ET HAEC DE INSECTIS terrestribus pedatis voluimus. Apoda funt Vermes, Teredo, Lumbricus terrestris, Tinea, Limax.
[Note: Nomen.] Vermi nomen in ditum, quod se in multas partes vertat ac torqueat: vel quod [Orig: quòd] verrat, seu ad partes oppositas se trahat, ut Isidoro placet: nisi forte [Orig: fortè] ab e)/rpw deducere malis, quod repere significat. Graecis est s1kw/lhc, aliquando dermi/dh.
[Note: Generatio] Mater omnium non tam putredo est, ex humidi nimia abundantia, cum calido iuncta exorta: quam semen vel seminale principium, quod idoneam materiam nactum, et a [Orig: à] calore ambientis excitatum, sese exserit, et vitales operationes exercere incipit. Unde accidit, ut et in illis quae putrescere nequeunt reperiantur: molitoresque dum suorum lapidum laeviorem stylo castigant, vermes ibi natos reperiant.
[Note: Natura. Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Nulli generi oculos esse Plinius asseruit: levissimum quibusdam vestigium Galenus. Sentire, gustare datum. Percepto sonitu latescunt. Amara refugiunt, dulcia requirunt et sugunt. Repunt, in arctum corpusculisui partes colligentes, et posteriora attrahentes, quod ei)lus1pa=sqai. [Note: Galen. de Diff. puls. l. 1.] proprie [Orig: propriè] Graecis. Motu undarum moveri Galenus dixit. Nullum iisdem ingenium vel memoria. Unde quidam obliviosos dixere. Medio corpore dissecti, utraque parte vivere videntur; iisdemque aluntur, ex quibus constant.
[Note: Usus.] Cedunt aviculis et aliis animalculis in cibum, sed et ab Indis omnigeni comedi dicuntur. Crudos vorare, Lopezius testis est. Quae de Schamir verme; cuius in findendis lapidibus ad templi Salomonici structuram usus. Iudaei scribunt, nugae sunt.
[Note: Diffetentiae] Multae eorum Differentiae, sive magnitudinem, locum, colorem, sive alia attendimus. Sunt parvi, mediocres, longi, et quidem ita ut ad cubitos se extendant. Sunt nigri, rubri, igneo colore micantes. Quidam rubicundo circulo prope [Orig: propè] caput insigniuntur. Habent alii caudam, carent eadem alii. Anno M. CC. LXXXV. Scorpionum instar caudati in Prussia vagabantur. Intra diem tertium puncti exstinguebantur. Auctor libri de Natura, aurei coloris quosdam esse ait, qui statim acnati sunt a [Orig: à] parentibus alantur, deinde absque cibo vitam transigunt, ut quasi immobiles iaceant. Constituto tempore reviviscere addit. Vestiuntur nonnulli pilis, quidam non item.
[Note: Nieremb. H. Exot. 13. c. 16. 21. et. 22.] Apud Mechoacanenses, Itzuaqua vermis, qui et Sipantipe dicitur, duobus corniculis rubris iter praetentat,
Vermes Arborei. Holtzwurm Mouf.
[Illustration: Cosus.
]
[Illustration: ]
[Illustration: Vermes Fructuum fleguminum Mouf.
]
[Illustration: Vermes Hominum Menschenwiirm Aldr. Spulwurm [Orig: Spülwurm] .
]
[Illustration: ]
[Illustration: Limaces Schnecken.
]
[Illustration: ]
nigro fuscoque variegatue. Tlaxquipillin Mexicanis seu marsupium terrae vermis quidam niger dicitur, cuius pulvis inspersus medetur leprae. Coyayahoal, aliis Tzincholillin, et Ichaton, praedurus vermis est, superne [Orig: supernè] fulvus, pede numeroso purpurascens. Arefactus, tusus, et aqua [Orig: aquâ] dilutus, maxillisque quottidie [Orig: quottidiè] bis illitus, dolores dentium placat. Anno M. C. IV. ignei vermiculi, incerta [Orig: incertâ] specie, in Italia per aerem [Orig: aêrem] vecti, ceu densae nubis obiectu, solis etiam lumen humanis oculis auferebant, etc. Nos secundum subiecta, in quibus nascuntur, dispescemus.
