INSECTA aquatica, in Pedata et Apoda distinguuntur. Illa vel paucos vel multos pedes habent. Paucipeda sunt, Squilla, Locusta, Scorpio, Notonecta, Cicada, Anthrenus, Forficula, Lacerta, Corculus, Musca aquatica, Cantharis, Scarabaeus, Tipula, Attelabus Arachnoides, et Ligniperda seu Bellonii Phryganium.
[Note: Rondel. de fluviatil. c. 37.] Squillae primus, quod sciam meminit Rondeletius, sed crustatae duntaxat. Pedes ternos utrinque habet. Cauda in duo longa et tenuia veluti fila desinit, caput rotundum et compressum quatuor corniculis instruitur. [Note: Mouf. Theatr. l. 2. c. 37] At Moufetus plura genera observavit, et icones expressit. Squilla insectum, inquit iste, a [Orig: à] Squilla pisce parum differt, nisi, quod et breviores multo [Orig: multò] antennas, et colorem magis spadiceum vel terrestrem potius obtinuit. Horum alii testa fragili obducuntur, alii plani sunt et nudi. Testacei in rivulis praesertim degunt, arundinum vel gladioli radicibus adhaerentes: colore sunt subflavo, nonnumquam autem albicante atque cinereo. Sex tantum pedibus incedunt, reliqui hic appendices pinnarum munere funguntur. Nudi, vel molles sunt vel crustacei: Molles figura haec constat satis, modo caput spadiceum, reliquum vero [Orig: verò] corpus obsoleto cinere tinctum imaginemur. Ctustaceorum genera omnia articulata sunt, sed aliis globosi articuli, aliis alii: globosi effigies graphice [Orig: graphicè] hic repraesentatur, si ipsam leviori spadiceo mollius attigeris. Talis primi et secundi non globosi color. Tertia autem species dorsonigrica, ventre fusco: at omnibus os forcipatum et appositi pertinax. Quartus prioribus tribus pedibus se movet, ceteris appendiculis pro remis utitur. Collum illi et antennae forcipesque minio dilutius illitae; corpus fuscum, vel magis cinereum. Quinto caut longe [Orig: longè] nigerrimum; corpus plane [Orig: planè] malicorio simile. Sextus a)ke/falos videtur, ea quam vides forma et colore cinereo. His omnibus oculi duri, picei, membrana vitri modo perlucida obducti, qui non minus continuo moventur,
[Illustration:
Squillae
]
[Illustration:
Mouf
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Aquaticae
]
[Illustration:
Aquaticae Aldr
]
[Illustration:
Squillae
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Mauf.
]
[Illustration:
Scorpiones
]
[Illustration:
Aquatici
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Notonecta
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Lacertae
]
[Illustration:
Aquaticae
]
[Illustration:
Forficulae
]
[Illustration:
Aquat. M.
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Corculus
]
[Illustration:
Locustae Mouf.
]
[Illustration:
Cantharis
]
[Illustration:
Aquatica Aldr.
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Tipula
]
[Illustration:
Mouf.
]
[Illustration:
Cicada
]
[Illustration:
Mouf.
]
[Illustration:
Pedicul. Marin.
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Meerleuss.
]
[Illustration:
Oestrus Meeresel Asilus aq:
]
[Illustration:
Pulices
]
[Illustration:
Marini Mouf
]
quam quadrupedum aures. Assultant illi protinus, ut Squillae pisces, in coitu, et ubi licentia audacia crevit, implent faemellam. Hoc tempus speculatus index morsu levi significat: illa ore compresso quicquid inclusit exanimat, partemque socio tribuit: coeunt enimore, cancrorum more et locustarum. Quem vero [Orig: verò] in Medicina usum sortiuntur, nequeo ex scriptoribus vel Empyricis ullis, quibus vel ignoti Squillae vel despecti videntur, recensere. Id tamen constat, mense Aprili et Maio, nihil ad pisces incscandos utilius haberi posse.
Locusta piscem imitatur. Colorem [Note: Moufet. l. 2 c. 34.] habet pallentem cum virore. Scorpionum palustrium tria vidit, atque habuit genera Moufetus. Primus nigricabat nonnihil, reliqui arenam candicantem referebant.
Notonecta non ventre ut alia, sed spina innatant. Horum aliis oculi, scapulae corpusque nigricant, aliis virescunt, aliis pyropum, aliis picem referunt. Raro [Orig: Rarò] duos eiusdem videris coloris.
Cicadae fluviatiles, et ventris latitudine et pedibus natant, utrinque ternos habent, postremi longissimi sunt. [Note: Rond. de fluviat. l. 38] Hoc a [Orig: à] terrestrib. differunt, quod capite sunt magis exserto, et cervicis aliquid habere videantur.
Anthreno fuscum ubique corpus, oculis piceis exceptis.
Forficulae idem fere [Orig: ferè] color, sed magis saturus; carere oculis videtur,m sed intus conditis cernit atque diiudicat obiecta.
Lacerta varii coloris est, et piscatorum gaudet intuitu. Circa rupes Britannicas non infrequens, ubi piscibus insidiatur.
Corculus cordis effigiem, pedibus capiteque demptis, scite [Orig: scitè] exprimit. Ocellos habet perexiguos et nigros; tibias sex concolores, duob. digitis instructos.
[Note: Rondel. de fluviatil. c. 40.] DE Musca aquatica ita Rondeletius. Muscas volantes, in aquae extremitate saepe [Orig: saepè] vidimus aestate. Oculis sunt magnis pro corporis magnitudine, dorso rotundo, ventre plano, senos habent pedes, posteriores maiores ad corpus in aqua impellendum. Inter natandum geminas alas extendunt. Quare et in aere [Orig: aëre] volare, et in aqua natare possunt. Natant ventre in caelum converso, contrario situ volant. Utrumque per vices faciunt. Venter lineis nigris et viridib. distinguitur, his pisces insidiantur.
Vide vero [Orig: verò] quae de iis in Muscis diximus.
