etlumbis robustissimis, unde erecto interdum corpore dimicare solet.

Fertur hiberno tempore in antro ex ungularum succu se sustentare. De natura et fetu Usorum Plinius lib. 8 cap. 36.

Caro ursi viscosum humorem generat, concoctionisque est difficils, quare medicamentis potius quam [orig: quàm] cibis admiscetur.

Fel eius est calidum et siccum, comitialibus et paralyticis prodest.

Fel autem a [orig: à] iecore cum vesica in qua conditur, abscindetur, suspendeturque ut arefiat, sieque ad biennium asseruiari poterit. Oculi eius effossi sini stro alligati humero, quartananfebrim pellunt. Adeps alopeciis illinitur.

Electuarium de felle ursi comitialibus medetur.

VULPES.

[illustration:

...]

VUlpeculae astutia proverbio locum fecit, Graecis a)lw)/ phc dicitur. Germa. ein Fuchs Capillis est et densis et oblongis, cauda magna et densa. Sentiens melem ex antro abesse alvum antre ingressum speluncae exonerat, adveniens inde Meles, visostercore, relicto antro diffugit, sicque astusuo vulpecula caverna, nullam propriam sibi apparans, sed alienam fraude occupans, potitur. Succu ex abiete manante


page 283, image: s283a

confortatur. Famem sentiens instar canis latrat, nullamque praedam inveniens dorso se ex aere [orig: aëre] recreationem capiens, non aliter atque si mortua esset, imponit quod videntes aves cadaver esse credunt, advolantesque a [orig: à] vulpecula apprehenduntur. Cannum instidias sentiens caudam sub pedibus, ne cursui sit impedimento, recondit. Vidensautem se obrui caudam permingit, ex cuius feteore canes diffugiunt. Adeps eius illitus convulsionibur est auxillio. Sanguis eius arefactus, et tritus calcolo renum et vesicae medetur. Linguam dysponoeicis salutarem ferunt. Pellis eius naturae est calidissimae, unde humide exsistentes nature iis confortantur. Fit ex hoc Lohnochde pulmone vulpis dictum, quod abstergit, et consolidat ulcera pectoris et pulmonis, praeferturque aliis remediis et phthisi. Oleum item vulpinum dictum, quod [orig: quòd] ad podagras et relivas arthritidis species, ac dorsi renumque doloremest efficscissimum.

SCIURUS. Graecis *ski/ouros.

[illustration:

...]

SCiurus ab umbra caudae suae nomen habet. Germa. ein Eychhorn. Notum animal, mustela maius, sed brevius, rubicundi coloris, praeterquam in ventre, qui candet. Mirae in saliendo velocitatis, ut arbores saltu transvolet. Amnem transiturum, lignum aliquod leve, cui insidet, aquae imponit, caudaque veli vice, flante vento, utitur. Nucibus, quas aestate in cavernas suas comportat, ad futuram sibi hiemem prospicit, dulcique cibo gaudet. Praevident tempestatem, obturatisque qua spiraturus est ventus cavernis, ex alia parte fores aperiunt: quod attestatur Plinius lib. 8. cap. 38.

CAPREA.

CAprea, Graecis *dorka/s. Ger. ein Wild geyß, Rechbock, Gembs, cuius masculinum capreus: silvestre est caprarum genus, in rupibus et locis inaccessis agens. Unde facile [orig: facilè] venatorum insidias evitat. Sin propinquas in colle insidias animadvertet, ex iisdem se praecipitans, illaesa in cor nua prolabitur. Meminit earum Martialis, cum inquit:

Pendentem summa capream de rupe videbis,
Casuram speres, decipit illacanes.

Hinc diminutivum est factum capreolus, quasi tener capreus. Ut apud Verg. Praeterea duo nec tuta mihi valle reperti Capreoli.

Excrementa caprearum in vino sumpta, ictericis prosunt. Cum Spicae nar di foliis menses cient. Cum aceto imposita fluxum sanguinis sistunt. Usta et cum acetomixta, alopeciis illinuntur. Adeps earum podagricis auxiliatur.

DAMA.

DAma Graecis *prw\c. Germa. ein Dämlin, ex silvestrium caprarum est genere. Timidum et imbelle animal: unde Mart. Imbelles Damae nil nisi praeda sumus. Et Ver. Cum canibus timidi venient ad pocula Da


image: s283b

mae. Dehis Plin. lib. 8. cap. 56. Damae, inquit, mansuescuntraro [orig: mansuescuntrarò], cum [orig: cùm] ferae dici iure non possint. Complura nanque sunt nec placida, nec fera, sed mediae inter utrumque naturae.

MELIS.

[illustration:

...]

MElis, *meli/s, a [orig: à] melle nomen accepit, cuius est avidissimum animal, alvearibus obhoc maxime [orig: maximè] infestum, Alio no mine Taxus et Taxo dicitur. Ger. ein Dachs. Vivit in cavernis, dorso lato, pedibus brevibus, magnitudine vulpis, coilorefelis, cute densa, et pilis hispidis: mordax et asperum animal: dorso et vertice nigricat, reliqua parte candet. De natura eius lib. 8. cap. 38. inquit Plinius: Melibus haec est natura, et in metu sollertia, ut sufflata cute distenta, ictus hominum et morsus canum avertant. Adeps eius inter reliquas utilitates renum doloribus auxiliatur Sanguis in canicularibus distillatus ad c ii. vel c ii. s. sumptus pesti est auxilio.

ERINACEUS, ECHINUS.

[illustration:

...]

ERinaceus, quem Echinum vocant Graeci, Ger. ein Igel, animal spinis circumvallatum, quib. telorum vice adversus insidias utitur, ita eas expandens et acuens, ut attingi nequeat. Cibum quaesiturus fructus inventos aculeis suis infigit, infixos ad speluncam suam defert. De Erinacei natura vide Plin. lib. 8. cap. 37. Caro enim vim habet exsiccandi et solvendi, ventriculum confortat, ventrem solvit, urinam ciet, estque utilissima iis quorum natura ad lepram, et pustulas pestiferas vergit. Caro sive iecur eius in sirupo cum [orig: cùm]elle sumptum, renum vitiis, aquae quae intercutem subiit, convulsionibus, elephäntiasi, et viscerum fluxionibus est auxilio.

[note: Histirix.] Est etiam aliud Echinorum genus, Histrix a [orig: à] Latinis dictum, longis acu leis, quos in adversos torquet. Cuius meminit Plin. lib. 8. cap. 35. Vulgo [orig: Vulgò] Porcus spinosus dicitur, ein Stachelsaw. De hoc Calphurnius:

Venit et hirsuta spinosior bistrice barba.

ERINACEUS MARINUS.

EChinus marinus orbicularis est formae, aculeis circumvallatus, quibus pedum vice utitur, orbiculari gressu incedens. Ventriculo et utero prodest. Testa eius cruda insassata medicamentis adhibetur, quae posoras abstergunt. Crematae vero [orig: verò] testae cinis putrida hulcere expurgat, et luxurian tem carnem reprimit.

LEPUS. CUNICULUS.

[illustration:

...]

LEpus, Graecis *lagw/s, Ger. ein Haß. Cu niculus, Graecis *dasu/pous. German. ein Künglin, Caneingen. Oibus noti sunt. Animalculum est velocissimae ac timidissimae naturae, auritum, post eriores pedes anterioribus longiores sunt, unde facilius collem ascendit quam [orig: quàm] descendit.



page 284, image: s284a

Apertis oculis somo indulget. Fecundissimum natura genus Leporum et Cuniculorum, singulis mensibus sobolem procreans.

Sanguis leporis vitia cutis in faciesanat. Alopeciis cinis capitis eius cum aceto medetur. Cerebrum eius inassatum tremoribus ex valetudine contractis iuvandis editur. Iure carnis eius abluti podagrici opem sentiunt. Sanguis eius illitus vitiliginem lentiginesque sanat.

Comitialibus iecur arefactum ad c i. datum prodest. Excrementa leporis aceto imbuta, inveterata, et luxuriantia damna illita adiuvant.

Felleporis oculorum vitia melle commixtum restituit. Caro eius plus omni reliqua melancholici humoris generat. Testiculi leporis veneno resistunt, in aceto sumpti. In mense Martio vivi adusti leporis cinis calculo cum vino potus, fert opem. Genis infantum cerebrum leporis illitum facilem dentitionem parit.

Cuniculi eiusdem prope [orig: propè] naturae sunt cum leporibus, sicut et lepores fecundisimi.

LYNX.

[illustration:

...]

LYnx, Germa. ein Luchs, animal est Lupo simile, pelle autem maculosa, velut Pardi, unde maculosam Ver gilius nominat. Visu adeo [orig: adeò] acuto, ut proverbio locum fecerit: lingua serpentem refert, eamque quam [orig: quàm] longisime [orig: longisimè] exserit, collum habet flexile, ungulas grandes, unicum tantum fetum edit. Urinam eius in lapidem Lyncurium indurari falso [orig: falsò] creditur, ut in gemmis infra [orig: infrà] latius dicetur.

Corpori aspersa vel illita, pruritum sedat.

LUPUS.

[illustration:

...]

LUpus, Graecis *lu/kos. Germa. ein Wolff. Animal rapacissimum et fraudulentissimum. Urina eius secundum Lunae augmentum et decrementum augetur. Super huius tepidam adhuc urinam lotium reddentia animantia numquam concipere traduntur. Famem per aliquot dies sufferre valet lupus, unaque postea vice tantum devorat, ut ad triduum aut ultra [orig: ultrà] etiam sufficiat. Cor eius arefactum et asservatum optimum de se odorem praebet. Comitialibus quoque adustum, et tritum in potusum ptum, medetur.

Lupinum stercus candidum, ut refert Galenus, colicis quidam dandum, aut unio albo aut aqua distemperatum, putabat, nec tantum in paroxysmis, sed etiam in intervallis, siquidem vacarent phlegmone, et feliciter illi cessi negotium. Verum [orig: Verùm] illud etiam in eo mirabar, quod [orig: quòd] vel appensum illis vinculo coinfecto exlana ovis a [orig: à] lupo laniatae, aut ex cervina pelle, evidenter aliquoties iuvisset.



image: s284b

LUTRA.

[illustration:

...]

LUtra, Graecis e)nudri/s. Germa. ein Otter.. Animalium callidissimum ex fibrorum genere, cuius mentionem facit Plin. lib. 8. cap. 30. Feli per omnia, praeterquam [orig: praeterquàm] capi tc, limile, coloris nigr icantis, piscinis et aquis unde victum sibi quae rit, cohabitans. Spiritum ex aere [orig: aëre], quamvis etiam sub aqua aliquandiu se sustentar valeat, ducit. Hinc fit, quod [orig: quòd] aliquando in piscatorum retia excupiditate praedae delapsa, quoniam egredi commode [orig: commodè] nequit, neque doncc nodos dilaceret sub aqua spiritum ducere potest, suffocata invenitur. Cibi est animal adeo [orig: adeò] avidum, ut maximos piscium acervos in speluncam suam deferat, quorum putrefaction et foetore aerem [orig: aërem] quoque vicinum inficit.

MUSTELA.

[illustration:

...]

MUstela, Graecis *galh/. Germa. ein Wisel. Animalium est astutissimum, maximam fetus sui curam gerens, quos subinde ne inveniantur transfert, in cavernis petrarum degens, longumque ducens. Haec cum serpente dimicatura ruta se munit. Ex immaturis ficubus, earumque foliis, empla stra contra Mustelae morsum, qui subitum dolorem adfert, conficiuntur. Similiter ex cepis et allio. Rutarum odor mustelas pellit. Sanguis eius cum Arnoglossa illitus, podagricos adiuvat. Cinis cum aqua potus phreneticis fert auxilium, lepramque curat.

MUS.

[illustration:

...]

MUs, Graecis *mu=s. Germa. ein Mauß. Horum varia sunt genera. Chamaeleontis sucus aqua et oleotem peratus mures allicit, posteaque, nisi aqua confestim recre entur, perimit. Stercus murium alopecias cum albo sina pi, nasturtio, cepis, et allio mixtum sanat. Mures quoque interimit pulmentum ex Arsenico citrino, et farina confectum: Similiter suffitus ligni arboris Taxi: Helleborum item farina subactum. Contra mures hortorum remedia sunt initio huius operis exposita.

GLIS.

[illustration:

...]

GLis, Graecis e)leio/s. Germ. ein Ratten. Suspicatur Va lerits Cordus glirem esse muga/lhr, Murem araneum La tini vocant, a [orig: à] mu=s, id est, Mus, et lalh/, id est, Mustela, quod [orig: quòd] mediam inter mustelam, et murem formam habeat. Pestiferum est glis animal, venenum in cauda noxium condens. Urina eius quamcumque cor poris partem contigerit, eandem ad ossa usque putrefacit, vulnusque insandabi le efficit. Diffugere tradunt glires, si sinistra mulae ungula domus suffiatur. Excrementa glirium cum aceto et roremarino alopecias sanant: pota vero [orig: verò] calculum discutiunt.



page 285, image: s285a

TALPA.

[illustration:

...]

TAlpa, Graecis a)pa/lac. Germann. ein Muldtwurff. Murium generis est, nigrum ac caecum animal, sub terra vivens, cuius cuniculos perrepit, ac subinde terram egerit. Quomodo capiendae sint talpae supra [orig: suprà], est expositum.

Usta in cinerem cum ovi albumine lepris illinitur. Sanguis eius alopecias capillis explet. Cinis eiusdem fistularum putredines consumit. Qui iecur eius dcomederit, aut vivam manu compresserit, eum a [orig: à] febrisecurum eodem anno fore credunt.

RANA.

[illustration:

...]

RAna, Graecis *ba/traxos, Germ. ein Frosch. In usu sunt virides, ex quarum etiam genere sunt quas Germani Laubfrosch [orig: Laubfrösch] appellant. Reliquae ranae, quae non sunt viri des, venenum habent. Vivae in testa adustae alopecias curat. Fel earum lumbricos pellit. Fel in cinerem ustum febribus mederi ferunt. Sucus ranarum ex oleo et sale coctarum prodest collo distortis. Sanguinem cinisearundem sistit. Hulceribus et membrorum iuncturis prodest. Dicto mode coctae venenatis vermibus, et leprae obsistunt. Dentium dolorem sedant, si aquatilium ranarum decocto os colluatur.

BVFO.

[illustration:

...]

BUfo; Graecis *mu/ocos, Germa. ein Krott. Animal est teterrimum, et plurimum noxium, ranarum similitudine, fetens. Naturae est frigidissimae, Cor circa collum habet, unde nisi confixo collo non moritur. Bini plerumque cum concentu prodeunt. Elelisphaci esu, a [orig: à] quo tamen interitum sentit, plurimum delectatur. In capite eius lapis invenitur, cui contra venena vis adscribitur.

CROCODILUS, et Scincus.

CRocodilus Aegypti est animal quadrupedes apud Nilum, terra et flumine, ut inquit Plinius, infestum. Magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubitos. ova magnitudine parti quanta anserum, quibus eo loco incubat, quo summo actu eo anno egressurus est Nilus. Die interra, noctu in aqua agit, a)mfi/bior exsistens. Multa de hoc Plin. lib. 8. ca. 25.

[illustration:

...]

Sunt ex Crocodili genere Scinci Officinarum, quos Crocodilos


image: s285b

terrestres vocant. Pro veris tamen Scincis terrestribusve Crocodilibussaepe aquaticae lacertae venduntur, quae noxiae sunt.

Usus Scincorum, quibus utuntur Officinae. fertur esse contrasumptum venenum, aliosque; defectus.

Crocodilorum terrestiunstercus, Galeno teste, abstergendi et desiccandi vim possidet moderatam, quod mulierum lucus pretiosum reddi dit: a [orig: à] facie siquidem ephelim tollit, vitiliginem item et lichenas.

SERPENS.

[illustration:

...]

SErpens seu coluber, Graecis o)/ois, est nomen generale ad ea quae terra absque pedi bus animantia serpunt. Ger. ein Schlang. Suntque multae earumspecies. Nicander viginti [note: Serpentum species ex. Nicandro.] duas in Theriacis suis enumerat, cuiusmodi sunt: Vipera, Aspis, Cerastes, Haemorrhois, Sepedon, Dipsas, Chersydros, Amphisbaena, Scytale, Basiliscus, Dryinas, seu Chelydrus vel Hydrus. Draco, Cenchry nes, Ascalabus, Esopes, Libyes Myagri coronati, Acontiae, Typhlopes. Moluri.

Exuvias quotannis deponunt, abstinentia cibi, ut ferunt, corpus primum attenuantes, postea angustam perrepentes petram. Vernationem [note: Vernaetio Senecta anguium.] et senectam anguium id vocant.

Coctae haec in oleo mire [orig: mirè] aurium dolorem leniunt.

VIPERA.

VIpera, Graecis e)/xi)s dicitur, femina vero [orig: verò] e)xi\dna, soboles viperae e)xid)s, sicut Nicander in theriacis distinguit. Germa. ein Nater, ut vult Ioachimus Camerarius in commentariis suis der Theriacis. Auctor est Ni cander, feminam in coitu mari caput mordicus abscindere, rursus eandem poenamluere, maturo iam partu uterum perrodente: quod falsum esse Iaochimus Camerarius experientia asserit. Femina huius generis ad Theriacam a [orig: à] veteribus est expetita.

ASPIS.

*a*spis ex serpentum genere, omnium venenatorum, Nicandro teste, preni ciosissimus, sinuoso incedens gressu, erecto capita: Lognitudo eius est orgyiae, color squalidus, alias [orig: aliàs] viridis et maculosus, alias [orig: aliàs] cinereus, saepeigneus: oculi rubentes, cervix squalida et tumida: dentes quatuor: In fronte geminae darunculae iuxta supercilia, calli instar prominent. [note: Ichneumon] Summa ei cum Ichneumone animali pugna, de qua scribit idem auctor.

CERASTES.

Cerastes genus est serpentis, Latinis Cornutus, a [orig: à] cotnibus capitis, Ni


page 286, image: s286a

candro teste. Viperae corpore non est dissimilis, cornibus interdum quatuor, interdum duobus conspicuus, colore squalidus, longitudine navis prolixae. Abhoc ictos novem dies supervivere, idem avotr testatur.

HAEMORRHOVS.

HAemorrhous serpens dictus est, quod [orig: quòd] ab eo icti sanguine fluant. Longitudine est pedali, colre partim fuluo, partim candido, cornibus in fronte duobus. de quo Nicander in Theriaca.

DIPSAS.

DIpsas, *diyas nomen accepit, quod [orig: quòd] qui ab ea ictisunt, irrestinguibili siti laborent. Viperae est similitudine, sed morsus eius nocentior. Gorenim humanum, ut Nicander ait, morsuprorsus accenditur, ac arentia prae nimia siccitate labia siccantur.

NATRIX.

[note: Chersydros. Hydrus. Hydrae.] NAtrix est serpentis genus, Nicandro Chersydros dictum, quod [orig: quòd] videlicet in terra et paludibus agat. Idem Hydrus dicitur. Germa. ein Wassernater, Wasserschlang. Feminam vero [orig: verò] huius generis Hydram vocant. Est etiam nota Lerne paludis Hyfra, de qua fabulantur poetae [orig: poëtae], de qua proverbium: Lerna malorum: cuius meminit Verg. Aen. 6.

Et centum geminus Briareus et bellua Lernoe.

De Natrice Lucanus inquit:

Et natrix violoator aquoe.

AMPHISBAENA.

[illustration:

...]

AMphisbaena, a)mfisba/ina dicta est, quod [orig: quòd] geminum incessum habeat, vel utroque versum gressum dirigat, ab a)/mfis et bai/nw. Hanc bicipitem Nicander tradit, exiguum alias [orig: aliàs] serpentem, visus hebetis, colore pullo, exiguis variegatum maculis. Pellem eius strictam arefactamque securisstilo circumligatam, torpedinem in labore lignisecis avertere, manusque frigore torpentes calfacere, idem tradit.

BASILISCUS.

[illustration:

...]

BAsiliscus, *basi/liskos, hoc est, regulus, rex serpentum trium palmarum longitudine Nicandro describitur, flavus, capite acuminato. Ferunt Gallum in extrema sene ctute ovum parere, ex quo Basiliscus excludatur. Adeo [orig: Adeò] est venenatus, ut aspectu suo virus homini et animantibus immittat. Necsatis est ab eo ictum mori, sed qui cadaver laesum attigit, ab eodem inficitur, ob reterrimum a [orig: à] cadavere interempto a [orig: à] Basilisco exhalantem odorem. Corpus aunt icti hominis accenitur, carnesque defluunt. Vide Nicandrum.



image: s286b

DRACO. Graecis *dra/kwr.

[illustration:

...]

DE Draconibus et earum fabula est apud nicandrum in Theriaca. Vigenûm cubitorum Dracones in India et Aethiopia nasci, scribit Plinius lib. 8. cap. 13. Dracones ob calorem orientalem in cavernis plerumque laternt, adeo venenatae naturae, ut aerem [orig: aërem] quoque in locis quibus degunt inficiant. Venenum autem non, ut quidam tradunt, in dentibus, verum in cauda gestat. Colore est niger, sed in ventre subuiridis, tres ordines habet dentium, pinguis, dependentibus etiam a [orig: à] mento palearibus, ut a [orig: à] Nicandro describitur.

Ex cerebro Draconis lapis, Dracontias dictus, exscinditur, idque vivo Dracone, mortuo enim lapis evanescit. Adeps Draconis omnia venenata pellit.

Sanguis Draconum, quo Medici utuntur, gummi est arboris, ob similitudinem verisanguinis sic dictus.

Reliquas Serpentum species, est videre apud Nicandrum. Has ut communiores tantum recensui.

ARANEUS.

[illustration:

...]

ARaneus sive Aranea. Graecis a)ra/xnh. Evim vero [orig: verò] qui muscis insidias et retia tendit, privatim a)grw/sthr, hoc est venatorem appellant. Animal venenatum ex ore filium seu telam ducens. Graeci etiam fala/ggia vocant. Germa. Spin. Vide Plin. lib. 11. cap. 24.

Nicander in Theriaca septem Phalaniorum genera numerat. Tela aranei, praesertim candida et pura, constipandi vim habet, item refi gerandi, Recentibus vulneribus imposita, a [orig: à] sanie ea praeservat: maculas adhuc recentes abstergit.

Contra omne araneorum venenum remedio est cerebrum capi cum piperein unio dulcisumptum. Idem facit adeps ovium coagulatus ex vi no potus. Cerebrum item arietis cum melle. Muscae contusae morsui ara nei impositae, venwenum extrahunt, et dolorem leniunt.

LACERTA.

[illustration:

...]

LAcerta et Lacertus, cuius meminit Vergil. viridem appellans, ex verminum est genere, quatuor pedibus serpens. Germa. ein Heydex. Graecis *sau=ros. Sibilo serpentem imitatur, cui cauda et lingua est similis, adeo [orig: adeò] nullius, ut ferunt, memoriae, ut loci in quo peperit, obliviscatur. Meminit eius Plin. lib. 8. cap. 39.



page 287, image: s287a

Sanguis eius visum confortat. Excrementa maculas oculorum abstergunt, pruritum sedant, visum adiuvant, nitidam cutem faciunt. Caro eius est mortfera.

SALAMANDRA.

[illustration:

...]

ANimal est stellatum, Lacerti figura, numquam nisi magnis imbribus, ut Plinius lib. 10. cap. 67. scribit, proveniens, serenitate deficiens, cuius tantus rigor, ut ignem tactum non aliter quam [orig: quàm] glacies extin guat, germa. ein Molch, Vim, Moll.

Medicamentis scabiei et psorae adhibetur. Caro eius in Melle ad varios usus adservatur.

BOMBYX.

[illustration:

...]

BOmbyx, Graecis bo/mbuc, et bombu)liosAristoteli. Vermi culus est parvus, sericam ex ore telam educens et glo merans, ad vestem feminarumque luxum, quae Bombycina dicitur. Unde Germa. ein Seidenwürmlin appella tur. Foliis nutritur mori. Post coeptum vero [orig: verò] laborem ab omni deinceps cibo abstinet. Sericum huius animalculi ustum putrida vulnera purgat. Cum melle ustum dentium putredini auxiliatur. Vide Plin. lib. 11. ca. 22.

FORMICA.

[illustration:

...]

FOrmica, Graecis mu/rmuc, insectum laboriosissimum prouldentissimumque, de cuius natura scribit Plinius lib. undeci mo, cap. 30.

Pelluntur Formicae sulpure cum origano trito, et caver nis earum insperso. Fugari etiam eas ferunt sumo styracis et Asaefoetidae. Fit ex formicis oleum, quod vocant Oleum formicarum, formicis in oleo ad dies 40. in sole maceratis, et oleo postea colato: quod ad con fortandum coitum valet.

Uritur ex iisdem aqua stillatitia, quam pterygia et maculas faciei pur gare ferunt, si tres eius guttae sub vesperam oculis instillentur. Ex ovis earundem aqua uritur, quam instillatam auribus ferunt auditum restituere, et tinnitum pellere.

LUMBRICI.

[illustration:

...]

LUmbrici, Graecis e)/lminsqes. Vermes sunt terreni. Ger. Regemwürm, Erdwürm. Ex his fit oleum, quod valet ad infrigidatos nervos confortandos, et ad dolorcs


image: s287b

iuncturarum. Fit autem adiectis oleilibris duabus ad libram semis vermium, et vini c ii. Quae simul bulliunt et colantur.

Dicuntur etiam Lumbrici, vermes in intestinis nati, a [orig: à] lubricitate sie dicti, vel a [orig: à] lumbis, quorum alii suntrotundi, alii longi, alii lati.

ONISCUS.

[illustration:

...]

ONiscus diminutivum ab o)/nos, q. d. Asellus, alias [orig: aliàs] multipes, a [orig: à] pedum multitudine dictus. Germ. Ein Eselgen. Muris et locis humidis nascitur, attactumque sentiens, in sphae rulam, grano iuniperi simillimus, convolvitur.

In vino potus regio morbo laborantibus, et cum difficultate mingem. tibus auxiliatur. Vivus digito impositus, phagedaenam perimit.

LIMAX.

LImax, alias [orig: aliàs] terrestris Testudo, Graecis *koxlia\. Germani ein Schnegel vocant: quiam vero [orig: verò] limaces ruffi, quidam vero [orig: verò] nigri conspiciun tur. Quod ad usum eorum in Medicina attinet, distillata ex iis in Maio seu Octobrimense aqua, clavum resectum, si instilletur, sanat. Manuum verrucas purgat. Ferrum in aqua hac exstinctum chaly bis induere duriti em tradunt.

De cochleis et Conchis, quia partim sunt fluviatiles, partimterrestres, in piscium numero agetur.

ERVCA.

[illustration:

...]

ERuca, Graecis *ka/mp[?]. Dictam putant ab erodem do, quod [orig: quòd] olera et arborum etiam folia, quibus adnataefuerint, penitus erodant. Germ. Raupen. Nemini non notum pestiferum illud olerum malum, in quae si siccum aridumque fuerit multum caelum, saevit, atque adeo [orig: adeò] depascitur, ut scoparum instar nuda olerum filamenta seu neerui appareant. Vidimus ihoc anno in Amarae dulcis dicti fruticis [note: Eruearum novum genus.] ramis Moguntiae plurimas spitamae longitudine, et pollice crassiores, virides, pedibus quater geminis, quibus ramulis comprehensis tena citer adhaerebant cauda brevi, crocea: maculis ub collo nigris: quinis per latera lineis, minim e [orig: è] tamen discoloribus, sed paulum aliquid a [orig: à] viridi in flavum declinantibus, distinctas, corpore alioqui minime [orig: minimè] hirsuto, sed glabro mollique. Harum, quia multorum cum admiratione conspexi, meminisse placuit. Quomodo olera ab erucis tuta esse posint, supra [orig: suprà] exposuimus.



page 288, image: s288a

DE ANIMANTIBUS VOLATILIBUS, HOC EST, DE AVIBUS.

DE VOLATILIUM carnibus in genere.

OMNIUM volatilium carnes, utpote [orig: utpotè] quae aeriae [orig: aëriae] sint naturae, minus nutriunt quam [orig: quàm] quadrupedum: facilius tamen et citius concoquuntur: unde etiam aegrotis carnes eorum potissi mum conveniunt: nec tamen omnes, sed Gallinae potissimum silvestres, pulli gallinacei, turdi, idque genus. Nam anatum, anserum, gruum, cycnorum, pavonum, aquatiliumque avium carnes crassaesunt, ac difficulter concoquuntur: infirmis ergo suntinutiles.

Quod ergo [orig: ergò] privatim ad electionem volatilium ad cibos attinet, primum locum tenent Gallinae mediocres, quae nondum ova excluserunt: hae siquidem temperatae sunt, neque choleram, neque phlegmata gererantes: bene autem nutriunt et confortant. Sunt itaque aegrotantibus, et a [orig: à] morbo convalescentibus utilissimae.

Qui tener iusculi adhuc pulli fuerint, minus commodant: multum enim phlegmatis generant. Sic etiam quae senioressunt, ob siccitatem difficilius concoquuntur. Poterunt tamen adultiores Gallinae vel Capi, usu aegroti hoc postulante, aliisque non praesentibus, coctae in mortario tundi, cumque cecocto iure per pannum colari, ac deinde pro placito, et infirmi naturas satis commode [orig: commodè] apparari.

Galli adulti ab usu aegrotantium prorsus abdicantur: similiter anseres, anates, grues, pavones: Difficilis nanque sunt concoctionis, ventriculum pre munt, ac febres, praesertim vero [orig: verò] anatum caro, inducunt: columbae quoque, palumbes, turtures aegrotantibus adversantur: sed ex his turrtures ame~ annui aliquatenus assumi poterunt, adultiores minime [orig: minimè].

Haec in genere de alituum carnibus: de quibus speciatim, non tamen de omnibus, sed de plerisque tantum agetur.

DE OVIS.

[illustration:

...]

OVa, inquit lib. 11. simp. med. Gal. partes animalium non sunt, sed proportione respondentiis, quae adnascuntur. Sunt autem facta ad propgagationem gene ris, perpetuitatemque, ae sunt utilia ceu nutzrimenta. Pariunt ova omnia volatilia, ea videlicet quae pennis plumisque vestiuntur. Nam vespertilio praeter volatum nihil admodum cum avibus commune habet, ac murium instar fetum aedit. Insecta exsterco re nasci constat. Ex reliquis etiam animantibus serpentes ova partiunt, e [orig: è] quibus fetus excluduntur. Sed ovorum, quod ad animantia pertinet, diverstates percensere non est praesentis instituti, verum generatim deiis,


image: s288b

et peculiariter de Gallinarum ovis agere. Sciendum itaq; quoties ovorum fit mentio, proprie [orig: propriè] Phasianorum et Gallinarum, ut diserte [orig: disertè] Galenus de alimentis lib. z. tradit, intelligi.

De ovorum differentia et usu, haec scribit Simeon Sethi.

ova inter se differunt: tres vero [orig: verò] habent diffeentias: Primam quidem quae iuxta propriam eorum est substantiam: alteram vero [orig: verò], quae est secum dum tempus, an recentia videlicet, an vetera: nam recentia meliora sunt, optimaque eorum operatio: tertia corum differentia est in ratione modoque coquendi, quippe sorbilia vix calida parantur. At quae ad modicam sunt consistentiam, dicuntur tromkta\, hoc est, tremula: quae autem magis cocta, e(fqa\ sunt dicta, hoc est, cocta: ac in universum quidem au)gokou/lika. Quae ergo [orig: ergò] sorbilia sunt, facile [orig: facilè] pertranseunt, et gutturis scabri tiem leniunt, sed minus nutriunt. Quae vero [orig: verò] e(fqa\ sunt, difficilius concoquuntur, et tardius descendunt, et asperum crassume nutrimentum corpori praebent. Peiora etiam sunt quae sub calido cinere assantur. Quae vero [orig: verò] in sartagine cocta, ideoque tkganita\ vocata, pessimum habent nutrimentum, et dum concoquuntur nidorem vellicationemve faciunt, cras sumque, superabundantem, et malum sucum gignunt. Laudantur quidem quae pnikta\, id est, suffocata dicuntur, velut etiam quae e)cefsqa\, in calida aqua decocta. Quae autem anserum sunt ova, malum sucum habent.

Dicuntur ova proprietate quadam peculiari eu)fui+/ar, hoc est, bonum ingenium et naturam facere, iis qui cum fonte filiarum tauri (hoc est, cum melle, ex bobus enim apes progenerantur, ut poeta [orig: poëta] testatur, inquiens: Progenerantur equis vespae, sed gignit apes bos) et cum butyro esitaverint, Cum aceto vero [orig: verò] ova cocta desiccant ventris fluxiones. De ovis Horatius sic:

Longa quibus ovis facies erit, illa memento
Ut sicci melioris, et ut magis alba rotundis
Ponere, nanque marem cobibent callosa vitellum.

Quod etiam Arabes testantur scriptores, longiora, minora, tenuioraque Gallinarum ova reliquis praestare asserentes.

Primatum inter ova tenent Gallinarum et perdicum, phasianorumque: proxima sunt anatum et anserum, quae etsi peius nutrimentum habent, naturam tamen confortant, et ad Venerem incitant.

De ovorum facultatibus hunc in modum Galenus refert:

Ouum est symmetro temperie frigidius. Unam autem pravitatem patiuntur, quam adfert vetustas, quam facile [orig: facilè] effugies, si utaris recentibus. Album porro [orig: porrò] et tenue illud ovorum, cuius usus est ad ophthalmias, ex numero est medicamentorum minime [orig: minimè] mordicantium.

[note: Albumenovi.] Utendum autem est ovi albumine non tantum ad oculos, sed et ad alia omnia, quae medicamenta requir unt suavissima: Ut sunt universa sedis, et pudendorum ulcera contuma cia. Miscetur quoque idonee [orig: idoneè] medicamentis profluvium sanguinis ex cerebri involucris reprimentibus, quae


page 289, image: s289a

nimirum citra morsum illinuntur, adstringuntque. Ceterum [orig: Ceterùm] et ipse Vitellus [note: Vitellus.] assimilis est nature, ac proinde miscentur ceratis morsus expertibus. Verum quanto [orig: quantò] plus desiccant, quae sunt assa ova, tanto [orig: tantò] minorem mitigandi [note: Ouum totum.] vim obtinent. Iam vero [orig: verò] crudo toto ovo utimur admisto rosaceo, ad palpebrarum, aurium, mammarum, aliarumque omnium partium phlegmonas.

Adhaec in accto coctum ovum si edatur, ventris fluxiones desiccat. [note: Dysenteria.] Quod [orig: Quòd] si etiam eorum quippiam, quae ad dysenteriam aut caeliacum adfectum conveniunt, adiunxeris, atque in igne modico, fumique experto frixeris, edendumque ita praebeas, non parum sane [orig: sanè] ita la orantes adiuveris.

Ad ambusta etiam est ovum protinus impositum utile: sive quis seorsum [note: Ambusta.] duntaxat albumen molli lana excipiat, sive cum vitello confundens applicet. Mediocriter enim refrigerat, et citra morsum desiccat. Tale [note: Anacollemata.] quum sit, et ad Anacollemata vocata, quae fron ti imponuntur, eo utimur, et pilos palpebrarum agglutinamus: ad misto nimirum idoneo aliquo, quale est tus, potissimum pingue, ac non inveteratum, et siccum.

Ouum igitur medicamentis quae humiditates desiccant, aut elixum, [note: Ouum quomodo et quibus prosit. Sorbile.] aut assum, aut frictum, tamquam materia miscentur: iis vero [orig: verò] quae lentorem humorum in pectore pulmoneque incidunt, sorbile: id quod in aqua eo [orig:] usque elixari debet, donec incalescat. Simili modo sumptum, gutturis stomachi, ventris, intestinorum atque vesicae asperitatibus medetur.

De anserum ovis ovis tradunt, si cum oleo calida matrici instillentur, intra quatriduum menses ciere. Extra Medicinam quoque multus est albuminis ovi ad colores aliasque res usus. Ustarum in fornace testarum ovorum candidus cinis corrosiva facultate est praeditus.

AQUA OVORUM.

Albumen ovi probe [orig: probe] tosti in Balneo Mariae distillabis, ita ne plus auqa calescat, quam [orig: quàm] ut manus feruorem eius pati possit.

Foramen vero [orig: verò] alembici non penitus obturabis, ne malum saporem aqua acquirat. Valet haec ad pterygia et dolores oculorum: faciei cutem serenat, cicatrices corrigit: manus teneras, si frequenter ea abluantur, ac per se exsiccentur, efficit.

Aqua vitelli ovorum eadem ratione, qua de albumine dictum est, distillata, maculas faciei, a [orig: à] balneo illita extergit.

OLEUM VITELLORUM OVORUM.

Oleum e [orig: è] vitellis ovorum longe [orig: longè] praestantissimum exprimitur hoc pacto: Recipe ova recentia numero quot volueris, coquito donec penitus indurentur: postea vitellos eorum exime, et comminutos assa in sartagi ne donec ruffescant, et pinguedinem quandam remittant: deinde offam ferventem indito in sacculum pilis contextum, et exprime, quodque ex pressum fuerit oleum repone.

Cutem hoc oleum expurgat, impetiginem, serpiginem, et alia cutis


image: s289b

vitia persanat, capillos regignit, et hulcera maligna, et fistulata curat.

GALLUS, GALLINA, PULLI Gallinacei, Capus.

[illustration:

...]

NOtiora sunt quam [orig: quàm] ut repraesentari debe ant. Gallus, Graecis a)lektru)wr, et a)le/ktwr, quasi a)pole/ktwr, id est, a [orig: à] lecto revocans. Gall. Ung Cocq Germa. ein Han. Gallina, Graecis a)lektori/s. Gall. Une poulle, ou Gelline. German. ein Hun. Caro gallorum crassior est, quam [orig: quàm] gallinarum vel Caporum. Optima autem est caro gallorum et gallinarum, qui nondum Venerem sunt experti. Capi caro reliqua avium est carne praestantior, melisque nutrimentum praebet. Tusaque in mortario gallorum et caporum caro optimum iusculum, graviore morbo correptis, praebet. De Capo Martialis in Xeniis hoc Disticho ludit:

Ne nimis exhausto macresceret inguine Gallus,
Amisit testes, nunc mihi Gallus erit.

Pullorum gallinaceorum caro, inquit Simeon Sethi, fiacilis est concoctionis, et boni succi, et inprimis galinarum, quae ovum dere coeperunt.

Secundo autem loco sunt, quae ad bonum sucum, Attagenae, sed ma gis nutriunt, et praesertim si praepingues sint. Nam hae corpus madefaciunt, et otiosos iuvant, coloremque bonum comparant, et genitale semen et cerebrum quoque augent: praesertim vero [orig: verò] horum cerebella.

Cerebrum quippe abunde [orig: abundè] nutrit, et id circo aiunt, quod [orig: quòd] his qui levio ri ingenio ac mente sunt, prodest. Qui vero [orig: verò] Gallinaceam carnem esitaverint, nonstatim lac acre bibant: quoniam observatum est colicos morbos inde ficri. Gallinarum vero [orig: verò] pulli gallinacei facilis sunt concoctionis, et temperatum bonumque sanguinem gignunt, nec valde tenuem, nec valde crassum. Prosunt autem minus se exercentibus et otiosis, et his simul quibus facile [orig: facilè] obstruuntur meatus: his insuper qui stomachum calidum habent. Ventrem quoque cient.

Gallinis ova ferunt supponenda imparia, et intra decem dies exclusa.

VIRES.

Iusculum gallinaceum [orig: gallínaceum] capiti est saluberrimum. Cerebrum gallinarum sanguinis aiunt fluxum compescere.

Stercus Gallinaceum, auctore Galeno, tritum propinatumque cum tribus aut quatuor oxy crati, aut oxy melitis cyathis, eos celeriter iuvat qui a [orig: à] comestis fungis anguntur: nimirum per vomitum crassiores humores eliciens.

Dissectam tepidam gallinam morsui serpentum impositam mederi aiunt, iterato tamen aliquoties hoc medic amine. Nigra dissecta gallina tepida capiti imposita, phrenesin sedat.



page 290, image: s290a

Cerebrum capi in vino sumptum alvum citam sistit. Ius capi alvum mollit, crudos humores et melancholiam discutit, febres adiuvat, singultum tremoremque ventriculi compescit. Epilepticis remedium adfert.

Aqua stillatitia Galline maximo est auxilio iis, qui morbo consumpti sunt, aegris, et lipothy mai laborantibus. Eligitur autem Gallina biennis vel triennis, nigra, pinguis, evulsis pennis, nulla fervente aqua adhibita, et omni pinguedine remota, frustulatim concisa, et in vitro seu Balneo Mariae distillata. Aqua Capi quadriennis vel quinquennis, nigri, pari ra tione qua de Gallina dictum est, collecta, languidis ex nimia aegritudine ad c. i. s. vini nonnihil admixto, sub meridiem et vesperam utiliter bibitur. Eadem faciem serenat.

ANSER.

[illustration:

...]

ANser veteribus Ganza, sicut et Germanis: ut testatur Plinius. Graecis *xh)r. Gall. Uncoyc. Ger. ein Ganß. Anseres sunt alii altiles seu domestici, nemini non notit alii silvestres, Germanis Hagesgänß. Flavi et aquei coloris, gruum more per aera [orig: aëra] volitantes, ac volatum suum iuxta venti dirigentes flatum: siquidem flante Aquilone, quasi futurae tempestatis praescii, ad meridiem se convertunt.

Caro anserina crasse est substantiae, superfluitates et excrementa multa producit, ac difficulter concoquitur. Estque omnibus domesticis avibus crassior, calidior, humidiorque. Alae tamen a [orig: à] reliquo corporesunt diversae, et meliores.

Adeps anserum alopecias capillis explet, rimis labiorum illinitur: hulcera dura mollit. Cum ceparum succo aurium sordes expurgat, dolo remque earum lenit. Vim in summa habet molliendi et leniendi, ob dulcedinem. Testes anserum genitale semen multum generant. Lingua eorum peculiari proprietate adstranguriam facit.

Stercus anserinum, testimonium dicente Galeno, pre nimia acrimonia est inutile, sicut etiam accipitrum et aquilarum.

ANAS.

[illustration:

...]

ANas, Grecis h( nh=tta. Gall. Une cane, ou Canard. Ger. ein Ent. Aliae sunt domesticae aliae silvestres. Mas autem a [orig: à] femina distinguitur, quod [orig: quòd] mas collo et capite conspicitur viridi, rostro lato, alis albo viridi et nigro permixtis, cir culo collum ambiente albo, pedibus rubris latisque. German. ein Antvogel. Femina vero [orig: verò] varietate illa colorum caret, et simpliciter ein Ent dicitur. Gaudet non nisilocis paulustribus. Caro earum crassos et super fluos humores gignit, et melancholicos efficit. Commendatur potissimum pectore et cervice. Unde Martialis:



image: s290b

Tota quidem ponatur anas, sed pectore tantum [orig: tantùm],
Et cervice sapit: Cetera redde coquo.

Quod [orig: Quòd] ad Medicinam exiguus earum est usus. Ferunt aquam de silvestribus anatibus mense Octobri in Balneo Mariae stillatam, ad 40. dies, mane [orig: manè] et vesperi unius unciae pondere potam, calculum renum et vesicae pellere.

COLUMBA.

[illustration:

...]

COlumbus vel Columba, Graecis *peristero/s, vel *peristera\. Germa. ein Daube. Columbarum natura est calidissima. Pullorum Columbarum caro, ut ait Simeon Sethi, calida est et humida, superfluitatisque multae, et praecipue [orig: praecipuè] domesticorum, sanguinemque crassum et calidum praeter modum gignit, atque ideo febres nonnumquam acit: Frigiditate vero [orig: verò] dolentes renes iuvat, semenque genitale et sanguinem auget. Caput autem et oculos laedit. Aiunt etiam immodicum eius usum lepram gignere.

Veris autem et autumni tempore meliores sunt Columbulae, quam [orig: quàm] quae per aestatem et hiemem nascuntur.

Sanguis sub dextra earum ala medicamentis adhibetur. Tepens oculis instillatus, dolorem eorum sedat, et pterygia pellit. Tubercula, si incisa primum fuerint, instillatus idem sanguis sanat. Recens interempta columba, omnibus morsibus utiliter imponitur.

Stercus Columbinum siccum, ut scribit Galenus, tritum et cribratum, una [orig: unà] cum Nasturtii seimine, Napyos vice ad ea quae rubificari postu lant, sumitur: nempe ad omnes inveter atos adfectus, cuiusmodisunt: coxendix, hemicrania, scotomata, vertigines, cephalaea, et in lateribus, scapulis, cervice et lumbis antiqui dolores: nec non nephritides, affectus caeliaci, et podagricae arthritides, quando in articulis nondum concreti sunt tophi.

Est autem hoc stercus minime [orig: minimè] foetidum, praesertim si sit arefactum. Vim habet exsic candi. Urentibus quoque hulceribus, sive cum aceto, sive cum lino illinitur. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] vulgo [orig: vulgò] putatur Columbas felle carere, falsum est, nam intestino eius fel iunctum invenitur.

AQUILA.

[illustration:

...]

AQuila, Graecis a)eto/s. German. ein Adler. Gall. Aigle. Armiger Iovis, et avium rex. Visu, Plinio auctore, adeo [orig: adeò] acuto, ut ad versus solis radios intueatur. Pullos suos pedibus adversus Solis fulgorem suspendit, quosque immotos tenere oculos viderit. eos velut genere suo dignos eligit, reliquos reicit. Numquam sicut et ceterae volucres aduncae bibit. De natura Aquilarum vide Aelianum lib. 14. de nat. animalium.



page 291, image: s291a

Genera eius traduntur plura: quaedam venationibus adhibentur: aliae ad delitias aluntur, quas anatarias, ab anatum venatu nominant. Vide Plinium lib. 10. cap. 3. de Aquilarum generibus. Aetiten [orig: Aëtiten] dictam gemmam, quae nullius aestus iniuria laeditur, in nido dum ova excludit haberefertur: ne videlicet naturali suo calore ova excludenda aquila corrum pat, et induret. Senio confecta ultra nubes evolat, hebetudinem visus a [orig: à] solis radiis emendans, quo adeo [orig: adeò] pollet, ut ex alto et a [orig: à] longe praesentem colubrum conspiciat et animadvertat, quem imetu facto comprehem. dit, deglutitque.

Naturam scribunt esse aquilae velut febricitantibus, et frigidam et calidam. Fel eius cum melle oculis lippientibus illinitur. Cerebrum et fel eiusdem cum melle visum acuit. Stercus aquilarum, Galeno teste, ve hementem habet acrimoniam, inutilque habetur.

ACCIPITER.

[illustration:

...]

ACcipiter, Graecis terac, Germa. ein Habich, ex rapacium avium est genere, sicut et vultures, ab accipiendo, hoc est, rapiendo nomen habens. Magno est corpore, rostro adunco, mansuefiens facile [orig: facilè], oculis lucidis, aspectu hilari, pedibus crassis, ungulis longis, nullam avem formi dans. Potest tamen esse communis etiam appellatio ad omnes praedatorias aves. De generibus accipitrum scripsit diligentissime [orig: diligentissimè] Petrus Gillius.

In rosarum oleo coctus accipiter, omnibus cutis vitiis illitus medetur. Excrementa eius idem cum melle praestant. Acrimoniae sunt immensae, Galeno teste, ideoque inutilia.

MILUUS.

[illustration:

...]

MIluus, Graecis i)kti=nos. Germ. ein Weihe. Gall. Milan, avis rapacissima, pullis Gallinaceis maxime [orig: maximè] insidians. Aestivo apparet tempore: hieme in nido conditur. In parvis audax, in magnis timidus: a [orig: à] Niso enim, quum tri plo sit maior, vincitur. Iecur eius oculorum medicamentis adhibetur. Fetunt ramulum ex nido miluii, collo circumligatum, convulsioni eius me deri.