VErmes alii plantis, alii animalibus, alii homini innascuntur. Nihil de lapidibus dicam. Plantarii vel sunt Arborarii vel Fruticarii, vel Leguminarii, vel Frumentarii vel herbarii.
ARBORARII, quidam lignum, quidam corticem, nonnulli folia, flores, et fructus exedunt.
[Note: Moufetus Theatri Insect. 2. c. 19.] Ligni. perdes dupliciter distinguuntur, vel ab ipsis arboribus, vel lignis: infestant nonnulli ficum, alii sorbum, alburnum, esculum, Cinnamomum, Platanum, Quercum, etc. Eorum qui in ficis exsistunt, alii ex ipsis nascuntur arboribus: alius item paritur, qui vocantur Cerastes. Quum enim vermiu, magna pars specie formave inter se differunt, discrimen tamen praecipuum in his est, quod in alia [Orig: aliâ] arbore fructuve nati, translati in aliud genus servari nequeunt. Cerasten autem et in olea nasci, et in fico parere asseverant. Habet itaque et ficus suos vermes, et illos quoque emittit, quos alienos receperit. Omnes tamen in Cerasten figurantur, sonumque edunt parvuli stridoris. Sypontinus duoilli cornua in capite assignat. Cum erodendo tantum loci excavaverit, ut semetipsum circumagere possit w(/s1per oi( mu/s1lodoi, aliud animalculum progignit, et unam speciem in aliam (erucarum more) transmutat.
Et Sorbus arbor infestatur vermiculis rufis, pilosis atque ita emoritur. Mespilus item in senecta vermes tales procreat, sed grandiores quam in aliis arboribus, ut Thieophrastus refert. Alburnus vermem profert Thripiformem, ex quo Culices deinceps vel Phalaenarum species nascuntur, a)xradh=nai zw=a tina\ culofa/ga Hesychio, quia Pyros silvestres acriter in festant.
Vermiculus in Esculo arbore (Galbus a [Orig: à] Suetonio dictus) mirae est exilitatis, unde qui primus Sulpitorum Galbae cognomen tulit, a [Orig: à] summa [Orig: summâ] gracilitate ita vocatus est. Carabum Platanus producit, (testibus Hesychio et Aristotele) vermem cancris marinis similem, sed sex tantum pedibus donatum. *kas1iobo/ros s1kw/lhc Hesuchii hoc modo nascitur: (Theophrasto auctore;) ligni Cinamomi ramulos binum digitorum lontitudine abscindunt; recentesque bovinis tergoribus insuunt; tum exinde lignis putrescentibus vermiculos nasci aiunt, qui lignum corrodunt, corticem nullatenus tangunt ob acrimoniam: lignum hoc in aedibus Pennii visum est, a [Orig: à] vermiculo erosum; quod cinerei fuit coloris; non valde durum, insipidum prorsus, et inosorum, contra quam Lusitani aliquot mercatores, et medicastri simplicium ignari, affirmant.
Raucae vermes Quercus radici inmnascuntur, iisque nocent. Olea (inquit Plinius) male ponitur, ubi quercus effossa fuerat: namrelicti in quercus radicibus raucae vermes, ad oleae radices transeunt, atque eos infestant.
Corticarii vermes pauci a [Orig: à] veteribus nominantur. Decempedem illum Clopt dictum superius descripsimus.
Folia arborum et flores depascunt Syrones dicti, quorum crassities quantilla sit ex eo cogitare possumus, quod inter folii tenuissimi membranas fodiendo serpit, salva utraque epidermide Post aceti lumbricos: (inquit Ioachimus Camerarius) nullum vermiculum vidi adeo compressum. Cuniculi, quos agit, subtilissimas aliquando lineas et fibras referunt; folia cerasi et mali maculata plurimum laedunt, atque post satietatem excidunt, et videntur ex multis seminibus peponum secundum latum conglutinatis formati, nisi quod longe [Orig: longè] sint minores. Ab his emortuis aliud prodit insectulum, veluti et hi ab alio.
