Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
ET HAEC DE INSECTIS terrestribus pedatis voluimus. Apoda funt Vermes, Teredo, Lumbricus terrestris, Tinea, Limax.
Vermi nomen in ditum, quod se in multas partes vertat ac torqueat: vel
Plin. H. N. l. 11. c. 37.Galen. de Diff. puls. l. 1.obliviosos dixere. Medio corpore dissecti, utraque parte vivere videntur; iisdemque aluntur, ex quibus constant.
Differentiae, sive magnitudinem, locum, colorem, sive alia attendimus. Sunt parvi, mediocres, longi, et quidem ita ut ad cubitos se extendant. Sunt nigri, rubri, igneo colore micantes. Quidam rubicundo circulo aurei coloris quosdam esse ait, qui statim acnati sunt
Nieremb. H. Exot. 13. c. 16. 21. et. 22.Itzuaqua vermis, qui et Sipantipe dicitur, duobus corniculis rubris iter praetentat,
Vermes Arborei. Holtzwurm Mouf.
nigro fuscoque variegatue. Tlaxquipillin Mexicanis seu marsupium terrae vermis quidam niger dicitur, cuius pulvis inspersus medetur leprae. Coyayahoal, aliis Tzincholillin, et Ichaton, praedurus vermis est,
VErmes alii plantis, alii animalibus, alii homini innascuntur. Nihil de lapidibus dicam. Plantarii vel sunt Arborarii vel Fruticarii, vel Leguminarii, vel Frumentarii vel herbarii.
ARBORARII, quidam lignum, quidam corticem, nonnulli folia, flores, et fructus exedunt.
Moufetus Theatri Insect. 2. c. 19.Ligni. perdes dupliciter distinguuntur, vel ab ipsis arboribus, vel lignis: infestant nonnulli ficum, alii sorbum, alburnum, esculum, Cinnamomum, Platanum, Quercum, etc. Eorum qui in ficis exsistunt, alii ex ipsis nascuntur arboribus: alius item paritur, qui vocantur Cerastes. Quum enim vermiu, magna pars specie formave inter se differunt, discrimen tamen praecipuum in his est, quod in
Et Sorbus arbor infestatur vermiculis rufis, pilosis atque ita emoritur. Mespilus item in senecta vermes tales procreat, sed grandiores quam in aliis arboribus, ut Thieophrastus refert. Alburnus vermem profert Thripiformem, ex quo Culices deinceps vel Phalaenarum species nascuntur,
Vermiculus in Esculo arbore (Galbus Platanus producit, (testibus Hesychio et Aristotele) vermem cancris marinis similem, sed sex tantum pedibus donatum.
Raucae vermes Quercus radici inmnascuntur, iisque nocent. Olea (inquit Plinius) male ponitur, ubi quercus effossa fuerat: namrelicti in quercus radicibus raucae vermes, ad oleae radices transeunt, atque eos infestant.
Corticarii vermes pauci Clopt dictum superius descripsimus.
Folia arborum et flores depascunt Syrones dicti, quorum crassities quantilla sit ex eo cogitare possumus, quod inter folii tenuissimi membranas fodiendo serpit, salva utraque epidermide Post aceti lumbricos: (inquit Ioachimus Camerarius) nullum vermiculum vidi adeo compressum. Cuniculi, quos agit, subtilissimas aliquando lineas et fibras referunt; folia cerasi et mali maculata plurimum laedunt, atque post satietatem excidunt, et videntur ex multis seminibus peponum secundum latum conglutinatis formati, nisi quod
Syronibus persimiles fagi quoque foliis tubercula parva reperiuntur, in quibus vermiculi exiles.