VVLTUR.

VUltur, Graecis *tu\y. Ger. ein Geyr. Gall. V aultour. Carnivora avis. In hominum cadavera est infestissima, hominemque morti vicinum cer tis inditiis deprehendit, observatque. Expeditos etiam in bellum excrcitus praesensione quadam consequitur, praescia quod [orig: quòd] ad bellum proficiscuntur, quodque strages sit futura. Locum futuro bello septem dies antequam pugna committatur, previdet, in eamque partem in qua alterutra pars suc cumbet, respectat. Quamobrem reges olim speculatores solebant



image: s291b

praemittere, qui reminciarent ad quamnam partem vultures prospicerent.

Pennae vulturis combustae serpentes aedibus expellunt. Iecur eius tritum una [orig: unà] cum sanguine, comitialibus ad decem dies utiliter bibitur, Fel eius aqua elotum, oculorum maculas exterit.

FALCO.

[illustration:

...]

FAlco, Graecis fa/lkwr, Germ. ein Falck, ex accipitrum est genere, id nominis habens, quod [orig: quòd] ungues falcis mo do introrsum reflexos habeat: vel quod [orig: quòd] rostro, et alis in rapinam sit falcat. Impetuosi est volatus, maximas etiam suo impetu aves, ad quorum capturam ab hominibus mansuefit, proster nens. Praeda ei a [orig: à] longe [orig: longè], si quando ad capturam educitur, commonstratur, ut maiore in eam vehementia irruat. Pectore est robustissimo, renibus imbecillibus caput immobili corpore circumvertit. Fel galli albasque cochleas coctas impetum eius adiuvare aiunt: sucum vero [orig: verò] seminis hy o scyami, aut cibum in eo madefactum, cundem infrenare.

NISUS.

[illustration:

...]

NIsus, Germa. ein Sperwer. Gall. Espreuter. Quomodo in hanc avem Nisus mutatus sit, Vide apud Servium super lib. 1. Georg. Ex praedatoriis est avibus, statura quidem reliquis minor, sed fortitudine nulli alii impar. Miluum multo [orig: multò] tamen maiorem in pugna ab hac vinci tradunt.

GRYPHUS.

[illustration:

...]

GRyphus, vel Gryps, et Gryphes. Germa. ein Greiff. Animal est quadrupes, alatum, corporis forma leoni simile, alis vero [orig: verò] et facie aquilae. De his Solinus. In Asia, inquit, Scythiae, Gryphes sunt aves ferocissimae, aurum ar gentumque possidentes, ob quarum saevitiam raro [orig: rarò] exteris terram istam ingredi datur: Siquidem homines advenire conspicientes, velut ad avari tiam puniendam natae, dilaniant. Bellum cum ipsis gerunt Arimaspi, ut lapides inde auferre queant. Mentionem quoque facit earum Plin. lib. 33. cap. 4.

Hominibus equisque sunt infensissimi, eosque armatos vincunt, victos quo [orig: quò] libuerit ungulis suis pleno volatu asportant. Ex ungulis eius pocu la pretiosa fiunt. Ex pennis vero [orig: verò] arcus et sagittae conficiuntur.

STRUTIO.

[illustration:

...]

STrutio Plinio Strutiocamelus, lib. 10. cap. 1. Germ. ein Strauß. Gall. Autruche. De quo Aristoteles: Strutio ob mirabilem formam ex avium genere non reputatur: Partim enim quadrupedibus, partim volatilibus est


page 292, image: s292a

similis. Non alas, sed formam quandam alarum, volatui inconvenientem habet: supercilia quoque cum annexis habet pilis: inferiore corporis parto pennae sunt frequentiores: Pedum ungulae quadrupedum more sunt fissae: Ternas pedibus singulis ob corporis molem habet ungulas. Alas eun do concutit nonnihilque attollit, ut celeritate cursus equos etiam praevertat. De hoc Plinius citato antea loco: Strutiocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate vincunt. Ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuvent, cetero non sunt volucres, nec a [orig: à] terra tolluntur. Ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequen tes inger unt pedibus. Concoquendi sine delectu devorata, mira natura: adeo ut ferratas etiam calces clavosque devorent. Tantae vero [orig: verò] est stoliditatis, ut cum [orig: cùm] collum frutice occultaverit, totum selatere existimet.

ova eius tantae sunt magnitudinis, ut ex dissectis iis pocula fiant: quae etiam in arena posita, solo visu ut excludantur recreat. Pennas eum quotannis omnes ferunt exuere, a [orig: à] frigoretamen ob nativum calorem minime [orig: minimè] laedi.

PAVO.

[illustration:

...]

PAuo, Graecis o( taw/s2, a)tr\ [?] ta/sews, id est, ab expandendis alis, ut Athenaeus est auctor. German. ein Pfaw. Nemini non avis haec regia, et Iunoni sacra est nota, corporis forma omnes alias vincens. Pennas quas in cauda gerit, splendente sole expandit: maxime [orig: maximè] vero [orig: verò] id facit laudatus Pavo, ut cap. 20. lib. decimo Plinius ait. Mas tertio anno coloris varietatem induit: Femina vero [orig: verò] radiata cauda, et colorum illa varietate caret. De hoc Martialis:

Miraris [orig: Mirarís] quoties gemmantes explicat alas,
Et potes hanc saevo tradere, dure, coquo?

Parit a [orig: à] trimatu, ut citato sam libro cap. 59. Plinius refert: Primo anno unum, aut alterum ovum sequenti quaterna quinave [orig: quináve]: ceteris duodena, non amplius. Intrmittens binos dies ternosve, parit, et ter anno, si gallinis incubanda subiciantur. Mares ea desy derio incub antium frangunt; qua propter noctu aut in latebris pariunt, aut in excelso cubantes: et nisi molli strato excepta, franguntur. Mares singuli quinis sufficiunt coniugibus. Cum singulae aut binae fuere, corrumpitur salacitate fecunditas. Partus excluditur diebus ter novenis, aut tardius tricesimo. Alexandrum legimus Pavone sic delectatum, ut eius interfectori magnam mulctam irrogaret.

Caro Pavonum, inquit Simeon Sethi, fibrosa est et nervosa, et supervacanea, concoctionis difficilis, et succi mali. Ius pavonis ferunt peculiari proprietate pleuriticos sanare, praesertim si sit pingue.



image: s292b

Adeps pavonis cum succo rutae, et melle, colicos affectus ex humore natos frigido optime [orig: optimè] sanat. Eius vero [orig: verò] ossa adusta, et in aceto trita et illi ta, lepras et vitiligines emendant. Fel eius oculorum fluxionibus et hebetudini, asperis item superciliis medetur. Excrementa podagram mitigant.

OLOR.

[illustration:

...]

OLor, Graecis *ku/knos, hoc est, Cycnus. German. ein Schwan. Gall. Cycne. Ob canoram eius vocem, aliasque eius dotes, et naturam, a [orig: à] poetis [orig: poëtis] pluriumum celebratur, qui olores etiam inde dicti sunt. Et proverbium est notum: Anser inter olores. De hoc Martialis:

Dulcia defecta modulatur carmina lingua
Cantator Cycnus funeris ipse sui.

Ferunt eum iam moriturum dulcem et suavem cantum emittere, velut epitaphion sibi canentem. Apud Athenaeum tamen Alexander Myn dius morientes se cycnos assecutum esse dicit, eorum tamen cantum non audivisse. Avis est naturae, ut tradunt, cholericae.

GRUS.

[illustration:

...]

GRus, Graecis *ge/rano=r. German. ein Kranch. Gall. Vuc Grue. De harum natura Plinius lib. 10. ca. 23. Grues, inquit, avolaturae, ducem quem sequantur eligunt, in extremo agmine per vices, qui acclament dispositos habent, et qui gregem voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes, qui lassatis somno decidens indiligentiam sono. coarguat. Ceterae dormiunt, capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes: Dux erecto collo providet ac praedicit. Nonnumquam etiam invicem dimicant, eoque tempore facillime [orig: facillimè] capiuntur. Hiberno tempore ad septentrionalem plagam ultra Aegyptum avolant, ubi cum Pygmeis ipsis est pugna. Tempestatem animadvertentes, ducem ut festinet acclament. Cicero scribit, Grues cum loca calidiora petentes mare transmittunt, trianguli formam efficere.

Carnes gruum calidae sunt et siccae, nervosaeque, ut tradit Simeon Sethi: et ideo post dies tres quam [orig: quàm] iugulatae fuerint oportet eas esse: Sanguinem nanque gignunt non modice [orig: modicè] crassum et melancholicum. Harum vero [orig: verò] ius vocem clarificat, et genitale sperma auget. Sunt qui dicant si me. dulla, et fel earum cum oleo misceatur, memoriae lapsae prodesse. Nonnulli quoque felle earum ad oculorum morbos utuntur. Pinguedo earum quae inter coquendum supernatat, auribus instillata, surditati mederi fer tur. Eadem cum aceto scyllitico subacta, lienis durtiem, si in balneo perungatur, solvit. Fel eius cum aqua sambuci naribus instillatum, apople. xiae subvenire ferunt.



page 293, image: s293a

CICONIA.

[illustration:

...]

CIconia, Graecis *pe/largos. German. ein Storck. Gall. Cygoigne. pe/largos dicta putatur, quod [orig: quòd] alarum pennae partim sint nigrae, partim albe, a [orig: à] pelo\r, quod nigrum, et a)rgo/r, quod album significat. In Thessalia Ciconiam occidere capitale fuit. Constructos semel nidos quotannis revisunt, unumque ex pullorum numero domino aedium pro pensione deiciunt. Gratitudinis praebent exemplum: quantum enim curae in sobolis curam et educationem conferunt, tantum senio confectis rependitur. Unde pelargiko\s2no+/mos lex ab Aristophane dicitur, qua liberi parentes alere iubentur, et a)ntnpelargei=r verbum inde factum, quod mutuum be ne ficium et gratitudinem parentibus exhibere significat. Avolaturae, teste Solino, in loco quodam Asiae omnes, ne una relinquatur, congregantur, quaeque postrema advenerit, eam tamquam ignavam dilaniant, sicque alio [orig: aliò] se conferunt. Plin. cap. 23. lib. 10. inquit: Ciconiae quo e [orig: è] loco veniant, aut quo [orig: quò] se referant, incompertum adhuc est: e [orig: è] long inquo venire non dubium est, eodem quo grues modo. Nemo videt agmen discedentium, cum discessurum appareat: nec venire, sed venisse cernimus. Utrumque nocturnis fit temporibus. Laesa Ciconia orignao sibi quaerit opem. Caro eius lippientibus oculis prodest. Veneno adueratur.

Excrementa eius in aqua sumpta, comitialibus prodesse credunt. Sed quidam credulus, ut Galenus refert, eo epoto nihil est adiutus.

PELECAN, ONOCROTALUS.

PElecan videtur esse avis, quam Graeci Onocrotalon, ab asini videlicet crepitu vel sonitu, quod [orig: quòd] nimirum aquis se immergens asini vocem emittat, vocant: Gall. Butor. Siquidem Plinii de Onocrotalo, et Ari stotelis de Pelecane verba non siffentiunt. Verba Plinii sunt lib. 10. nat. hist. cap. 47. ubi de Aegypti agit avibus: Olorum, inquit similitudinem Onocrotali habent: nec distare omnino viderentur, nisi faucibus inesset aliud quoddam uterigenus: huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas: mox perfecta rapina sensim inde in os reddita ruminantis modo defert. Eadem de Pelecane refert Aristoteles, de animalium natura. Addunt alii quod [orig: quòd] summo pullorum amore teneatur: siquidem sucrescentes pulli parentum faciem unguibus foede [orig: foedè] dilacerant, unde parentes excandefacti pullos interimunt, mox paenitentia ducti triduum eos deflent: tertio die mater pectus suum rostro, et unguibus lacerans pullis incubat, ac fanguine suo vitam riis reddit, adeo [orig: adeò] debilitata ut evolare amplius neque at, sed a [orig: à] pullis alimentum reliquo tem pore recipiat.

PHOENIX.



image: s293b

[illustration:

...]

PHoenix avis est Arabiae. De hoc Plin. lib. decimo ca. 2. Aquilae, inquit, est magnitudine, auri fulgore eirca col la, cetera purpureus, caeruleis roseam caudam pennis distinguentibus, cristis faciem caputque plumeo apice honestantibus. Annis vivere sexcentis sexaginta ferunt: Senescentem vero [orig: verò] ca sia thurisque surculis construere nidum: replere odoribus, et superemori. Ex ossibus deinde et medullis nasci primo [orig: primò] ceu vermiculum: inde fie. ri pullum: Principioque iusta priori funeri reddere, et totum deferreni. dum prope Pancaiam in Solis urbem, et in ara ibi deponere. Sola haec sui generis unica tantum vivit, quae ex altera mortua vitam accipit.

PHASIANUS.

PHasianus, Graecis *fasiano/s. Vulgo [orig: Vulgò] ein Phasant. A Phasi fluvio nomen habet, unde ab Argonautis in Graeciam sunt deportati. Unde Martialis:

Argoa primum [orig: primùm] sum transportata carina,
Ante [orig: Antè] mihi notum nil nisi Phasis erat.

Caro eius Gallinarum est carni nutriumento similis, sed dulcior. De hoc Simeon Sehti: Phasiani probe [orig: probè] concoquuntur, et facile [orig: facilè], bonique succi sunt, et bonum sanguinem gignunt, et quantum ad nutrimentum, et concoctionem, horum caro similis est gallinae: est enimiis valde similis.

BUBO.

BUbo, Graecis o( bu/as. Germa. ein Vhn. Gall. Hlibou. Avis est feralis, et cantu suo infelix omen plerumque praesagiens. Unde Verg.

Solauqe carminibus fer ali carmine Bubo etc.

Avis est noctuae similis, sed non minor aquila. Ut Aristoteles refert. In templis et desertis aedibus se continet. Sanguis eius prodest obstructionibus pectoris, et dyspnoeicis. Aiunt cor eius sinistro dormientis mulieris lateri suppositum, omnia eam arcana facere pandere.

NOCTUA.

[illustration:

...]

NOctua, Graecis *glau\c. Germa. ein Enl, oder Kantz. Gall. Hibou, Chathuant. Nominis id habet, quod [orig: quòd] noctu volet: unde etiam nuktiko/rac, hoc est, nocturnus corvus appellatur. Nota avis, facie sima, humana fere [orig: ferè], rostro et un guibus aduncis acutisque, oculis caesiis, Unde Pallas etiam glaukwpe/s apud poentas, hoc est, Caesia vocatur. Carnem eius membris paraly ticis ferunt prodesse. Cerebrum in vino coctum, sive in cibo sumptum, capitis dolo rem mitigat. Sed haec remedia nagis sunt superstitiosa et curiosa, quam [orig: quàm] usitata, et quae haberi possint.

CORVVS.

[illustration:

...]

COruus, Graecis *ko/rac. Germ. ein Rabe. Gal. Corbeau.


page 294, image: s294a

Notum est animal, occisorum cadavera, et animantia mortua insequens. De huius intelligentia multa sunt apud Plinium lib. 10. cap. 43. Nidift. adimere, dimicans. Pullos eius ferunt septem diebus absque cibo vivere. deinde primum a [orig: à] parentibus ali.

CORNIX.

[illustration:

...]

COrnix, Graecis *koro/nh. German ein Croo. Gall. Corneille. [note: Cornicula] Nota est avis vulgo. Diminutivum eius est Cornicula. Arist. lib. 5. de hist. animalium, avem ait esse castissimam, et coniugalis amoris servantissimam, ad vitae extremum viduam permanentem. Unde in nuptiis olim veteres post Hymenaeum Cornicem invocabant. Cornices etiam accipisolent pro iis qui se sapientiores, et aliorum duces esse volunt: Unde proverbium: [note: Cornicis oclilos figere.] Cornicis oculos configere, quo pro Murena usus est Cicero: quod perinde valet, quasi dicas, novo quodam invento veterum eruditionem obscurare, efficereque ut superiores nihil scisse, nihil vidisse videantur.

GRACULUS, ET MONEDULA.

GRaculus, Graecis *koraki/as. Gall. Ung Gay. Et Monedula. Graecis *koloio/s, sunt eiusdem generis aves. Germa. ein Dole, Tule Gall. Chouette. Graculum dictum putant quasi garrulum, est enim garrula avis: nonnulli a [orig: à] gracilitate deducunt, quod [orig: quòd] parva sit avis. Monedula vero [orig: verò] dicta quasi Monetula: mira enim est huic furandi, et monetam auferendi natura: Unde Cicero in oratione pro Flacco: non plus aurum tibi quam [orig: quàm] monedulae committebant. Plin. lib. 10. cap. 29. immensa, inquit, finitimo Insubrum tractu examina graculorum monedularum, cui soli avi furacitas auri argentique praecipue [orig: praecipuè] mira est. Humanam vocem summa dicacitate imitatur. Fastidium annuum, auctore Plin. lib. 8. ca. 20 foliis lauri purgant.

PICA.

[illustration:

...]

PIca, Graecis *ki/tta. Ger. ein Atzel, Egerst, Hetze. Avis est loquacissima, partim albo, partim nigro conspicua colore: linguam reliquis animantibus latiorem habet, qua humanae vocis est aemula. Quam tamen facilius aemulari putant eas, quae glandibus vescuntur, et quarum pedibus, ut hominis, quini digiti numerantur. Custos et excubitor locorum est, quibus nidos suos collocat, clamosre suo omnia prodens. De hac Martialis:

Pica loquax certa dominum te voce saluto,
Si me non videas, esse negabis avem.

Carnem eius difficulter, nisi detracta cute carnem comestam, visum ferunt acuere.



image: s294b

CUCULUS.

[illustration:

...]

CUculus, Graecis *ko/kkuc, Germa. ein Guckguck, Gutzgauch, Gauch. Gall. Cocou. Avis est nota, colore cinereo, in salicibus plerumque nidificans, vere primum [orig: primùm] conspicitur, sub Caniculae ortum occultatur. Hieme in nido nudum abscondi tradunt. Sapientem vocat Aelianus avem, quippe cui excludendi facultas non sit, propter frigidam naturam, in Alaudae et luteolae nido parit, quod [orig: quòd] non ignoret ab his ova suis similia pari solere. Si autem earum aviu nidos vacuos repererit, in alios divertit, ubi ova sunt, hisque sua immiscet: quae si plura fuerint, ex his quaedam perdit, et in eorum locum sua supponit, quae non ab earum ovis ob similitudinem internosci possint, quae postea ab Alauda et luteola excluduntur. Addit Plin. lib. 10. cap. 9. Educat ergo subditum adulterato feta nido. Ille avidus ex natura praeripit cibos reliquis pullis, itaque pinguescit, et nitidus in se nutricem convertit: illa gaudet eius specie, miraturque se ipsam quod [orig: quòd] talem pepererit. Suos comparatione eius damnat, ut alienos, absumique etiam se inspectante patitur, donec corripit ipsam quoque, iam volandi po tens. Et lib. 30. cap. 10. de Cuculo sic scribit: Aliud est Cuculo miraculum, quo quisque loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscri batur, ac vestigium id defodiatur, non gigni pulices ubicumque spargatur.

ARDEA.

[illustration:

...]

ARdea vel Ardeola, Graecis e(rwdio/s. Germ. ein Reyer. Gall. Heron. Avis est alta gravisque, vehementis volatus, qui si altior fuerit serenitatem denuciat. Victum ex piscibus quaerit: nidum in silvis super ex celsissimas arbo res construit. Bellum est ipsi cum accipitre, cui podicem obvertens pennas eius concacat: quae infectae hoc foetore computrescunt.

PALUMBUS.

[illustration:

...]

PAlumbus, Palumba, et Palumbes. Graecis. *fa/tta. Ger. ein Holtz taub, Plochtaub Gall. Ramier. Ex Columbarum est genere, silvestris vero [orig: verò]. Sunt enim apud Aristotelem lib. 8. [note: Columbarum species] quinque Columbarum species, videlicet fa/y, fa/tta, quas Theodorus una noce Palumbi, Latini sermonis inopia convertit. peristera\, id est, Columba. [note: Vivago.] o)ina\s, id est, Vinago, sic dicta, quod [orig: quòd] vindemiae tempore potissimum [orig: potissimùm] appareat: Et trugw\r, id est, Turtur, de quo mox dicemus. Avis est pudicitiae, et castitatis observantissima, adeo [orig: adeò] ut si coniugem suam amittat, alteri se [?]. Pariunt bis in anno. Feminam a [orig: à] matutino ad [?] reliqua diei parte ovis incubare ferunt.

[?] tibus oculis prodest. Caro eorum cum


page 295, image: s295a

aceto cocta dysentericis, et caeliacis auxiliatur. Stercus eorum calculum, et vesicae passiones adiuvat.

TURTUR.

TUrtur, Graecis *trugw\r. Germa. ein Turteltaub. Gall. Turterell. Ex columbarum est genere, ut in Palumbo dictum est. Locis gaudeta moenissimis, tutissimisque. Hieme in cavernis arborum agit: Nido suo fo lia allii sy luestris alligat, quod lupum novit fugere, ne pulli eius ab eodem devorentur. Occultantur vere, ut testis est Plinius, pennasque amittunt.

Calidus turturis sanguis tumentibus, dolentibusque auribus instillatur.

Dextrae alae sanguis oculis instillatus prodest. Stercus eorum maculas faciei exterit.

PERDIX.

[illustration:

...]

PErdix, Graecis, Latinis, et Gallis. Germa. ein Rephün. Vocant etiam Cacabas, a [orig: à] sono, quem habet, de quo in Philomela apud ovidium: Cacabat hinc Perdic. Circa terram volitat, ut currere magis, quam [orig: quàm] volare videatur. Ferunt noctu posteriobus partibus corpor is invicem coniunctis, aversa facie dormire. De his Plin. lib 10. cap. 33. Capituntur, inquit, Perdices pugnacitate libidinis, contra aucupem exeunte in proelium duce totius gregis. Capto eo procedit alter, et subinde singuli. Rursus circa conceptum foe minae capiuntur, contra aucupem femina exeunte, ut rixando abigat eum. Nec in animali alio par opus libidinis. Si contra mares steterint foe minae, aura ab iis flante praegnantes fiunt. Hiantes autem exserta lingua per id tempus aestuant, concipiuntque supervolantium afflatu, saepe voce tantum audita masculi. Adeoque vincit libido etiam fetus caritatem, util la furtim, et in occulto incubans, cum [orig: cùm] sit femina, aucupe accedente marem recanat, revocetque, et ultro [orig: ultrò] praebeat se libidini. Rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae metu sedeant. Si ad nidum coeperit is accurrere, procurrit ad pedes eius feta, praegravem, aut delumbem se simulans, subitoque in procursu, aut brevi aliquo volatu cadit, fracta aut ala, aut pedibus: aut procurrit iterum, iamiam appraehensurum effugiens, spe frustrans donec in diversum abducat a [orig: à] nidis. Eadem iam pavore libera, et materna revocante cura, in sulco resupina glebase, terra pedibus appraehensa, operit. Vita eorum ad 16. annos durate exsisti matur.

Perdicum caro, ut auctor est Simeon Sethi, bene concoquit, bonique suc ci est, praesertim si non statim post interitum, sed post unum, aut alterum diem comedatur: sic enim abicit, quod est durum. Sistit quidem ventrem, et sanguinem tenuem gignit. Et si sanguinem crassum inveniat, extenuat, et praesertim axillae, quae reliquo huius volucris corpore facilioris sunt concoctionis. Prosunt vero [orig: verò] otiosis, inexer citatisque, ac iis, qui


image: s295b

imbecilliores sunt, ac invalidi, et qui tenuioris diaetae esse dicuntur, quique humido sunt stomacho. Huius autem medulla, si cum vino bibatur, ictericos sanat. Iecur vero [orig: verò] comitiali morbo laborantibus confert. Fel quoque suffusionibus oculorum a [orig: à] principio valde prodest: facit et ad ipsorum hebe tudinem. Memoriam adiuvat, si singulis mensibus cum eodem felle tem pora perungantur.

ATTAGEN.

ATtagen ab Attagena, Graecis o( a)tta/gkr, vel a)ttaga=s Arstophani. Ab Alexandro Myndio apud Athen. lib. 9. Dipnos. describitur hunc in modum: Avis est Perdice paulo [orig: paulò] maior, cuius dorsum versicoloribus maculis est distinctum, testaeque figulinae coloris speciem gerit, nisi quod [orig: quòd] magis rufum est. Gravi est corpore, et brevibus alis, ut a [orig: à] canibus facile [orig: facilè] capitatur. Pulveratione gaudet, et sicuti gallinacei grano utitur. Caro eius [note: Francolinus.] ad coquendum facilis. Valla in Raudensem Italis Francolinum appellari [note: Franconil] scribit. Frequentissimus in Catalonia, a [orig: à] cuius incolis Franconil vocatur. Aristophanis interpres servos quibus frequentia stigmata faciem de formarent, a [orig: à] poetis [orig: poëtis] Attagas, dorsi huius avis similitudine, appellatos fuis sescribit.

COTURNIX.

[illustration:

...]

COturnix, Graecis o)/rtuc. Ger. ein Wachtel. Gal. Caille. Coturnix a [orig: à] voce, ut Festus ait, nomen accepit. Plurima eius copia ad Deluminsulam ex mari volat, Unde De lum Orty giam dictam Athenaeus refert. Avis est notissima. Hiemis aduentu agminatim, ut vix unam amplius sit videre, diffugi unt. Veratro victitat et pinguescit. Unde Lucretius lib. 4.

Praeterea nobis ver atrum est acre venenum,
At capreis adipes, et coturnicibus auget.

MERULA.

[illustration:

...]

MErula, Graecis *ko/ttufos. Ger. ein Amsel. Gal. Merle. Merulae dictae sunt, ut M. Varro habet, quod [orig: quòd] merae, id est, solitariae volitant. Avis est nigra ad rubedinem quadantenus accedens. Circa Cyllenen Arcadiae candidas nasci, nec usquam alibi, qutor est lib. 10. cap. 30. Plin. In vicina tantum [orig: tantùm], ut idem lib. 10. cap. 24. testatur, abeunt. Aestate cantu se demulcent, hominumque vo cem aemularistudent: hieme balbutiunt: circa solstitium sunt mutae. La vacris frequenter gaudent. Rostrum quotannis in albedinem commutatur. Excrementa merularum, quae oryza vescuntur, contusa, et cum aceto tem perata, lepram nigram imposita purgant, cutisque maculas extergent.

TURDUS.

[illustration:

...]

TUrdus, Graecis *ki/xlh. Ger. ein Krametvogel. Gall. Une Grive. Inter lautas epulas nivali hiemis frigore potissimum visitur et capitur, cum victus gratia ad loca iuniperis consita tendit. De hoc Mart.



page 296, image: s296a

Inter aves turdus, si quis me iudice certet,
Inter quadrupedes gloria primalepus.

Et Horatius:

Nil meluis turdo, vulua nil dulcius ampla.

Ventriculum baccis iuniperi refertum habet, qui non, ut in ceteris avibus, evacuatur, sed nobiliores in mensa partes vendicat.

Duplicem huius faciunt differentiam: Marem et feminam: alterum genus Zymmern appellant. Caro eius, ut Galenus asserit, quam [orig: quàm] Perdicis et Attagenis est durior.

MERGUS.

[illustration:

...]

MErgus, Graecis ai)/qiia. Gall. Ung Plonget. German. ein Taucher. Mergus a [orig: à] mergendo, auctore Varrone, est dictus, quod [orig: quòd] cibum captans, subinde in aquas se immergar. Unde etiam Germanicum nomen accepit. In aquis enim piscibus insidians ex eorum captura victitat.

PICUS.

[illustration:

...]

PIcus, qui Martius cognominatur, nomen habet a [orig: à] Pico filio Saturni, qui in auspiciis suis hac ave utebatur. Martius cognominatus, quod [orig: quòd] Marti sacer esset. Unde ovid. in Fastis: Martia picus avis etc.

Graecis *druokola/pths, hoc est, Quercus percussor, quod [orig: quòd] robora rostro suo excavet. German. ein Specht, Rotspecht. Gall. Ung Piuert. Ung Pic. Avis est corpore non adeo [orig: adeò] magno, collo rubro, rostrolongo, et praeduro adeo [orig: adeò], ut etiam quercus excavet.

PSITTACUS.

[illustration:

...]

PSittacus, Graecis *yitta/kh. Germ. ein Sittich, Papengey. Gall. Ung Petroquet. In Indiae ripis est frequentissima, ubi tamen eam comedere religio est. Sacra enim es se putatur, quod [orig: quòd] humanam verborum appellationem ex planata oris expressione imitando consequatur. Colore est viridi, circu lo in collo rubro, lingua lata, rostro adunco, eoque durissimo, in quod, si quando e [orig: è] petra prolabitur, se excipit, ut Plin. lib. 10. cap. 42. testatur. In vino praecipue [orig: praecipuè] lasciva. De hoc Martialis:

Psittacus a [orig: à] vobis aliorum nomina discam:
Haec didici per me dicere, Caesar AVE.

Ad Venerem est promptissima. A pluvia ferunt aqua eam perimi, cum omnium alioqui sitaquarum patiens. Summa ei cura caudae, quam rostro assidue [orig: assiduè] purgat et expolit.

UPUPA.



image: s296b

[illustration:

...]

UPupa, Graecis e)/poy. Germ. Widhopff. Gall. Huppe et Putput, a [orig: à] foetore. Capite est cristato. Nidum suum hominis stercore, luti loco, illinit, ne homines ad pul lossuos accedant. Pulli consenuisse parentem videntes, nec amplius provolare posse, pennas ei seniores extrahunt, oculosque et alas herba quadam peculiari, ut reiuvenescat, illinunt. Pennae eius phrenesin sedare, capiti impositae, feruntur. Quomodo Tereus rex Atheniensium sit mutatus in Upupam, Vide apud ovid. lib. 6. Metamorph.

STURNUS.

STurnus, Graecis *ya/ros. Germa. ein Staar. Gall. Estourneau, avis vul go nota. Stercus eius, Galeno teste, moderatam desiccandi, et abstergendi facultatem obtinet: Unde ephelim a [orig: à] facie, vitiliginemque et lichenastollit. Quod Crocodilorum quoque terrestrium stercus praestat: sed moderatius est sturnorum.

PASSER.

[illustration:

...]

PAsser, Graecis *stroudo\s. German. ein Spatz. Gall. Ung Moineau. Avis est parva, ad parietum foramina nidos faciens, cui propter salacitatem vita est bre vissima, ut etiam proverbio salacitas eius locum fecerit, quo dicitur: Passere salacior. Plinius li. 10. cap. 36. Mares annum tantum [orig: tantùm] vivere, feminas vero [orig: verò] diutius, asserit: Comitialem morbum nonnullis locis creduntur sentire, idque secundum Aristotelem, quia hyoscy ami semine vescuntur. Caro eorum est calida, et ad Venerem inci tans. Excrementa eius ad erugandam faciei cutem valent.

HIRUNDO.

[illustration:

...]

HIrundo, Graecis *xelidw\r. Germa. ein Schwalbe. Gall. Harondelle. Notissima est avis, veris nuntia, ad tecta aedium templorumque nidos construens. Fabulantur poetae [orig: poëtae], Prognen Terei regis uxorem in hanc avem mutatam, ut est apud ovid. lib. 6. Metamorph.

In hirundinis ventre lapis invenitur, Chelidonius dictus. In pullis quoque carum decrescente luna duos inveniri lapillos ferunt, alterum nigrum, alterum rubeum. Ruffum vitulino aut cervino corio illigatum, brachioque suppositum, comitialibus prodesse tradunt. Vide plurasuo loco inter lapides. Cinis hirundinum cum adipe et melle hebetudinem oculorum illitu sanat: anginae item medetur. Nidus hirundinum tritus cribratusque, et cum melle et adipe temperatus, earundem est virium, ut experientia est comprobatum.



page 297, image: s297a

PHILOMELA.

[illustration:

...]

[note: Luscinia.] PHilomela, alias [orig: aliàs] Luscinia. Philomela poetis [orig: poëtis] dicta, a [orig: à] fabula de Philomela sorore Prognes, quam est videre apud ovid. lib. 6. Metam. Graecis *a)ndw\r, ab a)/ei\ et a)/dw, quasi [note: Acredula.] perpetuo [orig: perpetuò] canens. Aliis Acredula, Graecis o)/lolugw\r, quam tamen alii aliam faciunt avem. Ex earum avium est genere, ex quibus futura tempestas praedici potest, ut Aratus scribit: a)/ tri/tei o)rqrino\r e)rhmai/h o)lolugw\r, quod sic Cicero ve tit: Et matutinis Acredula vocibus instat. lib. 1. de Divinatione.

Philomela vero [orig: verò] dicta, quod [orig: quòd] cantum amet. German. ein Nachtgall. Gal. Rossignol. Plin. lib. 10. cap. 29. Lusciniis, inquit, diebus ac noctibus continuis quindecim garrulus sine intermissu cantus, densante se frondium germine non in novissimum digna miratu ave. Primum [orig: Primùm] tanta vox in tam parvo corpusculo: tam pertinax spiritus. Deinde in una perfecta musicae scientia modulatus editur sonus: et nunc continuo spiritu trahi tur in longum, nunc variatur inflexo: nunc distinguitur conciso: copulatur intorto: promittitur: revocatur: infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipsa murmurat: plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est vibrans, summus, medius, imus: breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogi tavit. Singulis sunt cantus, et non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam, spi ritu prius deficiente quam [orig: quàm] cantu. Meditantur aliae iuniores, versusque quos imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magna, et reddit, vicibusque reticent. Intelligituremendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Plura vide loco iam citato.

CARDUELIS.

[illustration:

...]

CArduelis a [orig: à] carduis nomen habet, quos maxime [orig: maximè] expetit, ut Aristoteles lib. 8. de hist. animal. testatur: qua etiam ratione Graecis dicitur a)kansqis et qrauki/s. Germa. ein Distel vogel, Distelfinck. Gal. Chardon neret. Statura est exigua, pectore flavo, capite rufo. Vulgo [orig: Vulgò] nota et amata.

ALAUDA.

[illustration:

...]

ALauda, Graecis h( ko/rus2, ko/rudos, et koru)dalos, a [orig: à] galea quam [note: Galerita. Cassita.] in capite gerit: Unde Latinis etiam Galerita et Cassi ta dicitur. Germa. ein Lerch. Gall. Alouette. Vere statim prodeunte in agris conspicitur, cantu et volatu laetitiam prae se ferente. Nec nisi sursum evolans cantillat. Ac tardius quidem evolat, velocius vero [orig: verò] devolat. Caro eius alvum contrahit. Ius vero [orig: verò] alvum ciet.

CHARADRIUS.



image: s297b

[note: Rupica.] CHaradrius avis est, cuius meminit Aristoteles lib. 8. de hist. animalium, ac Theodorus Gaza Rupicam vertit. Est etiam eius mentio in sa cris Bibliis, Levit. 11. et Deut. 14. Heliodorus in historiae Aethiopicae lib. 3. eiusdem mentionem facit, o)/ xara/drios, inquiens, to\s e)kteriw=ntas e)a=tai, id est, Charadrius ictericos sanat. Plato etiam in Gorgia eundem adducit. Et proverbium est de hoc: Charadrium imitans. Hanc ei virtutem asscri bunt, quod [orig: quòd] icterici in eum respicientes morbo liberentur. Unde aucupes avem hanc vendentes occultant, ne gratis alicui commodet.

CINCLUS.

[note: Cinclus.] CInclus Graecis avis dicitur et Iynx, quae Latinis Motacilla dicitur, [note: lynx.] quod [orig: quòd] semper caudam moveat: Unde etiam Graeci seibpngi/da, ut Sui [note: Motacilla] das scribit, appellarunt. German. ein Wassersteltz. Gall. Battemate Hispanis Engana passor Avis est infirma, et quae per se nidum construere non possit. Unde pauperes rusticorum proverbialiter Cincli vocantur. Accipitur etiam pro incitamento metaphorice [orig: metaphoricè]. Utapud Theocr.

e)/ugc e)/lke to\r an)/d ra to\ d ei=nor e)mo/r pote\ dw=ma.

MEROPS.

[note: Apiacter.] MErops Graecis, Latinis Apiaster, quod [orig: quòd] apibus noceat, ut scribit Ari stoteles lib. 9. hist. animal. Gall. Mesange. Germa. ein Grünspecht, ut quibusdam placet. Haec avis, ut Aelianus refert, simul atque volare didicit, parentes alit, ob idque omnibus aliis avibus pietate praestat. Describitur a [orig: à] Plin. lib. 10 cap. 33. pallido intus pennarum colore, superne [orig: supernè] cyaneo, priori subrutilo. Nidificat in specu, sex pedum defossa altitudine.

VESPERTILIO.

VEspertilio, Graecis *nukteri/s Germa. ein Federmauß, quasi Mus alatus. Gall. Chauuesoris. Vespertilio nominis id accepit, quod [orig: quòd] vesperi circumvolitet. Murium naturam et vocem habet: alarum vice membranam magis quam [orig: quàm] pennas possidet. In caminis fornacum, et ubi carnes suspenduntur suillae se continet. Solus hic volucrium animal parit, et lacte nutrit, ubera admovens, ut Plin. ait, lib. 10. cap. 61.

AEGITHVS.

AEgithus et Graecis ai)/giqos, apud Aristot. lib. 9. animal. avis est mini ma, dissidens cum asino: hic enim se spinis eius affricans, nidos eius dissipat: quod adeo [orig: adeò] pavet, ut voce rudentis audita ova deiciat.

CAPRIMULGUS.

CAprimulgus, avis est montana, paulo [orig: paulò] maior quam [orig: quàm] Merula, minor ve ro [orig:] quam [orig: quàm] Cuculus, in caprarum stabula advolans, earumque ubera su gens, unde nomen accepit, qua iniuria uber exstinguitur, et caprae caecitas oboritur Graecis ai)gosqh/las, eodem etymo. Germ. ein Geyßmelcker. De his Plinius lib. 10. cap. 40.



page 298, image: s298a

APODES.

APodes, quod [orig: quòd] usu pedum careant, quasi sine pedibus, ut ait Plin. cap. 39. lib. 10. Alias [orig: Aliàs] Cypselli. Germa. Rheinsch walben, Spiren. Hi rundini usque adeo [orig: adeò] sunt similes, ut vix discerni ab eadem possint, pedes ha bent exiguos adeo [orig: adeò], ut his carere videantur. Nulla his quies nisi in nido: aut enim pendent aut iacent. Cum [orig: Cùm] resederint forte [orig: fortè], manu facile [orig: facilè] capiuntur, ob pedum nanque brevitatem difficulter a [orig: à] terra attolluntur.

CURVCA.

[illustration:

...]

CUruca Graecis h( e)pilai+/s, vel u(polai+/s. Germ. ein Graßmuck. Gall. Verdon. Auicula quae Cuculi ova fovet et excludit.

FICEDULA.

FIcedula a [orig: à] ficuum esu nomen habet, sicut et Graecis *sukali)s, quod [orig: quòd] a [orig: à] ficu, ut Varro ait, pinguescat, vel quod [orig: quòd] sicuum tempore capiatur. Ger ma ein Schnepff. De huius natura refert Aristoteles lib. 9. de hist. animalium.

FULICA.

FUlica vel Fulix, Graecis *ke/pfos, Cepphus, et quibusdam Diabolus, quod [orig: quòd] furua sit. Vivit in mari vel stagnis, frequentissima ad ripas maris mediterranei ad montem Pessulum. Nonnulli interpretantur ein Ha gelganß, oder Belhinen, ein Dauchent, Schwartztaucher.

FRIGILLA.

FRigilla, Graecis *spi/ta sic dicta, quod [orig: quòd] frigore cantet et vigeat. Germ. ein Büchfinck. Gal. Beree. Avis notissima.

GALLINAGO.

GAllinago, Graecis *skolo/pac, vel *skalw/pac. Avis est Attageni similis pem nis, magnitudine Gallinulae, rostro longo, cursu celeri. Hanc Neme sianus poeta [orig: poëta] his depingit versibus:

Cum [orig: Cùm] nemus omne suo viridi spoliatur honore,
Fultus equi niveis silvas pete protinus altas
Exuviis, praeda est facilis et amoena Scolopax.
Corpore non Paphiis avibus maiore videbis.
Illa sub aggeribus primis qui proluit humor
Pascitur, exiguos sectans obsonia vermes.
At non illa oculis, quibus est obtusior, etsi
Sint nimium grandes, sed acutis naribus instat,
Impresso in terram rostri mucrone, sequaces
Vermiculos trabit, et vili dat praemia linguae.

TARDA.



image: s298b

TArda, Graecis w)ti\s, vel ou)ti/s. Tarda a [orig: à] tardo volatu est dicta. Nam, ut Xenophon apud Athenaeum ait, volatu adeo [orig: adeò] brevi utitur, ut si quis instet, eam capere possit. Graecis vero [orig: verò] w)ti/s dicitur a [orig: à] plumis circa aurem demissis, ita ut auriculas referant. Athenaeus eandem imitatricem vocat eorum quae homo facit, atque hoc modo ab aucupibus capi. Hi enim pharmaco aliquo kollhtikw=| oculos inungunt, quod dum haec avis imitaristudet, caeca fit, et facile [orig: facilè] capitur. Caro eius inter grues et anseres est media.

REGULUS.

[illustration:

...]

[note: Trochilus.] REgulus et Regaliolus. Graecis *tro/xilos, et presbu/s. Gal. Ungroytelet. Germ. ein Künglin, Zaunkünglinn, Zannschlupfferlin. Auicula est parvula, et clamosa, pullos simul excludens multos.

QUERQUEDULA.

QUerquedulae meminit Varro lib. dere Rust. z. intereas aves nume rans, quae non contentae solum [orig: solùm] terra sunt, sed aquam requirunt, velut Anseres et Anates.

ORTYGOMETRA.

ORtygometra, Graecis o)rturomh/tra. Avis describitur apud Athenaeum turturis magnitudine, cruribus longis, colore inter croceum et vi ridem medio.

APIS.

[illustration:

...]

APis et quibusdam apes. Graecis *me)lissa. Unde Melissophyllon herba dicta est, cuius flore gaudent.

Germ. ein Byne. De harum genere, cura, sollertia, indu stria, diligentia, ceterisque, vide lib. 11. nat. hist. Plin. a [orig: à] cap. 5. ad caput 21. Vergilium item in Georgicis, ubi de reparatione apum agens:

Progenerantur (inquit) equis vespae, sed gignit apes bos.

Regem sibi quem velut ducem sequuntur eligunt, quem operi suo praefectum habent.

Mel ex floribus colligentes, illud pedibus anterioribus ad medios, posteaque ad iuncturas recondunt, ad domicilia sua hoc pacto apportantes.

De Melle et Cera supra [orig: suprà] peculiari capite est actum.

FUCI.

[illustration:

...]

FUcus, Graecis *kkfh/r. Germa. ein Hummel. Ex apum sunt genere, sed sine aculeo, et velut apes imperfectae. Suntque ab emeritis apibus inchoati fetus, reliquarum quasi seruitia. Hos cum [orig: cùm] mella coeperint maturescere, apes abigunt. Meminit eorum Virg.



page 299, image: s299a

Ignavum, (dicens) fucos pecus a [orig: à] praesepibus arcent.

Vide de fucis plura apud Plin. lib. 11. cap. 11.

VESPA, ET CRABRO.

[illustration:

...]

VEspa, Graecis *sfh/c. Germ. ein Wespe. Crabro Graecis a)nsqrh/nh, et a)nsqrkno/s. Ger man. Hurnussen. Forma similes sunt, magnitudine vero [orig: verò] differunt: siquidem crabro nes minimi digiti plerumque longitudinem aequant. Utrisque aculei asperi et noxii, quorum ictus tumorem excitat. Vespae autem in sublimi potisimum [orig: potisimùm] nidos faciunt, crabrones vero [orig: verò] in cavernis plerumque, et sub terra. De his Plin. lib. 11. cap. 21.

Ictui vesparum terra quaevis recens, praesertim Cimolia, aut quae sub vasis aqueis effossa fuerit, medetur. Polium item illitum. Sal praeterea cum aceto et melle. Caprinum etiam lac vesparum venenum extrahit.

SCARABEI.

[illustration:

...]

SCarabeorum plura sunt genera: Sunt enim quos cervos [note: Cervus vo lans.] volantes et Lucanos vocant, Germa. Schroter [orig: Schröter], [note: Lucanus.] quorum alter mas est, cornua habens oblonga, et cervorum modo secta: alter femina, brevibus et rotundis cornuibus. Sub vesperam potissimum [orig: potissimùm] circumvolitant. Amputatum huic caput in nonum saepe diem trunco corpore vivit. Sunt item Scarabei equini, Ger. Roßkefer, ex stercore equinonascentes, circa quod praesertim con spiciuntur. Tertium genus est, quod veris initio copiosum plerumque cernitur alis fere [orig: ferè] puniceis, Germa. simpliciter Refer, quorum esu gallinae delectantur. Omnibus alae sunt duplices, exteriores duriores, et cortici similes, sub his latentes molles et teneras.

CANTHARIDES.

[illustration:

...]

CAntharides ex Scarabeorum sunt genere, insecta oblonga, parva, et viridia, sive aurei coloris, Germ. Goldkefer, Goldwürmlin. Harum multus in Medicinis est usus. Optimae sunt quae in pratis colliguntur. Cali dae sunt et siccae in primo gradu. Perimuntur aunt aceti vapore solo corpo re, alis et capite resectis, sumpto. Tuberculis corporum in leprosis impositae ferunt opem. Naturae sunt calidissimae, unde ad hulcera maturanda aperiendaque adhibent. In pulveres tritae, sanguineque hircino vel mastiche mixtae, in vino sumptae, intumenti corpori sunt utilissimae. Tritae cum aceto leprae utiliter illinuntur. Eodem modo capillos capitis producunt. Cum oleo coctae hulcera emolliunt et aperiunt. Cum cerato ungues digitorum demunt. Verrucas pellunt. Albas faciei pustulas, cum aceto illita sanant. Cum oleo ad mellis spissitudinem coctae, scabiem, psoras et nomas discutiunt, sanantque. Sumptae for te [orig:] Cantharides extrema corpori hominis mala inducunt, vesicamque exulcerant.



image: s299b

Contra quarum potionem remedia est videre apud Diosc. li. 6. ca. 1. Quomodo vites a [orig: à] Cantharidibus sint defendendae, est initio huius operis expositum, ubi de hortorum cura est dictum.

BUPRESTIS.

*bou/prhstis, Buprestis a [orig: à] re nomen habet, quod [orig: quòd] boves rumpat inter herbas forte [orig: fortè] sumptus. Germa. ein Qualster. Scarabeis simile est animal, altis ingrediens pedibus, foetore pessimo, adeo [orig: adeò] ut cimices etiam superet, ac frondes fructusque, per quos repserit, inficiat. Arefacti ad eosdem usus cum Cantharidibus asservantur. Calfaciunt, aperiunt, fcabiem, psoram, vitiliginem, et carcinomata sanant. In potu forte [orig: fortè] sumptae sunt letales. Remedia vero [orig: verò] sunt iis eadem, quae ad haustas Cantharides prosunt. Ut est cernere cap. 3. lib. 6. apud Diosc.

CICINDELA.