[Note: Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 1.] Cantharides, in paludib. circa lacum prope Bononiam, reperiuntur, quae per iuperficiem (placet haec et sequentia verbis Aldrovandi describere) aquae modo irrequieto huc illuc circa eundem fere [Orig: ferè] semper locum mita celeritate se traiciunt: nec in summo tantum, sed etiam profundius feruntur. Magnitudine, et forma Cimices referunt. Cruscula sena habent subruffa. Vaginae e [Orig: è] nigro virides, praesertim ad solem, et splendentes alas tegunt sed non penitus: ad caudam n. alarum extremitas prominet, quae cum in aqua celeriter feruntur ut solent, mirabili candore, splendoreque conspicuo argentum vivum, quodammodo refert: Unde, et Pygolampides si quis appellat, nomen ipsorum naturae conveniens posuerit. In aerem [Orig: aërem] si prorepserint, volare etiam possunt. Icon ear. haec est. Cum de Scarabaeis ageremus, diximus etiam aquaticos dari. Eos audio esse maiusculos corpore lato, compressoque, et a [Orig: à] Germanis Wassergugen appellari, et in quarumvis aquarum fundis reptare. Sed videre eos mihi necdum licuit. Observavi vero [Orig: verò] Insectulum
quodpiam; vel ex Scarabaeorum, vel ex Cantharidum genere: Rustici violam aquaticam dicunt. Cantharide minor est, forma oblongiori, angustiorique utrinque in acutum desinens, aterrimo splendens colore duas iuxta rictum appendices breves habens, seu cornicula, senos pedes colore ferrugineo. Observavi et aliud Scarabaei aquatici genus, Scarabaeo stercorario minori per omnia simile, nigerrimum, coleopteron, gressu, cursuve, celerrimum, saliens etiam dorso impositum, maximo nisu in aera [Orig: aëra] se vibrans, subsultim in ventrem se convertit: pedes habet inaequalis magnitudinis: priores breviculi ad gradiendum tantum apti sunt, duo postremi, cum ad natandum servire debeant remigum loco, multo sunt longiores: aliis vero [Orig: verò] illis communibus, aequalis pedum omnium est magnitudo. Huius icon postea dabitur una cum Tipulis. Inveni et aliud in horti publici vasis aqueis, in quibus plantae aquaticae conservantur. Insectum e [Orig: è] Scarabaeorum genere, superiori in eo plurimum differens, quod anteriores pedes haber etduplicis usus, nimirum ad natandum et gradiendum. Sagacissima enim natura latissimos eos fecit in medio, haud aliter, ac avium aquaticarum pedes sunt, et ne latitudo (rotunda, ac cava) ad ingressum non esset inutilis, eosdem in extremo rursus fecit exiles, robustos tamen et hamatos, ut eis una [Orig: unà] cum duobus subsequentibus, qui contiguisunt, ac aeque longi, ea carentes latitudine, ad progrediendum uti posset. Postremi pedes duplo [Orig: duplò] sunt longiores, in extremo velut in pinnam molliusculam desinunt, in medio ventris siti, longe [Orig: longè] a [Orig: à] primis, qui sunt in pectore. Horum quoque duplex est usus, ad natandum, seu potius ad natatum regendum, tamquam pinna aliqua, aut cauda, et cum cubat in dorsum, (apricatur enim libenter, et apricantem ego cepi) ad insiliendum. Salit enim cum in dorsum cubat, iis sese ad saltum a [Orig: à] terra elevans. Cum cubat in ventrem, vel omnib. pedib. insistit, hosce posteriores tamquam ad incessum inutiles per terram trahit. Coleopteron est hoc insectum vagina tectum durissima, ventre quoque durissimo, ac prope [Orig: propè] osseo, color eius ex atro ad castaneum nonnihil vergit. Antennas a [Orig: à] lateribus capitis erigit adeo exiles, ut visumpene fugiant, castanei coloris. In summa elegans animal est.
Tipularum, quae etiam Macropedii, Pedones, et Gruinae a [Orig: à] pedum longitudine, Moufetus quatuor, Aldrovandus duas observavit differentias. [Note: Mouf. Theatri Insect. l. 1. c. 11.] Prima Moufeti species est tibiis longissimis araneo silvestri similis, corpore fere [Orig: ferè] ovali, cinereo albicante, alis argenteis, oculis nigerrimis prominentibus, antennulis duabus brevissimis, cauda mucronata: volat subinde (ut struthiocamelus) quasi gradiendo: aliquando tamen in aere [Orig: aëre] volat, sed nec longe [Orig: longè] nec diu. Lucis adeo est appetens, ut lucernae amore saepe [Orig: saepè] conflagret: autumno in pascuis et pratis frequens cernitur. Sed haec de mare. Femina conformis videtur, sed paulo nigrior, et caudae mucronem quasi demorsum obtinet. Has Angli, Schepherds vocant: id est opiliones: quiaubi oves vescuntur ibi saepius aparent. Secunda Tipula caput magis habet, oculos prominentiones, antennas quatuor exiles, corpus luteo nigroque colore varium, alas obscuriores. Tertia fere [Orig: ferè] similis, sed corpus totum luteum 6. vel 7. maculae nigrae magis adornant; habet item tam mas quam femina caudam trifurcatam. Quarta species rara et perelegans videtur, capite et maxime ore furcato, scapulis turgidis, brevioribus pedibus, corpore duplo ceteris crassiore, dorso nigricante, ventre et lateribus croceis, cauda mucronata et nigra. In sepibus versatur aestate, rarius in campis reperitur. Coeunt dictae tipulae aversis caudis, atque ita volant; recurvantur tamen quandoque velut in complexus. Aldrovandus bina Tipularum genera observavit. Prius in aqua stagnante scrobis, foveaeve, cui cannabim macerandam immergunt rustici Bononienses, quae ab eo usu Maceratolo vocatur, in
[Note: Aldrov. H. Ins. l. 6. c. 1.] ventum, longum erat integrum palmum, colore fusco. Attelabo sive locustae apterae non absimile, nisi quadrupes fuisset. Antennas binas, sed articulatas, prope [Orig: propè] medium, extremo nonnihil deorsum reflexas, ac hamatas unico anicularum unguiculis simili, quibus obvia apprehendit, altera nempe articulo reliquae antennarum longitudine annexas. Capitulum exignum ante exigua appendice, velut corniculo acuto armatum, figura fere trigona, ocellis utrimque eminentibus atris, ac splendidis immobilibus instructum. Alatum est pennis quaternis longis, et angustis, subtilissimis. Caudae loco appendices binas longissimas filamentorum instar, statim ab ano dispartitas gestabat. Pedes quaternos, singulos tribus articulationibus distinctos, nempe ob longitudinem, sed imbecillimos, quales fere [Orig: ferè] Araneis sunt, anteriore corporis parte, pectore locatos. Unde cum in aquis degant, Belgae et Germani, ut audio suo idiomate Waterspinnen vocant, i. e. araneas aquaticas, Collum a [Orig: à] capite subest oblongiusculum, quod a [Orig: à] ventre paulum latiore excipitur, et ipso tandem in acumen paulatim extenuato. Dorsum ei erat planum, quod alis tegitur, ac ferruginei coloris. Venter supine [Orig: supinè] utrimque in sulcum conspicitur exsculptus, prominente medio tereti, seu cauliculo herbae cuiusdam, ut polygoni feminae internodiis, ac geniculis quinque quos annulos vocant, secto. Horum singulorum interstitiis macula, seu punctum nigrum conspicitur. Cum itaque quadrupes sit haec Tipula, ab ea quam se pedem Festus esse dicebat, plurimum differt. Sed et hanc observavit. Mira corporis levitate, et pedum agilitate aquis quoque inambulat, oblongiusculum, et angustum, sed priore multo [Orig: multò] minus, et multis ab illa partibus discrepans. Sepes est nec alatum, nigrum toto corpore, sine cauda, sed antennas exiguas, veluti filamenta subtilissima ante gerens, quibus etiam ingreditur nonnumquam. Est, et aliud genus inter hanc, et maiorem medium Vere, ut Aprili aquis supernatans, ac repens, corporis figura maiori plane [Orig: planè] simili, sed et multo [Orig: multò] minus, oblonga caudae appendice carens, et maculis in ventre, quarum loco in mediis alis nigris albidam terete gerit.