Syronibus persimiles a)/karoi quos Angli tam in lignis, cortice, folio, floreque et fructibus arborum, quam caseo et cera genitos, mites id est minutulos sive atomos appellant; a [Orig: à] Syronibus eo differunt, quod ex multis Acaris constare videntur. Acarus autem ipse globosum, album, sepes, et pedicillo simile est animalculum; tam nullius fere [Orig: ferè] substantiae, ut inter digitos pollicemque fortissime [Orig: fortissimè] compressus, ob exilitatem laedi sentitrive nequeat. Antigonus eum et Aristoteles *di/os ta/mion vocarunt, id est Iovis promum; eam forte [Orig: fortè] ob causam quod crassissima vini dolia rostro perforat. Et sane nisi Iovis ei aliquid in esset aut divinae virtutis, quomodo tantae vires in tam pusillo et paene [Orig: paenè] nullo corpusculo cernerentur? In fagi quoque foliis tubercula parva reperiuntur, in quibus vermiculi exiles.
Fructus etiam arborum (ut Theophraftus loquitur) est s1kwlhko/brwtos: etiam cum adhuc crudus est, ut in Sorbis, Mespylis, pyris, malisque cernimus. Oliva tam in cute quam nucleo vermes ka/rpas2 vocatos patitur: unde haud contemnenda pestis Theophrasto dicitur, quae non solum sucum et oleum absorbet, sed etiam nucleitam duri ossa exedit. In Gallis perforatis vermiculi etiam deprehenduntur, ipsa intima medulla geniti; e [Orig: è] quibus postea muscarum et culicum quorundamgenus oriri, Valerandus Doures Pharmacopaeus Lugdunensis auctor est. In Quercus item glande et pomis illis fungosis vermes aliquando nascuntur; eoque anno famem et annone caritatem Astrologi praesagiunt. Nucibus avellanis vermes inesse notius est, quam ut de iis contendam: praesertim aestate humida, et vento ex Austro flante. Mirum est quod Ringelbergius libr. experiment. scribit. Hos vermes lacte ovillo ad serpentis magnitudinem enutriri posse. Cardanus tamen idem confirmat, modumque nutricationis, septimo dererum variet. ostendit. Vermiculi in ficubus arefactis similes iis qui in avellanis nascuntur. capite nigro, reliquo corpore ex luteo albicante, sed minores. Conos cedri vermibus esse obnoxios comperi, (nquit Bellonius) quemadmodum et pineos. Cicindelam feminam crassitie referunt, digitum transversum longi, capite formicae, sed magis compresso; incisuris duodenis; pedes iuxta caput utrinque tres, antennae circulares binae, venter crassus, cauda mucronata. In praeduris quoque et lignosis opali pericarpiis, semen inest latiusculum et saepe [Orig: saepè] , vermiculis exesum: quorum veluti aurelias ibidem reperies. Nullus denique fructus nominari possit, quem non tinea aut vermis inficit: imo ipsum aliquando Manna (ut Poetae [Orig: Poêtae] fingunt, Deorum; ut Scriptura asserit, DEI filiorum cibus) putredinem et vermem admisit, quum, praeter Iehovae mandatum in crastinum reponeretur.
Huc refer Nopal Ocuillin, seu Tunarum vermes, Axocuilin, et Cuchipilutl [Note: Nieremb. H. E. l. 13. c. 30.] Indorum. De illis ita Nierembergius. Familiare est hucxutlae, provinciae Panicensis, tunarum genus, folia ferens longa, et angustiora caeteis, intra quae solent vermes generari lineis candisis cyaneisque distincti, mirabilis facultatis in
curanda insania, si bini tusi, et resoluti ex aqua semel intra sumantur; aut si inveteratus sit morbus, bis aut ter: inducitur enim e [Orig: è] vestigio somnus, permissusque aeger dormire, paulo post mente constans expergiscitur, atque resipiscit. Sunt autem hi vermes innoxii, neque ullum inferre nocumentum solent, si intra corpus deglutiantur: quo fit, ut intrepide [Orig: intrepidè] possint propinari. Addunt, paralyticis atque epilepticis eadem [Orig: eâdem] mensura conferre.