CIcindula et Cicindela, Graecis *lampuri/s, et purolampi/s Aristoteli, quod [orig: quòd] ignis aut scintillae instar noctu fulgeat, Unde nonnulli noctilucam et nitedulam appellant. German. S. Ioannes fliegen, S. Ioannes Kefer. Sub crepusculum vespertinum, nec ante, nec etiam post messem, sed ipso messis tempore, maturo pabulo, circa tempus nimirum Divo Ioanni Baptistae sacrum, a [orig: à] quo Germanica appellatio est ipsi indita, haud aliter atque ignea scintilla noctu lucens, ut hinc noctilucam aliqui vocent, circumvolitat. Elegantibus hanc versiculis Antonius Thylesius Cosentinus depinxit, quos non pigebit subnectere, habentque se in hunc modum:

Tantula nocte volans volucris micat aere [orig: aëre] tantum,
Ardenti similis scintillae, quam puer olim
Aequales inter metuebam tangere, ne me
Vereret, infirma est aetas cum [orig: cùm] nescia rerum.
Quae quoniam noctu lucet, cognomen adepta est,
Aut incensa nitet quoniam velut ignca lampas.
Causa sit unalicet, nomen non est tamen unum.
Haec modo [orig: modò] summa petens commotis emicat alis,
Rursus et adductis fuluum decus aurea condit,
Ardentique procul fugiens levis igne coruscat.
Et quocumque volat, secum sua lumina gestat,
Lumina, quae tenebras arcent, quae flamina temnunt.
Nunc, velut obsequio sa videntibus, advolat, atque
Fit magis atque propinqua magis, scintillat et ante
Ora, minuta velut candentis frustula ferri.
Verbere quae assiduo fornacibus excutiuntur.
Ex quo rapta Iovi Stygio Proserpina, nanque
Una fuit comitum: Veterem mutata figuram
Quaerit adhuc dominae vestigia, et omnia lustrat.



page 300, image: s300a

MUSCA.

[illustration:

...]

MUsca, Graecis *mui=a, Germa. ein Muck, Fliege. Ex putredine sordibusque aestivo tempore nascuntur muscae. Perimuntur autem Pipere vel Arsenico cum lacte trito. Thuris item suffitu, et sambuci aqua. Ustae cum melle alopecias restituunt. Ex muscis vulgaribus aqua stillata, maculas, et oculorum pterygia, ad quatuor hebdoarum tempus oculis sub vesperam instillata, pel lit. Capilli, si saepius hac madefiant, longitudinis incrementum maximum acquirunt. Distillantur autem simpliciter per pannum in olla fictili: siqui dem per alembicum distillatae galeam odore suo inficiunt.

CULEX.

CUlex, Graecis *kw/nwy. Germa. Erdfliegen, Erdflohe [orig: Erdflöhe]. Generatim tamen significat omnes vermiculos parvos, alatos. Contra culices et cimices suffitus fit ex nigella, myrrha, sulpure, bdellio, foetidis carduis, et vaccae excrementis. Contra hortorum satorumque culices fuligo camini, aqua galbani, sive sulpure mixta spargitur.

DE ANIMANTIBUS AQUATILIBUS, HOC EST, DE PISCIBUS.

DE PISCIUM NATURA.

[illustration:

...]

PISCIUM omnium natura est frigida et humida. Alii tamen aliis sunt meliores, pro aquarum et locorum, quibus [note: Boni.] degunt, ratione. Qui enim in petris et saxis, fluminibus item puris et limpidis agunt, ceteris sunt meliores, ac succi etiam bo ni, concoctionisque: Ac cum omnium piscium esus in cunctis mor bis sit damnatus, horum tamen usus aliquando conceditur, velut fundulorum, qui saxeis et puris aquis gaudent: similiter Auratarum, Luciorum minorum, barbatulorum, percarum. Proximi bonitate sunt [note: Mali.] marini. Sed qui in paludibus, et coeno nutriuntur, omnessunt mali. Ve lut tencha.

[note: Signa bonorum pi scium.] Porro [orig: Porrò] in electione bonorum, seu bonisucci piscium, certa quaedam spe ctantur inditia, Ut videlicet mollem teneramque carnem habeant, ut sint squamosi, non glutinosi, non olidi, non nimis pingues: siquidem omnis


image: s300b

pinguedo mala, ut dicitur, piscium autem pessima: ut in aere [orig: aëre] nonstatim alterentur, aut corrumpantur, gustu sint suaves, cute tenui. Atque huiusmodi pisces probe [orig: probè] concoquuntur, et bonum gignunt sanguinem, prosuntque: non exercitatis, otiosis, imbecillibus, et de morbo se reficientibus.

Pisces etiam, qui in locis degunt ventosis, non sunt boni, et simarini, his plus.

Marini autem pisces melius quidem concoquuntur, utscribit Simeon Sethi, sed difficilius redduntur: contra [orig: contrà] fluviatiles difficilius concoquuntur, sed melius redduntur.

Omnis autem sanguis, qui ex piscibus gignitur, est tenuior, quam [orig: quàm] qui ex terrestrium animantium carnibus generatur.

Quibus prosint pisces, quibusque obsint.

Pisces conferunt his, qui flava bile abundant, scribit Simeon Sethi. pi tuitosos vero [orig: verò] laedunt, et qui molliores, laxioresue [orig: laxiorésue] habent nervos, et praecipue [orig: praecipuè] hieme, et qui in frigidis vivunt regionibus: obsunt item iis, qui pi scium nutrimento non sunt adsueti, siti enim laborant, praesertim, si frigidi sint, et humidi, magisque, siventre sint bilioso.

Praeterea parui pisces, qui in aqua pura, et fluente per terram rubram, arenosamque versantur, sunt honi: maiores vero [orig: verò], et cetosi sunt crassiores, et difficulter concoquuntur, humorem crassum generantes. Ius, quod ex saxatilibus fit piscibus, ventrem ciet.

Cenae destinati pisces his vulgo [orig: vulgò] continentur versibus:

Lucius, et perca, et saxaulis, et albica, tencha,
Sornus, plagitia, et cum carpa, Galbio, truta.

[note: Lucius. Perca.] Lucius, quid, infra dicetur. Perca, Germa. ein Bersig. De quo Ausonius:

Nec te delitias mensarum perca silebo.

[note: Saxaulis. Albica. Tencha. Sornus. Plagitia. Pecten. Galbio. Truta. Aurata.] Saxaulis, piscis marinus. Germa. ein Zunge Gall. Sola. Albica, itidem marinus. German. Fitting. Tencha, German. ein Tinch, oder Schleihe. Sornus est marinus, minimus, Germa. ein Garnart. Plagitia, alias [orig: aliàs] Pecten, Germ. Schollen, Plateise. Carpa ucl Carpio, ein Karpff. Galbio, ein Rodtbart. Truta, alias [orig: aliàs] Aurata, ut putatur, ein Forel et Variola.

Sed praeter hos plurimi adhuc alii, et diversis locis varii inveniuntur, quorum aliquot explicabimus postea.

De electione etiam piscium traditur Distichon:

Sipisces molles, sunt magno corpore, tolles,
Sipisces duri, parui, sunt plus valituri.

DE SALITIS ET ARIDIS PISCIBUS.

Omnes saliti et aridi pisces mali sunt, ac facile [orig: facilè] in corpore corrumpuntur: ac totum corpus, si frequenter edantur, alterant. Unde a [orig: à] Phlebotomia a [orig: à] salitis piscibus abstinendum aiunt, quodalphos [orig: quòdalphos], et scabiem


page 301, image: s301a

generent. Simeon Sethisalitos pisces calidos et siccos refert, crassosque humores incidere et extenuare, idque magis si boni sint succi. At qui dura sunt carne, cum [orig: cùm] saliti sunt, maiore sunt praediti malitia.

PECULIARES PISCIUM PARTES.

Praeferuntur etiam in piscibus aliae partes aliis, ut Lupi reliquis partibus praevalet cauda: Dignitas primaria debetur eiusdem iecori. Carpo expetitur capite et lingua: Barbatuli laudatur os. Fundulus tota valet substantia. In cancris peculiarem dignitatem habent, quibus sub cauda ova latent.

HALEC. SALPA. Pectines.

[illustration:

...]

HAlec, Graecis *maini/s. Germ. Hering, in neutro et femininogenere, ut apud Martialem:

Cui portat gaudens ancilla paropsiderubra
Halecem, sed quam protmus ipsa voret.

Salpa, *sa/lph. Germanis Stockfisch, cuius meminit libro 5. de historia animalium Aristoteles, et Athenaeus libro Dipnosophistarum septimo. Piscis obscenus, et quicoqui non possit, nisi fuste aut ferula percussus, ut Plinius lib. 9. cap. 18. scribit. Germanico fecit proverbiolocum, quo dicitur: Salpa petulantior, aut lascivior, Er fantasiert wie ein Stockfisch. De hoc pisce Laurentius Lippius, Oppiani interpres, hoc lusit Disticho:

Salpa obscenus ego dicor, nec decoquor unquam,
Ni ferulacaedens verbera multa dabis.

Pectinem vocant piscem, qui Germa. Platessa dicitur, et Schollem. Gall. Petoncles. Pecten dictus est a [orig: à] similitudine instrumenti, quo capilli pectuntur, quod [orig: quòd] videlicet spinae per corpus eius dispositae eiusmodi formam referant. Plagitiam alii vocant.

Noti sunt omnibus hi pisces: siquidem Halec sale conditum ad nos copiosissime [orig: copiosissimè] adfertur: reliqui aridi maxima pariter aduehuntur copia.

Sicut autem omnes pisces sale conditi et aridi sunt pess[?] ti, ita etiam hi praesentes.

Pinguedo Halecis exulceratam cutem pect[?] pente medetur. Plurimum autem eaut [?]



image: s301b

PASTINACA MARINA.

[illustration:

...]

PAstinaca marina, Graecis *trugw\r, Liguribus Ferrasa, Gallis ad montem Pessuli, De laglorieuse. Germani Rochum vocant, qui in mari nostro gignitur, et aridus adfertur. Piscis est totus cartilagineus et mollis, latitudine fere [orig: ferè] duorum cubitorum, os propemodum circa pectus habens, cauda longa et aculeata. Concoctionis est difficilis, aliis esui iucun dus, aliis minime [orig: minimè]. In mari vero [orig: verò] venenatus fertur: quod de vulgari Rocho non potest intelligi.

SALMO.

SAlmo piscis, quo Rhenus et Rhodanus clarent, satis magnus et pinguis, carne rubra, gustu suavis, et statim saturans, Germa. eadem appellatione ein Salmen dicitur. Gall. Saulmon. Idem muria conditus asser vatur mutato nomine: tum enim ein Lachs dicitur, quibusdam Ezox. Meminit huius Plinius lib. 9. cap. 18. eum omnibus marinis piscibus in Aquitania, cum [orig: cùm] sit fluviatilis, praeferri. Salmonem porro [orig: porrò] ex Farione seu Forella fieri, quum in mare ingressa ex eodem regressa fuerit, existimant, citantes versus Ausonii, quos de Farione scripsit, eum medium inter Salarem et Salmonem describens, de quo latius in Forella dicemus. De Salmone hunc in modum Ausonius refert:

Nec te puniceo rutilantem viscere Salmo
Transierim, latae cuius vagaverberacaudae
Gurgite de medio summas referuntur in undas
Occultus placido cum [orig: cùm] proditur aequore pulsus,
Tuloricato squamosus pectore, frontem
Lubricus, et dubiae facturus fercula cenae,
[?]longarum fers incorrupte morarum
[?]lis capitis, cui prodiga nutat
[?]domine venter.

FORELLA.



page 302, image: s302a

[note: Aurata.] FOrella nobilis est hodie prae aliis piscis, magnatibus quoque rarus, La [note: Orata.] tini ab auri colore Auratam et Oratam vocant. Graecis *xruso/frus, quod [orig: quòd] caput eius auri colorem aemuletur. Ac eadem ratione Germanis [note: Variola.] Goldforn. Gall. Truitte. Alias [orig: Aliàs] Variola, et Fario Ausonio. De hoc Mar [note: Fario.] tialis:

Non omnis laudem pretiumque Aurata meretur.

[note: Trutta.] Alii Truttam vocant, cuius meminit Aelianus, pugnam ei cum Delphino esse tradens, quae Oppiano Amia dicitur. Ausonius Farionis mentio nem facit in sua Mosella, his versibus:

Teque inter geminas species neutrumque et utrumque,
Qui nec dum Salmo, nec iam Salar, ambigunsque
Amborum medio Fario intercepte sub aevo.

Ex quibus versibus colligit auctor Dialogi de piscibus, Carolus Figu [note: Salar.] lus, Farionem seu Forellam, et Salarem, et Salmonem eundem esse piscem, ac Salarem dici Forellam adhuc teneram: Farionem vero [orig: verò] iam mediae aetatis: Salmonem autem iam grandem Forellam, et quae mare ingressa, alterata forma inde sit regressa. De quo aliis suum iudicium esto. Praeterea [note: Thedo.] Thedonem quoque eundem facit piscem, sed quo argumento, non video: siquidem sigillatim Ausonius Thedonis, speciatim quoque Salaris, et dein de Farionis meminit. De Thedone sic ait:

Et nullo spinae nociturus acumine Thedo.

De Salare vero [orig: verò]:

Purpureisque Salar stellatus tergoraguttis.

ANGUILLA.

[illustration:

...]

ANguillae, Gall. Anguille. Germ. ein Aal, ab anguium similitudine dictae, octonis, Plinio teste, vivunt annis, senis quoque sine aqua spirante Aquilone, diebus viventes. Aquas amant puras, et profundas, Unde circa Vergi lias, quo tempore aquae maxime [orig: maximè] sunt turbidae, potissimum capiuntur. Noctibus pascuntur, et solae exanimes piscium non fluitant. Per universam eius spinam filum transitnigrum, veluti venula, in quo ve nenum absconditur, quod antequam coquatur extrahere convenit. Et cum [orig: cùm] omnis cibus non satis coctus noxius sit, hic tamen prae aliis omnibus: unde plus quam [orig: quàm] reliquorum piscium coctio eius temporis requirit. Tosta vero [orig: verò] quam [orig: quàm] cocta nutrimento est commodior, vitiosis scilicet humoribus per ignem sublatis. Porro [orig: Porrò] cum [orig: cùm] omni alias [orig: aliàs] tempore anguillae a [orig: à] me dicis reiciantur, tum maxime [orig: maximè] circa solstitium. Siquidem stomacho, et re nibus sunt inimicae, praesertimque iis qui arenulas mingere consueverunt. Podagricis item obsunt, nec ullis morbis medentur. Pinguedinem vero [orig: verò] eius doloriaurium esse remedio ferunt.

CANCRI.



image: s302b

[illustration:

...]

CAncri, Graecis *karki=noi. Germ. Krebs. Gall. Crabes. Plinius cancrum pro communi voca bulo ad omnia o)strako/derma, hoc est, testaceum tegu mentum habentia, sumit Alias [orig: Aliàs] pro peculiari te staceorum genere accipitur Germ. ein Krebs. Sunt autem alii fluviatiles, non ignoti: ex quorum [note: Paguri.] genere quoque sunt Paguri, qui dorso sunt aliquanto laeviore, quam [orig: quàm] ceteri cancri, forpici bus ita magnis, ut quidquid comprehenderint, vehementer constringant: [note: Porri.] hidum coquuntur partim rufescunt, partim nigrescunt: Veneti eos Por ros vocant. Est etiam cancris aliquid veneni in filo per medium caudae transeunte latens, quo ante coctionem extracto suntinnoxii.

Alii sunt Cancri marini, qui describuntur longi, sesquicubitales interdum, nonnulli etiam rotundi.

De usu cancrorum, haec Simeon Sethi prodidit: Cancri, inquit, salsum quendam sucum habent, minus tamen quam [orig: quàm] o)strako/derma, hoc est, quae te sta conteguntur: Ventrem nihilominus sistunt, cum [orig: cùm] in aqua salsum sucum in coctione dimittant. Fluviatiles vero [orig: verò] paguri utiles sunt exulcerationi pulmonis, sed vesicae nocent. At doctissimus Constans, qui vocatus est Romanus ait, quod [orig: quòd] si fluviatiles cancri in olco coquantur, oleum inde confici valde salutiferum, quod aurium dolores ex calore natos sanat, si instilletur. Succurrit etiam haustum iis qui difficulter ferunt venenatam potionem, vel venenatorum morsum: Proditum quoque est, quod [orig: quòd] si exsiccati, tritique absccssibus induratis imponantur, eos mollire: Tela item corpori infixa extrahunt.

Fluviatiles cancros aegrotis, qui calidioris sunt naturae. prodesse ferunt. Oculi in pulverem triti, et aceto et salsa aqua mixti, cutem dealbant, eiusque vitia exsiccant curantque Tusiiidem adversus laterum puncturas bi buntur: addunt tamen nonnuli lupi piscis mandibulam tusam.

Ius coctorum cancrorum prodest asthmaticis, et phthisicis.

Adustorum cancrorum cinis cum melle despumato rimis pedum, ac sedis illinitur.

Stillatitius etiam liquor ex cancris vivis in Balneo Mariae plenilunii tempore uritur. Aquam hanc tabescentibus membris mane [orig: manè] et vesperi illitam esse auxilio referunt: eandem apoplexiae bis in die potam succurrere.

Cancrorum elegans est descriptio apud Homerum in batraxomnomaxi/a|. Sunt autem versus eiusmodi:

o(/s r)a to/te *batra/xoisir a)rwgou\s eusqu\s e)/pemyer.
h=lsqor d) e)cai/fnks nwtakmones2, a)gkuloxh=las2,
locoba/tai, streblo\i yalid o/stomoi, o\strako/dermoe
o)stofuh=s2, platu/n wtoi, a)posti/lbontes en w)/mois2.
blaissoi/, xeirote/nontes2, a)tr\ ste/rnwr e)brw=ntes2.
a)kta/podes2, dika/rknowa)xeire/es2, o=i de\ kaleu=ntas
ka/rkinoi.



page 303, image: s303a

Quos sic convertit Christophorus Aulaeus

Laureatus Poeta [orig: Poëta].

Aduentum nullo, procul accessere, notante,
Duritie ferrum terga ipsa imitantia babentes,
Unguibus innixi, ducentes agmina gressu
Obliquo, inflexi, muniti cortice, quorum
Ora ostrum referunt: sed natura ossibus ipsis
Sunt similes, latique humeros, splendore nitentes,
Blaesi, nervosi digitos: in pectoris imo
Lumina condentes: pedibus bis quattuor haerent.
Utraque nempe biceps manus est: hos prendere captos
Est labor: atque ipso dicuntur nominc CANCRI.

SEPIA, ET LOLIGO.

SEpia nostris locis incognita, spina tamen eius satis est nota, qua aurifabri ad annulorum fusuram, Medici item ad dentifricia utuntur, Fischbeyn vocantes.

Dicta est sepia a [orig: à] putredine, quae Graecis *skpedw\r dicitur: quod [orig: quòd] atro sanguine velut putrido cruore abundet, qui Atramentum sepiae dicitur, quod ubi sentit insidias effundit, et turbata aqua se abscondit. Germani vocant ein Blackfisch. Gall. Seche.

Dorso eius inest longum, latum, et candidum os, quo aurifabri et Me dici, ut dictum est, utuncur. Plinius huius meminit lib. 9. ca. 29. in marem et feminam distinguens. Mentionem quoque facit huius Oppianus libro Halieuticon 3. sic scribens:

Quin et nativa fecunda est Sepia fraude,
Est liquor in tumida concretus turbidus alvo.
Qui fiscus piceam superat caligine massam.
Conditus hic humor nutritur corpore, praesens
Auxilium miserae: subita formidine capta
Atras emittit guttas, et polluit aequor,
Obscur atque vias ponti, tenebrosa cruore
Permixto sanies piscantis lumina turbans,
Avertit visum, et prospectum surripit omnem.
Haec facili visuper tinctas aequoris undas
Effugit horrendos pisces, hominemque sagacem.
Loligo atque alii, qui findunt aera [orig: aëra] pisces,
Tales inveniunt artes: Non est liquor ater.
Illi purpureos potius de corpore fundunt
Humores, sed fraude pares astuque putantur.

[note: Loligo. Calamaroum.] Loligo similis est Sepiae, nisi quod [orig: quòd] aliquanto [orig: aliquantò] longior est quam [orig: quàm] Sepia, et quod [orig: quòd] illa nigrum, haec rubrum in timore cruorem fundat. Calamarium quidam vocant hodie, vel quod [orig: quòd] scriptorii calami similitudinem


image: s303b

habeat, vel quod [orig: quòd] atramentum fundat, Huius eodem loco cum Sepia Plinius meminit.

LUPUS.

[illustration:

...]

LUpus piscis a [orig: à] natura Lupi terrestris nomen accepit, quod [orig: quòd] in pisces non secus atque lupus in oves grassetur. Grecis la/brac, a)tr\ st labro/thtos, id est, ab impetu et vo racitate dicitur. Hamo siquidem captus vulnera contempto dolore fortissime [orig: fortissimè] laxat, et excusso hamo protinus refugit: inclusus vero [orig: verò] retibus, imis in vadis sulcum crebro motu caudae reiectis arenis facit, atque ita subterlabitur. Germa. ein Hecht. Ore lato, dentibus acutis. Piscis est sanus, et carnis bonae, unde esus eius puerperis, cum [orig: cùm] reliquorum sit interdictus, conceditur. Galenus carnes eius plurimum laudat, quod [orig: quòd] subtiliorem gignant sanguinem, et perdicis carnibus aequiparentur.

LVCIUS.

LUcium diversum esse a [orig: à] Lupo, quem modo [orig: modò] descripsimus, auctoritas ostendit Ausonii, quiignobilem et uliginosis locis degentem descri bit, sic inquiens:

Lucius obscur as ulua coenoque lacunas
Obsidet, hic nullos mensarum lectus adusus
Fervet fumosis olido nidore popinis.

Quae verba satis declarant, Lucium non posse eundem esse cum Lupo pisce, qui maxime [orig: maximè] inter omnes est nobilis.

[note: Macrella] Lucium ergo [orig: ergò] putamus esse Macrellam vulgo [orig: vulgò] dictam, Ger. ein Macrell, per antiphrasin videlicet, quod [orig: quòd] lucem fugiat. Confirmat etiam hoc, quod [orig: quòd] ferunt Macrellam in aquarum fundis, tamquam fugientem lucem, de litescere, unde noctu cum [orig: cùm] face piscatores adnavigant, quam conspiciens Macrella, velut attonita stupet et capitur. Editur hic piscis tostus potissimum [orig: potissimùm] igni, Unde Germani etiam Bratfisch eum vocitant.

BARBATUS.

[illustration:

...]

BArbatus piscis et Barbo dictus est, quod [orig: quòd] ex utraque oris parte pinnas ve lut barbam habeat. Germa. eodem nomine ein Barb. Graecis *tri/gla dicitur, quod nomen etiamnum retinet in Grae cia. Sic dictus, quod [orig: quòd], ut Oppianus scribit:

*trigo/noisi e)pw/numoi ei)si\ goneu=si.

[note: Trigla.] Hoc est: Accipiunt Triglae trino cognomina partu. Nam Aristoteles lib. 5. de natura animalium, ter eas in anno parere affirmat, Alii vero [orig: verò]


page 304, image: s304a

Triglas dictas volunt, quod [orig: quòd] triformi Dianae sint dicatae. De hoc Ausonius quoque scribit:

Tuque per obliqui fauces vexate Saravi,
Qua bis terna fremunt scopulosis octia pilis,
Cum [orig: Cùm] defluxisti famae maioris in amnem
Liberior, laxos exerces Barbe natatus,
Tu melior peiore aevo: tibi contigit omni
Spirantum ex numero non illaudata senectus.

Cicero et Plin. Mullum vocant hunc ipsum piscem: In paradoxis fiquidem Cicero Mullum Barbatum appellat. Plin. itidem piscem esse Mullum ait, qui inferius labrum gemina barba insignitum habeat. Ausonius vero [orig: verò] Mullunseorsim a [orig: à] Barbo recenset, eius cum Perca collationem faciens, cum [orig: cùm] sic inquit:

Nec te delitias mensarum Percasilebo,
Amnigenos inter pisces dignande marinis
Solus puniceis facilis contendere Mullis:
Nanque et gustus iners, solidoque in corpore partes
Segmentis coeunt [orig: coëunt], sed dissociantur arictis.

Unde videtur Plinii et Ciceronis Mullum eundem esse cum Ausonii et nostro Barbato. Ausonii vero [orig: verò] Mullus fortasse is erit piscis, quem Ger. Mon [orig: Mön] ne vocamus. Assiduo Mulli esu aciem oculorum hebetariscribunt. Crudus et dissectus impositus, araneorum et scorpionum ictibus medetur.

PERCA.

PErca, *pe/rkh, Ger. ein Bersig. Gall. Perche. Dictum putant piscem per antiphrasin, quod [orig: quòd] nemini parcat, siquidem iratus pisces alios pinnis su is vulnerat. Sunt duo eius genera: Mas et femina. Discrimen est in pinnis, quas mas habet rubras, femina minime [orig: minimè]. Cute vestitur aspera, et dura, quae desquamari nequeat. Huic naturalem cum Lucio ferunt amicitiam: Lucium enim laesum ab alio pisce difficulter sanari, proinde quaerere Percam, qui videns eum laesum tangit, lenitque vulnus eius, et sic sanatur. Piscis est carnis durae. Meminit eius Ausonius in Mosella, inquiens:

Nec te delitias mensarum Perca silebo. Vide reliquos versus in Barbato.

TENCHA.

[note: Tencha[?] Tinca.] TEncham et Tincam vocant piscem illum lutosum, in luto et coeno vi ventem, quem Germa. ein Schleien nominant, qui nisi diligenter a [orig: à] sor dibus et immunditie purgatus fuerit, est noxius. Ausonio dicitur Vulgi solatium, quod [orig: quòd] pauperioribus tantum [orig: tantùm] apponatur, Cum [orig: Cùm] inquit:

Quis non et virides vulgi solatia, Tincas Norit?

Totus excrementitius et lutosus.

CARPO.

CArpo notus piscis, squamosus totus, magnitudinis mediocris, decem interdum librarum: Carne molli et phlegmatica. Germ. ein Karpff. Carpam vocat Erasmus: aliqui Carpionem.



image: s304b

MURENA.

MUrena, Graecis *mu/raina, vel *smu/raina. Germa. ein Bricken: alia colo re subnigro luteis maculis est distincto, alia albo, nigris maculis va rio, oris rictu non aliter quam [orig: quàm] anseres largissimo: foraminibusque his caret quibus Lampetra est praedita: nullasque habet nec branchias, neque pinnas.

Integra flexuoso corporis impulsu natat: in arido etiam similiter atque serpentes serpit. Dentibus malefica est, atque carnivora. Unde Vedius Pol lio eques Romanus, ut scribit Plinius lib. 9. ca. 23. invenit in hoc animali documenta saevitiae, vivariis earum immergens damnata mancipia.

[note: Flutae. plwtai\.] Optimae ex hoc genere sunt: quae Flutae, Graecis plwtai\, quasi navigabiles dicuntur, quod [orig: quòd] in summa aqua fluitantes mergi non possint. Anto niam Drusi sic in delitiis Murenam habuisse legimus, ut gemmatas inau res ei addiderit. Crassus cognomento Dives, Murenam altilem adeo ada mavit, utfato functam aliquando luxerit, et tumulo indiderit. Atque cum [orig: cùm] a [orig: à] L. Domitio admodum ob id rideretur, respondit: Mirum quidem esse, quod [orig: quòd] exstinctum piscem lacrimis prosequeretur, sed multo [orig: multò] quidem admirabilius, quod [orig: quòd] ipse tres a [orig: à] se elatas uxores non lugeret. Tres enim uxores extulerat Domitius, quas veneno, ut dotibus potiretur, sustulisse dicebatur.

[note: Murena fluviatilis] Murcna fluviatilis omnino Lampetrae est similis. Aceto in rabiem agi, scribit Plinius. Rarius ad nostra loca, nec nisi ad magnatum palatum adferuntur, muria ex aceto conditae.

Carnes earum non minus quam [orig: quàm] anguillarum nutriunt, sed difficillime [orig: difficillimè] concoquuntur, propter duritiem innatam, et tenacem humorem. Lactes earum multum commendantur, quibus Heliogabalum aulam omnem, et rusticos aliquandiu pavisse, refert Aelius Lampridius. Memi nit etiam Murenae Cicero lib. 7. epist. fam.

LAMPETRA.

LAmpetra et Lambipetra, quasi lambens petras. Germa. ein Lamprette. Gall. Lamproyie. Graeci Galeon vocant, hoc est, Mustellam: quod [orig: quòd] videlicet sicut Mustela animal serpentes persequitur, ita hic piscis venenatum piscem, quem Pastinacam marinam vocant. Est autem piscis longus, tenuis et lubricus, sine pinnis, murenae similis, colore nigricans, branchiis detectis instar foraminum, quae septem utrinque habet. Versus Ausonii sunt eiusmodi:

Quaeque per Illyricum, per stagna binominis Histri,
Spumarum indiciis caperis Mustellanatantum,
In nostrum subuecta fretum, ne lata Mosellae
Fluminatam celebri defraudarentur alumno.
Quis te natur ae pinxit color? atra superne [orig: supernè]
Puncta notant tergum, qua [orig: quà] lutea circuit Iris.


page 305, image: s305a

Lubrica caeruleus perducit tergora fucus,
Corporis ad medium fartim punguescit: at illinc
Usque sub extremam squalet cutis arida caudam.

HVSO.

HUso piscis est Danubii, Germa. Hausen: cuius membrana ex alvo sumpta utuntur ad gelanda iura piscium, quam Graeci Ichthyocol lam, Latini Gluten piscium, Germa. Hausenblasen vocant: ex iisdem etiam excoquitur translucidum et flavum glutinum, quod Fischleim, et Mundtleim, quod [orig: quòd] eo in ore madefacto chartae glutinentur, appellant.

DELPHIN.

DElphines pisces sunt marini ingentis magnitudinis, sicut et Balenae, et Ceti. Lingua ipsis est hominis, contra naturam aquatilium mobilis, brevis, lata, haud differens suillae. Pro voce est ipsis gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum.

[note: Simo.] Qua de causa Simonis nomen omnes miro modo agnoscunt, maluntque ita appellari. Hominum et cantus amantissimum animal. De quo vide multa apud Plinium lib. 9. cap. 8. Latini Porcum marinum vo [note: Porcus marinus.] cant, Germa. ein Meerschwein.

CETUS.

[illustration:

...]

CEtus et Cete neutro genere pluraliter est communis appellatio ad omnes pisces maiores viviparos, hoc est, qui non ovum sicut reliqui, sed animal gignunt. Monstrosae prorsus magnitudinis pisces, ut insulas et montes aequare videantur. Germa. communi nomine Wallfisch dicuntur.

Et speciatim accipitur pro pisce marino maximo in mari Atlantico, quem in coitu semen aiunt effundere, quod aquae supernatet, unde alba [note: Sperma Ceti.] et pinguis colligatur materia, quae Pharmacopolis Sperma ceti dicitur.

BALENA. ORCA.

BAlena, Gall. Balene. Belua est marina, cuius meminit Plinius libro 9. [note: Pristix.] cap. 6. quam alii Cetum faciunt, alii Pristicem, a)tr tou- pri/teir, hoc est, a [orig: à] secando, quod [orig: quòd] fluctus natatu suo secet. Ora habent Balenae in frontibus: ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant.

[note: Orca.] Infestissima est Balenis Orca belua, nulla alia forma conspicua, ut ibidem Plinius tradit, quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] sit carnis immensae, dentibus truculentis.



image: s305b

DE TESTACEORUM generibus.

[illustration:

...]

TEstaceorum genera plurima sunt, et requirunt aliquem in locis mul tum versatum maritimis: nemo enim alias [orig: aliàs] eorum discrimina satis explicare pote rit. Proinde cum [orig: cùm] non sit meum de his singulis exacte [orig: exactè] scribere, generatim et obiter, quae de his constant legunturque, depromam.

Sunt autem Testaceorum generis: Cancri, de quibus antea est dictum: Cochleae, Testudines, Conchae, Purpurae, Buccinae, Mituli, Tellinae Hiatuli, de quibus singulis, ut diserimen aliquod inter ea habeatur, paucis dicemus.

COCHLEAE.

[illustration:

...]

COchleae, Graecis, *koxli/as. Germa. Schnecken. Gal. Limas. Aliae sunt marinae, aliae fluviatiles, aliae terrestres. Continua tegun tur tcsta una, ex qua se exserunt, bi naque ceu cornua, ut inquit Plinius lib. 9. ca. 32. protendunt contrahuntque, carentes oculis: ideoque cornibus praetentantiter. Domiportam vocant poetae [orig: poëtae] Cochleam et Testudinem. Ferunt eiusmodi Fabulam: Cum [orig: Cùm] Iuppiter omnia animantia ad convivium vocasset, sola haec animan tia non apparuerunt: quaesivit ergo [orig: ergò] quid causae esset cur et ipsae non praesto [orig: praestò] fuissent: quae, domus cara, inquiunt, domus optima. Iratus ergo [orig: ergò] Iuppiter eas in domum damnavit, ut quocumque progrederentur domum secum ferrent. Cochleae marinae et terrestres coctae et condimentis apparate,


page 306, image: s306a

quibusdam locis eduntur. Fluviatiles w)mu/das Aristoteles vocat, et hae virus habent, ideoque non eduntur. Alias stro/mbor Graeci appellant, Latini Turbinem, quod [orig: quòd] turbinata earum sit forma. Gall. Limas de mer. Plinius scribit Hirpinum instituisse vivaria cochlearum, cochleasque altiles ad eam magnitudinem perductas, ut singularum calices octoginta quadrantes caperent.

Sunt autem omnium harum variae differentiae. Carne sunt, Galenoteste, dura, et concoctu difficili.

TESTUDO.

TEstudo, Graecis *xelo/nh, Ger. ein Schildtkrott. Gall. Tortove, quod [orig: quòd] videlicet umbonem seu scutum ferat, quo est munita. Sunt huius quoque generis aliae terrestres, aliae fluviatiles, aliae marinae. Plinius lib. 9. cap. 10. auctor est, mare Indicum testudines tantae magnitudinis mittere, ut singularum superficies habitabiles casas integant: atque inter insulas ru bri maris praecipue [orig: praecipuè] his navigent cymbis. Quomodo eaedem capiantur, loco citato iam est videre.

CONCHAE, ET REliqua testacea.

[illustration:

...]

COnchae Germanis communi nomine Muscheln appellantur: et sunt diversae a [orig: à] Cochleis: siquidem Conchae duasleniter concavas te stas habent, quibus conduntur, quas aperire et claudere possunt: quamquam interdum etiam inveniuntur, quae unica tegantur testa.

[note: Mytuli, Musculi. Tellinae. Hiatuli. Unguis odoratus. Blatta Bizantia. Purpurae. Ostrcae.] Ad Concharum praeterea genera referuntur mu/akes, hoc est, Mytuli, seu Musculi, *te/llinai, Tellinae, et xh/ma\s3, hoc est, Hiatuli, quorum mentionem facit Dioscorides. Item Unguis odoratus, quem Osficinae Blattam Bizantiam vocant, Graecis o)/nutr dicitur, ut Galeno lib. 11. simpl. med.

Sunt ex testaceorum quoque genere purpurae, Graecis *porfu/ra, quibus pur pura olimtingebatur: quorum plures itidem suntspecies: Ostreae videlicet, Ger. Ostern. Unde apud poetas [orig: poëtas] Ostrum passim pro purpura acci pitur.



image: s306b

[note: Buccinae] Nec non Buccinae Conchis annumerantur, quae purpuris aliquo mo do sunt similes, quarum tamen plures quoque sunt species, ex quibus etiam [note: Mater Perlarum.] est quam Officinae Matrem Perlarum nominant. Germa. Perlen mütter.

Notae sunt conchae, quas Iacobite ex Hispaniis ferunt, Ger. S. Iacobs Muscheln dictae.

Ostendunt etiam Officinae Testae speciem, quam Umbilicum vocant marinum, quam putant esse Cochlon Aristotelis, quod describitur ipsi Testaceum animal, a [orig: à] Limace diversum, Theophrastus Umbilicum vertit.

Sed ne in re difficili et nodosa diutius immorer, aliis quibus plenior horum est notitia, scribendi occasionem relinquam.

VIRES QUORUNDAM TESTACEORUM.

Cochleae marinae alvum cient: fluviatiles sunt venenatae: quae vepribus adhaerent, ventrem turbant, vomitum cient.

Crematae omnis generis testaceorum testae, urendi vi sunt praeditae, le pram, vitiliginem et dentes purgant.

Cochlearum carnes cum testis crematae, et tritae cum melle, cicatrices, et faciei vitia, albugines et coliginem emendant.

Crudae cum tegumentis impositae, aquam intercutem feruntur exsuge re, podagrae dolores lenire, sentes et aculeos corpori impactos extrahere. Nervorum laesionibus carnes earum cum ture et myrrha imponuntur. Cum aceto tritae sanguinem e [orig: è] naribus manantem sistunt. Cum vino et myrrha sumptae, coli et vesicae cruciatus sedant.

Purpura usta exsiccat, dentes expurgat gingivae, exulcerationes cohibet, excrescentias in carne cohibet, ulcera ad cicatricem perducit.

Buccinae earundem cum purpura sunt virium, praeterquam [orig: praeterquàm] quod [orig: quòd] cali dioris sunt naturae. Sale oppletae in crudo fictili adustae, ad dentifricia valent. Ustionibus illinuntur.

Unguis odoratus suffimenti pretiosissimum genus praestat, quo mulieres ad devitandos vuluae strangulatus et morbum comitialem suffiuntur.

In potu sumptus laxat. Pulvis eius in aceto sumptus, splenem mollit, vitiososque humores discutit.

DE ALIIS PLURIBUS piscibus.

PIscium innumera sunt genera, et variis locis varia et diversa, ut non facile [orig: facilè] sitsigillatim cunctos describere. Plurimos praeter iam descriptos est videre apud Plinium, Aristotelem, Theophrastum, Oppianum, qui venustissimo carmine de his scripsit. Satis nobis est praecipuos tantum [orig: tantùm] et communiores, quorum appellationes sunt in usu, explicuisse. Est notus vulgo [orig: vulgò] pisciculus, qui inter omnes fere [orig: ferè] primatum tenet, limpidis et sa


page 307, image: s307a

[note: Fundulus. Grundulus.] xatilibus locis gaudens, quem Fudulum vocant, et Grundulum, Germani ein Grundel.

[note: Solea. Saxaulis. Lingulaca. Torpedo:] Soleam quidam Saxaulem vocant, Varro Lingulacam. German. ein Zung. Gall. Sole. Piscis planus, carne molli, et concoctu facillima.

Torpedo, Graecis *na/rkh, quod [orig: quòd] torporem tangentibus inducat. Gall. Gramplius, et Torpin. Ex cartilagineorum est genere, carne molli et iucunda, et concoctu, ut Galenus ait, non difficili. Comeditur Venetiis et Ianuae.

[note: Urtica.] Urtica etiam a [orig: à] Plinio numeratur inter two/futa, hoc est, quae nec animalium, nec fruticum naturam, sed ex utroque temperatam habent. Totus est carneus, nullaque testa clauditur. Tactus eius ut terrenae urticae dolorem immittit. Liguribus et Massiliensibus adhuc Urtica dicitur.

[note: Oculata. Nonophthalmos. Capito.] Oculatum nominant piscem, quem Germa. ein Neunaug, quasi No nophthalmum.

Capito pisciculus est, qui inter fundulos capitur, interque eosdem venditur. Germa. ein Keuling. Gall. Testart.

[note: Alburnus.] Alburnum credimus esse pisciculum minutum et abiectum, quem Ger ma. Alblen, et Zwibelfischlin, item Weißfischlin nominant, a [orig: à] cando re nomen habentem. Gall. Able. Meminit eius Ausonius, cum [orig: cùm] inquit:

Et Alburnos praedam puerilibus hamis.

[note: Prasmus, Rubiculus. Alausae. Alsae.] Prasmus, vulgo [orig: vulgò] Rubiculus. Germa. Presem, et Rodtäuglin. Graecis e)/russro/fsqalmos dicitur, a [orig: à] colore oculorum rubro id nominis habens.

Alausa et Alosa, alias [orig: aliàs] Alsa et Also, Germa. Alsen, Elsen. Gal. Alose. Piscis, qui, ut confestim ex aqua extractus fuerit, moritur: adparet sub aduentum veris: In mense autem Maio, auditis tonitruis, in marese reci piunt, adeoque tonitruis terrentur, ut exanimati saepe multi in ripis Rheni et Mosellae inveniantur. Ausonius de hac scribit in hunc modum:

Stridentesque focis obsonia plebis Alausas.

Frequentissimus est in Aquitania.

Sturio, vel Sturius, Germa. ein Stor [orig: Stör].

[note: Sturius. Gobius.] Gobius, Graecis *kwbio/s Germa. ein Gob [orig: Göb]. Gall. ung Gouvion. Describitur Ausonio duorum numquam excedens palmorum altitudinem, teres, ovipara, barba circa labra conspicuus: Versus Ausonii sic se habent:

Tu quoque flumineas inter memorande cohortes
Gobio, non maior geminis sine pollice palmis,
Praepinguis, teres, ovipara congestior alvo,
Propexique iubas imitatus Gobio Barbi.

Aliqui Cressionem vocant, Germa. ein Creß.

Peculiare praeterea, nec illaudatum genus piscium est, in amnibus et aquis Lani degens, carnosum, molle, et rotundum fere [orig: ferè], Barbatulorum pene [orig: penè] gustu, duorum triumve palmorum magnitudine, quod Germani [note: Nasuti.] Nasen, quasi nasutum nominant.



image: s307b

Minutuli item cum fundulis pisciculi, spinis in dorso acutissimis, et [note: [?]culeati.] in ventre rubentes, capiuntur, quos Germa. Stachelfisch, quasi aculea tos, et Ohrlitzen appellant.

REMORA. ECHINEIS.

NEqueo silentio praeterire stupendum naturae miraculum, de quo auctores tradunt, in pisciculo minimo, quem e)xenki\da Graeci, Latini Remoram eodem vocant etymo: in quo natura non minus atque in Magnete aliisque suum quoque mysterium, et miraculum exhibere voluit.

Pisciculus hic est minutissimus, sed qui portenta etiam maris et terrae sua natura superet.

Navem enim quantumnis magnam, remis velisque concitatam non alio modo quam [orig: quàm] adhaerendo tantum [orig: tantùm] sistit, et remoratur. De hoc Plinius lib. 9. cap. 25. Echineis est parvus admodum piscis adsuetus petris: hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito. Quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est, ac iudiciorum, ac litium mora. Quae crimina una laude pensat: fluxus gravidarum utero sistens, partusque continens ad puerperium: in cibos tamen non admittitur.

Pedes eum habere arbitratur Aristoteles, ita posita pennarum similitudine. Mutianus muricem esse, latiorem purpura, neque aspero, neque rotundo ore, neque in angulos prodeunte rostro, sed simplice concha utroque latere sese colligente. Quibus inhaerentibus plenam ventis stetisse navem portantem nuntios a [orig: à] Periandro, ut castrarentur nobiles pueri. Praeterea hanc esse vim eius asservati in sale, ut aurum quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.

Libro quoque 32. nat hist. cap. 1. Echeneis, inquit, pisciculus, ruant venti licet, saeviant procellae, imperat furori, viresque tantas compescit, et cogitstare navigia, quod non vincula ulla, non anchorae pondere irrevocabili iactae. Infrenat impetus, et domat mundi rabiem, nullo suo labore, non retinendo, aut alio modo quam [orig: quàm] adhaerendo. Haec tantilla est satis contra tot impetus, ut vetet ire navigia. Sed armatae classes imponunt sibi turrium propugnacula, ut e [orig: è] mari quoque pugnetur velut e [orig: è] muris. Heu vanitas, inquit, humana, cum [orig: cùm] rostro illa aere ferroque adictus armata semipedalis in hibere possit, ac tenere devincta pisciculus. Fertur Actiaco marte tenuisse imperatoriam navem Antonii properantis circuire et exhortari suos donec transiret in aliam, ideoque Caesar iana classis impetu maiore protinus venit. Tenuit et nostra memoria Caii principis ab Astura Antium navigantis: Ut res est etiam au spicalis pisciculus: siquidem novissime [orig: novissimè] cum [orig: cùm] in urbem reversus ille Imperator, suis telis est confossus.

Nec longa fuit illius morae admiratio: statim intellecta causa, cum [orig: cùm] è


page 308, image: s308a

tota classe quinqueremis non proficeret, et exilientibus protinus, qui id quaererent, circa navim invenerunt adhaerentem gubernaculo, ostenderuntque Caio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret, quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. Constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset: nec idem polleret in navigium receptus. Qui tunc posteaquam videre, limaci eum magnae similem esse dicunt. De hoc Laurentius Lippius, Oppiani interpres, his lusit versibus:

Pellebant velis, pellebant remige navem
Ventus er at, coeptum sum remoratus iter.
Solus ego Actiacam potui retinere carinam.
Et potui Cairostra tenere ducis.
Semipedalis ego: quis haec corpuscula credat
In cursu tantas detinuisse rates?

Non immerito [orig: immeritò] tantas in tantillo pisciculo vires aliquis miretur. Magneti quidem sua in ferrum est facultas. Adamantem coram toxico ferunt madere: Turchoin appetente periculo aut findi, aut omnino ruinam aut maculam aliquam concipere. Sed longe [orig: longè] alia naturae venit admiratio in nostra Echeneide. Lapidibus siquidem et metallis naturalis, pro materiei varia conflatione, caelestiumque corporum in ea elaboratione, quadantenus causa assignari potest: partim etiam naturae secretis est relinquenda. Basiliscum serpentem adeo [orig: adeò] venenatum esse scribunt, ut visu etiam in hominem virus transfundat. Torpedo piscis non tangenti piscatori per hamum et virgam torporem, unde nomen etiam accepit, sicut et Graecis *na/rkh dicitur, immittit, ac totum deinde corpus occupat. In quibus veneno ea vis tribuitur. Sed quid de hoc pisciculo adferemus in medium? quam eius viribus, et potentiae adscribemus rationem? Hic, sicut et reliqui pisces, in aquis agit: Non alibi nisi in aquis vires suas exercet. Nulla adest magnitudinis in eo violentia, minutulus ipse navi se adiungit. Nulla vis contra ipsum satis est: nullus impetus loco movere navem potest. Nisi pisciculus hic navi adhaerere inventus esset, naturae fortasse loci peculiari, qui vel limosus, vel alio modo difficilis esset, adscribi illud posset. Verum cur non aliae similiter naves fixae manent? Cur haec tantum [orig: tantùm] cui pisciculus is se adiunxit? Cur invento hoc et amoto, plenis mox velis navis procedit, nec impedimentum amplius sentit? Fatendum est rationem hic naturalem adferri nullam posse.

Et quis non videt in eodem fatale quoddam inditium et praesagium: quasi futuri mali praescium periculum imminens cupientem avertere? Tenuit Legatos Periandri de castrandis pueris nobilibus: tamquam indignum iudic ante natura, homini id quod conservationi ipsius donatum esset, auferri: ac idcirco navem inhibuit, et a [orig: à] cursu revocavit. Sed securum et improvidum hominum genus velut rem nihili flocci pendit.

Tenuit navem Caii Caesaris, non multo [orig: multò] post [orig: pòst] Romae interfecti:


image: s308b

Condolens misero Caesaris exitio ipsa natura, cupiit ab ipso malum avertere, atque a [orig: à] cursu infausto et infelici revocare.