[Note: Aldr. l. c.] Attelabum arachnoidem nominat Aldrovandus insectum quoddam, Aranei speciem ferens, sed sex tantum pedibus dotatum, colore cinereo, ac vulvae, seu fundi lutosi (in quo sese occulit, aut summa superficie eius sedet, aliquam do reptans, nonnumquam natans) adeo [Orig: adeò] simili, ut nisi lynceis oculis data opera diligentissime [Orig: diligentissimè] intuenti eum deprehendere, aut observare non liceat. Rictu fere est Locustae, ocellis utrinque alte [Orig: altè] satis exstantibus, cetero corporis habitu non male araneum referens, alvo tota annulis plurib. secta, parte prona compressa, supina nonnihil rotunda, ita ut mediam quandam formam inter Araneum, et Attelabum, seu locustam apteram brevem habeat.
Ligniperdam aquaricam non videtur Aristoteles agnovisse. Etenim festucas, lignave colligere eam scribit, quibus sese induat, atque cum post iis spoliatur, emori, cum eiuscemodi animal, quod Ligniperdam aquaticam nominavit, spoliatum suis festucis, quae variis ex partibus herbarum constant, minime [Orig: minimè] moriatur, sed subinde novas festucasrecolligat, in quarum vertice exiguam ligni, at non cuiuslibet, sed quod levitate sua aquis supernatare cognoscit portiunculam supra cervicem suam, ne mergatur, immiscere novit: alioqui a [Orig: à] terrestri nihil vel parum admodum differt. Bellonius Phryganium vocare videtur, et sic de eo scribit; Phryganium fluviatile aeque,m ac marinum deiectamentum, Galli Charree appellant, quod cinereum excrementis fit persimile. Pisciculus est, aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quod phrygana, id est, fremia, sive festucas, sive thecae, aut tegumenti lateribus, filo tamquam araneae ab eius ore dependente (novit enimnere ut aranea) agglutinans circumponat, ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit. In quo pinnoterem
imitaretur: nisi pinnoteres sibi ipsi domum facere nescirent. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquae etiam rapidissimae rivulis incedit: nare etiam nescit. Est que animal tenue, oblongum parvae Erucae simile, quem avidissime appetunt Truttae. Est enim profluentibus aquis, ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi, si sua theca, seu in volucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus, inquit Plinius, tradit, Phryganium alligatum remedio esse quartanis: quod autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos invenimus, qui novisset.
Quid de eo sentiat Gesnerus, vide apud eum et Aldrovandum.
INsecta aquatica polypoda sunt Tinea, Pulex marinus, Pediculus marinus, Asilus aquaticus, Scolopendra marina, et vermes in tubulis delitescentes.
[Note: Aldr. Hist. Ins. l. 7. c. 2.] Tineae vermes sunt perparvi, et quia convolvi solent, minores aliquando, colore albo, pedib. plurimis per totius corporis alveumcontiguis, et molliorib. Cauda oblonga in alveum desinit. Oculi sunt perexigua puncta alba, cum centro longe minutissimo. Reperiuntur in fontibus bonis et frigidis; Martio praesertim mense. In terra propter pedum seu mollitiem seu multitudinem (nam et ab ore veluti pedes prominent) progredi nequeunt: in aquis, corpore in latus alterum inclinato currunt; et nisi fallor, retrorsum quoque incedunt. Cum aqua epotae ventrem inflant, et largo haustu vini pelluntur. Forte et therebintinae, oleo, butyro, lacti et sero cederent. Gesnerus Gallis easdem cum Scrofulis, quas Agrovelles vel Escroelles vocant esse putat. Multipedes sane faciunt, corpusculo brevi, cauda reflexa, invenirique in fluviis, puteis et fontibus.
[Note: Arist. Hist. Anim. l. 4. c. 10.] Pulex marinus, qui Aristoteli yu/llon qala/ttion, Rondeletio est tenui crusta intecta bestiola, quae facie homines [Note: Rond. de Piscib. l. 18. c. 27.] ridiculos pictos, aliis partib. locustas repraesentat: et tam parva. ut particula corporis nisi ab oculato, discerni non possit. Gignuntur, inquit, in profundo mari tanta fecunditate, ut escam ex pisce confectam, si diu in imo manserit, totam corrodant. Aldrovandus hunc inter crustata refert. Niphus cum Scolopendra marina confundit. Kiranides minimum animal, quo piscatores utantur, esse [Note: Mouf. de Ins. 2. c. 38.] dicit: salireque per littus. Moufetus Asellum marinum vocat, et sic describit. Pulex sive Asellus marinus squillam molliorem refert, nisi quod quatuor tantum pedibus (pace Gesneri dixerim) donatur, et frequentibus longisque saltibus se liberat, a [Orig: à] numero pedum. Asellus dicitur a [Orig: à] saltu, Aristotelis pulex: a [Orig: à] dorso gibboso, Scrofula nuncupatur: color illi lividus cum nigredine. Longitudo fluviatilium digitum transversum: latitudo, semidigitum non superat: marmorum maior dimensio, qui littore refluente, et in aquis dulcibus saepe conspicitur. Venatoribus item spectatoribusque mirum agilitatis praebet exemplum.
[Note: Aldrov. H. Ins. l. 7. c. 7.] Hunc cum Psyllio herba decoctum, et de collo suspensum rigorem tertianarum fugare; cum aqua marina aspersos, pulices pellere; tres in lapide psorite, qui et porus, sculptos, sub calamo viridi manentes, cum radice herbae psyllii reclusos, contra morbum comitialem, amuletum esse scribit Kiranides. Meminisse eorundem videtur Plinius, cum dicit. Adeo nihil non gignitur in mari, ut Cauponarum etiam aestiva animaliae, pernici molesta saltu, aut quae capillis maxime [Orig: maximè] caelat, existant: et circumglobata escae saepe extrahuntur: quae causa somnum piscium in mari noctib. infestare existimatur.
