7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 34, image: s283

Historiae Naturalis De Serpentibus LIBER II. De Draconibus.

TITULUS I. De Draconibus in genere.

[Note: Ambros. A. H. S. l. 2. c. 1.] DRaconis nomen non tam para\ to\ dra=n a)/xos2, quod [Orig: quòd] magnam hominibus molestiam creet, iis infensissimus; quam [Orig: quàm] para\ to\ de/rkein, quod [Orig: quòd] visione valeat, venit. Graeci [Note: Nomen.] *dra/konta vocant. Syrenas alibi dictos apud Isidorum exstat, et in Arabia alatis tale nomen.

[Note: Descriptio.] In Descriptione non bene [Orig: benè] convenit auctoribus. Abensina et Aetius [Orig: Aëtius] asperrimis squamis obsitos, magnis oculis, pelle superciliorum loco eminenti, cum pelle barbae instar sub mento, amplo rictu, lingua [Orig: linguâ] excrta, dentibus magnis instructos faciunt. At Solinus adeo [Orig: adeò] parva ora habere scripsit, ut mordere non possint: id est, non dehiscentia ad morsum: Dentium quoque numerus in controverso est. Claudius minos sedecem ponit. Nicander triplici ordine dispositos. Eidem Draco est colore nigro, ventre subviridi cum palearibus sunt mento rufi coloris. Philostratum si sequimur, montanorum iuvenes modicam gerent cristam, aetate provecti grandiorem, et crocei coloris barbam: palustres cristis carere. Plinius [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 13. Leo African. l. 9. Locus. Plin. l. c. Solin. Polybist. c. 33. Philostr. in vita Apollonii. Bellon. Obs. l. 2. c. 7. Nicand. in Theriac.] vero [Orig: verò] expresso [Orig: expressò] . In modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit. Circa Atlantem media [Orig: mediâ] corporis parte crassescunt, cauda et collo gracilimi.

In Africa inprimis et India reperiuntur. Nam Plinius apud Aethiopes Azachaeos, Strabo apud Hesperios; Leo Africanus in specubus Atlantis; Solinus in montibus Aethiopiae ardentibus merdiei obersis; Philostratus circa Gangem flumen; Abensina in partibus Nubiae; in provincia Caraia Paulus Venetus; prodidere. In Calecut multos adolescere, alii auctores sunt. Bellonius ex quadam Arabiae parte in Aegyptum alatos deferriscribit. Nicander in Pelethroniis ad Pelium in Thessalia montem, vallibus quendam olim stabulatum. Fuisse et ad Cracoviam, in historia Polonica legimus.

[Note: Victus.] Famem diutissime [Orig: diutissimè] ferre possunt. Semel cibum aggressi, difficillime satiantur, ita ut reb. venenatis, herbis, pomis inprimis, quor. succo


page 35, image: s284

[Note: Arist. H. A. l. 9. c. 6.] alvum laxant, vescantur: nausae ex illis vexati, lactu ca silvestri sibi medentur. Ova serpentum s[ectanda arte sorbent. Aut enim [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 72] solida hauriunt, si iam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti frangunt intus, atque ita putamina excutiunt: aut si tenerior est, et catuli adhuc aetas, orbe apprehensae spirae, ita sensim vehementesque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro, reliquam [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 21. Phile in Iambis.] quae amplexu tentur sorbeant. Simili modo [Orig: modò] avibus devoratis solidis (dicuntur hos spiritu copioso de stabulis egressi attrahere) contentione plumas et ossa revomunt. Aristoteles sumptum ovum iterum atque iterum sibi admovere, quoad summam partem rectam [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 4.] statuant, et tum, parum contractos se colligere, ut distento corpore, haustum ovum deorsum abatur, dixit.

[Note: Generatio. Herodot. in Thalia.] De Generatione vix habeo quod scribam, quia et apud auctores nihil fere [Orig: ferè] ocurrit. Herodotus capite maris in feminae os inserto coire fabulatur: mutuo complexu congredi verisimile est. Afri ex lupae cum aqui la congressu, Draconem erumpere, rostro et alis patri, cauda [Orig: caudâ] matri similem, corio serpentino, multisque maculis versicolore, nugantur. Quidam fetus vivos parere docent; alii ova, quod de Ternatensibus Balthasar Diaz scripsit. Utumque facile [Orig: facilè] concederem.

[Note: Antipathia geopon. l. 9. c. 5. Arist. H. A. l. 9. c. 1.] Inimicitias cum Aquila et Elephante gerit; adeo [Orig: adeò] ut Geoponicorum auctor prodiderit, non stabulari ibi Draconem ubi stercus aquilae inveniretur, auditoque alarum eius strepitu, in antrum aufugere, Aelianus scripserit. Dimicationem cum ea ita Nicander describit.