Fructus etiam arborum (ut Theophraftus loquitur) est Gallis perforatis vermiculi etiam deprehenduntur, ipsa intima medulla geniti; Quercus item glande et pomis illis fungosis vermes aliquando nascuntur; eoque anno famem et annone caritatem Astrologi praesagiunt. Nucibus avellanis vermes inesse notius est, quam ut de iis contendam: praesertim aestate humida, et vento ex Austro flante. Mirum est quod Ringelbergius libr. experiment. scribit. Hos vermes lacte ovillo ad serpentis magnitudinem enutriri posse. Cardanus tamen idem confirmat, modumque nutricationis, septimo dererum variet. ostendit. Vermiculi in ficubus arefactis similes iis qui in avellanis nascuntur. capite nigro, reliquo corpore ex luteo albicante, sed minores. Conos cedri vermibus esse obnoxios comperi, (nquit Bellonius) quemadmodum et pineos. Cicindelam feminam crassitie referunt, digitum transversum longi, capite formicae, sed magis compresso; incisuris duodenis; pedes iuxta caput utrinque tres, antennae circulares binae, venter crassus, cauda mucronata. In praeduris quoque et lignosis opali pericarpiis, semen inest latiusculum et
Huc refer Nopal Ocuillin, seu Tunarum vermes, Axocuilin, et Cuchipilutl Nieremb. H. E. l. 13. c. 30.Nierembergius. Familiare est hucxutlae, provinciae Panicensis, tunarum genus, folia ferens longa, et angustiora caeteis, intra quae solent vermes generari lineis candisis cyaneisque distincti, mirabilis facultatis in
Nieremb. H. E. l. 13. c. 11.Axacovilin ita idem. Plurimum usum vilissimae etiam naturae axocuillin, seu ferentes axin; pallentes, vix longi binos latos digitos, ac pennam crassi anserinam. Hos indigenae ab arboribus deturbatos permittunt ad ignem ex aqua elixari ac discoqui, donec comminuantur, et adeps eiusdem coloris, axin nomine, supernatet atque emineat. Colligunt hunc ad usus multibplices in colae, et conformant in globos,
Nieremb. lib. 13. c. 13.
A lignis in quibus prodeunt sumptas differentias, si attendas, vel innascuntur virentibus truncis, qui Thripes, vel in lignis calidioribus qui Termites: vel in solidis et siccis qui Colli: vel in navium tabulis qui Teredines.
Termitem producunt ligna solis nimio calore torrefacta; qui (Servio auctore) ex ipsa medulla genitus, matrem tantum absumit, osseamque et corticeam substantiam non attingit. Ingratum sane animalculum, tantoque aliis vermibus deterius, quanto cordi arborum, et vitali ipsi fonti perniciosius; vivunt enim aliquando cute et ossibus spoliatae: atqui medulla ab sorpta. statim pereunt, nec meeri tanto valet vulneri natura. Corporis effigie Cossos
Cossi rugosi admodum sunt corporis, unde et Consules quidam Romani Cossi vocadbantur. Maiores Cossi
Teredines, capite ad pastionem grandissimo, rodunt dentibus, perforantque robora, vel sono teste. Hae tantum in marisentiuntur (Theophrasto teste) nec aliam putant teredinem proprie dici. Horum alios tam longos in navibus Venetrorum quae diu in Alexandriae portubus constiterant, repertos meminimus, ut cubitum longitudine, pollicem crassitudine aequarent. Quales etiam inclitus ille Fraanciscus Draktus, alter quasi Maris Neptunus, in nave sua orbivaga (
Magnis hi praesertim nocent arboribus, nempe Quercui, pyris, malis, castaneis, larici, iuglandibus, fagis, mespilis, ulmis et latifoliis salicibus: in quibus
Moufet. l. e.Salice humiliori, (praesertim quando gallae tuberculosae erumpunt) nonnumquam quasi rosae inveniuntur, quae vermibus scatent, uti etiam in lentisci foliis accidit.