[Note: Rondel. de piscib. l. 18 c. 28.] Pediculus, qui Aristot. fqei\r qala/ssios, duplex ex Rondeletii sententia est. Unus qui in mari, quod est a [Orig: à] Cyrene ad Aegyptum circa Delphinum est: qui omnium pinguissimus pabuli copia evadit, quae a [Orig: à] Delphin. suppeditatur. Alter est, quem hic depinximus. maioris fabae magnitud. et latitudine, scarabaeo terrestri similis, corpus ex
aliquot tabellis, veluti locustae vel squillae cauda constat: ante os duo cornua brevia habet: utrinque pedes multos, incurvos, in acutum desinentes. Piscibus ita haeret ut eripi non possit. Sugit ut hirudo, nec prius abscedit, quam [Orig: quàm] tabidum et exsuccum piscem reddiderit. Reperitur cervici mugilum, luporum, et saxatilium piscium affixus. Aristotelis esse demonstrat ibidem. Bellonius perperam [Orig: perperàm] Asilum seu Oestrum vocat. Octo utrinque pedes habere, octonis tabellis in tergore loricari; priorum pedum ungues ad caput, posteriorum ad pedes converti; oculos parvos, nigros, et aliquanto eminentes habere; Erythrinis etiam dentalibus ac sargis vesci; in orbem se contrahere; praegnantem denique plaerumque inveniri, addit. Est et aliud animalculum marinum, cuius hic iconem appono. )*erph/lh quoque Numenii huc spectat, littoralis vermis et fossilis, longis pedibus constans, repens et inescandis piscibus idoneus.
[Note: Rondel. de Insect. c. 8.] Asilus marinus, quem Oestrum marinum veteres a [Orig: à] naturae similitudine, quae ei cum [Orig: cùm] terrestri communis vocant, Ligures Prusam pro ore tubulum seu fistulam habet, pro corporis ratione longam. Utrinque sitae sunt veluti manus duae quae ad os flectuntur, sequitur alvus cum incisuris, cui affixi sunt sex pedes, duo qui in extrema [Orig: extremâ] alvo sunt, crassiores sunt et longiores, qui sequuntur utrinque locati, paulo minores, reliqui duo, qui magis in lateribus sunt, omnium minimi. Ore sive fistula, scorpionis terrestris caudae, pedibus, eiusdem brachiis similis est, alvo et magnitudine, araneo. Ut Polypi acetabulis, ita hic ore adhaerot parti molliusculae et pingui sub pinna [Orig: pinnâ] ita tenaciter, ut avelli integer non possit. Sanguinem exsugit hirudinum ritu, usque dum prae plenitudine decidat et moriatur. Cur in summo tantum aestu, et Caniculae tempore pisces dictos infestet, id in causa esse puto, quod aestate tantum nascatur, autumno pereat. Cur sub pinna haereat, in causa est partis mollitudo, pinguitudo, et sanguinis copia. Reliquo corpore Thynni cute quidem laevi integuntur, sed illi subsunt squamae duriores.
[Note: Arist. H. A. 2. c. 14.] Quantum ad Scolopendras, Aristoteles, paraplhs3i/as2 tw=| ei)dei tai=s2 xers1ai/ais2, aspectu terrenis similes esse dicit; in saxosis locis gigni, colore magis rubro esse, pedum numero terrestres superare, gracilitatem crurum si excipias, serpentum more non in altis gurgitibus nasci, adicit.
[Note: Rondel. de Insect. c. a.] Rondeletius, duas species proponit. Prior minor est, colore plane rubro, dodrantali magnitudine, in saxosis locis degit. A capite ad caudam pedes habet plurimos: in flexus et volumina sese contorquet: nunc longior, nunc brevior, nunc gracilior, nunc crassior efficitur. Altera est superiore multo [Orig: multò] longior, ut pote [Orig: potè] quae ad cubiti longitudinem accedat, tenuior, colore ad candidum vergente. A capite ad caudam pedes utrinque habet plurimos, veluti superior. Aldrovandus addit ex Gesnero tertiam, colore miniaceo. Gesnerus videtur quaedam ex his in dubium vocare, dum Aristotelis descriptionem atendit. Minores terrestribus facere Aristotelem: Brasavolum vero [Orig: verò] ad se misisse duos pollices longam, apud se vix duos digitos aequare: rondeletii longe [Orig: longè] maiores else, Marcellum Virgilium terrestribus longiores facere. Quod [Orig: Quòd] forma attendatur, longe [Orig: longè] aliam caudae capitisque in terrestribus vidisse. Utut sit, in lacertorum marinorum, ut et acuum ventriculo saepe [Orig: saepè] eas reperit Rondeletius: ita ut exinde, iisdem hos pisces vesci colligi possit: et quia in alto mari vivant, in littoribus aut littorum saxis easdem vivere, falsum sit. Appetere nidorulenta; hamum devoratum simul cum interaneis deicere, deiecto, ista iterum intro recipere; piscatoribus quod [Orig: quòd] si hamum attigerint, nullus piscis ad hamum post accedat, infestam esse; attactam [Note: Mouset. 49 c. 39.] adurere; naturae ipsius est. Moufetus in limosis stagnis, et ubi ostreae saginantur, latere scripsit. Nonnus
psylothrum ex thuris, atramenti sutorii ana unc. ii. scolopendr. unc. iii. tritis, et cum calcis pulvere commistis commendat.
[Note: Rondel. de Insect. c. 5.] De Vermibus in tubulis nascentibus, ita Rondeletius. Nascuntur insaxis marinis et super concharum vetustarum testas, tubuli vel Siphunculi testacei, rotundi, asperi, candidi, intus laevissimi, quorum alii recti sunt, alii contorti et replicati. In his procreantur et vivunt vermes, qui foras se exserunt hauriendae aquae gratia. Hi colore, substantia, scolopendrae rubrae similes sunt, figura et magnitudine nonnihil differunt: longissimi enim digiti magnitudmem non excedunt. Pars posterior folii myrtei modo in acutum desinit. Priore parte utrinque pedes habent, veluti scolopendrae, unde fistula prominet in extremo obtusa tubae modo, et perforata, qualem in asilo marino depingemus, ea [Orig: eâ] aquam trahit. Horum vermiculorum testa Pharmacopaei nostri utuntur, in compositione unguenti citrini pro dentali. Huic similem testam etiam dentale vocant, quo in eodem unguento utuntur. Huiusmodi aliquot picturae superiori aspersimus.
ABsoluta insectorum aquaticorum pedatorum historia, ad apoda [Note: Aldrou. H. Ins. 7. c. 11. Moufet. 2. c. 41.] progredimut. Haec vero intra Hirudines, Stellas, Hippocampum, U vam marinam, Oripem, Lumbricum marinum, Setam, Vermem Indicum, et alios consistunt.