Hunc petit invisum, magni Iovis armiger hostem, Cumque genis parat acre suis ex aethere bellum, Pascentem in silvis quam primum viderit illum Quod totos ferus is nidos cum mitibus ovis Et simul spsa terens, et vastans pignora perdit. Non timet hoc serpens, immo [Orig: immò] quodam impete durus, Prosiliens, ipsamque Aquilam, leporemque tenellum Extrabit ex rapidis, vi fraudeque fortior unus. Cauta malum declinat avis, fit ibi aspera pugna; Ut queat extortam victor sibi tollere praedam, Sed frustra elpsam, et volitantem hinc inde volucrem Insequitur, longos sinuum contractus in orbes, Obliquoque levans sorsum sua lumina visu.

[Note: Plin. H. N. l. 8. c. 11.]> Quomodo cum Elephantibus dimicent, in horum historia scripsimus. Quae de Gryphibus apud Philostratum habentur, fabulosa sunt.

[Note: Venenum. Pli. H. N. l. 29. c. 4.] Venenum habere nonnulli negant solo interficere morsu. Alii aerem [Orig: aërem] inticere halitu, cuius exemplum apud Aristotelem legitur. Tempore Philippi Regis Maccdonum inaccessa ideo [Orig: ideò] montis cuiusdam Armeniae via, exstinctis demum Draconibus patuit. At Gesnerus et Stumpfius venenatos probant. Prope [Orig: Propè] Niderburgum oppidum, cum se Dracones in quodam fonte abluissent, quicumque post ex eo bibere, alvo tumesacte [Orig: tumesactë] moriebantur. Is qui Helvetiam a [Orig: à] Dracone supra pagum Wilver stabulantem purgavit, sanguine eiusdem conspersus, occubuit. Morsum dolor partis et fetor excipiunt, vulnusque paucum fundit sanguinem. Laudat [Note: Plin. H. N. l. 24. c. 19.] Plinius gramen; Aetius [Orig: Aëtius] remedia quae in aliorum ictibus adhibentur, praescribit. Ponzello caput abscissum, pelle nudatum et impositum placet.

[Note: Mores. Plin. H. N. l. 8. c. 27. Plin H. N. l. 8. c. 13. Aelian. H. A. l. 6,. c. 4.] Circa Mores observa, vigilantes esse, et ideo [Orig: ideò] non tantum auditus exquisiti, sed et visus acutissimi. Aurimicis si quas invenerint, incubare, Philostratus prodidit. Rem aliquam aggressuri ingentem sibilum edunt. Vernam nauseam lactucae silvestris succo adstringunt. In Aethiopia quaterni et quini inter se cratium modo implexi erectis capitibus velificantes, ad melioca pabula Arabiae, fluctibus verhuntur. Indies maiorem adipiscuntur vigorem, et ad extremam sene ctam perveniunt. Homines adorsuri mortiferas radices comedunt. Cicuri denique solent. Heraclides Philosophus exarma tum habuit, qui gradienti et quiescenti canis instar adsistere solebat.

Aethiopes eis vescuntur, quod viteri sint [Note: Usus in Cibis.] eorum carnes coloris et maxim e [Orig: è] refrigerent. Vesputius etiam, cum extra fortunatas insulas navigaret, populos quosdam simihbus draconi animalibus demptis alis in cibo uti vidit. Aegyptii serpentibus vescuntur, ut Galenus [Note: Galen. de Alim facult. l. 1.] scripsit. Quantum ad Medicinam, commendat ad fugandas venenatas bestias adipem Plinius: eadem [Orig: eâdem] in ulceribus illatis utitur: Cum melle commisto, inchoantes caligines sanat. Caput si gestetur, a [Orig: à] lippitudine praeserware scribit. Os ex spina dentium dolores sedat. Reliqua nugatoria sunt. De lapide alibi agemus.

[Note: Differentiae.] Differentiae Draconum a [Orig: à] magnitudine, loco, colore, figur â et venefica qualitate sumi possunt. Magnitudo [Note: M. Paulus Venet. l. 2. cap. 40.] pro pratione natalis soli variat. Marcus Paulus Venetus decem cubitorum in provincia [Orig: provinciâ] Carazon stabulari dixit. Tempore Philadelphi duo quatuordecem cubitorum ex Aethiopia Alexandriam delati fuere. Hieronymus unius XV. cubitorum meminit. [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 1.] Aelianus in Aethiopia XL. Octavianus Augustus L. cubitorum Romae aluit, et