Formam et naturam eiusdem versibus elegantissimis Oppianus poe [orig: poë] ta Graecus a(lieutikw=r libro primo descripsit, quos quia et elegantes sunt, et pulcherrime [orig: pulcherrimè] pisciculum hunc depingunt, non pigebit proferre:

*kai\ me\n dh\ pela\gessir o(mw=s e)xenh\is e)tai/ro
ei(/ dih/toi, tanak\ me\n i)dei=r, mh=kos d) i)so/phxus
*xroik= d) ai)sqalo/essa, fuh\ de/ o(i e)gxelu/essir
*ei(/detai o)cu\ de/ o(i kefalh=s sto/ma ne/rsqe ngen/euk[?]
*kampu/lor a)gki/strou perikge/os ei)/kelor ai)xmou=
*qau=ma d)/ o)lisqkrh=s e)xgenki/dos e)fra/ssanto
*nauti/loi ou) me\n dh/ tis eni/ fresi/ pistw/s[?]to
*ei)sai+/wr ai)ei\ me\n a)peirh/twr no/os au)drw=r
*du/smaxos2, ou) de\ qe/lousi kai\ a)treke/essi\ pi/qesqai
*nh=a titainome/nhr a)ne/mou taxrheos o(rmh=|
*lai/fesi peptamein/oisir a(lo\s dia\ me/tra qe/ousar
e)xsqu=s a)mfixanw\r, o)li/gor sto/ma ne/rsqer e)ru/kei.
*pa=sar u(po\ tro/pios bebikmein/os, ou)de/ti te/mnei
*ku=ma, kai\ i(eme/nh, meta d) e)/mpedos e)sth/riktai.
a)/u+t) ei)n a)klu/stoisir e)ergo me/nh lime/nessi.
*kai\ [?] me\n li/na pa/nta pori\ proto/noisi me/muko
r(wxsqd=side\ ka/lwes2, e)pkmu/ei de\ kratai/h
r)iph=| e)peigome/nh prumnh\n d) e)pi\ pa/nta xa/lina
e)squnth\r a)ni/ksir, e)pipe/rxwr o(do\r a(/lmhs2.
a(\ ou)/t\ oi)h/kwr e)mpe/tetai, ou)/t) a)ne/moisi
*pei/qetai, ou) r(oqi/oisir e)lau/netai, a)lla\ pagei=sa
*mi)mneit) ou)k e)sqe/lousa, kai\ e)/ssumein/h pepe/dktai,
e)xqu/os ou)tid anoi=o meta sto/ma r(itwqeisa.
*nau=tai de\ trome/ousir a)ei/dela qe/sma sqala/ssks
*derko/ menoi, kai\ sqa/mbos i)/br leu/ssontes o)nei/rw|,
w=s d) o(/t) e)ni\ culo)xoisir an)h\r laiykra\ qe/ousar
*qkrkth\r e)/lafor dedokkmein/cs a)/kror o)i+sw=|
*kw=lor u(po\ ptero/gen ti balw\r e)pe/d kser e)rwk=s2,
ei(de\ kai\ e) ssume/nh por\ a)nagkai/ks o)duni/ksir
a)mfipagei=s) a)e)kousa me/nei qrasu\r a)greu\ th=ra,
*to/ikr nki\ pe/dkr pbriba/lletai ai)/olos i)xqu)s.

Quos Laurentius Lippius, Oppiani interpres, hunc in modum convertit:

Est etiam saelsis undis Echeneis amica,
Quae latis membris, et nigro fusca colore
Non cubitum excedit, totos porrecta per artus,
Aspectu anguillae similis: sub vortice summo
Stat rictus, curvum circum deductus in orbem.
Cui non dissimilem forma mucrone corusco
Esse hamum credas, sic os portendit acutum.
Attoniti nautae parui mir acula piscis
Spectarunt [orig: Spectârunt] maiora fide: quis crederet unquam
Mortalis? proprias si fama attingeret aures.
Ignarae gentes rerum caligine mersae
Indomitam servant mentem sub pectore duro.


page 309, image: s309a

Non verum admittunt, nec dictis iure [orig: iurè] quicscunt.
Expansis velis compulsam flamine venti
Sulcantem fluctus et caerulavada profundi
Apprensam magno navem non sistit hiatu,
Viribus adnitens pendet de nave supinus.
Non fluctus scindit navis, sed firma tenetur,
Non aliter quam [orig: quàm] si portu devincta quiescat.
Et stridunt spiris vela exagitata rudentum.
Concussi reboant funes, antennaque nutat,
Et strepitu properata fremit de puppe, Magister
Compellit navem, cunctasque relaxat habenas.
Nec detenta ratis laxo temone movetur:
Nec paretuentis, nec mota impellitur unda.
Sedcompulsa manet, motum cursumque revincta
Sistit, et abiecti piscis retinetur ab ore.
Non aliter radix terra defixa sub alta est.
Nautae formidant turbati vincula Ponti.
Rem miram, et somno similem de puppe videntes.
Ac veluti in silva cervam de rupe fugacem
Spectat venator cautus, celeremque sagittam
Dirigit in pectus, quae cruri infixa moratur
Cursum, tunc multo plagae confecta dolore
Cerva invita manet, venantis vulnera diri
Ostendens: navem tali sub compede sistit,
Consona miraclo sortitus nomina piscis.

Cum [orig: Cùm] tanta igitur de Echeneide exstent testimonia, visa est mihi digna, quae sua laude non fraudaretur, quae etsi exigua per me illi tribui potest, quantulumcumque tamen illud est, dare ei volui, non meam propriam, sed ab aliis acceptam donans. Colant mirenturque alii pro suo quicquid libitum ipsis fuerit arbitrio, mihi in hoc nostro pisciculo Deum conditorem suspicere, et admirari placet, et in hoc peculiare Deimysterium contem plari. Sed ne in Remorae natura et laudibus explicandis, ego diutius quam [orig: quàm] argumentum postulat, immorer, cum [orig: cùm] diu scribentem remorata sit, detenta ab ea navi vela contraham, aliisque altius naturam in hoc pisciculo demirandi occasionem relinquam.

FINIS PISCIUM.



image: s309b

PRUDENTIA ET VIRTUTIBUS CONSPICVO VIRO, DOMINO IOANNI CROAVIO, Nobilium Vueyssensium praefecto, Adamus Lonicerus d(/ pra/tteir.

FELICES Dominos, et felices Res pub. ad quorum gubernacula viri prudentia, et literis clari sedent. Felices ergo [orig: ergò] non immerito [orig: immeritò] videntur genere, et maiorum imaginibus conspicui, equestris ordinis Vueyssenses, qui te prae ceteris in sua ditione sibi praefectum, ut ex tuo nutu et praescripto subditi ipsorum regerentur, elegerunt, constitueruntque. Nam cui non est tuus ergaliteras, earumque cultores animus, et reverentia singularis perspecta? Cui tua in iudicando prudentia non est cognita? ob quam nobili et strenuo eius ordinis, et generis Dn. Hendricho Vueyssensi, non exiguo honore et dignitate haberis, qui tuis consiliis in oboedientia, tranquillitate, et benevolentia subditos suos regit. Quae dum mihi, qui saepenumero [orig: saepenumerò] tuam benevolentiam, et animum erga me singularem expertus sum, occurrerent, diu multumque quo pacto aliquod grati animi symbolum tuae prudentiae relinquerem: maxime [orig: maximè] cum [orig: cùm] iam abessem, utrarius literae te meae adire possent: cogitavi. Sed quid tua persona dignum a [orig: à] me offerripotest? Candore itaque tuo potissimum [orig: potissimùm] fretus, quantumvis aliquid vile a [orig: à] me tuam veniret ad prudentiam, gratum fore idipsum mihi per suasi. Cum [orig: Cùm] igitur multi alii et eruditione et fama prae stantissimi, de Metallis, Lapidibus, Gemmis, succisque concretis scripserint, ac in iisdem versari, mei quoque esset studii, ego ut hac in parte mihi inseruirem, paucis quae videbantur de horum descriptionibus, speciebus, et virtutibus esse praecipua, quanto potui studio et labore, excerpsi: nec in id, ut lucem aliquando viderent, verum [orig: verùm] ut inter privatas meas Musas laterent. Sed cum [orig: cùm] importuno fere [orig: ferè] quorundam impulsu fa ctum sit, ut haec ipsa sint divulgata, patronus mihi aliquis, in cuius tutela essent, fuit eligendus. Tua ergo [orig: ergò] in me beneficia te mihi obtulerunt. Proinde [orig: Próinde] haec qualiacumque tuo patrocinio offero, ut te tutore et defensore libere [orig: liberè] per hominum ora versari queant. Hoc itaque munusculum, qualecumque est, boni fac consulas, meque tibituisque promptum et devinctum pariter habeto. Vale. Cal. Aug. Anno incarnationis 1551.



page 310, image: s310a

DE MIXTIS PERFECTIS: HOC EST, DE METALLIS ET LAPIdibus, aliisque his cognatis Fossilibus.

[illustration:

...]

HACTENUS de arboribus, plantis, animantibusque terrestribus, aquatilibus, et volatilibus, eorumque commodis, et Medicinis est dictum: In sequentibus iam terrae subeundo penetralia, quae in eadem abscondita lateant, quibusque sint facultatibus praedita, depromentur. Ac postremo etiam loco seorsim de sucis vocatis concretis, hoc est, gummi, resinis, pice, bitumine, agetur. Uthac ratione omnia quae ad hominis usum, vel ad corpus alendum, vel ad conservandum sustentandumque condita sunt, velut uno fasce contineantur. Principio [orig: Principiò] igitur mixta perfecta, hoc est, metalla et lapides enumerabimus, quaeque de iisdem apud scriptores memoriae produntur: sed paucis. Non enim est nostri instituti perfectam et absolutam de rebus metallicis disputationem texere: cum [orig: cùm] de his multi eruditi, carumque rerum gnari viri, abunde [orig: abundè] scripserint. Nec contemnendum de iisdem libellum: ut reliquos qui absolute [orig: absolutè] ea tractarunt, iam silentio praeteream: aedidit Albertus Magnus. Et nota sunt quae praeclare [orig: praeclarè] et absolute [orig: absolutè] de iisdem conscripsit Georgius Agricola, plurimum [orig: plurimùm] de bonis literis meritus. Iam vero [orig: verò] summatim tantum [orig: tantùm], et breviter corum causas, generationem, formam, et vires commemorabi mus. De lapidibus vero [orig: verò] et gemmis, plurima sunt apud Plin. lib. 37. qui


image: s310b

prioribus etiam libris metallica describit. Quem secutus Macer, ex eodem pleraque carmine excerpsit: Macrinanque titulo liber is circumfertur. Nec Dioscoridem praeterimus, qui peculiari libro, quinto videlicet, Metallica, et lapides absolvit. Qui auctores cum [orig: cùm] satisfacere harum rerum avido possint: non tamen propterea hic praetereunda et reliquenda esse eadem videntur. Proinde quae de his apud eosdem comperta habemus, hic etiam velut complementi vice subnectemus, et primum [orig: primùm] in genere quid sint mi xta perfecta, quae eorum causa, quid metalla, lapides, quae eorum generatio, quae virtutum in iisdem causae, quae item variorum de virtutibus eorundem sententiae, et opiniones fuerint, dicemus.

QUID MIXTUM PERFECTUM, ET quae eius divisio.

Mixta perfecta vocant Philosophi, ut Aristoteles lib. 3. Metheorologicorum, quaecumque intra terram e [orig: è] conclusa accensaque exhalatione vaporosa fumosaque gignuntur. Utsunt Metalla, et omnes lapides, et quaecumque intra terram fodiuntur. Sunt itaque haec duplicia: Alia videlicet metalldta\, seu metallica: Alia vero [orig: verò] o)rikta\, hoc est, fossilia.

QUAE DICANTUR METALLICA, UNDE dicta, quot sint, quae eorum causae, et quae Metallicis annumerentur.

[note: Metallica quae. Unde diecta.] Metallica dicuntur quaecumque intra terrae viscera, et venas inquiruntur. Vulgo [orig: Vulgò] dicta Mineralia. Dicta autem sunt, vel a [orig: à] metalla=r, id est, a [orig: à] disquirendo, quod [orig: quòd] videlicet intra venas terrae metalla disquirantur. Vel a [orig: à] meta\, et a)/llo, quod [orig: quòd] nimirum aliud post aliud inveniatur. Numerantur autem Me tallorum genera septem, quae singulis etiam planetis, tamquam peculiaribus [note: Quot sint] dominis, a [orig: à] quibus naturam habeant, asscribuntur. Suntque haec: Aurum, quod Soli tribuunt: Argentum, quod Lunae: Argentum vivum, quod Mercurio: Alii tamen Electrum ponunt. Aes, quod Veneri: Stannum, quod Iovi: Plumbum, quod Saturno: Ferrum, quod Marti. Cuius rei non difficile [orig: difficilè] est rationem reddere, quam composito iam silentio praetermitto.

[note: Causa ma terialis.] Materia metallorum est humidum unctuosum, subtile, commixtum firmiter terrestri subtili. Quod hinc manifestum est: Omne enim liquabi le aqueae est naturae, eadem itaque erit etiam in metallis, quae liquari possunt. Hoc autem humidum non simpliciter esse aqueum constat: quia sic a [orig: à] calore consumeretur, et exsiccaretur: sicut in lignis humidis, aliisque rebus, item aqua, quae calore exsiccantur, fieri videmus. Secus vero [orig: verò] fit in Metallis.

Est itaque humidum in metallis unctuosum. Praeterea idipsum humidum unctuosum perfecte [orig: perfectè], ut sit cum terrestrisubtili mixtum oportet. Quod hinc patet: quia metalla liquefacta, ea ipsa quibus infunduntur non humectant, nec ita diffunduntur, sicut alia humida unctuosa simpliciter, ut


page 311, image: s311a

Oleum, Vinu, etc. Metalla vero [orig: verò] liquefacta secundum aliquid constant, et sceundum aliquid defluunt.

[note: Lapis cur non liquetur.] Atque ex his manifestum est cur lapis non liquetur, sed potius comminuatur. Quia lapis est terreae magis substantiae, ut mox dicetur, nec humidum eiusmodi unctuosum habet, sicut metalla: Qua de causa humidum quod in lapide est, ab igne statim consumitur, quo consumpto lapis com minuitur, et in calcem redigitur. Ac eadem est ratio, cur lapis non perin de atque Metalla sit ductilis.

Nec repugnat materiae metallorum aliorum philosophorum sententia, [note: Sulpur et argentum vivum quomodo sint moteria metallorum. metallorum. Metallorum generatio.] qui omnium metallorum materiam esse dicunt Sulpur et argentum vivum. Horum siquidem materia est eiusmodi, qualem modo [orig: modò] diximus. Sulpuris enim est substantia terrea, et aeria [orig: aëria], sive unctuosa: Argenti vero [orig: verò] vivi est aquea, subtilis, terrea admixta, substantia. Proinde pro diversa eorum commixtione variantur Metalla.

Ex sulpure nanque rubeo, puro, mundo, et argento vivo puro, et mundo fit aurum.

Sic argentum fit e [orig: è] Sulpure albo, mundo, et non adurente, et Mercu rio albo mundo.

Electrum fit ex materia auri et argenti commixtis.

Cuprum e [orig: è] sulpure rubro, et Mercurio non prorsus immundo.

Stannum ex argento vivo puro, claro, et sulpure crasso et immundo.

Plumbum ex argento vivo impuro, crasso, lutulento, et sulpure impuro.

Ferrum e [orig: è] sulpure spisso, impuro, et adurente, et ex argento vivo mo dico, ponderoso, immundo, et lutulento.

[note: Causa efficiens.] Causa efficiens est calidum digerens et convertens terreum et aqueum, et permiscens ea.

De variis opinionibus de forma metallorum, item de eorum transmu tatione, congelatione, liquefactione, coloribus, saporibus, cremabilicate, et varia eorum generatione, lege Albertum Magnum in libro secundo et tertio de rebus Metallicis, et Georgium Agricolam, qui elegantissime [orig: elegantissimè] de iisdem scripsit.

Metallis ea quoque annumerare placuit, quae neque metalla omnino, neque lapides prorsus sunt, sed mediam quandam inter haec naturam habent, quae ex terra fodiuntur, Ut sunt Sal, Nitrum, Alumen, Arsenicum, Gypsum, Atramentum, idque genus alia, quae post metalla speciatim suo ordine, ante lapides enumerabimus.

Praeterea sub Metallis etiam comprehendimus, quae ex iisdem fiunt, ut sunt: Cadmia, Spodium, Pompholyx.

DE FOSSILIBUS, HOC EST, OMNIS GENEris lapidibus et Gemmis: et primum [orig: primùm] de causis lapidum.

Causa omnium fossilium, velut lapidum, inquit Aristot. est exhalatio


image: s311b

sicca et vaporosa: propter siccitatem enim in unum constringitur coagmentaturque exhalatio. Exhalatio autem illa aut est terrea, aut est aquea. In omni vere [orig: verè] lapide terrea est materia admixta. Adveniens deinde frigus materiam condensat et congelat. At humidum quod est in lapide minime [orig: minimè] est unctuosum, ac propterea etiam non liquatur lapis, sicut acci dit Metallis, sed in ignem positus fit friabilis. Humidum namque quod est in lapide, quia unctuosum non est, facile [orig: facilè] exsiccatur: quo exsiccato terrea lapidis materia, cum [orig: cùm] nullo amplius humido glutinetur, friatur, inque calcem comminuitur. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] omni, ut diximus, lapidi terreum quid insit, manifestum est: Siquidem lapides perspicui, vel ut Cristallus et Berillus, iniecti in aquam, non mergerentur, sed perinde atque glacies supernatarent. Sed omnia videmus lapidum genera, tam obscura quam [orig: quàm] lucida aquis mergi, nsi sit spongiosum aliquod, veluti pumex, aut per adustionem spon giosum, aut porosum factum.

QUID LAPIS ET METALLUM DIFFERANT, quae obscurorum, quae item perspicuorum lapidum causa.

Ex quibus manifestum est, quid inter metallum et lapidem sit discriminis: Quod [orig: Quòd] nimirum Metalla humidum habeant unctuosum, fortiter cum terrestri subtili mixtum. Lapis vero [orig: verò] minime [orig: minimè], sed humidum magis aqueum. Deinde quod [orig: quòd] Metalla liquantur: lapides vero [orig: verò] non, sed friantur comminuunturque.

[note: Lapidum obscurorum causa. Lapidum perspicuo rum causa.] Lapides porro [orig: porrò] obscuriores seu minus perspicui, ex terrea crassioreque quadam, humido tenaci perfusa substantia constant.

Perspicui vero [orig: verò] ex aqua, cui subtilis quaedam terrea, nec obscura mate ries est mixta. Velut Berillus et Cristallus.

QUAE CAUSA DURITIEI MAIORIS et minoris in lapidibus.

Causa duritiei lapidum est siccitas: quae duplici fit ratione: Aut enim fit ea siccitas ratione caloris, qui humidum ex materia terrea absumpsit, terrea materia sic indurata. Aut sit ratione frigoris, quod humidum perspicuum ad sui naturam convertendo, et materiam comprimendo, in la pidem induravit et compegit: Velut est in lapidibus perspicuis, qua de causa etiam sunt durissimi, et ignem, etiam inter se collisi, emittunt. In cae teris vero [orig: verò] lapidibus de terrae materia factis causa duritiei maioris non est alia, quaa [orig: quàa] ariditas, ex calido magis minusue [orig: minùsue] forti nata, et ex humido fa [note: Creta.] cile [orig: cilè] vel difficulter a [orig: à] materia separabili. Atque hac ratione Creta, aliique mol liores lapides, humidum valde habent evaporabile, et calore excellenti ultra coagulationis mensuram sunt combusti, iamque in calcem redigi inceperunt: Unde etiam albisunt, et tincturam relinquunt albam.

Silices vero [orig: verò] sunt durissimi, eo [orig:] quod [orig: quòd] ipsorum humidum non est facile [orig: facilè] separabile et evaporabile, sed ariditate terrestri, sive frigore in ipsis indu ratum, ac pori ipsorum constricti sunt. Simili ratione est de aliis omnis


page 312, image: s312a

generis lapidibus, plus minusue [orig: minùsue] duris iudicandum. Calor enim humidum exsiccat, et molles friabilesque lapides efficit: Contra [orig: Contrà] frigus indurat et obstruit, gravioresque et densiores facit. Sic etiam arte lapides fieri videmus, uleut lateres, qui in fornacibus ex luto tenaci calore ignis aduruntur, et duritiem induunt.

DE VARIA LAPIDUM IN VARIIS locis generatione.

Constat peculiariter locis quibusdam lapides gigni, velut amnibus etiam quibusdam, et ripis peculiaris est natura, ut quae in ipsa incidunt convertantur in lapidum naturam. Cuius aliquod exempla ex Alberto Magno commemorabimus. Fontem tradit esse in Gothia, qui omnia quae in ipsum demissa fuerint, in lapidem convertat. Pro cuius rei veritate inquirenda, Friedericum Imperatorem chirothecam annulo suo signatam immersis se, quae cum dimidia sui parte per dies aliquot fonti immersa fuisset, extracta postea, inferiore parte qua aquae indita fuit, in lapidem conversa, superiore naturam et formam corii retinente, est visa. Ferunt guttas quae ex eiusdem fontis impetu da marginem eius sparguntur, in lapides itidem guttarum quantitate converti. Praeterea in montibus altissimis, qui perpetuis sunt tecti nivibus, Cristallos generari videmus. Sunt etiam quaedam aquae, ex quibus lapides generantur, si in ripas suas spargantur: sin in alium fundantur locum, minime [orig: minimè]. In montibus Pirenaeis loca quaedam sunt, in quibus aquae pluviales in lapides convertuntur. Simili ratione ligna in nonnullis aquis iacentia lapidum naturae adeo [orig: adeò] sunt vicina, ut parum quiddam in aere [orig: aëre] exsiccata lapidum formam assumant. Cuius rei signum est lapis qui Corallium dici tur, qui haud dubie [orig: dubiè] de lignis et plantis generatur, ac extractus ex mari in lapidem mox indurescit. Ripae nonnullorum fluminum lapides gignunt, aliae tamen breviori, aliae longioritempore. Montes autem frequenter lapidei inveniuntur. Proinde quod ad locum attinet, non potest certis iis locus definiri, siquidem non uno, nec certo aliquo loco, sed nullo non fere [orig: ferè] lapides sit invenire. De his igitur satis sit dictum.

QUAE CAUSAE VIRTUTUM IN LAPIDIBUS pretiosis, seu gemmis, item metallis.

Virtutum porro [orig: porrò] variarum in lapidibus pretiosis seu gemmis, prima, sicut et aliarum rerum, causa est Deus opt. max. Hinc medias adhibere causas nhiil vetat, velut caelum, quod pro variorum aspectuum ratione, ma teriaeque varia praeparatione, diversas in subiecta corpora vires transfun dit, easque aut utiles, ut quae vires conservant, vegetant, roborant, aut venenum pellunt: Aut inutiles, ut quibus contrariae sunt vires. Ad haec aliae toti corpori, aliae partie eius prosunt. Ut Hyacinthus, Granatus, Margaritae, Aurum, confortant cor, et sedes virtutum. Corallium et Achates stomacho, et ventri opitulantur, et a [orig: à] noxiis causis prohibent: Aliae noxium ad se attrahunt, postea commutant. Ut Amethistus umbilico admotus, vini vaporem cum primis allicit. Quae in aliis quoque rebus specialis virtus depraehenditur:


image: s312b

Velut Scammonium bilem refellit, aliud medicamentum alii humori purgando deseruit: Aliae quod noxium est deturbant, ac tandem propellunt, Veluti Smaragdus, Cyaneus, idque genus alii: Aliae praesentem esse causam adversam certo inditio commonstrant. Ut electro et Adamanti coram toxico madere contingit. Sic Turchois aut findi, aut omnino ruinam, aut maculam aliquam appetente periculo afferre dicitur.

VARIAE OPINIONES DE GEMMARUM virtutibus.

De his autem gemmarum virtutibus variae variorum fuerunt opiniones. Alii enim gemmis vitam adeoque animam esse crediderunt. Alii, ut Alexander ille Graecus, proprietates earum elementis, ex quibus constituuntur, adscribunt. Hermes vero [orig: verò] Trismegistus caelum gemmis occultas facultates et vires indere tradit, idque hoc argumento confirmat: quod [orig: quòd] negatum sit elementis, ut parva mole maxima subito [orig: subitò] praestare queant. Sic oculis Gratiarum praeditas ferunt Topazium, Carbunculum, Adamantem, eo [orig:] quod [orig: quòd] gestantibus solum [orig: solùm] caelicas virtutes, et potentias tribu ant. Corallium, Carchedonium, Chrysolithumque a [orig: à] Iove et Venere virtu tes accepisse tradunt, quod [orig: quòd] adversus atram bilem, et melancholiam vim habeant maximam. Mercurio ob facundiam et vires contra venena Achaten sacram perhibent.

Hoc etiam addendum, Gemmas non aequali ratione corpora quaevis afficere: Vel efficacius enim, vel segnius, pro corporum caelestium orbiumque, a [orig: à] quibus vim mutuantur, afflatu et temperamento gemmas opera ri contingit.

His itaque generalibus de metallis et lapidibus praemisis, iam ad specialem eorum enarrationem accingemur, ac ab Auro ordiemur.

AURUM.

[illustration:

...]

OMne metallum generatur ex Mercurio et Sulpure, ut dictum est. Aurum itaque, Graecis *xruso/s, fit ex sulpure rubeo, puro, mundo, et argento vivo puro, et mundo. Et quia purissima est auri substäntia, incorruptibilius est omnibus aliis metallis, nec ullo etiam igni consumitur, sed magis purgatur. Nec solum [orig: solùm] e [orig: è] mon tium et terrae venis eruitur, sed etiam in fontibus et littoribus quibusdam invenitur. Sunt enim quidam fontes auriferi, et amnium quorundam arenas aurum in se continere constat. In Asia Scythiae, ut Solinus refert, Gry phes aurum et argentum possident, ac homines advenientes, velut ad ava ritiam puniendam natae, dilaniant.

VIRES.

Naturae est calidae et humidae. Confert tremori cordis, Visum recreat.


page 313, image: s313a

Tritum adversus lepram sumitur. Cum Hieraglodio bina vice in hebdoada metuentibus leprae infectionem datur. In cibo comitialibus exhibetur. Vinum, in quo candens aurum est restinctum, splenis doloribus medetur. Cum aqua boraginis, aut pulvere ossisde corde cervi, et saccharo prodest lipothymia laborantibus. Melancholicis plurimum confert, praesertim iis, qui secum soli loquuntur. Omnem in corpore putredinem prohibet. Patefactae item auro corporis partes absque periculo omni et putrefactione sanantur. Haec paucis de auro, eiusque viribus, dicta sint. Plenam eius tractationem et purgationem, qui nosse volet, legat scriptores eius rei Metallicos, qui ex professo haec tractarunt. Hic enim simplices tantum [orig: tantùm] descriptiones, et Medicinas enumeramus.

ARGENTUM.

[illustration:

...]

ARgentum, Graecis a)/rguros, fit ex argento vi vo albo, et mundo, a [orig: à] quo etiam coloratur: et ex sulpure albo, mundo, et non adurente. Et hinc necessario [orig: necessariò] est album et fulgens: Calor siquidem sulpuris bene mundati dealbat, et subti le reddit, adeoque exsiccat: qua de causa etiam maxime [orig: maximè] sonorum est, et tinniens, ac durum siccumque invenitur. Sub venis argenti invenitur mollis quaedam materia velut densum aliquod pulmentum, quod inditium est, argenti vivi maximam in iis locis, ubi argentum generatur, esse abundan tiam, ac in generatione argenti sorditiem omnem, quae deinde velut faex quaedam remanet, expurgari. Invenitur etiam interdum argentum tenax, et flexile siccumque cuius rei non alia est causa, quam [orig: quàm] quod [orig: quòd] aliquid adhuc humidi phlegmatici extrinsecus adhaereat.

VIRES.

Argento natura est frigida: humiditatem habet temperatam. Valet itaque membris spiritualibus, et praecipue [orig: praecipuè] ad cordis tremorem. Cor confortat, sanguinem bonum gignit. Putridam vulnerum carnem consumit. Vulnera item glutinat. Cum oleo tartari scabiem malam curat.

[note: e(/lkusma.] Recrementum argenti, quod Graeci e(/lkusma vocant, item e(/gkauma, Germa. Silberschlacken, vim habet adstringendi, et extrahendi. Valet itaque ad emplastra, quae Phaeas vocant: Medicamentis item cicatricem indu centibus additur.

SPUMA ARGENTI.



image: s313b

[note: Lithargyrium.] SPuma argenti, Graecis *lisqa/rguros. Officin. Lithargy rium. Ger. Silberschaum, et Gledt. Est nihil aliud quam [orig: quàm] plumbum nigrum, quod purgationis gratia argento additur, cum fordibus argenti in sumam concretum. Estque duplex: Alterum colore aureo, quod Graecis *xrusi/tis dicitur, Offic. Lithargyrium auri: Germa. Goldglet. Alterum colore argenti, quod a)rguri/tis Graecis, Offic. Lithargyrium argenti, Germa. Silbergledt appellatur. De eius lotione et purgatione, vide Dioscoridem lib. 5.

VIRES.

Vis ei adstringendi, molliendi, explendi cava, excrescentias in carne reprimendi, ad cicatricem ducendi, refrigerandi, et constipandi. Elota ad oculorum collyria, et cicatricum foeditates tollendas, faciemque erugam dam, et maculas cutis purgandas prodest. Pulvis eius cum oleo nucum scabiem ex malis humoribus provenientem sanat. Cum sale et aceto cicatrices, et cutis asperitatem emendat. Cum oleo nucum, aceto, bolo armeno, et aqua rosacea, ad clysteres pulvis eius additur. Exulcerationibus occultarum partium inspergitur. Cum anserina adipe. cerussa et aqua rosacea serenitatem faciei inducit. Foetorem et sudorem alarum reprimit. In pout ventrem constipat, et urinam cohibet. Scabiet quae ex cholericis humoribus ortum habet, medetur. Cum oleo rosaceo contra tumorem virgae masculae illinitur. Omnium optima, teste Dioscoride, flaus, quae [note: Chrysitis.] Chrysitis appelletur, quae si desit, altera lavabitur, ut candorem accipiat.

ELECTRUM.

ELectrum, Graecis k)/lektror. Duplex est electrum: Alterum artificiale, alterum naturale. Artificiale fit ex argento et nitro commixtis. Ger. Conterfey. Naturale vero [orig: verò] est, quod ex auri et argenti commixtione constat, et hoc inter metalla numeratur: quod tribus partibus auri, et una argenti constat. Item quod quintam partem argenti habet. Veteres idipsum omni metallo dixerunt esse melius. Ferunt vinum veneno mixtum, in vas ex eiusmodi electro factum infusum, stridorem emittere, non aliter atque nitrum infuso aceto.

Praeterea Electri etiam nomine Succinum Graeci appellant, ut infra [orig: infrà] de Succino dicetur.

VIRES.

Facultatum auri et argenti, cum [orig: cùm] ex utrisque sit compositum, esse particeps, est verisimile.

AES.

[note: Orichalcum. Aurichalcum. Cuprum.] AEs, Graecis *xalko/s, et o)rei)xalkos, quod et Latini Orichalcum, et Aurichalcum exprimunt, ab o)/ros, id est, mons, quod [orig: quòd] in montibus fodia tur. Cuprum item hodie Latinis dicitur. Germ. Kupffer. Improprie [orig: Impropriè] ve ro [orig:] nonnulli aeris vocabulo omnis metallirudem adhuc materiam vocant. Imitari in hoc volentes Germanicam appellationem, qua Germani rudem


page 314, image: s314a

metallorum materiam Ertz nominant. Multo [orig: Multò] etiam magis inconvenienter aeris vocabulum generale ad omnia metalla quidam faciunt. Officinae [note: Aes ustum.] vocant Aes ustum. Germa. Kupffersteyn, Gebrannt Ertz. Fitautem aes sive cuprum e [orig: è] sulpure rubro, et Mercurio non prorsus immundo. Est tamen hoc discriminis inter aes, seu orichalcum et cuprum, quod [orig: quòd] cuprum dicitur rudis adhuc, et non perfecte [orig: perfectè] elaborata materia, ad rubedi nem plurimum accedens, quod Germa. peculiariter Kupffer vocant. Aes vero [orig: verò] seu orichalcum est cuprum perfecte [orig: perfectè] elaboratum, et aurei coloris prorsus aemulum. Ger. Messing, quae alteratio fit per pulverem lapidis Calaminaris dicti, item admixtione stanni, quod maiorem ipsi candorem indit. Argento vero [orig: verò] purgationi eius imposito, auri prorsus fit aemulium, ut facile [orig: facilè] ignaros decipiat. In virorem vero [orig: verò] converitur, si sale aspersum lo tio pueri aut aceto superponatur.

VIRES.

[note: Aes ustum.] Aes ustum, sive Cuprum, Diosc. teste, adstringit, exsiccat, reprimit, extenuat, attrahit. Ulcera purgat, et ad cicatricem perducit. Vitia oculorum emendat. Excrescentias carnis cum oxycroceo, aut emplastro apostolico, consumit: nomas cohibet: vomitus ciet cum hydromelite aut melle sum ptum vel illitum. Cum melle et smegmate fistulas sanat. Melancholiam purgat: unde emplastris splenis melancholiam educentibus admiscetur.

[note: Aeris recrementum] Aeris recrementum seu repurgatio, quam Scoriam vocant, eandem cum aere vim posidet, sed imbecilliorem. Lavatur autem aes, et etiam re crementum eius, sicut Cadmia, quater in die aqua mutata, donec nullae am plius sordes appareant.

[note: Flos aeris.] Flos aeris est veluti spuma eius, et tenuissima liquefacti aeris substaantia, quae in repentina frigidae aquae infusione expuitur, seu exilit, milii grani magnitudine, colore purpureo. Graecis dicitur *xalkou=a)/nsqos, hoc est, aeris flos, qua voce multi decepti, perperam idem esse existimarunt cum composita eiusdem nominis dictione, quam Chalcanthum appellant Graeci, Latini vero [orig: verò] Aeris aeruginem. Vis ei adstringendi, et excrescentias carnis cohibendi: Caliginantibus item oculis prodest, vehementer tamen mor det. Hodie nullus eius est in Medicinis usus.

[note: Squama aeris. Stomoma] Squama aeris, German, Kupfferschlag. Est aeris illud recrementum, quod ictu malleorum desilit: estque alia crassior, quae Ger. Kupfferschlag dicitur: Altera vero [orig: verò] farinae in moduntenuis, quam Plinius Stomoma vocat, Germa. Kesselbraun, Kupfferbraun. Stomoma tamen alias [orig: aliàs] significat optimum ferri genus, quod Chalybs alias [orig: aliàs] nominatur, cuius squamae Stomomatis squamae appellantur. Vim habet squama aeris adstrictoriam, extenuantem, reprimentem, et erodentem: Nomas compescit, et ulcera ad cicatricem perducit. De aerugine aeris sigillatim post metalla dicetur.

STANNUM.

STannum quod aliqui plumbum vocant candidum, Graecis *katti/ teros, ex argento vivo fit puro, claro, et sulpure crasso, et immundo.


image: s314b

Balbutienrem, dicit Albertus Magnus, habere compositionem, cuius causa sit mor tificatio argenti vivi ex aliquo vapore dissoluto, vel alia lotura aquae acutae, quae disiungit partem eius. Et convenit cum plumbo, quia neutrum rubi ginem contrahit, sed potius squalorem et sorditiem quandam, plus tamen plumbaum, quam stannum: cuius rei causa est, quod [orig: quòd] non humorem aliquem habent calidum, aqueum, vel acutum paucum, qui terreum, qui in ipsis est corum pat, inque rubiginem convertat. Praeterea in hoc quoque convenit cum plumbo, quod [orig: quòd] neutrum est sonorum, multum per se ipsum: Cuius rei causa est mollities, et humor. Stannum tamen plumbo magis est sonorum. Adhaec etiam stannum fusum cito [orig: citò] putrescit: plumbum vero [orig: verò] sub dio et in terra crescit: quod hac ratione accidit, quia male [orig: malè] est stannum mixtum, ac proinde cum ab igne debilitatur, aque generationis suae loco removetur, citius etiam aliis metallis putrescit et corrumpitur: Plumbum vero [orig: verò], quia crassae est substantiae, multumque terrestris humoris habet, facile [orig: facilè] humores crassos ad se attrahit, et in suam substantiam convertit, sicque incrementum sumit.

PLUMBUM.

PLumbum, Graecis *mo/lubdos. Fitex argento vivo impuro, crasso, lutu lento, et sulpure modico, impuro. Quae causa sit hebetudinis eius, et cur sub dio et in terra crescat, in stanno diximus. Plumbo autem reliqua metalla, velut aurum et argentum purgantur: non tamen per se, sed per accidens: siquidem calor ignis per se purificat, purum cum puro congregando, et impurum segregando. Cum [orig: Cùm] itaque argentum sit humidum, igni vero [orig: verò] siccus, calor ignis, nisi aliquo eidem uniretur, ab argento recederet: plumbum itaque, quasi elixando argentum digerit, et depurat, Gra vitas autem plumbi est ex lutosa, et humida eius substantia.

VIRES.

Plumbum naturae est frigidae, et constrictivae, unde contra libidinem Venereorum, et nocturnas pollutiones valet, laminis eius lumbis cirea renes suppositis Ne tamen frigiditate sua nimia renes laedat, lamina perforanda est, ut spiritus exitum habeant.

[note: Elotum plumbum] Lavatur plumbum hunc in modum, ut docet Dioscorides. In morta rium plumbeum aquam inicito, et pistillo plumbeo, donec aqua nigrescat, et limi modo crassescat, tundito. Linteolo dinde colato, aquam, ut facilius, quod est resolutum, incerni posit, superinfundens. Hocque iterum dum sufficere tibi videbitur facito: ubi consederit, priore aqua effusa novam addito, et sicut Cadmiam, donec nulla appareat amplius nigritia, lavato: postea in pastillos redigito. Plures lavandimodos, docet Dioscorides.

Vim habet elotum plumbum refrigerandi, adstringendi, inducendi, molliendi, cava explendi. Oculorum fluxiones sistit. Ulecerum excrescen tias cohibet. Sanguinem sistit. Prodest ad ulcera ssedis, condylomata et haemorrhoidas ex rosaceo. Cicatricem difficulter admittentibus est utile. In totum effectus praebet spodii, nisi quod [orig: quòd] non obducit crustas.



page 315, image: s315a

[note: Ustam plumbum.] Virtur etiam plumbum, quod fit hoc pacto: Tenuissimas plumbi laminas novo fictili, intersperso sulpure, imponito, idque donec totum fictile expleveris: igni postea succendito: et flagrante iam plumbo, ferrea rude, donec in cinerem perfecte [orig: perfectè] redigatur, nihilque e [orig: è] plumbo non ustum hae serit, versato: hinc obstructis naribus, ne noxius plumbihalitus sentiatur, eximito. Hunc modum ut optimum probat Dioscorides, apud quem plures est videre. Ustum sic plumbum lavatur ut Cadmia, et ad usus reponitur. Vires habet cum eloto plumbo pares, sed efficaciores.

[note: Scoria plumbi. Scoria quid.] Scoria plumbi, hoc est, recrementum, Germa. Bleyschlacken.

Est autem Scoria, ut semel dicamus, generale vocabulum ad omnis metalli recrementum. Ut Scoria argenti est Silberschlacken, Scoria ferri, Eisenschlacken. Valet ad eadem ad quae pulumbaum ustum, effic acius ta men adstringit. Optimum est densum, fractu contumax, cerussam plane [orig: planè] repraesentans, nihil plumbosi habens, ad luteum colorem vergens, splen dorem vitri prae se ferens.

[note: Cerussa.] Cerussa, Graecis *yimmu/sqior, German. Bleyweiß. Fit ex plumbo, hunc in modum: Lamina plumbea super vasis aut ficitlis aceto acerrimo repleti spiraculum ponitur, vapore itaque aceti lamina corrumpitur, et sub stantia plumbi in pulverem convertitur, qui colore albo conspicitur. Est itaque cerussa nihil aliud, quam [orig: quàm] plumbum aceti acerrimi vaporibus in pol linem album resolutum.

Frigida est et sicca in secundo gradu.

Vires ei sunt refrigerandi, occludendi, emolliendi, explendi, et extenuandi. Excrescentias in carne leniter reprimit, et ad cicatricem perducit Miscetur ceratis et emplastris, quae liparae vocantur. In potu vero [orig: verò] est letalis.

[note: Sandyx.] Uritur eadem pari efficacia, donec rufescat, et Sandyx dicitur, quam intellexisse volunt Vergilium in eclogis, dicentem: Sandyxpascentes vestiet agnos: quod tamen deherba plerique accipiunt. Lavatur praeterea Cadmiae modo.

FERRUM.

[illustration:

...]

FErrum, Graecis *si/dkros Fit ex argento vivo modico, ponderoso, immum do, et lutulento: et sulpure spisso, impuro, et aduente. Ac proinde etiam non liquatur sicut reliqua metalla, sed mollificatur tantum [orig: tantùm]. Crassa enim et terrestris substantia in eo multa partim eius defluxionem prohibet. Omnium itaque metallorum est durissimum, et instrumentis fabrilibus aptum.

[note: Chalybs, Stomoa.] Ex ferrispecie est ctiam Chalybs, quod Germani Stahel vocant, ve teribus Stomoma dictum, quod [orig: quòd] ex hoc cultellorum et aladiorum acies, quae *sto/mata, hoc est, ora vocant, fiant. Est autem Chalybs subtilior et


image: s315b

aquosior ferri pars, per distillationem extracta: ideoque durior est, et compactior, propter ignis videlicet et partium subtilitatem, quae per ustionem duriores fiunt. Propter maiorem etiam siccitatem, et terrestris humoris separationem est candidius, et facile [orig: facilè] etiam dissilit.

VIRES.

Quod ad vires attinet, spleni, et stomachi imbecillitati confert, aqua videlicet, in qua candens ferrum aut chalybs exstinctus fuerit, hausta. Vinum vel aqua in qua candens ferrum sit restimctum, caeliacis, dysentericis, lienosis, cholera affectis, et stomacho dissolutis potu auxiliatur.

[note: Rubigo ferri. Ferrugo.] Rubigo ferri seu ferrugo, Graecis *io/s sid h/ros. Germa. Eisenrost, nemi ni non est incognita. Vim habet restringendi. Sistit feminarum profluvia, admota. Potu conceptum prohibet. Ex aceto illita ignibus accris, et pa pularum eruptionibus prodest. Ad scabritias item genarum, reduvias, pte rygia et condylomata valet. Gingivas firmat. Alopecias capillis explet.

[note: Scoria ferri.] Scoria ferri, seu recrementum eius, Germa. Eisenschlacken, sunt sor des ferri, quae inter cudendum repurgantur. Viribus cum rubigine est iisdem, minus tamen efficacibus. Ex aceto mulso pota prodest iis, qui aconitum sumpsertunt.

CADMIA.

EX dictis iam Metallis colliguntur Cadmia, Spodium et Pompholyx, quare de his etiam aliquid dicemus.

Cadmia corrupte [orig: corruptè] Chnia, et Cniaca, duorum est generum: Altera fos silis seu nativa: altera factitia.

[note: Thutia.] Cadmia factitia Offieinis dicitur Thutia, quo nomine Serapion Spo dium metallicum, et Pompholyga appellat. Gignitur ea ex aere in fornacibus candente, fuligine flatu egesta, et lateribus camerisque fornacum inhaerente. Huius ferme [orig: fermè] sunt sex species: Una Botryitis nomine, quam reliquis Dio scorides praefert, densa, modice [orig: modicè] gravis, in levitatem magis declinans, race mosa facie, colore spodii, quae fracta cinerulenta et aeruginosa est Proxima foris caerulea, intus candiad, internatis venarum discursibus, ony chitae lapidi similis. Tertia Placodes dicitur, hoc est, crustosa, segmentis quibusdam quasi zonis cincta, unde etiam Zonites appellatur. Quarta Ostracites, gracilis et nigra magna ex parte, facie testacea terrenaque, in ima nascens fornace. Quinta est pulverulenta levissimaque, colore plerumque ex candido in aereum aut caeruleum modic e [orig: è] degenerans. Sexta subfulsca, minus efficax, quae Capnitis dicitur, quod videlicet fumi auf fulig inis instar sit levis, quae in ore fornacis ubi flammae eluctantur, gignitur. Priores vero [orig: verò] species in ipsa fornace gignuntur. Fit etiam Cadmia factitia in argenti fornacibus, can didior, et minus ponderosa, sed quam [orig: quàm] aeraria longe [orig: longè] viribus inferior.

[note: Calamina ris lapis.] Cadmia nativa, seu fossilis itidem est duplex: Altera Officinis Lapis calaminaris dicitur, Germa. Galmey. Ponderosa, scabra, et versicolor: Altera aspectu racemosa, mixtis veluti cubis constans, foris colore spadiceo, intus vero [orig: verò] argenteo, cuius meminit Galenus, reliquis Cadmiae speciebus eandem praeferens.



page 316, image: s316a

[note: Lotura Cadmia.] Lavatur Cadmia in mortario trita, effusa subinde aqua, dum sordidum nil emergat, deim cocta in pastillos reponitur.

VIRES.

Vires Cadmiae sunt adstringere, cava explere, sordex expurgare, exsiceare, corporis meatus infercire, excrescentia in carne coercere [orig: coërcere], crustas inducere, ulcera cacoethe [orig: cacoëthe] ad cicatricem perducere: Botryitis et Onychi tis privatim oculorum medicamentis sunt utiles: reliquae ad emplastra et farinas quae cicatricibus inducendis insperguntur.

POMPHOLYX, ET SPODIUM.

[note: Nihili album.] POmpholyx, quasi dicas bulla. Officinis, Nihili album. Germ. Weiß nicht. Est eusdem generis cum Spodio, a [orig: à] quo non nisi sola speice, ut Dioscorides ait, differt: genere enim sunt idem. Spodium vero [orig: verò] est illud ipsum. quod Officinae Nihili nominanta grisium, Germ. Graw nicht. Ac [note: Nihili gri sium.] errant Officinae, quae ex Arabum traditione Spodium putant esse ebur ustum, seu cannam, hoc est, arundinem ustam, quae ipsi pro Spodio exhibent, et usurpant, Spodium et Nihili grisium diversa facientes exhibentesque. Cum [orig: Cùm] satis aperte [orig: apertè] Dioscorides et Galenus doceant, genere Spodium et Pompholyga esse idem, specie vero [orig: verò] tantum [orig: tantùm] differre. Ebuar vero [orig: verò] ustum cum mtallorum genere, ex quo sunt Spodium et Pompholyx, nihil commune habere potest. Quis enim non videt diversa genere esse os, seu ebur ustum, et aerariam favillam? Distinguu ntur ergo [orig: ergò] Spodium et Pompholyx hoc modo: Spodium Latine [orig: Latinè] idem quod cinis est, exstincta metallorum favilla nigricans, quae propter pondus suum decidit, et circa fornacem, et eius pavimentum colligitur. Pompholyx vero [orig: verò] similiter est exstincta metallorum favilla, sed candida, pinguis, tenuissima, et levissima, quae summis fornacum caminis adhaeret, inque corpus magnum accrescit, quae cum [orig: cùm] crescit principio [orig: principiò], surgentibus in aqua bullis est similis, unde nomen [note: Spodium Arabum.] accepit. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] ad Spodium Arabum attinet, quod ebur ustum faci unt, non est verum Spodium, ut antea dictum est, sed in locum eius substi tutum, estque magis antispodium. hoc est, in veri Spodii locum suppositum. [note: Antispodi um.] Antispodia autem sunt frondes arborum, et chartae quaedam exustae, quarum in verispodii defectu potest esse usus. Quomodo Pompholyx conficiatur, et quomodo item lavetur, Vide apud Dioscoridem, et alios qui de metallis scripserunt.

VIRES.

Vires Pompholygis suntadstringere, refrigerare, explere, purgare, obstruere, et aliquantumexiccare.

ARGENTUM VIVUM.

[illustration:

...]

ARgentum vivum, Graecis u( dra/rguros, quasi aqueum argentum, [note: Mercurisus.] quod [orig: quòd] sit fluxile adeoque mobile. Officinis Mercurius. Germa. Queksilber. Materia est omnium metallorum, ad quorum substantiam, sicut et sulpur, requiritur.



image: s316b

Est autem duplex: Alterum naturale: alterum vero [orig: verò] factitium, quod ex Cinnabari in sartaginem seu ollam ferream imposito, et patina suppo sita fictili, et argilla superlita crematur. Tantarum tradunt esse virium, utlapidum centenis libris sestetium eius resistat, et attollat. In vitro autem, quia omnia vi sua penetrat, optime [orig: optimè] asservatur.