Ilicis (inquit Quinqueranus) duo genera: alterum arborescens, alterum frutex exiguus, sesquipedali proceritate. Coccum hoc modo ordiuntur. Ubi imus scirpus se in duo brachia sortitur, in horum medio primum omnium increscit rotundum quiddam magnitudine et colore pisi; hoc Matrem vocant, quod ex eo cetera grana producuntur. Matres
Similis Cocci parandi ratio, etiamnum meo tempore (inquit Carolus Clusius) in Gallia Narbonensi, atque etiam in
In summis Iuniperi surculis, exiles Cynosbati, sive rosae silvestris spongia vermiculi nascuntur albicantes, ex quibus Aristoteles Cantharidas provenire scribit. Post duosmenses, (inquit Gesnerus) in hypocausto servata spongia magnum numerum vermiculorum viventium effudit. Spina item, et sentis, Rosa, Erica, Genista, Colutea, Rubus ldaeus, Myrtillus, Cypparis, uva crispa, Carpinus, Oxyacantha, ligustrum, vitex, glycyrriza, omnis denique frutex, et suffrutex
Moufetus Theatr. 2. c 20.LEgumina sunt
Frumentarii vermes, in genere Curculiones. Farinarios Angli Mealevvormes appellant, teredini similes, sepedes, capite parvo et spadiceo, corpore annuloso, et pro farinae diversitate vario colore: proba enim et albissima farina, albos generat; vetustior flavos; macra et furfuribus immixta etiam fuscos. Cardanus eos Blattas frumentarias vocitat, sed (ut
Tria de his bestiolis mira memorant. Primum, quod licet ab initio paucae fuerint, brevi in infinitam sobolem propagantur. Secundo quod inter tegulas ac in rimis parietum triennium ac
Tertio, si una cum hordeo vel tritico per triduum submergantur, tandem exemptae reviviscunt. Syliardus noster (diligens naturae observator.) Curculionis propagationem ita describit: Quum formicae aristae culmen exederint, ascendit curculio, et per exiguum illud foramen, ovum unum vel alterum, (
Circa Lentzburg oppidum Germaniae in agris reperitur Insectum, quod alii veput, nonnulli Korne vvvorme, quidam Kornevele appellant. Dicitur esse adeo venenosum et noxium, ut agricolae aratro relicto obvium illud persequantur, et interficiant. Ex rubro parvo nigricat inter segetes habitans, et grana comedens. Vermes in vitib. nati Cocci illos vermiculos aemulantur, quales in Pimpinellae radicib. colligi putat, imo pertinacius instat Brassa volus.
HErbarii nascuntur, in Violis, Cynara, Ocymo, Saccharo, Lupulo, Asphodele, Pimpinella, Dypsaco, Carlina, etc. Violarum vermes minutissimi conspiciuntur, et nigri, celeri repentes cursu; ut Iacob. Garetus, Pharmacopola diligentissimus, et simplicium cognitione inter paucos celebris, observavit. E radice Cinarae prodit vermis Hexapus, eruciformis, albicans, capite ex nigro rubescente. Cinarae radices qua rodit nigras reddit; ac tandem interire facit; tales item Raphanus producit.
Referunt, (inquit Cardanus) vermem in rutae foliis inventum, lacte ovillo, eodem modo quo Avellaneus, ad magnitudinem non parvam enutriri. Vermiculus filius roris, Ocymique hospes, corpore arundine saccharina, saccharum paratur, omnium quidem salium dulcissimus, et (ut vulgus medicorum existimat) putredinis omnino expers. Tamen fretus Scaligeri clypeo, in saccharo pusillum vermem, longum, pulicis colore, et (si rostrum adimas) Curcullioni persimilem nasci asseveramus; et saccharinum propterea merito dicimus. Huius item Bellonius mentionem facit.
Videtur etiam rara admodum generatio eius Insecti quod Germani (utor Camerarii verbis) Maeyn vvormlen appellant. Quippe mense Maio
In Asphodeli caule vermis gignitur Persicariae Siliquosae et Cardui silvestris geniculis extuberantibus, vermiculi nascuntur albicantes, ut in floribus Pseudocacaliae purpurascentib. sublutei, in Pimpinellae radice miniati. Apio feminae vermes lanuginosos; in Fungis, et Brassica, graciles, nigricantesque: in Acori radice albidos Enulae sive Helenii virentis et crescentis, vermis albus decem vel undecim articulis conspicuis oritur, ad pennae anserinae crassitiem, capite parvo et nigro, pedibus sex brevissimis, et colore anthracoco. Indorum reges (Aeliano teste) in planta quadam vermem repertum, igne tostum, secundis mensis adhibent, et pro cibo suavissimo blandissimo laudant.