page 36, image: s285

[Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 21] populo ostentavit. Tempore Alexandriv visus in India LXX. longus. Aposyfares LXXX. cubitorum nutrivit. Strabo, centum reperiri, scripsit: iugeri in Macra iuxta Iordanem [Note: Strabo Geo gr. l. 16.] longitudine, et tam altum, ut duo equites hinc inde locati se conspicere non possent. Taceo Posidonium qui de quodam prope [Orig: propè] Damascum, centum quadraginta pedum scribit: Gell um, apud quem de illo, qui M. Attilii Reguli exercitum infesta vit: Egnatium, qui de cuiusdam intestino centum viginti pedes longo prodidit. Loci ratione sunt alii montani qui grandiores, et acriores, cristis insigniuntur: alii palustres [Note: Philost. l. 3. de vita Apollonii c. 2 Homer. Iliad. l. 12. Lucan. Pharsal. l. 9.] qui tardi motus, caput vix attollunt et cristis carent. Colorem si spectes, sunt Aetio [Orig: Aëtio] , nigri, rufi, cinerei; Nicandro ventre subviridi: Philostrato tergore nigri; Homero rubicundi: Pausaniae, fulvi; Lucano aurati.

Figurae sunt variae. Sunt auctori libri de natura rerum Draconcopades, facie humana, vultu venusto, reliquo corpore tortuoso: inter quos et ille qui primos parentes seduxit, censetur. Sunt suibus similes, corpore graciliore, rostro validissimo, dentibus [Note: Aetius [Orig: Aëtius] .] aprinis, ut apud Aetium [Orig: Aëtium] legimus. Sunt in Congo arietis magnitudine, alati, fulvi, oblongi rostri, crudis carnibus victitantes. Sunt ad Gangem, si Philostrato credimus, quorum oculi, lapidis pretiosi instar, coruscant. Sunt apud Plinium, pedibus anserinis: [Note: Plin. H. N. l. 1. 1. c. 47] apud Thebanos cornu munitissimi, in regione Caraiam quidam qui tantum anteriores pedes habent: alii qui pedum loco duabus ungulis armantur, ventre enormi, rictu amplo. Dari Alatos nullum dubium; eosque membrana ab anterioribus ad posteriores instructos, quam in volando expandunt, dum quiescunt ad alvum colligunt. [Note: Iucian. de Dipsadib. Iovius Hist. l. 18. Bellonius obs. l. 2. c. 70. Mela. l. 2. c. 4. Cicoro de N. D. l. 2. Herodot. l. 2. Scalig Exerc. 183.] Sane [Orig: Sanè] tales Aristoteles in Aethiopia, Lucianus in Lybia, Iovius in Georgiana, Bellonius qui et cadaver conditum habuit in Aegypto, ponunt. Cardanus duos Lutetiae bipedes vidit. Solidus, circa Arabiae paludes versari observavit. Visus et in Florida tam exiguis alis, ut vix se a [Orig: à] terra attollere possit. De iisdem quoque apud Pomponium Melam, Cicerincm, et Herodotum habetur: qui ab Ibidibus in Aegypto perimi addunt. De Venenorum differentiis habe. In monte Atlante solo contactu interimere, capite et cauda [Orig: caudâ] graciles, sed ventre adeo [Orig: adeò] immanes, ut vix sint ad rependum idonei. In monte regni Narsingae, qui in arboribus versantur, obtuitu perimunt. Unde quidam in arboreos et Chamodracones distinxere.

TITULUS II. De Draconibus in specie.

CAPUT I. De Draconibus non alatis.

ARTICULUS I. De Draconibus non alatis apodibus.

PUNCTUM I. De Basilisco.

DRacones optime [Orig: optimè] in non alatos et alatos: illos in apodes et pedatos distingvemus. Apodes sunt Basiliscus, Draco Pythius, et quidam [Note: Nomen.] Exotici. Basiliscus Latinis Regulus vel quod terrori aliis Draconibus sit, vel quod diadema in capite gerat, ut Festus, habet, dicitur. [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 7. Descriptio. Galen. l. de Theriaca ad Pisonem Plin. H. N. l. 8. c. 2. 1.] Sibio eius reliquos terreri, et praedam derelinquere, apud Aelianum legimus. Descriptiones eius variae habentur. Galenus facit flavum, triplici apice frontis decorum. Abe nsina, ad flavedinem et nigredinem vergentem, capite valdeacuto [Orig: valdèacuto] , oculis admodum rubentibus. Plinius XII. non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula [Orig: maculâ] , ut quodam diagemate insignem Grevinus ex Nicandro III. palmos longum, corpore flavo, tribus eminentiis superbum. Alas nonnulli tribuunt, sed exiguas et absque us. Ille qui in Marchia, in Abbatis Zinnensis ditione prope [Orig: propè] Lucken Waldam interfectus est, erat acuti capitis, flavi coloris, tres palmos longus, et valde [Orig: valdè] crassus, cauda [Orig: caudâ] in latus turbinata, alvo notis candidis distincta, ore magno, tergore ad cyaneum tendente, prout eum Encelius descripsit. Addidit [Note: Encel. de re metall. l. 3. c. 54.] pasto, circa paludes divagari, ranis, serpentibus et aliis animantibus vesci, vaccas saepe [Orig: saepè] interimere, et lacte delectari. Formantur, et ex Raia, prout ex icone videre est. Servantur in Musaeo Bononiensi. In Cyrenaica [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 31. Generatio.] nasci prodidit Plinius: Africae proprium Aelianus dixit.