VIRES.

Frigidae est et humidae naturae. Utuntur eo ad membrorum plerique dolores, et ad scabiem capitis, et pediculos, sed non absque magno utentium damno: siquidem nervos summo damno afficit, ac etiamsi ad tempus dolores mitiget, maximo tamen postea cruciatu membar lacerat. Qua de causa non facile [orig: facilè] medicmaentis nisi in summe [orig: summè] extremis refugiis adhibebitur. Fumus eius membris est pestilentissimus: paralysin inducit, et rationem perturbat. Intra corpus noxium est. Contra sumptum vero [orig: verò] Mercurium, lac caprinum bibatur, corpusque moveatur: Vel vinum cum sinapi, absinthio, vel hyssopo decoctum sumatur. In summa, quacumque ratione eius usus esse poterit, sive vivi, sive perempti, videtur fugiendum. In aliis vero [orig: verò] rebus suam commoditatem non exiguam habet: siquidem in deaurandis metallis aurifabri hoc carere nequeunt. Ac manifestum est, quod [orig: quòd] qui erebro [orig: erebrò] argentum inaurant, exrequenti eius usu in nervorum laesionem incurrunt.

SULPUR.

[illustration:

...]

SUlpur, Graecis *qei=or. Est duplicis differentiae. Alterum quod Vivum vocant, Graecis a)/puror, quod ignem nondum est expertum. Alterum quod citrinum seu fusum cognominant, quod igne liquefactum est, et in cilyndros fusum. Non igitur differunt nisi per accidens. Constat autem ex substantia partim aeria [orig: aëria], cuius rei argumentum est, quod [orig: quòd] facile [orig: facilè] inflammatur et accenditur: item ex aquea, quoniam facile [orig: facilè] a [orig: à] calore igneo liquatur: praeterea ex substantia terrestri, unde facile [orig: facilè] comminuitur. Foetor vero [orig: verò] qui ex accensione eius oritur, argumento est errestrem eius substantiam esse indigestam prorsus. Interdum etiam ad rubedinem vel nigredinem magis declinans sulpur invenitur, quod fit ratio ne vincentis in ipso, et advertis caloris.

VIRES.

Calidum est adeoque siccum in quartum usque gradum. Vires eius sunt attenuare, discutere, attrahere, et exsiccare. In ovo sumptum, tussi, suspiriosis, et purulenta excreantibus, teste dioscoride, prodest: Adversus pestilentis quoque aeris [orig: aëris] infectionem est remedio. Suffitus eius mortuos fetus extrahit, et matricem purgat. Tritum cum aceto cutis immunditiem abstergit. Cum resina terebinthina psoram, lichenas et lepras, sant. Cum baccis lauri, et axungia recente porcina, scabiem certo [orig: certò] sanat.



page 317, image: s317a

Venatorum morsibus cum terebinthina, vel melle, vel oleo veteri, aut etiam lotio, medetur. Cum nitro et aqua podagricis illinitur. Suffitus eius lethargicos excitat: gravitatem auditus sanat: erumpentem sanguinem sistit. Cum vino aut melle contusis auribus illinitur.

[note: Sulphareae balneae.] Sulpureae balneae, nervos emolliunt, dolores sedant. Ventriculum tamen effeminant, et subvertunt, omnia cutis vitia exterunt. Prosunt itaque alphis, leucis, impetigini, ulceribus antiquis, articulorum defluxui, lieni induratio, iecori, utero, resolutionibus, coxendicibus, et scabiei.

SAL.

[illustration:

...]

[note: SAl fossile. Sal gemmae. Sal nigrum. Sal radicum. Sal naphthicum. Sal Armo niacum.] Sal, Graecis o( a(/ls. Aliud est fossile, aliud vero [orig: verò] est factitium. Fossile sal plures habet species: siquidem aliud est eristalli instar perlucidum, quod Sal gemmae vocatur, in Ungaria copiose [orig: copiosè] proveniens: aliudnigrum, quod Sal radicum vocant: aliud Naphthicum nigrum ex naphtha quae in ipso est: Praeterea Sal Armoniacum dictum, a [orig: à] petris videlicet Armeniae, ubi colligitur, ad candorem etiam acce dens, quod Salmiax vulgo [orig: vulgò] vocant. Sal factitium coquitur ex aqua marina, et passim ctiam in Germaniae locis ex amnibus et fontibus salsis. Omne autem sal unius est naturae, terrestris videlicet.

VIRES.

Calidum est et siccum in quarto gradu. Est autem propter terrestrem naturam stipticum: propter siccitatem vero [orig: verò] est exsiccativum, et conservativum a [orig: à] putredine, constrictivumque: Propter caliditatem vero [orig: verò] et sicci tatem est abstersivum: est praeterea penetrativum propter acumen in sa pore. Quod vero [orig: verò] crystallinum est, peculiariter crassorum humorum est consumptivum. Vires itaque salis sunt, constipare, exsiccare, conservare a [orig: à] putredine, abstergere, penetrare, et consumere. unde crassos humores discutit: sordidam hulcerum carnem consumit. Cum oleo pruritum et lepram tollit. Cum aceto, melle et oleo, ana c. s. adversus anginam collo illinitur, et partim deglutitur. In clysteres additur: siquidem abstersivum est. Cum oleo. aceto, et melle cutem purgat et extergit.

Contra scabiem, fluxus gingivarum, et nomas unguentum ex sale, fa rina hordeacea, et melle conficitur. Cum melle et oelo illitum hulcera ardentia mollit et solvit. In oleo minutim tritum sal, et articulis affrictumm mir ifice [orig: ificè] iuvat eos, qui a [orig: à] podagra et arthritide liberi esse cupiunt, nisi sicca praeter modum fuerint temperie praediti: Est autem hoc illitu mane [orig: manè] et vesperi per omne vitae spatium utendum.

Cum oleo tritum, et gutturi cum penna immissum, collapsam uvulam sublevat. Excrescentias in oculis consumit, et pterygia cum succo chelidoniae instillatum tollit. In aqua fontana resolutum, vermes aurium perimit.



image: s317b

Faciei maculas in aqua rosacea dissolutum, et cum camphora mixtum, inque sole exsiccatum, ac oleo sambuci postea temperatum, extergit.

Spuma salis, ut Dioscorides docet, est lanugo quaedam seu ramentum spumosi maris, in exilibus petris inventum. Faculatates cum sale similes obtinet. Officinis hodie in nullo est usu.

NITRUM.

NItrum ex salis est genere, nonnihil obscurius quam [orig: quàm] Salgemmae, perlucidum tamen, et laminae in modum proveniens: Optimum describit Dioscorides, leve, roseo aut candsido colore, in foramina dehiscens, [note: Sal petrae.] veluti esset spongiosum. Nitrum vero [orig: verò] quod hodie coquitur ex terra, Sal petrae dictum. Germa. Salpeter, a [orig: à] descriptione Nitri veterum abest. Ve terum siquidem nitrum prunis impositum, bullas primum [orig: primùm] paucas emittit, quibus cessantibus ipsum nitrum remanet, salis modo igni tostum, nec ab eo acdendi consumive potest. Quod autem nunc passim fit nitrum igni iniectum, vel admotum flammam statim concitpit, et in aerem [orig: aërem] evanescit.

VIRES.

Calidum est et siccum in secundo gradu. Viresque habet incidendi, pur gandi, et erodendi. Nostrum vero [orig: verò] tenuium est valde partium: siquidem gustatum linguam cum maxima tenuitate pungit, et salivam copiosam educit.

Additur medicamentis psoricis, et corrosivis. Cum aceto scabiei illinitur. Cutem erodit. Torminibus alquique doloribus medetur. Furfueres ca pitis purgat, et pediculos pellit. Vermes aurium necat, earumque sordes expurgat.

ALUMEN

[note: 1. Longum seu scissile] ALumen est amaritudo quaedam terrae, ex crasso et terrestri humido concretum. Estque in triplici differentia: Nimirum longum seu scissile, quod ad argenti colorem accedit, et in scindendo est plumosum, atque hoc est optimum. Non autem est illud quod Alumen alios [orig: aliòs] plumosum di citur, ut falso [orig: falsò] aliqui existimant. Siquidem alumen omne in aqua resolvitur, et igne exuritur: quod vero [orig: verò] plumosum dicitur, neque dissolvitur, neque crematur, et est lapis is qui Amiantus alias [orig: aliàs] dicitur, velut in Amianto inter lapides dicetur. Scissile autem praesensgenus aluminis, quod reliquis [note: 2. Rotundum.] praefertur, est veluti flos quidam nativi glebosi alumniis. Alterum quod est siccum et rotundum, ut mollis lapis, quod glebosum vocant: splendo [note: 3. Citrinum.] re et albedine a [orig: à] priore nonnihil recedens, minusque efficax, quod hodie habemus, sed factitium. Tertium est siccum et petrosum, ad citrinitatem declinans. Optimum est scilssile, et efficacissimum.

VIRES.

Calidum est et siccum in tertio gradu. Vis ei constipandi et


page 318, image: s318a

consumendi, quod in gustu adstrictio, et salsedo indicat. Tritum cum lumbricis carcinomati illinitur. Cum elly chnio insertum fistulas sanat. Hebetudini doculorum auxiliatur, et maculas eorum exterit. Putridam vulnerum carnem purgat. In aceto dissolutum gingivarum putredini collutione medeutr. Pediculos et immunditiem capitis, in aqua dissolutum peelit.

[note: Balneae aluminosae.] Dolori item dentium, pruritui, scabiei, carcinomati, labiorumque tumori auxiliatur. Aluminosae balneae prosunthy dropicis, sanguinem reicientibus, ventriculo vomiturienti, haemorrhoidibus immodic e [orig: è] profluentibus, inordinatis mulierum purgationibus, abortientibus, et iis qui immodico sudore resolvuntur, et ad tibiarum varices. Aurium dolori cum succo polygoni medetur. Sanguinis fluxus exsiccat et cohibet. Excrescentias carnis consumit. Cum [orig: Cùm] expressis uvis fetentem oris halitum emendat. Malignis hulceribus prodest. Cum sale gemmae adustionibus auxiliatur.

CALX.

CAlx duplex est: Viva et exstincta. Uritur autem in fornacibus ex lapidibus. Calcem vivam Graeci vocant a)/sbestor. Et est calex usta, nulla adhuc aqua restincta. Ubi vero [orig: verò] aqua superfusa accensa, et exstincta Fuerit, calx exstincta dicitur. Locis autem maritimis ex buccinorum uritur testis, estque eius ad aedificia, et structuras, sicut nostrae calcis quae ex lapidibus uritur, usus. Locis mediterraneis ex lapide fit albo, et viliore quodam marmoris genere. Uritur praeterea ex testis ovorum hunc in modum: Testas ovorum in recentem ollam inice, eamque in clibanum quo la teres coquuntur imponito, cumque formam calcis assumet eximito. Ea praecipue [orig: praecipuè] valet ad hulcera, aut vulnera inveterata illita.

VIRES.

Calida est et sicca in secundo gradu. Cum oleo et axungia sordida vulnera ad cicatricem perducit. Cum aqua rosacea et fumi terrae fsoram abstergit, et cutem purgat. Conficitur unguentum album ad apostemata, et vulnera inveterata ex calce, hunc in modum: Recipe Cerussae unc. unam, Calcis unc. semis, misce cum cera et fiat unguentum. Inexstincta calex um lixivio decocta et sicca imposita, apostemata dura aperit. Cum oleo et sero lactis pustulas, sordida hulcera, et apostemata sanat. Superfluam carnem consumit. Adustionibus quoque exstincta calx medetur.

[note: Smegmatis confictio.] Conficitur praeterea ex calce Smegma optimum, hoc pacto: Recipe modii calcis quartam partem, cineris sarmentorum vitium tantundem, cineris Saponariae libram semis, misceantur, ac in vas aliquod impositis, superfundantur sex aut septem urnae aquae, relinquanturque ad triduum indies agitata: postea aquam eminentem puram effundito, prius tamen pen na eam probans: si enim plumae intincto calamo detrahantur, satis tem perata est materia: sin minus, diutius aquam superinfusam relinques.



image: s318b

Demptam postea puram aquam quatuor urnarum mensura aheno infundito, quinque sevi libris additis, duodecimque, horas igni, donec densa ri videris coquito, ac dimidiaram adhuc aquae urnam cum libra una salis affundito, cumque ad semihorae spatium cocta fuerint, ab igne removens in tabulas pro tuo arbicrio digerito.

CHALCANTHUM.

[note: Atramentum sutorium.] CHalcanthum, *xa/lkansqor Graeci, Latini vocant Atramentum sutorium, et simpliciter atramentum, quod nimirum sutores olim coria hoc tingebant. Pharmacopolis Vitriolum dicitur. German. Kupfferwasser, [note: Atramentum.] Victrill. Dioscorides tres facit eius specie differentias, genere tamen [note: Vitriolum.] easdem. Primum, quod in stirias concrescit, quodstillatitium vocat. Alterum, quod in glebas est concretum, Unde Graecis Pecton, id est. gelatum vocatur, quam Vitriolum Romanum hodie vocant. Tertium, quod coquitur, [note: Vitriolum Romanum.] et coctile vocatur, invalidisimum, et inutile, quod hodie pasim habetur, fitque ex sale, sulpure et lapidibus.

Est autem ex colore itidem triplex: viride videlicet, caeruleum, et album. Optimum est caeruleum, grave, concretum, translucens, cuiusmodi est stilla titium, quod Graeci *logxwto\r vocant. Constant vero [orig: verò] atramenta ex terra et aqua.

VIRES.

Atramentum sutorium seu Chalcanthum vires habet adstringendi, cal faciendi, et crustas inducendi. Drachmae ponderesumptum, aut cum melle linctum latas ventris tineas necat. Vomitus ciet. Ex aqua prodest adversum hausta fungorum venena. Aqua dilutum et in vellere naribus instillatum, caput purgat. Pulvis eius narium et aurium hulcera sanat: aurium dolorem sedat, et vermes earum perimit. Cum vitro et melle gli ribus escam mortiferam praebet. Cum aqua coriandri psorae et sacro igni illinitur. Tritum fistulis inspergitur. Naribus inditum sanguinem sistit.

AERVGO.

AErugo, Graecis *io/s, est nihil aliud, quam [orig: quàm] rubigo aeris. Pharmacopolis [note: Aesuiride] Aesuiride. Germa, Kupffergrün, Grünspan, Spangrün. Estautem duplex: Rasilis, quae est in usu, et a [orig: à] Dioscoride describitur. Altera nativa, quae in aerariis fodinis gignitur, et vermiculorum in modum concrescit, unde Graecis *skw/lkc est dicta.

Aerugo rasilis fit hunc in modum: Lamina aeris super acetum acerrimum, aut urinam pueri masculi ponitur, et post decimum diem virorem acquirit, qui postea abraditur. Vel vas aeneum super foramen vasis aceto acerrimo repleti inversum ponitur, ac ubique, ne spiritus penetrent, obstruitur, ac post decimum diem erugo contracta abraditur. Native eruginis nullus est usus hodie, est alio qui optima, et prestantisima. Eligitur que plurimum viret, et in os sumpta urit.



page 319, image: s319a

VIRES.

Naturae est calidae et acris: Adstringit, calfacit, extenuat. Vulnera ab inflammatione tuetur: Cum oleo et cera ulcera ad cicatricem perducit: Calles et sordida ulcera purgat. Cum melle callum fistularum erodit, colly rii modo cum melle in eas adactum. Ad gingivarum excrescentias, et extuberationem prodest: post illitionem vero locus spongia ex aqua calida est fovendus. Cum aere et nitro ex resina terebinthina temperata lepras pellit.

CHRYSOCOLLA.

[note: Gluten auri.] CHrysocolla Latine [orig: Latinè] idem valet quod Gluten auri, nomine inde impo sito, quod [orig: quòd] hoc aurifabri aurum olim ferruminarent. Germa. Schifergrün. Optima est quae colorem porri refert, quaeque pura fuerit. Reprobatur vero [orig: verò] quae terrea aut calculosa fuerit.

VIRES.

Valet ad cicatrices purgandas: Carnem excrescentem reprimit: adstringit, purgat, calfacit, et modice [orig: modicè] corpus mordendo exest. Medicamentis vomitum cientibus, et letalibus annumeratur. Hodie vero [orig: verò] ignotus est eius in Medicinis usus.

MOLYBDAENA.

*m*olubdai/nh, Latinis Plumbago. Duplex est Dioscoridi: Altera factitia, quae fit cum [orig: cùm] aurum sive argentum plumbo purgatur, ac nihil est aliud quam [orig: quàm] eorum faex, quae in fundo residet. Germ. Test dicitur. Alterave ro [orig:] est naturalis seu fosilis, priori similis, German. Zwitter, et Bleyschweyff dicta. Optima est flava, argenteam spunma referens, modice [orig: modicè] splem dens, cum teritur rufa, quae cocta cum oleo iecoris formam repraesentet.

Vires habet cum spuma argenti aut recremento ferri pares. Miscetur commode [orig: commodè] medicamentis quae liparas vocant, et emplastris minime [orig: minimè] mordentibus. Ad glutinantia vero [orig: verò], et abstergentia estinutilis.

ARSENICUM.

[note: Auripigmentum.] *a*pseniko/r Graecis, Latinis Auripigmentum. German. Autipigment, Operment. Constat ex materia subtili et simili cum sulpure, a [orig: à] quo distinguunt, quod [orig: quòd] sulpur rubedinem facile [orig: facilè] assumat, difficulter vero [orig: verò] albedinem: Arsenicum autem facile [orig: facilè] quidem albedinem, difficulter aunt rubedinem induat. Est aunt duplex: Alterum rubrum, sciscile in laminas, pu rum et lucidum, quod est optimum ex Selenitidis seu specularis lapidis genere, de quo in fine infra [orig: infrà] dicetur. Alterum vero [orig: verò] album, concretum, et lapidosum, quod secundum locum tenet.

VIRES.

Calidum est et siccum in gradu quarto. Vires Arsenico sunt adstringendi, et erodendi. Crustas cum vehementimorsu, et acrimonia excitat. Ungui impositum cum Serapino aequali portione, et oleo nucum, absque damno et dolore eum decidere facit: sed mox locus is recenti


image: s319b

lixivio est abluendus. Fumus eius contra dyspnoeam ore excipitur. Sed ne noxium eius virus pulmonem inficiat, Theriacam optimam dimidiatae avellanae nucis quantitate mox sumere conveniet. In albumine ovi z. i. pondere devorata, tussim longam gravemque pellit: theriacae tamen esu mox adhibito.

[note: Depilatorium unguentum.] Depilatorium fit ex eo efficacisimum unguentum, admixta Arsenici uncia semis ad calcis unciam unam, et in aqua dissolutis coctisque ad suffi cientem modum: quod deprehendes, si intincto calamo plumae sponte detrahantur. Radices capillorum penitus hoc unguentum evellit. Altero vero [orig: verò] aut tertio die pura aqua locus probe [orig: probè] est abluendus, ne cutis simul, et caro corrodantur. Contra psoram Arsenici parstertia, smegmatis partes duae commodissime [orig: commodissimè] illinuntur. Sed iterare hoc medicamentum aliquoties, ac mox pura aqua eluere, conveniet.

ANTIMONIUM.

[illustration:

...]

[note: Stibium.] ANtimonium Pharmacopolis, Graecis *sti/bior, sti/bi, et sti/mme, German. Spießglaß. Vena est terrae plumbo similis, scissilis: Prunisiniectum sulpuris modo lique fit, actetrum odorem exhalat: sed diutius crematum in plumbum alteratur. Optimum quod splendidissimum, confractu crustosum, nihil terrae aut sordium habens immixtum, friabile.

VIRES.

Frigidum est et siccum in gradutertio: Vim habet constipandi, adstrin gendi, refrigerandi, excrescentias carniscohibendi. Ulcera ad cicatricem ducit. Sordes et ulcera oculorum purgat. Mariscis utiliter inspergitur. Putridam vulnerum, et hulcerum carnem consumit, Unde carcinomati est auxilio. Cum unguento apostolico naribus insertum excrescentem in iis carnem aufert. Lippos et tumentes oculos cum myrobalano citrino et Tutia pari portione cum aqua rosacea sanar. Cumfoeniculiaqua semel in hebdoada circa oculos illitum, manantem nariumsanguinem si stit. Cum succo Lanariae sordidam vulnerum carnem consumit: Vulnera explet et purgat. In clysteres cum Dauci Cretici succo pro Mariscis purgandisadditur: ac si in exteriore parte fuerint, pulvis eius inspergitur: sin in interiore, calamo idem immittitur.

VITRUM.

[illustration:

...]

VItrum nemini non notum, consicitur ex plumbo, et subtili terra, ut eius rei periti norunt, quibus confectionem relinquemus, vires eius iam explicaturi.

VIRES.

Calidum est in primo, siccum in tertio gradu. Naturam cumargento


page 320, image: s320a

vivo non dissimilem habet. Ferrum omniaque metalla mollit, et liquefacit: habet enim digerendinaturam, unde carnibus in olla appositum, earum coctionem maturat. Furfures capitis pellit. Tritum et ustum in albo tenui vino potum calculo vesicae, et renum medetur. Cum oleo iuniperorum alopecias capillis explet. Unguentis ad scabiem, et impetiginem admiscetur. Intra corticem circa radices arboris, in quibus corvi aut gra culi nidos construxerunt, tritum inspersum vitrum, ova eorum ne exclu dantur cohibere ferunt.

OCHRA.

OChra, Germa. Ogger, oder Beerggeel. Est terra seu glebalutea, Optima est Dioscoridi lutea tota, levissima, non lapidola, friabilis. Attica. Vires ei sunt adstringendi, erodendi, et dissipandi. Collectiones et turbercula dissipat, excrescentias carnis reprimit. Cava cum cerato explet. Articulorum tophos minuit.

SANDARACHA.

[note: Auripigmentum rubeum.] SAndaracha Arabibus dicitur Auripigmentum rubeum. Officin vero [orig: verò] Gummi Iuniperi, sed falso [orig: falsò]. Arsenico seu Auripigmento admodum est similis, et affinis, inque iisdem locis ambo inveniuntur: Colore autem rubeo [note: Gummi Iuniperi.] ab eo distinguitur Probatur quae rufa, friabilis, pura, cinnabaris colores, sulpur redolens.

VIRES.

Cum resina alopeciis medetur. Scabros ungues cumpice tollit. Ex oleo phthiriasi prodest. Tubercula cum adipe discutit. Cum rosaceo ad narium et oris hulcera, ceterasque papularum eruptiones, et condylomata est utilis. Cum mulso purulenta excreantibus datur. Cum resina adversus veterem tussim suffitur. Cum melle lincta vocem expeditam efficit. Cum resina in catapotio suspiriosis est auxilio.

GYPSUM.

GYpsum, Germa. Gyps. Optimum est, quod Aphroselino seu specu lari lapidi est simile. Germa. Spiegelsteyn, quod ustum subtilius fit et mundius. Formatur Gypsum in plures formas: aliud siquidem in longosrectosque pectines fingitur: aliud vero [orig: verò] in laminas, quod modo [orig: modò] descripsimus, aliis lapis specularis dictum: aliud in glebas magnas concrescit.

VIRES.

Frigidum est et siccum, viscosumque Vim habet adstringendi, et obstruendi, Dioscoride teste. Sanguinis eruptiones, et sudores cohibet. Potum vero [orig: verò] strangulat.

ARGILLA.

ARgilla, Germ. Lett, est viscosa et lenta terra, variis figulorum operibus apta. Temperata cum aceto, fronti, et temporibus illita, fluxumsanguinis narium arcet.



image: s320b

TERRA.

TErrae plurimae sunt species: Sunt enim terra Eretria, Samia, Chia, Sc lenusia, quarum meminit Dioscorides, sed quae ad nos hodie non afferuntur. Terra vero [orig: verò] Cimolia, quam Latini Cretam vocamus, copiose [orig: copiosè] aduehitur. Sigillata feu Hispanica loco Lemniae est iam in usu. Bolus item Armenius nihil est aliud, quam [orig: quàm] rubra terra ex Armenia, quae hodieque adfertur. Quod vero [orig: verò] in genere ad terram quantum ad feracitatem attinet, melior est nigra: haec siquidem reliqua est pinguior et fertilior. Sed quantum ad Medicinam: Omnisterra naturam habet refrigerandi, et meatus obducendi, et occludendi: Siccum enim et frigidum est eius temperamentum Unde inflammationibus refrigerandis, vesparum item, et crabronum ictibus utiliter imponitur.

TERRA CIMOLIA, CRETA.

TErra Cimolia Dioscoridi dicitur, quae alias [orig: aliàs] Cimolia etiam Creta appellatur: suntque duo eius genera: altera ad purpureum colorem inclinat: [note: Creta.] altera vero [orig: verò] est candida, quam hodie Cretam Latini vocant, Germani Creiden, et Cnit, quae ex Anglia copiose [orig: copiosè] hodie aduehitur.

Quod ad vires: Utraque aceto diluta parotidas, et alia tubercula discu tit. Ambusta igni si statim Cimolia oblinantur, pustulas non sentiunt. Testium duritias, et totius corporis collectiones cohibet. Igni sacro imponitur. Ac in summa, ut Dioscorides tradit, plurimum in Medicina utraque commendatur, si incorrupta, et non spuria sumpta fuerit.

TERRA SIGILLATA.

TErra sigillata, quae habetur in Pharmacopoliis, putatur nonnullis esse [note: Terra Lemnia.] Terra Lemnia Dioscoridis, quae veteribus Sphragis, hoc est, Sigillum [note: Sphragis.] dicebatur, ut idem est auctor. Sed minime [orig: minimè] est vera veterum terra Lemnia, quam Officinae Lemniam habent, sed alia quaedam peregrina terrae species, quam suas quoque vires habere compertum est. Vocant alias [orig: aliàs] terram [note: Terra Hispanica.] Hispanicam.

VIRES.

Temperaturae est frigidae et siccae. Venenis adversatur: siquidem post terrae huius potum sumptum venenum, per superna confestim expellitur. Morsui venenatorum medetur. Vim sistendi sanguinis maximam habet. Adustionibus imposita praestans est remedium.

Temporibus cum albumine ovi imposita sanguinem narium sistit. Cum rosacco oleo, aceto, et albumine ovi ventriculo illitum, nimium al vi profluvium cohibet. Ulcera cacoethe [orig: cacoëthe] et sordida exsiccat, et sanat.

Recentia vulnera cum forti aceto subacta glutinat, et inveterata curat.

Dysentericis cum aceto, vel aqua pura aut mulsa, per clysteres infunditur.

BOLUS ARMENUS.



page 321, image: s321a

[illustration:

...]

BOlus Armenus, rubrica est seu rubea terra ex Armenia. Optimus est rubens, nec multis distin ctus coloribus, croci coloris aemulus. Rubricae est species, sicut etiam Rubrica fabrilis, quae vulgo [orig: vulgò] Rontelsteyn dicitur: Et Rubrica Sinopica, a [orig: à] Sinopi Ponti urbe, quae hodie nobis est ignota, et nullo usu.

VIRES.

Frigidus est in primo, siccusin secundo gradu. Adversus malignaspu stulas, et hulcera pestilentialia cum Endiviae aqua utiliter bibitur, et cor pori illinitur. Ad vulnera chirurgis in maximo est usu. Sanguinem excre antibus, et phthisicis commodissime [orig: commodissimè] bibitur. Nimios menses cohibet: Febribus quae pestis tempore oriuntur est salutaris. Cum aqua acetosae adversus pestis contagium potus prodest. Dysentericis, spleneticis, iocinorosis, et ventriculi debilitate labor antibus confert.

LATER.

[illustration:

...]

LAter lapis est ex cemento seu terra argillosa ustus, Germ Ziegelsteyn, Gebacken steyn. Ustus probe [orig: probè] later aperiendi vim habet. Unguentis adversus pruritum, hulcera et podagram miscetur. Dura apostemata, et hulcera emplastris admixtus solvit.

CINIS.

[illustration:

...]

CInis ex omnis generis rebus aduritur, quapropter etiam hoc loco eius mentionem facere placuit. Hic vero [orig: verò] de cinere lignorum potissium dicemus. Aquam per cinerem colatam lixivium Latini vocant.

VIRES.

Cineri vis est purgandi, exsiccandi, et arefaciendi. Sarmentorum vitium cinis, urendi vim habet, Dioscor. teste. Cum axungia vel oleo fractis nervis, articulorum collisionibus, et nervorum nodis illinitur. Cum nitro et aceto excrescentias carnis in scroto reprimit. Ex aceto serpentium, et canum morsibus illinitur. Incrustantibus medicamentis miscetur. Lixivium ex eodem cum aceto, sale et melle, valet contra praecipitationes, et fungorum venena. Lixivium de cinere quercus ad medicamenta asthmatica additur. Omne in summa lixivium est abstersivum, et purgativum.



image: s321b

DE LAPIDIBUS PRECIOSIS.

[illustration:

...]

ADAMAS.

ADAMAS gemma est durisima, coloris quam Crystallus obscu rioris in Arabia et Cypro nascens, tantae duritiei, ut nonigne, non ferro, sed solo hirci sanguine dometur: maxime [orig: maximè] ve ro [orig:] si aliquot ante dies petroselino, sisere montano et vino nutriatur.

Sex eius numerantur genera: Indicus, Arabicus, Cenchron, Macedo nicus, Cyprius, et Siderites. De quibus Plinius naturalis historiae li. 37. cap. 4.

Cyprius Indico nonnihil mollior est, et obscurior: magnitudine inucnitur nucis avellane. Generosissimus iudicabitur is qui Crystallo pau lo [orig:] obscurior, ferrum candens nitore refert, caeruleoque interfuso splendo re ita refulget, ut solarem quendam radium transmittere videatur.

Magneti appositus, attrahendi vim ipsi aufert. Auro, argento, vel chalybi inclusus praecipuam vim habet. Contra rabiem, feras, iurgia,


page 322, image: s322a

bella, venena, phantasiam, malignumque spiritum sinistro alligatus brachio, prodest. Hoc lapide aliae gemmae, velut Sapphirus, Smaragdus, perforantur.

ACHATES.

AChatis variae sunt species: nonnullae sunt nigrae, venis distinctae albis: aliae Corallio similes. Tertium est genus, quod in Creta nascitur, venis nigris flavisque. Sunt et Indicae, coloris varii, sanguineis interstinctae maculis. Probatisime tamen sunt perspicuae, quaeque leoninae pel li sunt similes. Pyrrhum regem Achaten, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens spectaretur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia, habuisse, cap. 1. lib. 37. auctor est Plinius.

Scorpionis et araneorum morsui medetur. Trita vulneri imposita, aut in potu sumpta, serpentis morsum sanat. Manibus vel collo si geratur, sapientes ac comes efficit. Capiti dormientis suppositus, varias in somno formas obicit. Vide de huius speciebus et virtutibus plura apud Plin. lib. 37. cap. 10.

CARBUNCULUS, BALAgius, Rubinus, Granatus.

CArbunculus a [orig: à] colore sic dictus, coloris est ignei, locum primum potisimumque inter gemmas igneas ardentesque obtinens: huius duode cim, a [orig: à] locis quibus invenitur, numerantur species, nimirum Garamantici, Indici, Aethiopici, Alabandici, idque genus. Sunt autem quatuor Carbunculi genera: Primum est eorum qui revera Carbunculi dicuntur: hinc Balagius: tertio Rubinus: quarto Granatus. Carbunculorum selectorum rursus sunt differentiae: nonnulli pinnato fulgore pellucent: alii rursus alba praecincti sunt venula, reliquis non inferiores. Postremo [orig: Postremò] est et Carbunculus, qui Sandrastos, et Garamantites dicitur, aureas veluti stellatas intro [orig: intrò] guttas continens, ut hyades representare videatur: hocque Carbunculorum genus reliquis praefertur.

Singulis autem iis, quibus reliquae gemmae, Carbunculi sunt praediti virtutibus.

[note: Balagius.] Balagius Carbunculis proximus, colore est rubro, et praelucido, sublanguido quodam nonnihil fulgore superfuso. Pares cum Carbunculo, inferiores tamen aliquanto vires habet.

[note: Rubinus.] Rubinus maxime [orig: maximè] probatur, si per tenebras in speciem scintillae micare videatur, substantiaque sit simplicisima. Maximas contra infectum aerem [orig: aërem], somniaque terrentia vires obtinet.

[note: Granatus.] Granati obscuriores minusque grato sunt colore, velut si umbra aut nubecula quedam Rubino offundatur. Melancholie adversatur, et cor reficit.



image: s322b

Quaelibet vero [orig: verò] harum, ut magis minusve ad verum Carbunculum accedit, ita nobilior est vel ignobilior. Omnes tamen vitro rubore infecto adulterantur.

CARCHEDONIUS.

CArchedonium cap. 7. lib. 37. e [orig: è] Carbunculorum generibus, refert Plinius, colore est inter Berillum et Hyacinthum medio, levicula quadam, et subardente accedente purpura: Carbunculis itaque visuntur nigriores, sed igne vel sole acrius quam [orig: quàm] ceteri excitantur, umbrante tecto visuntur purpurei, sub caelo flammei, contra radios solis scintillare etiam videntur: ceras etiam his signantibus, quamvis in opaco, liquescere idem est auctor: in masculis stella relucet, fulgentque acrius: feminae vero [orig: verò] languidius.

Vires ei adscribuntur contra cacodaemonas, tristitiam ac timorem. Victoriam gestantibus parit, festucas calfactus trahit.

SARDONYX.

SArdonyches a [orig: à] colore nomen habent, siquidem, teste Plinio lib. 37. cap. 6. haud secus ac ungue hominis carnibus imposito relucent, suntque va ria earum genera: optimae autem censentur, quae colore constant veluti carnibus ungue hominis imposito, utroque translucido et languido colo re, candidasque vel purpureas zonas ex ordine, citra alterius rei mixturam, recipiunt, albicantibus circulis immista leni purpura, coclestis arcus anhelationem quandam referentes. Reiciuntur autem melleeae, et faeculentae, similiter in quibus circulus aliquis se diffundit, non autem recipit, creditur ex Sardii, Sardae et Onychis coitu, quarum etiam colorem ac substantiam refert, fieri. Vires eiussunt contra Venerem animique fastum, nec non contra noxios ony carum effectus.

SARDIUS.

SArdius, qui optimus, colore rubro, sed subobscuro visitur, reliqui quo [orig: quò] longius a [orig: à] dicta forma abscedunt, hoc [orig: hòc] sunt ignobiliores. Timorem pellit, audaces efficit, a [orig: à] venenis ac maleficiis gestantem servat, sanguinem narium sedat, animum exhilarat, ingenium acuit. Contra onycharum similiter damnum valet, unde etiam Sardonychas, quod [orig: quòd] Sardium comple ctantur, innocuas tradunt.

TOPAZIUS.

TOpazius, auctors Plin. lib 37. cap. 8. gemmarum est amplisima, solaque limam admittit, et usu atteritur: Genera eius duo: Altera prasois, hoc est, porracea: altera Chrysopteris dicta, ad filicis herbae virorem se inclinans. Ferventi inectus aquae innoxium eius feruoremreddit.


page 323, image: s323a

Solis radiis dextra manu oppositus, igneam de se flammam emittit. Vene reos motus restinguit. Vulnerum fluxum admotus sistit. Iracundiam cohibet. Stultitiam et delirium ferunt ipsum pellere: Subitaneam item mortem avertere, et phrenitidi obnoxiis amuletum esse. Pro Lunae autem au gmento decrementoque vires variat: Unde Lunaticis esse auxilio memoratur.

TURCHOIS.

TUrchois Gemma est, in Turcia nascens, Germa. ein Türckis. Cuius duo sunt genera: Hispanica et Indica: praestat tamen Indica: altera ceu vilior minore habetur pretio. Colore est caeruleo seu veneto, ex virl di velut cum lacteo superinfuso relucente: Substantia utrique crassa, obscurior tamen, et crasior Hispanicae.

Vires eius sunt, visum et cor confortare, et ab omnibus noxiis externis casibus custodire: Hilaritatem ac prosperitatem gestanti efficit.

SMARAGDUS.

SMaragdus viridis est lacidaque gemma, adeo [orig: adeò] ut vicinum etiam aerem [orig: aërem] virore suo inficiat, et mutet. Hius species Plinius lib. 37. cap. 5. numerat duodecim. Primi ac nobilisimi sunt Scythici, proximi sunt Bactriani, longe [orig: longè] tamen inferiores: tertio Aegyptii habentur loco. Reliquae genera in metallicis aerariis inveniuntur, tenentque principatum inter eae Aegyptii. Haud exiguos etiam in Britannia inveniri Smaragdos, auctor est Albertus Magnus. Optimus est is cui tantus viror, puritas et splendor fuerit, ut oculos expleat, vicinumque aerem [orig: aërem] ita inficiat, ut neque Solis etiam splendori cedat. Annulo inclusus a [orig: à] comitiali morbo praeservat, memoriam custodit, Visum recreat, opes auget. Veneris et impudicitiae est impatientissimus. Ramentum eius octo granorum pondere sumptum, adversus venenum, et capillorum defluxiones est praesentissimum reme dium.

Armenius lapis Smaragdi nomine a [orig: à] quibusdam Pharmacopolis falso [orig: falsò] ostenditur. Est autem is lapis substantiae aeruginosae, pares cum aerugine vires habens.

SAPPHIRUS.

SApphirus Gemma est Orientalis et Indica, lucidi caeruleique coloris, velut caelum serenum. Optimus qui nubes habet obscuras, ad rubedinem declinantes. Nonnumquam tamen albis nubeculis fulgens conspicitur. Gestatushilares, religiosos, pacisicosque reddit. Cor confortat: Ve nereos motus compescit. Contra iracundiam, invidiam, fraudes, tristitiam, plurimum valet. Corpus auget. Cordis oculorumque vires reficit, eorumque excrescentias et pustulasinhibet, Venenis, intestinisque exulceratio nibus in potu resistit.



image: s323b

UNIO.

UNio, alias [orig: aliàs] Margarita, Germa. Perlin. Inveniuntur Margaritae in conchis maris, praesertim Indici. In Britannia praeterea et Flandria magna earum est copia. De harum generatione est apud Plin. in naturalihistoria. Sunt autem pro sua aetate ac magnitudine maiores, pro ratione vero [orig: verò] concepti, puritate vel obseuritate, generosiores vel ignobiliores. Praeferuntur quae candissimae, lucidissimae, rotundissimae, levisimae, minique ponderis, maxime [orig: maximè] vero [orig: verò] si natura perforatae sint.

Spiritumuitalem confortant. Cordis tremorem capitisque vertiginem pellunt. Miscentur saccharo, quod vulgo [orig: vulgò] Manum Christi cum perlis vo cant, adversus animi defectionem. Oculis insertae, omnes eorum sordes expurgant. Valent adversus sanguinis fluxum, et dysentericis opitulantur, Menstrua cohibent. Dentes purgant.

CORALLIUM.

[illustration:

...]

COrallia in mari nascuntur Africo, suntque lapideus quidam frutex. Triplex eorum differentia: Quaedam sunt rubra, quae sunt vulgatiora: nonnulla candida, quae pretiosiora: aliqua nigra, sed rariora, Probatissima sunt, quae aequali ubique ratione vel rubicundissima, vel maxime [orig: maximè] alba fuerint, fruticis forma, facileque terenti cedentia.

Ex collo rubea corallia ligata comitialibus prosunt. Sanguinem excreantibus, et dysentericis sunt salutaria. Lippientibus oculis illinuntur: iisque quibus muscae obvolare oculis crebro [orig: crebrò] videntur, mane [orig: manè] illita sunt auxilio. Trita cum aqua pluvia pota splenem exsiccant, alui et ventriculi do lores sedant. Cum cervino cornu, et aqua pluvia mixta, variis corporis morbis, ac praecipue [orig: praecipuè] vermibus, medentur. Tonitribus et tempestatibus resistunt: Undeveteres contusa agris insperserunt, arboribusque, ne a [orig: à] tem pestate laederentur, alligarunt. Sanguinis fluxum sistunt. Excrescentias carnis cohibent. Oculos confortant. Hulcerum cicatrices pellunt. Intestinorum splenisque apostematibus opemferunt. Contusa cavis dentibus inserta, absque dolore eos extrahunt. Gingivis sunt remedio. Collo alligata a [orig: à] spectris, et phantasmatis malignis custodiunt.

MAGNES.

MAgnes ab inu[?]tore nomen habet. Lapis est ferruginei coloris, in Indico Mari [?]piosissimus. Naturam peculiarem attrahendiferrum habet, quoque vehementiu[?]um attrahit, hoc [orig: hòc] est praestantior. Tan ta eius in mari Indico est copia, ut cum maximo periculo rostratae naves in eo navigent. Earundem cum Adamante est virium. Potui iniectus alvum laxat, crassosque humores solvit. Semidrachmae pondere cum


page 324, image: s324a

mellehydropicis [orig: mellehydropícis] bibitur. De huius generibus differentiisque, Pli. li. 36. ca. 16.

LAPIS LAZVLI.

LApis lazuli, alia [orig: alià] Cyaneus et caeruleus dictus, Germa, Lasurstein. Substantia Iaspidihaud est absimilis, colore caeruleo, aureis interstinctus maculis, glaber et subtilis. De hac gemma, aliorumque super hac et Pliniilectione lib. 37. ca. 9. errore, scripsit Franciscus Insulanus, in libello, in quo quatuordecim gemmas apocalypseos explicat: ostenditque esse errorem in Plinii verbis, legendumque hoc pacto: Reddetur et per se cyanos nomine, accommodato paulo [orig: paulò] ante Iaspidi colore caeruleo, utsententia verborum haec sit: Gemmam Cyanon nomine dictam, caeruleo Iaspi dis colore lucere. Loquitur enim Plinius hoc loco non de arenoso seu metallico [note: Stellatumlapis.] cyaneo, cuius meminit lib. 33. Nonnulli stellatum lapidem vocant, quod [orig: quòd] videlicet lumini expositus stellarum modo scintillet. Optimus est qui caeruleum colorem quam maxime [orig: maximè] exprimit. Quod ad vires attinet, compertum esteius pollinem ablutum, dum nullum alienum saporem referat, melancho licis plurimum prodesse: siquidem melancholicum humorem per inferna ducit. A collo suspensum pueris nocturnos pavores arcere ferunt. Oculorum aciem acuit. Abortum collo alligatus prohibere traditur. Appetente tamen partu est semovendus.

HYACINTHVS.

HYacinthus ab hyacinthi floris colore nomen accepit. Gemma est co lore fuluo conspicua, differtque ab Amethisto, ut testatur Plin. quod [orig: quòd] quae in hoc emicatuiola, in illo dilutior conspicitur, ut levi quadam, sed subobscura purpura ab Amethysto desciscere Hyacinthus videatur.

Genera eius sunt tria: Rubrum, fuluum, feu citrinum, et caeruleum seu venetum: quod postremum reliquis praefertur, ac aeris [orig: aëris] mutationem idipsum sentire tradunt: sereno videlicet caelo lucidius et speciosius appa rens: nubilo vero [orig: verò] obscurius et tristius. Optimus est qui nec obscurior, nec clarior fuerit, et igni admotus aliquantum purpurascit. Naturae est frigidae. Unde corpora densat, somnum conciliat, cor confortat, et tuetur. Gestatus a [orig: à] pestis contagio adserit: qua de causa amuleti vice a [orig: à] colli sinistra parte suspenditur. Divitias augere creditur: animi item alacritatem efficere, et a [orig: à] fulguribus defendere.

IASPIS.

IAspis viridis lucidaque est Gemma: Optima quae ex viridi purpureum quid complectitur, alba praecingente linea. De huius speciebus et digni tate est apud Plin. lib. 37. cap. 8. circa finem, et cap. 9. ubi octo eiusenume rat species. Prima dicitur Grammatias, vel Polygrammos, quae reliquis praestat. Secunda Cypria. Tertia Persica. Quarta Thermodontiaca. Quin da Cappadox. Sexta Phrygia. Septima Thracia. Octava Chalcidica. Harum praestantissima, quae purpureo est colore mixta: Secundo habet loco cui roseus est color: Tertio quae Smaragdum refert: Quarto quae matutinum


image: s324b

autumnale serenum imitatur caelum. Ultra has aliae adhuc quatuor ab auctoribus [note: Iaspachites.] Iaspidis enumerantur species: Est enim laspachites: hinc alius in quo appareat homo seutum habens in collo, et cuspidem in manu, sub pedibus vero [orig: verò] serpentem, contra omnesualens inimicos. Alius insuper, in quo sit homo faciculum herbae in collohabens, omnes morbos discernens, sanguinemque restinguens. Quartus item cruce signatus, hominem ne mergatur custodiens. Omnibus autem reliquis praestat prima polygrammosdicta, praeserrim si alba praecingatur linea. A collo ad ventriculi orisicium suspensus eundem consirmat, Galeno teste. Drachmae pondere devoratus mulieribus menses sistit, et sanguinem sudoremque compescit. Hydropem et febres arcet. Oculorum acrem virore suo reficit. Venereos motus infrenat. Partum peculiari quadam proprietate moderaricreditur, Gestantem ab adversis casibus liberare, phantasmata pellere, conceptioni adversari, et oculos ab omnibus sordibus purgare fertur.

HAEMATITES.

HAematites ab effectu nomen accepit, a [orig: à] vi nimirum sistendi sanguinis: Vel etiam a [orig: à] sanguineo quo conspicitur colore, Gem. Blütstyn. Invenitur in Mauritania: sed in Arabia et Aphrica praestantior. Huius duo sunt potisimum genera: Alterum sanguineo extrinsecus, nigro intrinsecus colore, a [orig: à] Magnete cognominatum: quem pro Magnete non pauci per errorem vendunt: Alterum vero [orig: verò] nigricans, sanguineis interstinctum venulis. Optimus est qui colore fuerit puro nigroque, durus, omnibus sordibus, et venarum distinctione carens. Quantum ad vires: Aiunt ferventi aquae impositum eam refrigerare. Gestantem a [orig: à] Solis feruore non laedi dicunt. Fruges a [orig: à] cicadis, et grandine custodire creditur. Manu retentus fluxum snaguinis narium sistit. Cum mali punic succo sanguinem excreantibus confert: Muliebre item profluvium inhibet.

Dysentericis unciae semis pondere in clysteres additur: admixtis albuminis ovi, aceti, singulorum c. i. Olei rosarum c. ii. Fiunt ex eodem pilluae cum Gummi Arabico, et melle, quae sanguinem excreantibus utiliter dantur. Cum plantaginis succo pulvis eius sumptus, album rubrumque feminarum fluxum sedat. Oculis cruore suffusis confert. Vesicae et serpentum ictibus opem adfert. Oculorum lacrimas ex lacte demit, procidentesque oculos naturali quadam vi continet.

CORNEOLUS.

COrneolus minii est colore, sed sublanguido, carni humanae scissae, sive aquae in qua caro est lota, non dissimilis. Probatur maxime [orig: maximè] quae purissima nitidissimaque fuerit substantia, colore carneo, translucido. Quod ad vires, sanguinem mensesque muliebres sistit: mariscas pellit. Annulo inclusus, iram bellique causas, iurgia et lites coram iudice finit. Pollen eius dentes emendat, et corrigit.



page 325, image: s325a

AMETHYSTUS.