[Note: Nieremb. H. E. l. 13. c. 11.] De Axacovilin ita idem. Plurimum usum vilissimae etiam naturae hic [Orig: hîc] videbimus. Nascuntur inquit Franciscus Hernandus, in arboribus guampatli, aut aliis, quas nostri ob similitudinem prunos vocant (cum [Orig: cùm] tamen ad myrobalanorum Arabicorum pertinere genus alicui fortassis videri possit) vermes quidam hispidi, axocuillin, seu ferentes axin; pallentes, vix longi binos latos digitos, ac pennam crassi anserinam. Hos indigenae ab arboribus deturbatos permittunt ad ignem ex aqua elixari ac discoqui, donec comminuantur, et adeps eiusdem coloris, axin nomine, supernatet atque emineat. Colligunt hunc ad usus multibplices in colae, et conformant in globos, e [Orig: è] butyro vaccino parari solitis haud absimiles, olei odore et lenitate, et ad omnia, quibus oleum confere solet, praestantissimos, non tamen in nutrimenti usumadhuc venere [Orig: venêre] . Dolores, quamcumque partem corporis obsederint, sedant: nervos tensos laxant, emolliuntque, discutiunt tumores, aut, si natura in id potius propensa sit, maturant: erysipelatis desinentib. conferunt, ulceribus ferunt suppetias, convulsisque, nec non enterocelis, addita resina ac picietl, collestionesque cuiusvis generis brevi admodum minuunt atque discutiunt.
[Note: Nieremb. lib. 13. c. 13.] Cuchipilutl ita describit Nierembergius: Vermis genus est iuxta moros aut salices versans, bombycis magnitudine, et paene [Orig: paenè] forma, sese illius instar Ocobri mense firma convolvens membrana, ac prodiens Aprili, conversus in papilionem. Suspendunt hunc Indi infantium cunis, atque ita somnum illis conciliari credunt. Unde imposuere ei nomen. Idem in pulverem redactus, ac ex vino proprio, quod pulque vocant, totus potus, Venerem stimulat. Mexicanis agris provenit, et ex his quas dixi arboribus victum sibi quaerit.
A lignis in quibus prodeunt sumptas differentias, si attendas, vel innascuntur virentibus truncis, qui dh=kes2 dicuntur: vel in aridis et exsccis qui e)/gcula, vel in solidis et siccis qui Thripes, vel in lignis calidioribus qui Termites: vel in solidis et siccis qui Colli: vel in navium tabulis qui Teredines.
*dh=kes2 forte [Orig: fortè] a)po\ to=u da/knein nomen sumpserunt, adeo [Orig: adeò] ut saepe [Orig: saepè] ad earum radices magna pulveris vis, mordentenim et mandunt vivas arbores, quasi serratione facta, conspiciatur: caput huic deforme; varium, tegmine coopertum, quod exercere et contrahere pro lubitu potest. Pedes habet in posteriore parte caudam versus, sicut Cossi in pectore; reliquum corpus tunica arenosa tegitur, quasi putamine; qua exuti moriuntur, ut cochleae testis nudatae. Tempore a [Orig: à] natura constituto, in thecam aureliae similem obdurescunt, sed quae bestiola pennata inde provenit, nondum animadvertimus. Cosso longe maior ob nimiam edacitatem, et minus delicatus. Pici martii, aliaeque ligniperae aves rostro virentes arbores percutiunt, et sono concavitates investigantes, eo loci perforant et pertundunt, donec ad mordellas istas pervenerint, ipsasque deglutiverint. Valde [Orig: Valdè] enim delectantur hoc cibi genere, eiusque gratia integros aliquot dies in perfodienda arbore insumunt.
*e)/gculon in ligno surdo reperitur, et pumicoso, quod ne baculo quidem percussum sonum edit: Cerastae Theophrasti, et pityocampae Medicorum valde [Orig: valdè] cognatus, nisi quod tres tantum utrinque pedes consecutus sit. Virosum illi et pertinacem odorem, et vim valde septicam tribuit Gesnerus.
*qripe\s2 a [Orig: à] terendo dicti videntur,
vulgares satis vermiculi ac frequentes, parvi, corpusculis albidis, capitibus nigricantibus vel ex rubro in fuscatis, pedibus sex iuxta collum tenuissimis, exilibus, et cum rubedine non magna nigricantibus; vermiculo avellanae nucis structura [Orig: structurâ] corporis persimiles, sed medio minores atque breviores; nigra ligna non amant, sed albicantibus duntaxat (qualia sunt alburni, Coryli, Betulae, Cinamomi, Platani) innascuntur: quae iam arida solidaque perterebrant, et absorpta humiditate cariem inferunt.
