HISTORIAE NATURALIS De SERPENTIBUS LIBRI DUO. IOANNES IONSTONUS MEDICINAE DOCTOR CONCINNAVIT. [Illustration: ] FRANCOFURTI ad Moenum, Ex Bibliopolio Heredum Merianaeorum. ANNO M DC LIII.
PERILLUSTRI ET REVERENDISSIMO DOMINO, DOMINO ARNOLDO DIVINA PROVIDENTIA MONASTERII DUCALIS LIBUSIENSIS ABBATI, Domino et Patrono suo gratioso, Hanc de SERPENTIBUS Historiam Observantiae ergo offert IOANNES IONSTONUS, Medicinae Doctor, Zibeniaci Dominus.
[Note: Nomen. Ambros. de Serpentib. l. 1. c. 1.] SErpentis vocabulum, vel a [Orig: à] serpendo, quod [Orig: quòd] occultis accessibus, non occultis passibus, animal hoc progrediatur; vel a [Orig: à] Graeco e(rpeta/, nisi Festus fallit, descendit. Ingenere sumptum, omnia illa, quae vel citra usum pedum repunt, vel tam exiguos habent ur repere quam [Orig: quàm] incedere videantur, complectitur. Dicitur etiam priscis Serpula, si Festo credendum; aliis Coluber, seu quod [Orig: quòd] in lubricos tractus flexibus sinuosis [Note: Virgil. Georg. l. 3.] labatur: seu quod [Orig: quòd] umbras colat, ut apud Virgilium legimus: quamquam alii pro serpente domestico accipiant; alii pro serpente aquae, ut Theophrastus, Gaza, et Ponzettus sumant. Dicitur et Angvis, quod [Orig: quòd] semper quasi angulosus et plicatus conspiciatur: quamquam Servius, aquaticis duntaxat hoc noment tribuit, alii etiam terrestribus. Thyrum Echydnam et Draconem vocari, passim apud auctores invenies. Graecis veteribus est o)fis2, modernis o)fi/d, sine dubio para\to\ o)/ptw, seu quod [Orig: quòd] acutum cernat; seu quod [Orig: quòd] oculis ápertis dormiat: Hesychio a)/rgas2, Argivorum Dialecto. Unde Pausanias Mercurium Argiphontem dixit, quod [Orig: quòd] sit o)fiokto/nos2, id est, serpenticida.
[Note: Descriptio.] Lacertis valde [Orig: valdè] sunt similes. Caput quibusdamleve, grave aliis; quibusdam latum, angustum, album, nigrum, nonnullis flavum variegatum. Sunt qui illud tam velociter in utramque partem vertunt, ut intuenti bicipites vel amphicephali videantur. Aures etsi habeant, non eminent tamen; recte [Orig: rectè] cavernas ad audiendum, Plinius vocavit. Sed nec meatus narium, nares recte [Orig: rectè] appelles, quod [Orig: quòd] non ita explanati sint. Oculis sunt durioribus. Palpebras superiores non movent, inferiore tantum connivent. Collo carent. Dentes pectinatim coeunt. Cortice tamquam pelle teguntur. Caudam, utin sequentib. agemus, variam gerunt.
De Internis partibus et Anatomicis ita habet Ambrosinus. Primitus caput serpentis osse [Note: Lib. 2. rerum varietat. c. 29.] unico tegitur coni retusi figura [Orig: figurâ] , sicuti astruit Cardanus. Imo in hoc osse oculorum foramina natura non insculpsit, quod ideo [Orig: ideò] factum cst, ne facile laederentur, dum humi serpunt. [Note: Lib. 2. de differ, Animal.] Dentes habent serratos, et acutos, quemadmodum paulo [Orig: paulò] ante in descriptione, huius animalis fuit exaratum. Sed ut notat Edoardus Wottonus duo sunt in suprema [Orig: supremâ] parte, dextra [Orig: dextrâ] , levaque [Orig: levâque] longissimi, tenui fistula [Orig: fistulâ] , instar aculei Scorpionum perforati, per quam postea venenum, data [Orig: datâ] occasione, eiaculantur. Lingua serpentum tenuis, longa, atroque colore referta est; ideoque longius protrahitur: In summitate vero [Orig: verò] est bifida, et secundum [Orig: secundùm] nonnullos pilosa, seu potius exilis instar pili, ut in capite de lacertis fuit explicatum. Plinius linguam serpentum trisulcam vocavit, qua [Orig: quà] tanta [Orig: tantâ] celeritate illam vibrant, ut triplicem linguam exserere videantur. Sub lingua [Orig: linguâ] in quibusdam cuticula invenitur, quae tamquam vesicula dentes operit, in qua venenum occultatur, quod postmodum mordendo per cavitatem dentis communicant, Cor exiguum longum, et figuram renum repreaesentans, postremae adhaeret arteriae, et natura [Orig: naturâ] valde calidum est: Ob [Note: In libro de anatomia [Orig: anatomiâ] vivorum 2.] hanc causam tradebat Galenus Serpentes inter ceteros animantes maxima [Orig: maximâ] audacia [Orig: audaciâ] esse refertos. Arteria est admodum longa, et iuxta os suam trahit originem, ita, ut sub lingua [Orig: linguâ] esse videatur. Imo linguae quodammodo videturpraeminere, qua [Orig: quà] ipsa contrahitur, neque eodem loco, utin ceteris animalibus, permanet. Haec postea defertur in pulmonem quo angues ad differentiam piscium, utuntur: Quo circa notabat Plinius, serpentum et piscium omnia esse similia, praeter pulmonem, quem natura serpentibus et non piscibus largita est, cum pisces loco pulmonis branchias adhibeant. Hic
pulmo simplex est fibrosus fistulis divisus, praelongus, fungosus, et cordi non multum [Orig: multùm] proximus. Lingulam vero [Orig: verò] quam Graeci e)piglw/ttida vocant, arteriae super positam angues non habent, sed ipsum meatum, ad libitum, modo [Orig: modò] contrahunt, modo laxant, idque praestant, ne aliquid in pulmonem delabatur. Ventriculum habent serpentes veluti amplum intestinum canino similem, nempe [Orig: nempè] angustum, et figurae longae. Intestinum vero [Orig: verò] spiris carens tenue, et longum ad meatum usque excrementorum protrahitur. Nam interanea serpentum partibus internis lacertorum similia sunt, sed viscera, propter longitudinem, et angustiam corporis ita longa et arcta sunt, ut vix a [Orig: à] se invicem dignosci possint. Iecur igitur longum est, et simplex, lien exiguus, et rotundus qualia viscera etiam in lacertis observavimus. Fel praeter natricem, in omnibus serpentibus, intestinis adhaeret, et nigro quodam liquidoque excremento refertum est, sicuti in vipera femina nuper conspicati sumus. Hoc excrementum, in comparatione ad corporaturam animalis, est valde copiosum, Quare merito [Orig: meritò] tradebat Plinius, serpentes, nec non pisces copioso fellis excremento redundare. Vesica [Orig: Vesicâ] , et renibus serpentes carere notat Aristoteles, veluti, et alia, quae pennis, squamis, et cortice integuntur, praeter testudinem. Hoc autem inde nascitur, [Note: Lib. 20 c. 3.] utautore Vincentio in speculo naturali visum, quia humiditas anguium, sicut et avium pauca est; ideoque in squamas, quoad serpentes, et in pennas quoad aves degenerat. Amplius vim fetificam natura his animalibus velut, et piscibus impertita est, cum pene, et testibus careant. Scripsit n. Aristoteles, [Note: Lib. 1. de gen Anim. cap, 5.] eos pene carere, cum non habeant crura, nam hic a [Orig: à] crurib. originiem habere dicitur. Testes vero [Orig: verò] propter corporis longitudinem non sunt sortiti. sed meatum, more piscium obtinuerunt: quandoquidem propter longum itergenitura facile refrigereraretur, et infecunda evaderet. Hoc saepe iis contingere solet, qui longo pene a [Orig: à] natura [Orig: naturâ] sunt donati, quamobrem infecundi redduntur; cum semen ob mentuale longitudinem refrigeratum infecunditatem pariat. Verum loco praedictarum partium genitalium, natura his animantibus binos communicavit meatus, qui a [Orig: à] septo orientes latus spinae ab utraque [Orig: utrâque] partc perreptant, et utrinque superne iuxta spinam iunguntur, atque ita ad os excrementi finiunt. Himeatus, tempore congressus, humoris fetifici plcni conspiciuntur, attrituque mutuo candidum semen effluit, quemadmodum in historiis piscium fuit memoratum. Mammae in anguibus non observantur, quia lac non habent, cum in ovo lacteus ille cibus ingenitus contineatur. Vulva seu uterus ex sententia [Orig: sententiâ] Aristotelis in omnibus serpentibus bifidus videtur prolixior, ab uno inferiori meatu ad utrumque [Note: Lib. 3 de part. An. cap. 9.] spinae latus dcductus, in quo ova generantur; indeque continua [Orig: continuâ] quadam serie exitre solent. Circa ossa anguium docet Aristoteles haec esse naturae spinarum: quare spina dorsi illis, ritu piscium, inest. Vertrebrae cartilaginosae, et flexiles sunt, sicuti natura horum animalium expostulabat; Nimirum ut quoscumque motus, et corporis flexiones facilius [Note: Plin. H. N. l. 1 i. c. 37.] excercere possent. Tot costae insunt anguibus, quot dies mensem compleresolent: Unde Plinius in singulis angvibus costas tricenas enumorabat. Ceterum in confirmationem eorum, quae hactenus de anatome Serpentum explicata sunt, addemusilla, quae deinspectione anatomica [Orig: anatomicâ] huius animalis observavit Io. Gregorius Macer, qui scribens ad Gesnerum retulit, se in serpente interfecto primo [Orig: primò] inter cutem, et carnem, subtilem quandam et pinguiusculam membranam invenisse, quae tamen cum ipsa cute descendebat. Secundo [Orig: Secundò] dum scindens ammal ad meatum excrementorum pervenisset, faeces gravissimo odore excrementa humana superantes invitus olfecit. Detecta [Orig: Detectâ] cute, membra interna partim avibus, partim piscibus communia esse vidit. Nam trachea arteria longitudine quatuor digitorum, parvis, et gracilibus circu is insignita ad pulmonem usque descendebat, cuicor, et cistis fellis adhaerebat. Postea Iecur ad instar hepatis lucii piscis in longit udinem extendebatur. Deinde pinguedine candida intestina erant referta, quae a [Orig: à] faucibus usque ad podicem more intestinorum piscium progrediebantur. Infra hepar utrinque iuxta intestina vera nervosa longo ductu descendebat. cuiova pellicuculis albis recta [Orig: rectà] inhaerebant, ut in gallinis videre licet, sed situ distincta, quia longo ordineducuntur. Numerusin quolibet latere erat triginta, et duorum ovorum, quamobrem ratione cordis, pulmonis, et asperae arteriae serpens avibus valde assimilatur. Ratione hepatis intestinorum et abdominis Serpens cum piscibus convenit. Ucrum postea ratione cistis fellis, et dispositionis ovorum, Serpens ab utrisque nempe [Orig: nempè] tam ab avibus quam [Orig: quàm] a [Orig: à] piscibus dissidet. Hactenus Ambrosinus.
[Note: Locus Plin. H. N. l. 35. cap. 19.] Nullos esse in Ebuso insula prodidit Plinius, in Creta Aristoteles et Solinus; in Britannia Cardanus; in Laponia, alii. In Hiberniam allatos interire, imo [Orig: imò] terra [Orig: terrâ] illius regni [Note: Cardan.] conspersos, exanimari, Angli prodidere. Navibus in Bugum fluvium delati, edito sibilo alio [Orig: aliò] confugiunt, si scriptoribus Polonicis [Note: Bellon. obs.] fides. Bellonius tamen nonnullas in Creta species observavit: rationes vero [Orig: verò] Cardani [Note: Scalig.] de Britannia, a [Orig: à] Scaligero confutatae sunt. Frequentes sunt in Ophiusa, Melitaea, Thessalia, Apulia, Arabia, Numidia, Aethiopia [Orig: Aethiopiâ] ,
Septentrionalibus regionibus, Helvetia, et [Note: Plin. HN. 3. c. 5.] Italia. Ophiusam seu Colubrariam ob serpentum copiam inhabitabilem factam Plinius refert. Melitam, in qua terra Gratia S. Pauli dicta nascitur, eorundem fecundissimam notum. Thessalia in tantum abundat, ut nisi a [Orig: à] Ciconiis vorarentur, incolas sedibus pellerent. Oppidi S. viti in monte Apuliae Gargano cives, alio [Orig: aliò] migrare coegerunt [Orig: coëgerunt] , utapud Leandrum [Note: Heredot. Histor. l. 3.] legimus. In Arabia circa thuriferas arbores versantur: inde in Aegyptum avolant. In Numidia morsibus eorum venenosis [Note: Leo Afric. l 1.] plurimi quotannis morinuntur. In Aethiopia, si Pierio credendum in gyrum invicem volvuntur, ut montis speciem intuentibus repraesentent. In Africa agricolae praealtas induunt ocreas, ne a [Orig: à] serpentibus qui ibi copiosi appetantur. In Indiis sunt maximi. In Septentrionalibus regionibus per campos et silvas vagantur. In Lombardia et agro Ferrariensi [Note: Scalig. Exerc.] multas inveniri species, Scaliger auctor est. Celsus minus ibi venenatos tradit. Maxime [Orig: Maximè] vero [Orig: verò] caulas, casas rusticas, cavernas, prata, silvas caeduas, et arbores amant. Aelianus sane [Orig: sanè] circa paludem sitam iuxta Ephesiam metropolin, cavernam serpentibus plenam inveniri narrat. Apud Septentrionales, in cavatis betulae radicibus resident, et hieme talem iuxta radices calorem efflant, ut arbor folia non deponat. In terra etiam tophacea latibula parant. De Ulmo inter Brachianum et Romam, in qua serpentes [Note: Kircher. de Manget. p. 70. 2. edit. Colon.] stabulantur, ita Kircherus. Ab his montis spiraculis deorsum versus quindecim fere [Orig: ferè] passuum spatio descendentibus, occurret ulmus, arbor sat eminus spectabilis, sub qua [Orig: quâ] specus, seu caverna quaedam, vulgo la Grotta delli Serpi, duorum hominum capax, fistulosis quibusdam foraminibus in cribri formam perforata cernitur, ex quibus ingens quaedam principio Veris diversicolorum serpentum, nulla tamen, ut dicitur, singulari veneni qualitate imbutorum, progenies quotannis pullulare solet. In hac spelunca Elephantiacos, leprosos, paralyticos, arthriticos, podagricos, similibusque desperatis membrorum affectionibus laborantes nudos exponere solent, qui moxhalituum subterraneorum calore in sudorem resoluti, serpentum propullulan tium totum corpus infirmi implicantium suctuque linctuque, ita omni vitioso virulentoque humore privari dicuntur, ut repetito hoc per aliquod tempus medicamento, tandem perfectae sanitati restituantur. De hac spelunca cum varia a [Orig: à] variis inaudissem, et iam dudum ingens me reitam prodigiosae veritatem exactee [Orig: exacteè] et kata\ th\n a)utoyia/n examinandi invasisset desiderium, tandem cum hoc anno 1640. 8. die Decemb. eas oras in negotio quodam Geodaetico pervagarer, tam insignem veritatis indagandae occasionem minime [Orig: minimè] negligendam ratus sum: conducto itaque non viarum duntaxat, sed et naturae montis perito duce, speluncam per avia et devia non sine periculo adii, et quaede situ montis, de spiraculis sive evaporario, de caverna [Orig: cavernâ] et serpentibus inaudieram, omnia vera esse cognovi, speluncam ingressus, eam utcumque calidam inveni, at serpentes non vidi, ut pote eo tempore latitantes, spoliis tamen et exuviis eorum usmus paulo ante [Orig: antè] memorata ita onerabatur, ut staphylodendrum, coluteam, seu versic ariam folliculis refertam dixisses, quae serpentium, quorum mons scatet, geniminis luculentum praebebant testimonium, imo auribus ad meatuum orificia applicatis, nescio quod obtusum murmur, aut quis sibilosus strepitus, si non aeris [Orig: aëris] cum halitibus inclusis luctae certe latentium angvium manifestum signum percipiebatur, etc. pa/mfagoi, sunt Aristoteli, et herbis quoque victitant. [Note: Victus. Arist. H. A. l. 8. c. 4.] Pulverem comedere ex sacris quidam concludunt: nec negandum, dulci gleba [Orig: glebâ] delectari. In Africa oniscis: in Oriente, teste Vitriaco, pipere albo nutriuntur. Exiguo interdum contentos cibo, et inediam bene tolerare, vel circulatores norunt; qui angves in capsulis, modico furfure pastos circumferunt. Heymesub cervicali, velad ignem, ad ver usque vitam protrahunt. Ambrosinus in vasculo persex menses sine cibo conservavit. [Note: Arist. H. A. l. 10. c. 4.] Aristoteles, devorato aliquo animalculo, totam ab eo nutritivam substantiam extrahere, reliquum per secessum excutere scripsit. Dum vorant ex longis brevissimi, et ex tenuibus latissimi fiunt, ut quod deglutivere, melius in ventrem delabatur. Avibus devoratis, plumas et ossa evomunt. In regione Senegae pullis psittacorum [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 4.] insidiantur. Vino, lacte, aqua [Orig: aquâ] , et ovorum vitellis delectantur. Haec quidam ab iis deglutiritradunt, si faucibus capiantur, mox ab ipis in semet convolutis frangi, et cortices per inferiora deici. Iuniores orbe spirae perstringunt; et fracto putamine, liquorem hauriunt. Vini incontinentes esse Aristoteli proditum. Ideo [Orig: Ideò] quidam vinco circa sepesapposito, viperas venantur. Temperamento quibusdam sunt frigidi, calidi quibusdam. Illis Galenus inprimis, his Avicenna favet.
[Note: Generatio.] De Generatione serpentum duo occurrunt, Unde orti sint, et quomodo generent. De Ortu variae sententiae. Quidam Poeae [Orig: Poëae] ex sanguine Titanum a [Orig: à] Saturno et Opi occisorum [Note: Ovid. Metam. l. 4.] prodiisse fabulantur. Alii ex guttis capitis Medusae sanguineis: Nonnulli ex putredine terrae, ex qua magnus ille serpens [Note: Metam. l. 1] Python prodiit. Nec absonum hoc. Nam et Nervi Scythiae populi ob natos ex terra [Note: Herodot. l. 4.] serpentes, paulo [Orig: paulò] ante Dariicxpeditionem solum mutare coacti sunt, Herodoto teste: et Amyclas, Italiaeinter Terracinam et
[Note: Plin. H. N. l. 8. c. 29.] Caietam civitatem, a [Orig: à] serpentibus ex vicinis puludibus prognatis, deletam, Plinius asserere ausus est. In corpore humano nasci, in Historia de Homine dicemus. Ex sanguine quarundam avium confuso, Democritus prodidit, referente Plinio: ex salvia in sterquilinio putrefacta alii. In solido et vasto [Note: Pareus. l. 20. c. 24. Cardan. de variet. rer. l. 7. cap. 29.] marmore inventum fuisse, Martini v. Pontificis tempore, ex Baptista Leone apud Pareum habemus: Causam Cardanus reddit. Ex cadaveribus humanis nasci, et corrupta spinae medulla, apud Camerarium invenies. A tali ex plumbeo feretro prosiliente, Avenionensem opificem laesum, apud Pareum [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 62. Arist. H. A. l. 5 c. 4. et l. 6. c. 34] legimus. Modum generationis aperuit ex Aristo tele Plinius. Coeunt [Orig: Coëunt] , inquit, complexu adeo [Orig: adeò] circumvoluti sibi ipsi, ut unus existimari biceps possit. Contecta ova in terra incubant, et fetum sequente excludunt anno. Continuata [Orig: Continuatâ] illa serie contexta, ut monilis instar videantur. Quidam et animal [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 49. Vox Luca l. 6.] pariunt. Paetorem in congressu edere, apud Aelianum legimus.
Vos ipsis est sibilus. Obtusum testudines, longum serpentes reddunt, stridere id Lucano: r(oi/cein Apollonio in Argonauticis. Erectos ante lapsum incessisse, imaginantur nonnulli: serpere, quis non novit! Flexuosis [Note: Motus] impetibus incedunt, et caput, reliquo corpore quiescente, ob vertebras cartilaginosas [Note: Aristot. de incessu animal.] vertunt: sicque corpus suum longum et angustum in partes adversas respicientes, melius tueri possunt. Squamis quasi unguibus, et costis quasi cruribus innituntur. Grae ci de hoc motu verbum e)ilus1pa=sqai usurpant.
[Note: Antipathia Plin. H. N. l. 7. c. 2. et l. 28. c. 3.] Inimicitiam cum hominibus, plantis et animalibus gerunt. Quantum ad homines, omnibus contra serpentes inest venenum: feruntque ictos saliva [Orig: salivâ] , ut ferventis aquae contactum effugere. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocant, serpentum ictus contactu levare solitos, et manu imposita [Orig: impositâ] , venena extrahere corpori. Varronis tempore, pauci ibidem erant, quorum salivae contra ictus serpentum medebantur. Similis et in Africa gens Psyllorum fuit, ut Agatharchides scribit, a [Orig: à] Psyllo Rege dicta, cuius sepulcrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori ingenitum fuit, virus exitiale serpentibus, ut cuius odore sopirenteas. Mox vero [Orig: verò] liberos genitos, protinus obiciendi saevissimis eorum, eoque genere pudicitiam coniugum experiundi, non profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus. Simile et in Italia Marsorum genus durat, quos a [Orig: à] Circes filio ortos servant, et ideo [Orig: ideò] inesse iis vim naturalem eam. Idem apud Strabonem invenies. Inter anim alia gerunt inimicitias cum avibus, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1.] quaedrupedibus, et exsanguibus. Avibus. Nam aquilae lapidemaetitem [Orig: lapidemaëtitem] in nido de ponunt, ne pulli a [Orig: à] serpentibus laedantur. Eaedem in montibus regni Morfili angvibus vescuntur. [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 37.] Notum, quam gratitudinem Aquila a [Orig: à] serpente Spiris arctissme [Orig: arctissmè] complicata, rustico liberatori praestiterit, apud Aelianum. Pavonis clamore terrentur, Ciconiae in Thessalia [Orig: Thessaliâ] maxime [Orig: maximè] immunes, quod serpentes interimant. [Note: Oppian. Halieut. l. 5.] Eiusdem in Italia pulli tribus annis continuis aliquando devorati fuere. Huc accipitres, ibides, quorum pennas timent, vultures, hirundines galli et galliinae pertinent. Ex quadrupedibus sunt Elephanti qui Spiritu cervorum ritu, serpentes e [Orig: è] cavernis evocant: Leopardi, quorum odorem vitant, Cervi, qui seu tamquam medicamento, quod Isidorus tradit; seu tamquam pabulo, quod Belluacensis; seu levandi senii ergo [Orig: ergò] , et ut pilos mutent cornuaque deponant, quod alii, serpentibus [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1.] vescuntur. Sues etiam angues inventos edunt. Pereas ager Plombinensis a [Orig: à] quodam serpente purgatus est. A soricibus brumali tempore infestantur, quod [Orig: quòd] tum [Orig: tùm] langvore quodam laborent Cum iisdem, testudo, ichneumon, lacerta, et Chamaeleon, ut propriis [Note: Aristl. c.] locis est dictum, congrediuntur. Catum quoque eis infestum, apud Aristotelem habemus. Ex Exsanguibus, Locustae species quaedam Ophiomachus dicitur, quod [Orig: quòd] cum serpentibus praelietur, eosque gutture arrepto [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 38.] interimat. Albertus Opimatum vocavit. Cancri serpentes ad Ephesiam metropolim, forcipibus arripiunt, dum paludes iuxta [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 38. Plin. H. N. l. 11. c. 24. et l. 10. c. 37.] Ephesiam tranare conantur. Aranei sub umbrosis arboribus apricantes, ictu inflicto vertiginosos reddunt: quod tamen melius de lacertis sumpseris. Deplantis hoc habe. Nec umbras quidem fraxini arboris ferre: ideo [Orig: ideò] haec prolixo naturae benesicio, antequam e [Orig: è] latebris egrediantur floret; postquam [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 27] delituere, folia dem um deponit. Smilo, in Trachinio solo, si appropinquaverint, interire. Foliis quernis iniectis, si Geoponicor. [Note: Plin. H. N. l. 24. c. 13. Plin. H. N. l. 2 1. c. 2 1.] auctori credimus, perire. Octorem florescentis uvae aversari, nec tum tem poris in vitibus inveniri. Vetonicae circulo inclusos flagellando, quia exire non audent, [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 26.] sese perimere. Odore allii deterreri: ruate, vero [Orig: verò] Lybicas inprimis, animo linqui. Taceo trifolii quandam speciem, ut Plinius voluit, [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 21. Plin. H. N. l. 24. c. 17. Cardan. de variet. Rer. l. 7. Cardan. de variet. Rer. l. 7. c. 29. sympathia.] absynthium, artemisiam abrotonum, libanotidem nepetham viticem, quam mulieres in Thesmophoriis pulvinaribus substernebant; Helenium denique seu Enulam Campanam, cuiusideo [Orig: cuiusideò] Aelianus meminit. Therionarca in Cappadocia et Mysia nascente, omnes feras torpescere, fabulatur Plinius. Ab igne abhorrere apud Cardanum habemus.