De Generatione vix quicquam compertum. Ex ovis Ibidum prodire posse, Aegyptiis creditum: ex ovo galli in lutamine sepulto Albetro: figura [Orig: figurâ] , gallo, cauda [Orig: caudâ] , excepta [Orig: exceptâ] , futurum scribit: ex ovo galli decrepti, vulgata sententia; exsylvestris Encelio proditum. Quid sentiendum sit alibi dicemus. Quomodo formari a [Orig: à] gallo intra ovum possit, cum utero destituatur non video. Incubasse a [Orig: à] gallinis


page XI, image: s286

[Illustration:

Basiliscus. sive regulus Grevini Aldro.

]

[Illustration:

Ouum galli putatum Aldro.

]

[Illustration:

Ouum galli natum Regii anno 1628 Aldr.

]

[Illustration:

Draco Apicius Greuivi Aldro.

]

[Illustration:

Hiidra septiceps Ges. Aldro.

]

[Illustration:

Hiidra septieeps Aldro.

]


page XII, image: s287

[Illustration:

Draco ex Raia effictus Aldrou.

]

[Illustration:

Draco alter ex Raia exsiccata concinnatus. Aldro.

]

[Illustration:

Basiliscus in solitudine Africae vivens Aldro.

]

[Illustration:

Basiliscus ex Raia effictus prone [Orig: proné] et supine pictus Aldro.

]


page 37, image: s288

[Note: Kntipathia] posita, non diffiteor. inimicitias gerit cum mustela, gallo, insectis et aliis Serpentibus. De [Note: Plin. l. c.] Mustela ita Plinius. Huic tali monstro (saepe [Orig: saepè] enim enectum concupivere Reges videre) mustelarum virus exitio est: adeo [Orig: adeò] naturae nihil placuit esse sine pari. Iniciunt eas cavernis facile cognitis soli tabe, necant illae simul odore, moriunturque, et naturae pugna [Note: Solin. c. 27] conficitur. Mustelis tantum vinci dixit Solinus, quasillinc homines in ferciunt cavernis in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 31.] quidem deest. Aelianus galli praesentiam pertimescere dixit: ideo iterantibus per Africam comes. Mori quoque si canentem audivit, addit. De insectis Solinus. Basilisci relqivias amplo sestertio Pergameni comparaverunt. Ut aedem apellis manu insignem, nec araneae int exserent, nec alites involarent, cadaver eius reticulo aurea suspensum ibidem locarunt. De Gressu habet Plinius, nec flexu multiplici ut reliquos corpus impellere, sed celsum et erectum in medio incedere. Cum movetur, media [Orig: mediâ] corporis [Note: Solin. l. c.] parte serpere, media [Orig: mediâ] arduum et excelsum esse, scripsit Somus.

[Note: Venenum.] Necat frutices, inquit Plinius, non contactos modo [Orig: modò] , verum et afflatos: exurit herbas, rumpit saxa. Talis vis malo est. Creditum quondam ex equo occiso hasta [Orig: hastâ] et per [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 21.] eum subeunte vi, non equitem modo sed equum quoque absumptum. Solinus vero [Orig: verò] tradit, non hominis tantum vel aliorum animalium exitiis datum, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique exstingvit [Note: Solin. c. 27] herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpiut auras, ita ut aera [Orig: aëra] nulla alitum im pune [Orig: punè] transvolet infectum spiritu pestilenti. Intuitu interimere, vix crederem, quis enim primus vidisset. Halitus pestilens interitus causa, qui per aerem diffusus, homini se insinuat. Ideo Nicander.

Tam teter vacuas odor hinc exhalat in auras, Atque propinquantes penetrant non segniter artus.