AMethystos ab effectu nomen est sortituts, Germa. Amethyst. Auctor est enim Aristoteles, umbilico admotum vinivaporem primum [orig: primùm] ad se trahere, deinde eum discutere, et a [orig: à] crapula, et ebrietate hoc pacto ferentem unidicare. Genera cius sunt plura: Primatum tenent Indicae. Proximae Arabicae, Armeniacae, Aegyptiae, et quae in Galatia reperiun tur. Postremo loco habentur, quae in Thaso aut Cypro gignuntur. Omni bus color est violaceus, fulgidusque. Indicae vero [orig: verò], quae praestantissimae sunt, purpuram absolutissimam exprimunt: et inter has etiam meliores sunt, quae blando quodam aspectu velut ignitam scintillam eiaculantur. Omnes autem ad vini colorem accedunt. Scalpturae etiam sunt faciles. Interdum etiam ad hyacinthi accedere colorem inveniuntur.

Vires eius sunt ad pellendam, ut dictum est, ebrietatem. Contra toxica ferunt amuletum esse: Malas cogitationes avertere: ingenium felix efficere: Vigilantem item, et principibus gratum.

GAGATES.

GAgates ab Gaga Lyciae oppido, ubi invenitur, nomen habet. Conspicitur tamen in Britannieo et Libyco etiam littore: nec non in Anglia. Duorum est generum. Alter niger, alter vero [orig: verò] flavus et lucidus. Opti mus est niger, squalidus, crustosus, perquam levis, qui celeriter accenditur, odore bituminis. Ex huius quoque specie putatur esse qui in Germaniae invenitur montibus, quo aerarii et ferrarii fabri carbonum vice utuntur, odore, substantia, forma, et viribus cum Gagate conveniens. Quod ge nus a)/nsqrakas gew/deis Theophrastus videtur dixisse. Germa. Steinkolen.

Viressunt Gagatae molliendi, et discutiendi. E collo suspensus melancholicas imaginationes creditur avertere. Cum vino decoctus dentium dolorimedetur. Cum cera strumas discutit. Aqua in qua triduum Gaga tes maceratus fuerit, a [orig: à] parturientibus pota, partum adiuvat. Vide de codem apud Plin. lib. 36. cap. 19.

CHRYSOLITHVS.

CHrysolithus gemma est Indica, coloris viridis lucidique, adversus Solis radios stellae instar fulgens: Ignobiliores harum dicuntur Arabicae, quod [orig: quòd] colore vario, aspectuque sint turbulento. Selectissimae Indicae, quae quadantenus sunt caeruleae, aquae marinae virorem prae se ferentes.

Quod ad vires: Melancholicas exasperationes, et affectiones gestata ex sinistro brachio creditur avertere. Auro inclusastultitiam et phantasiam melancholicosque metus, et pusillanimitatem arcet.

Daemonas pravos pellit, nocturnis pavoribus adversatur. Sapientes et constantes efficit. Asthmaticis etiam prodesse tradunt.

BERILLUS.



image: s325b

BErillus Indicae regionis est gemma, Smaragdo similis, sed aliquantum pallidior, coloris violacei, sive Thalasii. Probatissime sunt, quae lim pidi maris virorem quam [orig: quàm] maxime [orig: maximè] referunt. Ex huius quoque genere sunt Chrysoberilli dicti, colore languidiore, fulgore ad aurum vergente. Poliuntur hexangula forma, ut testatur Plinius, aliter emim politi hebescunt: fulgoremque, ni color surdus angulorum repercussu excitetur, amittunt. Dilutum huius gemmae ex aqua, oculis humentibus, ructibus, suspiriis, iecorisque malis mederi aiunt. Adversus hostium quoque iniuriam, et pigritiam valere tradunt. Ingenium fertur acuere, coniugatosque conciliare.

CHRYSOPRASUS.

CHrysoprasus a [orig: à] viridi colore ad aurum declinante, dictus est, Gemma est Indiae, minus frequens, et ob id pretiosior. Porri uriditate, aureis interstinctus maculis conspicitur. Lucet intenebris: Interdiu ve. ro [orig:], et lumine admoto splendorem amittit.

Quod ad vires: Cor reficit Imbecillitati oculorum subvenit.

ALECTORIUS.

ALectorius, quasi dicas Gallinaceus, quod [orig: quòd] in ventriculo capi inut. niatur. Germa Capaunen steyn. Invenitur hic lapis in ventriculo capi, aetatis, ut ferunt, anno nono, aliqui tamen volunt anno quinto. Fabae conspicitur magnitudine, colore crystalli, nisi quood [orig: quoòd] paulo [orig: paulò] est obscurior. Hoc exsistente in capo potu ipsum abstinere ferunt. Ac Milonem Crotoniatam hoc usum invictum in certaminibus fuisse, tradit Plinius lib. 37. cap. 10. Valere adversus pericula creditur. Invictum praeterea reddere, et sitim arcere in ore retentum ferunt: Auctoritatem et gratiam, facundiamque gestanti praestare: Constantiam praeterea adferre: Venerem ciere: Mulieribus quoque virorum gratiam conciliare.

CHELIDONIUS.

CHelidonius, quasi hirundineus, quod [orig: quòd] in hirundinibus, quas Graeci *xelidw/nas vocant, inveniatur, German. Schwalbensteyn Lapillus autem est parvus. et minime [orig: minimè] perspicuus, qui in iecore aut ventriculo pul li hirundinum invenitur. Aiunt autem optimas inveniri mense Augusto. crescente luna. Plinius Gemmam hanc Taos vocari est auctor, ac pavonis colorem representare, qui Graecis *taw/s dicitur. Est autem duplex huius lapidis differentia: nam interdum singuli, interdum vero [orig: verò] bini inveniuntur: alter rufo, alter veronigro [orig: verònigro] colore.

Probatissimae sunt quae substantia sunt simplicissima purissimaque, aureis guttis insignitae. Addunt autem lapides hos debere eximi priusquam primogenitus pullus terram contingat, et absentibus ipsorum parentibus: sic enim maiorum esse virium.

Rusam sub ala sinistra gestatam, lunaticos, comitiales, insanos, et lan


page 326, image: s326a

guidos sanare ferunt: Facundos item et gratos efficere: Nigram vero [orig: verò] contra noxios humores; iracundiam et febres conducere: felicem item omnium rerum successum, et exitum praebere: oculorum dolori cum aqua tritam mederi.

AETITES.

AEtites, Latine [orig: Latinè] Aquilinus, quod [orig: quòd] in aquilae nido, quae Graecis aq)/eto/s dicitur, inveniatur. Absque hoc enim lapide ova aquilam parere negant. [note: Forma.] Gemma est cortice duro, scabro, et minime [orig: minimè] levi, alium in selapillum [note: Genera.] inclusum continens, qui dum quatitur seu commovetur, auditur. Genera eius traduntur tria: Primum albo, secundumcinereo, tertium pullo colore. In montibus etiam Indiae inveniri tradunt, ovi magnitudine: verum [orig: verùm] iis tantum [orig: tantùm] vires asscribuntur, quae in aquilarum nidis inventae fuerint.

Quod ad vires: Sinistro brachio alligatam maximo usui esse gravidis, quae fetum ob uteri imbecillitatem aegre [orig: aegrè] continent, certo [orig: certò] affirmant: sed parturientibus a [orig: à] brachio amoveri oportet. Praeterea feminibus earundem alligatam citra dolorem partum educere, est probatum. A partu vero [orig: verò] statim a [orig: à] femine amovendus, ne uterus sequens partum vitiet. Ferunt de hac, quod [orig: quòd] furem, quod miratu dignum, in pane conditus prodat. Furem siquidem nihil cum hac decoctum, mansum etiam, devorare posse. Comitialibus tritam, et cerato exceptam conferre tradunt. Ad magicas videntur artes referenda, quae de hac produntur, quod [orig: quòd] uxorum furta manifestet, et futurorum scientiam manifestet.

ASSIUS.

ASsius lapis est, ab Asso Troadis promontorio sic dictus, ubi tantum [orig: tantùm] invenitur, coloris albi, pumicis instar levis.

Vires eius sunt ad maligna hulcera, fistulas, podagram, meliceridas, excrescentiasque carnis. Verum [orig: Verùm] hodie nobis ignotus. Propterea plura de eo dicere supersedebo.

ASBESTOS.

ASbestos quasi irrestinguibilis, a [orig: à] natura sua dictus est. Gemma est coloris ferrei, quae ut semel accensa fuerit, ignique exarserit, restingui am plius nequit, unde nomen est impositum.

SMYRIS.

SMyris, Germa. Schmirgel dicitur, et Smiril. Lapis est Adamanti duritia proximus, quo Gemmarii ad poliendas gemmas, sicut etiam Adamante, utuntur. Quod ad vires, prodest gingivis, quae humore vexam tur. Ad dentifricia est utilis.

AMIANTUS.

AMiantum lapidem in Cypro nasci, scribit Dioscorides, scisso alumini similem, qui flexilis est adeo [orig: adeò], ut fila ex eodem fiant, ex quibus


image: s326b

spectaculi gratia vestimenta texantur, quorum haec est natura, ut ignibus iniecta ardeant quidem, sed non consumantur, verum [orig: verùm] purgentur. Atque hic [note: Alumen plumosum] lapis non est alius quam [orig: quàm] is quem Pharmacoplae Alumen plumosum vocant: cui haec est natura, ut aliquot etiam dies igne incrematus non consumatur: qui etiam interdum flexilis adeo [orig: adeò] invenitur, ut fila ex eo duci possint. Germa. Steinflachs, Federweiß, Steindacht, und das ewig liecht. Quod [orig: Quòd] vero [orig: verò] Plinius Indici lini meminit, quod igne non consuma tur, videtur de hoc lapide intelligendum: ac fabulis negotiatorum dece ptum esse auctorem, qui lini illud genus in India esse sint commenti. Com mentum etiam est, quod [orig: quòd] agyrtae pilos esse Salamandrae hunc lapidem nu gantur.

SELENITES.

[note: Aphroseli nus. Specularis lapis.] SElenites, alias [orig: aliàs] Aphroselinos, et specularis etiam lapis aliis. German. Vnser frawen eiß, Erdglaß. Selenites vero [orig: verò] dictus, ut ait Dioscori des, quod [orig: quòd] noctu inveniatur Lunae imaginem reddere, quae cum ea crescit, et decrescit. Specularis vero [orig: verò], quod [orig: quòd] speculi instar, aut vitri sit lucidus: Unde etiam fenestrae veteribus ex hoc fiebant, ut in quibusdam vetustis adhuc templis est videre. Candidus est, levis et translucens. Albertus Ma gnus tres distinguit eius species: Unam lucidam ad instar vitri. Alteram nigram. Tertiam citrinam, nobiliorem, quae altera sit arsenicispecies.

LAPILLI SPONGIArum marinarum.

LApilli inveniuntur plerumque in spongiis, quibus suam quoque non exi guam vim esse compertum est. In potu siquidem, teste Dioscoride, calculum vesicae frangunt.

GALACTITES.

GAlactites a [orig: à] lacteo humore, quem resudat, nomen sumpsit, coloris est cinerei, gustu dulcis. Invenitur is hodie Hildeshemii, forma et viribus ei, quem Dioscorides describit, respondens. Ad oculorum fluxiones, et ulcera illinitur. Foemori alligatus partum adiuvare fertur. A collo item suspensus lac nutricibus augere traditur. Oportet autem, ut inquit Dioscorides, in aqua tritum in pyxide plumbea recondere, propter vim videlicet glutini, quod ipsi adhaeret.

PYRITES.

[note: Marchasita.] PYrites lapis est, qui Arabibus Marchasita dicitur, a [orig: à] quo aes conflatur: Germa. Kiß appellatur. Constat ex argento vivo mortificato, et sul phure adurente. Eligitur qui aeris fuerit similitudine, facile [orig: facilè] flammas aedens.

Vires ei sunt excalfaciendi, abstergendique. Oculorum caliginem emendat. Duritias concoquit, et discutit. Cum resina excrescentias in carne cohibet: adstrictionem tamen, et dolorem parit. Usto eadem est vis.



page 327, image: s327a

GIPSUS.

GIpsus nitro similis lapis conspicitur. Probatur qui venas habuerit la tas.

Vires eius sunt sanare, et contrahere. Fluxus sanguinis, dysenteriam, et sudores in potu cohibet: Unde etiam fronti illitus sanguinem e [orig: è] naribus manantem reprimit. Medicamentis adhibetur stipticis.

PUMEX.

PUmex lapis est nemini non notus, cavernosus, levis. Ger. ein Bims. Eligitur durus, cavernosus, lucidus, albus, in quo nulli lapilli insunt. Vires eius sunt abstergere: cava hulcera carne explere, et confortare. Dentes expurgat. Luxuriantem oculorum carnem tollit. Musto iniectus feruorem eius cohibet. Uritur autem hunc in modum: Prunis impositus vino ter restinguitur, ac denuo [orig: denuò] candefactus ex igne eximitur reponiturque, donec suapte sponte refrigeretur: refrigeratus contunditur ac reservatur.

COS.

[illustration:

...]

COs omnibus est cognita. Attritura cotis quae fit dum ferrum in ea acuitur, mammas ne grandes nimium fiant cohibet. Naturae est siquidem frigidae, et reprimentis: Alopecias etiam pilis explet.

DE SVCIS CONCRETIS. QUORUM IN MEDICINIS est usus.

PER sucos concretos hic accipimus eos, quos partim gummi, partim resinas, item lacrimas, glutina et bitumina vocant: quoniam omnia haec nihil aliud sunt, quam [orig: quàm] succi et pin guedines quaedam concretae: Vel ex arboribus naturaliter fluentes, ut gummi et restnae omnes: vel arte factae, ut pix omnis, item Mumia, Amylum, idque genus et glutinis species. Vel ex terra profluentes, ut Bitumen. Ex animali quoque Zibetto Moschus odoramentum efflu ens sanies concrescit, et induratur. Saccharum in arundinibus nascens ve luti gummi seu medulla, varia arte apparatur, et concretisucci appellationem sibi vendicat. Possent eadem ratione omnes animantium pingue dines, item mella, butyrum, cera, sub hoc genere comprehendi: Verum [orig: Verùm] ea potius inter animantia, e [orig: è] quibus eadem colliguntur, referre placuit, atque hoc loco solum [orig: solùm] recensere illa, quae ex arboribus maxime [orig: maximè] profluunt. Primum [orig: Primùm] igitur quid sit gummi, quid lacrima, resina, pix, Bitumen, generatim dicetur: postea speciatim de nonnullis agetur.



image: s327b

GUMMI, ET LACHRYMA.

GUmmi est appellatio ad omnes arborum lacrimas, quae non sunt resinosae substantiae, velut est videre in ceraso hodie et pruno, et in Acacia, de qua proprie [orig: propriè] intelligitur. Quod enim ex Acacia stillat, illud simpliciter velut per excellentiam dicitur Gummi, et cum adiectione Gummi Arabicum, de quo postea sigillatim. Saepe tamen vocabulum Gummi indifferenter ad omnes arborum, et herbarum lacrimas, sive resinosae, sive aqueae substantiae fuerint, refertur.

Lacrima vero est generalis appellatio ad omnem sucum, qui ex arboribus vel plantis stillat, sive resina, sive gummi, vel alius sucus aut liquor fuerit.

Gummi et lachry marum plures sunt species, prout ex variis colligun tur arboribus, ut sigillatim postea recensebuntur.

RESINA OMNIS.

REsina est humor, seu pinguedo quarundam peculiarium arborum, quales sunt Pinus, picea, pinaster, abies, larix, taeda, piceaster, Lentiscus, terebinthus, cupressus. Hae enim resiniferae numerantur arbores.

Optima est terebinthina, qua hodie caremus. Nam quae in Pharmaco poliis terebinthina vocatur, nomen quidem habet, sed non est ex terebintho arbore, verum [orig: verùm] picea: Lentiscinam habent Officinae, sed mutato nomine, siquidem Mastix iis pro Mastiche dicitur. Ex larice fluens resina Larigna, Germa. Lerchenhartz vocatur. Atque de his inter resiniferas arbores partim dictum est. Dissolvitur resina oleo ad malagmata, et ad vulnerum usus.

[note: Colophonia.] Colophonia est liquida resinae species ex Colophone olim allata, sed in nullo hodie usu. Verum [orig: Verùm] eadem sicca adfertur, et in picem exusta eodem nomine, ut in pice dicetur. Liquidae resinae quomodo urantur, docet Dioscorides lib. 1. capite de Resinis.

VIRES.

Quod vero [orig: verò] ad vires Resinarum attinet, Primum locum obtinet terebinthina. Proximae est Lentiscina: hinc picea: ultimo loco est pinea.

Vires iis sunt excalfacere, mollire, purgare, discutere. Ad tussim et ta bem, pectorisque vitia vel perse vel cum melle lingitur. Urinam ciet, cruda concoquit. Ventrem mollit. Palpebrarum pilos replicat. Cum nitro, aerugine, et atramento sutorio lepris illinitur. Cum oleo et melle prurientibus, et saniosis aunbus, et genitalium quoque pruritui est utilissima. Miscetur emplastro, malagmati acopo. Illita aut imposita laterum dolo res finit. Resinae in universum contrahunt, vulnera purgant, collectiones et pectoris vitia discutiunt.

Terebinthina privatim membrorum doloribus, et convulsis in sole illinitur.

PIX.



page 328, image: s328a

PIx nihil est aliud, quam [orig: quàm] resina in sua taeda combusta. Cuius duo sunt genera: spissa et liquida. Liquidae nullus admodum in Medicina ho die est usus. Sicca vero [orig: verò] seu spissa, Germa. Bech, et Hartz dicitur: Eaque magna copia in Hercinia silva conficitur: traditurque confectio eiusmodi: Pavitur area canali praeparato, per quem humor in medium confluat, tum lignum in hastulas concisum locatur struis congerie, velut in carbonis usum, mox igni succenditur, terra undique circumdata, ne flamma erumpat. Perit enim pix si hoc eveniat. Quod [orig: Quòd] si fumus se parte aliqua sustulerit, scalis protinus admotis locum terra sepiunt, lutoque obstruunt, ne quovis modo flamma queat exire. Canalis subiectus picem fluentem cor rivat in scrobes cubitis a congerie circiter quindecim remotas. Strues ipsa sexagenis aut quinquagenis cubitis, centenis et octogenis alta, pates per ambitum. Sunt qui per utrumque mensum cubitos centenos agunt: hu mor qui fluat obiter frigescit contactu: Uritur fere [orig: ferè] biduum. Operis perfecti signum, si rogus decumbat subsidatque, et quasi latus det. Fit pix resi na quoque sola piceae ferventibus cocta lapidibus in alveis validi roboris, aut si alvei non sunt, congesta strue, ut in carbonis faciendi ratione. Vicia picis acor, aut odor fumidus, aut picis adustio. Experimentum si fragmenta subluceant, aut sub dente lentescat, odore iucundo. Probae picis experimentum est, si fervens in frigidam aquam mersa, non odore modo [orig: modò], sed gustu quoque placeat. Laudatur etiam inprimis quae fuerit pura, levis, odorata, quae linguae dulcedinem resipiat.

[note: Pix Brutia.] Pix Brutia dicitur, quae hodie Pix Graeca, et Colophonia, Germanis Griechisch bech, et Geigenhartz: Ea est resina siccissima, et improprie [orig: impropriè] [note: Pix Graeca.] Colophonia dicitur. Nam Colophonia resina fuit liquida ex Colophone olim allata, sed hodie non in usu: quae in picem exusta. Pix Brutia, a [orig: à] Brutiis videlicet est cognominata. Hodie Colophoniae nomen in Offi cinis obtinuit, de qua seorsim postea dicetur.

[note: Zopissa. Pix navalis.] Picis quoque species est, quam Zopissam sive picem navalem Dioscor. nominat, Graecis Hypochima. Ea est de rasa navibus locis maritimis pix.

VIRES.

Picis natura est excalfacere, mollire, pus movere, tubercula, et panos discutere, ulcera replere. Phthisicis, purulenta excre antibus, suspirio, tus si, difficulter excreantibus, cy athi mensura, cum melle lingitur. Tonsillis, et uvae inflammationibus, et anginae utiliter illinitur. Purulentis auribus infunditur cum rosaceo. Cum sale morsibus serpentum illinitur. Cum cera aequali mixtura scabros ungues emendat. Tubercula vuluae, et du ritias sedis discutit. Strumas cum farina hordeacea, et pueri impubis uri na rumpit. Serpentia ulcera cum piceae cortice, aut sulpure, aut furfuribus curat. Cum thuris manna, et cerato subductos ulcerum sinus glutinat. Rimis pedum ac sedis utiliter illinitur. Ulcera replet, et cum melle purgat. Putrida ulcera, et carbunculos cum uva passa et melle sanat.

Additur quoque medicamentis erodentibus.



image: s328b

Oleum picinum quod colligitur dum pix coquitur, ut Dioscorides docet, easdem cum pice liquida praestat utilitates. Cum farina hordeacea illitum alopecias capillis replet.

Zopissa omnia efficacius quam [orig: quàm] pix vel resina praestare dicitur.

BITUMEN.

[note: Asphalton] BItumen, Graecis Asphalton dicitur, piceae quoque est substantiae, et fa cultatis: nec aliud est quam [orig: quàm] pinguis terrae adeps, picis et colore, et substantia, Unde Germani Erdbech, hoc est, picem terrestrem vocant. Praecipuas bituminis species Dioscorides numerat, Iudaicum et liquidum. [note: Bitumen pro glutino impro prie [orig: priè] accipitur.] Bitumen Iudaicum praefert Dioscorides. Improprie [orig: Impropriè] hodie bitumi nis vocabulum transfertur ad excoctum glutinum ex auribus et testibus taurorum, quod Germani Leim vocant, de quo in fine sigillatim in Glutino dicetur.

Liquidum in Sicilia nasci, describit Dioscorides, fontibus innatans, cuiusmodi hodie etiam gignitur apud Gothos, qui ad axium perunctio nem, et iumentorum scabiem, lucernarumque lumina eo utuntur. Germ. Ther, et Zer, et Teufelsdreck, a [orig: à] foetore. Sed alio quoque nunc ad axes curruum liquido picis genere utuntur, quod non est bituminis species, sed ex piceis arboribus excoquitur, Vulgo [orig: Vulgò] Wagenschmeer.

Bituminei quoque generis sunt Pissasphaltos, Naptha, seu Petroleum, Succinum.

[note: Pissasphaltos.] Pissasphaltos quasi piceum bitumen, ex mixta pice et bitumine in Apollonitarum agro naturaliter defluit, cuius loco Arabes composuerunt Mumiam, de quo vide in capite infra [orig: infrà] de Mumia.

[note: Naphtha.] Naphtha ex bituminis est genere, ignea prorsus vi praedita: estque bitu minis veluti colamen, colore candida: sed nigra etiam invenitur. Est autem [note: Petroleum.] Naphthae species quae hodie in Pharmacopoliis petroleum seu oleum petrae appellatur, Germa. Steynol [orig: Steynöl]. Estque duplex: candida et nigra. Prae fertur candida. Generatur ex bitumine a [orig: à] se ipso in terra et montibus accenso, tenuissimis eius vaporibus sursum elatis, et ad frigidiora saxa in tenuem liquorem resolutis, qui deinde per suos meatus e [orig: è] montibus fontium instar scaturit, ac inde Oleum petrae dictum est, quod [orig: quòd] videlicet ex petris profluat. Candidum vero [orig: verò] et purum ex tenui et puro bitumine generatur. Crassum vero [orig: verò] et nigricans Petroleum seu Naphtha, ex crasso et terrestri fit bitumine.

VIRES.

Omne bitumen, inquit Dioscorides, discutit, glutinat, emollit. Naphtha vero [orig: verò] ignea prorsus vi est praedita, ideoque calida et sicca in quarto gra du statuitur, de qua Strabo haec tradit: Liquidum bitumen, quod vocant Naphtham, admirabilem naturam habet. Nam adiunctum ignem ilico corripit, et si corpus eo illitum igni admoveris, deflagrat, nec aqua restingui ullo modo potest, sed magis ardet, nisi valde multam


page 329, image: s329a

superinfuderis. Coeno et aceto, et alumine, et visco oppressum exstinguitur. Unde Alexandrum tradunt experientiae gratia puero cuidam in balneo Naphtham inspersisse, aclucernam admovisse, ut puer totus deflagrasset, nisi circumstantes multa aqua flammam evicissent. Ad oculorum suffusiones, et albugines Naphtha prodest: aurium item frigidis doloribus.

SVCCINUM.

SUccinum Plinius ex defluente pini arboris medulla, sicut ex ceraso gummi, nasci scribit. Alii volunt populi arboris esse lacrimam, quae in amnes destillans in eiusmodi formam duretur. Sed neutrum verum esse patet, cum [orig: cùm] manifestum sit materiam eius, facultatem, qualitatem, odo rem a [orig: à] resina abesse. Multa huius rei vide argumenta apud Valerium Cor dum in commentariis in Dioscoridem, quae hic relinquemus, et simpliciter quid sit demonstrabimus.

[note: Electrum.] Succinum Graecis Electrum dicitur, Germ. Agstein, et Bornstein [orig: Börnstein]. Est vero [orig: verò] Electrum quoque metallum, de quo inter metalla est actum.

[note: Succinum quid.] Estque Succinum, seu Electrum nihil aliud quam [orig: quàm] Naphtha, hoc est, birumen liquidissimum ex montibus in mare defluens, ubi in solidum corpus [note: Lyncurius.] induratur. Nec alius esse Lyncurius a [orig: à] Dioscoride affirmatur, quem alii ex lyncis animalis urina nasci fabulantur. Porro [orig: Porrò] tria sunt huius gene ra: Fuluum, candidum, et nigrum. Officinae primum cum Mauritanis [note: Carabe.] Carabe vocant citrinum. Item Ambram citrinam. Alterum vero [orig: verò] Carabe album. Candidum praeferunt, ob odoris gratiam. Fuluum est translucens, levem ignis fulgorem ostendens. Tertium nigrum est, quod succinum privatim quaedam Officinae nominant, quaedam ambram griseam.

VIRES.

Festucas et paleas attritum in panno attrahit. Cor aiunt confortare, exhilarare, tremoremque eius pellere. In polline exhibitum albos menses, stomachifluxiones, et ventris profluvia sistere experimento constat. Ex melle oculorum lippitudinibus medetur.

ASA FOETIDA.

ASa foetida, German. Teufelsdreck. Videtur haud dubie [orig: dubiè] esse sucus [note: Laser.] Silphii seu Laserpitii Dioscoridis, quem Laser appellat, inque hunc describit modum: Laser e [orig: è] radice atque caule Laserpitii scarisicatis colligitur, Optimum huius generis, quod colore ruffum, translucens, my rrhae aemu lum, non porraceum, odore valens, gustu suave, quod dilutum facile [orig: facilè] albescit. [note: Laserpitium.] Herba vero [orig: verò] Laserpitium nobis est incognita, caule nascens ferula ceo, quem Maspetum vocant, foliis apio similibus, semine lato. Radicem [note: Maspetum. Magudaris.] eius Magudarin appellant. Vim Dioscoridi habet acrem, et calfactoriam. Efficacissimum vero [orig: verò] est Laser, mox folia, postremo [orig: postremò] caulis.

VIRES.

Calida et sicca in quarto gradu statuitur. Vires eius sunt discutere, pe


image: s329b

netrare, et consumere. Adipe haedi mixta in aceto cocta paralysi utiliter ferunt illini. Cum pipere, et aceto lippientibus oculis fert opem. Cavendum tamen ne quid in oculum influat. Cum ture dentium dolorem col lutione mitigat. Cum aceto ozaenas curat. Comitiali morbo eiusmodi ex hac coficiunt remedium: Recipe Asae foetidae *q. i. granorum piperis *q. ii. granorum sinapi z. i. Misceantur et bina vice in hebdoada cum liquore stillatitio Spicae nardi sumantur. Ferunt qui hoc in prima lunae quadratura sumpserit, eius mensis tempore a [orig: à] comitiali morbo tutum fore. Dyspnoeae conferunt pilulae eius cum sirupo violarum sub vesperam suraptae. Pectus et ventriculum expurgant. Cum aceto et pipere faciei maculas exterit. Eodem modo ex ovo sorbili, tussi, doloribus splenis, pe ctoris, et laterum medetur. Cum saccharo colata quottidianae febri est auxilio. Cum aqua hederacea aquam intercutem iuvat.

AMYLUM.

AMylum vel Amydum, extritico, et interdum ex hordeo conficitur. Germa. Krafftmeel, Sterckmeel. Vide de hoc in Tritico.

AMMONIACUM.

AMmoniacum, vel Armoniacum, liquor est ex planta ferulacea, iuxta Iovis Hammonis delubrum in Africa, ut tradit Dioscorides, resectis ramis stillans, odore bono, colore cocto ovi alb umini similis.

VIRES.

Calidum est in tertio, siccum vero [orig: verò] in primo gradu. Tussim ex humidi tate natam pellit, dyspnoeam in ovo sumptum tollit. Pectus purgat. Sex vel septem ex Armoniaco confectae pilulae, contra pectoris laterumque hul cera ex sorbili ovo sumuntur. Conficitur ex eo unguentum adversus carnis excrescentias, verrucas, et tubercula efficax. Contra splenis duritiem sinistro lateri illinitur, noctem unam in aceto maceratum, admixto Galbano, pulvere absinthii, origani, et modica cera. Fumus ex Asa feti da, Galbano, et Ammoniaco per inferna admissus, menses muliebres ciet. Vermes ventris cum succo absinthii ieiuno sumptum stomacho interimit. Idem efficit si dissolutum in aceto extrinsecus ventri illinatur. Dentem Ammoniaco et succo hy oscyami perunctum excidere aiunt.

AMBARUM.

AMbarum, Graecis recentioribus Ambar, et Ampar, Officinis Ambra chrysea vel grisea. Odoramenti est genus, Aetio [orig: Aëtio] teste, quod fontes quidam, sicut picem, bitumen et sulpur eructant. Huius tria faciunt genera: Optimum fuluum, et praepingue, Proximum subalbidum. Ter tium nigrius, quod viribus infirmius.

VIRES.

Calidum est et sic cum in primo gradu. Digerendi vim possidet. Membris paralyticis medetur. Cor et cerebrum confortat. Pectus purgat.


page 330, image: s330a

Memoriam custodire aiunt. Contra vertiginem capitis, et vertiginem ex ea provenientem: Recipe Ambari z. i. Ligni aloes [orig: aloës] c. s. Ossis de corde cervi dicti c. ii. Dissolvatur cum aqua rosacea, fiantque pilulae. Fumus am brae, et cornu cervi, aequali quantitate prunis impositorum, comitiales, si ore excipiatur, recreat. Procidentem matricem, per inferna suffitus idem admissus, et asa foetida naribus admota, retrahit. Senibus natura frigidis usus Ambari est salutaris. Rationem ex frigore debilitatam confortat. Melancholiam pellit.

BDELLIUM.

BDellium, Dioscoride teste, gummi est arboris Sarracenicae, quod ho die suo nomine in Officinis invenitur, aliquandiu tamen ignoratum. Nam multo tempore myrrha pro Bdellio, ob similitudinem quam habent invicem, allata fuit. Optimum gustu est amarum, translucidum, taurini glutinis in morem, intus pingue, liquescens facile [orig: facilè], ligni ac sordium expers, suffitu odoratum, ungui simile. Adulteratur plurimum Arabico gummi. Duplex hodie faciunt, Indicum et Hispanicum.

VIRES.

Indicum naturae est calidae: Hispanicum vero [orig: verò] frigidae et siccae. Grumos sanguinis in corpore discutit. Alvum sistit, stomachum confortat. Pulmonis exulcerationes digerit. Calculum vesicae, et renum cum ieiuni hominis sputo sub umbilico illitum, aiunt frangere. Suffitus eius partum maturat, et matricem purgat. In potu tussi, pleuritidi convulsionibusque medetur.

COLOPHONIA.

COlophoniam et Picem Graecam vocant hodie eam, quae Pix Brutia veteribus est dicta, pix vero [orig: verò] Graeca vocatur, eo [orig:] quod [orig: quòd] maxima co pia in Graecia proveniat, improprie [orig: impropriè] tamen Colophonia appellatur, ut in pice supra [orig: suprà], et in resina est indicatum. Germ. Griechisch bech, Geigenhartz, quod [orig: quòd] hac ad fidium et chordarum in Musicis instrumentis acu endum tenorem utantur. Picis quaedam est species, a [orig: à] loco ubi copiosissime [orig: copiosissimè] provenit id nominis habens.

VIRES.

Trita cum nasturtio aquatico et melle, lumbis inuncta, sanguinis eruptionem prohibet. Conficitur hinc unguentum, quod habet Colophoniae c iii. Mastiches c i. modicum Ammoniaci: tusa cum aqua frigida colentur. Valet ad cutem faciei extergendam, et ad capillos pellendos, si aliquot vicibus ad duas horas tepidum illinatur, ac mox aqua pura lavetur facies.

Suffitus eius ore exceptus difficultate spirandilaborantibus est salutaris. Procidentem sedem, cum lanaria herba calida apposita, in locum pristinum restituit.



image: s330b

SCAMMONIUM.

[note: Scammoniaherba.] SCammonium estliquor, qui ex radice Scammoniae herbae colligitur, et exsiccatus ad nos adfertur. Est autem Scammonia Dioscoridi herba foliis helxines aut hederaceis, mollioribus tamen, hirsutis, triangulis: ramis tricubitalibus, multis, pinguibus, et nonnihil crassis: flore candido, rotundo, in calathi modum cavo, graveolente. Radice praelonga, crassitudine cubitali, candida, gravi odore, succi plena. Intelligitur autem per helxinen in hac descriptione, non Parietaria, sed Cissampelos, quae alias [orig: aliàs] etiam Scammonia minor, ob foliorum similitudinem, appellatur.

[note: Dacrydion Diagrydion.] Recentioribus Scammonii sucus Dacrydion dicitur, quasi lacrimula, et hodie corrupte [orig: corruptè] Diagridion appellatur. Non autem simpliciter Scammonia per Dacridion seu Diagridium intelligitur, sed quae praepa rata est, et in cotoneo malo cocta, quo [orig: quò] minusstomachum offendat. Per Scammoniam ergo [orig: ergò] simpliciter Scammonii sucus seu liquor accipitur, per Diagridium vero [orig: verò] idem liquor cum malo cotoneo coctus, quod fit hunc in modum: Ex cavato malo cotoneo Scammoniam insere, ac occlusum deinde malum cum farina subacta circumline, ac panario furno temperati caloris ad sex horarum spatium impone, et apparatam Scam moniam, quae diagry dion vocabitur, habebis. Sputo eius perfectio proba tur: nam si lacteum colorem sputo madefacta assumet, erit recta: sin mi nus, nullius est pretii. Probatur Scammonium, quod fuerit album, item nigricans et clarum, friabile, amarum, odoris mediocris.

VIRES.

Scammonium flavam evacuat bilem, sed cordis dolorem mover. Est enim odore gravi, gustu iniucundum, siticulosum. Siquidem cum [orig: cùm] omnia quae alvum deiciunt medicamenta, aloe [orig: aloë] excepta, ventriculo infesta sint, scammonium illi plus ceteris adversari constat. Proinde cavendum iis quistomachi sentiunt imbecillitatem, et iis qui febre laborant: quippe suapte natura levissimum, in corpus facile [orig: facilè] rapitur, residemque spurcitiam omnem in eo, colluviemque commovet. Datur iis quifebre vacant, et sto macho valent, iis denique quibus aegre [orig: aegrè] vomitus eliciuntur, nec facile [orig: facilè] linquuntur animo. Permiscendus et sal, Actuario teste, aut thymus, aut pu legium, aut quippiam ex iis quae gratum spirant odorem, et stomachum roborant, velut anisum, mastiche, idque genus. Datur per se ex melle, vel ptisanae cremore duorum scrupulorum pondere. Paululum quid adici, aut detrahi, pro virium ratione, poterit.

TRAGACANTHA.

TRagacantha, Officinis Dragantum. Gummi est ex Tragacanthae, hoc est, Hircinae spinae radice secta manans, Planta nobis incognita: Gummi tamen radicis ad nos defertur. Tria sunt eius genera: Primum album, et clarum, quod est praestantissimum. Alterum vilius, colore rubeum. Tertium coloris pulli.



page 331, image: s331a

VIRES.

Frigidam in secundo, et humidam in primo gradu faciunt. Alba integrum decennium incorrupta asservari valet, medicamentisque refrigerantibus admiscetur. Cum Gummi Arabico pari pondere adversus pectoris obstructiones bibitur.

Pilulae adversus tussim ex ea conficiuntur eiusmodi: Recipe sucum Glycyrrhizae, misce cum Tragacantha, et per noctis spatium imbue, hinc colato, et admixto pulvere Tragacanthae fiant catapotia, quae sub lingua dissoluta tussim mitigant, et sitim eadem sedant.

Cum aqua rosacea dissoluta, admixto amylo, labiis propendentibus illinitur. Cum rosacea aqua, et camphora faciei cutem emendat.

CAMPHORA.

[note: Caphura.] CAphura veteribus Graecis, ut Dioscoridi et Galeno, ignota, Officinis Camphora dicitur. Est Gummi admodum odoratum, Arboris Indicae eiusdem nominis, ut describit Aetius [orig: Aëtius], tantae magnitudinis, ut sub eius umbrahominum centuriae condi possint, materie levi, ferulacea, quae gummi aut lacrimam fundit.

Multa eius traduntur genera: Una in ligni interveniis impacta figitur: alia foras [orig: foràs] emergit, et arboris corticibus haeret, maculis inter initia rubentibus, post [orig: pòst] vel calore solis tosta, vel ignis vi candescit: atque haec cae teris bonitate et tenuitate praestat, longiore durans tempore. Incolae [note: Riachina.] Riachinam vocant, a [orig: à] regis nomine qui primus dealbandae eius rationem invenit. Alia rursus est crassior, atro colore, non pretio, sed duratione tantum [orig: tantùm] cedens. Tertia vilior, colore fusco. Alia impurior, quae more gum mi agglutinata lentescit, tuberculo nucis aut fabae, aut ciceris. Verum [orig: Verùm] in [note: Caphurae duo genera.] duo summaria genera omnis camphora distinguitur: Aut enim nullum ignem sensit, et rudis dicitur: Aut ignis ardore canduit, et vocatur elaborata.

Probatur Caphura hunc in modum: Calido imponatur pani, et si humore madeat, sinceram esse constat: sin indita perarescat, spuriam et fictitiam esse, certissimum est argumentum.

VIRES.

Frigida et sicca in abscessu tertio statuitur. Capitis dolores ex calore natos mulcet. Inflammationes incandescentes, praesertim quae iecur occupant, restinguit. Renes et vasa seminaria refrigerat, sanguinemque cogit. Aetius [orig: Aëtius] maximis morbis, et praecipitibus praesertim auxiliari est auctor. Somnum praeterea conciliare nonnulli aiunt. Sed nimius eius usus ca vendus, quoniam pervigilia tandem adferet.

Sanguinem narium sistere: et cum uvae acerbae succo ventrem supprimere: canitiem frequentem eius usum accelerare: aegrotationes frigidas, locis praesertim et corporibus frigidis accedentibus, parere ferunt.



image: s331b

EUPHORBIUM.

EUphorbium sucus est arboris Libycae, sic dictum ab Euphorbio, Iubae regis Libyae medico, sapore acerrimo. Scribit Dioscorides, incolas eius loci, formidantes eximium feruorem, ventres ovillos elutos arbori circumligare, et eminus caulem contis incidere, ac confestim e [orig: è] pla ga, velut vase quodam lacteum humorem effluere, inque ventriculis concrescere, colore vitreum.

Alterum quoque genus faciunt, orobi magnitudine, Sarcocollae forma, qua plurimum etiam adulteratur.

VIRES.

Calidum est et siccum in gradu quarto.

Datur ex aqua mulsa trioboli pondere ad pituitam, seu potius aquam subducendam. Est autem celerrimum, et maxime [orig: maximè] ignea vi flagrans: Un de colicis et alvum frigidiorem habentibus datur. Ceteros vehementer conturbat, Alvum ciet. Nonnihil etiam ex odoratis seminibus, aniso, ma stiche, et Spica nardi miscendum.

Addunt alii cum oleo mixtum hydropicis utiliter illini: iecoris item et splenis doloribus pari illitu subvenire: Cum oleo spicae fronti et ver tici illitum, capitis hulcera pellere, et sensus corroborare: Collo vero [orig: verò] tonsillas sanare.

GUMMI ARABICUM.

GUmmi Arabicum dictum est, quod alias [orig: aliàs] simpliciter gummi velut per excellentiam dicitur. Et est quod ex Acacia stillat frutice, quo pi ctores ad splendorem colorum utuntur. Adulteratur autem plerumque gummi eo quod ex ceraso, pruno et amygdalo sudat.

Tria sunt eius genera: Album, quod reliquis praefertur, refrigerantibusque medicamentis admiscetur. Rubicundum et clarum, quo Pharma copolea passim utuntur. Tertium medio inter rubrum et candidum colore fulget, eiusdem usus cum reliquis.

VIRES.

Calidum est et humidum in primo gradu. Tussi et hulceribus pulmonis medetur. Potus eius hebetudinem oculorum corrigit. Laxativis praeterea medicamentis additur. Cum cinnamomo tritum ex vino sumptum, vomitiones assiduas sedat. Cum rosacea aut pluvia aqua sanguinem excreantibus auxiliatur.

GALBANUM.

[note: Metopium.] GAlbanum liquor est ferulaceae cuiusdam plantae in Syria, Metopium appellatae. Olibano aut Ammoniaco simile conspicitur. Optimum est cartilaginosum totum, thuris effigiem referens, pingue, minimelignosum [orig: minimèlignosum], nonnihil adiecti seminis, et ferulae retinens, odore gravi, neque valde humidum, neque aridum. Adulteratur plurimum resina et contusis fabis atque Ammoniaco. Colligitur ex sectis ferulis aestivo tempore, inque sole induratur.



page 332, image: s332a

Purgatur Galbanum hunc in modum: In sartagine dissolutum frigidae infundatur aquae, quod subsederit ut purissimum eligatur, quod vero [orig: verò] supernatat, tanque impurum abiciatur. Alii in fervente dissolvunt aqua, et subsidentem materiam eligunt, supernatante impuritate amota.

VIRES.

Calidum est in tertio, et humidum in primo ordine. Tres eius drachmae in sorbili ovo, aut hederacea aqua sumptae, dyspnoeae feruntur prodesse. Suffitus eius naribus exceptus, capitis hulceribus auxiliatur. Eiusdem cum Ammoniaco suffitus per inferna admissus, procidenti matrici opi tulatur. In aceto maceratum ad triduum, et cum oleo mixtum, splenis duritiem illitu emollit. Cum Mastiche in aceto dissolutum, ad menses impeditos in pesso subditur. Maligna corporis hulcera maturat. Ore exceptus eius suffitus, dentium dolori subvenit.

LADANUM.

[note: Laudanum. Ladon frutex.] LAdanum, Officinis Laudanum, Gummi est Ladonis fruticis, ut testatur Dioscorides, odoris gratissimi. Optimum quod nigrum, friabile et grave.

VIRES.

Humidum et siccum est in gradu primo. Destillationibus capitis auxiliatur. In ore dissolutum, dentium dolorem sedat, et gingivas firmat. Matrici propendenti suffitu per inferna opitulatur.

Pilulae ex Ladano vesperi sumptae, ventriculum calfaciunt, concoctionemque adiuvant. Idem potest in ventriculo illitum.

TUS, ET THVRIS MANna. Fuligo thuris, et cortex Thuris.

[illustration:

...]

[note: Olibanum. Libanum.] Tus, Graecis Olibanum, et Libanum, qua appellatione nonnullae Officinae utuntur. Germa nis Weirauch, quasi dicas consecratorius fumus, quod [orig: quòd] nimirum in templis ad sacra accendatur. Tus a [orig: à] *qu/w, hoc est, sacrifico, dictum volunt, quod [orig: quòd] ad sacri ficia accendatur. Alii Tus scribunt a [orig: à] tundendo, quod [orig: quòd] glebae tundantur, cum quibus fluens ex arboribus coalescit. Galli [note: Incensum Libanotus arbor.] Incensum vocant. Lacrima est Arabicae arboris, quae Libanotus dicitur. Colligiturque duplici vindemia, primum [orig: primùm] circa Canis exortum, hinc verno tempore. Optimum est candicans, pingue, quod accensumpstatim ardeat, et guttis interdum duabus testiculorum modo est concretum: et hoc mas dicitur. Adulteratur pice, sed impostura facile [orig: facilè] deprehenditur, siquidem igni admotum fumat, et minime [orig: minimè] ardet.

Porro [orig: Porrò] ex masculo ture tenuis pulvis et pollen, qui in grumorum attritu resolvitur, invenitur, qui Thuris manna appellatur, cuius olim ad [note: Manua thuris.] emplastra frequens fuit usus, sed hodie nullo amplius est usu, verum [orig: verùm]


image: s332b

cius loco ture trito utuntur. Quoties ergo invenitur scriptum: Recipe Thuris mannae, non distinguendum est, ut quidam existimant, ut Tus et manna sint diversae res, sed ipsa Manna thuris est intelligenda.

[note: Fuligo thuris. Cortex thuris.] Fuligo thuris est resolutus tenuis quidam fumus ex accenso ture, cuius collectionem docet Dioscorides. Germa. Rham.

Thuris cortex quoque cum ture affertur, ab arbore cum lacrima are facta avulsus maiore adstringendi et siccandi vi quam [orig: quàm] tus ipsum.

Optimus crassus, pinguis, odoratus, recens, levis, minime [orig: minimè] scaber, sine membranis: adulteratur tamen pini, aut eius nucis admixto cortice, sed igne dolus manifestatur: reliqui enim cortices suffiti non accenduntur, sed fumant absque odore: thuris vero [orig: verò] cortex ardet, et odorem cum ture spirat.

VIRES.

Tus calidum est in secundo, et siccum in primo ordine: adstringit et tergit modice [orig: modicè]. Manna thuris eandem cum ture vim habet, sed aliquanto imbecilliorem.

Cortex thuris vehementius quam [orig: quàm] tus ipsum adstringit et siccat.

Tus ad vulnera glutinanda, et putredines arcendas prodest.

In vino sanguinem ex creantibus bibitur, omnesque ad fluxus tam virorum, quam [orig: quàm] feminarum. Cum melle mariscis illinitur. Cum aceto et oleo impetiginem sanat, et cutis vitia emendat. Cum vino dulci aurium tinnitui instillatur. Oculorum hulceribus suffitus eius confert. Cor confortat, sanguinem bonum generat.

Mannae thuris earundem cum ture sunt virium.

Fuligo thuris oculorum inflammationibus, et fluxionibus est auxilio. Ulcera purgat, cava explet, carcinomata curat.

Cortex sanguinem excreantibus in potu utiliter datur. In pesso vuluae fluxionibus subvenit. Ad oculorum cicatrices, et cava sordesque pollet. Tostus lippitudinibus scabris fert opem.

MYRRHA.

MYrrha, Graecis *mu/r)r(a, et *smu/rna. German. Myrrhen. Lacrima est, ut Dioscorides describit, Arboris Arabiae, Aegyptiae spinae non dissimilis, e [orig: è] cuius vulnere lacrima profluit in subiectas tegetes, et alia circum caudicem concrescit.

Species eius plures enumerat Dioscorides, Optima est recens, squalore obsita, levis, undique concolor, quae fracta venas undique unguium modo candidas, et leves ostendat, minutis glebis, amara, acris, odorata, calfaciens. Reprobatur ponderosa et picea. Ad nos forte [orig: fortè] rarius optima myrrha per ignaviam aromatopolarum defertur: non tamen omnino ea caremus. Adulteratur macerato gummi in aqua qua myrrha maduerit.

[note: Stacte.] Expressa Myrrha pinguedo, et flos quidam effluit, qui Stacte


page 333, image: s333a

dicitur a [orig: à] stillando id nominis habens. Verum [orig: Verùm] ea apud nos non exprimitur, quia recens myrrha ex qua exprimi possit, ad nos non adfertur. Locis vero [orig: verò] Arabiae, ubimyrrhae copia est, exprimitur.