Termitem producunt ligna solis nimio calore torrefacta; qui (Servio auctore) ex ipsa medulla genitus, matrem tantum absumit, osseamque et corticeam substantiam non attingit. Ingratum sane animalculum, tantoque aliis vermibus deterius, quanto cordi arborum, et vitali ipsi fonti perniciosius; vivunt enim aliquando cute et ossibus spoliatae: atqui medulla ab sorpta. statim pereunt, nec meeri tanto valet vulneri natura. Corporis effigie Cossos referunt [Orig: rëferunt] : sunt autem minores multo, et non parum molliores.
Cossi rugosi admodum sunt corporis, unde et Consules quidam Romani Cossi vocadbantur. Maiores Cossi fere [Orig: ferè] minimum digitum crassi videntur, et tres digitos transversos longitudine adaequant; colore albicante, erucis maioribus fere [Orig: ferè] similes: quare a [Orig: à] Plinio praegrandes Cosses dicuntur; pedes utrinque tres, non procul a [Orig: à] capite penduli, breves, exiles, nigricantes. Corpus annulis duodenis constat, versus caudam semper minoribus et pellucidis; caput crassiusculum, colore nigro, duae in fronte laminae; iuxta os sunt exiguae quasi setae aculeatae, singuli annuli in lateribus, singulis punctis rubentib. Modice cavis notantur. Tardigradum valde [Orig: valdè] est animal, et motus vix perceptibilis; qua de causa ventricosos et desides cossos appellat Festus. Oculos habet parvos valde [Orig: valdè] , dorsum teres, ventrem nonnihil concavum, colore albicante dilutum; obesuli videntur et valde molles, lignis noviter sed intempestive [Orig: intempestivè] caesis innascuntur; si vero [Orig: verò] diutius resecta fuerint, plurimamque humiditatem amiserint, minores oriuntur Cossi, magnitudine solum a [Orig: à] maioribus diversi. Veteres in Ponto et Phrygia, (ut Plinius et Hieronymus tradunt) iis quasi delicatiori cibo vesci solebant, atque eum in usum farina saginabant, ut vermiculi quoque altiles fierent. In medicum etiam usum veniunt Plinio teste; sanant enim ulcera. lac augent, nomas illiti percurant, id quod Albertus quod; confirmat.
Teredines, capite ad pastionem grandissimo, rodunt dentibus, perforantque robora, vel sono teste. Hae tantum in marisentiuntur (Theophrasto teste) nec aliam putant teredinem proprie dici. Horum alios tam longos in navibus Venetrorum quae diu in Alexandriae portubus constiterant, repertos meminimus, ut cubitum longitudine, pollicem crassitudine aequarent. Quales etiam inclitus ille Fraanciscus Draktus, alter quasi Maris Neptunus, in nave sua orbivaga (cane [Orig: canè] iam pene [Orig: penè] spongiosa) domum reduxit. Vidimus alisas Teredines uneiam [Orig: unêiam] longas vermi farinario persimiles. His corpus teres, caput ex luteo splendente, parum rubens, os forcipatum, a [Orig: à] cuius quasi labris parvae spinulae nascuntur; pedes utrinque terni, incisurae corporis undecim, aliquantum rubentes: reliquum corpus dilute [Orig: dilutè] livescit cum splendore; quo maiores fiunt, eo [Orig: eò] ex phaeniceo obsurius [Orig: obsuriùs] splendent, quo [Orig: quò] vero [Orig: verò] minores, eo [Orig: eò] intentius [Orig: intentiùs] albicant. Itali Byssam, Hispani ab edulio Bromam vocant: exedit enim naves et perforat; unde Aristophanes in Equitibus triremem exesam, loquentem, introducit his verbis u(po\ terhdo/nwn s1apei=s2 tw= tau=takataghra/s1omai. Sic etiam Ovidius i. de Ponto. Estur ut occulta vitiata teredine navis. Teredines non naves tantum, sed et aedium trabes infestare. (Pace Penni) dixerim) ex Homeri Scholiaste. (Odiss. l.) constat, cuius haec sunt verba: Melampus, cui Draco aures purgaverat, ut Brutorum sermonem intelligeret, ob boves Iphicli abactos in