Amicitiam colunt inter se, quia in cavernis [Note: Plin. in proaemio. Arist. H. A. l. 9. c. 1.] saepe [Orig: saepè] conglobatim inveniuntur: cum [Orig: cùm] angvillis, ut Gesnerus exemplo cuiusdam pueri docet: cum vulpibus, quia in cryptis
[Note: Plin. H. N. l. 16. c. 34.] communem vitam degunt: cum Cattis, quia aliquqndo secum colludere visi sunt. Hederam sorpentum frigori gratissimam, ut mirum sit ullum honorem habitum ei. Faeniculo degustato, [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 23.] senectutem facilius exuunt: et succo oculorum aciem, in latibulis fere [Orig: ferè] amissam, recipiunt. Circa subinam semper obversantur.
[Note: Natura et Mores. Plin. H. N. l. 2. c. 63.] Naturam et Mores sequentia exprimunt. Terra serpentes homine percusso non amplius recipit, paenasque etiam inertium nomine exigit; venenum secundum quosdam, in cauda habent, quod in vesicam ori vicinam deducatur; quae, priore etiam eiecto, intra diei naturalis spatium alio impleatur. [Note: Arist. H. A. l. 2. 8. c. 15. Galen. l. 2. de locis affectis.] Quatuor frigidissimis mensibus latent, nec quicquam comedunt, imbecilli tum adeo [Orig: adeò] veneno, ut impune [Orig: impunè] tractentur: Urgente canicula [Orig: caniculâ] adeo [Orig: adeò] aestuant, ut numquam fere [Orig: ferè] quiescant: Plinius, cum solest in cancro, torqueri [Note: Plini. H. N. l. 32. c. 5. Arist. H. A. l. 5 c. 17. et l. 8. c. 17.] dixit. Vere, dum e [Orig: è] lat ebris prodeunt, exuvias deponunt; quas quidam syphar, alii senium, gh=ras2, nonnulli ad Plinii mentem, vernationem vocant. Incipiunt a [Orig: à] capite ut quasi, a [Orig: à] decidentibus obcaecentur: diei naturalis spatio devolvuntur ad caudam, totumque aufertur spolium, ut Aristoteles prodidit, prout fetus membranarum in volucris liberantur. Degustato faeniculo in hominis conspectum prodeunt. Genuina ne haec pellis, an exmuco et sordibus per hiemem contractum spolium, ad Disquisitionem causarum pertinet. Diuturnioris etiam sunt vitae, seu quod [Orig: quòd] dexuvias deponant, seu quod parci sint cibi, seu in comparatione ad alias bestias. Diei noctem pervigilem coniungere, dum apertis oculis somnum capiunt, alii prodiderunt. Prudentia in eo notatur a [Orig: à] quibusdam, quod totum corpus periculo exponant, ut caput illaesum servent. Illud facile [Orig: facilè] pristinae sanitati vulneratum redditur; hoc attacto, moriuntur facile [Orig: facilè] . Arundine percussi, mortuorum instar iacent: si frequenti ictu petieris totis viribus mordere conantur. Stercus serpentum bene [Orig: benè] olere, facile [Orig: facilè] concedi potest, si verum est, inter Calecutum et Cranganon inveniri, qui ab Ore suavissimum et mosci instar spirent odorem.
[Note: Venenum. Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Huc veneni consideratio spectat. In cysti fellis istud, secundum Plinium, residet: in vesica [Orig: vesicâ] quadam sub lingua, va disrupta liquor quidam biliosus emanat et corpus inficit, secundum Grevinum. Tot eorum venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores, Isidorus dixit. Diversa tamen operatio. Mares feminis, senes iunioribus, magni parvis, ieiuni saturis, omnes, aestate quam [Orig: quàm] hieme, sunt perniciosiores. Deposito senio magis formidolosi feruntur. An aliquando veneno careant, disquiritur. Prae dolore ob amissum disrumpi, quae Vincentii mens est, falsum, Breviore an diuturniore temporis spatio icti intereant, partim veneno, laeso partim, adscribi debet. In Indiis Orientalibus sues vel canes a [Orig: à] quibusdam admorsi, sex duntaxat horis super vivunt: [Note: Ambros. de Serpent. p. 40.] homines diem naturaelm: remediis liberati, periculo vacant si postea admorsi fuerint. Alibis, vel ipse halibus praetereuntes interimit. Quendam interiisse, cum se in aqua lignis prope [Orig: propè] serpentis cavernam excalesfactis, [Note: Scalig. Exerc.] lavasset, Ponzettus auctor est. Scaliger Paravicinum quendam, non procul Dertona [Orig: Dertonâ] , serpente, in venatione hasta occiso, mortuum, [Note: Mathiol. l. 5. in Dioscorid.] prodit. Mathiolus in agro Tridentino vaccarum custodem in periculo, et morti paratum, nisi theriaca [Orig: theriacâ] et aliis refocillatus fuisset. Habet et locus aliquid. Ferociores iis [Note: VVotton de Diff. animal. l. 6.] plano montani, qui inter Arabica balsameta minus nocere creduntur. Vulnere inflicto, stupet primo [Orig: primò] aeger: mox vulnus dolore afficitur, color mutatur, inflammatur, rubet, livet, nigric at, et aeger totus ardet. [Note: Veneni remedia.] De Remediis multa habentur. Vulcani in Lemno antistes, Umbro de gente Marubiorum apud Virgilium, Atyr apud Silium Italicum, virtutem Serpentum morsus sanandi [Note: Aelians. H. A. l. 16. c. 28.] possidere credebantur. Mira de Psyllis Lybicis Aelianus. Non valde [Orig: valdè] si doluissent puncti, sola [Orig: solâ] Saliva sanasse: ubi dolore premebantur, colluto aqua [Orig: aquâ] ore, bibendam tamquam salutarem dedisse: si nec hoc iuvisset, accubasse aegro, et corporis sui contactu, infregisse venenum. Certiora remedia sunt, quae aliunde sumuntur. Laudatur, caprae nigrae lac, si locum affectum eo foveris. Puella quaedam caseo caprae recenti ulceri imposito sanata est. Medulla [Orig: Medullâ] cervi perlinitus, ab eodem optime [Orig: optimè] defenditur. Vegetius in iumentis demorsis, stercore suillo recente utitur. Dioscorides finum bubulum vehementer commendat. Quid si ipsemet serpens suos ictus sanet? Herbarum huc facientium catalogum, [Note: Maphaeus Hist. Indic. l. 2.] apud Ambrosinum vide. Maphaeum si sequimur, sunt in India arbores Copaibae dictae, balsamum fundentes, quo laesi a [Orig: à] serpentibus sanantur. Idem arbores ex nucum [Note: Plin. H. N. l. 27. c. 11.] genere, si Plinio fides, faciunt: nec non in Graecia frutex, Epipactis nominatus, alii Embolinen vocarunt. Ex Compositis, Theriaca Andromachi intra, extra, Confectio Hermetis, Emplastrum Epigonum, Oleum scorpionum, et divinum, de quibus Ambrosinus, [Note: Usu in Cibis Herodot. Hist. l. 4. Aelian. H. A. l. 9. c. 44 Plin. H. N. l. 6. c. 29. Aelian. H. A. l. 11. c. 34 Usus in Medicina [Orig: Medicinâ] .] laudantur.
Vescebantur iis olim, Troglodytae, et Aethiopes, si Herodoto credimus; Candaei, qui et Ophiophagi inde, si Plinio; Arabes, si Solino. In Brasilia, carnem quorundam, qui brachii humani crassitudine, concidunt, et inter apparatus reponunt. In Cuba, inter regios apparatus censentur. Ova comesta per muraenam redduntur innoxia.
In Medicina [Orig: Medicinâ] magni sunt usus. Totum si
spectes, capite et cauda [Orig: caudâ] truncatis, interaneis abiectis, deglubiti, carne bene [Orig: benè] lota [Orig: lotâ] , et cum vino cocta [Orig: coctâ] , iure aromatib. condito, in lepra [Orig: leprâ] commendantur. Suffitu inveterati in mensib. provocandis Plinius utitur. Quidam cum florib. herbae paralysis in oleo ad podagram decoquunt. Cinis combusti in fisutlis sanandis vehementer commendatur. Baculus quo rana ab angve excussa est, parturientes adiuvat. Quantum adpartes, Oculum dextrum utiliter ad epiphoras alligari, dummodo serpeus dimittatur, Plinius alicubi, auctor est. Cor si mordeatur aut alligetur, in odontalgia efficax perhibetur. Iecur qui degustaverit, si credere fas est, a [Orig: à] nullo serpente [Note: M. Paulus Venetus l. 2. c. 40. Ambrosin. de serpent. l. 1. c. 1.] tangetur. Fel tosti Paulo Veneto, demorsos, a [Orig: à] cane rabido sanat; parturientes, degustatum, felicissime [Orig: felicissimè] iuvat; et haemorrhoidibus illitum opitulatur. De sanguine, exlib. innominati, prodit Ambrosinus, pallida praelabia rubicunda reddere, faciei inunctum ab omni macula servare; dentibus illitum gingivarum fetorem auferre. Pinguedinem aliis ad luem veneream curandam Matthiolus admiscet: eadem cum butyro maiali [Note: Porta Phytogn. l. 5. c. 12.] lento igne cocta et percolata, ad paralysin et podagram conservatur. Pessis ad sterilitatem tollendam, cum felle tauri, Hippocrates miscet. Carnes ad extergendam cutim humanam valere, Porta persvadere conatur. Abensina in [Note: Tagaut. l. 1. Instit. Chirurg. Porta Phytogn. l. 5. c. 12.] lepra easdem inhumat donec vermes enascantur: mox cum his exsiccat, et drachmam pulverizatarum cum syrupo de melle leprosis exhibet. Tagautius, strumis et elephantiasi iisdem medetur: Porta vulneribus et nervis incisis quod [Orig: quòd] dissecti brevi temporis spatio coalescant. [Note: Galen. Euporist. l. 2. et l. 11. de simpl. medic. Dioscor. M. M. l. 2. c. 17.] Spolium insignium virium esse credidere antiqui. Ad casum pilorum conducere, ait Galenus; ad claritatem oculorum si eodem fricentur, Plinius: ad odontalgiam in aceto decoctum, et dentes eradicandos iidem. Aurium dolori, seu in vino seu in oleo, coctum, prodesse Dioscorides et Theophrastus; cum capitib. papaveris Archigenes, Suffimentum partus difficultates [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 1. l. 29. c. 6. l. 30. c. 7.] solvit. Exsententia Plinii, lumbis parturientis alligari debet. Villanovanus suffitu ex eodem, cum opoganace, myrrha, galbano, Castoreo, stercore columbino vel accipitris [Note: Usus in variis.] facto, fetum mortuum et vivum educit.
Olim iisdem in puniendis parricidis utebantur. Aegytii in foveam serpentib. plenam eos coniciebant: Romani, culeo, cum simia, [Note: Egnat. ver. histor. l. 6.] gallo gallinaceo et serpente insutos, in mare proiciebant. In India, teste Linschotano, a [Orig: à] circulatorib. circumferuntur, qui cosdem ad instrumenti musici sonum tripuidiare cogunt. Annibal, iniecta [Orig: iniectâ] magna [Orig: magnâ] vi serpentum fictilibus inclusor~$$$ in Romanorum classem, effecit, ut Antiochus victoriam reportaret. Adipe veterinarii ad equor. stranguriam utuntur: aucupes carnib. ut aves citius pennas mutent. Albertus multa ex partibus, sed nugatoria, conficit, quae apud Ambrosinum vide. Ovum quidam eques coram Claudio litigaturus, spe vincendi gestabat: deprehensus, tamquam veneficus, [Note: Sueton. in Histor. l. 6.] interfectus fuit. Senectam tamquam amuletum, in armillis quidam ligare solebant. Cardanus ad nescio quae non, in certis constellationib. adhibet. Plinius cum sale, et serpillo tritam bob. in fauces, uva [Orig: uvâ] maturescente inicit, ut per totum anni curriculum valeant. Wottonus in armariis et cistis reponit, ut vestes a [Orig: à] tineis immunes servet. Alii eius pulverem inspergunt, ut apes ad alvearia revertantur.
[Note: Differentia.] Differentiae serpentum multae sunt, Primarias ad sequens caput reicimus, specundariae, a [Orig: à] quantitate, colore, loco, odore, noxa, aspectu, et aliis accidentibus sumuntur. De quantitate nota, Marem femina [Orig: feminâ] semper minorem. In plaga [Orig: plagâ] septentrionali, ineunte aestate, parvos reperiri, qui regem cristatum habeant, eodemque occiso dissipentur. In Thessalia parvum et hirsutum, [Note: Belluacens. Speculi. l. 20. c. 11.] si Belluacensi fides, quem Incolae sacrum vocent, alium, sola [Orig: solâ] voce animalia interimere. In India quoque magnitudine aliis longe [Orig: longè] inferiores, [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 2.] peiki/lous2 th\n xro/an versicolores, et w=s1 perou=n farma/kou katagrafe/ntas2, quasi pigmentis [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 14.] distinctos. Alibi maximi sunt. Megasthones scribit, verba sunt Plinii, in India serpentes in tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant cervos taurosque. Metrodorus, circa Rhyndacum amnem, in Ponto, ut supervolantes [Note: Valer. Max l. 1. c. ult.] quamvis alte [Orig: altè] perniciterque alites haustu raptas absorbeant. Nota est in Punicis bellis, ad flumen Bagradam, (nunc Megerada) a [Orig: à] Regulo Imperatore balistis, tormentisque ut oppidum aliquod, expugnata serpens, C. XX. pedum longitudinis. Pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum duravere [Note: Seneca de Clement. l. 1. c. 25.] Romae in templo. Huc Seneca respexisse videtur, dum scribit, Lenis et privata pernicies non solas urbes movet. Quod late [Orig: latè] furere caepit, et omnes appetit, undique configitur. Serpentes parvulae fallunt, nec publice [Orig: publicè] consequuntur; ubi aliqua solitam mensuram transit, et in monstrum excrevit, ubi fontes potu infecit, et si afflavit, deurit, obteritque, [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 1.] quacumque incessit, balistis petitur. Circa mare rubrum longitudine XL. cubitorum, crassitie eidem proportionata olim observati sunt. In loco quodam Macra, visus, qui iugeri longitudinem aequaret, crassitie, si credere fas est tanta [Orig: tantâ] , ut equites ex utraque parte [Note: Strabo Geogr. l. 15.] adstantes, se ipsos intueri non possent. Posidonius id retulit. Porus Indorum Rex ad Augustum decem Cubitor. misit. In Malaber octonum pedum inveniuntur, puerorum amatores. Iacentes angvilina [Orig: angvilinâ] esse facie dicuntur; surgentes, eam adeo [Orig: adeò] dilatant. ut ad humanam effigiem propius accedere videantur. Novem pedum pellem apud Clusium invenies. Tantam et Ambrosinus apud magnum Hetruriae Ducem vidit. Ideo [Orig: Ideò] non inepte forte Gillius scripsit, suum magnitudinem Calecuti aequare: cum praesertim edicto regio, ne occidantur
caurum sit. Circa fluvium Senegae capras, alibi cervos devorare dicuntur. Colorem si spectes, in septentrionalib. regionib. variegati vagantur. [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 2.] In India, si Aelianum sequimur, vittis a [Orig: à] capite ad caudam pertinentibus, aliis aereis, aliis aureis et argenteis conspicui sunt. Thevetus quosdam rubescetes, cum squamis versicoloribus, alios instar foliorum lauri virides facit. Huius coloris et apud Valesianos inveniuntur. [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 14.] Hesychius Sauritas vocat. A loco sunt aquatici, terrestres, quorum alii montosis, alii planis, alii quercetis, alii latibulis circa fagos, et corylos delectantur, et amphibii. Observavit Bellonius circa Abydenum portum genus quoddam, rubore in leucophaeo refulgens, quod interdiu in mari vivebat, noctu continentem, quietis causa [Orig: causâ] , petebat. Odoris ratione sunt quidam exiis moscati, ut serpens Aesculapii, et Cuffo cypriorum, capite magno, et [Note: Ambrosin. de serp. p. 6] corpore exosse. Integrum agnum devorat: hoc absumpto, ad arborem se tamdiu fricat, donec ossa excusserit. Noxam si attendas, in Hispaniola innocui versantur: circa regiam Pervanam Cusco, incantantionib. ligati, nihil damni, postquam fere [Orig: ferè] integrum exercitum delevissent, inferunt. Interhos Nicander Moluros reponit, Aspectu sunt vario. Alii habent oculos praegrandes, ut Lybici: alii parvos et locustis similes: nonnulli sanguineos et luteo colore suffusos. Ad accidentia pertinet, quod quidam sunt ore acuto, quidam vasto. Nonnulli cono tamquam crista in vertice superbiant: nonnulli cornua habeant: quidam denique alas. Huc pertinent monstrosi, qualis unus biceps, in Musaeo Bononiensi videndus, alter latissimi corporis, et compressa [Orig: compressâ] cauda [Orig: caudâ] , quor. icones damus.
PRimaria fere [Orig: ferè] Serpentum Differentia est, in quantum in Terrestres et Aquaticos et Dubios disting vuntur. Terrestes sunt, Vipera, Ammodites, Cerastes, Haemorrhous, Seps, Aspis, Dipsas, Scytale [Note: Ambrosin. de serpent. l. 1. c. 2.] et Amphisbaena, Caecilia Cenchrus, Acontia Dryinus, Elpas et Angvis Aesculapii. His Indicos adde.
[Note: Nomen.] Viperam quidam ab eo quod [Orig: quòd] vi pariat, nomen sortitam putant: quasi a [Orig: à] fetu exeunte, alvus matris laceretur: alii, et quidem verissime [Orig: verissimè] , quasi viviparam, et per contractionem viparam et viperam, quod [Orig: quòd] ova intra alvum concipiat, deinde fetum vivum enitatur. Graecis est aliquando [Note: Aristot. l. 1. de generat. Animal. c. 10.] per excellentiam o)/fis2, ut in Oppiano animad vertere est, communiter e)/xis2 mas, et e(/xi=dna femina, para\ to\e)/xein e)n e(auth=|thn gwnh\n a)/xriqanatou, quod [Orig: quòd] ad interitum usque fetum contineat, cui fabulae apud veteres fides data; vel para\to\ e)/xein e)n a)uth=|to\ zw=on, quod animal intra alvum contineat, quod verissimum. Hodierni Graeci Echendras, teste Bellonio, nominant. Itali Marassos. An recte [Orig: rectè] , alibi disquiretur. Svessanus Scor Zionem vocat: Nicolaus Florentinus Scorzonen; quod vocabulum, apud Italos, omnib. serpentibus commune est. Arabes Thyri vocabulum ipsis imponunt. Unde Andromachus viperinos astillos, ferinos appellavit, a [Orig: à] Graeco th\r seu th/rion. Nepam non esse, certum.
[Note: Descriptio.] Serpens est venenosus longitudine cubitali, saepe [Orig: saepè] prolixiore, colore subflavo, pluribus maculis consperso, Mari caput angustum et acutum, collum crassius, corpus tenuius. Cauda ritu aliorum serpentum gracilescit, non tamen acervatim ut feminae. Squamis circa extremitatem asperioribus tegitur, quas ira percita erigit. Meatus excrementorum in cauda est ventri propinquior. Canini dentes duo, feminis plures. Galenus, feminas subfalvi coloris, [Note: Galen. de Theriaca ad Pisonem.] admodum agiles, collum maxim e [Orig: è] porrigentes, oculis subrubentibus, inverecundis, et ferini intuitus facit. Aetius [Orig: Aëtius] , multis notis instar rotarum exornatas, magnitudine Cubitali cauda [Orig: caudâ] acervatim in tenuitatem desinente, alvo sinuosiore, et quae caudae innixa gradiatur. Cardanum si se quamur, erit praestantissimis viperis caput latum, erectum, et cavum, sigura [Orig: sigurâ] rhombi, oculi vivaces, breuc corpus, et ad motum alacre. Amatus Lusitanus in Hispania [Orig: Hispaniâ] cubitalem esse scribit, capite presso et acuto in quo verruca conspicitur, dorso veluti quadam catenaa [Orig: catenaâ] depicto.
[Note: Anatomica Ambrosin. Histor. Serpent. l. 1. c. 2. pag. 117.] Anatomica ipsius Ambrosini verbis exsequemur. Sie autem ille. In dissectione viperini capitis cerebrum subnigri coloris conspicitur, et adeo [Orig: adeò] pusillum, ut vix quantitatem quatuor granorum milii adaequet propterea hoc animal a [Orig: à] quibusdam calidum, et siccum esse esse creditur: quod immodicus calor cordis a [Orig: à] frigiditate ceretri temperari nequeat. Auriculis viperae carent, sed earum loco quasdam cavernas habent: Etenim Plinius tradidit animalib. fetum vivum parientib. aures inesse eminentes, exceptis cartilagineis, vitulo marino, Delphino et viperis quae quibusdam formainib. pro auribus, utuntur. Quod dentes, Gelnerus tradit quosdam viperinum caput secantes, quatuor oblongos dentes in superiori mandibula [Orig: mandibulâ] spectasse; cum alii dem tes tansuperioris quam inferioris maxillae, ob parvitatem, non appareant, sed maxillam acu fricando asperitatem, et stridorem percepisse; Hos pusillos dentes, tam in vivis, quam in mortuis viperis, nisi auferatur vesicula, in qua conduntur, nemo unquam intueri poterit. Baldus Angelus Abbatius quatuor dentes caninos tam mari, quam feminae viperae attribuit, cum hoc tamen discrimine, ut mas duos habeat deciduos: Ideoque non admirandum esse putat, si interdum maris dentes duos tantummodo esse conspiciamus. Quamobrem Auctores Nicandrum secutos procul dubio hallucinari statuit, quando pronuntiat, demorsos a [Orig: à] vipera [Orig: viperâ] mare, duo tantum ulcuscula, et a [Orig: à] femina [Orig: feminâ] quatuor reportare: cum duos dentes maribus, et quatuor feminis semper inesse crediderint. Et
[Illustration:
Vipera Mas
]
[Illustration:
Vipera Feminina
]
[Illustration:
Ammodiites
]
[Illustration:
Serpens Biceps
]
tamen vipera mas, antequm illi duo dentes cadant, quatuor etiam vulneribus possit patientes afficere. Haec autem sententia si sit vera nec ne, indiget animadversione; quandoquidem nostri circulatores viperas quottidie [Orig: quottidiè] pertactantes, duos tantum [Orig: tantùm] dentes tam in mare, quam in femina [Orig: feminâ] se observasse referunt. Nos igitur decocto viperae capite, et carne diligenter a [Orig: à] craneo separata, duplex dentium genus conspicati et sumus: unum, quo hae bestia se tuetur, et mordendo venenat; alterum quo ad mordendum utitur. Hi autem sunt dentes quatuor supra triginta ab Antiquis non descripti: cum in gingivis occultati non appareant. Horum a. talis est ordo; nam praeter quatuor caninos nominatos, duodecim in superioribus maxillis, nimirum sex in utroque latere conspiciuntur; suntque ad instar serrae versus gulam, et aliquanto maiotes dentibus armantib. inferiores maxillas. Inferiores dentes sunt viginti duo, nempe [Orig: nempè] undeim in quolibet latere, quo circa quando auctores memorant vulnera a [Orig: à] dentibus viperinis inflicta, eos de caninis dentibus verba facere opinamur; Cum ceteri dentes horum animalium illis ignoti fuerint. Quandoquidem veteres, harum ferarum caninos tantummodo dentes, descripserunt, quos vidimus perforatos, et vesicula veneno plena munitos, quae novo toxico quottidie repletur, dum primum in ictu consumptum fuerit. Etenim quemadmodum in singulis animalibus aliqua semper generantur excrementa, quae per partem determinatam extra corpus truduntur: Ita etiam viperae venenosum excrementum per dentes evacuant, dum se defendentes, mordendo cetera animalia venenant. Hoc etiam praestat scorpio, qui in cauda [Orig: caudâ] aculeum perforatum instar dentium anteriorum viperae possidet, et sub aculeo habet vesicam veneno plenam, quod punctis animalibus communicat. Neque mirandum est viperas caninis dentibus ad tutelam tantum sibimet a [Orig: à] natura [Orig: naturâ] comparasse: siquidem accidit idem pisci pistrici rostrum hinc inde dentatum possidenti, quos dentes huic animanti nonnisi ad tutelem natura impertita est. Quod autem nostri viperarum venatores pronuntiant, se tam in mare, quam in femina [Orig: feminâ] duos tantum dentes conspicatos fuisse, inde natum esse credimus: quoniam ceteri in gingivis latentes non videantur: deinde hoc genus hominum tamquam rude, et imperitum numquam anatomen harum bestiarum exercuit. Pulmo in viperis veluti vesicula oblonga membranosa, variisque meatibus plena, et aere [Orig: aëre] turgens observatur. Item cor gradiusculum apparet, et mobile in pericardio; hocque quando animal alexiphrmaco necatur concitarius movetur, quam si ferro interimeretur, ob repugnantiam alexipharmaci ad venenum. Iecur est oblongum vena [Orig: venâ] admodum crassa per medium percurrente, quaedimanans a [Orig: à] corde adextremam usque caudam serpentis progreditur. Ibi etiam visuntur venae seu arteriae, quae a [Orig: à] corde et hepate ad gingivas, s. vesiculas dentium ascendunt: cum in vesica [Orig: vesicâ] fellea tamquam in propria [Orig: propriâ] lacuna contineatur haec materia venenosa, quae indead dentes defertur. Possumus a. necessario [Orig: necessariò] attestari hanc venenosam materiam in cysti fellis residere, quoniam neque hepar, neque cor, neque sanguis viperae venenum participant, Ventriculus sub iecore latitat, cui oesophagus adhaeret cum aspera [Orig: asperâ] arteria [Orig: arteriâ] ad pulmones usque descendente. Splen colo intestino annectitur. Colon flexuosum est, et in latere sinistro terminatur. Rectum a. intestinum a [Orig: à] fundo ventriculi dimanare videtur.
