7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 200, image: s232


image: s236

Referenda Ad paginam 87. Art. III.

In prima tabula omnium maxima est, quae prima depingitur alis clausis et rursus apertis, a [Orig: à] capite ad extremum alvi usque commensurata longitudine sex digitos explet, extentis vepro [Orig: veprò] pedibus digitos decem. Reperitur in nostris collibus nonnumquam inter herbas in locis fere [Orig: ferè] incultis. Capta acriter mordet, dolorem inferens haud exiguum. Ova mihi peperit innumera, quae omnia animari non puto; nam si ita esset, inextinguibilis semper earum ellet numerus, omnemque quotannis segetem absumerent. Volat magis, quam [Orig: quàm] salit, quamobrem pedes natura dedit anteriores nescio ad quem usum, nisi ad haerendum, cui involat, firmius tenaciusque, crassiores, cum [Orig: cùm] in ceteris posteriores crassitie praecellere soleant, ut iis insistentes fa cilius faliturae a [Orig: à] terra eleventur. Toto corpore pedibusque; colore vestitur gramineo viridi, alvus tamen nonnihil per intervalla rubet, potissimum in superiori parte. Differt ab aliis non sola magnitudine et ventris crassitie (crassus est autem pollicem) sed et partium quarundam situ et figura. Capite Perlam vulgo [Orig: vulgò] nominatam potius [Orig: potiùs] quam [Orig: quàm] locustas, quae equinum quodammodo caput habent, exprimit. Dorsum gibbosum est, é priorum pedum regione longius, quam [Orig: quàm] aliis: pedes anteriores, quos diximus posterioribus esse crassiores, e [Orig: è] principio fere [Orig: ferè] pectoris ortum suum habent, in extremo chelis astacorum more insignes subflavis, neutiquam serratis, sed ipsi inter primum et secundum articulum insigniter serratisunt, ut minus horum exemplo Plinium miremur, qui ex Indicis Serras fieri tradidit. Medii sub alis oriuntur, anterioribus breviores, quibus fere [Orig: ferè] contigui postremi, omnium longissimi. Alae intus argento resplendent, albo cinereoque; variantes, in extremo virides, viridi includuntur tegmine sive vagina. Antennas e [Orig: è] fronte exserit exiles, breviusculas, subflavas.

Ex minimis est tertio loco picta locusta, dorso ac vagina rubicundis, alvo nigra, luteis Zonis distincta, capite plane [Orig: planè] equum refert. Antennas habet brevissimas, brevissimosque; pedes anteriores et medios, postremos contra [Orig: contrà] longissimos lutescentes.

Mediocribus adscribenda est quarta, toto corpore flavescens, taeniis quibusdam fuscis transversalibus, pedes ac potissimum postremi albo nigroque distinguuntur. Alvus coloris castanei diluti, respersa multis maculis, exiguis, fuscis. Alae vaginae inclusae excaeruleo diluto perpulchre [Orig: perpulchrè] admodum virescunt.

Quinto et sexto loco posita ex maximis est, medium digitum corporis crassitie aequans, palmum fere [Orig: ferè] longa, capite virdi, nec non toto capite continuato articulo, qui in dorsum deorsum excurrens triangulari cuspide, squamaceis marginibus cuculli cuiuspiam speciem praebet, medio acclivi, et in acumen surgente supercilio a [Orig: à] fronte ad alarum principium, quod ipsum integit, disseptus, in cuius lateribus utrinque lacunae quaedam, seu scrobiculi in longum excavati hinc ab ipso medio gibberae, illinc exiguo tuberculo constitutae uti inter montes valles mediae ia cere solent, colore nigro distinctae spectantur. Ocelli, ut cancri, immobiles, nigri, minime [Orig: minimè] sphaerici, sed longiores, quam [Orig: quàm] latiores. Inter hos medios duae non ita longae, nempe digitum tantummodo [Orig: tantummodò] , antennae exstant; reliquum corpus, nempe pectus latum ac compressum, ac aequabile, alvus novenis coagmentata incisuris, quae veluti loricarum lamellae exterius imbricatim sese excipiunt. Petilli item quaterni, nempe antici, et medii coloris cinerei; postici vero [Orig: verò] longissimi, quibus tamquam remigibus nixa sese vibrans proculsalit, versicolores sunt; Femen enim nigris maculis notatur, femur vero [Orig: verò] viridi et subalbido variat. Tibia ac pediculi instar serrae dentati, dilute punicea sunt. Alaemedia suiparte ultra extremam alvum in longum protenduntur quaternae. Harum binae superiores fusco et balio maculosae.


image: s237

Inferiores ex fusco argenti splendore micant, ac a [Orig: à] volatus officio ceslante insecto, minime [Orig: minimè] ut illae simplae sunt, sed decuplo rugarum ordine in se complicatae, quomodo mantilia extergendis manibus dicata et puerorum illae ex charta laternae viae duces multiplici plicarum serie sibi mutuo [Orig: mutuò] incumbentium compoin solent, quas cum [Orig: cùm] ad volatum Explicat, in trium digitorum latitudinem distensus est intueri.

Secunda tabula duodecim habet Locustarum diversas species. Prima e [Orig: è] maiorum genere dorsum habet colore ochrae nigris minutis punctis sive guttulis consperso. Alarum tegmen viridescit, et eiusdem coloris et magnitudinis notatur. Caput, pectus et alvus, item pedes viridi ochroque variant. Alvus in aduncum aculeum ochrae colore desinit, capite Perlis similis est. Antennas habet mirae longitudinis et tenuitatis, rubicundas subrutilas.

Num. 2. locusta capite et antennis Cochleam sive Domiportam aemulatur; capite, nisi oculi id proderent, carere videretur. Antennae crassae sunt, et crassa quoque admodum femora posteriorum pedum. Alas habet corpore protensiores, undique concolor sibi, color est cinereo flavescens.