carcerem coniectus est. Ubi cum intellexerat ex Teredinum colloquio, parum superesse de trabe, efferri se iussit, ne illa decidente vitam finiret. Atque duma [Orig: dumà] viro et muliere sublimis factus efferretur, domo corruente, uterque reversus periit. Patet id etiam ex Comicorum Latinorum facile [Orig: facilè] principe, quam Philolachen adolescentem his loquentem verbis introducit:
Atque illud saepe [Orig: saepè] fit: tempestas venit, Teredo aedes ingreditur, et vermis malus. Venit imber, lavit parietes, perpluunt Tigna, putrefacit aer operam fabri, etc.Magnis hi praesertim nocent arboribus, nempe Quercui, pyris, malis, castaneis, larici, iuglandibus, fagis, mespilis, ulmis et latifoliis salicibus: in quibus immature [Orig: immaturè] caesis, et plantatis, pinguedo quaedam mollis et mala oritur (alburnen et alburnum saltuariis dictum) omnium Teredinum seges et fomentum. Quo sicciores, amariores, oleosiores, atque duriores sunt arbores, eo [Orig: eò] magis a [Orig: à] Teredine liberae creduntur: tamen aliquando cupresso, iuglandi, Guaiaco, et Tiliae, Ebeno etiam ipsi, vim facit. Modus autem generationis ipsorum in lignis huiusmodi est. Plerique innascuntur, non foris se inferunt; depascuntque sua principia, ut ex quibus constant, ex iisdem constare pergant. Materialis causa et coniuncta, est dulcis et alimentarius lignorum humor putredine infectus, quemadmodum ex pituita dulci lumbrici intestinorum nascuntur. Putrescit autem dulcis ille humor duplici de causa. Dyscrasia scil. vel continui solutione: per Dyscrasiam qualitas corrumpitur; per vulnera vero, non tantum innatus effluit, et se effundit humor, sed alienus quoque per pluvias caliginesque illatus putredinem efficit. In vetulis, raris, et siccatis per aetatem arboribus, maximi sunt vermiculi; tum quia humidum radicale magis minuitur, tum quod Dyscrasia colorque et humor peregrinus magis augentur: quemadmodum et senes plerumque dira scabies, et syrones acarique crebrius infestant. Sub luna [Orig: lunâ] exposita ligna citius vermiculantur, ob nimiam aeris [Orig: aëris] humiditatem; sub sole autem calidiore, ob nimium ardorem. Qui vero [Orig: verò] innascuntur, hi omni tempore generantur: Illatitiis autem, et ex semine culicum, muscarumve natis, ver potissimum atque aestas amica sunt: hieme enim conglaciati pereunt. Caelum quoque et solum magnam vim habent, ligna quippe [Orig: quippè] Hibernica rarius putrescunt, ex Solis virtute; quemadmodum et Arabica, ex caeli.
[Note: Moufet. l. e.] VErmes fruticarii, Salicem, Ilicem, Iuniperum, Cynosbathum, et reliqua infestant. In Salice humiliori, (praesertim quando gallae tuberculosae erumpunt) nonnumquam quasi rosae inveniuntur, quae vermibus scatent, uti etiam in lentisci foliis accidit.