[Note: Severinus Zootom: part. 4. pag. 359.] Et tantum e viperae anatomia [Orig: anatomiâ] Ambrosinus. Severinus in vipera [Orig: viperâ] a [Orig: à] se secta [Orig: sectâ] sequentia observavit. Oblonga omnia viscera, item et ova. Primum exserto spolio ad cervicem, aspera arteria per longum annexa pulmoni eodem ductu. Cordis substantia alba tota, nisi quantum auriculae rubent, quarum sinistra amplior. Aqua in pericardio: Cor triangulare complanatum. Fellis vesicula non hepati affixa, sed Ecphysi. Renes oblongi duo ex multis quasi renibus conflati, inferiores hi viscerib. omnibus, et prope [Orig: propè] anum. Testes oblongi, forma [Orig: formâ] aemulantes Pineae semen. Reperti in utero tres catuli viperini, qui a [Orig: à] matre biduo iam mortua [Orig: mortuâ] supersties inventi sunt, caudis micantes. Ad haec ova multa ad vasa spermatica utrinque: hinc autem descendentia recte [Orig: rectè] per medios renes. Intra caudam vesiculae duae plenae viru illo. Intestina rubra, carnosa praesertim superne [Orig: supernè] convoluta in quosdam veluti nodulos. In ventriculo et intestinis herbaecum alimentum. Ventriucli tunica interne rugosa, rugae autem rectae, quae postea diducta [Orig: diductâ] utraque tunica [Orig: tunicâ] facile [Orig: facilè] explicantur. Differentia sexus in hoc genere: Mari cauda longior; feminae brevior et latior. Mari sub caudam vasa quaedam [Note: Locus Solin. in Polyhist. Aristor. in Mirabil.] oblonga, interne spinosa; genitalia non dubito. In multis inveniuntur regionibus, Italia, Hispania, India, Melita, Cypro, Chio, circa Amyclas, ubi insanabilis earum morsus, et alibi. Aristoteles tamen in Creta nasci ne gat. Cordus in Germania numquam conspica tus est. In insula Syagro Arabiae promontorio vicina, magnae reperiuntur. Marsi populi quid impune [Orig: impunè] viperas tractabant, alibi generari negavere. Delectantur inprimis locis montanis: ideo [Orig: ideò] circa Haliacmon Macedoniae fluvium, et in Euganeis Patavinis montibus [Note: Martial. Epigr. l. 4. 59.] inveniuntur: aquis, populeis arboribus, et locis, quarum carnes Galenus pro antidoro reprobat, quod [Orig: quòd] aegrotantibus sitim intolerabilem [Note: Arist. H. A. l. 10. c. 62. ] faciant. Hieme latent, non tantum sub saxis, immotis fimo praesepibus, ut Aristoteles [Note: Virgil. Georg. l. 3. ] et Virgilius prodidere; sed etiam statuis lapideis, et terris. Rustici sane [Orig: sanè] Itali, dum ligonibus [Note: Martial. l. 3. Epigr. 16] profundiora terrae tentarent, simul glomeratas saepissime [Orig: saepissimè] invenere.
[Note: Victus. Pausan. in Baeot. Galen. in Theriaca ad Pisonem] In montana [Orig: montanâ] Phaeniciae parte herbis vesci, et quasdam radices vorare, Pausanias prodidit. Non tantum herbis, sed et erucis, buprestibus, Cantharidibus, phalangiis, mure araneo, stellionibus, scarabeis, bufonibus, Galenus: seorpionibus Aristoteles: picae pullis, Albertus, Circulatores furfuribus in pyxidibus et capisis alunt. Venatores quidam decimo quinto quoque die potum cum herba quadem praebent. Vino delectari aliis visum: [Note: Temperamentum. Arist. Gener. animal. l. 1. c. 9. 10. Galen. de simplic. medic. facult. l. 11. c. 2.] diu a [Orig: à] potu abstinere, Bellonio. Frigidas videtur Aristoteles facere, quod [Orig: quòd] hieme latitent: calidas, Galenus, Dioscorides et alii. Hieme minus tales esse, facile [Orig: facilè] exinde colligas, quia non mordent: aestate, et praesertim sub ortum Caniculae vehementer aestuare, qui servorem quendam prae seferunt. Ex capite Cerberi natas, antiquitas olim fa. bulata est. Ex cinere vel putri materia oriri posse vel exinde colligitur, quod [Orig: quòd] Iulio Obsequente [Note: Generatio.] prodente, bello civili inter Augustum et Antonium durante, Pado effuso, ingens [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 96.] viperarum copia proruperit. Ex congressu maris et feminae progigni, tam [Orig: tàm] certum, quam [Orig: quàm] falsum, cum muraena pisce congredi, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 62.] vel maris caput a [Orig: à] femina [Orig: feminâ] post congressum morsu avelli, quod apud Plinium [Note: Aelian. H. A l. 1. c. 24. l. 15. c. 16.] legimus, cui Herodotus, Nicander, Plutarchus, Solinus, et alii adstipulantur. Ova prius unius coloris et mollia, instar ovorum [Note: Arist. H. A. l. 5. c. ult.] piscium concipiunt, et quidem superne [Orig: supernè] versus praecordia: tempore parturitionis, catuli sine ullis membranis quandoque quod eas scindant, aliquando iisdem obvoluti, prodeunt. Vere postquam concepere, fetum ad mensem Augusti gestant. Viginti, una [Orig: unâ] die, [Note: Arist. H. A. l. 5. c. ult.] et quidem singulos parere, apud Aristotelem habemus Tres supra viginti ab una in pyxide servata prodiisse, quarum quae a [Orig: à] matre separatae erant, inertes reddebantur, Iohannes de Saviis pharmacopaeus auctor est.
[Note: Antipathia Aelian. H. A. l. 2. c. 24.] Cum multis occultam inimcitiam exercet vipera. Sputo humano, si hoc in ipsius ventrem penetret, interricitur. Mulieri gravidae si occurrat, abortum inferre creditur. Sola [Orig: Solâ] voce facit ut mures musculos suos alio [Orig: aliò] deporent. Cum ossifraga, et testudine dimicat, Illa sibi herba [Orig: herbâ] soncho simili providet: haec origano vel ruta [Orig: rutâ] medetur. Cum scorpione conredi, et mutuo se conficere, Caspar Wolfius observavit. Allii, scordii, et alliariae odorem vitare, apud Theophrastum habetur. Arum radix manibus affricata morsus viperarum arcet, si Avicennae credimus. Sinapi iisdem adversari, idem affirmat. Ramulo fagi leviter contactae obstupescunt, si Lacunae fides est. Inter folia fraxini et prunas constitutae, igni se potius credunt. Solani succo Galenus manus contra easdem madefaciebat. Rhases viperae oculos smaragdum intuentes liquefieri, et mox a [Orig: à] capite effluere, reliquit.
[Note: Natura. Arist. H. A. l. 8. c. 17.] Ad Naturam spectat, quod [Orig: quòd] vere et autumno spolium deponunt: tempore vernali oculos faeniculo affricant, ut visus in cavernis contractam hebetudinem tollant; et quod [Orig: quòd] gravissimum odorem spirant. Feminae, quae pinguior mare, acerbior morsus est.
Venenatum animal esse, superius diximus: [Note: Venevum.] signa varia occurrunt. Aulicus quidam apud Rhodiginum in colorem porraceum incidit. Purpurascentem vel amethistinum aliquando contrahi apud Grevinum habemus. Excitatur aliquando singultus, quod [Orig: quòd] ventriculus veneni acrimonia [Orig: acrimoniâ] vellicetur. Semper fere [Orig: ferè] corpus intumescit, pustulae ambustis similes erumpunt, sitis infestat, gingivae cruore suffunduntur, iecur inflammatione vexatur, biliosi vomitus succedunt, vertigo, sopor, tremor, et urinae difficultas, ut Dioscorides et Aegineta reliquit, oboriuntur. Ubi vero [Orig: verò] virus totum occupavit corpus, ungves ob caloris defectum livescunt et corpus grandinem congelantem sentit. Remedia [Note: Remedia. Amatus Lusit. Curat. Cent. 1] varia habentur. Amatus Lusitanus partem ictam scarificari iussit: emplastrum ex alliis cum theriaca eidem imposuit, et drachmas tres theriacae in vino meraco propinavit. Ex animalibus laudantur Caro viperina quae interaneis abiectis cocta, virus ad cutem pellit; cervi maris genitale, mustelae venter salitus; cancri fluviatiles vel marini; sanguis fulicae cum oleo potus; testudinis marinae cum aceto; patientis urina hausta; stercus caprinum in aceto decoctum, vel in vino tritum, butyrum denique vetus. Inter plantas [Note: Plin. H. N. l. 22. c. 20. et. 21.] plurima quoque occurrunt. Anchusa manducata et in fauces proiecta easdem perimit. Abensina radicem, folia, et corticem [Note: Crollius de signaturis.] Aristolochiae laudat; Crollius, aconitum cum vino tepido: Aliibistortam, quae contortis suis radicibus, convoluti serpenti figuram repraesentat: Matthiolus Bryoniae radicem, Citri semen et sucum Rhasis: [Note: Dioscor. M. M. l. 3.] Ferulam et iuniperi baccas Dioscorides. Plinius Tragoriganum: Claudius Imperator, [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 17.] taxum arborem: semen viticis Aegineta: acetum calefactum et potum Dorotheus Helius. Ex Compositis sunt plurima, inter quae praecipua, Theria ca Andromachi, et Antiochi PHilometoris; Antidotus Apollodori, rustici medici, Avicennae et Galli, quam ex Arabia redux Caesari obtulit. Pulvis viperinus quem nobis Medici describunt, plurimum quoque prodest. Extra applicantur, humani dentes in pulverem redacti: urina humana [Note: Galen. de simpl. medic. l. 6. c. 10.] calida: Caput viperae amputatum, et impositum: emplastrum ex ranis: fimus caprinus in aceto dissolutus, et pellis recens ab eadem detracta: herba de Corso nuper apud Hispanos inventa, quam Cantabricam quidam autumant: radix ebuli in vino elixata: fraxini cinis cum succo foliorum permixtus: furfures cum aceto et ruta [Orig: rutâ] decocti:
lignum colubrinum in Malabar nascens. Ideo [Orig: Ideò] ab incolis per arva decurrentibus, circumfertur. Laudantur etiam, melissae folia eorumque sucus: orignaum viride contusum, radix personatae in vino elixata: pix liquida cum sale: decoctum pulegii: serpillum cum aceto, et cetera, quae in Ambrosino [Note: Pareusl. 20. c. 16.] vide. Pareus theriaca [Orig: theriacâ] antiqua in aqua vitae dissoluta [Orig: dissolutâ] , usus est, Sunt qui cantus tibicinum pro remedio ponunt. Amatus Lusitanus cuiusdam fontis mentionem facit, in quo si [Note: Fallop. l. de tumoribus.] aegri demergantur, evandunt. Fallopius observavit, (verba sunt Ambrosini) dum ruri versaretur, filium agricolae a [Orig: à] vipera in pede demorsum. Unde pater senex ad clamorem filii accurrens, arcto vinculo pedis digitum vinxit: deinde digito scarificato cum non mediocri sanguinis effusione, iussit sibi locum ostendi, ubi a [Orig: à] vipera filius percussus fuit: quo cognito, ut laesum pedem ibi natus figeret, imperavit; postea ducendo ferulam circa pedem, illius figuram obsignavit, et sumpto gladio, cretam intra vestgii lineam radens, in vino dissolutam, filio propinavit: quo praesidio iuvenis, vomitione et alvi fluore correptus, tandem sanatus est. Virus quoque a [Orig: à] vesciulis gingivarum exemptum et fel eiusdem inficere, Gesnerus auctor est, qui puellam quandam, quae carnem cui viperina permixta erat, gustaverat, in opistotonum et alia gravia symptomata incidisse scribit. Fel confestim animi deliquium [Note: Aelian. H. A. l. 4. c. 7.] generat. Semen citri saccaro conditum, scordium, cornu cervi, lapis bufonties, hyacinthus, sapphirus, smaragdus, inter praeservativa [Note: Usus in Cibis.] recensentur. Et olim et nunc in mensis habuere locum. Aegyptii, Troglodytae, et Arabes, passim eas conquirebant. [Note: Plin. H. N. l. 7. c. 2.] Cirni Indi ultra flumen, et qui montem Athon incolunt, Aethiopes, Macrobii, et Seres iisdem alebantur, ideo [Orig: ideò] ad centum quinquaginta [Note: Athen. Dip. nos. l. 8.] annos vitam prorogabant. Athenaeus ritu piscium conditas apponit. Nunc in Italia a [Orig: à] mulieribus ob pulchritudinem expetuntur.
[Note: Usus in Medicina [Orig: Medicinâ] Galen de simpl. facult. l. 6. Porta Phytogn. l. 6. c. 11.] In Medicina multus earum usus, ex iisque pulveres, sales, olea, extracta, tincturae, et vina, parantur. Caput collo appensum contra gutturis affectus, et anginas celebratur. Cerebrum in pellicula ligatum dentitionem promovet. Iecur coctum a [Orig: à] venenato morsu praeservat. Ossa in purpurea sindone ligata, et portata, epilepsiam et vertiginem [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] amoliuntur. Spolium, medicamentis ophtalmicis miscetur: ex sententia Hippocratis, in delenda impetigine commendatur. Pellis ad facilitatem partus valet, si dextro parturientis femori alligetur. Pinguedo, si diligenter [Note: Galen. l. 7. de Compos. Medr. s. loca.] praeparetur, ad oculor. suffusiones, ambusta, coerendum [Orig: coërendum] pilorum sub alis exortum, cutis eminentias, in paralysi, commendatur. Carnes quidam ad vitam prorogandam facere scribunt, quibus Renodaeus refragatur. Alii cum faeniculo decoctae iusculo, visum imbecillum firmant. Eiusdem esu, servus Cratetis Medici, cui caro ab ossibus [Note: Porphyr. peri\apoxh=s2.] in morbo abscesserat, sanatus est, si Porphyrio fides. Plurimum siccare, et excrementa ad cutim detrudere, ideo [Orig: ideò] elephantiacis, [Note: Oribas. l. 3. de morb. c. 62. Galen. Simplic. medic. l. 11. cap. 1.] et aliis qui cutaneis morbis laborant, summe [Orig: summè] proficuam, apud plurimos Medicos invenies. Galenus ahquot exempla prodidit, qui cum vinum in quo vipera exstincta bibissent, liberati sunt. Cardanus eadem [Orig: eâdem] phthisicos curavit. Fuere qui Gallinas nutriebant, donec deplumarentur, quas postea aegris exhibebant. Matthaeum de Gradibus, et Gattinarium id fecisse proditum. Alii ex tali pastu ova propagandae vitae idonea, sibi pollicentur. Pulveres et alia quomodo parentur, vide apud Ambrosinum, [Note: Ambrosin. de serpent. p. 162.] qui ex auctoribus collegit. Pulverem sitim excitare, ipsi experti sumus. Ad aquas hydro picorum exsiccandas adhiberi, apud Petraeum invenies. Cinis inter caustica a [Orig: à] Fallopio censetur. Aquam Gallesii pharmacopaei ibidem vide. Baldus Angelus in dolium vini iniectas, corruptum pristino nitori restituere, idque in cella Cardinalis Ursini accidisse, scripsit. Ad theriacam sin [Note: Galen de Antid l. 2. de Theriaca ad Pisonem, et alibi.] gulari ratione praeparantur. Primus Andromachus adhibuit, Antoninus Imperator revocavit. Galenus egregie [Orig: egregiè] descripsit. Consule si placet Ambrosinum, sed et nos ante non itam multos annos, in schediasmate ad Theriacam Andromachi, exposuimus, cum eius Lesnae in Polonia dispensationi prae essemus.
[Note: Differentiae.] Viperarum differentias, Color, et magnitudo dabunt. Ratione Coloris, Pausanias in [Note: Porta Phytog. l. 4. c. 28.] Aethiopia et Lybia nigras esse scribit. Porta pro ratione soli in quo vivunt, virides, rubras, rufas, albas, et nigras observavit. Cardanus rubrae crassae et brevis, Milort ab Italis dictae meminit: sed Mathiolus, innocentissimum animal esse, domibusque familiare, addit. Magnitudinis respectu, in Hispania, [Note: Amat Lusitan. in Dioscorid. Aelian. H. A. l. 9. c. 33.] nonnisi cubitales inveniuntur, si Amato Lusitano credimus. In regione Troglodytica, longitudinem decem et novem cubitorum exaequant si Aeliano. In aurea Castella, viginti pedum sunt, si Cardano. Aegyptiacarum pelles tomento repletae duplo maiores sunt [Note: Bellon. observ. l. 2. c. 30.] nostris, si Bellonio. Alpinus in Illyrico unico in fronte cornu insignes, marem album gerere, feminam duo tamquam acus in syncipite, [Note: Alpin. de Medicina Aegypt. l. 4. cap. 8.] capite latiore et compressore esse, et a [Orig: à] cerastis differre, scripsit. Sumunt et a [Orig: à] veneno quidam differ entiam, et serpentem illum, qui Escurzo Italis adferunt. Verum hic, quia est colore cinereo nigricante maculis distincto, longitudine sesquipalmari, capite crasso et quadrato, ore magno et hiante, lingva [Orig: lingvâ] nigra [Orig: nigrâ] et mucronata [Orig: mucronatâ] , et tarde [Orig: tardè] incedit, [Note: Nieremb. H. Exot. l. 12. c. 3.] in viperarum censum referri non poterit. De Viperis Chiappae ita Nierembergius.
Genus viperarum Chiappa nutrit magnum, simile putrido ligno, pestilentem spiritum quatuor narium fenestris fundens. Quaedam morsu equum intra diem occidunt, fuso per omnes iuncturas sanguine. Sunt aliae variegatae, aliae nigrae et prolixae. Quemcumque momorderint, perimunt: crescente luna [Orig: lunâ] mitescunt, decrescente irritantur. Aliae sunt pallidae, nigris distinctae lineis, interstinctae maculis albis; morso ab iis decidit per frusta caro. Aliis tanta pestis superest, ut si fuste contingantur, subeat virus usque ad brachium. Aliae huius sunt conditionis, ut si mordeant mane, morsus evomens sanguinem pereat; sub vesperum, non sunt letales. Visus ibi serpens, in cuius utero inventi triginta et unus fetus.
[Note: Nomen. Ambrosin. l. 1. c. 3.] REfertur hic tum ratione figurae tum partus ad viperarum genera, Vocatur a [Orig: à] Latinis Ammodytes vocabulo a [Orig: à] Graecis desumpto, qui et a)mmodu/thn, yammodu/thn, a)mmodiw/thn, perysilon, et a)mmodi/thn per iota appellanti: ibi a)po\tou= a)mmou= kaitou= du/ti=ein quoniam arenam subeat: hic ab a)/mmos2 et dior(u/ttw perfodio. Aetio [Orig: Aëtio] est Cenchrias vel potius Cerchnias ab asperitate miliari, quod [Orig: quòd] cauda ipsius instar granorum milii dura sit. An a)mmoba/ths2 apud Lexicographos sit ab eo diversus; vel a)mmo/atis2 apud Suidam difficile est dicere. Nonnulli Ammoditem, Centriam, aut Centritem, ob duritiem caudae dici debere innuunt. Cum kentra quaedam lignorum et lapidum vitia dicantur ut apud Theophrastum [Note: Theophr. H P. l. 5. c. 3.] videre est: et Plinius, in quibusdam arboribus veluti in mamore, centra quaedam, id est, durities clavis similes, et seris inimicas esse asseveravit. Ut ut sit, cornutum vocavi, quod eminentiam quandam cornu aemulantem supra nasum gerat; et viperam Cornutam Illyricam. quod [Orig: quòd] in illa regione frequens sit, monocreon denique, propter callum qui summam oris partem exornat, certum est.
[Note: Descriptio.] De eius forma et Descriptione ita Ambrosinus. Olaus Magnus scriptis mandavit quosdam esse ser pentes arenacei coloris, longitudine cubitali, maculis nigris distinctos habentes supra dorsum linearum vestigia: Deinde inter haeoce serpentium genera Ammoditem commemorat. Quamobrem Lucanus colorem arenaceum huius serpentis contemplans canebat hunc in modum. Concolor exustis atque indiscretus arenis Ammodities. Est igitur fera haecviperae perquam similis, capite tamen ampliore, et maxillis latioribus, et in superiore parte rostri, eminentiam quandam acutae verrrucae similem gerens. Propterea vulgares, non iniuria, cornutum serpentem vel cornutam viperam nuncuparunt. Aetius quoque Ammoditem cubitialis magnitudinis, et arenacei coloris esse statuit. Immo pellem maculis nigris praeditam, et caudam praeduram ei assignavit: Has a. conditiones lector in icone, quam exhibemus melius et commodius meditari poterit.
[Note: Locus.] In Lybia teste Solino, in multis Italiae et Illyriae locis, comitatu inprimis Goritiensi stabulatur. Quadramius observavit in Circulatorum capsulis, catulos ritu viperarum eniti.
[Note: Venenum.] De Veneni signis et remediis, ita idem Ambrosinus. Olaus Magnus describens signa veneni huius serpentis ea esse protulit, quando particula demorsa non solum ingenti dolore et tumore afficitur, verum etiam quando virus a [Orig: à] vulnere effluit, et propterea si patiens tertio die non perit, quandoque ad septimam usque diem vitam protrahit. At Inter ceteros Auctores, clariora huius veveni signa assignat Matthiolus, dum percussos ab Ammodite, festina morte opprimi scribit, et a [Orig: à] vulnere eorum, qui tam brevi tempore non obeunt, sanguinem primo [Orig: primò] dimanare, labiaque vulneris intumescere, deinpe paulo [Orig: paulò] post saniem effluere, capitisque gravitatem, et animi deliquium generari. Imo addit homines etiam robustos ab hoc serpente ictos triduo interire, et celerius qui a [Orig: à] femina sauciantur. Quamvis observaverit nonnullos ab hoc serpente percussos ad septimam usque diem vitam protraxisse.