[Note: Nomen.] Hirudinem quidam ab haerendo, quod [Orig: quòd] corporibus haereat, alii ab hautiendo Latinis dictam esse putant. Dicitur Latinis et Sanguisuga. Graeci bde/llan, et quidem u(dato\n, limnai/an dixere, sine dubio, a [Orig: à] bda/llw, bde/llw, a)me/lgw, e)kpie/zw, e)kmu/zw. Hesychio dicuntur demblei=s2 et ble/tues2, et dri/lakes, secundum Elienses. Eidem bai+/tucbde/lla est.
[Note: Differentiae] Duorum est generum. Marina nempe, et Lacustris. Illa, Rondeletio [Note: Rondelet. de Ins c. 7.] describente, digiti est magnitudine, cervice graciliore, cauda paulo [Orig: paulò] crassiore. Os et caudae extremum Polyporum acetabulis similia sunt, ut eorum adhaesione sese trahant. Corpus insectorum modo ex multis annulis circulisve constat, sed duriore cure quam palustres, quod in causa est, cur non ita in globum se contrahere, nec ita se colligere possint, sed caudam tantum et caput proferunt, et retrahunt. Interna omnia continuo ductu producta et indistincta. In luto vivit, virus olet, cibo idonea non est: pisces tamen lutosi et litorales ea vescuntur. In oleo antiquissimo decocta aurium dolorem sedat. In oleo amygdalino, vel Chamaemelino, dolorem haemorrhoidum. In vino, vulneribus nervorum et convulsionibus utilis est. Ustae alopecias cum aceto curant.
Lacustres circulis velut inter se colligatis constant, quorum opera quandoque in globum contrahuntur. Ossibus et pinnis carent. Os illis trianguli instar, id vulnus in flictum ostendit. Villanovanus fistulam in ore more culicis tribuit. Alii in maioribus acutius, in minorib. rotundum; in omnibus foramen in medio exile, observavere. Ab ore ad alvum continuus est meatus. In mortuis longitudo circiter digiti. Lineis et punctis nigris notantur omnes, reliquo colore variant. Varias differentias sortiuntur. Sunt quae caput magnum habent, coloris ruffi, variis filamentis distinctae lanuginosae, et venenatae. Sunt et aliae tenuiores, capite brevi, ventre rubro, quae in aquis puris habitant. Albertus Nigrarum et planarum; nec non quae in dorso virgulas rubeas et aliquantulum rugatas habent etc. meminit. Apud Helvetios Minores sunt nigrae; maiores subvirides, striis per longitudinem
[Illustration:
Insecta Varia ad loca sua referenda
]
[Illustration:
Apis sylv. nigra nidus
]
[Illustration:
Papiliones
]
[Illustration:
Maximi
]
[Illustration:
Papil.
]
[Illustration:
exiguo
]
[Illustration:
Musca
]
[Illustration:
Pyalangium
]
[Illustration:
Tarantula
]
[Illustration:
Folliculus Indicus
]
[Illustration:
Vermes in tubillis delitescentes
]
[Illustration:
Phiisali
]
[Illustration:
Mouf
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Cincindel
]
[Illustration:
Teredines
]
[Illustration:
Vermis fari na
]
[Illustration:
Eruc.
]
[Illustration:
Eruc.
]
[Illustration:
Eruc.
]
[Illustration:
Stello
]
[Illustration:
Mar.
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Scolopendrae Marinae Aldr.
]
[Illustration: ]
[Illustration:
Hirudines Marinae
]
[Illustration:
Meer
]
[Illustration:
Saugegel
]
[Illustration:
Hirudines Marinae. Meersaugegel Aldr.
]
[Illustration:
Lumbrici Aquatici seu Marini. Meerwurm [Orig: Meerwürm] .
]
[Illustration:
Lampret.
]
[Illustration:
Stellae
]
[Illustration:
Marinae.
]
[Illustration:
Meerstern Aldr.
]
[Illustration: ]
subflavis aut ruffis, in quibus puncta aliquot nigricant. Visae Venetiis virides, maculis hinc inde nigris respersae. In fluentibus aquis, albas, perexiguas, ore utrinque in circulum lato, sed altero duplo latiore, quales vel piscibus nonnumquam adhaerent, invenies. In Mauritaniae quodam flumine septenum cubitorum, quae per gulam perforatam respirent, inveniri, Strabo prodidit. In iecinoribus boum similem hirudini lacustri vermem, [Note: Moufet. de Insect. 2. c. 41.] alii. Moufetus in perforatas, quas Europa non novit, et Imperforatas distinguit.
Ad Naturam earum pertinet, in paludosis et turbidis aquis ut plurimum, in saxosis, arenosis et claris, raro [Orig: rarò] inveniri: ex putri nasci, nec scitur an coeant [Orig: coëant] : autumno condi, per hiemem latitare, circa Calendas Maii, aut paulo [Orig: paulò] ante [Orig: antè] , et quidem nonnisi tepido aere [Orig: aëre] apparere. Eaedem, sanguine victitant. Ubi corpori adhaesere, non cirius avelluntur, quam [Orig: quàm] expletae decidant: imo [Orig: imò] quanto [Orig: quantò] magis trahuntur, tanto [Orig: tantò] fortius insident, donec rumpantur. Caudae et ori innitentes moventur. Cannae inclusae retrorsum exeunt: et quia os valde [Orig: valdè] acuere, et in tenuitatem se extendere possunt, perangustissima etiam elabuntur.
[Note: Usus Hirudinum.] Magni sunt in evacuando sanguine in Medicina [Orig: Medicinâ] vius. Fugiendae rufae, magnorum capitum, virides, nigrae, et quae in limosis nimis agunt. Laudantur, quae ex a quis fluentibus rufae rotundae, colore iecinoris, parvorum capitum. Praestantissimae putantur, quibus venter rubet, dorsum viret, praesertim si ex aquis fluentibus fuerint. In Germania praeferuntur maiores, ex nigro subvirides, striis per longitudinem ruffis, in quibus maculae nigrae sunt. Applicantur in vulneribus venenatis, capitis, colli, iecoris, lienis, genitalium membrorum, etc. morbis.
De praeparatione, et modo utendi, abunde [Orig: abundè] apud Medicos invenies.
[Note: Nierem. H. Z. 13. c. 19.] Huc spectat, Lumates molestissima hirudinis species, inter herbas et montium arbores vivens, semidigitum longa, et impense [Orig: impensè] tenuis. Adhaerent iter agentibus, subeuntque quosvis humani corporis meatus, etiam angustos et foedos, neque prius [Orig: priùs] discedunt, quam [Orig: quàm] humano satientur sanguine: tunc enim sponte [Orig: spontè] cadunt, ac minus infestant Sole vigente. Remedium est, arundinibus quibusdam praea cutis eas avellere, aut sese tueri intra aquas, considendo saxis, si quae forte [Orig: fortè] adsunt, aut pyram construere, atque inter ponere ignem.