VIRES.

Calida est et sicca in secundo ordine: Glutinat, adstringit. Vulvam emollit, et praeclusam aperit. Cum absinthio, lupinorum cremore, vel succo rutae admota, menses et partus celeriter extrahit. Fabae magnitudine sumpta, veteri tussi, laterum pectorisque doloribus, orthopnoeae, alui profluvio, et dysenteriae subvenit. Ante febrium accessionem duabus horis cum pipere, et aqua fabae magnitudine pota, horrores discutit. Sub lingua dissoluta arteriae scabritiem levigat. Vocis raucedinem corrigit. Ventris tineas enecat. Gravem oris halitum emendat. Alarum foetorem cum liquido alumine illita pellit. Cum vino et oleo vel aceto, gingivas et dentes stabilit. Vulnera capitis illitu glutinat. Fractis auribus, et nudatis ossibus cum cochlearum carnibus illita medetur. Cum meconio, castorio, et glaucio purulentis, et inflammatis auribus. Cum casia, et melle varos tollit. Impetigines ex aceto purgat. Cum ladano et vino myrteo defluentes capillos firmat. Diuturnis destillationibus naribus cum penna illitum subvenit. Oculorum hulcera complet, albugines tollit. Caliginem discutit, scabritiemlenit.

SACCHARUM.

[illustration:

...]

SAccharum, Graecis Sacchar. Vul [note: Zuccarum.] go [orig:] Zuccarum. Sucus est seu mel concretum, ut Dioscorides ait, quod in India et Arabia felici in arundini bus gummium modo invenitur, salis modo coactum, dentibus, ut sal, fragile. Propterea in eorum quoque ordine referre placuit. Galeni temporibus non admodum fuit cognitum, nunc vero [orig: verò] nihil hoc est notius, variasque in formas cogitur. Nullum hodie medicamentum, nullus cibus lautus absque huius condimento ferespe [orig: ferèspe] ctatur. De saccharo Varro scribit hunc in modum:

Indica non magna nimis arbore crescit arundo,
Illius et lentis premitur radicibus humor,
Dulcia cui nequeant succo contendere mella.

Probatissimum ex Aegypti Alexandria, et Cypro, nunc affertur. Coctura sacchari describitur hunc in modum: Primo [orig: Primò] excoquunt arundinem, deinde flava pars secernitur, et hanc saccharum exsistere. Hoc iterum coqui potest, atque ita fit candidius, et concretius. Quod [orig: Quòd] si tertio [orig: tertiò] coquatur, maximum candorem, et densitatem acquiret. Quarto [orig: Quartò] etiam et quinto [orig: quintò] solet excoqui, donec aluminis scissilis specie transluceat: atque hoc genus alii Candidum, alii Cantium cognominant, Vulgo [orig: Vulgò] Saccharum candi.


image: s333b

German. Zuckerkandel. Actuarium primum in medicamentis mellis usum ad saccharum transtulisse constat, palato aegrotantium hoc pacto inservientem.

VIRES.

Saccharum, ut auctor est Simeon Sethi, calidum est et humidum absces su primo. Deterget, discutit instar mellis. Neque tamen sitim allicit, nec sto machum morsu lacessit. Ventrem ad excretionem stimulat. Pectori, vesicae et renibus prodest. Errant qui refrigerare existimant: siquidem in ca lidiore ventre in bilem converti compertum est. Praefertur vetus recenti, quamvis plus excalfaciat, et magis partium tenuitate polleat, sed capitis dolorem movet. Aqua dilutum refrigerat, sibique algentem aquae naturam adsciscit. Fluxiones e [orig: è] capite decidentes olfactu vel suffitu arcet. Haec de viribus Simeon tradit. Saccharum candidum seu Candi, inter sacchari genera praefertur. Gutturis asperitatem, et arteriae tracheae lenit. Pectori prodest, et tussim mitigat.

LYCIUM.

[note: Lycium arbor. Pyxacantha. Buxea spina.] LYcium Dioscorides describit, sucum spinosae arboris, quae pari no mine Lycium et Pyxacantha, hoc est, Buxea spina appellatur: Ramos ea fert tricubitales, aut longiores: folia buxi, densa: fructum piperis, nigrum, levem, amarum: corticem pallidum, madefacto Lycio non dissimilem: radices multas, obliquas, lignosas, e [orig: è] quibus simul et ramis sucus excoquitur, qui eodem cum arbore nomine appellatur. Nostrae vero [orig: verò] Of [note: Lycium Officinarum quale.] ficinae praeter nomen nihil aliud habent, sed prorsus Lycio vero carent. Quod enim ipsae habent Matrisyluae, et aliarum plantarum estsuccus, nulla vel exigua admodum adstringendi facultate praeditus. Sed verum Lycium fit in Lycia et Cappadocia plurimum. Probatur quod uri potest, restinctumque spumam rubentem ostendit, glebis extrinsecus nigris, intus cum [orig: cùm] fregeris rubris, odore minime [orig: minimè] viroso, cum amaritudine adstringens.

VIRES.

Lycio adstrictoriam vim cum amaritudine, attribuit Dioscorides. Cali dum alii statuunt in primo, siccum vero [orig: verò] in gradu secundo. Caliginem ocu lorum discutit. Genarum scabiem, pruritus et veteres fluxus sanat. Puru lentis auribus, exulceratis gingivis, tonsillis, labiorum, et sedis rimis me detur. Caeliacis et dysentericis bibitur. Sanguinem excreantibus, et tussi ex aqua confert. Vide plura apud Dioscoridem.

CAVCHAMUM.

[note: Cancamum. Lacca.] CAuchamum seu Cancamum, Officin. Lacca, et Actuario. Lacrima est Arabici ligni, Myrrhae quodammodo similis, virosi gustus, quae hodieque in Officinis vera habetur, et Lacca iisdem dicitur.

VIRES.

Cauchamum seu Laccam obesa corpora extenuare, si ternûm obolorum pondere ex aqua aut mulso aceto per aliquot dies bibatur, scribit


page 334, image: s334a

Dioscorides. Prodest lienosis, comitialibus, et suspiriosis. Cum aqua mulsa menses trahit. Oculorum cicatrices emendat. Ex vino hebetudini [note: Dentium dolor.] bus eorundem opitulatur. Gingivis humore praegnantibus, et dentium dolori efficacissimum praebet remedium. Additur ad suffimenta. Vestes eodem, et ex styrace et myrrha suffiuntur.

MUMIA.

MUmia Dioscoridi Pissasphaltum. Est, ut Arabes definiunt, sanies, [note: Pissasphal tum.] quae ex humani cadaveris carne, aloe [orig: aloë], myrrha, et Balsamo commixta, in sepulcris invenitur. Dioscorides vero [orig: verò] Pissasphaltum ex Cerauniis montibus devolvi, et impetu fluminis raptam, aestu in littus expui, inque glebas illic cogiscribit. Est ergo [orig: ergò] diversum Pissasphaltum a [orig: à] Mumia Ara bum. Sed discrimen in hoc est, quod [orig: quòd] Pisasphalton Graecorum est nativum, cuiusmodi adhuc hodie in quibusdam Germaniae locis, ut in Transsylua nia, fluminum impetu defertur: quod colligentes incolae, et a [orig: à] sordibus purgantes, ad cerae crassitiem coquunt, et ad faces pro cera utuntur: Unde etiam Bergwachs, et Erdwachs, hoc est, terrestrem et montanam ceram vocitant. Mumia vero [orig: verò] Arabum, ut hodie affertur, est factitia, fitque, Valerio Cordo describente, hunc in modum:

Nativum accipiunt bitumen, et liquefactum in hominis cadaver infundunt, et omnes eius concavas partes replent, cranium videlicet, pectus, ventrem, et omnia pervia ossa: non enim bitumine tantum [orig: tantùm] integra funera condiuntur, sed arida ossa bitumine complentur, et in humanam formantur effigiem. Talis est Mumia, quae hodie affertur, nec aliquam habet myrrhae, vel aloes [orig: aloës], vel Balsami admixtam portiunculam, quod colore, odore, sapore, manifeste [orig: manifestè] deprehendi potest. Huiusmodi autem cor pora, quae sic condiuntur, divitum sunt, nec afferuntur. Sed ea tantum [orig: tantùm], quae bitumine condita sunt, nec ea proprie [orig: propriè], verum [orig: verùm] aridis ossibus infusum bitumen pro Mumia affertur. Haec Valerius Cordus.

VIRES.

Calidam tradunt in fine tertii, et siccam in secundo gradu. Phlegmati co frigridoque capitis dolori, paralysi, oris torturae, epilepsiae mederi ferunt: Aurium dolorem granum eius in oleo iuniperorum dissolutum pellere: Cum aqua hordeacea, et Sebeste cervicis dolorem, et tussim compescere. Trium granorum hordei quantitate cum aqua menthae in dolo re cordis ad triduum, ieiuno stomacho bibitur.

Pari modo ex Cumini seu Ammii liquore stillatitio, torminibus, epi lepsiae, et apoplexiae auxiliatur.

Caput purgat. Anginae fert opem.

Cum butyro ictibus illinitur: nec non ruptis, et tam internis, quam [orig: quàm] internis obstructionibus. Pulmoni, hulceribus, vesicae et virgae, pota et illita, vel clystere infusa, prodest.

OPOPANAY.



image: s334b

[note: Panax he racleum.] OPopanax, quasi dicas liquor panaces. Sucus est ex radice panaces heraclei manans, ut testatur Dioscorides, quo Officinae adhuc utum tur. Planta ex qua liquor hic colligitur, nobis incognita: Italis tamen quibusdam seritur. Excipitur sucus incisa radice, recenti adhuc caulium pul lulatu, qui primum [orig: primùm] candidus emittitur, siccatus vero [orig: verò] croceum extrinsecus colorem accipit. Descriptionem ipsius plantae vide apud Dioscor. lib. 3. Foliis nascitur asperis in terra iacentibus, herbacei coloris, ad ficulnea multum accedentibus, in ambitu quinque partito [orig: partitò] divisis, caule ut ferulae altissimo, qui lanugine quadam incanescit, foliis etiam minutioribus obsitus, umbella in summo fere [orig: ferè] anethi, flore luteo, et semine odorato ferventeque. Radices multas habet, candidas, graveolentes, crassi corticis, et subamari gustus. Probatur sucus quam [orig: quàm] amarissimus, intus albus aut subfuluus, foris croceus, laevis, pinguis, friabilis, tener, in aqua statim liquescens, gravi odore. Reprobatur niger et mollis. Adulteratur Ammoniaco et cera. Sed sinceri experimentum est, si digitis in aqua tritus resolvatur, et lactescat.

VIRES.

Calfacit, mollit, et extenuat, teste Dioscoride.

Vulsis, ruptis, laterum doloribus, torminibus, urinae stillicidio medetur. Ex aqua mulsa contra vesicae scabiem bibitur. Menses trahit, fetum enecat. Inflationes vuluae, et duritias ex melle discutit. Ischiadicis illinitur. Acopis et capitis medicaminibus miscetur. Carbunculos rumpit. Podagricis cum uva passa illinitur. Cavis dentibus in dolore inditur. Visum illitu exacuit, adversus rabidos morsus optimum ex eo, et pice fit emplastrum. In sorbili ovo sumptum, dyspnoeam adiuvare, et pectus purgare tradunt. Exulcerato pulmoni, et veteri tussi pilulae de opopanaco conficiuntur. Fumus eius ore exceptus uvulam collapsam elevat. Tonsillas extrinsecus cum dialthaea illitum sanat. Hydropicis prodesse aiunt, si in succo sambuci noctem unam imbuatur, ac ieiuno sumatur stomacho: Colicae passioni eadem ratione cum foeniculi succo et saccharo mederi.

SAGAPENUM.

[note: Serapinum] SAgapenum, Officinae Serapinum vocant. Sucus est ferulaceae herbae in Media. Optimum describitur Dioscoridi, translucens, fuluo forin secus colore, et intus albo, medio inter Laser, seu Asam foetidam, et Gal banum odore, gustu acre.

VIRES.

Calidum est et siccum in tertio gradu. In rutae succo dissolutum calculum vesicae potenter frangit. Urinam ciet. Lippitudini et hebetudini oculorum auxiliatur. Pterygia hunc in modum pellit: Recipe Serapini z. i. dissolvatur in succi chelidoniae [?]. i. Admisceatur sacchari [?]. i. lactis muliebris z. iii. Illitum hoc oculis est praestantissimo remedio. Veteri tussi


page 335, image: s335a

pectus purgat. Destillationibus cerebri prodest. Epilepsiae et comitialibus ex vino efficaciter bibitur. Cum rosaceo membris lassis illinitur.

Odor eius obstructionem matricis aperit.

STYRAX.

[note: Starax.] STyrax, Officinis Storax dicitur. Est lacrima, Dioscoride describen te, arboris cotoneae malo similis in Pissidia et Cilicia nascentis.

[note: Styrax calamita.] Est autem in triplici differentia: Prima est Calamita dicta, quae in can dicantes et ruffescences grumos concrevit. Altera est liquida, estque substantia [note: Styrax liquida.] cum priore eadem. Fit enim ex Styrace calamita expressa, oleo et resina additis: estque velut sedimentum eius expressae. Atque hanc multi volunt esse Stacten, sed male [orig: malè]: Nihil enim invicem Stacte et Styrax commu ne habent, suntque earum arbores natura et locis diversae.

Stacte nanque, ut supra [orig: suprà] dictum est, fit ex Myrrha, cuius arbor in India et Arabia nascitur: Styracis vero [orig: verò] arbor in Pissidia et Cilicia provenit. [note: Styrax rubea. Thymiama.] Tertia dicitur Styrax rubea, et nonnullis Thymiama, estque cortex in rubro colore nigricans, quem ex Styracis arbore ferunt colligi. Optima est sordescens, flava, resinosa, albicantibus grumis, quam [orig: quàm] plurimum in sua odoris gratia permanens, quae dum mollitur, melleum liquorem red dit. Reprobatur nigra, furfurosa, friabilis et squalida. Adulteratur variis modis, quos docet Dioscorides.

VIRES.

Calfacit, emollit, et concoquit. Tussi, destillationibus, raucedini, gravedini vocis interceptae, vuluae praeclusae et durae medetur. Menses potu et appositu ciet. Alvum mollit exigua eius particula cum resina terebinthina sumpta. Malagmatis discutientibus, et acopis utiliter miscetur. Fuligo eius, quae fit si igni torreatur, ad eadem valet.

Oleum styracineum ex eadem fit, quod vehementer calfacit et emollit, sed caput dolore afficit, et somnum conciliat.

SARCOCOLLA.

[note: Gluten carnis.] SArcocolla, Latinis idem quod Gluten carnis, Gummi est spinosae arbotis in Perside, albo turi simile, rufum, gustu amarum. Eligitur quod est friabile.

VIRES.

Calidum et siccum in quarto faciunt gradu. Vulnerum admiscetur emplastris. Vires eius sunt ad maturitatem perducere, aperire, consumere, erodere. Oculorum fluxiones cum amylo et albo saccharo inhibet. Conveniet autem in eius usu infrenantia quaedam adhibere: nam efficacia sua vehementer penetrat. Capillos facit excidere. Cum albumine ovi temporibus illitum, sanguinem narium cohibet. Cum aqua rosacea mixtum, et in sole siccatum, denuoque rosacea aqua dissolutum, maculas faciei extergit. Suffitus eius per inferna exceptus tenasmo medetur.



image: s335b

SANGUIS DRACONIS.

SAnguis Draconis sucus est in Officinis rubeus, congelatus, ad instar sanguinis humani. Est autem is sucus seu gummi arboris cuiusdam in Aphrica, ut quorundam diligentia compertum est. Plinius sanguinem esse putavit ex pugna Draconis, et elephanti elisum. Valerius autem Cordus censet Sanguinem Draconis esse Cinnabarin Dioscoridis. Verum [orig: Verùm] huius sententia non videtur subsistere. Cinnabaris enim ex metallicorum est numero, in quo etiam Dioscoridi describitur. Sanguis vero [orig: verò] Draconis arboris est gummi seu lacrima, ut ipse quoque asserit. Proinde nequaquam Cinnabaris et Sanguis Draconis eademres esse possunt.

VIRES.

Frigidus et siccus est in gradu tertio. Sanguinis narium impetum, pulvis eius inspersus et affrictus, quod adhaeserit, sistit. Cum albumine ovi et aqua rosacea temporibus illitus, idem praestat. Sanguinem mingem tibus cum Gummi Arabico ex aqua rosacea utiliter bibitur.

MOSCHUS.

[illustration:

...]

MOschus odoramenti genus est pretiosissimu animalis cuiusdam Indici, ex cuius latere tamquam sanies promanat, Ger man. Bisem dicitur. Animal illud Zapetion, [note: Zapetion. Zibettum] et Zibettum vocant. Nonnulli Moschum a [orig: à] forma videlicet, quae est media inter capream et vitulam. Moschus igitur omnis, ut scribit Aetius [orig: Aëtius], in umbilico cuiusdam animalis gignitur, quod capreae simile est, unico armatum cornu, praegrandi corpore. Siquidem cum [orig: cùm] ruit in Venerem, quasi furiis stimulatum, ei umbilicus intumet, vomica praegnans, congesto inibi crassiore sanguine: quo tempore, et pabulo, et potu fera abstinet, in terraque crebro [orig: crebrò] voluitur, qua versatione umbilicum lutoso feculentoque sanguine, qui ibi coierat, turgentem exprimit, emissaque sanies post aliquod tempus sibi magnam odoris suavitatem adsciscit. Plura de animali hoc, et eius sanie, vide apud Ruellium lib. 1. cap. 27.

Feles quoque interdum silvestres et mures, moschi odore recrementum reddunt, sed id odoratis fruticum cibis, quibus aluntur, est acceptum fe rendum.

VIRES.

Calidum et siccum in gradu tertio, partiumque tenuitate praeditum, tradit Aetius [orig: Aëtius].



page 336, image: s336a

Cor omniaque interna membra confortat. Naribus inditus sternutamenta ciet, cerebrum caputque purgat.

Cum oleo petrae frigidis et languentibus membris illinitur.

Granum eius mansum fetentem oris halitum corrigit. Vertiginem pellit. Ventriculum confortat.

Bonum sanguinem gignit. Collyriis quoque additur. Caput illitu confortat, et destillationes eius sedat.

SMEGMA.

[illustration:

...]

SMegma in genere dicit omne illud, quod purgat et abstergit, a [orig: à] *smh/xw, id est, purgo, abstergo. Peculiariter vero [orig: verò] intelligitur de materia ea qua ad vestes lineas purgandas [note: Sapo.] utuntur lotrices. Vulgo [orig: Vulgò] Saponem vocant. Germani Seyff. Coquitur ex sevo, sale et lixivio. Cuius confectionem, vide supra [orig: suprà] in calce.

VIRES.

Naturae est calidae et siccae, estque usus eius ad plurima. Nihil ad purgandas vestium sordes hoc est notius et usitatius. Vulnera putrida purgat. Saniem educit. Dura hulcera mollit. Scabiem si illinatur exsiccat et purgat. Cutem nitidam efficit. Membra naturali calore fovet, ac praeternaturalem ex iisdem extrahit.

TARTARUM.

[illustration:

...]

TArtarum vocant Barbari adhaerentem in vasis vinariis exsiccatis lapideam materiem, Germanis dicitur Weinsteyn, quasi calculi vinarii. Optimum censetur, quod ex veteri vino et forti concretum est. Abraditur ex vasis vinariis siccatis, in quibus vinum multo tempore fuit.

VIRES.

Calidum fertur et siccum in gradu quarto.

Vires eius sunt purgare, consumere, et laxare. Miscetur unguentis contra lepram et impetigines, hunc in modum: Tartarum in cyatho vini noctem unam maceratur, hinc oleo nucum admixto apud ignem excoquitur. Cum Mastiche aequali portione ex Diapenidio vel alio eclegmate sumptum tartarum graciles, et macilentos efficit. Immunditiem capitis purgat et abstergit.

[note: Oleum Tartari.] Oleum ex Tartaro conficitur, quod ad faciem tergendam et erugandam valet.



image: s336b

Confectio docetur talis: Recipe Tartari puri libras iiii. iniciantur in ollam, et in fornace cum lateribus aut tegulis, aut fictilibus uratur, donec Tartarum omnis incandescat. Hinc in laneum saccum in cella suspendatur, et destillabit ex eo clarus humor.

GLUTINUM.

[note: Colla. Xylocolla.] GLutinum seu Gluten, Graecis *kw/lla, Germa. Leim: nomen habet a [orig: à] glutinando, quod [orig: quòd] ligna eo glutinentur. Unde Graecis etiam Xylocolla, hoc est, lignorum gluten appellatur. Fit illud hodie praestantissimum ex taurorum auribus et genitalibus, vulgo [orig: vulgò] notum, et simpliciter Leim dictum. Adulteratur tamen inveteratis pellibus simul decoctis.

[note: Gluten avium.] Sunt praeterea variae glutinis species: Nam et gluten est avium, quod ex Visco fit, et Viscum dicitur, de quo in Visco inter plantas est dictum.

[note: Gluten pi scium. Ichthyocolla.] Est insuper Gluten piscium, Dioscoridi Ichthyocolla dictum, quo ad congelanda iura piscium utuntur. German. Hausenblasen, quod [orig: quòd] ex piscis illius, quem Husonem vocant, alvo sit desumpta membrana. Ex iisdem quoque piscium membranis flavum et translucidum glutinum excoquitur, quod Mundtleim, et Fischleim vocant, quod [orig: quòd] eo in ore madefacto chartae aptissime [orig: aptissimè] glutinentur.

Sunt et aliae glutinis plures species pro metallis glutinandis. Nam aliud est gluten auri, aliud argenti, aliud aeris, aliud ferri, aliud stanni, aliud plumbi, aliud marmoris.

Librarium quoque Glutinum est, quod ex simila fit et polline. Est et gummi arboris in Perside, quod Sarcocolla, hoc est, carnis glutinum appellatur, de quo speciatim est actum.



page 337, image: s337a

DE RATIONE ELICIENDI SVCOS E PLANTIS, QUAM artem destillatoriam vocant.

QUONIAM frequens, imo [orig: imò] creberrimus, hodie liquorum stil latitiorum, quos tamen veteribus incognitos fuisse constat, est usus, adeo [orig: adeò] ut nulla fere [orig: ferè] absque horum commixtione fiat confectio, aut compositio, nec ulla fere [orig: ferè] sit planta, ex qua per ignem sucus non eliciatur, visum nobis est, non abs re fore si in quorundam gra tiam de iisdem aliquid praemitteretur, ut satisfieret etiam hoc pacto eorum desiderio, qui in Latina lingua huius rei cognitionem cuperent. Proinde quae vulgato sermone circumvagantur, in Latium sermonem obiter con vertimus. Easunt eiusmodi.

BREVIS ET COMPENDIOSA INstructio Artis eliciendi sucos et liquores e [orig: è] plantis, quam destillationem nominant.

ARtem destillatoriam inventum esse recens, veterum Graecorum temporibus incognitum, satis ex eorum scriptis liquet. Introducta vero [orig: verò] potissimum [orig: potissimùm] fuit Actuarii temporibus, qui frequenter in medicamentorum compositione eiusmodi stillatitio liquore utitur. Atque de utilitate huiusmodi aquarum multa dicere in praesenti necesse haudquaquam videtur, Cum [orig: Cùm] omnibus palam [orig: palàm] sit quanta sit earum commoditas, dum vel linteolis in ea madefactis, inflammationibus, externisque doloribus corporis miti gandis, non exiguo levamine applicantur, vel penna illinuntur, catapotio rum sera piorumque mixturae adduntur, nonnullae etiam perse bibuntur. Praeter has vero [orig: verò] utilitates eorum potissimum [orig: potissimùm] gratia inventa videtur, qui vel egeni sunt, vel longius a [orig: à] Pharmacopoliis absunt, ut horum quoque commodo aliquo modo consuleretur. Nec exiguas etiam vires his liquoribus inesse, ipsa ratio et experientia satis commonstrant. Ac licet veteribus in nullo usu fuerint, non tamen hinc sequitur propterea esse inutiles. Et multa enim alia veteribus incognita hodie habentur: rursus veteribus nota, nobis ignorantur. Quod ergo [orig: ergò] ad inventum ipsum attinet, ex naturalium rerum imitatione est desumptum, Solis nimirum, qui vapores ex terra in aeris [orig: aëris] mediam regionem evehit, ac inibi condensat, inque pluviam, nivem vel grandinem dis sipatos, rursus ad inferna defert. Deinde ex quadam similitudine vaporum, et exhalationum, in homine, vi caloris interni ad caput et cerebrum ascendentium, ubi ex accedente frigore in pituitam transmutantur, ac inde per nares et palatum demissa, catarrho, tussi, ructu, et purgationibus eiciuntur: Simile quid in rebus artificialibus posse fieri cogitarunt, plantasque ac radices, e [orig: è] quibus humorem excipere cupiebant, in magnum aliquod fictile, cuius ima pars sphaericam amplam haberet figuram, imposerunt.


image: s337b

Vi itaque caloris ex igne supposito incalescens humor, in superna exhalat: Unde secundum pro portionem mediae aeriae [orig: aëriae] regionis, frigidum in summo destinarunt locum, in quo, haud secus atque in capite humano, vapores a [orig: à] frigore congelati in aquam resolvuntur, excipiunturque: velut apposita figura commonstrat.

[illustration:

...]

VARII MODI, ARTIFICIOsas et usitatas destillatorias fornaces apparandi.

STillationum modi sunt varii, nos praecipuos ac usitatissimos hic subnectemus. Floccis de panno abrasis, et fimo equino, pinguem primum [orig: primùm] argillam subigito, hinc crudos, probe [orig: probè] tamen sole arefactos lateres (quando quidem coctis tractabiliores sunt, et ad quamcumque formam ferro incindi possunt, cumque argiila in igne simul coquuntur) sumito, ac secundum subscriptum modum agito. Est aunt sphaerica, praesertim intrinsecus, optima et aptissima distillatoriae fornacis forma, ea itaque ad quantitatem aheni, cuius rotunda, et in summitate lata nonnihil erit figura, determinabitur: ut ligneum operculum, cui foramen pro inserenda galea est incisum, commo de [orig:] aptari queat: velut litera, A. signa tum hic cernis. B. litera aheni altitudinem indicat C. vero [orig: verò] quantum aquae debeat infundi. Haec autem forma uni tantum [orig: tantùm] galeae convenit. Sin pluribus galeis aut vitris una vice uti libeat, plana sit basis, iuxta subiectum typum, oportet. Ahena vero [orig: verò] de bonae terra, qualis est ex qua argentariorum finguntur lebetes, confici debent, sale, et tusis lebetum argentariorum testis, mixta.

[illustration:

...]

DE OPERCULO, et Craticula.

OPerculum quoque quam [orig: quàm] fieri potest in cidetur commodissime [orig: commodissimè], pro singulis galeis singulis rotundis exacte [orig: exactè] incisis


page 338, image: s338a

foraminibus. Craticula cui ignis imponitur, non erit eiusdem cum fornacis ro tunditate magnitudinis, ut quorundam habet traditio, siquidem nimius inde calor provenit, multumque arborum absumitur. Inferior basis cui incumbit craticula, literis A. B. signata, ex eadem fictili materia, ut de aheno modo [orig: modò] dictum est, conficietur. Licebit quoque ferreae craticulae loco, foraminolenta fictili basi uti, ut in adiectis typis cernis.

[illustration:

...]

DE AHENIS DISTILLAtoriis et Sacellis.

FInguntur etiam ex eadem materia ahena ad usum aquae, cineris, et arenae. Ad usum aquae pertinentia cannam, ut figura A. indicat, habent, ac vulgo [orig: vulgò] Balneum Mariae vocant. Altera figura litera. B. signata, Sacellum di citur, non tantae altitudinis, ac lata in summo, ad commodiorem usum, cir cumferentia. Ambas tamen formas ex cupro apparare nihil impedit.

[illustration:

...]

DE INFUMIBULIS.

INfumibula quoque ex eadem materia restinguendo augendove calori, torno apparata, fornaci imponuntur, singulis ad occludendum vel re laxandum, epistomiolis adiectis.

[illustration:

...]

FORNACIS FORMATIO IN aheni impositione.

INcraticulae et aheni impositione, non ean dem retinebit fornax in imo intrinsecus quantitatem, quae in superiore est parte circae ahenum. Verum [orig: Verùm] a [orig: à] craticula parietes versus, latera ita educentur, ut interior pars quo [orig: quò] vicinior aheno fuerit, hoc [orig: hòc] ampliorem habeat rotunditatem, circa craticulam autem sit dem sior, ad inversi fornicis figuram, velut adiecta demonstrat adumbratio.



image: s338b

MODUS APPARANDI LAPIDES ad fornacem distillatoriam.

FOrnacis quantitatem secundum aheni proportionem in tabula primum [orig: primùm] describe, ut sequens exhibet figura, quo facto, eiusdem pro tuo arbitrio densitatem circiho si militer circumducas. Quo [orig: Quò] ta men densior circumferentia seu latera fuerint, hoc [orig: hòc] plus ca loris fovent, hanc postea circumferentiam in par tes aequales divide, earumque unam seorsim in tabula pro lapidum forma describe. Lapides vero [orig: verò] crudos in humidum prius lo cum, velut in cellam, ut ferro tractari melius possint, recondes. Foramina quoque ad aerem [orig: aërem] recipien lum, cui supradicta infumibula restinguendo inflammandove igni imponantur, per quae etiam fumus commodius exhalare queat, in sum mo relinquenda erunt, velut A. litera common strat.

[illustration:

...]

Sub craticula item, ad mediispa cii, quod est a [orig: à] craticula ad ahenum, quantitatem, rotunda in lateribus insculpes foramina, singulis quam [orig: quàm] poteris exactissime [orig: exactissimè] fictilibus additis epistomiolis, quae si calor exstiterit vehementior, pyragra vel eximi, vel inseri, ut calor servetur mediocris, cinisque simul expurgetur, poterunt.

[illustration:

...]

QUOMODO FORNAX erigenda.

Atque lapides hos ita adaptabis, ne iunctu rae conveniant, sed inae quales fiant, sic enim firmior erit constructio, ad appositae huius figurae praescriptum.

[illustration:

...]

ALIUD GENUS CLIBANI DISTILLATOrii, der Faulheyntz hoc est, piger Hendrichus, a [orig: à] stillatoribus dictum, in cuius medio fictilis, sive ferrea aut cuprea canna, igni recipiendo collocatur, quatuor galeis conveniens.



page 339, image: s339a

[note: Epistomiolum, quo intu mibula oc cludütur.] In cannam hanc, quae in medio clibani est posita, prunae insertae, ac oper culo contectae, per foramina quibus aer [orig: aër] recipitur, perque inferiorem incenduntur ianuam, integramque absque omni periculo noctem, operationem viresque suas exercent. Singulis etiam ahenis cannas admovebis, quibus repleri, et si ebulliant depleri queant. Eadem hac fornace ad aquam, cinerem vel arenam utilicet. Cannam quoque cui ignis imponitur, in extremas fornacis partes, aut ad latus extrinsecus, pro loci ac spatii ratione, collocare nihil obest.

[illustration:

...]

DE BALNEO Mariae in dolio apparando.

CAnnam prunis recipiendis apparatam dolio convenienter includito, eique operculum adaptato, sicut apposita haec declarat figura. Utilissimum est hoc genus, ac minus carbonum absumit.

[illustration:

...]

MODUS VVLGARES DESTILLATOrios clibanos, quos Germani Rosenhüt, quasi dicas Latine [orig: Latinè], Rosaceos pileos, vocant, per aquam, harenam, sive cineres conficiendi.

PRo harena sive cinere fictilibus utere vasis, pro aqua vero [orig: verò] cupre is, quae dupla erunt, et ita compacta, ut unicum esse vas reputetur, iuxta appositam hic formam.

[illustration:

...]

A. interiorem sacelli partem denotat, cui minutim scissae herbae imponuntur. B. est plicatura cui galea


image: s339b

additur. C. est sacelli profunditas. D. vas inferius pro cinere siveha rena (vel si cupreum fuerit, aqua infunditur) cui arundo est inserta. E. locus ex quo aqua dum ebullit effluit. F. minor arundo, quam sursum vel deorsum vertere licebit. His vasis galeas, quales subiectae figurae demonstrant, impones. Rotundae aunt galeae acuminatis sunt meliores, plusque aquarum proferunt.

[illustration:

...]

SEQUITUR FORMA CLIBANORUM, QUIbus pro galeis his, una pluribusve utimur.

[illustration:

...]

MODUS GEMINAM AQUAM uno igne unaque galea distillandi.

ALtam acuminatamque conficito galeam, eamque in medio, ut subtiliores spiritus ad partem superiorem ascendentes ibidem resolvantur, et excipiantur, perque peculiare foramem in vitrum effluant, interstinguito. Haec aqua maiorum est virium, et subtilior quam [orig: quàm] quae per rostrum inferius colligitur, iuxta adscripta formam.

[illustration:

...]

page 340, image: s340a

DE INSTRUMENTIS, QUORUM VSUS in distillatione requiritur: et principio [orig: principiò] de vitris propositionis.

VItrorum propositionis optimum illud genus est, quod humores ex galea distillatoria in medio per arundinem excipit, in summo vero [orig: verò] integrum, ne spiritus calidi exhalare que ant, iuxta adscriptam formam.

[illustration:

...]

REFRIGERIA AD DISTILlationem.

NOnnulli vitra haec in aquam refrigerii causa collocant: quae tamen refrigeratio alio quoque modo fieri poterit: si nimirum cupreum vas ad formam adustoriae galeae, sive, ut vocant, alembici, figura B. hic signatum, accipiatur, huicque aliud rursus rotundum operculum, quaie A. litera monstrat, prio rem galeam non contingens, cui frigida infun ditur aqua, superinducatur. Alembici item col lum arundo operculi, C. refrigerat. Quod [orig: Quòd] si aqua huic operculo seuvittae infusa calverit, per epistomium D. emittitur, ac recens denuo [orig: denuò] infunditur: Vel extractoriis etiam, qualia hic vides, instrumentis, ad hoc ipsum uti licebit, quae breviore parte in operculum immissa, omnem aquam extrahunt, qua extracta frigida suppleri poterit.

[illustration:

...]

ALII MODI REFRIGERANDI.

Alii bovis vesicam galeae sive Alembico su perinducunt, eam probe [orig: probè] circumligantes, quam circa Alembici collum aqua replent, eamque si calverit per epistomium evacuant. Vide ap positam hic figuram. Haec refrigeria plurimum prosunt, si pura et tenera simplicia, velut flores, herbae, radices, fructusque aqua vitae, et separatio quintae essentiae, separentur et subducantur.

[illustration:

...]

DE SERPENTINIS.

SImiliter in adusto vino spiritus, qui ex nimio calore, et ipsorum etiam spirituum inflammatione generantur, subduci debent, cui usui vini adustores ex cupro confectas arundines, a [orig: à] curvitate serpentinas dictas, habent, quas aqueis vasis pro refrigerio secundum subiectum typum inserunt.



image: s340b

[illustration:

...]

DE DUPLICATIS SERPENtinis, quae spiritus ad supremam partem pellunt.



page 341, image: s341a

[illustration:

...]

Atque huic operationi hoc fornacis genus est convenientissimum.



image: s341b

ALIUD REFRIGERANDI GENUS per Serpentinas.

Iuxta sequentem adnotatam formam Itali serpentinis utuntur, tripodi distillatorium ahenum solum [orig: solùm] imponentes.

[illustration:

...]

ALIUD GENUS DISTILLATORIAE FORnacis, cum fictiligalea et cupreo refrigeratorio aheno, quod est usitatissimum, lignoque calefieri potest.

[illustration:

...]

page 342, image: s342a

VVLGARIS MODUS, QUO VINI ADUSTORES VL nispiritus refrigerant. Verum [orig: Verùm] haec refrigeratio, quae simpliciter per rectas duas fit arundines, est debilior quam [orig: quàm] ut possit ingentibus ipsorum ahenis sufficere.

[illustration:

...]

MODUS QUOMODO PER RADIORUM SOlarium calorem varii flores in aquam, ut eorum odorem qualitatemque retineat, sint resolvendi.

CAvum ignitum speculum solis splendori obverte, vitrum cui materia inest, inter Solis radios, et speculum colloca, ita ut radii solares a [orig: à] speculo ad vitrum, secundum adiectam figuram, se reverberent.

[illustration:

...]

ALIUD UTILISSIMUM INSTRUMENTUM, quo artificiosissimae distillationes, modico calo re, exhalatione duntaxat, et vapore aquae calidae, fieri possunt.



image: s342b

VAs ligneum cum basi, in cuius medio rotundum sit foramen, ut distillatoria galea inseri queat: alia item circum foramina, per quae calentis aquae vapores exhalent, conficito. In summitate quoque dolii, galeae collum operculo circumdato, ac circumcirca pannis custodito. Lateralis arundo, C. litera signata, ebullientem aquam, ut literae A. B. ostendunt, ne fornax laedatur, demit, huic inserta alia est parva arundo, quam litera D. ostendit, quae sursum debet erecta esse, per quam plus aquae aheno infunditur, ut subiecta figura commonstrat.

[illustration:

...]

ALIUD ARTIFICIOSUM DISTILLATIOnis genus, absque igne.

GLobum exaere sive cupro, interiore parte concavum, sive integrum, cum foramine tamen parvo, ut calefaciens materia imponi queat, sive in medio divisum, ut coniungi queat, conficito: hunc globum in vasis aquam continentis fundum imponi, operculo cum foramine in summitate vasis et circa galeam, ut antea indicatum est, imposito. Velut etiam adiecta figura explicat.

[illustration:

...]

page 343, image: s343a

ALIA GLOBORUM ABSQUE IGNE calefacientium apparatio, ex Gualtero Rivio.

REcipe partem unam calcis non exstinctae, dimidiam partem sulphu ris, quadrat. tem nitri, puri aluminis partem octavam, contunde sin gula, et in predictum globum mixta inserito, atque ita obfirmato, ut neque aer [orig: aër], neque aqua penetrare valeant. Hoc globo magna vasa calefieri possunt, estque genus quoddam naturalium balneorum.

Globo quoque hoc ad multas galeas, si in medium, secundum praescriptam formam, collocetur, uti licebit.

[illustration:

...]

VVLGATA DISTILLATORIA INSTRUMENta, quibus hodie vini adustores, aliique utuntur, in superna parte habentia refrigerium, cum aqua frigida.



image: s343b

[illustration:

...]

ARTIFICIOSISSIMUM ADUSTORIAE FORnacis genus, in qua plures fortioresque aquae, quam [orig: quàm] cum fictili aut plumbea galea, uri possunt, pretiosissimae item aquae facillimo calore, ut balsamum, oleum terebinthinum, oleum nucis my risticae, iuniperorum, aqua vitae, idque genus alia, distillari.

[illustration:

...]

AD fornacis huius confectionem crux ferrea quatuor complectens latera, supra craticulam, cum ascendente, ut adnotata figura ostendit, cochlea, collocatur. Haec cochlea vas fictile cum superinducta matricula, probe [orig: probè] obfirmata, ut aquam continere possit, transit. Appositum deinde hic instrumentum, in quo vitrum continetur, in vas fictile collocatur. Est autem confectum instrumentum istud ex subtili ferro, sive laminis cupri, cum matricula in inferiori parte, cui cochlea inseritur: in medio, ut vides, circulus est circumdatus ligneus, in superiore vero [orig: verò] parte, funiculo la minae circa os vitri, ut firmum et immotum vitrum consistat, colligantur, utadiecta figura ostendit.

[illustration:

...]

page 344, image: s344a

Hoc facto operculum, in cuius medio foramen, ut galea inseri possit, est inscissum, imponito. Vitrum autem per cochleam, vel demittere, vel altius elevare, donec foramini operculi apte [orig: aptè] inseratur, poteris. Hinc molli caseo et viva calce operculum obline, et apparatam secundum adscriptamformam habebis fornacem.

[illustration:

...]

Quod [orig: Quòd] si operculum, per quod alembicum transit, formam quoque galeae, ad typum appositae figurae, cum rostro videlicet, habuerit, geminas simul aquas absque ullo impedimento, in fictili videlicet et galea distillare licebit.

[illustration:

...]

[illustration:

SEQUITUR DISTILLAtoria fornax, in qua uno igne 32. galeis uti poteris, variasque herbas di stillare.

]

[illustration:

ALIUD GENUS TESTUdini simile, in quo circumcirca viginti galeis uti poteris, omnibus, duabus tantum [orig: tantùm] inferioribus dem ptis, iustum calorem habentibus, atque herbas vino acetove [orig: acetóve] madefactas distillare.

]

image: s344b

[illustration:

VSITATISSIMA FORnax cum galeis quatuor, in cuius medium fictile inseri poterit, pro harena capienda, in quod pellican aliave circula tio imponi poterit.

]

[illustration:

SEQUENS FORMA AD parietem, sive murum collocari poterit, multa passim habens foramina, quae si for nax purganda sit, ape riri queant.

]

SEQUUNTUR VARIA ET VSITAtissima Balnea Mariae.

VItrum ad medietatem aqua repletum cum vitrea galea, velut adscriptae ostendunt figurae, in Balneum Mariae colloca.

[illustration:

Cucurbita.

]

[illustration:

Galea.

]

Eadem haec instrumenta ex stanno parari possunt, suntque multo com modiora, siquidem vitrum vel ex calore, vel ex frigore nimio facile [orig: facilè] frangitur. Sive etiam ex cupro tenuistanno obducto.

In nonnullis fornacibus craticula est octo, sive novem transversis ferris, ut cinis commodius decidat, haec autem craticula secundum proportionem fornacis, ut ipsius rotunditati et amplitudini quam [orig: quàm] aptissime [orig: aptissimè] conveniat, conficictur.

[illustration:

...]

Insuper cuprea adhibentur ahena, paris et profundita tis, et latitudinis (quamvis commodum fuerit profundi tatem nonnihil maiorem esse latitudine) cum arundine in summo, per quam fervens aqua citra fornacis laesionem effluat.

[illustration:

...]

Cupreum istud ahenum fornaci inseritur, ita ut spitamae longitudine ab craticula inferiore absit.



page 345, image: s345a

Huic itaque aheno vitra distillanda, sive stanneae cupreaeve cucurbitae imponuntur, atque hic opus erit, ut plumbeos circulos cum panno circum ponas, ne ex aquae commotione cucurbitae assurgant. Hinc duo dimidia ta opercula, quae in medio excisa circa cucurbitam seu vitrum coeant [orig: coëant], circulis impones, ut calor diutius et commodius permaneat. Cucurbitae postremo [orig: postremò] vitream galeam (ea enim optima est) impones, probe [orig: probè] ubique linteolis, ne ulli vapores exhalare possint, custoditam, eique vitrum purum, in quod distillans aqua influat, praepones: diciturque hoc fornacis genus Balneum Mariae.

ALIUS MODUS DESTILLATIONIS.

SUnt insuper nova adhuc praedictis faciliora fornacum genera, excupro tota confecta, quibusduae vel tres vitreae aut stannee cu curbitae imponi possunt, atque paratae sunt istae fornaces triangularis sive quadrangularis ahe ni ad formam, tribus, quatuorve ferreis pedibus, Per medium aheni utriculus seu ar undo cuprea transit, in imo ferrea est et augusta, an gulisque acutis craticula, per quam cinis decidit, in summo carbones iniciuntur, duo sive tria imposita mutuo [orig: mutuò], cum foraminibus pro aere [orig: aëre] incisis, quorum alterum altero est maius, ut ignis per ea regatur, habens opercula.

Stantibus iam cucurbitis in aheno integrum plumbeum, sive cupreum operculum, quod cucurbitas ut immobiles consistant includat, imponitur: foramen quoque aliud inerit huic operculo, per quod aqua, si opus sit, cum infundibulo infundi possit. In latere aheni, sicut in praecedentibus quoque est dictum, arundo, per quam ebulliens effluat aqua, infigetur.

[illustration:

Balneum Mariae in aheno triangulari, pro tribus cucurbitis.

]

[illustration:

Balneum pro dua bus.

]

[illustration:

Balneum Mariae pro quatuor cucurbitis.

]

image: s345b

Vulgares fornaces, quas Germani Rosaceos pileos vocant, nonnullae ex terra adusta conficiuntur, aque figulo vitreo colore inducuntur, genus vilissimum minimoque constans, quod hinc inde transferri potest. Verum [orig: Verùm] herbae odoriferae facile [orig: facilè] odorem, et vires suas amittunt, aut igneum odorem assumunt. Forma autem sunt qualem hic appositam cernis.

[illustration:

...]

ALIUS MODUS.

NOnnullae vero [orig: verò] ex coctis lapidibus pingui argilla compactis construuntur. Principio [orig: Principiò] focum in quem cinis per craticulam decidat, una [orig: unà] cum foramine pro purgando cinere conficies. Craticula vero [orig: verò] altitu dine dimidiae spitamae a [orig: à] foco distabit. Iuxta craticulam, nonnihil tamen altius, foramen per quod carbones decidant, in summo amplum, in imo angustum, ne simul accensi carbones immodicum calorem praebeant, re linques. Ultra istud foramen tribus digitis altius rotundam, cupream, stanno obductam sartaginem, quae trium digitorum profunditatem teneat, inseres, cui stannea imposita galea ex omni parte quam [orig: quàm] exactissime [orig: exactissimè] conveniat. Vas tamen istud cupreum in aliud fictile vel ferreum vas cum cinere aut arena, ad vitandum subitum et immodicum calorem, quo aquae debilitantur, et igneum odorem assumunt, imponere licebit.

VILISSIMUS MODUS AQUAS ADURENdi, pro quovis patrefamilias [orig: patrefamiliàs].

MAgnam fictilem ollam probe [orig: probè] incrustatam sumito, pannumque eius orificio intendito circumligatoque, huic postea concisas herbas imponito, herbis inde sive floribus sartaginem cum carbonibus, quae ollae extremitates ubique con tingat, imponito, forti prius papyro subiecta, sive pan niculo margini circumposito, ut minus vaporum exha let, quo facto humor exfloribus vi superioris caloris in inferna per pannum distillat. Ollam tamen in frigidum locum, aut in aquam collocabis, vel, ollae basi perforata vitrum in quod aqua influat, suppones, ut ex apposita satis figura liquet.

DE INSTRUMENTIS DISTILLAtioni convenientibus.



page 346, image: s346a

INstrumenta quorum usus ad distillationem requiritur, ex varia materia, velut ex vitro, terra, metallisve conficiuntur. Vitrea tamen reliquis omnibus prestant, ac proinde sunt caute [orig: cautè] tractanda, solentque crasso, non raso panno, ad commodiorem usum obduci, ita ut post distillationem detrahi possit, instrumentaque purgari.

Nonnulli si iis uti velint, luto sapientiae, quod ex argilla, luto, fimo equino, sale, aliaque materia conficitur, illinunt.

Eadem instrumenta ex optima, prout in unaquaque regione haberi po test, terra finguntur.

Ex metallis, velut ex aere, stanno, plumbo, cupro, vel orychalco parata durabiliora quidem sunt, singula tamen pro metalli natura peculiarem impuritatem inducunt.

SEQUUNTUR VARIA VITRORUM ET INstrumentorum, quae distillationi, putrefactioni, circulationi, resolutioni, digestionique adhibentur, genera.

[illustration:

...]

image: s346b

[illustration:

...]

Proxime [orig: Proximè] praecedentia tria vasa circulationi, digestioni putrefactionique potissimum adhibentur. Quia vero [orig: verò] integra arctaque sunt, ut nihil nisi liquidum inseri possit, vitro signato litera A. quod Alembicum caecum dicitur, pro herbis utere.

[illustration:

...]

page 347, image: s347a

Sequentibus vero [orig: verò] signatis vitris in distillatione in fimo equino uteris, quae penitus fimo, ut superior tantum [orig: tantùm] cannae pars appareat, infodere licebit: vel si breviora vitra fuerint, torno adaptatum lignum iis impones.