[Note: Remediae.] Praesidia hoc venenum castigantia, inprimis communia laudat Abensina; deinde tamquam Alexipharmaca, castoreum, cinnamomum, et radicem centaureae cum vino exhibet. Item radicem Aristolochiae longae, et Gentianae probat, postmodum pro emplastris parandis, mel exsiccatum, et tritum, radices gracatorum, centaureae, semen lini, harmel, lactucae, et volubilis praescribit. Verum Matthiolus admonet primo appostis cucurbitulis ambitum vulneris scarificandum esse, iniectis tamen vinculis arctissimis partibus superioribus. deinde tamquam praesidium peculiare mentam ex aqua mulsa potam, castoreum, casiam, et sucum artemisiae, cum aqua commendat. Praeterea theriacam in potu exhibet, eademque vulnus linit, et tandem emplastris attrahentibus utitur. Imo [Orig: Imò] in ahc affectione cataplamata nomis, et ulceribus serpentibus conferentia summopere [Orig: summoperè] celebrat.
[Illustration:
Cerastes Grevini Aldron. Gehornichte [Orig: Gehörnichte] Schlang
]
[Illustration:
Cerastes ex Libuia Aldrov
]
[Illustration:
Haemorrhouns Parei
]
[Illustration:
Seps Parei
]
[Note: Ambros. l. 1. c. 4.] EXcipit hic Ammodyten serpens, quod [Orig: quòd] in locis etiam arenosis libenter stabuletur. [Note: Nomen.] Nomen a [Orig: à] duabus eminentiis, a)po\ tou= ke/ratos2, quae in fronte, cochlearum instar, sed solidiores habet, sortitus est. Aristoteli Thebanum [Note: Bellon. obs. l. 2. c. 54.] colubrum, dici placitum est Bellonii. Olao est Cristalis, Alberto M. Ceristalis, Sirtalis et Triscalis.
[Note: Descriptio. Pli. H. N. l. 8. c. 23.] In Descriptione variatur. Plinius corpore Cerastis eminere cornicula saepe [Orig: saepè] quadrigemina scribit: quorum motu reliquo corpore [Note: Solin. Polyhist. c. 40.] occultato sollicitent ad se aves: Totidem et Solinus habet. Albertus octo. Bellonius [Note: Bellon. Obs. 2. c. 54.] duo instar granorum hordei supra oculos, gemina minuta coruna imitantia, ponit. Addit, dentes viperinis similes, dorsum lineis quibusdam puniceis variegatum habere. Aetius [Orig: Aëtius] cubitalis magnitudinis, longissimum, duorum cubitorum, corpore arenacei coloris, iuxta caudam desquamato, partibus ventris per ordinem squamatis, reliquit.
[Note: Locus.] Invenitur in Lybia, cuius medi terranea arida et sabulo referta sunt. Olim in Aegyptum migrasse, et magnam regionis partem in habitabilem reddidisse, prodidere quidam, et [Note: Lucan. Pharsal. l. 9.] ex his Lucanus. Bellonius dum Cairo in montem Sinai iter faceret, copiosos conspicatus est. In viis per quae plaustra aguntur, [Note: Bellon. obs. l. 2. c. 56.] frequens stabulatur, obviosque aggreditur et perimit.
[Note: Natura.] Duo ipsis congenita adscribit Bellonius, nempe, quod [Orig: quòd] ritu viperarum fetus edant vivos, et quod [Orig: quòd] inter omnia serpentum genera diutissime [Orig: diutissimè] sitim tolerent. Gressu flexuoso volutari, quoniam breves et crassi sunt; mole corporea arenis obruta, exsertis [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 28.] cornibus aviculas allicere, ut superius dixi: Psyllos populos non attingere, adici praeteritis potest.
[Note: Venenum. Dioscor. l. 6] Demorsus a [Orig: à] Ceraste, parte affecta [Orig: affectâ] intumescit, et duritiem quandam instar capitis clavi cum pustulis experitur, Moxsanies modo [Orig: modò] nigricans, modo [Orig: modò] subpallida effluit: mens alienatur: visus hebescit, ingvina et poplites dolent. Tensis genitalibus convulsus obit. Inter remedia ponit Dioscorides membri praecisionem. Aegineta et Aretaeus scarificari et ferro ut inuratur iubent. Celsus rutam ex aceto coctam, et nepetam cum sale et melle permixtam laudat. Plinius pice cum polenta [Orig: polentâ] quandoque utitur, interdum Castoris testibus cum panace et ruta in vino. Quomodo [Note: Aelian. H. A. l. 19. c. 28.] id Psylli frangant, apud Aelianum habemus. Cornu ad praesentiam viperae, napelli, aut fellis Pardi exsudare, Grevinus et Petrus de Abano affirmant.
[Note: Differentiae.] Datur apud Nicandrum genus Cerastae mutilum vel quod [Orig: quòd] cornibus careat; sed sic Cerastes appellari non posset: vel quod non tam patenti habeat: et quidem grandioribus quam [Orig: quàm] alii maxillis instructum est, Maxillare vocatur. Forte illud quod superius ex Matthiolo in Illyrico inveniri diximus, Thair Aegyptiis dictum, et quod in theriaca, ut Prosper Alpinus scripsit, adhibent. Herodotus circa Thebas Aegyptias cornutorum serpentum, parvi corporis meminit, qui sacri dicuntur. Sed quia innoxii, ad Cerastas referri non possunt. Nos duas hic in Iconibus species exhibemus. Secunda ad Sereniss. M. Hetruriae Ducem ex Lybia allata est, una forte [Orig: fortè] ex illis, de quibus Fauconerius Anglus ad Gesnerum ita scribit. Allati fuerant ex Cairo tres serpentes ad nobilem quendam Venetum qui, diligentissime in vitro magno et arena prope [Orig: propè] focum servabantur. Tres numero erant, quorum unus ferme erat triplo reliquis maior, isque femina, quae tum forte [Orig: fortè] quatuor, aut quinque ova in ipsa arena edidit magnitudine fere ovi columbini; longitudo erat trium pedum, crassitudo fere brachii: caput duos digitos latum, idque compressum. Oculorum pupilla nigra, reliqua [Orig: reliquâ] parte alba quorum ciliis utrinque prominebant cornicula duo brevia non carnea ut in quibusdam aliis, sed vere [Orig: verè] cornea. Collo erat pro magnitudine corporis tenuissimo, et satis longo. Totus parte superiore tectus erat squamis cinereis. Suprema squamarum parte nigricantibus, cauda, in extremo extenutata, et subfusca. Aliis duobus eadem erat forma, nisi quod cornua adhuc non extabant. Dixerunt esse filios illius maioris.
[Note: Ambrosin. de serp. l. 1. cap. 5.] HAemorrhous, Graecis et feminine [Orig: femininè] a(imor)r(oi/is2, et masculine [Orig: masculinè] a(imor)r(o/os2 a)po\ tou= ai(/matos2, et re(/w, quod [Orig: quòd] ad eius ictum sanguis ab omnibus [Note: Nomen.] corporis humani meatibus effluat. Isidoro est Aspis haemorrhois, Arnoldo Afrodius, Silvatico Afudius, Avicennae etiam Sabris, et Alsordius. Olaus tria differentia genera esse [Note: Rhodig. Antiq. lect. l. 16. c. 9.] putavit. Thonium Nicandro dici, quod locis illis Aegypti, quibus Thonis imperavit, delectaretur, Rhodiginus auctor est.
[Note: Descriptio. Aelian. H. A l. 15. c. 13.] Descriptionem huius serpentis, apud Aelianum, Nicandrum, et Paraeum habemus. Corpore est pusillo. Oculis igneo quodam fulgore ardentibus, Cute splendidissima [Orig: splendidissimâ] , dorso multis albis et nigris notis maculato, cervice [Note: Nicand. in Theriac.] angusta [Orig: angustâ] , Cauda [Orig: Caudâ] praetenui, cum corniculis su pra oculos. Avicenna ei dentes aequales tradit. Nicander ita describit:
Unum longa pedem, totoque gracillima tractu,
Ignea quandoque est, quandoque est candida formae,
Constrictumque satis collum, et tenuissima caudae
Bina super gelidos oculos frons cornua profert,
Splendentum quaedam radiorum albentia luce
Silvestres ut apes, populatricesque locustae.
Insuper horribile ac asprum caput horret, et instar
Ipsius obliquae sua parvula terga Cerastae
Claudicat, ex medio videas appellere dorso,
Parvum navigium terit imam lubrica terram.
Alvus et haud alio tacite [Orig: tacitè] trahit iliamotu
Ac per arundineum si transeat illagrabatum.
[Note: Locus.] In Aegypto et illis locis quibus Thonis imperabat, vivere superius dictum. In India reperiri, ex Diodoro Siculo colligi potest. Is enim in eo tractu quo Alexander Porum persequebatur, inventos fuisse serpentes, parvos equidem, sed quorum alii aereis virgis specie erant simillimi, alii densam et hirsutam cristam arrigebant, ad eorumque morsum toto corpore sanguineum sudorem [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 43] dimanasse, scribit, Particularem locum si attendamus, saxorum cavernas incolere solent.
[Note: Natura.] De Natura [Orig: Naturâ] hoc occurrit, segnem admodum in incessu et pigrum esse: naturaliter, non aliter ac navis dum mare sulcat, incedere; more undae, quae assurgit et deprimitur: et feminam a [Orig: à] mari gressu ita distingvi, quod haec eum interne [Orig: internè] circa caudam firmet, cum [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 13.] mas ventri tantummodo [Orig: tantummodò] innitatur, et collum serpendo extendat. Quae de obliqui incessus causa, et Canobo Menelai gubernatore [Note: Nicander in Theriacis.] veteres nugantur, apud Aelianum et Nicandrum vide. Nemo alias [Orig: aliàs] huius fabulae meminit.
[Note: Venenum. Mathiolus ad Dioscor. l. 6. c. 50.] In eius morsu, (verba sunt Mathioli) color loci percussi fit cruentus, ex quo ab initio nihil praeter aquosum quoddam, effluit: ventriculus dolore afficitur: deinde sanguis non solum ex foraminibus morsis, sed etiam ex naribus fluit: spirandi difficultas subsequitur, et si quae in corpore obductae fuerint cicatrices, recrudescunt. In morsu feminae, anguli oculorum et radices ungvium sanguinem fundunt: immo [Orig: immò] sanguis ab omnibus [Note: Galen. de Theriaca ad Pisonem. Lucan. Pharsal. l. 9.] corporis meatibus manat, et tandem dentes, putresfactis gingvisi excidunt. Eadem Nicander, Galenus, Lucanus, et Aelianus prodidere. Immedicabiles quibusdem eius morsus, alii partem scarificatam candenti ferro inurunt: quidam statim praecidunt; [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 43.] deinde cataplasmatis valide [Orig: validè] attrahentibus utuntur. Dioscorides ad sistendum sanguinem [Note: Nicander in Theriacis.] emplastrum ex foliis vitium coctis et cum melle tritis primo [Orig: primò] imponit, post portulacam cum polenta antequam sanguinea urina prodire incipiat. Mathiolus allium et vinum dilutum, cum theriaca, exhibet: vulnus aqua [Orig: aquâ] frigida [Orig: frigidâ] abluit, et demum, regionem vesicae spongiis calidis fovet. Plinius, flores et morarubi commendat.
[Note: Differentiae] Circa Differentias nihil fere [Orig: ferè] occurrit praeter ea quae Nierembergius de Indico haemorrhoo, et Kokob scribit, Piso et Marcgravius [Note: Nieremberg. H. E. l. 12. cap. 2.] de Cucurucu, ille de Ibiracao habent. De Haemorrhoo ita Nierembergius. Habet novus orbis suum haemorrhoum, Ahucyatli dictum, similem teutalcotzuchqui, nisi quod [Orig: quòd] sonalib. careat, maiorem harmorrhoo antiqui mundi, sed eiusdem veneni. Per omnes corporis meatus et cicatrices profundunt sanguinem morsi. Est alius qui etiam per iuncturas prodige [Orig: prodigè] crurorem facit. De Kokob [Note: Nieremb. H E. l. 12.] sic idem. Offenditur in agris Iucatanensibus, quidam serpens ad haemorrhoi nostratis pertinens genus, quatuor longus dodrantes, fusco colore, sed cyaneis et rubrescentibus maculis consperso. Huius ictus adeo [Orig: adeò] pestilens est, ut intra horae unius spatium cogat ictum hominem sanguinem reiectare, et intra diem unum ex omni corporis parte effundere, atque ita dem um mori. Antidotum esse inquiunt siliquastri sucum liquori tabaci permixtum, ex quo alia contusa atque resoluta sint, epotumque. Saxorum colit cavernas, et in his cubilibus educat prolem. Egressus antrum, cum strepitum audit, impetum facit in obvios.
[Note: Marcgr. H. B. l. 6. c. 14.] Curucucu Marcgravius vocat, quem Piso Cucurucu Brasilianis dici scripsit. Ille novem pedes longum facit, squamis flavescentibus, ac per dorsum maculis nigris grandibus variegatum. Nimirum, in toto flavo macula est grandis, in nigro duae flavae, in quibusdam nigris etiam unica flava, et sic continue [Orig: continuè] . [Note: Piso de Medic. Brasil. l. 3. p. 41.] Cl. Piso, amicus et condiscipulus noster, qui per aliquot annos illas oras lustravit, ita describit. Cucurucu est angvis crassus, cineritii coloris interius flavus, externis maculis nigris distinctus, et iisdem ut Cascavel squamis vestitus; novem et interdum duodecim pedes longos. Maxime est venenatus, et plurimum metuendus, licet caro eius praeparata a [Orig: à] Barbaris comedatur. Praecipuum illi venenum in capite, ideoque Brasiliani intercepto quantocius caput amputant et cooperiunt humo: Ab illo citus, corripitur vertigine, tremoribus, torminibus, animi deliquiis, febribus ardentibus, quibus sudor frigidus ac: psa denique mors, intradiem naturalem, aliquando et celerius succedit. Praeter enarratas qualitates, peculiare est huic serpenti, quod [Orig: quòd] morsu eius virulento, venae erodi videantur, tantamque inflammationem et ardorem efficiat, ut sanguis bulliens mox e [Orig: è] naribus, auribusque, imo manuum et pedum ungvibus promanet. Huic malo si quae Medicina detur, ipsius serpentis, qui
[Illustration:
Seps Aetii ex Matthiolo
]
[Illustration:
Aspis Vulgaris
]
[Illustration:
Aspidis species Colore ferrugineo
]
[Illustration:
Aspidis species colore ferrugineo, Vipera parva Vulgo dicta
]
[Illustration:
Dipsas Grevini
]
[Illustration:
Ibiiara Serpens Margraf
]
morsum intulit, caput emplastri forma, vulneri applicatum: Tum et Folia Tabaci recentia, leviter tantum ab ignis flamma [Orig: flammâ] tacta, mirabiliter prosunt, cauterii loco. Idem praestat contra huius, aliorumque Serpentium morsus radicis Caaapia decoctum. Deinde succedunt sudorifera, vel ipso statim initio convenienter exhibita, ut sunt radices Iusepebae, Urueu, Malvisco, Iaborandi, etc.
[Note: Piso loco citatop, 43.] De Ibiracoa, ita idem. Ibiracoa Brasiliensibus serpens est variegati coloris, albis, nigris, rubrisque maculis insignis. Eius morsus est admodum venenosus, et pessima symptomata infert, haud secus, quam Cucurucu, ut a [Orig: à] Brasiliensibus accepi: quippe sanguis quantocius a [Orig: à] morsu, ex auribus, naribus et oculis profluit, et nisi statim subventum fuerit, moritur vulneratus. Si virus nondum ad cor abierit, carne ipsius angvis cocta cum radice Iusepeba, Iaborandi, Malva Iseo, Caapeba, Capypuba, additis summitatibus Nhambi, ex vino interne exhibitis vulnerati restituuntur. Addatur externum remedium, ex capite ipsius ferae contuso, et cum Aerva de Cobre, aliisque ciusmodi ante enarratis praeparatum.
[Note: Ambros. de serp. l. 1. c. 6 Nomen.] SEps, quibusdam, non male [Orig: malè] Sepes, Graecis sh\y, et quidem feminio genere dicitur. Sine dubio para\ to\ s1h/pein tou\s2 plhge/ntas2, quod vulneratorum ab hoc serpente caro, statim putredinem concipiat. Ideo [Orig: Ideò] nonnulli ex Scaligero, non male [Orig: malè] Putriam vocare. Dicitur et s1hpedw\n, quamvis Nicander Sepis et Sepedonis diversis locis meminerit. Nec vel iste diversas Sepis et Sepedonis descriptiones habet; nec morsus Sepis symptomata ab Aetio [Orig: Aëtio] recitata, ab accidentibus Sepedonis ictus, quae apud Nicandrum leguntur, differunt. Ideo [Orig: Ideò] Gesnerus, et Grevinus pro synonimis sumpsere. Avicennas Selsir vocavit.
[Note: Descriptio.] In Descriptione variatur. Abensina eum capite lato, collo parvo, cauda [Orig: caudâ] brevi, ventre rotundo, tergore lineis diversi coloris variegato [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 14] facit: Aetius duorum cubitorum longitudine, ore acuto, albis notis maculatum. Aelianus eidem quatuor dentes, quos Volaterranus, [Note: Nicand. in Theriac. Grevin. de Venen. l. 1. c. 13.] recurvos facit, qui tuniculis quibusdam occultantur, adscribit, Pausanias cinereum colorem, et macularum poikilo/thta, alvum maiorem. Nicander, colorem hirsuti tapetis assignat, quem Scholiastes varium, [Note: Locus. Pausan. in Elien.] Grevinus, pallidum interpretantur.
Invenitur in regionibus Syriae et Arcadia. legimus namque apud Pausaniam, Aegyptam Elati F. Arcadiae Regem, incautum [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 14.] ab eo interemptum fuisse. Dum currit, brevior cauda videtur: quem tamen obliquo maiorem tramite ducit. Colorem in eorum quae attigit similitudinem mutat. Venenum, quod admorsum illico [Orig: illicò] tabe destruit, [Note: Venenum.] ex denitubs eiaculatur. Ossa cum corpore dissolvere, Lucanus scripsit. Dicitur [Note: Lucan. Pharsal. l. 9] Nicandro di/yios2, vel quod sit chro\s2, vel quod faciat diya=nto=s2 daknoume/nois2: vel ob siccitatem, vel quod [Orig: quòd] percussis sitim adferat. De signis veneni ita Lucanus:
Mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem Avulsitque manu piloque affixit arenis. Parva modo serpens, sed qua non ulla cruentae Tantum mortis habet; nam plagae proximae circum Fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit: Iamque sinu laxo nudum est sine corpore vulnus. Membra nat ant sanie; surae fluxere, sine ullo Tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis Liquitur et nigrae distullant inquina tabe. Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque Viscera, nec, quantum toto de corpore debet Effluit in terras, saevum sed membra venenum Decoquit; in minimum mors contrahit omnia virus. Vincula nervorum et laterum contexta, cavumque Pectus, et abstrusum fibris vitalibus omne Quidquid homo est, aperit pestis. naturaprofana Morteparet; manant humeri, fortesque lacerti Colla caputque fluunt; calido non ocius Austro Nix resoluta cadit, nec solem cerae sequetur, Parva loquor corpus sanie stillasse perustum, Huc et flamma potest, sed quis rogus abstulit ossa? Haec quoque discedunt, putresque secuta medullas, Nulla manere sinunt rapidi vesligia fati. Cyniphias inter pestes tibi palma nocendi est: Eripiunt omnes animam, tu sola cadaver.[Note: Dioscorid.] inter remedia, portulaca et acetum mulsum a [Orig: à] Dioscoride; a [Orig: à] Plinio, cortex et baccae [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 5. et 6.] lauri, oxymel, piscium asalsorum cibus, dummodo [Orig: dummodò] vesperi vomitu reiciatur; ab Aetio [Orig: Aëtio] , spongia aceto calido imbuta, et morsui applicata, laudantur.
[Note: Differentiae.] Inter Sepem et Sepedona, ut supra diximus, vix aliquid est discrminis, etsi Scholiastes Nicandri, Sepi colorem coccineum, Sepedoni varium assignet. Videntur tamen reperiri serpentes qui ad eundem referri poterunt. Meminit
Aristoteles cuiusdam pussilli, quem quidam Sacrum vocant, quem et reliquis serpentes, etiam magni vitant. Huius morsu omnia putrescunt. [Note: Aelian. H. Al. l. 8. c. 7.] Legitur quoque apud Aelianum, virum quendam solo serpentis attactu periisse, et vestem aegri paulo [Orig: paulò] post putruisse. Huc [Note: Nieremberg. H. E. l. 12. cap. 11.] et Agvasen pertinet, de quo ita Nierembergius. Subita pestis Agvasen serpens duas spithamas longus duntaxat, fusco colore, lato capite atque compresso: adeo [Orig: adeò] vero [Orig: verò] letali est ictu, ut intra dimidiae horae spatium interimat, decidente carne vulneri vicina, ac misere putrescente. Versatur montosis locis, editis, atque arentibus. Alexiterium eius Pangagvasen, Nascitur in Philippicis.
[Note: Ambrosin. de Serp. l. 1. c. 7.] SErpenti quem Aspidem vocamus nomen, vel ab aspergendo, quod venena morsu aspergat, ut Isidoro placet; vel ab asperitate [Note: Nomen.] cutis, ut Arnoldo; vel ab aspiciendo, quod [Orig: quòd] acutum intueretur, nisi eorum oculi a [Orig: à] quibusdam carunculis comprimentibus impedirentur, ut Abensinae; vel a [Orig: à] s1pei/zein, quod est, more serpentis bestiae sibilare, et se gyrare, propter acutum nempe sibilum, vel eius corporis longitudinem, ut aliis; impositum est. Quidam Serpentem Niliacam et Aegyptiam dixere, quod [Orig: quòd] Aegypto sit peculiaris: Propertius sacrum colubrum, quod [Orig: quòd] in simulacris Isidis adhiberetur, dixit, alii Hypnalin a [Orig: à] somni inductione. Quatramius Marassum vocavit, quod [Orig: quòd] viperarum instar, vivos catulos pariat.
[Note: Descriptio. Nicand in Theriacis.] Descriptionem apud Nicandrum habemus. Tam procera, (inquit) extensa queunt quam brachia duci Tantaque crassities est, quantum missile telum, Quod faciens hastas docta faber expolit arte; Protrucium horri sona taurorum, et caede leonum. Squalidus interdum color albet, saepe [Orig: saepè] virenti Cum maculis saepe [Orig: saepè] est cineres imitante figura; Nonnumquam ardenti veluti succenditur igne Idque nigra aethiopum sub terra, quale refusus Nilus saepe [Orig: saepè] lutum vicinum in Nerea volvit. Praeterea geminae calli instar, fronte carunclae Haerent sanguineis scintillant lumina flammis Turgida squalet item cervix, grave sibilat ipsa Bestia, dum certam vomit ira cancita mortem Quatuor hinc intra maxillae concava dentes Radices fixere suas quas iuncta quibusdam Pelliculis tuvica abducit, triste unde venenum Effundit, si forte suo haec approximet hosti.Bellucanensis ei caeruleum colorem, dentes extra labia, ut in apro, exporrectos, adscribit. Agricola longitudinem et crassitutudinem mediocris angvillae, Wottonus senum [Note: Plin. H. N. l. 11. c c. 37. Aelian. H. A. l. 9. c. 4.] pedum, assignant. Plinius, duos dentes in supera parte dextera laevaque longissimos, tenui fistula [Orig: fistulâ] perforatos, ut scorpionum aculei, venenum infundentes. Aelianus tenuissimis quibusdam tunicis indui scribit, quibus in versis venenum effundatur, effuso, illae ad pristinum statum redeant.
[Note: Locus.] In Gallia nullas divagari Bellonius auctor est: plurimas in Hispaniae insulis Christophorus Andreas. Calidiore aere [Orig: aëre] gaudere certum, ideo [Orig: ideò] Africam, et ripas Nili inprimis incolunt. Olaus in septentrionalibus regionibus observavit, scabrosa [Orig: scabrosâ] cute, cinereo colore, oculis scintillantibus, longitudine trium vel quatuor cubitorum.