[Note: Aldrou. H. Ins. 6. c. 18. Nomen.] DAtum Insecto huic Stellae nomen, quod [Orig: quòd] stellas imitetur. Graecis est a)sh\r, Myrepso a)sh/rion, modernis Graecis skau=ros, ut Gillius notavit; vel potius, ut Rondeletio visum, sauro\s2, quod pali lignei infixi modo, radios habeant. Silvaticus, Sidus marinum vocat; Cremonensis, Magiarastrum marinum.
[Note: Descriptio] Os ipsis versus caudam, in medio radiorum situm, inque gyrum quinque digitos ostendere, auctor est Bellonius: Excrementorum nullum exitum, et ore excerni quae supervacua [Note: Rondel. de Insect. c. 10.] sunt, Rondeletius. Duriore corio sive callo omnes integuntur; ideo [Orig: ideò] Aristoteles cum aliis testaceis recensuit.
[Note: Natura.] In marinis littoribus saepe [Orig: saepè] conspeximus: vaganturque in mari, ut polypi, brachia deducendo, nunc antegradiendo, nunc in orbem convolvendo, et suctu acetabulorum, Echini modo, lapidibus adhaerent. Conchas aggrediuntur et devorant. Quinque in dissecto ventre cochleas invenisse scribit Rondeletius, tres integras, duas cum testis suis confectas. [Note: Arist. H. A. 5. c. 15.] Adeo [Orig: Adeò] fervida eius natura est, ut quicquid sumpserit, id licet illico [Orig: illicò] ab ea extrahatur, biscoctum, (diefqon) [Note: Plin. H. N. 9. c. 6.] appareat. Plinius dicit, tam igneum fervorem ei esse tradi, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. Extra aquam
torpescere, prodidit Bellonius: in aquam immersas, et supinas instratas, promuscides in extrema plusquam quinque milia exserere cernet, et in pronam partem moveri.
[Note: Usus.] Esse quasdam in cibis, ex Bellonio colligimus. In Medicina, Hippocrates, nigras cum brassica et vino odorato adversus uteri strangulationem propinat. Apud Myrepsum inter suffimenta contra epilepsiam recensetur. Inter psilothra a [Orig: à] Galeno numerari, certum: et Gesnerus, carunculam, in quibusdam edulem esse [Note: Rondel. de Insect. c. 14.] scribit, reliquam substantiam pilos deperdere. Laevem, ad peritonaei rupturam, cum ononide, felici cum successu applicari posse existimat.
[Note: Differentiae.] Differentias et Genera si attendamus, sunt plura. Sunt parvae, magnae: sunt, quae flavescunt, nigricant, cinerascunt: sunt aculeatae, laeves, longae, breves. Optime [Orig: Optimè] vero, in eas quae quinque radiorum sunt, et quae plurium distinguuntur. Illae Cartilagineae, Testaceae, Leves, Pectinatae, Echinatae, Arborescentes, Solares.
Cartilaginea prone [Orig: pronè] et supine [Orig: supinè] exhibetur. Supine [Orig: Supinè] partis marginibus puniceis, reliqua pars intima, et quae hisce marginibus continetur, sanguineis maculis et albis, veluti in quodam marmoris genere, conspersa. Pronae vero partis margines admodum sunt sanguineae: quinque in medio rimae, in singulas partes abeuntes, maculis autem caeruleis, ea pars, quae margines undique contingit, insignitur: hasce aliae sequuntur prope [Orig: propè] medium maculae rubicundae.
Testacea dicitur, non quod vere [Orig: verè] testacea sit (nam exsiccata, cum cortice teri manibus, quamvis aegre [Orig: aegrè] , potest) sed quod duritie corticis, magis quam aliae stellae, quas unquam observavi, ad testacea accedat. Haec cortice candicat, spithamam longa quoquoversum dimensa, nempe [Orig: nempè] ab uno radio ad alterum, qui e [Orig: è] regione est.
Distant autem extremitates cuiusque radii a [Orig: à] proximis mediam spithamam aut paulo amplius. Posset etiam non immerito [Orig: immeritò] tuberosa, et verrucaria nuncupari, nam superiori parte in singulis radiis tubera, et verrucas habet.
Laevis est duplex: Rondelitii nempe [Orig: nempè] , aculeis enim omni ex parte, atque asperitate caret. Radii longi sunt rotundi, flexibiles, murium caudis persimiles: eorum integumentum cortici serpentum simile est: et ob nigrarum albarumque macularum varietatem, spectaculum iucundum. In medio corporis trunco circulus cernitur, intra circumferentiam quinque maculis rotundis: et inter has stellulae pictura distinctus, a [Orig: à] cuius circumferentia quinque radii exoriuntur. Oris compositione a [Orig: à] ceteris non differt, nec victus ratione. Brachiorum longitudine, et vario flexu celerrime [Orig: celerrimè] natat. Et Aldrovandi qui duas ponit. Prima est prona [Orig: pronâ] parte et supina colore Lapidislazuli: in medio punctulis nigris, et circulis aureis novem radiorum, ac totius corporis ea magnitudo est, qua [Orig: quâ] cernitur. Prona pars variis colorib. delineata, cuius medium, et colorem, et figuram pentaphylli aemulatur.
Secundae multo [Orig: multò] praescripta minor, undique colore ferruginea, sed nigris aspersa maculis mediam spithamam, aut amplius longa.
Pectinatarum quinque sunt species. Prima Rondeletii, primae eiusdem similis, iis demptis, quae sequuntur. Radii circa rotundum corpus dispositi, in exortu suo angulum acutum non constituunt, sed obtusum. Aculei, quibus latera muniuntur. rari, recti, pectinatim dispositi, unde pectinatam stellam appellavit Rondeletius.
In totius corporis centro stellula quaedam expressa est, a [Orig: à] cuius ambitu lineae quinque per medium radiorum ad extremum usque protensae sunt, radii initio satis lati sunt. Rara est haec species, ore, dentibus, moribus, facultatibus aliis similis est. Secunda cuius figura exprimitur (folio 748.) marginibus albis pectinatim non recte [Orig: rectè] , sed oblique [Orig: obliquè]
dispositis: interius sanguineis und dique conspersa maculis in centro stellulam habet admodum rubram, sed radiis constantem, tota pedem longa est. Tertia nulla elegantior, eiusdem cum praedicta magnitudine, colore, ac tuberculis spinosis admodum varia. Nam in medio est os, instar echini, quinque denticulis vix conspicuis constitutum, hoc continet stellula septem radiorum, quae interiori parte nigra fere [Orig: ferè] est, exteriori vero [Orig: verò] caerulea, hanc circulus ambit albus, seu area alba, quam alia ruffa, seu carnea, hunc deinceps circulus circumdat ex undecim tuberculis constans in supera [Orig: superâ] parte acutis. Singuli autem radii tres habent tuberculorum ordines singulos vigintiquinque, aut triginta tuberculis constantes.