In Dypsaci capite vel caule vermiculum vidimus exiguum, capite parvo pedibus sex nigricantibus, incisuris decem vel undecim. Primum caulis meduliam illam spongiosam depascitur, eaque deficiente, per inopiam pabuli commoritur. Mensis Octobris initio
VErmes in animalibus qui exoriuntur, superius quoque cum de pediculis ageremus attigimus: nunc ut omnissa addantur: de quibusdam duntaxat qui in piscibus et quadrupedibus reperiuntur, agere placet. Athen. Dipnos. 6. c. 10.Pisces quod concernit, Mullus Cyprini parvi nigrum sub bronchiis aliquando gerunt, qui eos in tabem deducit. Duodecem veluti uniones, inquit Bellonius, ervi magnitudine, carnosos tamen, candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Gernuis, (sic vocat, teste Gesnero, percas fluviatiles) conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum ac teretem contineret: qui ex venis mesaraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent. Circa Basileam omnibus dulcium aquarum piscium generi innascuntur, Leuciscis inprimis, quos Schvvalen ibidem vocant. Albi sunt, longi, convoluti.
Aestate afficiunt: et ex ventris duritie, magnitudine, et albore deprehenduntur. Quatuor lumbricos, in secunda Leucisci Rondeletii specie Gesnerus invenit; vivos; candidos; latos, exigua crassitie. Maior, digitos fere decem longus erat, latus dimidium. Idem sub finem Maii, in Cyprino lato, aliquot offendit, ad digitilongitudinem, unum albicantem. Sed et Gobio vermiculos in ventre gestat.
Ex Quadrupedibus laborant iis dem, Equi, Oves, Lupi, Caprae, Boves, Cervi, Canes. etc. Equis in quavis lumbricorum genera in eorum intestinis exponit. Crassos et breves, in modum pistachiorum sanguineos. Longos rotundos et albos, qui teretibus in humano corpore respondent. Parvos ac tenues, Tarme Italis, qui quandoque cum faecibus egrediuntur. Ascarides Ruin. de morb. equor. 4. c. 1.Breves denique et crassos instar fabae, pilosos, qui se interiori recti intestini parti applicant. Brassavolus in pullorum ventriculo, ingentem copiam rubrorum et seminigrorum Ferrariae reperit, seminis cucurbitae forma. Ruinus ovium hepate reperiri, nullum dubium. Adhaerent et bisulcis eorum ungulis. In cava vena diebus canicularibus,
Lupis in vulneribus et ulceribus Trallian. l. 3. tr. 2. c. 3.Caprarum gregariarum caput, multis vermibus iuxta cerebri basin naturaliter affici, scripsit Trallianus. Boves sub lingua, nec non inter cutem et carnem Cervino semina cucurbitulae aemulantur, in aqua mortui videntur, in vino reviviscunt. Canes sub lingua vexantur.
Huc pertinent Tarnia, qui in lardo. Meldera, qui in caseo. Cleri, qui in favis apum. Habent et Locustae, postquam pepererunt, circa fauces suas, qui eas Vincent. l. 29. c. 6.saeva vermina Lucretio, Fuga, et quomodo occidantur, veterinarios vide.
DE vivo homine res est. Nam ex cadavere exurgere certum: natumque aliquando ex medulla spinali serpentem, Camerarius auctor Holler. l. 1. cap. 1.Cerebro nasci, testantur, Vega in c. 5. de locis affectis Galeni.Gemma in appendice operis Cosmocrit. Beniven.Exemp. c, 100.auribus in peste, iique crassi sed non ita longi. Hinc
Vidit et Valescus de Taranta duos vel tres, granorum pini magnitudine, crassiores tamen. Sub lingua nasci, Mont. tome 4. c. l 9.Dentibus Sinones Sozom. H. Eccl. l. c. 34.oculi interiorem partem puellae trimae vermem semipalmarem, album, eductum, Lusita. cet. V
Dari enim et in sanguine lumbriciformia animalcula, corpus exesura, Plin. H. N. 26. c. 13.