[Note: Sympathiae et Antipathia.] Umbrosis locis delectantur. Ideo [Orig: Ideò] Seneca, ad umbram exsurgere dixit. Abhorrent ab Ichneumone, Argolis angvibus, ranarum [Note: Nicand in Theriac.] fetibus, cimicibus, aro, et halicacabo. Ichneumon ova eius conterit, et mordente [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 22. et 6. 38. et 10. 47.] dente lacessit. Bellum, quod et apud Aelianum invenies, Lucanus ita egregie [Orig: egregiè] descripsit.
Aspides ut Pharias cauda sollertior hostis [Note: Lucan. Pharsal. l. 4.] Ludit, et iratas incerta provocat umbra, Obliquasque caput vanas serpentis in auras Effuso tuto comprehendit guttura morsu, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 5.] Letiferam citra saniem tunc irrita pestis Exprimitur, faucesque fluunt pereunte veneno.[Note: Suidas. Agricola de anim. subter. Porta Phytogn. l. 7. c. 24.] Argoli serpentes aspides interimunt, ideo iussu Alexandri M. Alexandriam deportati fuere. Ranarum fetus cauda [Orig: caudâ] insignes persequuntur. Gallinae ea [Orig: eâ] die qua [Orig: quâ] cimices comedere, ab iis non tanguntur. Fumo ari ita inebriantur, ut torpidae evandant. De Halicacabo ita Plinius. Nec illud praeteribo aspidum naturae Halicacabum [Note: Plini. H. N. l. 21. c. 31.] in tantum adversam, ut radice eius propius admota [Orig: admotâ] , soporetur illo sopore enecans [Note: Athen. H. A. l. 4. c. 54.] vis earum. Ergo [Orig: Ergò] trita ex oleo percussis auxiliatur. De amore aspidis maris erga anserum custodem puerum, et feminae rivalitate commotae erga eundem odio, vide Athenaeum.
[Note: Natura. Isidor. Orig. l. 12.] Ad Naturam pertinet, quod [Orig: quòd] Isidorus scribit, ad incantatoris vocem alteram aurium premere, alteram cauda [Orig: caudâ] obruere: numquam marem nisi comite femina [Orig: feminâ] e [Orig: è] spelunca egredi; alterutrum ab aliquo occisum, occisorem etiam in turba quaerere, quod aliqui affirmant; visum imbecillum ob carunculam, de qua [Orig: quâ] superius, seu tubercula fronti adhaerentia habere; et levissimo strepitu audito, quasi ex somno excitatas [Note: Nicand. in Theriacis. Anglic. l. 19. c. 88.] sese erigere, quod apud Nicandrum legimus. In iracundia praecipitib. tumet collum. De ovorum natura prodit Bartholomaeus Anglicus, parva, rotunda, livida, viscosa, fetida, summe [Orig: summè] venenosa, et filamentis quibusdam conglobata esse, quae si a [Orig: à] Rubeta vel alio venenoso animali foveatur, vermem procreari, qui visu et halitu more Basilisci, primo [Orig: primò] foventem, deinde alios etiam animantes perimat.
[Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 5.] Mansuefieri, apud Aelianum legimus. Cicurantur cibo; cum infantibus vivunt, et crepitu digitorum vocatae ex cavis prodeunt. Mensam etiam, in qua temperatae vino et melle farinae ipsis apponuntur, circumstant, ac reliqua [Orig: reliquâ] omni spira [Orig: spirâ] in terra relicta [Orig: relictâ] , caput allevantes circumlambunt, sensimque explentur. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 23.] Egregie [Orig: Egregiè] de illo Plinius. Unicus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est. Coniuga ferme [Orig: fermè] vagantur: nec nisi cum compare vita est, itaqua alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura. Persequitur interfectorem, unumque eum in quantolibet agmine populi, notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia, nec nisi ab amnibus arcetur, aut praeceleri fuga.
[Note: Venenum. Nicand. in Theriaca.] Ictus Aspidis tam subtilis est, ut visum effugiat: ideo [Orig: ideò] mors Cleopatrae difficilis erat cognitu. Tumor circa vulnus nullum; post ictum statim sopor insurgit, oculi caligine suffunduntur, facies pallet, frons refrigeratur; icti assiduo [Orig: assiduò] hiant, et tandem convelluntur. Actuarius aegri colorem in viridem et herbaceum permutari asserit. Inter remedia, Aristoteles et alii solam partis mutilationem ponunt. Visum haud paucis, si centaurium in vino tritum aeger evomuerit, periturum certo [Orig: certò] ; victurum, sin secus. Mercurialis plagae exustionem suadet; Pareus, quod [Orig: quòd] sanguinem in venis et arteriis congelari putet, tenuiorum partium, medicamenta, si pars nigricet amputandam censet. Tentari tamen remedia tam simplicia quam [Orig: quàm] composita possunt. In illis sunt, origanum virens cum vino tritum; allia cum Zytho; aristolochia cum rosis; apium cum mero. De aceto ita [Note: Plin. H. N. l. 23. c. 1.] Plinius. Nuper cum ab aspide calcata per cussus, utrem aceti ferens deposuisset, sentiebat ictum alias [Orig: aliàs] illaeso similis. Intellectum ibi remedium est, potuque succursum. De Citris [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 5.] videri Aelianus poterit. Obiecti aspidibus rei, evasere quod id pomum comedissent. [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 6.] Huc urina impubium, quam Plinius laudat, fel mustelarum, stomachus ciconiae, urina et sanguis testudinum, lapis Malacensis et histricis pertinent. Ex Compositis sunt, Theriaca magna Andromachi, Antidotus Antipatri, et alia. Quidam compositionem ex foliis tapsi barbati, cary ophillatae, leucoii rubri, pari pondere sumptis, quae in aceto acerrimo et urina hominis sani decocta, parti extra applicantur: Aetius [Orig: Aëtius] pro fomento aquam marinam adhibebat; quan doque post scarificatas cucurbitulas, centaurium cum myrrha et modico opio apponebat.
[Note: Usus. Galen. ad Glauc. l. 2. cap. 10. Galen. de Composit.] Marsis in Cibis inservire, capite abscisso, et cauda [Orig: caudâ] ad digitos quatuor, interaneisque exemptis, cute detracta [Orig: detractâ] , et corpore aqua [Orig: aquâ] abluto. Galenus prodidit. Medicinam si spectes, Plinius ad visum clarificandum eius membranam cum adipe alterius animalis permiscet. Galenus emplastri Andromachi meminit, [Note: medic s. g. l. 6. c. 14. Differentiae.] ad discutiendas strumas et podagras, quod aspidib. vocatur, quod [Orig: quòd] cinerem ipsarum recipiat.
Differentiae Aspidum apud auctores sunt variae. Apud Galenum est xergai/a, terrestris, quae loca mediterranea incolit, xelidw\n, birundinaria, quae hirundinem colore aemulatur, [Note: Galen. l. de Theriaca ad Pisonem.] et circa Nili ripas excubat: ptua\s2, sputatrix, quae sputo animalia interficit. Prioris longitudinem quinque cubitorum aequant. Chelidoniae colore albo et nigro refertae sunt; Ptyades cinereo ad aureum inclinante asperguntur. Illae quatuor horarum spatio in animalium perniciem operantur. Istae, instinctu quodam naturali, cum flumen debet crescere per dies triginta alta petunt, et momento interimunt. Hae cinereae et virides praeter morsum salivam habent venenosam, et adeo [Orig: adeò] tenuem, ut angustissimos etiam cutis poros penetrare possit. Galenus, exporrecta [Orig: exporrectâ] cervice, et certa [Orig: certâ] intervalli longitudine venenum [Note: Porphyr de abstinentia etc.] exspuere scirpsit: quod et apud Porphyrium invenitur. Ab his admorsi, motu privantur, post continuos saltus soporantur, et cum torsione colli, spasmo, pulsu inordinato, et absque [Note: Bellon. obs. l. 3. c. 51.] dolore vita [Orig: vitâ] privantur. Bellonius in Italia apud Brutios serpentem callum in fronte tuberculi instar gestantem vidit, quem aspidem veterum esse putat. Dioscorides unam tantum aspidem describit. Strabo duas Aegyptiar. species facit, quarum una, spithamalis sit longitudinis, et *ocuqantatwte/ra, chelidonia forte; altera, unius orgyae, sub qua ptyas et terrestris si ne dubio continetur. Apud Ponzettum tres sunt, Sicca nempe, et longior quae oculos carbonis instar micantes habet. Caput elevans. et constrictis dentibus sputum eiaculans: et Hirundinaria quarum icones exhibemus. His addere placuit, parvam, coloris ferruginei; et alteram colore subviridi maculoso insignita, quae Italis aspido tormento quod morsu tormentum adfer at. In America quoque inveniuntur, quae caudae aculeo feriunt. Prope [Orig: Propè] Bononiam eiusque villam Malalbergo dictam, habentur varii coloris, quae dentibus vulnerant, et oblongo caudae aculeo ferire nituntur. Rustici saucii partem tumefactam ligant, et adhibitis praesidiis tridui spatio liberantur.
[Note: Ambros. l. 1. c. 8.] ASpidem sequitur Dipsas, quam Solinus inter species aspidum numeravit. Nomen [Note: Nomen. Isidor. Orig l. 12.] a [Orig: à] siti quam ictu suo infert promeruit. Unde Isidorus Situlam vocavit. Dicitur etiam mela/nouros2, a [Orig: à] nigra cauda; a)mmoba/ths2, quod [Orig: quòd] per arenam [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 51.] incedat; trhsh\r quod ictus eius veluti flamma adurat; ka/us1os2, ob eandem rationem. Videtur [Note: Agricola de Animal. subterraneis.] tamen inter presterem et Dipsadem aliqua esse Differentia, ut Agricola prodidit. Praester percussum immobilem veluti quadam sideratione, menteque alienum reddit: mox pilis defluentibus, et urgente pruritu, alvique fluxu, patientem absumit: quod de
Dipsade scriptum non invenias. Dioscorides solam nominum causam Differentiam ponere credit.
[Note: Descriptio. Aelian. H. A. l. 6. c. 51.] Isidorus tantae exiguitatis esse credit, ut non videatur, dum calcatur. At Aetius [Orig: Aëtius] longitudinem cubitalem, quae paulatim ex crassa in tenuem desinit, corpus albicans, sed simul maculis rufescentibus partim nigris variegatum, ei assignat. Sostratus caudam duabus lineis nigricantibus insignitam: Abensina collum magnum, et tergum ad extremitatem nigricans, et caudam valde [Orig: valdè] te-- nuem.
[Note: Locus. Galen l. 11. de simpl. medic. facult. Natura.] Nascuntur in Africa et Arabia, ut Aelianus prodidit: in Lybia et Syria vagari apud Lucianum et Abensinam legimus. Plerumque apud Garamantas Psillis finitimos inveniri, Galenus auctor est.
De Natura hoc occurrit, inter ova Struthionum in arenis condita stabulari: sic Garamantas, qui illis fictilium et pileorum loco utuntur, adoriti. Acri quoque ardere siti et fere [Orig: ferè] inextinguibili. Ideo os siccum habere fertur: et veneno suo totum in corpore humorem [Note: Lucan. Pharsa. l. 9] absumere. Aulus Tuscus Catonis miles nullo aquae potu, nec etiam proprio sanguine satiari potuit.
[Note: Venenum. Dioscor. l. 6. c. 50.] De Signis veneni, nimia inprimis et inextinguibili siti non est quod [Orig: quòd] multa dicamus, quia iam de ea egimus. Aqua nec per lotium, nec per sudorem exit, sed intus detenta, abdomen ita tumidum reddit, ut hydropem mentiatur. Reliqua symptomata cum iis quae a [Orig: à] morsu viperae conveniunt. Lucanus eleganter de iis:
Ecce subit facies leto diversa fluenti, Nasidium Marsi cultorem torridus agri Percussit Prester: illi rubor igneus ora Succendit, tenditquam cutem, pereunte figura, Miscens cuncta tumor toto iam corpore maior, Humanumque egressa modum super omnia membra, Efflatur sanies late [Orig: latè] torrente veneno. Ipse laetet penitus congesto corpore morsus, Nec lorica tenet distenti corporis auctum. Spumeus accenso nonsic exundat aheno Undarum cumulus, nec tanto carbasa Coro Curvavere sinus, tumidos iam non capit artus Informis globus et confuso pondere truncus: Intactum volucrum rostris, epulasque daturum Haud impune [Orig: impunè] feris non ausi tradere busto, Nondum stante modo crescens fugere cadaver.Morsum immedicabilem esse, Dioscorides prodidit: posse tamen ad inustionem partis affectae et scarificationem procedi. Galenus Theriacam Andromachi vehementer laudat. Abensina vomitum provocat, et diuretica commendat; exterius vero [Orig: verò] , emplastrum ex sale, calce, et oleo componit. [Note: Plin. H. N. 23. c. 8.] Plinius decoctum ex foliis lauri laudat: nec non salsamentorum cibum mero subinde hausto, ita ut circa vesperam, vomitu subinde reddatur.
[Note: Differentiae. Grevin. de venem. c. 14.] De Differentiis nihil fere [Orig: ferè] occurrit. Solinus aspidis speciem esse putat, Dioscorides toto genere differre existimat. Aetius [Orig: Aëtius] ad illud viperarum genus reducit, quod in maritimis locis stabulatur. Grevinus a [Orig: à] vipera maculis parvis in cauda, et quod citius [Note: Galen. l. 11. de simpl. medicam.] mortem inferat distingvit. At Marsi populi Aetio [Orig: Aëtio] accedunt, et degentes in solo uliginoso viperas; in salso, Dipsas nominant.
[Note: Nomen. Ambros. l. 1. c. 9.] SErpens Latinis Scytale dictus, Graecis quoque s1kutalh\, s1kutali\s2, aut to\ s1kuta/lion seu a [Orig: à] forma th=s2 s1kutalh=s2, quae vox baculum significat, seu a [Orig: à] longa et terete figura [Orig: figurâ] , quod s1kutalh\n lorum coriaceum aut baculum aequet; dicitur. Quidam Caeiliam vocant, quod ineunte vere ex antro egressus, faeniculum fugiat, ne visum recuperet.
[Note: Descriptio.] Forma [Orig: Formâ] est tereti et ita aequali, ut ubi caput vel cauda [Orig: caudâ] sit, discerni vix possit. Magnitudinem ligoni terrestri Nicander comparat, Quidam in tergo varia [Orig: variâ] macularum poikilo/thti, distingvi tradunt. Unde pictum serpentem [Note: Nicand. in Theriac.] Mantuanus vocavit. De ipsius et Amphisbaenae discrimine ita Nicander:
Bifronti similem reperis scytalem Amphisbaenae, Pinguior est tamen, et cauda quae nulla fere [Orig: ferè] exit, Crassior, ut quantum solita est comprehendere lignum, Curva manus strictum, quoties tenet ipsa ligonem, Tam prolixa, vagans, pluvio quam [Orig: quàm] reptile caelo, Quod fecunda genus sua gignit viscera tellus.In descriptione eius errat Lucanus, et Solinus forte ex eo. De Natura hoc duntaxat [Note: Natura.] habemus, tergo fulgere, forte, ut quia tarde [Orig: tardè] progreditur, spectatores alliciat: primum, nondum dissipato brumae rigore egredi, et spolium deponere: ne visum recipiat, a [Orig: à] faeniculo abstinere: (Gillius tamen oppositum scribit) nec ictu mortem inferre. Inflammationem duntaxat infert, qualis ab apum et vesparum aculeis prodire solet.
De Differentiis nihil occurrit. Olaus M. cum Amphisbaena confundit.
[Illustration:
Sciitale
]
[Illustration:
Amphisbaena Grevini
]
[Illustration:
Caecilia Blindschleich
]
[Illustration:
Caecilia Vulgaris
]
[Illustration:
Cenchris Veterum Belloni
]
[Illustration:
Acontias Iaculus Angelschlang
]
[Illustration:
Acontias Alter
]
[Note: Nomen. Ambrosin. l. 1. c. 10.] AMphisbaenae nomen ab a)mfi\ et bai/nw, quod geminum ut caput ita incessum habeat, venit. Dicitur alias Amphicaephalos. Hesychio a)mfi/s1maina Ethymologo amfi/s1qmaina, Alberto Amhiselene et Armena, Latinis quibusdam Utrimquegrada.
[Note: Descriptio.] Descriptionem apud Nicandrum habemus.
Post hanc exiguam tibi subdimus Amphisbaenam Duplice conspicuam (monstrum mirabile) vultu, Cuius perpetua caecum caligine lumen Quod latas utrinque genas, porrectaque menta Plus aliis alto serpentibus agere tendat; Terreus est illi color, et densissima pellis, Plurima quam varie [Orig: variè] distinctam signa figurant.Exiguam dicit, quia parvus et imbecillus serpens est. Hesychius cubitalem et decurtatam caudam habere scripsit. De duplici [Note: Aelian. H. A l. 9. c. 23.] vultu ingens est controversia, Aelianus, Plinius, Lucanus et Mantuanus affirmant, Matthiolus [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 23.] negat, Hesychius dubitariait. Dari tamen bicipites serpentes in Differentiis dicemus. Color terreus illi est, quem Graeci fai/on, Latini pullum appellant. Caecum addit, quia tam latas habet genas, ut oculos quodammodo premant. Notis in tergore pictam, nemo classicorum auctorum dixit; et in Nicandri textu, pro perisige\s2, perisixe\s2 legendum est, quod idem est quod perisibe\s2, Circulatis enim tractibus serpit.
[Note: Locus.] Reperitur in Lemno, sed in Lybia maxime [Orig: maximè] , si Luciano credimus. Germaniae ignotam Agricola fecit.
[Note: Natura.] De Natura hoc occurrit, mulierem gravidamsi Amphisbaenam transierit abortire: et ante cuculi cantum egredi, et sibilo etiam interficere. Quidam ore eniti fabulati sunt. Aelianus, caudae loco alterum adhibere scripsit.
[Note: Venenum.] Morsum eius ea quae a [Orig: à] punctura apum proficilscuntur, insequi Aetius [Orig: Aëtius] ; quae a [Orig: à] viperae ictu, Dioscorides prodidit. Id forte in principio fieri solet; hoc, temporis successu. [Note: Rhodig. Antiqu. lect. l. 26. c. 33. Usus.] Remedia ex capite de vipera peti possunt. Avite citissime [Orig: citissimè] interimi, apud Rhodiginum habemus. Alii semen papaveris et Castoreum laudant.
De Usu egregie [Orig: egregiè] scripsit Nicander.
Haec ubi iam crevit caedentes lignae coloni Sectam deglabrant oleastri ex arbore virgam Quale pedum strictis praebenti pellibus angvis Insertam obvolvunt, quas certis deinde diebus Exarere sinunt, cantantes ante cicadas Utilu hic baculus frigentibus artubus esse Fertur, ubi exanimis digitos torpedo fatigat. Tunc quia constrictos et eorum vincula nervos Calfacit immisso fovet, extenditque calore.[Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 8.] Quod de nervis scrbit, proditum est etiam Plinio. Aelianus vero [Orig: verò] habet, corium fugandis serpentibus et venenatis inservire. [Note: Differentiae.] Dantur quaedam in India Occidentali, quas incolae Maquizcoatl, et Tezaubcoatl vocant, quasi angves abusus, quod [Orig: quòd] raro [Orig: rarò] conspiciantur, sesqui digitum longi, et minimi digiti [Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 10.] crassitudinem aequantes. Coloris sunt argentei, nitidi, ac veluti translucidi. Gradiuntur in utramque partem. In Brasilia quoque est serpens Ibyara Brasiliensibus, [Note: Marcgr. Hist. Brasil. l. 6. c. 13.] Bodty Tapuyis, dictus. Vulgo fertut duo habere capita sed falso: inde autem error promanavit: quia tam cauda [Orig: caudâ] quam ore ferit et inficit suo veneno: nec facile cauda a [Orig: à] capite discerni potest, quia eiusdem sunt figurae et magnitudinis: Minimi digiti crassitiem aequat, et longitudine unum pedem et duos digitos circiter. Color est albus splendens instar vitri, et annulis et elegantibus lineis notatur, coloris brunni aut aerei. Oculos habet minimos et vix conspicuos, haerent in cute, instar punctuli acu facti. Non procul ab extremitate caudae anum habet, instar reliquorum serpentum. Contra venenum illius nullum dari remedium affirmant Lusitani. Sub terra vivit et illam fodiendo eruitur, victitat formicis.
[Note: Ambrosi. l. c.] Huc spectant tria haec quae apponimus serpentum genera. Primum Brasilianum, quod biceps est, et cancri modo incedit Alterum caput tam est amplum ut toti corpori adaequetur; alterum proportioni corporis respondet, ut Iosephus Acosta prodidit. Alterum Taprobanense apud Ramusium, quadrangulari forma [Orig: formä] , s. quatuor capitibus instructum, ut unum orientem, alterum occidentem, tertium meridiem, quartum septentrionem spectet. Unicuique oculus inest, et quo se unum gradiendo convertit, eo [Orig: eò] et alia feruntur. Animal est multipedum, sanguis vulnera citissime [Orig: citissimè] consolidat. Tertium in Hungaria reperitur, breve, duorum palmorum longitudine, nulla cauda, et aequali per totum corpus crassitie, ut olim Vitus Hungarus Gesnero narravit De Amphisbaena marina in mari Anglico capta, refert idem, bina capita, geminis ornata oculis habuisse, quorum unum ab altero vix distingui poterat. Quatuor, addit, lineae coloris methistini totum corpus exornabant: quae quidem lineae, undiquaque flosculis quibusdam erant decoratae pulcherrimis, instar florum pseudosycomori.
[Note: Ambros. l. 1. c. 11.] NOmen Caeciliae a [Orig: à] caecitate inditum est. Albertus et Isidorus Caeculam vocant. [Note: Nomen.] Niphus Cariallam. Graecis dicitur tu/flwy et tufli/nos2, Heschio kwfi/as2, quasi surdaster, quod [Orig: quòd] hebetis sit auditus. Nicander a)ph/manton vocavit, quod [Orig: quòd] nullam noxam inferat. Germanis est Blindtschleiche, modernis Graecis Tephloti, Tephliti, et Tephlini, prout annotavit Bellonius.
[Note: Descriptio.] Fusci et obscure [Orig: obscurè] maculosi est coloris, cum subrufo exiguo vix notabili. Color hic ad latera magis varius est, cum nigricantibus maculis diluta [Orig: dilutâ] purpura [Orig: purpurâ] distinctis, tamquam [Note: Gesner. de Serpentib.] in marmore porphyrite obscuriore. Totus venter atro colore saturo nigricat. Sub collo et parte proxima color est glaucus, maculis quibusdam nigris variegatus. Dentes minimi, asperi, et qui vix apparent, in inferiori mandibula plures et magis conspicui. Lingua bifida. Oculos an absolutos habeat, explorare in mortua non potuit Gesnerus; observavit tamen, totum oculum ab inferiore palpebra tegi, cuius foramen in comparatione ad reliquum corpus, erat perexiguum. Aelianus Caput muraenae simile habere scripsit. Femina, aliquando capta ex Gesneri descriptione, erat dodrantalis, crassitudine scytalis, cute admodum nitida. Meatus in medio ventris apparebat, quo compresso, ova velut immatura exibant. Infra ad caudam meatus erat excrementi: Oculorum cavitates magis quam [Orig: quàm] oculi conspiciebantur. Deinde squamae maiusculae magis caput quam [Orig: quàm] reliquum corpus tegebant.
[Note: Natura. Arist. H. A. l. 6. c. 13.] Tam velociter repit ac lacerta Chalcidica. Fetus vivos more viperarum enititur. Percusa [Orig: Percusâ] una [Orig: unâ] a [Orig: à] Gesneri uxore, fetus vivi [Note: Columella. R. R l. 6. cap. 17.] eiecti sunt. Prae multitudine fetuum, uterum ipsis aliquando dehiscere, Plinius et Aristoteles prodidere. Virus bubus esse letale apud Columellam legimus, Remedio caro ciconiarum, quae Caecilias vorant.
[Note: Usus Gesner. in Epist.] In Medicina adhibuit Osvaldus. Theriacam nmaque ex Caeciliis et aqua theriacali paratam, pro sudorifero in pestilentia exhibebat.