[illustration:

...]

QUIBUS INSTRUMENTIS COLLUM VItrorum eiusmodi, si quando opus sit, demi possit.

LApillo quo vitrearii utuntur, in stylum incluso, circumferentiam in collo vitri, quo loco demere cupis, circumducito, triangulare postea sive quadrangulare, secundum adscriptam formam, instrumentum, quo ferruminare vitra possis, conficito, eoque candente vitri signatum locum, donec bene incaleat atterito, madefactoque postea digitoaquae guttam unam atque alteram instillato, quo facto vitrum circa signatum lo cum dissiliet, instrumentum postea, de quo iam dictum est, circumducens, quousque voles demito.

[illustration:

...]

Nonnulli aliis instrumentis, quorum hic formam cernis, utuntur, igni ea calefacientes, postea vitrum circumquaque atterentes.

[illustration:

...]

image: s347b

OPTIMUM ET PRAESTANTISsimum cucurbitarum genus.

[illustration:

...]

QUO PACTO VITRUM CONGLUTInari debeat.

PRaedicta vitra, sive alia etiam, obfirmare cupiens, ne ulli vapores aut spiritus exhalare queant, ut ex omni parte videantur esse integra, fornaculam habebis, in cuius imo sit craticula, cum foramine in latere, cui vitri collum inseres, in summum au tem fornacis forcipem fortem et latam impones, calefactumque vitri collum forcipe candente fortiter comprimes: sudans tum ex calore vitrum ita in summo unietur, ut integrum ibi esse, sive in vitrearia offi cina unitum, videatur.

[illustration:

...]

Alii in Officinis vitreariis epistomiola sive opercula, quorum appositam hic formam cernis, confici curant, eaque lapideo bitumine vitris illinunt.

[illustration:

...]

page 348, image: s348a

ALIAE VITRORUM FORMAE, AD CIRCULATIOnem pro ascendentibus descendentibusque spiritibus, per quae crassa materia purgatur consumiturque.

[illustration:

...]

Retorta hec duo vitra si probe [orig: probè] uniantur, circulationis operationisque contrariae satis superque praebent.



image: s348b

SEQUENTIA VITRA IN OFFICINIS VITREAriorum ex duabus partibus unita, usitatissima sunt, possuntque decidentes in iis guttae conspici.

[illustration:

...]

CUcurbitam sumere poteris, eamque eatenus demere, donec aliud inserere vitrum possis, atque si Officina vitrearia in promptu non sit, argilla ad hoc peculiariter parata oblines, Similiter et arundinem, quae in summo vel in latere fuerit, probe [orig: probè] obfirmabis.

Lacuna quam in proximo vitro circa combinationem in medio cernis, hac est de causa, ut aqua quae alioqui circa circumferentiam istam con tinere se posset, penitus defluat.

In distillatione porro [orig: porrò] ad medietatem tantum [orig: tantùm] cum aqua quam distillaturus es, replentur, ut lineae per medium ductae monstrant.

DE ADUSTARUM AQUARUM RECTIficatione, conservationeque.

POstquam adustae aquae fuerint, opus quoque est ut rectificentur, num igneum saporem, vel phlegmaticam superfluitatem, qualis plerumque omnibus est humidis frigidisque herbis, vel iis quae in cella aliquandiu asservatae sunt, aut nubilo caelo collectae, habeant. Haec autem rectificatio per Solis radios fieri potest, ita ut distillatae aquae in vitrum ad mediam partem impleantur, postea probe [orig: probè] corio obfirmatum vitrum, tertia parte in harenam, ad 40. dierum, aut etiam ultra, spatium collocetur. Sic aquae per calorem harenae Solisque a [orig: à] phlegmaticis superfluitatibus, quae separari debent, atque in vitrum recens per panniculum colari, purgantur.


page 349, image: s349a

Atque sic temperata aquarum complexio diutius incorrupta asservari valet.

UBI SINGULIS ANNI TEMPORIBUS CUstodiriaquae debeant.

REctificatae aquae aestate in locum mediocriter frigidum, hieme, ne frigore pereant, in cellam sunt reponendae. In hypocaustis enim cale factis stantes, ruborem assumunt, fiunt turbulentae, mollescunt, vitiantur sapore, viresque, ut nulli usui esse possint, amittunt. Locus igitur opportu nus, et temperatus, qui neque nimium calidus, neque humidus sit, est eligendus.

Aquae quae frigidae et humidae complexionis ac naturae fuerint, post anni tempus effundi debent. Siccae vero [orig: verò] et calidae naturae biennium vel triennium, non tamen ultra, vires suas integras retinere possunt. Quae tamen diutius odorem bonum, cuiusmodi sunt: Pulegium, Maiorana, idque genus aliae, retinet, longiore etiam asservari tempore poterunt.

Siccae bene olentes herbae, in vitris in Balneo Mariae uri debent. Humidas vero [orig: verò], pingues, et frigidas in vulgaribus fornacibus, sive in olla, ut supra [orig: suprà] ostensum est, distillare licebit.

QUO PACTO GRADUS, QUOrum passim fit mentio, sint intelligendi.

GRadus qualitatum, ut naturalium rerum inquisitores tradunt, sunt quatuor, tam obscurarum, quam [orig: quàm] manifestarum alterationum.

Primus enim gradus obscure [orig: obscurè], alter parum, tertius sensibiliter, quartus palam [orig: palàm], et pene [orig: penè] corruptibiliter, sive in cibo, sive in potu, sive in medicamentis fuerit, alterat.

Primi igitur gradus dicitur esse complexio, quando talis fit in gustu alteratio, ut vix animadverti queat, qualis est amygdalorum dulcedo, ex qua calorem quidem aliquem sentis: verum [orig: verùm] quia gustum non penitus alterat, calida dicuntur esse in gradu primo.

Ad secundum vero [orig: verò] gradum referes ea, quae aliquatenus, non tamen pe nitus gustum alter ant, velut est anethum viride, apium.

Ad tertium, quae in gustu manifestam alterationem habent, velut cinnamomum, anisum, hyoscyamus.

Ad quartum gradum ea assignabis, quae saporem et gustum penitus alterant, et quasi perturbare videntur, ut sinapi, euphorbium. Mediocres cibi, potus et medicamenta, prarem calorem, frigus, siccitatem et humiditatem habent.

Calor primi gradus, duas habet partes caloris, unam vero [orig: verò] frigoris. Calor seucndi gradus tres habet partes caloris, unam frigoris. Tertii gra dus, quatuor caloris, unam frigoris. Quarti gradus, unam frigoris. quinque caloris.

Exempli gratia. Libram unam aquae sumito frigidae, similiter unam calidae, atque misceto, hinc mediocris exsistet calor. Si vero [orig: verò] alteram adhuc


image: s349b

libram addideris non amplius mediocris erit calor, sed calida in primo gradu. Aliam rursus si libram addas, sensibilem acquirit aqua calorem, diciturque calida in gradu secundo. Aliam rursus admise ens libram calorem difficulter assumit tolerabilem, diciturque calida in gradu tertio.

Rursus si addas libram, in tantum fervet, ut patieam nequeas, et dicitur calida in gradu quarto.

Aliud. Par frigus et calor dicitur gradus primus. Una pars frigidi et duae calidi constituunt gradum secundum. Una frigidi, et tres calidi, ter tium. Quatuor partes calidi, et una frigidi gradum faciunt quartum.

DE SPECIALI QUARUNDAM PLANTArum, et aliarum rerum secundum gradus distinctione.

Calfaciendo et refrigerando temperata.

ADiantum, Cera, Cortex citri, Cadmia, Asparagus, Glycyrrhitzae sucus, Faba, Myxa, Lycium, Pinei nuclei, Oleum dulce, Zizipha.

Calfacientia primo ordine.

Aloe [orig: Aloë], Absinthium, Agaricum, Amygdala dulcia, Althaea, Brassica, Buglossum, Beta, Castanea, Chamaemelum, Eupatorium, Flores populi nigrae, Cassutha, Se men lini, Ladanum, Malobathrum, Nuces virides, Oryza, Saccharum, Serv. lactis, Sesamum, Spica nardi, Uvae maturae, Vinum novum seu mustum, Lithospermum.

Calfacientia secundo ordine.

Anethum viride, Apium, Artmeisia, Ambarum, Bal samum,, Calamus odoratus, Capparis, Chamaepity,s Crocus, Eruum, Foenum graecum, Peucedanum, Melissophyllon, Tus, Zadura vel Zedoaria, Galbanum, Intybum, Mastiche, Marrubium, Mel, Myrrhis, Myr rha, Nux moschata, Nuces siccae, Ozimum, Pistacia, Pixarida, Ficus, Rapum, Vinum, Sal.

Calfacientia tertio ordine.

Abrotonum, Ammi, Anaecardium, Anethum, Aridum, Asarum, radix Acori, Anisum, Agnus, Arum, Amomum, Dictamnus, Careum, Cinnamomum, Chamaedrys, Cartamus, Conyza, Cuminum, Casia, Calanuntha, Elleborus uterque, Carnabadium, Carpesium, Galanga, Caryophyllon, Epithymum, Foenuculum, luniperus, helenium, Hyssopum, Mentha, Mentastrum, Moschus, Nigella, Origanum, Opopanax, Petroselinum, Piper, Ptarmice, Pulegum, Raphanus, Ruta hor tensis, Sampsychum, Sabina, Sisymbrium, Trisolium, Vinum vetus.

Calfacientia quarto ordine.

Allium, Cepa. Costus, Euphoribum, Lepidium, Tithymali, Nasturtium, Pyrethrum, Ruta silvestris, Sinapi, Struthion.

Refrigerantia primo ordine.

Atriplex, Acini uvae, Gramen, Hordeum, Pruna, Malus, Milium, Myrtus, Pyra, Rosa, Viola, Oxyphoe nica, Citrei caro, Cotonea.

Refrigerantia secundo ordine.

Acacia, Blitum, Cucurbita, Cucumis, Damascenae pruna, Galla, Lactuca, Lens palustris, Rhu obseniorum, Inthybum, Hyacimthus, Mala granata, Oxyphoenicum, pepon, Persica, Plantago, Polygonum, Psyllium, Solanumhortense.

Refrigerantia tertio ordine.

Caphura, Portulaca, Santala, Mandragora, Sempervivum. Hyoscyamus.

Refrigerantia quarto ordine.

Cicuta, papaver, Opium.

Humecantia primo ordine.

Buglossum, Glycyrrhiza, Citrei caro, Inthybum, Malva, Rapum, Saccharum, Satyrium, Sesamum, Hel xine.

Humecantia secundo ordine.

Atriplex, Cucurbita, Pruna Damascena, Lactuca, Lens palustris, Melones, Oxyphoenicum, Blitum, Portulaca, persica, Pepon, Violae, Uva matura.

Siccantia primo ordine.

Brassica, Chamaemelum, Castanea, Crocus, Foeniculum, Hyacinthus, Hordeum, Foenum graecum, Malobathrum, Myrtus, Tus.

Siccantia secundo ordine.

Artemisia, Anethum viride, Balaustia, Bursa pasto ris, Capparis, Cotonea, Cassutha, Balsomum, Calamus odoratus, Galbanum, Intybum, Mel, Eruum, Raphanus, Pix arida, Plantago, Gingidium, Lentes, Myr rha, Mastiche, Mentha, Mentastrum, Milium, Nux moschata, Oryza, Opopanax, Pistacia, Pyra, Santaela, Spicanardi, Rosmarinus.

Siccantia tertio ordine.

Abrotonum ustum, Anethum ustum, Apium, Asarum, Acacia, Aloem, Ammi, Anisum, Absinthium, Acctum, Acorus, Careum, Calamuntha, Carnabadium, Cin namomum, Cununum, Coriandrum, Caphura,


page 350, image: s350a

Peucedanum, Polium, Petroselinum, Ptarmice, Rhu obsoniorum, Ruta hortensis, Sanguis Draconis, Chamaedrys, Chamaepitys, Elleborus, Epithymum, Galla, Garyophyllum, Hyssopum, Iuniperus, Macer, Marrubium, Nigella, Moschus, Milium, Origanum, Piper, Pentaphyllon, Sampsychum, Sisymbrium, Trifolium, Sal, Sabina.

Siccantia quarto ordine.

Allium, Nasturtium, Rutasylucstris, Sinapt.

DE PECULIARIBUS medicamentis, ad speciales corporis partes.

Caput iuvantia.

AMbarum, Asarum, Anisum, Agallochum, Acetum, Betonica, Chamaemelum, Calamintha, Carpesium, id est, Cubebae, Caphura, Euphrasia, Foeniculum, Galanga, Lachumanum, Stoechas, Saluia, Seseli, Serphyllum, Sesamum, Sisymbrium, Solanum saetivum, Lavandula, Laedanum, Lauri solia, Lactuca, Macer, Melilotum, Moschus, Mentha, Myrobalanae Beletzica, Nigella, Nux moschata, Nymphaea, Paeonia, Pule grum, Papaver erraticum, Satureia, Ruta, Rosae, Sam psuchum, Tus, Viola, Xylobalsamum.

Thoracem iuvantia.

Acorus, Ammoniacum, Amygdalae amarae, Adiantum, Cinnaemomum, Caricae, Costus, Dracunculus, Ficus, Glycyrrhiza, Gummi Arabicum, luncus odoratus, Hyssopum, Iuniperus, Iris, Inula seu Helenium, Hordeum, Semen lini, Marrubium, Myrrha, Myxa, Triti cum, Viola, Uva passa, Nasturtium, Origamum, Pineae nux, Piper, Palmulae, Penidia, Ruta, Papaver sativum, Scabiosa, Stichas, Scordium, Sagapenum, Tussilago, Tragacantha, Terebinthia, Thymus, Urtica, Zizipha.

Cor iuvantia.

Ambarum, Acetum, Buglossum, Crocus, Citrei cor tex, et sucus, Cinnamomum, Caphura, Coriandrum, Corallia, Ebur, Garyophylli, Galanga, Hyacinthus gem ma, Lemniaterra, Melissophyllon, Macer, Moschus, Nux moschata, Ozimum, Os de corde cervi, Rosmarinus, Rosa, Antispodium, Smaragdus, Succinum, San tala, Spica nardi, Styrax, Uniones, Unguis odoratus, Viola, Xyloaloe [orig: Xyloaloë], Zadura.

Stomachum et ventriculum roborantia.

Aloem, Agallochum, Absinthium, Amygdalae dulces, Artemisia, Aster atticus, Anisum, Cinnamomum, Cupressus, Cuminum, Calamus odoratus, Cardamomum, Carum, Cotonea, Cucumer, Cassutha, Foeniculum, Galanga, Garyophyllon, Gentiana, Helenium, Iuniperus, Intybum, Iuglandes, Iuncus odoratus, Ligusticum, La ctuca, Macer, mentha, Melilotus, Mastiche, Maloba thrum, Mala punica, Mala citrea, Melones, Mespilum, Nux moschata, Nuclei pins, Nymphaea, Oxalis, Piper, Pulegum, Plantago, Portulaca, Pyrae, Rosae, Serpyllum, Santala, Smyrnion, Viola, Xyloaloes [orig: Xyloaloës], Zingiber.

Iecur firmantia.

Acorus, Absinthium, Adiantum, Asarum, Antispodium, Agallochum, Agaricum, Anagallis, Amomum, Antisum, Acetum, Betonica, Chamaemelum, Chamaepitys, Cassutha, Cinnaemomum, Costus, Cucurbita, Cucumer, Gentiana, Glycyrrhiza, Intybum, Lactuca, Nymphaea. Rhaponticum, Rosa, Oxyacantha, Portulaca, Fumaria, luncus odoratus, Radices 5. communes, Sem. 4. frig. Sem. 4. cal. Spica nardi, Serpyllum, Santala, Viola.

Lienem iuvantia.

Acorus, Agaricum, Absinthium, Asplenum, Adiantum, Aristolochia rotunda, Avisum, Asparagus, Amygdalae amarae, Acetum, Betonica, Brassica sativa, Dau cus, Dictamnus, Capparis, Cassutha, Calamintha, Carum, Cyclaminus, Chamaedrys, Corallium, Cotonea, Epithymum, Filix, Fraxinus, Intybum, iris, Lycium, Linum, Leucoion, Lupinum, Lupus salictarius, Lactuca, Henuomtis, Nasturtium, Nymphaea, Polium, Sagapenum, Peucedanum, Smyrnion, Santala, Sem. 4. cal. Tamarix, Radices 5. communes, Rubia tinctorum. Vitex.

Renes iuvantia.

Asparagus, Amygdalae amarae, Anagallis, Agaricum, Betonica, Daucus, Glycyrrhiza, Cicer, Cinnamomum, Calamus odoratus, Eruca, Foeniculum, Iuncus odoratus, Intybum, luniperus, Lactuca, Lithosper mon, Millesolium, Malva, Sem. 4. frig. Uva passa, Nu clei pini, Petroselinum, Plantago, Portulaca, Parietaria, Pimpiuellae, Rad. 5. communes, Ruta, Rhaponticum, Ruscus, Saxifraga, Smyrnion, Spica nardi, Seseli, Tragacantha, Urtica.

Uterum firmantia.

Abrotonum, Artemisia, Ammi, Acacia, Agaricum, Balsamum, Bdellium, Betonica, Geranion, Calamintha, Calamus odoratus, Cinnamonum, Costum, Cyperus, uncus odoratus, Peucedanum, Pulegium, Piper, Ruta, Rubia tinctorum, Ebulus, Foenum graecum, Iuniperus, Iris, Iuglans, Linum, Lilium, Laurus, Laserpitium,' Myrrha, Menthastrum, Moschus, Mentha, Nux moschata, Opopanax, Sagapenum, Sabina, Saluia, Spica nardi.

Artus iuvantia.

Acorum. Ammoniacum, Bolus Armenica, Chamaemelum, Castorium, Costum, Chamaepitys, Eusorbium, Hypericum, Hermodactyli, Intybum, Lactuea, Melilotum, Myrrha, Myrtifructus, Solanum, Salicis folia, Sanguis Dracoms, Stercus caprinum, Acetum, Nasturtium, Opopanax, Origanum, Polium, Psycllium, Stacte, Saluia, Ruta, Rosmarinus, Stichas, Sagapenum, Scylla, Sinapi, Sempervivum, Vitis folia, Zingiber.



image: s350b

DE SECUNDIS MEDI camentorum simplicium facultatibus.

Quae adstringunt.

ALoe [orig: ALoë], Alumen, Amomum, Acacia, Absinthium, Agnus, Acetum, Aerugo, Agaricum Balaustia, Bolus armenica, Bursa pastoria, Adeps taurinus, Vitulinus, et Caprinus, Arsenicum. Chalcanthum, Crocus, Castanea, Cyperus, Corallium, Brassica bis cocta, Chrysocolla, Cadmia, Carpesium, Crystallus, Cinnabaris, Cornus, Cotonea, Cupressus, Cortex thuris. Equisetum, Ebulus, Antispodium, Flos aeris Glans, Galla, Granum tinctorium, Gentiana, Gramen. Hypocisthis, Hedera, Helxine, Hier acium maius, Haematites. Intybum, Laurifolia, Lycium, Lysimachium, Luteum cui assum, Lapis haematites, Leporis coagulum, Lens, Lithargyrum, Ladanum. Melilotum, Myrrha, Myrtus, Mentha, Morus, Mespilus, Milium, Malicorium, Ma la punica. Nuclei acinorum, Nux moschata. Oxalis, Oxyacantha, Oryza, Omphacium. Polygonum, Palmulae, Pentaphyllum, Pili leporis, Pissasphaltum, Psyl lium, Plantago, Portulaca, Pyra, Persica, Plumbum ustum. Quercus folia, Rosae, Ruta, Rhus obsoniorum, Rhaponticum. Sempervivum, Salix, Santala, Sal, Sanguis Draconis, Succinum, Spodium, Spongiae. Tus, Terra lemnia, Tragacantha. Verbascum, Vitex, Vitis, Stercus asininum, Xyloaloe [orig: Xyloaloë].

Quae discutiunt.

Abrotonum, Althaea, Anethum, Adiantum, Aristolochia, Atriplex, Asphodeli marisradix, Brassicae folia, Bdellium, Butyrum, Bryoniae radix, Capparis, Cha maemelum, Eruifarina, Furfur, Foenum graecum, Daucisemen, Galbanum, Hordei farina, Tritici, Lupinorum, Lini semen, Lacha, Ladanum, Lilii folia, Malva, Mentha, Mercurialis, Melilotum, Nigella, Nitrum. Pinguedo ovis, Pix sicca, Origanum, Piper, Resina omnis, Ruta, Stichas, Sesamum, Sampsychum, Styrax, Sulpur, Sagapenum, Terchinthina, Stercus omne. Gal. lib. 5. simp cap. 13.

Quae extergunt et expurgant.

Amygdala, Anagallis, Aristolochia, Abrotonum, Arum, Asparagus, Asplenos, Asphodeli maris radix, Atriplex, Absinthium, Beta, Bulbus. Cornu cervinum, Chamaepitys, Cortex capparis, Cassutha. Eruum. Faba, Elleborus uterque, Fimus caprinus, Hordeum, Iris, Lupini, Lichen, [?]el, Marrubium, Mastiche, Nitrum. Parietaria, propolis, Phu. Staphis agria, Foliasalicis, Sapo, Serv. lactis, Scylla, Sagapenum, Tithymalus, Tragacantha, Terebunthina, Vitis alba, Urticae semen. Gal. lib. 5. simpl. cap. 11.

Quae ora vasorum aperiunt.

Allium, Cepa, Fel taurinum, Cyclaminus, Unguen tum irinum, et Amaracinum. Gal. lib. 5. simp. cap. 13.

Quae extenuant.

Artemisia, Amygdala dulcia, Cinna momum, Chamaemelum, Hyssopus, Iris Illyrica, Iuniperus, Lacha, Lapis Haematites, Pulegium, Squama aeris.

Quae evocant vel extrahunt.

Anagallis utraque, Propolis, Aristolochia, Genista, Fermentum, Dictamnus, Galbanum, Pix, Porrum, Piper, Stercusomne, Scoria argenti, Thapsia, Viscum, Cyclaminus, Sulpur, Terebinethina, Oxyacanthaeradix. Gal. lib. 5. simpl. cap. 16.

Quae adurunt.

Allium, Aesustum, Alumen, Auripigmentum, Cantharides, Cinis praesertim ficulnea, Calx viva, Calcanthum. Chrysocolla, Pyrethrum, Sinapi. Ga. li. 5. sim. ca. 14.

Quae emolliunt.

Adipes omnes, Ammoniacum, Atriplex, Bdellium, Butyrum, Altheae radix, Cera, Cerussa, Colophonia, Foe num graecum, Cinnamomum, Crocus, Cupressus, Galbanum, Linum, Ladanum, Laurus, Lilium, Lithargyrum, Malva, Nigella, Opopanax, Oesypus, Pix, Psyllium, Plumbum ustum, Resinae omnes, Medulla cervinae, et vitulia, Styrax, Viscum. Gal. lib. 5. cap. 7.

Quae indurant.

Portulaca Sempervivum, Psyllium, Lenticula palustris, Solanum. Gal. lib. 5. cap. 9.

Quae suppurant.

Amomum, Althaea, Adeps porcinus, Vitulinus, Bu tyrum, Crocus, Cera, Foenum graecum, Lolii farina, Bryoniae radix, Capita liliorum alborum, Ladanum, Hordei farina, Linisemen, Mastiche, Oesypus, Farina triticea, Pix, Tus, Resina, Styrax, Ficus, Stoechas, Smyrnium Gal. lib. 5. cap. 2. 5. et 8.

Quae glutinant et cicatricem ducunt.

Aloem, Alumen, Amylum, Aristolochia, Althaea, Anagallis, Bolus armenica, Balaustia, Bdellium, Centaurium, Chamaepitys, Chamaedrys, Corallium, Cadmia, Dracunculus, Equisetum, Eupatorium, Ebulus, Aes ustum, Fragaria, Gummi Acaciae, Glans, Gentianae, Gypsum, Iris illyrica, Isatis, Lolium, Lycium, Lupinus, Mel coctum, Myrtus, Myrrha, Lithargyrum, Eruum, Plautago, Palmulae, Pentaphyllon, Pumex, Plumbum elotum, Perfoliata, Papyrus usta, Symphytum meius, Sanguis Draconis, Sarcocolla, Stimmi, Sambucifolia, Spongia, Terra Lemnia, Tus, Tormentilla, Testa ovi, Verbenaca, Sandaracha. Gal. lib. 5. simp. 15.

Quae flatus discutiunt.

Anisum, Absinthium, Anethum, Apium, Bdellium, Costus, Castorium, Cuminum, Chamaemelum, Cinnamo mum, Careum, Carnabadium, Baccae lauri, Epithymum, Eryngium, Foeniculum, Galanga, Iuniperus, Inula, Da[?] cus, Acorus, Allium, Lignum Aloes [orig: Aloës], Maiorana, Nigella, Nux moschata, Origanum, Petroselinum, Iuncus odo ratus, Spicanardi, Smyrnium, Seseli, Piper, Ruta.

Quae semen generant.

Cicer, Acorus, Nuclei pinei, Fabae, Ficus, Scincus, Satyrium, Eruca, Galanga, Orminum, Bulbi, Lini semen, Nux Indica. Gal. lib. 5. simp. cap. 22.



page 351, image: s351a

Menses moventia.

Asarum, Abrotonum, Allium, Agaricum, Aristolochia longa, Adiantum, Acorum, Amomum, Absinthium, Artemisia, Alisma, Asphodelus mas, Ammi. Brassica sativa, Bryoniae radix, Betonica, Cyperiradix, Casia, Cinnamomum, Costum, Calamus odoratus, Castorium, Capparis, Cicer, Centaurium maius et minus, Chamae melum, Calamintha, Chamaedrys, Cassutha, Cyclaminus, Dictamnus, Daucus, Daphnoides, Gingidium, Foeniculum, Eryngum, Galbanum, Helenium, Hypericum, Elleborus uterque, Heliochrysos, luncus odoratus, Iris, Lilii radix, Leucoion, Laserpitium, Lapathum, Maio rana, Marrubium, Myrrha, Melissophyllon, Nasturtium, Nigella, Opopanax, Origanum, Ozimum, Pulegum, Piper, Polium, Petroselium, Oreoselinum, Paeo nia, Ruscus, Raphanus, Ruta, Radix, Rubia tinctorum, Rosmarinus, Smyrnium, Saluia, Sabina, Sagapenum, Seseli, Scrpyllum, Scordion, Styrax, Thlaspi, Trisolium, Staphylinos, vitex, Urtica, Phu, Thymus. Gal. lib. 5. simpl. cap. 21. Eadem ferme [orig: fermè] urinas movent.

Quae menses sistunt.

Acacia, Anthera, Balaustia, Bursa pastoria, Cuminum, Coagulumleporinum, Fragaria, Hypocistis. Cor nu cervinum, Hyoscyamus, Lycium, Haematites lapis, Limonium, Lysimachia, Myrtus, Nymphaea lutea, Paeoniae semon, Calyces glandium, Rubus, Oxyacantha, Sempervivum, Symphytum, Solanum, Tus, Uva passa cum nucleis.

Quae venenis resistunt.

Abrotonum, Anisum, Aristolochia longa, Absinthium, Agaricum, Allium, Adiantum, Ammi, Apium, Bdel lium, Butyrum, Brassicae sucus, Bryoniae radix, Cinnamomum, Betonica, Castorium, Cardamomum, Citrei mali semen, Chamaedrys, Cyclyminus, Carnabadium, Casia, Costus, Calamintha, Eupatorium, Erysimum, Foeniculum, Gentiana, Galbanum, Luniperus, Li bysticum, Marrubium, Iuglans, Origanum, Pulegium, Polium, Laserpitium, Piper, Ruta, Rapi sativi semen, Terra Lemnia. Gal. lib. 5. simpl. med. fac. ca. 17.

Quae ambustis medentur.

Adeps suillus, Althaea, Acacia, Asphodelus, Atramentum scriptorium, Alumen scissile, Adiantum, Beta, Corium ustum, Bulbi Hyacinthi, Liliorum alborum, Cynoglossum, Cinnabaris, Cimolia terra, Ebulus, Gallion, Gummi Arabicum, Hedera, Hypericum, Helxine, Lactuca silvestris, malva, Morus, Ouum, Plantago, Sempervivum, Sesamum, Stercus ovillum, Columbinum, Sambuci folia, Tus, Verbascum. Paulus lib. 4. cap. 11.

Quae Ieniunt et mitigant dolorem.

Anethum, Absinthium, Amomum, Acorus, Agaillochum, Agaricum, Asclepias, Atriplex, Cardamomum, Chamaemelum, Castorium, Cuminum, Calamintha, Cen taurium maius, Chamaepitys, Daucus, Eryngium, Eruum, Foenum graecum, Iris, Iuniperus, luglans, Hyo scyamus, Linum, Libysticum, Lupussalictarius, Milium, Opopanax, Piper, panicum, Peucedanum, Petro selinum, Rosmarinus, Ruta, Sisymbrium, Serpyllum, Sampsychus, Vitellus ovi. Gal. lib. 5. simp. ca. 18.

Quae strumas discutiunt.

Adiantum, Aparine, Althaea, Capparis radix, Coriandrum, Fabarum cortex, Iris, Hordei farina, Lens, Lupinus, Lolium, Lapathum, Melissophyllum, Laser pitium, Lithospermum, Galiopsis, Nasturtium, Plantae ginis radix, Pix liquida, Piper, Pentaphyllum, Scordium.

DE PURGANTIBUS simplicibus medicamentis.

1. Aloe [orig: Aloë]. 2. Casia. 3. Manuae. 4. Rhabarbarum. 5. Oxyphoenicum, seu Thamarindi. 6. Myrobalani. 7. Colutea et Sena. 8. Polypodium. 9. Epithymum. 10. Scammonium. 11. Diagrydium. 12. Agaricum. 13. Euphorbium. 14. Colocynthis. 15. Elleborusniger. 16. Armeniuslapis. 17. Hermodactylus. 18. Tithymali. 19. Elaterium. 20. Turpetum. 21. Lathyris. 22. Cnicus. 23. Rosarum sucus.

Aloe [orig: Aloë].

Aloe [orig: Aloë] est opima, quae Succo citrina dicitur. Datur 3. ii. ex aqua mulsa. Non autem vacuat totum corpus, sed insidentem stomacho, ventriculo et intestinis bilem, cum inhaerentibus inibi medicamentis citra noxam exigit. Et sola haec absque molestia ventriculum iuvat et confirmat, nec aliis infrenantibus indiget. Danda igtur iis qui ob exhalationes frequentes ex ventriculo, capitis molestia afficiuntur, iisque qui oculorum suffusionibus eadem de causa laborant: nec non quibus lingua et os facile [orig: facilè] resiceantur.

2. Casia nigra, seu fistula.

Casia datur unicae unius pondere, plus minusue [orig: minúsue], pro sumentis habitu. Incandescentem torridamque bilem citra molestiam expurgat. Daturiis, qui ob teneram imperfectamque aetatem, vel alia de causa, deicientia alvum medicamenta respuunt. Pituitam etiam mediocriter cducit. Datur item necessitate urgente uterum ferentibus, et iis quibus exsuperansfebris reliquorum medica mentorum usum aspernatur.

3. Manna.

Manna seu mel aerium [orig: aërium], eandem vim cum casia habet. Maiore autem pondere, quam [orig: quàm] Casia sumitur: interdum enim duae dantur uneiae.

4. Rhabarbarum.

Rhabarbarum flavam bilem expurgat. Infrenat eius vim tertia pars spicae nardi, vel cinnamomi, vel ma stichis, vel iunci odorati. Datur cumsero lactis, vel de cocto intybi. Maceratur quoque in iisdem, vel in stillatitio intybi sativi liquore, idque aestate: aut vino albo odorato, idque hieme. Perse datur duarum, trium aut quatuor drachmarum pondere. Dilutum vero [orig: verò] et


image: s351b

maceratum maiori pondere sumitur, nempe iiii. vel u. vel vi. z. aut etiam plus pro sumentis habitu et viribus.

5. Oxyhpoenicum.

Oxyphoenicum seu Thamarindus, flavam expurgat bilem efficacissime [orig: efficacissimè], Arquatis auxiliatur, sitim restinguit. Doloribus capitis medetur, noxios humores, qui in ventriculo superiore coierunt, deicit. Appeten tiam invitat, Cibi fastidium abigit, Nause as et vomitiones sedat. Insaniam et furorem mulcet, Cum rheo et casia nigra tertianis sebribus prorsus liberat. Ardentibus quoque medetur. Nox as omnes a [orig: à] colore natas mitigat. Destillationes. ex bilis feruore excitatas inhibet. Datur c i.

6. Myrobalani.

1. Myrobalani flavi seu citrim corporis aestus refrigerant. 2. Nigri seu Indi, tristitiam discutiunt, quartanas sanant, lepras purgant, coloremque corporis bonum restituunt. 3. Cepula seu Chebuli, aciem ocu lorum illustrant, pectus repurgane, coctiones iuvant, aquae inter cutem, et longs febribus auxiliantur.

4. Empelitici seu Emblici prosunt nervis, et veternosis, mentis aciem exacuunt, ventriculum purgant, Cardiacis medentur, sitim sedant, fastidia discutiunt, vomitus comprimunt.

5. Beletzica seu Bellirici, eiusdem fere [orig: ferè] cum empeliticis sunt naturae [?]purulentis excreationibus medentur, venis sedis sanguinem profundentibus, capillorum defluvio, quos etiam denigrare tradunt, ex amygdalino oleo et melle trita. Dantur ii. aut iii. 3.

7. Sena.

Pituitam et bilem citra noxam trahit: reliquos bumores modestissime [orig: modestissimè] purgat: retorridam atramque bilem, earumque suffusiones ex Gallinaceo iure depellit. Vetusto capitis dolori, scabiei, conutialibus, impetigini succurrit. Datur autem decoctum potius eius quam [orig: quàm] farina. Decocti autem datur c 5. Pulveris vero [orig: verò] 3. i.

8. Polypodium.

[note: Pondus.] Bilem et praesertim atram, et pituitam extrahit. Dantur autem purgatae radicis drachmae duae, affusa aque mulsa. Cum gallinaceo iure, vel cum cremore pti sanae cocta radix, mediocriter et citra molestiam alvum ciet. Solent vim cius infrenare odoratis, videlicet semine Anisi, Zingibere, Garyophyllis, et Cinnamomo.

9. Epithymum.

Atram bilem evocat. Vitiis flatu turgentibus, et hypochondriorum noxis opitulatur, quibusque tecur ag gravatur, et qui spirandi difficultate vexantur. Datur adultis tusum et excussum scrupulorum quinque, aut drachmarum duarum pondere, cum passo vel aceto mulso, et salis pauxillo.

10. Scammonium.

Scammonium flavam bilem evocat, sed cordis dolo rem movet. Datur iis quifebri vacans, et qui stomacho bene valens, quibusque nomitus aegre [orig: aegrè] elicitur, nec animo facile [orig: facilè] linquuntur. Adduntur infrenantia, qua gratum odorem spirant, et spomachum roborant, ut anisum, mastiche. Datur per se ex melle vel ptisanae cremore scrup. ii. plus minusve paulo [orig: paulò].

11. Diacrydion.

Diacrydion seu Dacrydion, hodie pro Scammonia exhibetur, sed non est genuiunum, nec tanta quantitate quanta Scammonium dari tuto [orig: tutò] potest. Consistendum enim intra 12. grana. Viribus alias [orig: aliàs] cstiisdem, sed minori quantitate quam [orig: quàm] Scammonum est dandum.

12. Agaricum.

Pituitam et bilem, sed non celeriter, pellit. Ventri culo adversatur, quod [orig: quòd] levitate sua emergens enatet. Infrenatur eius malitia adiecta tertia parte Zingiberis, aut salis fossilis quem Gemmae vocani. Dantur 3. ii. cum aqua mulsa vel oxymelite. Macerati pondus datur ad summum 3. u.

13. Euphorbium.

Euphorbium pituitam subducit, sed potius aquam. Est autem celerrimum, et maime [orig: maimè] ignea vi flagrans. Unde colicis, et alvum frigidiorem habentibus datur. Ceteros vehementer conturbat. Sitim maxime [orig: maximè] ciet. Commiscetur nonnibil ex odoratis senunibus, aniso, mastiche, et Spica nardi. Datur ex aqua mulsa. Praestat autem cum melle cocto in catapotia digerere. Datur trioboli pondere. Hodie intra 12. grana consistunt.

14. Colocynthis.

Colocynthis pituitam, bilem, humoremque mucosum purgat. Unde nervosa corpora peculiariter purgat. Datur convenienter in omnbus capitis incommodis, orthopnoeicis, et similibus. Coxendicum cruciatibus, morbis articularibus, longis renum et vesicae valctudinibus. lis item qui renitentes et praeduors concepe runt affectus, sic ut non nisi aegre [orig: aegrè] possint excuti. Infrenatur vis eius Mastiche et Galla. Datur Z. i. pondere cum aqua mulsa.

15. Elleborus niger.

Atram flavamque bilem e [orig: è] toto corporetrahit deorsum, nec tamen citra ullam difficultatem pellit. Datur itaque sebribus circuitu repentibus et longis. Item insanientibus, hemicrania laborantibus. Ad viscerum quoque, uteri, et vesicae purgationem. Maxima vis eius pe culiariter educere quicquid sanguini commixtum cum cor rumpit. Ideoque veterascentibus arquatis morbis utilis, et quibus in superficie summatim asperitudines emer seruns, velut lepris, impetiginibus, idque genus. Elephan tiaquoque laborantibus est utilis. Miscentur autem sua vitatis gratia quaedam ex odoratis seminibus. Datur ex passo aut aceto mulso. [?]. iii. aut 3. i. pondere, aut paulo [orig: paulò] plus pro corporis habitu.

16. Armenius lapis.

Atram bilem, et omnem lentum crassumque humrem sanguini commixtum educit. Datur itaque melancholicis, elephanticis, et similibus, nec non in renum


page 352, image: s352a

vitiis, et spirandi difficultate, absque periculo et molestia. Dantur [?] iiii plus minusue [orig: minúsue].

17. Hermodactylus.

Hermodactylus intelligitur hic [orig: hîc] nequaquamis, qui in pratis passim nascitur venenatus, qui alias [orig: aliâs] Colchicum dicitur, sed quem Actuarius et Paulus privatim describunt. Alui deiectionem molitur, et valet privatim in articulorum doloribus, cum [orig: cùm] humores defluunt. Stomacho autem plurimum adversatur, Unde addun tur infrenantia, velut cinnamomum, mastiche, zingiber, aut piper longum. Datur cum oxymelite, scyllitico, aut melle rosaceo 3. i. pondere, aut paulo [orig: paulò] plus minusue [orig: minúsue], pro sumentis habitu.

18. Tithymali, Esula.

Pituitam et bilem educunt. Virentes autemillorum ramuli fictili paulatim torrendi sunt, tritique cum polenta [?]. iii. pontere in aqua miscendi bibendique sunt. Adduntur autem infrenantia quaedam ex odoratis, velut anisum, mastiche etc.

19. Elaterium.

Pituitam et bilem extrahit. Datur [?]. i. s. cum lacte recens mulcto.

20. Turpetum, Turbith.

Pituitam glutinosam purgat, longs morbis medetur, quos frigus vel atra bilis attulerit. Item attonitis, comitialibus, insanae et furori. Infrenant vehementiam eius tertia Zingiberis parte. Datur cum melle rosacco, vel passularum decocto, pondere 3. i. plus minusve.

21. Lathyris, Cataputia minor.

Pituitam vehementius purgat Dantur grana eiu,s maiora quiem quindecim, minora vero [orig: verò] 20. Qui vero [orig: verò] efficacius purgari cupiunt, iis grana mandenda sunt: Qui autem mitius, integra grana devorent, praesertim si malo fuerint ventriculo. Dioscorides septem aut octo eius grana sufficere ad purgandum tradit, quod pondus est tutius.

22. Cnicus, Cartamus.

Pituitam semen Cnici expurgat, sed non sine molestia. Triti autem seminis 3. iii. in Gallinacei decocti ius, vel cremorem ptisanae inditae et colatae bibuntur.

23. Rosarum sucus.

Rosarum sucus leniter alvum deicit. Datur c. i. vel duarum pondere.

DE PONDERIbus, quorum in Medicinis est usus.

POndera quibus hodie Medici utuntur, haec sunt: Librae, uncia, quarta, drachma, scrupulus, siliqua: et haec quidem a [orig: à] Graecis et Romanis mutuarunt [orig: mutuârunt]. praeter haec sunt alia, quae a [orig: à] Barbaris atque Arabibus desumpserunt, qualia sunt, manipulus, pugillus, aureus, Kist, Kirath, et Davic, quorum nominibus Mesuen potissimum uti constat.

[note: Librar] Libratiaque quae pondo etiam dicitur, in duodecim uncias dividitur. Pondo tamen interdum idem quod pondus significare, id quod tum fit, cum [orig: cùm] alteri vocabulo ponderis adicitur. Sinsolum ponitur, idem quod libra, quam duodecim esse unicarum diximus, significat.

Unde errant, qui libram sedecim unicarum, quot sane [orig: sanè] mercatoria ac negotiatoria est, in medicamentis conficiendis accipiunt. Ea autem illos utilibra, facile [orig: facilè] ex quartis colligitur, quibus uncias quatuor assignant, quas si quater sumpseris, sedecim prodibunt unciae.

[note: Quadrans,] Quartam librae partem Latini quadrantem vocant, sicuti tertiam trientem, sextam sextantam. Quadrans itaque vel ut nostri loquuntur, quarta, pondus exsistittrium unicarum. Triens vero [orig: verò] quatuor, veluti sextans duarumunicarum. Atque hinc error patet eorum, qui in conficiendis medicamentis triente pro [note: Uncia. Drachma Scrupulum. gea/mma. Obolus. Siliqua.] quadrante utantur. Porro [orig: Porrò] unciaocto drachmas consti tuit. Drachma scrupulos tres. Scrupulum vero [orig: verò], qui Graecis gra/mma dicitur, quasi primum ponderis clementum, nonnulli scriptulum etiam nominant. Habet vero obolos duos. Obolus pendet siliquas, quae Graecis kera/tia dicuntur, tres. Siliquae itaque sex grana scrupulum pendent. Unum vero [orig: verò] siliquae granum sex lentis seminibus, pondere respondet, quae si sexies sumpseris, prodibunt in universum triginta sex, quae scrupulum constituunt.

Haec sunt pondera, quae Graecorum Medici etiam usurparunt [orig: usurpârunt]. Sed inter ea quibus Arabes, et recentiores [note: Manipulus. Pugillus.] usi sunt, primum est Manipulus, quo intelligunt herbarunfasciculum, qui manu comprehendi, aut quem manus amplecti potest. Pugillo autem perperam pro pondere utuntur recentiores, cum [orig: cùm] sit diminutivum po [note: Aureus. Davic.] tius a [orig: à] pugno qui compressis fit digitis. Aureus illis pondus unius drachmae cum dimidia significat. Davic pondus sex granorum. Kirat vero [orig: verò] trium.

Ponderum notae.

Grani Nota est [?] ein gren, oder gerstenkornlin [orig: gerstenkörnlin] schwer.

Scrupuli Nota est [?]. ein scrupel, ein dritteyl eins quint lins.

Drachmae Nota est z. ein quintlin, oder gulden schwer.

Unciae Nota est c. ein untz, ist zweylot.

Quadrantis Nota est [?]d. ein quart, viii lot.

Librae Nota est [?]b. ein pfundt.

Semis Nota est s. ein halb.



image: s352b

ANNOTATIONES quorundam capitum.

Folio 36. In capitibus de acere et Platano, figurae transpositae sunt. Aceris enim figura est ad sequens caput de platano referenda, rursus Platani figura, ad praecedens caput de Acere.

[illustration:

...]

Folio 77. d. Lithospermon maius planta est appellata ad veri Lithospermi differentiam, quod describitur fol. 221. in fine, et Milium solis alias [orig: aliâs] dicitur. Porro [orig: Porrò] figura in praesenti hoc capite, est figura alterius, hoc est, veri Lithospermi.

Folio 106. Prima posita figura de Lotis silvestribus pertinet ad primam et secundam speciem Secunda vero [orig: verò] figura, ad tertiam et quartam. Quintae speciei figura est posita in sequenti capite de Foeno graeco, cuius est species. Tertia figura pertinet ad septimam speciem, quae Edler Steynklee dicitur. Quarta vero [orig: verò] figura sextam speciem respicit.

Folio 112. Prima figura Calaminthae est primae spe ciei, secunda tertiae, tertia secundae, quarta quartae.

Fol. 113. Prima figura est Menta crispa, secunda est acuminata, tertia est rubea. Quartae vero [orig: verò] speciei est, quae Fuchsio Herzkraut dicitur.

Folio 128. figura in capite de Malobathro non convenit.

Fol 131. Alteram ibi positam et descriptam plan tam, Germam etiam vocant Frawenmintz, et Pfannenkraut, quod [orig: quòd] placentis quae in sartagine ex ovis et farina assantur misceatur. Nonnullis etiam Menta dicitur Sarracenica.

[illustration:

...]

Folio 142. Prima in capite de Arnoglosso, figura est referenda ad tertiam speciem, ea dicitur Germanis breyt Wegrich. Tertia figura pertinet ad primam speciem, vi delicet maiorem, et dicitur haec prima spe cies seu maior, Germa. simpliciter Wegrich, item rot Wegrich, et groß Wegriech, Plantago aquatica etiam Barbar Silvana apellatur.

Figura de echio posita in principio folii 144. est species silvestris Buglossae, quae locis sabulosis nascitur, foliis quam [orig: quàm] in reliquis speciebus minoribus, hirsutis, flore albo, radice longa, cuius cortex rubet, hancque naturam habet, ut pinguedini intritus mollescat, et rubo re suo tingat, ecus vero [orig: verò] in aqua. Valerius Cordus alteram Anchusae apud Dioscoridem speciem facit. li. 4. cap. 22. Germa. Wild rot Ochsenzung. Latinis Buglossa rubea dici potest. Vires radicis corticis sunt ad sistendum sanguinem.

Minoris Thlaspi figura folio 160. c. praetermissa est: est autem ea quae hic [orig: hîc] apposita est.

Porro [orig: Porrò] mineris Thlaspi est altera quoque species, foliis quoque admodum mi [?]is, angustis, ramulis innumeris, quibus copiosum se men, Nasturtii modo, sed minoribus valvulis, adnascitur, German. Besemkraut etiam vocant, dooris valde fortis. Hanc carnibus appositam aut appensam, vermes in iis generari prohibere certo [orig: certò] affirmant.



image: s353a

Folio 171. secunda figura capitis de Veratro nigro, est in Staphide descripta, Germanis Rodel [orig: Rödel] dicitur.

[illustration:

...]

Est autem pro hac ipsa reponenda haec subiecta hic [orig: hîc] figura, quae Veratro depicto adulterino non est multum foliis dissimilis, et Germanis Schlangenwurtz appellatur, Consiligini accedens Plinii.

Folio 238. a. secunda hic [orig: hîc] posita figura est Eupatorium dictum Mesue, herba duos aut tres palmos alta, caule rotundo foliis fere [orig: ferè] Centaurii minoris, sed maioribus minutimincisis, florem in umbella fert luteum, amaranthi instar lutei, odoris fortis, gustus amari. De Eupatorio adulterino, vide folio 242.

Secunda figura in capite de Scolopendrio, fol. 225. posita, dicta Miltzkraut, Arabibus et Officinis plerisque appellatur Ceterach.

Folio 243. d Figura posita est Rubia silvestris, sativae vero [orig: verò] rubiae figura est haec.

[illustration:

...]

FINIS.

FRANCOFORTI, Apud Christ. Egen. Anno M. D. LI.