Ilicis (inquit Quinqueranus) duo genera: alterum arborescens, alterum frutex exiguus, sesquipedali proceritate. Laetissime [Orig: Laetissimè] viret, foliis laevore praefulgidis, spinarum vallo ambitis numeroso, stolone assurgit in modum rosarii: a [Orig: à] nostris Fagi appellarionem sortitus, quamvis nullam fagi imaginem repraesentet. Provenit locis planis quidem, sed in altitudinem evectis, exilibus et sitientib. collibus, sed in fecundis. Vere medio rorati imbribus frutices, Coccum hoc modo ordiuntur. Ubi imus scirpus se in duo brachia sortitur, in horum medio primum omnium increscit rotundum quiddam magnitudine et colore pisi; hoc Matrem vocant, quod ex eo cetera grana producuntur. Matres porro [Orig: porrò] habet ut plurimum quinque quaelibet cespitum familia, quae ineunte aestate aestuque minutissimorum vermiculorum catervam profundunt,
fatiscuntque in summitate. In animalia prorepit nova soboles colore candida pro se quisque in sublime. At ubicumque vermiculi vel germinantis surculi axellis occurrerint decident, et incrementis aucti Milii magnitudine fiunt. Inde liberius adolescentibus, albus color in cinericium transit, iamque non animal, sed Pisum rursus apparent. Tuncque ea grana maturitatem adepta colliguntur, iam coloratis vermiculis feta: dum asportantur mercatoribus, ambiens pellicula prae teneritate rumpitur. Vermiculorum quidem qui circa vaginulam habentur pretium in libram quamlibet, aureus solatus: in granorum vero quae adhuc eorum partem retinet, huius quadrans. Torpent interim vermiculi, ac immobiles iacent. Ceterum, quum primum tempestivitas adest, in lintea praecipitati Soli exponuntur. Tum libato colore statim prorepunt, atque aufugere nituntur, sed a [Orig: à] custode, qui continuus assidet, concussu lintei in medium eousque reiciuntur, donec emoriantur. Tanta quidem dum haec fiunt, totoque mox triduo, odoris suavitate ac graria, ut non Cibetae, non Moscho, non Ambrae, sed ne Citriorum quidem florib. concesserit. Si quae vero [Orig: verò] grana legentis effugerint sedulitatem, ea mox alatorum animalium numerosum exercitum in auras effundunt. Observatum est uno anno ex campo lapideo, in Arelatensi agro, hunc proventum undecim aureorum milib. aestimatum. Haec Quinqueramus.
Similis Cocci parandi ratio, etiamnum meo tempore (inquit Carolus Clusius) in Gallia Narbonensi, atque etiam in Hispania [Orig: Hispaniâ] observabatur. Areas enim sub dio habent ad id destinatas eminente aliquantulum margine, quib. linteo panno instratis Coccum effundunt, custodibus cum bacillis summo fervore Solis perpetuo assidentibus, et extrema lintei concutientibus: ut vermiculos effugere properantes, in interiorem lintei partem repellant. Verum Petrus Bellonius lib. 1. obser. cap. 17. aliam praeparandi Cocci rationem refert. Cocci baphicae (inquit) proventus in Creta [Orig: Cretâ] magnus est: Pastores et pueri eam colligunt. Inveniunt mense Iunio in exiguo quodam frutice ex Ilicis genere quae glandem fert, sine pediculo inhaerens illius fruticis stipiti, colore ex cinereo albicante. Quoniam vero istius fruticis folia spinis horrent, uti Aquifoliae; pastores ferulam sinistra gestant, qua [Orig: quâ] ramulos deprimunt et inclinant. Dextra falcem putatoriam, quaramulos [Orig: quâramulos] demetunt; a [Orig: à] quibus esiculas rotundas, exigui pisi magnitudine auferunt, qua parte ligno adhaeserant apertas et hiantes, plenas exiguis rubris animalculis lende minorib. qui per hiatum istum effugiunt, et vesiculam vacuam relinquunt. Pueri Coccum iam relictum ad Quaestorem deferunt, qui ex dimenso ab illis redimit. Is a [Orig: à] vesiculis animalcula cribto segregat, deinde ea summis digitis leniter [Orig: lenitèr] prehendem do in pilas efformat ovi gallinacei magnitudine: Etenim si nimium comprimeret, tota in sucum resolverentur, et color periret. Itaque duo infectionis genera, unum pulpae, alterum vesicularum; et quoniam pulpa inficiendo magis utilis est, eius pretium quadruplo maius quam vesicularum.
In summis Iuniperi surculis, exiles e [Orig: è] croceo rubentes, Gesnerus observavit. In Cynosbati, sive rosae silvestris spongia vermiculi nascuntur albicantes, ex quibus Aristoteles Cantharidas provenire scribit. Post duosmenses, (inquit Gesnerus) in hypocausto servata spongia magnum numerum vermiculorum viventium effudit. Spina item, et sentis, Rosa, Erica, Genista, Colutea, Rubus ldaeus, Myrtillus, Cypparis, uva crispa, Carpinus, Oxyacantha, ligustrum, vitex, glycyrriza, omnis denique frutex, et suffrutex a [Orig: à] vermibus exeditur: neque Ricinus ipse (Ionae, divino illi vati, nimium [Orig: nimiùm] exaestuanti umbram praebens) ab hac peste legitur immunis.