[Note: Lucan. Phars. l. 9.] Venenum etiam per tela currere, et manum invadere apud Lucanum habetur. [Note: Dioscor. l. 6. c. 55.] Morsus ex inflammatione, vulneris flavedine, et capillorum defluvio colligitur. Id Dioscorides, ex Erasistrato; hoc A ëtius prodidit, Remedio est colubrinum lignum, quod ex insula Zeilan adfertur. Adhiberi [Note: Clus. Exot. l. 1. c. 44.] ibi contra serpentem coronatum, qui Hispanis Cbras de capolo dicitur, et sine ducio Basiliscus est, Carolus Clusius prodidit. Animalculum etiam quod ibi cum eodem pugnat, [Note: Differentiae.] gnat, eo sese munire observatum.

Quidam trit Absilicorum genera constitutnt, Helyochryson, qui quae vidit accendit, et inflammat, aurei coloris; Chrysocephalon, capitis aurei quiquod videt perterrefacit et occidit: et Haematiten, sanguinei coloris, ad cuius ictum carne animal nudatur. Sedhas ego fabulas esse puto. Encelius in Silvestres et Domesticos [Note: Ambros. de Serp. l. 2. cap. 2.] distingvit. De reliquis ita ex Cardano Ambrosinus. Recitat Cardanus quod [Orig: quòd] circulator quidam Serpentem, in maceriis domus dirutae Mediolani inventum servabat, qui caput ovi magnitu dine, et pro ratione corporis praegrande habebat, dentes in utraque mandibula [Orig: mandibulâ] viperinos, corpore et forma [Orig: formâ] stellioni simili. Pedes illi inerant duo, cruraque brevia: unde constabat non satis proportionatum animal a [Orig: à] natura [Orig: naturâ] fuisse fabricatum, cum longitudini corporeae quatuor pedes necessarii fuissent. Tales pedes erant magni: Et ungulis veluti folium muniti, cauda longitudinem totius animalis ad aequabat, cuius extremitas capiti stellionis aequali erat praedita. Cardanus ex genere Basilisci hunc fuisse credidit: Siquidem dum stabat, gallo similis esse videbatur, nisi quod corio, et non plumis tegebatur, alisque carebat. Denique in volumine de ostentis observatur icon cuiusdam Basilisci in solitudinibus Africae stabulantis; quae quoniam est figura animadversione digna, diciturque animal, sibilo, halitu ceteras animantes necare herbasque exsic care: libuit ante legentium oculos talem iconem repraesentare.

PUNCTUM II. De Exoticis, nempe Dracone Pythio, et serpentibus Bambae.

DE Dracone Pythio pauca dccurrunt. Putatur ita dictus, quod post Deucalionis diluvium ex putredine terrae natus fuisset. Suidas Delphinem etiam fuisse dictum testatur, [Note: Apollonius Argon. l. 2.] quod ex Apollonii Argonauticis habet. Ratio nominis a [Orig: à] Delphici oraculi custodia sumpta est. Dicitur habuisse os triplici dentium ordine armatum, oculos magnos, et visum acutum, magna sub mento paleaaria, et corpus ex flavo rutilans. Fuere tamen [Note: Stat. Theb. l. c.] et virides et caerulei, ut apud Statium videre est; Cyanei, quod Claudianus reliquit. Eminentibus fulgidis et duris squamis tegebetur. Iconem ex Grevino damus. Ex terra post Deucalionis diluvium genitum Poetae [Orig: Poëtae] fabulati sunt. Ideo [Orig: Ideò] Deucalionaeus dicebatur. [Note: Nieremb. A. E. l. 12. cap. 38.] Deserpentibus Bambae ita Nierembergius. Serpentes sunt magnitudinis horrendae, si conferantur cum nostratibus, et praecipue [Orig: praecipuè] palustres, quorum aliqui longitudine 25. et in latitudine 5. spithamas excedunt, ventre tam capaci, ut totum cervum,


page 38, image: s289

aut aliud eius magnitudinis animal una [Orig: unâ] vice devorent. Ex aquis egrediuntur et pasti eo [Orig: eò] redeunt: unde et ab incolis magnae natrices appellantur. Ascendunt quasvis altiffimas arbores, in quibus vagabunda animalia, quasi e [Orig: è] specula contuentur : et ubi ea victum quaerentia acceslerunt, summa [Orig: summâ] vi se in ea demittunt, atque ita et morsu, et m ole occisa, in solitudinem aliquam vicinam tracta, tota cum pelle ossibus et carnibus deglutiunt. Et saepius etiam accidit, ut cibo nimium repleti, quasi ebrii reddantur, et in somnum maximum incidant; ita ut puer etiam illos occidat; durat haec satietas ac somnolentia per quinque aut sex dies continuos, post quos demum experrecti, ad consuetas suas venatio nes redeunt. Pellem statis temporibus mutant. Aliquando etiam nimia [Orig: nimiâ] dilatione ex cibo nimio rugosam ante tempus exuunt, quae inventa, homines in admirationem, belluae magnitudinem inde cognoscentes, rapit. Magni eius carnes tostas faciunt. Aethiopes, et gallinarum habentur multum delicatiores, sed vix eas adipisci possunt, nisi cum aliquando nimio calore incenduntur silvae, et tum omnes, quae a [Orig: à] suis lacubus, aliquando fuerunt remota, semitostae inveniuntur, et in magnis habentur deliciis. Viperae praeterea inveniuntur ibi adeo [Orig: adeò] venenatae, ut morsi ab iis, post 24. horas summo cum dolore moriantur. Incolae itaque diligenter se muniunt herba [Orig: herbâ] , quam eius antidotum esse norunt.