Quarta est haud dispari cum praecedenti longitudine, radiis albo caeruleis, marginibus pectinatis ferrugineis: in medio stellula est, ex sex punctatis radiis constituta.
Quinta quae quinque radiis inaequalibus et hirsutis constat.
Echinata est corpore exquisite [Orig: exquisitè] rotundo, parvoque constat, et radiis quinque, sed brevioribus, unde fit, ut minor sit ceteris. Illi e [Orig: è] parvo circulo, in quo crucis figura delineata est, veluti e [Orig: è] centro, exoriuntur tenues frequentissimis aculeis horrentes, quade [Orig: quâde] causa echinatam Rondeletius nominavit, in laterib. dispositis. Radiorum flexuoso motu, serpentum ritu, repit haec stella, et in sicco posita eos movere nequaquam desinit, quousque in partes disiecerit, quae separatae etiam moventur per flexus: ut Vermium partes, et Lacertorum cauda abscissae. Oshabetceratum.
[Note: Rondel. de Ins. p. 122.] Reticulata est duplex. Rondeletii et Aldrovandi. Illa a [Orig: à] retis sive Cancellorum figura reticulatam, sive cancellatam nuncupamus, et quia inter distinctiones, retibus vel cancellis similes exstant tubercula quaedam rotunda, tuberosa etiam vocari potest. Inter maiores stellas reponenda est, brachia [Orig: brachià] enim ad pedalem longitudinem perveniunt, crassiora sunt aliarum stellarum radiis. Aculeis parvis utrinque eadem munita sunt. Os habet ceterarum modo. Eleganti illa et reticulata distinctione spectabilis est, et inter anathemata collocanda. Haec tuberculis rotundis caeruleis gemmae Turcoiae aemulis, radiorum marginibus hirsutis et pectinatis: quilibet radius supina parte apparet conus pinus ideae oblongior. Prona autem parte sertis, tum luteis, tum caeruleis. Singuli radii habent cauliculum tenuem per medium transeuntem.
Arborescens a [Orig: à] frondium et ramorum multitudine. Huiusmodi duas vidit Rondelitius. Unam permagnam apud Guilhelmum Pelicerum Monspeliensem Episcopum, ad Lerinum iselam captam, alteram ex Italia ad ipsum delatam. Ab aliis omnibus stellis plurimum differt. Radios quinque, sive truncos habet, in medio os cum quinque appendicibus, quae multis parvis dentibus horrent, pars ea depressa est, et submissa, ambitus tumet, in quolibet radiorum intervallo foramen, seu rima conspicitur. Quilibet radius statim in binos finditur, hi rursus in binos ramos dividuntur, atque ita deinceps, quousque ad tenuissimos, et capillorum tenuitatem referentes deventum sit. A quolibet oris angulo linea albicans prodit, et per omnium ramorum medium producta est, alioqui tota stella nigricat, et tenui, atque admodum dura [Orig: durâ] , sed aspera [Orig: asperâ] cute tegitur, ramuli omnes intro flectuntur; quod argumento est hos tamquam cirros ad cibum captandum conditos esse, quibus undique dispositis in orbem praeda elabi non potest. Id specta culum aliquando Rondeletius in mari studiose [Orig: studiosè] contemplatus est. Stellam parvo filo alligatam in mare demittebat, in quo expansis ramis natabat, sed praedam aliquam appropinquare sentiens, brachiis omnib. contractis amplexabatur urticae ritu. Rara est haec stellae species, et propterea inter anathemata suspenditur.
Solaris Sol marinus Rondeletio, qui solis referat picturam. Differt a [Orig: à] stellis quod in his e [Orig: è] medio corporis trunco velutie [Orig: velutiè] centro radii enascuntur, in hoc vero ex corporis rotundi circum ferentia, breves, minime asperi superiore in parte, sed veluti ex squamis compositis, in lateribus vero [Orig: verò] parvis aculeis rigentes, albi ad extremum usque gracilescentes. Corpus illud rotundum, in medio rosae pictae figuram expressam haber. Ore victu, facultate a [Orig: à] stellis non differt.
[Note: Aldrov. de Insect. lib. 7. cap 18.] Stellaequae plurium sunt radiorum, vel sunt septem radiorum, vel decem vel duodecim.
Septenos quae habet, parte gibba colo e ferrugineo obscuriore, spinosis, et parvis quibusdam tuberculis scabra, ac inaequalis, radiis in extremo laevi distortione inflexis, parte concava ochrae fere [Orig: ferè] dilutum colorem exhibet ad ferrugineum minimum quid tendentem. Extremilaterum, quibus cum medio corpore, tum brachiis iuxta eorundem longitu dinem sectis committitur, margine crenis, seu denticulis quibusdam albicantibus sunt asperi. Longitudo totius, ac latitudo in peripheriam aequalis est, palmi unius cum dimidio. Singuli vero [Orig: verò] radii tres propemodum digitos sunt longi, qui longissime [Orig: longissimè] a [Orig: à] semutuo palmi unius intervallo dissiti sunt.