[Note: Differentiae.] Bellonius in Terrestrem et Aquaticam, sed nullo argumento nixus distingvit. Potest in Vulgarem et Crassiorem dividi, quarum icones damus. Lusitani Cegae nomen, serpenti indiderunt, quem Brasilienses Ibyara, Tapuyiae Bodty vocant, Crassitiem minimi digiti aequat, longitudine unum pedem et duos digitos [Note: Marcgr. H. B. l. 6. c. 13.] circiter. Color est albus splendens instar vitri, et annulis et elegantibus lineis notatur, coloris brunni aut aerei. Oculos habet minimos et vix conspicuos, haerent in cute, instar punctuli acu facti. Non procul ab extremitate caudae anum habet, instar reliquor. serpentum. Non facile [Orig: facilè] cauda a [Orig: à] capite discerni potest, quod eiusdem sint et figurae et magnitudinis. Tam cauda quam [Orig: quàm] ore ferit. Sub terra vivit, et eam fodiendo eruitur. Victitat formicis. Contra venenum illius nullum remedium dari, affirmant Lusitani. Videtur mihi inter Caeciliam et Amphisbaenam ambigere.
[Note: Amrosin. de serpent l. 1. c. 12.] CEnchri nomen Latini a [Orig: à] Gracis desumpsere. Dicitur enim his ke/gxros2, kegxridia\s2 o)/fis2, ut apud Dioscoridem legitur, kegxri/nhs2, [Note: Nomen.] et ke/gxris2, ut apud Nicandrum: kegxri/nh apud Varinum: kegxri/ths2, et kegxri/as2, ut apud Lexicographos. Dicitur vero [Orig: verò] ita a [Orig: à] milio, seu quod quibusdam notis milii instar exornetur: seu quod [Orig: quòd] tempore tantum milii appareat, ut Ethymologus reliquit: seu quod florente milio sit perniciosior, ut Aetio [Orig: Aëtio] placet: seu quod [Orig: quòd] calorem milii plantae referat, ut Avicaennae et Olao Magno placuit. Ideo [Orig: Ideò] ab aliquibus Miliaris appellatur. Nobis [Note: Nicand in Theriac.] bis prima derivatio placet. Nicander eum le/onta vocat, vel quod [Orig: quòd] squamae eius instar Leonis Lybici sint variis noti distinctae: vel quod [Orig: quòd] candaerect [Orig: candâerect] a [Orig: â] , more leonino se ad pugnam paret: vel quod [Orig: quòd] more leonis sanguinem humanum exsorbeat. Quidam laculum dixere, sed perperam, ut in sequentibus apparebit. Avicennae est Famusus Aracis, et Aspis diversicolor. Alberto, Arachis, Centris, Miliaris, et Falivisus, An Serpa Serena serpens Siculus, subalbidus, longitudine humanum corpus, brachium circa carpum crassitudine aequans, venenosus ut Massarias ad Gesnerum scripsit, referri ad eum possit, difficile est dictu, cum nullas notas apposuerit.
[Note: Descriptio. Lucan. Pharsal. l. 9.] Longitudine est duor. cubitorum figura [Orig: figurâ] crassa [Orig: crassâ] in tenuem abeunte, et colore viridi, ad luteum tendente, qui maxime [Orig: maximè] iuxta alvum apparet. Lucanus marmor serpentinum Thebis advectum pluribus maculis aemulari scribit. Nicander quoad crassitiem et longitudinem nihil determinat, quod [Orig: quòd] et grandior et minor reperiatur: totum vero [Orig: verò] maculosum esse ait.
[Note: Locus. Nicander in Theriacis.] Inveniuntur in Lemno, et Samo, in quamons Mosychlus. Hinc Nicander:
Atqui cum rapidis fervescens Solibus aestus Ardet in horrida se silvarum devia confert, Imbellesque rapax venatur praedo bibentes: Percelsive Sai iuga, frondosive Mosychli, Sub viridis quando frigentibus abietis umbris, Securi recubant, grege circum errante magistri.
[Note: Venenum et Remedia.] Morsum Cenchri symptomata quae in morsu viperae occurrunt, excipiunt: sed inprimis aquae in ventre inferiore, qualis in hydrope generari solet collectio, ut Nicander notavit: ut Dioscorides et Aegineta, putridum primo [Orig: primò] ulcus, post partium tumor, tandem lethargus. Erasistratus iecur, intestinum colon, et ieiunum ingenti putredine corripi credidit. Remedia exillor. Censu sunt, quae viperino morsui adversantur. [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 22.] Commendatur praeterea, satureia silvestris, radix menthae saracenicae, gentianae, et aristolochiae: maxime [Orig: maximè] vero [Orig: verò] Ciconiae caro, et reliqua membra.
[Note: Natura.] Maximo aestu per montes vagatur: rubos et spinas fugiens per rectum tramitem incedit: et animalia cauda [Orig: caudâ] implicat, apertisque iugularibus venis sanguinem sorbet.
[Note: Ambrosin. l. 1. c. 13. Nomen.] SErpens hic a)kontia\s2 Graecis a)po\ a)/kontos2 quod iaculi instar se vibret. Hesychio est a)ko/ntizos2, Nicandro a)konti/lh, Varino a)konlico\s2. Latini Iaculum vocavere; Auctor libri de Natura, serptentem volantem ob celerem motum; Aetius [Orig: Aëtius] Cenchritem, Cenchriam, et Aspidem acontiam; quidam Chersydrum: Silvaticus Acoran; Abensina Cofezati et Altararat. Lemni incolae Sagittarium.
[Note: Descriptio. Bellonius Observ. l. 2. cap. 16.] Is quem Bellonius vidit, erat tres palmos longus, et digitum crassus. Colore cinereo, sub ventre albo, iuxta dorsum squamatus, iuxta ventrem laminis munitus. A cervice nigra duae albae lineae per longitudinem dorsi ad caudam usque percurrebant: deinde, maculis nigris oculi figuram aemulantibus distingvebatur, ut bene [Orig: benè] lenticularis a [Orig: à] quibusdam dictus sit. De eo cuius icon in Musaeo Senatus Bononiensis habetur ita Ambrosinus. Est crassitudinis baculi, longitudinis trium circiter pedum. Caput habet magnum coloris cinerei, reliquo corpore fusco praeter ventrem, qui ad colorem minus obscurum vergit.
[Note: Locus. Lucan. in Dialogo de Dipsadib.] Non inveniuntur in germania, ut Agricola prodidit. In Aegypto et Lybia reperiri, Lucianus et Marcellinus prodidere. Visi et in Norvegia ab Olao Magno, a [Orig: à] Bellonio in Lemno et Rhodo. An in Calabria et Sicilia occurrant, quod Matthiolo relatum, dubium. Qui inde a [Orig: à] circulatoribus deferuntur, et Boae ac Serperigenae nominantur, pinnas longas et acutas a [Orig: à] capite ad medium usque corpus gerunt, quibus sese in altum attollere possunt.
[Note: Venenum.] Morsum maiora quam viperinum ictum symptomata insequuntur; putredo inprimis et carnium defluxus. Remedia ex capite de vipera peti possunt.
[Note: Natura. Aelian. H. A. l. 8. c. 13.] De Natura hoc duntaxat constat, tam in locis viar. publicar. abditis, quam [Orig: quàm] in arboribus, capite intra frondes occultato, degere: iaculi modo [Orig: modò] serpendo ruere, et quidem tam valide [Orig: validè] , ut spatium viginti cubitorum transiliat; et humi iacentem, antequam insiliat, primo [Orig: primò] sese contorquere.
[Note: Usus.] Fel eius habet in Medicina usum. Aetius [Orig: Aëtius] ex eo cum lapide scythico trito collyrium parat, contra diuturnas suffusiones.
[Note: Differentiae.] Albertus duplicis generis esse scribit. Alios mortem sine sensu infetre. Alios diuturno dolore fatigare. Ut vero [Orig: verò] hoc incertum, nec cuiusquam auctoritate probatum; [Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 29.] sic certum est, non unius generis esse. Texmineni enim, quem et Micoat vocant, serpens est apud Quanahuacenses, praelongus et tenuis, cuiusmodi etiam caput cernitur, ventre livido, dorso fusco. Vibrat se ex arboribus in homines et hominum oculos. Virulentus est, nec ultra caenum assurgit. Recta [Orig: Rectà] inaedit, corpus minime in spiras convolvens. Ille quoque qui in agro Tigurino rustici brachium ita laeserat, ut carne nudaretur, baculi crassitudine, et trium vel quatuor pedum longitudine ex genere Iaculorum erat. Bononiensium etiam Acontias a [Orig: à] iaculo Bellonii differt, Ambrosinus alterum vocat. In Hungaria quoque qui Decurtati vocantur, de quibus superius quaedam, in homines eminus, iaculi modo insiliunt. Apud Indos in campis et locis subterraneis inveniuntur, qui velocissimis saltibus serpunt, et homines eo potissimum tempore, quo prolem educant, aggrediuntur. In Hispaniola habentur perexigui, coloris viridis, qui sola cauda arbor. ramis haerent, reliquo corpore propendentes, praetereuntos [Note: Aelian. l. c.] laedunt. Apud Sabaeos versantur coloris rubicundi, longitudine palmi, qui in homines insiliunt, nec tantum ictu, sed et tactu nocent. Scholiastes denique Nicandri sub nomine iaculor. non tantum hos de quibus egimus venire scribit: sed et illos, qui celerrimi et innoxii sunt. Huc pertinet [Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 48.] serpens Polpoch, de quo ita Nierembergius. In agris provinciae Iucatanensis offenditur monstrificum quoddam serpentium genus, tres dodrantes cum maxime [Orig: maximè] longum, brachium crassum, aut fusco exsaturatoque tinctum colore, sed a [Orig: à] capite ad quinque unciarum longitudinem nigro et candenti varium, lato et compresso capite, oculis magnis et splendentibus, et cauda [Orig: caudâ] quae reliquo corpori crassitudine non cedit, non dissimilis scorpioni, nec ungvium torrore aelurorum magnitudini cedit. Nec vero uno tantum modo maleficum est animal, sed cauda [Orig: caudâ] pungens, et ore mordens. Visuntur magna ex parte hi serpentes arbores amplexi: cum
vero [Orig: verò] ictu virus iaculari volunt, si solo consistnt, visum hominem e [Orig: è] longinquo insectantur, cauda supra caput contorta [Orig: contortâ] atque convoluta [Orig: convolutâ] se rotantes in eum, atque ita brevi saltibus attingentes; Cum vero arboribus inhaerent, ita caudam capiti adiungunt, ut arcus representent figura, et iaculi sagittaeve more, sese non sine strepitu qui sentiri possit, iaculentur atque contorqueant. Ictus est exitialis intra tres dies ictae partis carne decidua [Orig: deciduâ] atque putrescente: ossibus vero [Orig: verò] nudatis, et in colorem fulvum vergentibus, et adeo fetido odore exhalante, ut omne rapacium avium genus invitetur ad carnificinam. Aiunt indigenae ictu eius non inferri vehementem dolorem, sed universi corporis sensum potius hebetari atque torpescere, atque ita ictum hominem velut temulentum mori. Sibila edit cothurnicum cantui haud dissimilia, quae praeterquam quod longius audiuntur, nomen serpentis, quod polpoch esse diximus, exprimunt, non sine vehementi formidine atque fug aindigenarum.
[Note: Ambrosin. l. 1. c. 14. Nomen.] AContiam excipit Dryinus, tum quod [Orig: quòd] eius icon cum iaculo Bellonii belle [Orig: bellè] conveniat: tum quod [Orig: quòd] Scaliger eundem a [Orig: à] iaculo ob similitudinem non discreverit. Nomina plura obtinuit. A Scaligero et Grevino dicitur Querculus, aliis Ilicinus. A Graecis, vocatur dru/inos2, et drui/nhs2, a [Orig: à] dru\s2 seu [Note: Aelian. H. A l. 9. c. 42.] quod in quercubus lateat: seu quod [Orig: quòd] a [Orig: à] crabronibus vexatus continuo in quercum confugiat: seu quod [Orig: quòd] squamis cortices quercus aemulantibus tegatur: xe/ludros2, quod aspera cute ad instar testudinis sit munitus, ku/lindros2, Alidrat cuidam scriptori seu Cherisidal qui addit fumum a [Orig: à] terra excitare, et nonnisi in in terioribus Africae reperiri, Andrias Osao; Durissos Abensinae, Glandosa Alberto, Dendrogail modernis Graecis, ut Bellonius [Note: Bellon. Observ. l. 3. cap. 51. Nicand. in Theriacis.] prodidit. Quidam et Bryinum, et Hydrum seu Chersydrum dictum esse volunt. Bryinum, quod relictis interdum muscosis locis (bruo\n villosum illud in arborum truncis dicitur) prata petat humida, ubi moluridas locustarum species, et partus ranarum imperfectos venatur. Hydrum quod [Orig: quòd] per humecta convallium loca libenter divagetur.
[Note: Agricola de Animal. subter. VVotton. l. 6. de Differ. Animal. c. 20.] In Descriptione in diversa abeunt auctores. Nicander Caput ei Natricis capiti aequale assignat, tergus album. Agricola longitudinem et crassitudinem mediocris angvillae, tergus cinerei coloris, in capite convenit. Wottonus illi tribuit longitudinem duor. cubitorum, Corpus obesum, squamas asperas, in quibus parvae muscae nidulantur; colorem tergoris subatrum, caput hydro aequale sed latiusculum, nec ita acuminatum. In [Note: Bellon. Observ. l. 3. cap. 51.] tantam aliquando molem excrescere Bellonius scripsit, ut sacco impositum rusticus per duo milliaria, quin interdum quiesceret, ferre non potuerit. Idem spolium foeno replevit, quod humani cruris crassitudinem adaequabat.
Veneni proprietatem accurate descripsit Nicander, his verbis.
Quodsi cui prehensum Dryinus talumue pedemus Luserit, a [Orig: à] toto se spargens corpore fertur Tristis odor, surguntque nigri, quaplaga tumores, Maestaque tristitia, et lacrimabilis opprimit angor Comprehensam morsi quadam caligine mentem Et periens nimio flaccescit forma dolore: Usque adeo [Orig: adeò] pascens absumit membra venenum, Quin etiam obfuscans obducit lumina nubes Et misere [Orig: miserè] affectum perdit letaliter aegrum. Sunt etiam eiusdem qui morsi dentibus angvis, Instar balantum soleant clamare caprarum Sive ovium, et gravibus torti cruciatibus angi. Pallidus urinae liquor it, torpensque veternus Ingruit, et crebris quassi singultibus aegri Nunc similem felli vomitum, nunc sanguinolentum Eiciunt, ipsumque malum facit arida labra, Postremoque gravem fundit per membra tremorem.[Note: Aelian. H. A. l. 4. 17.] Symptoma illud de balatu, ab Aetio [Orig: Aëtio] , Aegineta, et aliis confirmatur. Aelianus omnes [Note: Porta Phytogno. l. 4. cap. 2.] illos affectus Dryini morsui adscribit, qui in Chelydro occurrunt. Videntur ei quercuum radices resistere. Inflexae enim hae et circumvolutae, a [Orig: à] summo ad imum sensim deficientes, corpus gradientis Dryini imitantur, eiusque characterem ferunt. Dioscorides Aristolochiam cum vino laudat: Grevinus origanum contusum et morsui impositum, lixivium cum oleo, et theriacam probat.
[Note: Ambrosin. H. S. l. 1. c. 15.] ELops seu Elpas inter innocuos serpentes a [Orig: à] Nicandro ponitur. Quidam dia\ to\ e)llei/peinth\nopa, quod [Orig: quòd] visu destituatur dictum [Note: Nomen.] opinantur: et fortasse cum Caecilia confundunt. Alii ab e)/lafos2 Cervo deducunt; seu quod [Orig: quòd] more Cervorum sint
[Illustration:
Dryinus Stinckschlang
]
[Illustration:
Elaphs
]
[Illustration:
Anguis Aesculapii Vulgaris
]
[Illustration:
Anguis Aesculapii niger Aldrov
]
[Note: Bellon. Obs. l. 2. c. 51.] meticulosi: seu quod [Orig: quòd] celeri cursu ferantur. Bellonius cuiusdam serpentis in insula Lemni meminit, [Note: Fallop. de tumorib. 14. et 22.] quam Laphiati vocant, eundemque cum eo qui veteribus Elaphis arbitratur. Facit et Fallopius cuiusdam quem Cervonis anguem vocat mentionem; ut et Cerveriangvis: sed cum illum Caprimulgum, hunc Anzam, quo nomine apud Patavinos angvis Aesculapii venit, vocat, diversos ab isto concludendum est.
[Note: Descriptio.] De Descriptione ita Ambrosinus. Monachi qui commentati sunt in Mesuem promulgarunt serpentes quosdam cervinos similes esse nigris illis, qui multis in regionibus, et potissimum in Apulia [Orig: Apuliâ] sunt notissimi, neque multum veneni participant: quapropter per hos forte [Orig: fortè] Boas intelligere voluerunt. Nos in Musaeo Illustrissimi Senatus Bononiensis, quod olim fuit doctissimi Ulyssis Aldrovandi, invenimus coloratam iconem serpentis, longitudinis trium pedum circiter, cuius venter lutei est coloris, et tergus coloris Leucophaei, cum tribus lineis nigris a [Orig: à] capite ad caudam usque percurrentibus: sub icone haec nomina exstant scripta. Elope, vel Elape, forte Nicandri, Elaphis quorundam, Laphiati, incolis Lemni insulae apud Bellonium. Elephantias, forte et Cervone. Quamobrem ut lectores huius animalis figuram contemplari possint, illam hoc in loco exhibemus.
[Note: Plin. H. N. l. 32. c. 5.] Morsum eius volvulosa tormina sequuntur, si Aetii [Orig: Aëtii] Elaps, cum nostro idem est. Contra eum, communia auxilia, illa inprimis quae urinam cient, prosunt. Nec non salsamentorum cibus.
[Note: Ambrosin. H. S. l. 1. c. 16.] ANgvi Aesculapii nomen a [Orig: à] tutelari Aesculapii nomine inditum est. Dicitur et Angvis simpliciter et quasi per excellentiam: [Note: Nomen. Aelian. H. A. l. 8. c. 12.] quod forte [Orig: fortè] solus inter serpentes beneficus et innocuus sit. Aeliano est Pareas, Graeci parei/a et parou/a scribunt, seu para\ to\ pefuriwme/nas2 kai\ mega/las2 parei/as2 e)/xein, quod [Orig: quòd] maxillas quodammodo turgidas habeat seu a [Orig: à] pa/roion, quae vox aliquanto pra=on mitem et mansuetum significat. Lucanus Phariam vocat: nonnulli Pagerinam. Apud Hesychium et Varinum legitur pur)r(i/as2, a [Orig: à] colore sic dictus, quem cum hoc eundem esse vehementer dubito.
Descriptionem si spectes, oblongus est sublutei [Note: Descriptio.] aut potius porracei obscurioris coloris, sed magis circa tergus nigricantis, Pars inferior albescit paulo [Orig: paulò] in se subviridis. In quibusdam nota quaedam forma [Orig: formâ] crucis ex squamarum ordine apparet, si aliquibus credimus. Aelianus lato ore esse dixit; Ovidius illum [Note: Aelian. l. c. Ovid. Metam. l. 15.] qui Romae pestilentiae tempore cristis insignitum, poe [Orig: poë] tica [Orig: ticâ] forte licentia. Maxillae dentibus utrinque multis valde [Orig: valdè] acutis armantur. In cerviceduae parvae eminentiae conspiciuntur, inter quas locus vacuus. Sceleton hic exhibemus. In eo sequentia M. Aurelio Severino [Note: Zootom. Democrit. p. 363.] observata. Larynx nulla, sed arteriae asperae caput teres, et tonsum, ut fistula, ubilinguae radix inde inchoans, in confinio scilicet terminantis maxillae inferioris. In tunica [Orig: tunicâ] peritonaeide, vesiculae plurimae oviculorum instar. Hepar multo superius [Orig: superiùs] ventriculo. Huic quidem finienti non illi adhaeret vesicula fellis e [Orig: è] vena cava [Orig: cavâ] descendens. Alterno latere splen pusillus, pisum referens, ruber. Ventriculi fundus corpus uni versum disterminat fere [Orig: ferè] . Renes infimi utero proximi, his cava quinque binos insignes ramos mittit. Intestinum fere [Orig: ferè] unum, quamvis Baldus Angelus Abbatius colon distinguit. Uteri cornu cavae applicitum. Glandula oviformis supposita lieni, fundo ventriculi adhaerens; glandulae autem cholidochus, perforans ipsam ad intestinum.
[Note: Locus. Allat. in l. de opinionibus Graecor.] Invenitur plerisque in locis, Germaniae, Itale, Hispaniae, Poloniae, etc. in Asia etiam Africa et America. In Italia tam familiariter cum hominib. vivunt, ut et in lectis inveniantur. Idem saepe [Orig: saepè] et in Lemno insula accidit, ut apud Leonem Allatium habetur.
[Note: Natura. Plin. H. N. l. 29. c. 4.] De Natura dici potest, benignum quidem esse, et mitem, sed qui irritatus feriret. Plinius per mensem luna [Orig: lunâ] instigari scribit, Ambrosinus iuvenis cuiusdam exemplum adfert, qui cum eum complicare in nodum conaretur, ita admorsus est, ut copiosus sanguis proflueret. Excrementa eius moschi odorem spirant: vix tamen omnium, aut omni tempore. [Note: Plin. l. c.] Romae in domibus olim pascebatur. Nisi incendiis semina exurerentur, non esset fecunditati eorum resistere inquit Plinius.
[Note: Usus. Plin. l. c.] De Usu ita Plinius. Prodest vivus comprehensus, et in aqua contusus, si foveatur ita morsus. Quin et inesse ei remedia multa creduntur, et ideo Aesculapio dicatur. Democritus quidem ex his monstra quaedam conficit, ut possint avium sermones intelligi.
[Note: Differentiae.] Duplicis sunt generis. Alii pallidores: alii, nigredine perfusi quorum icones damus. Wottonus totidem Syriacorum facit. Alii aeris referunt colorem: nigricant alii. Morsum tumor duntaxat et levis inflammatio excipit. In Africa, eiusque in Mauritania monte Ziz qui vagantur, prandii tempore micas de mensis cadentes legunt. Tales et apud Pyrenaeos Bigerones [Note: Scalig. Exerc.] haberi, testatur Scaliger. In Norvegia vaccino aut ovino lacte aluntur, et plaerumque in infantum cunis, fidi ipsorum custodes dormiunt: verum si quando incendio domus deleantur, aut pestilentia [Orig: pestilentiâ] incolae pereant, in antris conditi ita se propagant, ut incolis graves sint. Huius generis ille fuit, quem Marsus quidam Venetiis circum ferebat, a [Orig: à] Gensnero descriptus. Capite erat eleganti et subflavo, corpore nigricante maculis purpureis distincto. In laterib. linea quaedam secundum longitudinem conspicua erat, quae paulo supra caudam terminabat, et infra caput, perspacium palmi incipiebat. Longus erat dodrantes quatuor cum dimidio, ex plaga orientali delatus. Venenatum non fuisse inde patet, quod circulator, caput eius ori
indere soleret. In Angue super omnes tenuissimo quem propter innocentiam Neapolitani dicunt Angioleta, Bononienses Bisognolae [Note: Sever. Zootom. Democrit. p. 368.] sunt haec singularia. Cor cum caeco quodam angulo ad basin assurgens, qui cum toto corpore et alligato vase figuram refert calcei. Hepar bifidum, tum in longum, tum in latum. Uteri cornua sicut et in caprimulgo angue; talis etiam vulva et vesiculae ducae spermaticae hinc atque hinc ad eam formam.