Idem de illis et Iaricus prodit. Quod autem addit, esse quoddam genus, in cauda rotundam lagenulam, quae dum se movet, strepitum edit habens, ad illum quem Teuhtlacacahuqui vocari diximus, referendum est.

PUNCTUM III. De Bitin, et serpentibus Senegoe.

[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 18.] AD Exoticos quoque spe ctant Bitin et Serpentes Senegae, Incolam montanorum locorum Bitin est, aspectu serpens terrifico, nigris punctis, rubeis ac candidis, vitulino capite, ampla [Orig: amplâ] fronte adusque oculos, qui nigri sunt lucidique, sed virenti circumdati iride, rictu oris magno, munito multis et acutis dentibus, caninis quaternis, digitum prolixis, sese mutuo invicem excipientibus, quatuor ulnarum longitudine et crasstudine hominis. Conscendit arbores, unde se vibrat appensus cauda [Orig: caudâ] : Rapit boves et apros, et alia huius generis animalia, devorans ea quandoque integra, ex hoc venatu vivens. Amat insulam Cubu, visusque est in Insula [Orig: Insulâ] Lutaii a [Orig: à] militibus Hispanis, cum vellent naves exonerare. De Serpentibus Senegae superius diximus.

ARTICULUS II. De Draconibus non alatis pedatis.

PUNCTUM I. De Hydra.

[Note: Nomen. Plautus in Pereo. Eurip. in Hercule furente.] DRacones non alati pedati, sunt Hydra et Draco bipes Bononiensis. Hydra nomen a)po\ tou= u(/datos3 accepit. Virgilius bellavam Lernae a [Orig: à] lacu Lernaeo, in quo a [Orig: à] Hercule interfecta dicitur: Plautus Excetram, seu ut Isidorus Excedram, quod [Orig: quòd] uno capite detruncato, duo vel tria excrescerent vocavit. Euripides ku/na dixit.

[Note: Deseriptio.] Plurium capitum esse, Poetae fabulantur. *enneake/falon Alcaeus, *senthkontake/falon, Simonides. unum habere Pausanias prodidit, quod verisimile: magnitudine a [Orig: à] reliquis hydris discerni. Quarum Icones apposuim us, arti ortum debent. Una visa Venetiis in thesauro Principis, incredibilis ob raritatem pretii, ut Gesnerus ex amico accepit, septiceps. Altera est Equitis de Corneto. Allatam A. C. 1530. mense Ianuario, Venetias ex Turcia totidem capitum, Regique Gallorum oblatam, icon testis est. Visa ibidem non multis ab hinc annis bipes, sex ungvibus armata, ut Ambrosinus reliquit. [Note: Ambros. Hist. serpent. l. 2. c. 4. Cardan. de subt. l. 9.] Lato valde [Orig: valdè] corpori, septem artificio singulari formata capita, annexa erant. Cardani illa, quam Meona Pisanus fictitiam sectione comperit; medium Caput longius et crassius gerebat, viperar. omnia aemulabatur. Oculi post aures, hiatus maximus, dentes canini; lingua lati, Colla maculosa erant. Cauda toto corpore dimidio longior; pedes ungvibus parvis armati. Magnitudine cuniculum aequabat. Color ssub ventre candibus, circa dorsum flavus, seu virdidi dilutus.

[Note: Locus. Virgil. Aeneid. l. 6. Pausan. Corinth. l. 2. Ortus.] Apud inferos stabulari poetae [Orig: poëtae] dixerunt, Virgilius inprimi. Pausanias sub Platano quadam ad fontem Amymone altam scribit. In lacu Lernaeo Argivis et Mycenis contermino vixisse, vulgaris est opinio.

Hesiodus Echidnae ex Typhone filiam fecit. Ex sordibus in Lernam coniectis, ibidemque putrescentibus, exstitisse verisimile est.