[Note: Aldrov. l.s:] Deilla [Orig: Deillâ] quae decem brachia habet ica Columna. Nova et perelegans huius stellae forma, ab aliis omnibus differens, nec adhuc descripta: nostro littori frequens, ita ut nec ulla retrahantur retia quin ipsis implicata, et simul cum piscibus in foro etiamnum invehatur. Haec admodum fragilis est, ut viva ne ab rete excipiatur potius [Orig: potiùs] frangi patitur, ita illi se implexa cirris continet. Non vis ulla in extrahenda [Orig: extrahendâ] stella est adhibenda, cum [Orig: cùm] radii sint geniculati, atque genicula coniungens cartilago sit admodum tenuis, qua de re facilime [Orig: facilimè] genicula dissolvuntur, nec quamvis radii omnes sint difrupti, emoritur, nisi longo post intervallo. Huius color subrubens est, forma vero ab aliis stellis dissidere videtur. Haec enim parvum admodum corpus habet: radios quinque sed singuli in binos dividuntur, ita ut decem prima facie, videantur: semipedem longos, nec maiores huc usque vidi: stellae diameter pedem aequat. Radii vero omnes geniculis parvis constant, atque singula genicula formam trianguli habent, lineae quidem secantes nunc in dextram, nunc in sinistram partem coniunguntur, spirarum modo, quae alternatim angulos oppositos conficiunt. Esingulorum vero triangulorum basi, cirri etiam, ut bases quoque utrinque alternatim producuntur, simili modo geniculati, minimi digiti longitudine, et cannabini fili crassitie, quibus maxime [Orig: maximè] implicatur, graditur, et apprehendit: Horum superiores parum longitudine, sicuti et crassitie alios inferiores ad extremum usque superant. Ecentro ipsius alii tenues cirri fili etiam crassitie, et eo dem modo geniculati, maioris digiti longitudine exeunt, quorum superiores inferioribus minores sunt, atque contrario modo, quo radii maiores curvantur, quibus escam apprehendere, atque mos adducere censeo, in quorum umbilico visitur inesse, ex adversa parte corpus conspicitur rotundum, laeve molle, cuius interiora propter tenuitatem considerare nequivi: ipsa vero [Orig: verò] facillime [Orig: facillimè] disiungitur a [Orig: à] stella: laevis est tota, sed aspera tactu videtur propter geniculorum, et cirrorum multitudinem, crusta integitur duricuscula, ita ut osseis geniculis, sed non admodum duris, compacta videatur. An splendeat, ut alia noctu, cum vivam domi habere non potuissem, experiri non potui. Haec Fabius Columna.
Postrema duodecim habet radios, qui quidem singulis singulos habent habent caules caeruleos per medium transeuntes, a [Orig: à] quorum utroque
[Illustration: Stellae s. asterium Marina. Meerstern Aldr
]
[Illustration: Hippocampus Mouf.
]
[Illustration: Hippocampus. Meerhaan Mouf.
]
[Illustration: Hippoc. Aldr.
]
[Illustration: Vua Marina. Meertraubel Aldr.
]
latere sunt striae, seu lineae transversae, sanguineae frequentes: in medio quoque circulus eiusdem coloris, undiquaque radiorum margines denticulati, coloreque albicante. Tam variae, et multiplices stellarum formae conspiciuntur, ut quaerendi, et contemplandi nullus sit futurus finis.
[Note: Aldrov. H. Ins. 6. 6. 16.] HIppocampo, ab i(/ppos et ka/mph nomen datum est. Repando enim est corpore, et in arcum se curvante, erucasque cauda maxime refert: reliquo vero [Orig: verò] corpore, equum imitatur. Marcellus voce i(/ppou, magnitudinem denotari putavit. Nonnulli gallum mariunum, quidam Salamandram marinam dixere.
[Note: Rondelet. de Ins. c. 9.] Ita cum nobis Rondeletius descripsit. Hippocampus toto corpore incisuras habet, dodrantalem magnitudinem non superat, saepe [Orig: saepè] minor reperitur, pollicis est crassitudine, rostro oblongo, tubuli modo cavo sine scissura [Orig: scissurâ] , ab inferiore eius parte operculum foramini opponitur, ad claudendum, vel demittitur ad aperiendum: oculos habet rotundos, satis prominentes, in capitis vertice pili erectisunt, qui adeo tenues sunt, ut non in mortuis et exsiccatis, sed in viventibus tantum Hippocampis, et natantibus appareant, quemadmodum et qui in reliquo sunt corpore. Toto capite, collo graciliore, ventre protuberante, equo valde [Orig: valdè] similis est.
Post oculos quo in loco in ceteris piscibus branchiae esse solent, pinnulae duae articulis similes sunt, maxime ob situm, utrinque unica. Branchiae vero nullae sunt, neque tectae neque detectae, sed supra dictas pinnulas duo sunt foramina sursum spectantia. Sub ventre rimulas duas habet. Ex una alvi excrementa, ex altera ova foras emittuntur. Cauda reliquo corpore tenuior est, quadrata, cum exochis aculeatis, toto etiam est corpore similiter aculeato, veluti ex cartilagineis circulis compacto, ex quibus aculei exstant, membranulis intermediis, ut nulla caro appareat. Colore est fusco punctis albis notato, ventre albicante. Ventriculum pro corporis ratione satis magnum habet, hepar rubrum, similiter ova rubra, cor exiguum. Caudam quovis modo inflectas, et qualem vivo figuram tribueris, talem mortuus et exsiccatus servat.
[Note: Aelian. H. Anim. 14. c. 16.] Venenatum, sed solo ventre Aelianus prodidit. Qui ex vino decoctum bibit, primo [Orig: primò] singultit, mox sicca tussi afficitur. Venter superior intumescits per nares aquosa pisculenti odoris egeruntur: oculi sanguine suffunduntur, etc. Qui evadunt, aquam, mente capit, summo studio prosequuntur. Remedium, acetum in quo sepia suffocata est, Aetius [Orig: Aêtius] ponit. Veneficae eum in amatoriis usurpant.
Usus eorum singularis in canis rabidi morsu est, ut apud Aelianum [Note: Plin. H. N. 32. c. 6. 7.] habemus. Plinis leporis marini venenum restinguere potos; alligatos [Note: Galen. l. 11. simpl. c. 41.] Venerem concitare ait. Galenus, ustos alopeciis prodesse scribit. Vehementer vermes, si torreantur, et cum aqua absynthii propinentur pellere Rondeletius ex Graeco quodam habuit.
[Note: Rondel. de Insect. c. 25. Aldron. H. Ins. 7. c. 17.] De Vvamarina ita Aldrovandus. Piscatores nostri, inquit Rondeletius, ova sepiarum racematim compacta a [Orig: à] pediculo uno dependentia, earundem atramento asperso Uvam marinam nominat. Est etiam Uva marina zoophyton, diversum sane ab eo, quod nobis depinxit Rondeletius, cuius imaginem, cum de zoophytis agimus, tradituri sumus: de hoc loquitur Plinius cum scribit. Rerum quidem non solum
animalium simulacra (mari) inesse, licet intelligere intuentibus uvam, gladium, serras. Nos vero [Orig: verò] et hocce egre ium aspectu animal Insectum potius [Orig: potiùs] , quam alterius cuiuspiam generis Vvarum racemum vere [Orig: verè] referens in Occano deprehensum damus depictum, et ad vivum delineatum, ea magnitudine, qua depictum videtur in hac tabula: acinis sane [Orig: sané] undiquaque refertissimum, quorum alii caerulei: alii amethistini: alii rubentes, capite duobus corniculis Limacis instar praemunito, movetur motu progressivo.
Et tantum de Insectis. Si quid interim scitu dignum observatum fuerit, addi poterit imposterum. Quia vero [Orig: verò] ita Historiam Animalium absolvimus, SOLI DEO ESTO GLORIA, IN sempiterna saecula, Amen.