EXotici serpentes varii sunt, quos hic sub sex puncti trademus. Sub primo ponimus Boiciningam, quae et Boicinininga et Boiquira, Brasilicnsibus, Ayug Tapuyis, Lusitanis Cascavela, et Tangedor, Belgis Raetel [Orig: Raëtel] schlange, Mexicanis Teutlacocauhqui dicitur. Tres ipsius descriptiones dabo, quia lcones variant, Marogravii, Pisonis, et Nierembergÿ. Marcgravio est serpens quatuor pedes ettres digitos longus, Corpore in medio crassiori, versus utramque extremitatem vero [Orig: verò] attenuato; in medio a.ubi crassissimus, brachium [Note: Marcgr. Hist. Brasil. l. 6. c. 14.] humanum prope cubitum crassitie aequat. Venter illius est planus: Caput compressu [Orig: compressú] , sesqui digitum longum et latum. Oculi parvi: lingua teres et bifida. Inter ceteros dentes, quatuor habet reliquislongiores, falcatos, albos, acutos instar spinae, quos retro [Orig: retrò] condere et gingiva [Orig: gingivâ] occultare potest. In pelle squamas habet, veru [Orig: verú] haud talis duritiel. Totum dorsum insignitur catena [Orig: catenâ] pallideflava, hamulis illius figura cubica constantibus, fimbriatis nigro: spatium a. intermedium inter quemlibet hamulum fuscescit. Latera corporis flavescentia cubis nigris ordine positis variegantur: nimirum duplex ordo cuborum nigrorum in quolibet latere, et cuilibet angulo hamuli catenae dorsalis, respondet cubus unus lateralis unius seriei, alter alterius seriei respondet, intersitio duorum hamulorum catenae dorsi. Venter squamas habet grandioresreliquis, quasi parallelogrammas, pallide [Orig: pallidè] flavescentes. Caudae a. in extremitate adnatum est corpus parallelogrammum, paululum compressum, constans quasi hamulis catenariis singulari modo invicem aptatis, ut cymbali modo [Orig: modò] serpens sonum eo edat, et e [Orig: è] longinquo audiri possit. Quot annorum serpens, tot partes habet crepitaculum hoc. Serpens decem annorum habet crepitaculum. hoc longum duos digitos aut paulo [Orig: paulò] plus, latum quoque plus quam semidigitum. Substantia constat laevi, glabra [Orig: glabrâ] , pellucida, sicca, coloris ex albo et cinereo subfuscescentis. Serpens est apprime [Orig: apprimè] venenatus, nec Antidotum cognitum [Note: Piso deMed Bras. l. 3.] contra illud virus.
De eodem serpente ita Piso. Primo serpens ille Bocinininga, quem Cascavel et Tangedor Hispani nominant, propterea quod sonitum instar tintinnabuli cauda [Orig: caudâ] edat, in triviis iuxta ac dcviis locis cernitur, tamque celeriter proreptans, ut volare videatur. Huic tam pernicioso colubro, benigna natura, cautionis quasi gratia [Orig: gratiâ] , nolam addidisse, ut illius sonttu, admonitus quilibet tempestive sibi caveat a [Orig: à] vicino hoste. Brachii est crassitie, longitudine interdum quinque pedum, lingva [Orig: lingvâ] bisulca, dentibus longis et acutis, colore fusco, etad flavum vergente. Quotannis articulus, quo infestare solet, in cauda crescit, cuius extremitate in anum hominis immissa, mortem infert confestim; venenum a. quod ore vel dentibus infert, multo lentius vitam tollit. Ex vulnere moxsanies cruenta effluit, caro livet, ulcusque paulatim serpit. Ad remedia extrahentia, vulnus dilatantia, scarificationes, cucurbitulas, et si pars laesa inter cipi possit, ad vincula festinandum, idque iunco lacape cui remedio maxime [Orig: maximè] fidunt Brasiliani; sin minus, canterio utendum est. Interim dum veneni qualitas ad cor penetrat, curandum ut interius praemuniatur Tipiocae haustu, sudoresque evocantibus insistendum. Praesentissimum prae ceteris remedium, quod Barbaris, contra huius aut qualiscumque serpentis m orsus restat, est ipsius nocentis caput, quod contundunt, contusum emplastri forma vulneri calens applicant: cui remedio simul addunt, in omni fere morsu, salivam hominis ieiuni, qua perpetuo partem affectam demulcent. (Plinius l. 7. c. 2. Galen. l. 10. simplici. Scaliger in Hilstor. Animal. l. 11. c. 18. hanc salivae vim quoque agnoscunt) Adeoque his duobus Antidotis nituntur, ut desperent, si in illis voti compotes non fiant. Ego haec et similia remedia, quae longa illis experientia dictavit, iubente necessitate, lubenter sumimitatus. Non intermittendo temen ea quaea [Orig: quaeà] vencranda antiquitate et auctoribus nobis sunt relicta. Ne nimium temere hisce novitiis, aut pertinacius veteribus viderer ad haerere.
[Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 12. c. 1.] Nierembergius Dominam Serpentum vocat, et haec de ea habet. Non sine naturae usu reptilia sunt: nec minus maiestatem creatoris humilitate sua [Orig: suâ] exaggerant, non minus bonitatem peste sua [Orig: suâ] . Scit pessimis Deus iuvare, scit veneno mederi: liberalem medicina opem ènoxiis isitis usurpat. Exordium occupet atrox serpentum genus, Teuthlacocauhgui, seu dominam serpentum Barbari vocant, viperam Hispani, sive ob similitudinem capitis sive pestis. Anvis hic quatenos pedes aut amplius longus, et humanum, ubi mediocriter crassus est latus: dorso eminenti, viperino capite, ventre ex albo pallescente, laterib. opertis, candentib. squamis, fasciis tamen pullis per intervalla intermixtis, dorsum fuscum est, luteis tamen lineis sese in ipsa [Orig: ipsâ] spina [Orig: spinâ] secantib. insigne, Multae sunt eius serpentis differentiae, non plurimum inter se distantes, et ictu mortem inferentes, nisi celerrime praesidiis occurratur. In spiras, irritatus, aut contrectatus
[Illustration:
Serpens Indicus. Nieremb.
]
[Illustration:
Domina Serpentum Nieremb.
]
[Illustration:
Mater Formicarum Clus.
]
[Illustration:
Serpens Pergrinus amputato Capite Clus.
]
[Illustration:
Boicininga.
]
[Illustration:
Boicinininga aliter.
]
[Illustration:
Boiguacu.
]
[Illustration:
Ibiboboca.
]
[Illustration:
Iararca.
]
[Illustration:
Amore pinima.
]
ac inaequaliter caput contorquet, sed ita sibiundique cavet, ut nulla [Orig: nullâ] non parte se vindicet ab iniuria [Orig: iniuriâ] . Excogitatum est icta humare membra terraque [Orig: terrâque] obruere, et ita manere donec omnino [Orig: omninò] cesset do or, aut morbus sit curatus; prospero magna [Orig: magnâ] exparte eventu. Per saxa fertur celeri cursu, at per terrestria planaque (quod mirum videtur) non adeo [Orig: adeò] : Ob quod Mexicanorum quidam a [Orig: à] vento nomenindidere, vocantes Hoacoati. Quot annos natus est, tot accedunt caudae perstrepentia sonalia, posteriore in parte caudae vertebrarum instar connexae. Oculi sunt nigri, mediocris magnitudinis. Dentes habet superna [Orig: supernâ] maxilla caninos, quib. iaculatur venenum: utroque a. latere oris quinque parvi dentes supernae maxillae in sunt, sed qui facile [Orig: facilè] conspicia [Orig: conspicià] quolibet aperto ore queant. Et sinuose [Orig: sinuosè] graditur, ictus, toto corpore hiantibus rimis fatiscit, et viginti quatuor horis transactis a [Orig: à] morsu animam dicitur agere Apprehensos cauda [Orig: caudâ] , Indi, qui cos venantur, tuto tenent appendentes: tamen torquentes collum, perstrepentes sonalibus, corpus illuc huc que iactantes, ac nihil non molientes, ut paenas de venatore sumant. Natrant multi, qui eum serpentem domi alere solent atque educare, annum integrum durare absque cibo ullo potuque, abscissumque caput decem aut amplius dies ferunt apud Panucenses in femoris crassi tudinem, et longitudinem incredibiliter adolescere. Norunt cicurari posse permulti, qui eos domi alentes habent in deliciis. Venenum iaculatur caninor um tubulis; cavi n. sunt. Nec desunt, qui affirment, vivum parere etsi falso [Orig: falsò] , quemadmodum ex aliorum narratione constat. Cum laesusirascitur, sonalibus concussis vehementer perstrepit, crigitque collum non sine adstantium timore, nec tamen mordet, nisi compressus aut incitatus. Caninis in usus medicos servatis, pungunt Mexicani Medici collum cervicemque, doloris capitis placandi gratia [Orig: gratiâ] , pinguedincque animalis omnium fere [Orig: ferè] nocentissimi, lumbos perungunt, sedando illorum dolori, aliasque corporis partes dolore in festatas, ac discutiunt praeter naturam tumores Edunt Indi eorum carnes, ac verissimum esse statuunt, cortalium carnibus, esse praestatiores, ac gustu gratiores. Linteo convoluta quantum velis, tenui raroque, ita tepesit illa feritas, ut vel a [Orig: à] puero quolibet circa formidincm, aut noxam ullam deferri possit. Aiunt caput huius serpentis alligatum collo, instar viperini, gutturi morbido ferre suppetias; Febrientibusque medentur puncturae serpentium omnium, quibus natura appendet sonalia, humano stercore duarum unciarum pondere, ex qua [Orig: quâ] congruenti propinato, aut commanso, picietl, et admoto vulneri, item corniculis cuiusdam arboris vulgaris novi orbi tusis, atque applicatis. Est etiam huic malo convenientissima Chipato ac provenitin calidis locis Novae Hispaniae ubique fere [Orig: ferè] . Est et alius serpens, teutlacoutraubqui quoqtle nuncupatus, quinque dodrauntes interdum longitudinem superans, et bumerum crassitudine, nec dissimilis alteri eiusdem nominis tum forma [Orig: formâ] , tum veneni atrocitate, praeterea etiam et sonalibus, in quae finitur cauda: sed huius color pullus est, vergens in luteum, pallidis maculis (quod alteri quoque contigit) obligque sese intersccantibus. Aiu~e eam esse veneni huius vim, ut non ictu tantum, verum contactu quoque officiat: unde sortitum nomen.
IBibobocam et Piso et Marcgravius describut. Ille ita de ea. Ibiboboca Brasiliensibus, angvis [Note: Mareg. hist. Brasil. l. 6 . cap. 13. Piso Med. Bras. l. 4.] pulcher, Lusitanis Cobre de Corais appellatur, duos pedes longus, pollicem autem crassus, colore niuco, et nigris, rubrisque maculis variegatus Morsus illius venenatissimus, non extemplo [Orig: extemplò] vitam depascitur, sed tarde [Orig: tardè] sepro. movert. Sanatur emplastro e [Orig: è] capite serpentis concinnato, etefficatiter apposito. Pulvis plantae Nhamb, tum et sucus foliorum Caapeba, et Caiatia, vulneri instillatus, extrahit virus.
Exactius paulo Marcgravius suum depinxit. Ita n.de eo. Ibiboca Brasiliensibus; Cobra de Coral Lusitanis: serpens duos pedes longus et pollicem humanum fere [Orig: ferè] crassus, ubi crassissimus; nam versus posteriorem partem teres est, et acutus, instarsub ulae. Totus venter est albus et splendens: dorsum et !atera tincta. Caput habet squamulas albas cubicas, ad oras nigras, hinc cinnabria sequitur macula, cuius squamae per oras nigrae, et ita semper rubra macula est, hinc sequitur nigra, hinc alba, iterum nigra hinc rubra et sic deinceps. Rubra macula plus uno digito est longa, duae albae et tres nigrae simul sumptae sesequidigi tum longae, aequles inter se: nigrae a. maculae totaliter sunt nigrae, albraum autem orae nigrae, venenatus est serpons.
Boigvacu aliquot species habet Marcgravius, quas eiusdem verbis exhibemus. Boiguacu [Note: Marcg Hist bras l. 6. cap. 13.] Brasilianis Cobra de Veado Lusitanis. Erat pellis septem, et semis pedes Rhynlandicos longa, in medio corpore undecim digitos lata, sen sim versus caput et caudam in angustiorem latitudinem vergens, ita ut eo loco quo caput abscissum, tantum circiter quatuor digitorum latitudinem haberet, etin caudae extremitate paulo minorem. Tota autem pellis squamis erat tecta certa serie dispositis in ventre, maiorib. in dorso minorib. ut in omnib. serpentibus: Elegantissime autem erat variegata; nempe per medium dorsum secundum longitudinem maculis nigris, que cathenae cuiusdam maiorib partib. constantis figuram quasi referebant, adlatera autem utrinque palmum inter se distantes maculae nigrae rotundae fere, inquarum centro albo macula itidem
rotunda, magnitudinem autem hae maculae habebant maiorem imperiali: inter hasce, attamen extra illarum ordinem, verlus ventrem iterum utrinque duae series minorum macularum nigrarum discurrebant. Eiusdem coloris et similibus maculis accipiebam Septimo Augusti 1638. Sed maiorem priori, crassities n. corpori medii erat tredecim digitorum, longitudo a. octo pedum et supra. Eiusdem speciei unum accepi vivum tertio Augusti 1638. similibus maculis; longum quinque pedes et quatuor digitos; crassum vero, ubi crassissimus, semipedem. Carnem habebat albam angvillae similem. Cor exemptum e [Orig: è] corpore per quadrantem horae subsiliebat. In postica parte corporis, septem digitorum intervallo ab extremitate caudae duos breves ungues habebat quasi avium, circa anum nimirum. Duplicem ordinem dentium acutissimorum, in utraque maxilla. Caput latum et su pra oculos in duo tubera elatum.
Eiusdem speciei ingentem accepi sexto Octobris 1638. inquit Marcgravius, cuius longitudo erat octo pedum et semis; crassities ubi maxima, quindeeim digitorum: eratque valde nigro et albo variegatus. Carnem habebat albissimam et pinguem. Carnem sepelivi, et ossa post quadrimestre spatium exemi pro sceleto. Pellem tomento replevi. Spina a. dorsi ossibus constat, et costae dura spina. Duplicem ordinem habebat dentium in utraque maxilla, quae itidem duplex crat. Dentes sunt acutissimi, paulum incurvi, acus pectinum referentes, splendide albi coloris, instar matris perlarum politae. serpens hic vocatur a [Orig: à] Brasiliensibus Boa guacu, i. e. magnus; nam vidi qui integram capream deglutiverat. Non sunt venenati et caro illorum comeditur.
Alterius speciei mihi allatus decimo quinto Novembris 1639. cuius longitudo erat quatuor pedum et unius digiti crassities, ubi maxima, quinque digitorum. Squamis in ventre argentei coloris splendidissimi, reliquo corpore, nigro et albo variegati. Cauda quasi e [Orig: è] sexannulis composita erat argenteis. Sex acutos dentes habeat in utraque maxilla.
Habui etiam ferrei plane coloris et in ventre albi, longitudine trium pedum aut circiter, crassitie ubi maxima, duorum digitorum. Habitant in aedibus et voa gallinarum exsorbent. Saepius inveni in aedibus et extra plane [Orig: planè] virides, duos aut tres pedes longos, crassitie digiti articulari. Amplum his os et nigra lingua: suntque admodum vezenosi, vocantur a [Orig: à] Brasilianis Bor obi.
[Note: Piso Med: Bras. l. 3.] Piso eundem serpentem paucis nobis ita exhibet. Boiguacu sive Iiboya. serpentium omnium facile maximus, pectus fere [Orig: ferè] hominis crassus, Lusitanis Cobre de Veado dictus, quod Dorcades integras devoret, idque sugendo potius, quam masticando. Ex horum genere quidam octodecim vel quatuor et viginti pedes reperiuntur longi: Cineritio, spadiceo variegato sunt colore. Nonaequeveneno, ut multi alii, turgent. Carne eorum non solum Indigenae et Nigritae, sed et nostrates vescuntur, Famelicus hic angvis vel ex dumetis prosilit, caudaeque suae nitens, horrende se erigit et strenue cum feris et hominibus luctatur, et sibilat irritatus, vel ex arbore insidiose [Orig: insidiosè] in viatorem desilit, eumque validissimis cingit amplexibus, ita ut vel sola complexione interimat: nec minus validi atque feroces exsistunt duo ingentes illi Arabo et Cucuraciu, hominibus aeque [Orig: aequè] ac capreis insidiantur. Quippe omnes huius generis solidis vertebris et costis praeditos ex Anatome animadverti. Ictus corum vix censetur venenatus, et persc aliquando, etiamsi nullo vel leviori saltem adhibito remedio, curatur. Ita ut hi inter non venenatos serpentes, de quibus passim auctores multa testantur, debeant numerari: quibus Caninana, Macina, et Vocia annumerare licet, quod nihil vel parum saltem hominibus noceant.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. c. 43] His similes sunt serpentes in Regno Senegae, si Aloysio Cadamusto credendum es.t Duorum n. pedum mensuram excedunt: alas, nec pedes habent ut serpentes, alioquin immensi, et tantae quidem vastitatis, ut integras capras hauriant, neclancinent, solide [Orig: solidè] devorent. Ferunt incolae, serpentes huiusmodi congregari statis anni diebus, et migrare in loca quaedam, ubi formicarum est vis magna, quibus et color albicans quae suaptes natura humiles quasdam casas instar specus serpentibus exstruunt.
Nam ore terram portant, et ferruminant absque calce. Diceres clibanos aliquos vel ruscula in ordine disposita. nam ex huiusmodi casis videbis centum et quinquaginta continenter subordinatas, ut alteram sequatur altera, miro naturae ordine. Sed et contumax viribus serpens quidam est [Note: Nieremb. H. Ex. l. 12. cap. 41.] Thema, cuilcahuilia enim idem est, atque cum quinque pugnans; in obvios n. impetum facit, eaque [Orig: eâque] vi opprimit, ut si collo semetse advolverit, strangulet interimatque, aut salvo homine ipse coluber disrumpatur suo obnixu. Qui huius naturam novere, eum deludunt, opponentes arborem aut aliud cuius nexu disrumpatur, putans comprimere hominem, ut ita tandem convulsus intereat.
[Note: Mareg. H. Bras. l. VI. cap. 14.] BOitiapo Brasiliensibus; Lusitanis Cobta de cipo serpens septem aut octo pedes longus, brachium humanum crassus: Teres ac in postica parte instar subulae acuminatus; coloris olivacei, in ventre flavescens. Vestitur squamulis elegantibus quasi triangulatis. Victitat ranis; Est venenatur. Iraraca brevis est hic serpens ratoque semicubiti longitudinem excedit, venis quibusdam in capite prominentibus instar viperarum, et haud aliter quam ille stridens: rubris et nigris maculis insignis, ceterum terreo colore: Eius morsus venenatus non minora adfert symptomata, quam vel reli quorum serpentum, exceptis iis qui lente [Orig: lentè] et clam vitam depascuntur. Ipsa fera postquam vulnus inflixit, a [Orig: à] cute, cauda, capite et intraneis repurgata, et in aqua [Orig: aquâ] radicis Iurepeba, cum sale, oleo, porro, anetho et similibus cocta, a [Orig: à] vulneratis comeditur, magnoque illis solet esse praesidio. Convenit denique prae ceteris, Caatia, quae merito Herva de Cebras dicitur, quod foris et intus exhibita, huius aliorumque serpentum morsus facile restituat. Idemfeliciter praestant acini arboris Suibira, contusi et morsibus applicati.
[Note: Piso Medi. Bras. l. 3.] CAninana Serpens, ventre est flavo, dorso autem viridi, octo circiter palmos longus, inter minus venenatos habetur: ovis victitat et volucribus: Capite et canda resectis, ab Afris et Americanis comeditur. De peculiari illius Antidoto, nihil adhuc certi affirmare possum. Vulgaribus alexipharmacis sive Europaeis, sive indigenis supra enarratis, malum si quod infert facile expugnatur. Familiare autem illud decoctum antidotale, ex radice Inrepeba, cum pauxillo salis huic aliisque morsibus vel puncturis venen atis saepeapplicandum est, nec non fructus Ananas viridis, isque in cataplaimatis modum contusus. Denique si neccssitas ulterius urgeat, pars laesa scarificetur, oxque vivus gallinaceus pullus imponatur.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 40.] Ali vidimus ab Indis, ait Franciscus Hernandus deliciarum gratia [Orig: gratiâ] , colubros quosdam virides, qui allati ab agris, pollicari tantum magnitudine, in femoris crassitudinem amplicentur et adolescant. Ubi pro antro est illis dolium stramento indulgentiae gratia [Orig: gratiâ] emollitum, ubi magna [Orig: magnâ] ex parte quiescunt, vivuntque, nisi cum edendi est tempus. Tunc n. egrssi cubile, aut humeros heri amice conscendunt, benevole [Orig: benevolè] terrifici animalis amplexus tolerantis, aut e [Orig: è] pistillis, in medio contract in spiras, rotamque magnam aequantes, innocentissimi vescuntur oblastis, atquye quiescunt.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 45.] Serpens quidam est apud Pamerenses quinos prolixus cubitos, et quattuor digitos latus, Squamis nitidis, albo nigroque variantibus colore: Apachycoatlvocatur, et morsu minime exitiali.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 36.] Alati serpentes in Florida [Orig: Floridâ] reperti alis eatenus instructi, ut posse tolli e [Orig: è] terra [Orig: terrâ] et volare demisse [Orig: demissè] viderentur. Americus Vesputius quoque invenit Indos piscatores, quiserpentem alatum craticulae ligneae impositum assabant, In tuguriis complures eiusmodi serpentes vivos habebant, quorum pedes vinculis alligati, faucesque funibus constrictae erant, ne quid hominibus noxae inferrent.
BOiobi Brasiliensibus, Lusitanis Cobre Verde, [Note: Piso. Med. Bras. l. 3.] ulnae est lon gitudine et pollicis crassitie, coloris porracei et pulchre micantis, Aedificiis gaudet, neque ulli nocet nisi irritanti: morsus tamen illius venenatus, remedio quamvis eximio vixcedit. Radixa. illa nodosa herbae Caapia contusa et ex aqua pota, summpoere prodest, ceterisque herbis Antidotalibus, facile palmam in hoc casu pra ripit. Miles quidam gregarius anguem hunc inter arbusta latitautem, dum pede forte conterit, ab eo in femorc demorsus, paucis post diebus, toto corpore tumefacot et livescente, deficiente radice Caapia, caterisque remediis frustra adhibitis, praesentibus commilitonibus, quam miserrime [Orig: miserrimè] exspir avit. Idem videtut cum illis de quibus supra ex Hernando.
Tetraubcoatl serpens est tres dodrantes [Note: Nieremb. H. Exot. l. 12. cap. 35.] longus, ac digitum craslus, cuius ictus pestilens est; dorsum vigrum, venter candescens ex pallido, et rubescens inferna [Orig: infernâ] cauda [Orig: caudâ] , venter a. et cauda punctis nigris conspersa, caput nigrum, actorquc circumcinctum luteo. Remedium morsus est, ictum locum sugere, sed commanso prius picietl, ne venenum noceat praesidium adferentibus, quod etiam velut egregium antidotum admovere expedit vulneri: nec solum adversans illatae noxae, sedipsis quoque serpentibus insensum et inimicum.
Tleoa s. igneus coluber angvis est sesquidodrantem longus, ac digit um crassus squamis albis, nigris, fulvis, fuscisque distinctus. Caput est viperae nostratis capit simile, caudaque iuxta finem subito attenuata, intervalloque binum [Orig: binûm] tantum digitorum, quae disinit [Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 31.] in sonalia. Letalem infert morsum, urentemque unde evenit ei nomen Cum incedit, in latera utrimque se convolvit, ac lento procedit gressu. Contra eius morsum aiunt conferre tusam radicem herbae, quam vocant ancola. Idem auctor scribit de thecoatl, s.ignito serpente: Coluber est sex dodr antum mensuram adolescens, triumque digitorum crassitudinem. Vivit motanis locis, et letalem infert morsum: color est fulvus, sed dilutior circa ventrem, ac vergens in cinercum sinuose [Orig: sinuosè] incedit, in utra que sese latera contorquens, vivit in montibus Teportlanicis.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 32.] Sunt tamen alii serpentes, qui aspectu referant ignem, octo pedibus longi, colore sanguinei, qui noctu inflammati apparent, utignis aliquis videatur, quamadmodum Antonisu Herra prodidit. Scribit quoque Franciscus Hernandus vocari cumcoatl colubrum, qui nocturnis tenebris splendeat, qui et letifer morsu, quatuor longus cubitos, et brachium crassus.
[Note: Nieremb. H. E. l. 12. cap. 46.] Serpens est Panucinus, longus ac latus, albis et nigris distinctus maculis, trinhuitili vocatus, quod cauda [Orig: caudâ] , quae praeacuta est, letaliter pungat.
PRaeterhaec quae iam enumeravimus serpentum genera, sunt et alia apud veteres ob via, quae difficulter ad iam explicata referri possunt. Facit Aelianus cuiusdam Hyaenae dicti mentionem, quem utriusque sexus participem esse narrat. Altero anno marem, altero feminam observari. Adstipulatur eidem Orus. Nicander quasdam Libyas [Note: Nicand. in Theriacis.] angves inter innoxios recensuit. Suidas scribit de Argolis serpentibus, quoa Alexander Argo Pelasigico Alexandriam deferri, et in flumen pro exstingvendis Aspid bus conici curavit. Gesnerus Mergolos e iam nominaat, ex Africa delatos; sed qui et quale; sint, non addit. A Hesychio et Varino tri/ssos2 ei)=dos2o)/feos2 nominatur.