[Note: Venenum.] Vel ipso afflatu exitium attulisse, multi tradiderunt: sanguine infecta Herculis, qui eam superavit tela, exitialia fuisse, passim apud Poetas occurrit. Toxicum veterum, quod quidam nepellum, alii taxum, nonnulli venenum Scythicum esse volunt, non facile dixerim. Linguam, si in illud incurras, inflammat, tussim siccam, phrenitidem, et


page X, image: s290

[Illustration:

Draco bipes apteros captus in Agro Bononiensi.

]

[Illustration:

Draco alatus Apes ex Grevino Aldro.

]

[Illustration:

figura ex Pareo.

]

[Illustration:

Draco Aethiopicus

]


page 39, image: s291

tremorem cordis excitat. Cutis adusta quasi, Corii flammae admoti instar, facile [Orig: facilè] rumpitur. Aeger in ululatus et vociferationes solvitur, quas strictum in se videns ensem excitare consuevit. Remedium a [Orig: à] Colocasia, panace Asclepioo, Carne inprimis cydoniorum, et sanguine hircino, quod apud Dioscordiem habemus, petitur.

PUNCTUM II. De Dracone Bononiensi bipede.

DRaco hic Anno Christi 1572. III. Idus Martii primum in loco Malavolta sibilum edidit: post diem Ascensionis vero [Orig: verò] , iuxta sepem apparuit, et a [Orig: à] rustico currum et boves, qui eo viso ulterius progredi non audebat, hasta ictus et interfectus est.

[Note: Ambros. Hist. Serpent. l. 2. cap. 5.] Descriptionem eius, verbis Ambrosini apponam. Admirabilis hic Draco, inquit ille, a [Orig: à] capite ad extremitatem usque caudae erat duorum cubitorum: ab ore ad initium usque latitudinis corporeae dodrans inter corporis latitudinem et caudae principium observatur. Deinde ad extremitatem usque caudae longitudo cubitalis, nempe duorum dodrantum, huiusmodi partem adaequabat. Prope [Orig: Propè] collum erat latitudinis duorum digitorum, et a [Orig: à] capite ad primum usque et anteriorem pedem dodrantalis longitudinis et a [Orig: à] primo pede ad eam usque partem, viperae assimibatur. Et corpus in ea [Orig: eâ] parte latitudinis sesquipalmaris, nimirum sex digitorum visebatur. Posteriorem colli partem torques albus exornabat, ad instar Natricis torquatae, vel instar Anatis silvestris torquatae, quae Italis vulgo [Orig: vulgò] Cesone nuncupatur, vel tande [Orig: tandë] instar merulae alpestris torquatae, quae vulgo [Orig: vulgò] Merla della collana cognominabatur. Ceterum in hoc dracone torques non erat mutilus, ut in multis aliis animantibus observatur, sed absoluti circuli torquem inte grabant. Supra dorsum squamae latae appare bant, aemulantes squamas Cyprini piscis Aristotelis, qui vulgo Raina appellatur. Maior pars harum squamarum ad viriditatem tendebat: imo [Orig: imò] aliquae erant subrubrae, sed inter has quaedam nigrecebant: hinc deprehensum est hoc animal ad genus Draconum referendum esse: Propterea quod Dracones, ut plurimum, virides effigiari soleant. Pars alvi Draconem proprie [Orig: propriè] repraesentans squamis viridibus erat exornata. Si pedes contemplemur. Primum advertendum et, quod femur iunctum tibiae erat latitudinis pollicis; et digiti suis articulationibus connectebantur ut in lacertorum digitis observatur. Digiti tamen non erant quini, ut in lacertis, sed tantum [Orig: tantùm] quatuor brevibus unguibus armati, qui adhuc eorum primordia prae se ferebant: unde Draconem iuvenem esse coniectavimus: quemad modum etiam exdentibus dignosci poterat. Praeterea altitudo pedum latitudinem corporis adae quabat. Immo [Orig: Immò] magna [Orig: magnâ] admiratione tenebamur, quod [Orig: quòd] pedes ex opposito iuncti non essent: veluti in ceteris animalibus quadrupedibus, et in aliis exsanguibus multipedibus observamus: sed pedum unus erat anterior altero, distantia sex digitorum, neque in eodem latere; immo per Diametrum erant oppositi: ut facilius forte corpus movere posset: propterea quod [Orig: quòd] media pars corporis motu progressivo impellebatur, reliquae autem partes, nempe [Orig: nempè] colli, et caudae per lubricos fluxus ritu serpentino movebantur. Podex ab extremitate caudae duabus distabat palmis, pars caudae superior viperae erat similis, inferior vero dissimilis: siquidem squamae partim nigrae, partim virides erant6, hoc tamen ordine, et figura, ut quasi singulae formam semicircularem referrent, et binae tantum latitudinem caudae amplectebantur. Secus vero [Orig: verò] in vipera se habent, quoiam squamae rectae sunt per totam corporis partem inferiorem. In hoc autem Dracone a [Orig: à] podice ad caput usque squamae inferiores, tam residuae caudae, quam ventris, et totius colli ad os usque rectae erant, ut in vipera, hoc tamen ordine, ut imbricatim sitae essent, colore usque ad alvum partim albo, partim nigro, sub ventre albae, et latiores dimidio fere [Orig: ferè] digito. At in extremitate squamarum rectarum nonnihil coloris viridis conspiciebatur. Demum extremitas caudae durissimo, et corneo fere [Orig: ferè] apice munita erat, cuius una pars squamulis tegebatur, et extremitas apicis nigerrima, et aculeus instar literae C. seu instar Centri scorpionis, erat repandus Quamobrem verisimile fuit, hoc animal huiusinodi aculeo, pro tutela adversus cetera animantia uti. Ceterum, ut melius forma huius draconis intelligatur, denuo [Orig: denuò] singulas partes considerabimus. Caput erat admodum simile viperino, pars capitis superior iuxta extremitatem, erat nigra, novem nigris squamis integrata, reliqua autem pars squamis maioribus leucophaeis trigonam figuram aemulantibus. Oris hiatus longitudo erat duorum digitorum: lingua tenusi, longa et bifida, more aliorum serpentum conspiciebatur. Singula oris latera dentes serrati, et graciles armabant, anterioribus tamen in vipera observatis carebat. Hinc colligimus hoc animal non valde fuisse venenosum. Oculos in comparatione ad molem corpoream magnos habebat, et aurei coloris: qua de re draconem hunc solaris naturae fuisse iudicavimus. Foramina aurium, ritu avium, habebat; deinde auriculis carebat, quamvis in Helvetiis Anno 99. supra millesimum et