Num. 3. locusta est e [Orig: è] genere vulgarium, unicolor, viridis, praeter antennas, quae lutescunt.

Quarta tricolor Locusta vocari potest, vulgo [Orig: vulgò] Frate, hoc est, Monachus nommatur, non ob colorum diversitatem, sed quod cucullata est. Caput, et collum cucullatum est, pectus et femora posteriorum pedum sunt viridia. Tibiae vero [Orig: verò] eorundem pedum sanguinei plane [Orig: planè] coloris, cetera omnia cinerea, antennae exiles, sursum erectae.

Quinta ex aculeatarum sive caudatarum genere, ubique unicolor, viridis; Num. 6. ex atro cinerea, undique sibi concolor est.

Septima a)/ptteros, Bruchus dici potest, fetum illus maximae, quae primo loco in prima tabula spectatur, esse puto; Nam etiam gibbosa est, et priores pedes e [Orig: è] pectoris initio e [Orig: è] gibbi seu tuberculi regione producit, et viridis est tota.

Num. 8. ea videtur, cuius descriptionem supra [Orig: suprà] dedimus ex Auctore de natura rerum; nam aculeum habet pro cauda, ut ille loquitur, et tota viridis est, caput equino capiti simile. Tales Hollandi, ut audio, Corenmesen vocant. Tales ego proprie [Orig: propriè] legitimas Locustas esse putem, hanc cum [Orig: cùm] Cyprio ostenderem, Bruchum vocabat, quod non probo.

Num. 9. ex Atteluborum genre dici potest propter alarum brevitatem. Hae enim alvo, quae admodum crassa est, comparatae inutiles esse videntur, impotentes scilicet eam de terra attollere. Cucullum quoque habet, eumque viridem, reliquo toto corpore ex viridi, albo, flavo et nigro varia.

Decima insigni ac notabili aculeo sursum reflexo viridi insignis ex vulgarium genere est, sed differens plurimum colore. Tota alvo et dorso coloris est amethestini sive violacei, rostro viridi, fronte, cucullo et antennis, quae procerae sunt ac exiles, coloris ochrae, pedibus posterioribus viridibus, alis caret, Bruchus adhuc ac imperfecta Locusta.

Undecimo et postremo numero Locusta seu Attacus cinereus linea in vertice et dorso ferruginea alis exterioribus nigro et cinereo variis, eruribus postremis in femore interno et infimis tibiis haeniceo suave rubentibus, et maculis atris in rubeo colore et poplitibus distinctis.

Tertia tabula tredecim habet Locustas. Prima etiamnum Bruchus est, eius generis locustarum, quod ceu maximum primo [Orig: primò] posuimus; nam et chelas habet in anterioribus pedibus, figura corporis, qualem figura ostendit, ubique sibi concolor, tota ex cinereo lutescens.

Num. 2. Locusta ex minimorum genere sive Attacus, sive Attelabus, capite, dorso, pectore alisque et pedibus e [Orig: è] viridi lutecsentibus, alvo miniacea, Zonis distincta atris.


image: s238

Num. 3. Bruchus viridi et atro varius, alvi extremum habet bifurcatum.

Quarto numero datur Bruchus sive a)kri/dion a)/pteron omnium minimum, totum viride, exceptis pediculis, qui flavescunt.

Num. 5. Papilionis icon est, quam supra [Orig: suprà] dedimus inter Papiliones.

Num. 6. Bruchus est corpore tenui, totus viridis.

Septimo numero ex vulgatis Locustis maximis est aculeo admodum longo, tota viridis, per dorsum vero [Orig: verò] et alvi Zonas purpurascit.

Num. 8. ex eodem genere, sed minor et alis caret, Bruchus adhuc, supino ventre flavescit, pectore candicat, cetera viridis.

Num. 9. Bruchus est inusitatae plane [Orig: planè] formae alvo ferme [Orig: fermè] rotunda, sive sphaerica, assulatim compacta tota ex cinereo fuscescens.

Num. 10. Attacus vel Attelabus haud dubio omnium maximae Locustae, capite, pedibus et dorso subflavis, alarum tegmine ad ferrugineum vergente.

Undecima tota ferruginei coloris ex maioribus est.

Num. 12. Bruchus alius totus viridis.

Num. 13. Bruchus viridi, albo et atro varius.

Num. 14. Burchus viridi, luteo et nigro distinctus.

Num. 1. in quarta tabula est omnium minimus, totus ex flavo ad ferruglneum vergit.

Num. 2. et 3. insolentis admodum formae Bruchum F. Gregorius Capuccinus Regiensis, ratioribus stirpibus investigandis intentus, inpratis collium nostrorum inventum ad me detulit, ut eum studiosis curiosisque Lectoribus communem facerem. Cum quiescit, ita sedet, quemadmodum prior icon exprimit, incedit vero [Orig: verò] , progre diturve [Orig: diturvé] , ut in altera ostenditur. Capite cervum vel equum cristatum refert, item cauda, quae multifida est, sed surrecta. Sub articulis posteriorum pedum tubercula habet sphaerica, corpore toto fusco, lutco et albo variat. Rarissimum est Insectum, et mihi alias numquam visum vel observatum.

Num. 4. depiotum Insectum locustaceum Bruchus quispiam im perfectus totus fuscus est, et exiguo admodum corpore.

Tres istae separatim pictae, cum praecedentes tabulae eas non caperent, ex minimis sunt. Prior alis, corpore toto et anterioribus pedibus coloris cinerei, dorso viridis, pedibus postrema rubicundis; Altera per superna viridis, cetera cinerea.

Postrema tota purpurea.