In intestinis qui haerere solent, sunt Lati, Teredes et Ascarides. Priores omnes aetates infestant, Graecis Plin. H. N. 11. c. 33.Hild. Obs. Gent. 2. 71. 72. etc.cucur bitini vocantur pertinent. Ideo quibus dam alterum Teniae genus. Ex partibus m???quarum singulae semen cucurbitae referunt, constant. Ex his illum fuisse puto quem Amat. Lusit. Curat. Cent. 6. Cur. 74.Teretes
Ascarides iumentarios dicebant,
Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 2.Monstrosi. Benivenius unum pedib. quatuor, cauda novae lunae instar falcata, digitor. duorum longitudine observavit: Gabucinus, nigrum et pilosum: Capriana, binis cornibus flexibilibus, et centum utrinque pedibus subviridem, et qui mire progrediebatur. Rondelet. Scolopendrae similem, sine oculis. Schenckii filius variantem, rostello acuto et sanguineo excrevit. Rusticus apud Wierum octopedem, rictu oris capiteque anati simillimum. Puella Lovaniensis apud Gemmam Anguillae similem, etc. Plura apud Aldrovandum et Moufetum invenies.
DETeredine pedata, superiuscum de vermib. plantariis ageremus, egimus. Depedis meminit Agricola, Agric. de animalib. subterran.
Aldrovandus quatuor teredinum Plin. H. N. l. 16. c. 41.Unum Plinii et Theophrasti, quod dentes habet et duntaxat in mari in lignis reperitur. Alterum vermiculus dictum; Tertium Thrips, Quartum Cossum quem vermem multipedem in lignis quidam faciunt. Ipse observavit vermem pili longitudine in ligno nascentem, colore album, figura fere Erucae silvestris similem. Linea in dorso Aldroo. H. Ins. l. 6. c. 5.Cossum album existimat.
Plin. l. c.Theoph. H. P. l. 5. c. 5.
Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 6.Lumbrici terrestres, Graecis Intestinaterrae, Monardi Onisculi et Nisculi dicuntur.
Duo ipsor. genera Lumbricis intestinalibus quidam sunt similes; alii Ascarides. Illi colore sunt interdum subalbido, interdum subsanguineo: et pluviis cadentibus Zuccarolae Italis dicti, crassi, longi Tangunt se tantummodo, inquit, plusquam dimidia fere corporis parte, atque ita arcte sibi invicem adhaerent, ut nonnisi pedum duriusculo calcatu et frictione absistant. Videtur autem uterque cum coeunt, unus lumbricus in medio corporis paulo crassior ceteris. Pluviam praesagiunt, si pertusa quasi terebello humo, affatim foras erumpant. Terra namque ab Austro et
Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 10
De Forma, Genere et Differentiis, ita scribit Aldrovandus. Limacum, seu nudarum Cochlearum, aliae magnae sunt, aliae parvae: Magnae Germanis Tertia tota nigra: postrema cinerea albis maculis per dorsum, iisque longis varia. Albertus in eorum extremo sitos habere oculos asserit. Plinius cochleas hasce nudas sive Limaces non tamen omnes in capite lapidem gerere memoriae prodidit, idque verum esse docuit quottidiana experientia: nonnumquam ossiculum, ut post patebit, idem Plinius nominat. Cardanus Limacium lapidem vocat his verbis. Limacius lapis in capite Limacis, quae cortice non integitur, solet generari. Hunc ut ostendere possum candido colore, et aspera superficie esse oportet, quod ex aquae substantia coactus sit, et ob id etiam parvus, quod in parvo animali inventus. Lapillus quem ego propriis manibus
Usu hoc habe. In Africa quasdam edi, si Brasavolae credendum. Ex iisdem in Medicina, sale gemmeo aspersis, et cum aqua Limonum infusa insolatis, donec quasi in unguentum abeant, Cosmeticum ad faciem laevigandam fieri. Illinitur, et mox aqua florum fabarum abluitur. Prosunt in ulceribus pedum, si vivae comburantur, cinis cum ture et albumine ovorum superlinatur: in hernia, ruffae inprimis, si emplastris illinantur: in verrucis et gangliis tollendis, si ex bene salitis liquor colligatus, iisdem affricetur. Producunt in iumentis pilos ruffae, si ex exenteratis et sale aspersis unguentum fiat. In iisdem, ex sero acido
Plin. H. N. l. 30. c. 15. l. 29. c. 6.Lapillus qui in capite, quartanam solvere solet. Ossiculum quod in dorso reperitur, ad dentitionem alligari iubent. Inter duas orbitas inventae, per aurem cum ebore traiectum, vel pellicula canina adalligatum, doloribus capitis medetur. Mizaldus stranguriosis prodesse scribit: nec non parturientibus, loca ipsa laxando.