[Note: Aelian. H. a. l. 17. c. 2.] Clitarchus etiam, referente Aeliano, serpentes in India sedecem cubitor. generari scribit: alios etiam multo [Orig: multò] minores pigmentis distin ctos. Vittas enim a [Orig: à] capite ad caudem pertinentes habere, alias aereas, alias argenteas, nonnullos rubras, alias aureas, easdemque celerrime [Orig: celerrimè] pestisero ictu interimere. Meminit et alterius, punicei coloris, quem forte Porphyrum Aelianus vocat, Strabo, apud Indos dodrantali magnitudine, capite candido, dentibus nullis, quem venatores in montibus meridiei obversis, ex quibus Sardius eruitur, indagant. Non mordet, sed vomitu eius conspersus locus subitam contrahit putredinem. Quapropter, cauda [Orig: caudâ] suspensus, duplex veneni genus eructas; alterum nigrum et speciem electrireferens, quod a [Orig: à] vivo eicitur: alterum simpliciter nigrum, de ore animantis prodit. Illud grano sesami exhibitum, cerebrum per nares excutit: hoc tabem inducit.
[Note: Ambros. l. 1. c. 17. Nomen.] TAntum de Terrestribus serpentibus, sequuntur Aquatici, nempe Hydrus seu Natrix, Natrix torquata, Natrix rubet aria, Boa, Hydrus marinus, Scolopendra marina, et quidam Exotici. Hydrum a)po\tou= u(/datos2 ab aqua nempe dici, clarum est. Cretensibus est karoru\s2; aliis e)/nudros2, quod nomen generale est de illis quae in aquis vivunt; Nicandri interpreti xe/rs1ssdros2, quod [Orig: quòd] in aquis et terra [Orig: terrâ] divagetur. [Note: Athen. H. A. l. 8. c. 13.] Latini vocant Hydrum, masculum, Hydram feminam, cuius nomen Aelianus Dryino imposuisse videtur, dum ait Hydras in Cercyragenitas, maligno flatu hominem persequentem reprimere; Natricem a [Orig: à] nandi peritia; Colubrum aquaticum, quem tamen Plinius, dum iecur colubri aquatici et hydritritum lithiasi subvenire scribit, ab Hydro distingvit; Lutricem, denique, quod apud Gazam legitur. Belluacensis et bauthor libri de natura rerum, Nederae serpentis Germanici meminit, crasstudine brachii, colore ventris luteo, et dorso virent, halitu adeo [Orig: adeò] noxio, ut in cortice virgae recenter caesae, et ori admotae, vesicae felleae excitentur; imo [Orig: imò] fulgens gladius lingua veneno inficiatur, quoad ad summitatem usque gladii deferatur. Pede hominisvulnerato, venenum statim in totum corpus penetrat. Ideo [Orig: Ideò] ictus confestim suspenditur, ne ascendere possit.
[Note: Descriptio. Plin. H. N. l. 29. c. 4.] Pulcherrimos serpentum in orbe terrarum Plinius facit; sed nullis serpentium inferiores veneno. Nicander caput planum et humile adscribit, et dum terrestrem squalidum prodit et decolorem, videtur aqquatico pulchritudinem vindicare. Alioquin
[Illustration:
Chersiidrus Grevini Hiidrus Natrix.
]
[Illustration:
Natrix Torquata.
]
[Illustration:
Natrix Rubetaria.
]
[Illustration:
Natrix Rubetarioe scelelon.
]
[Illustration:
Serpens Marinus.
]
aspidem forma [Orig: formâ] referunt; cervicem si excipias, quae non ita lata conspicitur. Cincrco quoque sunt colore, et quibusdam maculis spectabiles, Linguam bifidamhabere, (falsoduas [Orig: falsòduas] ponunt) commune ille cum aliis serpentibus.
[Note: Locus.] Stabulantur in Cercyra teste Aeliano, in lacu Mycleo, circa Tertacinaum in Italia: in palude Agnani inter Puteolos, et Neapolim, quos ipsi vidimus; in aquis cali dis et Thermalibus. Ideo [Orig: Ideò] redemptores balnearum [Note: Gesuer. de serpent.] ad Limagum lacum; laminas ferreas crebris foraminib. pervias emissariis obdunt, ne alveros subcant. In aquis etiam cotruptis plerumque reperiuntur. Adventante hieme subterraneas cavernas eligunt, in iisque ad vernum tempus latent. In aquis autem praecipue [Orig: praecipuè] versantur; exsic catis terram petunt, victus conquirendigratia [Orig: conquirendigratiâ] . Extra aquas [Note: Arist. H. A. l. 1. c. l. Victus.] ctiam ova parere, Aristoteles prodidit.
De Victu hoc tradit Virgilius, piscibus et ranis vesci, gulosque esse. Unde Nicander li/xnous2 vocavit. Virgilii verba sunt.
[Note: Virgil. Georg. l. 3.] Est etiam ille malus Calabus in saltibus angvis, Squamea convolvens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus alvum. Qui dam amnes ullirumpunur foutibus, et dum Vere madent udo terraeac pluvialibus Austris, Stagna aolit, ripisque habitans hic piscibus atram Improbus ingluviem, ranisque loquacibus explet. Postquam exhausta palus, terraeque ardore debiscunt Exilit in siccum, et stammanita lumina torquens Saevit aovis. asperque siti, atque exterr itus aestu.[Note: Aratus in Phaenom.] Recte [Orig: Rectè] ergo [Orig: ergò] Aratus, ranas hydrorum eibum dixit. Fallitur tamen taepe ab Aegyptiaca, quae Chersydrum eminus conspicata, frustum arundinis transversum arripit et gestat ne deglutiri possit: nec ille tam aperto ore ut ut rum que absorbeat.
[Note: Natura.] Ad Naturam duo spectant, venenam, et lapis quem in capite gestat. De veneno abeunt in diversa auctores. Cardano nihil venenati habent, si per viperas undam incolentes, Chersydros intellexit Caelius Rhodigivus [Note: Rhodigin. Aelian. H. A l. 8. c. 5.] in terra saeviorem, minus in aqua facit. At Aelianus ex Apollodoro tam petnitiosum scribit, ut et cadaveris eius contactus perimat. Plinius nulli hac in parte serpentum generi inferiorem dicit, ut supra [Note: Columella. RR.] allatum. Columella denique, exsicata nligine, in qua Natrices morabantur, caecos saepe morbos contrahi, quor. causas Medici perserutari minime [Orig: minimè] possint, addir. Ut ut sit, Dae dalus et Enridice Orpheiuxor, ictu Chersydri periisse traduntur, Lapis a [Orig: à] deglubito evomi creditur. Quidam ecum cauda [Orig: caudâ] suspensum foliis lauri suffiunt, et per Deum ut lapidem eiciat, orant, quod non minus superstitiosum quam blasphemum est. Hollerius vas aqua plenum suspenso subicit: lapis eiectus totam absumit. Sed de eo alibi.
[Note: Venenisigna et medela.] De veneni signis ita Nicander.
Pessima quas fecit plagas hac signa sequuntur. Arida tota cutis crcum putret horribilemque Elevat aspestum, magni ignitique doleres Tandem hominem interimunt, mox plurima pustula surgit, Ac alia ex aliabullae separterependunt Ec nuserum dir is mbant assectibus agrum.Adde his, vomitum cholerae fetidae, quem veltertia [Orig: veltertiâ] hora [Orig: horâ] , vel tertio die mors excipit: vulneris dilatatio et nigredo, exqua nigra et fetida sanies extillat, quod apud Aetium et Abensinam habetur. Morsui Dioscorides origano trito et cum aqua subacto, vel Crotice Aristolochiae, radiccve querna [Orig: quernâ] , occurrit: Aegineta, nasturtio sylucstri, aut asphodeli fructu, velsemine faeniculi: Plinius ipsorum hydrorum iecore et eryngio: Apuleius vebenaca: Aetius therica [Orig: thericâ] , mithridatio, et drachmanucum cuprcssi, cumaequa portione baccarum myiti, et melle aut vino: Celsus, panace, prasi, et satureia: Abensina, emplastro ex calce, calamintha montana, Corticcradicis qucrcus et olco parato. Pareus in quodam admorso, qui cum manu ori admota, vulnus suxisset, in tumorem quoque linguae, et brachii, cum dolore ingenti et syncope inciderat, theriaca ad sudores, et vulneris elotionem feliciter usus est.
[Note: Usas in Medicina.] Magni elt in Medicina usus, si veteribus, et reccntioribus crcdimus. Ex dente dentilcalpium odontalgiam sedat, si eo scalpentur. Duo superiores superiorum, totidem inferiores inferiorum dolorum mitigant, alligati. Adipc Niliaci perunctia [Orig: perunctià] Crocodilis non tanguntur. lecur lithiasi medetur. Spolium [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] suffitum uteri prolapsni et sedis prodest; quod ab Encelio proditum. Cinis in olla luto probe [Orig: probè] circumlita, igna sarmentor. vitis cremati, cum olco permixtus ad strumas a [Orig: à] Sylvio laudatur. Lapis hydropi uchementer conducit, si genuinus est. Talem esse scribit Gesnerus, si conchae aeneaeaqua plenae [Note: Camiflas Leonhar. l. 3. de lapidibus.] circumligatus, quottidie cotylas duas, seu uncias decem eiusdem absumpserit. Venenatos vermes sugare, Camillus Leohbardus Pisaurensis prodidit. Sumptum lapidem vesicae perfringere fabulantur quidam.
[Note: Differentiae.] Pauca de Differentiis occurrunt; Alii sunt Vulgares, quales sunt illi qui circa thermas Porrectanas versantur, et interdum ab ore fontis cum aqua exeunt. Aut sunt plane [Orig: planè] innocui: aut si nocent levem duntaxat tumorem aut inflammationem morsu inferunt. Alii sunt Venenati, et magnitudine pro ratione [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 42.] locorum differentes. In flumine enim Argade ad Persicam Sittacem sito, copiosi sunt, capite albo, reliquo corpore nigro, quatuor cubitorum longitudine inveniuntur, qui interdum sub aqua [Orig: aquâ] latent, nocutu aquantibus exitio esse solent. In lacu insano, quiter singulis diebus saporem mutat, primo [Orig: primò] amarus, mox salsus, tandem dulcis evadit, vicenum cubitorum conspiciuntur. Anno M. CCC. XCIX. die vigesima quinta Maii, sub Ponte Ursae amnis vicenum cubitorum visum, Gesnerus ex chronicis Tigurinorum M.SS. auctor est. In lacum Anianum mense Iunio multi invicem permixtorum globi, se praecipitant. In Lybiae desertis tam perniciosus est hydrus, brevis ille, cauda [Orig: caudâ] tenui, [Note: Agricola de Animal. subterran.] circa collum gracilis, ut omnino partis laesae amputationem requirat. Agricola Boam, domesticam natricem appellavit.
[Note: Ambros. H. s. l. c. c. 18.] NAtrix torquata nomen a [Orig: à] circulis quibus tamquam torquibus superior animalis pars circumdatur, invenit. Scholiastes [Note: Nomen.] Nicandri polustefe/as2 vocat, seu multis coronis insignes: alii et mua/grous2 seu muo/qhras2, quod [Orig: quòd] muribus vescantur, et o)rofia\s2, quod [Orig: quòd] circa domorum tecta versentur, vocant. Apud Aristophanem, o)/feisto)/ikouroi, domuum custodes dicuntur. Nerophis est modernorum Graecorum vocabulum, Serpens niger a [Orig: à] Matthiolo impositum nomen. In Italia aliqui Carbonarium vocant.
[Note: Discriptio.] Descriptionem ex Ambrosino dabimus, de qua ille ita. Aetius [Orig: Aëtius] Myagrum veterum describere videtur, dum inquit, hunc angvem ex crasso in tenuem caudam abire, lato capite esse praeditum, et mures comedere, neque morsu necare, sed inflammationem tantum inducere. Huius natricis iconem ad vivum ex pressam servamus in Musaeo Illustrissimi senatus Bononiensis, ubi tenuis conspicitur circa collum et caput, crassior penes circa ventrem, qui postea in caudam admodum exilem finit. Color tergi nigricat, circa alvum, color interluteum, et viridem est medius lineis nigris virgatus, huius a. nota insignis est in collo; nam maculae candicantes e [Orig: è] pallido, instar torquis, circulum tamen non absolventis apparent. Inter utrasque maculas in summo cervicis angustum est interstitium duarum forma [Orig: formâ] squamularum, ubi maculae utrinque quasi triangulari figura [Orig: figurâ] in acutum desinunt. Deinde maculae nigrae splendidae utrinque etiam post torquem singulae conspiciuntur.
[Note: Natura.] De Loco et Natura et aliis pauca ocurrunt. In pratis uliginosis, aquis, et ster quiliniis stabulari solent. Muribus victitnt, et ideo [Orig: ideò] circa Lucarnum atque Verbanum lacum non interimuntur, quod [Orig: quòd] iisdem vineas purgent. Vaccarum ubera sugere, et postea sang vinem sequi, Flandri prodidere, quod veteres Boae tribuunt. In fimetis quandoque pariunt. Gesnerus quandam mense Maio quatuor decem peperisse vidit: constitutione anni pluviosa [Orig: pluviosâ] , et iis gignendis commoda. Per ora dormientium irrepere, vapore lactis fervidi illectos, terum egredi, quorundam traditio est. An verum sit, homines in quorum os intrarunt suaviter canere, penes lectorem sit iudicium.
[Note: Differentiae] Huc Natrix Rubetaia spectat, quae vocem sonoram et rubetarum aemulantem edit. Maculosa est valde [Orig: valdè] , et venustate admiranda, sibiloque a [Orig: à] rusticis agnoscitur. Poloni Padalica vocatn. Ictus remediumpatientis pedem, in terrae humidae scrobe per diem naturalem sepelire. Iconem et sceleton exhibemus.
[Note: Ambros. H. S. l. 1. c. 19.] DE Boa serpente paucissima occurrunt. Nomen accepit, non tam ab effectu, quod bovem integrum deglutire possit: quam quod [Orig: quòd] armentorum greges sequatur, [Note: Agricola de animal. subterran.] et rigua vaccar. ubera sugat: et ita lacte bubulo alatur. Salmasius a [Orig: à] voce du/hs2,, quae Aeolibus Baeoticis bu/hs2 deducit. du/ths2 vero [Orig: verò] urinator est.
In ingentem excrescit molem, ita ut sub Imperatore Claudio ex sententia Solini, occisa fuerit, quae integrum infantem in alvo gestabat. In Calabria in eam magnitudinem crescere posse, versimile. Nam et M. Antonius Cuccinus Episcopus Anglonensis [Note: Thomas. in praefat. ad Ill. viros Italiae.] ad Thomasinum scribit, quadraginta et sex ab hinc annis, in agro oppidis S. Archangeli, Anglonensis diaeceseos, a [Orig: à] pastore sclopi ictu interfectum, qui armenta et greges depascebat, cuius mandibulae, duorum fere [Orig: ferè] palmorum longitudinis, intemplo Dei parae de Urseolo appensae exhibeantur. Morsu inflammationem duntaxat inducere, communis est opinio.
[Note: Severi. Zoot. Democrit. p. 36.] Huc Angvem Caprimulgum, quem Cervone vocant de quo duplex est M. Aurelii Severini quantum ad Anatomica, illa singularis, observatio, quam [Orig: quàm] cum iconibus
[Illustration:
Serpens Marinus Mari Noruegico familiaris Aldr.
]
[Illustration:
Serpens Marinus flavi Coloris Maris Suedici Aldro.
]
[Illustration:
Scolopendra Marina Aldro.
]
[Illustration:
Scolopendra Murina amethÿstini Coloris Aldr.
]
[Illustration:
Serpens American, Indicus
]
addo, referre libet. Prior se ita habet. Larynx exserta atque conspicua quacumque cordis diductione: sub larynge lingua per meatum ultro citroque excurrens. Quod [Orig: Quòd] sibilum ergo [Orig: ergò] edit, ne quidem mirum. Haec n. velut fistula coniecta in infernam genam mediam recto ductu videtur. Dentium ordo superne [Orig: supernè] quadruplex, inferne [Orig: infernè] duplex. Oculi veluti vitrei. Aspera arteria parte anteriori circulis cartilagineis, posteri ori membrana [Orig: membranâ] tenui et ampla satis constructa. Oesophagus latissimus pro corporis ratione. Vertriculus item amplus, in quo repertae aviculae tres nidaceae. Cor vidcerum omnium primum et supremum apparet: Nam sunt et inferiores eo pulmones, qui cavi et fistuolosi sunt, ductu eodem quo aspera arte ria. Magnaearteriae descendentis reversivi duo rami, alter ad oesophagum, alter ad pulmones. Vena cava in parte hepatis cava: porta vero [Orig: verò] in gibba. Hae postquam fines hepatis excesserint, committuntur, et non ante distinguuntur quam ad testium confinia pervenerint: ubi primum spermatica vasa promuntur: Fellis vesica longe infra hepar, duplicem ductum habet; alter a [Orig: à] porta [Orig: portâ] insertus th=| e)kfu/s1ei per mediam quandam glandulam, forma et figura tonsillae humanae: cuius et a [Orig: à] latere splen visitur parviculus satis et ex rubro candicans. Alter vero [Orig: verò] vesiculae fellis tamus, ab eadem glandula [Orig: glandulâ] ad basin dictae vesiculae procedit, media [Orig: mediâ] membrana [Orig: membranâ] cum corpore vesicae adalligats. Testes situ dispares; nam dexter superior, ad quem mittit aorta spermaticum et varicosum ramum, colore albidum unum; minores deinde alios huic oblique mittit in ferne [Orig: fernè] . Idem in sinistro. Sed ramus spermaticus a [Orig: à] vena cava simplex est participatus ab utro que teste. Renes infra testes consistunt, ex multis quasi renibus conflati.
Ab arteria magna rami conspicui descendentes oblique ad testes utrosque. Uterus hac figura tibialium vestimentorum instar. Cerebri forma eadem est, quam observavimus. In alio Caprimulgo angue, haec observata. Pulmo interne [Orig: internè] cavus, oblongus, veluti saccus ubi primum inchoat hepar, desinens mox per vesiculam ad renes usque; descendens. Fel sub stomacho, convolutus gyris: huic adhaeret splen (verius n. credo, quam glandula) ex albo rubescens, parvus teresque, velut exile pisum. Vesica oblonga, flatu plena, sub visceribus naturalibus piscium modo, continuo ductu descendens a [Orig: à] pulmonibus ad renes. Causam afferebat F. Thomas Campanella nostra, quod cum certis quibusdam motibus assurgat hic serpens, copiaspiritus egebat, in longinquo alioquin corpore, quatenus attollere et sustinere se surum posset. Omentum a [Orig: à] fine hepatis adusque anum. Inter nervosam et carneam ventriculi membranam glandulae miliares. Uterus non intestino, sed huic intestinum incumbit qua [Orig: quâ] cervicis medium. Venaerenisramus in principium uteri, intra cuius membranas miro quodam artificio vesica latitat parva. Masculorum nota, cauda prolixior, crassior, solidior; maribus penes duo spinosi, quemadmodum viperae. Uterusque item spinosus duplici cornu. Quorum utrorumque finesin acutum desinentes cum cauda [Orig: caudâ] finiunt, et pari eiusdem gracilitate. Aspritudinis finis delectatio. Larynx e [Orig: è] faucibus exserta; credo equidem, eo naturae consilio, ne per amplos deglutitus praefocaretur animal.
[Note: Ambros. H. S. l. 1. c. 20. Hydrus marinus.] DE Hydro seu serpente marino in Tomo de Piscibus libro primo, Titulo primo, capitis secundi articulo quinto dictum est: hic pauca dunt axat ibi omissa adiciemus. Et de Loco quidem addi potest, nusquam in aquis dulcibus inveniri, et ab illis quos Aristoteles ibi reperiri ait diversos esse: tum quod [Orig: quòd] illos parum ab aspide distingvi dicat: hi veri congruo corpore et colore sint similes: tum quod [Orig: quòd] illi veneno noceant, hi innoxii sint: tum denique, quod [Orig: quòd] illi pulmones habeant, [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 27.] hi branchias. De Natura hoc duntaxat occurrit, captum, si dimittatur, arenam rostro quam primum adacto terebrare, subireque totum. Quantum ad Differenias, danatur qui et e [Orig: è] mari in terram egrediuntur, qualem circa Abydum in parvis quibusdam alveis seu canalibus salsis Bellonius invenit. Eius qui in Balthico seu Suetico mari flavi coloris, teste Olao Magno versatur, iconem hic apponimus. Cum radice lilii adhibitum Plinius contra urinae incontinentiam commendat.
[Note: Scolopendra. Ambros. H. S. l. 1. c. 21. Arist. H. A. l. 2. c. 14.] Scolopendra marina propter similitudinem cum terrestri nomen obtinuit, quasi e)/xous1a oko/lopa en th=|e)/dra, quod in extremo, quod caudae loco est, corniculum quasi radius at que impactus a culeus superemineat. Marinum anguem aemulatur; et terrestri secundum Aristotelem minor est, coloreque magis rubens: nisi in loco mendum cubet, quod Vottonus suspicatur, sic enim ne minorem quidem hamum deglutire posset, quod tamen facit. Gillius digiti longitudine se vidisse asserit. Alberto animal quadraginta quatuor vocatur, cum tot pedes habere videatur. De Natura hoc duntaxat occurrit, quod apud
[Note: Plin. H. N. l. 9. c. 43. Arist. H. A. l. 9. c. 37.] Aristotelem et Plinium exstat, hamo devorato omnia interanca evomere, donec hamum egerat, deinde resorbere. Addit Gillius, ob tetrum odorem piscatoribus infestissi mum esse; quod hamum ab ea attactum, [Note: Aelian H. A. l. 7. c. 30. Aelian. H. A. l. 4. c. 22.] pisces vitent. Morsu urticae instar urit, ut Aelianus prodidit: qui etiam adiecit, sputo hominis interire, et rumpi. Duarum hic exhibemus icones, ad cubitum fere accedentes; quarum altera est nuda instar angvis, altera pedibus hirtis et coloris amethystini.
[Note: Nieremberg. H. Exot. l. 12. cap. 7.] ACoatl dicitur serpens aquatilis (alii Miocaoatl, quod imitetur colore spicam Maizii) qui etiam vivum parere fertur. Dentibus parvis est, et innocenti morsu: longus quinque dodrantes, pollicem crassus: teniis nigris et cyaneis alternis distinctus superne [Orig: supernè] ; in ferne vero [Orig: verò] cyaneus est, capitis superna nigra, inferna lutea, latera cyanea. In paludibus regionum temperatarum invenitur.
[Note: Nieremb. H. Exot. l. 12. c. 44.] De Maripetis ita idem. In Orientali India nonnulli angves, ut fallant instans senium aut fatum, post certum tempus petunt mare: ubi concusa [Orig: concusâ] et velut flagellante, scinduntur in multos ramos velut pedes: qua [Orig: quâ] astutia [Orig: astutiâ] miro naturae miraculo evadunt in genus quoddam polypi, tam simile illis quos Lusitani vocant poluos, ut fallant ignaros. P. Christophorus Borrus enarravit mihi (verba sunt Nieremberii) se vidisse quosdam Lusitanos, cepisse in India aliquos, rati poluos esse, ut iis sedarent famem: incolas tamen admonuisse ne facerent, noxios esse, nec poluos suos esse, et distingvi pedum numero, nam angves illi im pares illos habent.
[Note: Bembus Venet. Hist. l. 6.] Huc ponemus tum illos qui sesquipedales, eximii coloris, in Cuba insula vivunt, et Boquatrara vocantur: tum eum cuius iconem a [Orig: à] Pellicerio observati Rondeletius exhibet. Terrestris angvis specie est, colore rubro, cum lineis obliquis et sinuosis a [Orig: à] dorso ad ventrem ductis, eamque lineam a [Orig: à] capite ad caudam secantibus. Scissura oris non admodum grandis, dentes acuti et serati, branchiae opertae, squamosi piscis instar. In dorso a [Orig: à] capite ad caudam fere [Orig: ferè] , quaedam veluti capillamenta tenuia, pariterque in alvo. Claudant agmen illi qui in flumine Americano Urquaia, quatuordecem passum longitudine, duarum ulnarum latitudine, capitibus super undas eminentibus natant, et homines natandi vel bibendi causa flumen accedentes cauda [Orig: caudâ] involutos in eundem trahunt.