page 40, image: s292

quadringentesimum Draco auribus longissimis praeditus fuerit inventus. Idcirco ad monstrum in genere serpentum reducendum fuisse putavimus.

CAPUT II. De Draconibus alatis.

DR acones alatosdari negat Ammianus, comprobat experientia. Dari in Aethiopia certum. Visus et in agro Pistoniensisquamosus, bispes, dentibus magnis, auribus ursi instar pilosis, cuius alae, cubit um longae et latae, multis itertexebantur nervis. Sierenes Aethiopibus dari isidorus auctor est. Descripsit et Scaliger longitudine pedum quatuor, crassitie brachii humani, cui alae cartilagineae de lateribus dependebant. Similem in agro Santonico occisum, et ad Regem Franciscum delatum, Galliam [Note: Brodaeus Miscell. l. 3. cap. 1.] vidisse Brodaeus testis est. Cardanus quoque Lutetiae tam diligenter exsiccatos, ut vivi viderentur, bipedes, alis exiguis, capite serpentino, colore lurido, pilis nullis, cuniculi magnitudine vidit. Ex India allatae [Note: Cardan. de Variet. rer. l. 7. c. 29.] dicebantur. Bellonius integra eorundem cadavera, diligenter condita se vidisse dicit; et quidem de eorundem genere, qui ex Arabia in Aegyptum advolant. Crassi hicirca alvum, bipedes, alis vespertilionum, et angvina [Orig: angvinâ] cauda [Orig: caudâ] instructi. Respondit eis icon quam Gabriel Barbarus Aldrovando communicault: et Aethiopicus ex siccatus Draco, quem a [Orig: à] Francisco Cetensi accepit; tubercula quinque in dorso prominentia si excipias, Squamae virides, et subnigricantes erant; pedes bini, ungue armati; auriculae totidem, alae ad volandum, factae; Os dentibus acutis instructum; nares binae; pars capitis inferior versus auriculas plana; Oculi pupilla cum circulo semiluteo nigra; Cauda longa, flexuosa, subluteis squamis tecta. Nos hic quatuor icones exhibemus; quarum prior est ex Grevino; altera ex Pareo; reliquae duae Aethiopicos dxprimunt, unum sine eminentiis in dorso; alterum cum eminentiis, quar. modo [Orig: modò] mentionem fecimus. Reperiuntur in Arabia, et si Herodoto fides, [Note: Cicero l. 1. de Nat. Deorum. Pli. H. N. l. 8.] circa arbores thuriferas, si Plinio, circa Cassiae. Inde in Aegyptum avolant et ab ibidibus consumuntur. Cicero Lybia disceree scripsit. In antris plerum que degunt. Cum aquia et elephanto dimicare, Plinius auctor est. Et tantum de Serpentibus et Draconibus. Si quae interim occurrent, vel in Paralipomenis, vel in editione iterata, reponentur, volente Deo, cui laus, honor et gloria, in sempiterna saecula Amen.