[Note: Moufetus Theatr. 2. c 20.] LEgumina sunt skalhko/tata: sed quomodo id eveniat incertum est. An quoties diffundi nequit humor ob aestum et squalorem, ut Theophrastus innuere videtur? An potius [Orig: potiùs] dicendum a [Orig: à] sicco humorem appeti, humorem a. illum refugere tanquam adversarium? Sic pendentes arido parieti videmus guttas. An calor nimius corrumpit naturalem, cum calorem, tum humorem intus contentum? Sane [Orig: Sanè] eo modo putredinem induci, morbidissima Aethiopia testis est. Fabas depascitur vermiculus, Midas Theophrasto, Hesychio koi/elos vocatus. trw\c kai\ knamatrw\c vermiculus leguminaris dicitur, sed praecipue [Orig: praecipuè] in Pisis versans, et ab crosione nomen obtinens: qualis etiam in Cicere, posteaquam pluviis ab eo elota fuerit salsugo; ut praeter Hesiodi Scholidasten Phavorinus et Theophrastus statuunt; leguminibus dulcioribus saepe [Orig: saepè] innascuntur, tum ob alimenti aptitudinem, et Elementi verminantem naturam. Dulcia enim vermes cito [Orig: citò] generant, generatosque nutriunt et signant.
[Note: Frumentarii.] Frumentarii vermes, in genere yw/mikes2 dicuntur: qui tritici, siliginis, panici, avenae, orizae, milii, et secalibus radicibus, stipulis, calamis, spinisque [Note: Farinarii.] victitant. Eorum alii amylo vescuntur. frumento, ut Farinarii: alii integro et mola nondum confracto, ut Curculiones. Farinarios Angli Mealevvormes appellant, teredini similes, sepedes, capite parvo et spadiceo, corpore annuloso, et pro farinae diversitate vario colore: proba enim et albissima farina, albos generat; vetustior flavos; macra et furfuribus immixta etiam fuscos. Cardanus eos Blattas frumentarias vocitat, sed (ut saepe [Orig: saepè] sit), incogitanter. Furfure nutriti mirum est in quantam excrescant multitudinem, et ex decem trecentos brevi videas. Apud panni lanei textores quovis fere [Orig: ferè] tempore inveniuntur: hi enim ex furfuribus, aceto et axungia [Orig: axungiâ] mixturam faciunt, unde [Orig: undè] copiosissime nascuntur. Integri frumenti, sive tosti, ut in bu/nh Aetii [Orig: Aêtii] (quam Mault Angli, cerevisiae matrem, appellant) sive crudi, strages curculio: sic enim rectissime meus Comicus, etsi Virgilius atq; Varro Gurgulionem, et Curculionem scribant.
*ki\s2 Graecis dicitur, Animal trirostrum. Triticum praecipue [Orig: praecipuè] sed etiam alia quaecunq, vastat frumenta; praeter cassam tenuemque membranulam nihil reliquum faciens; nam ut Georgicorum vates; populatque ingentem farris acervum, Gurgulio. Ad Scarabei minuti faciem formatus, rostrum habet sibi peculiare, et trifurcum. Corpus aliis nigrum, aliis subfuscum, aliis, et maiorib. subviride, cuius medium isthmus coarctat. Bestiolae tanta est siccitas ut primo quoq, tactu levissimo in pulverem abeat. Vere maxime generatur paucorum dierum spatio, antequam examina faciunt apes. Nascuntur (inquit Theophrastus) ex alia grani parte; quod vero reliquum est, pro cibo utuntur: rustici nostri sitofa/gon hoc animal in parietum rimis ac inter tegulas ova ponere pro explorato habent, unde per procreationem nova soboles. Tria de his bestiolis mira memorant. Primum, quod licet ab initio paucae fuerint, brevi in infinitam sobolem propagantur. Secundo quod inter tegulas ac in rimis parietum triennium ac amplius [Orig: ampliùs] fere [Orig: ferè] sine cibo vivunt.
Tertio, si una cum hordeo vel tritico per triduum submergantur, tandem exemptae reviviscunt. Syliardus noster (diligens naturae observator.) Curculionis propagationem ita describit: Quum formicae aristae culmen exederint, ascendit curculio, et per exiguum illud foramen, ovum unum vel alterum, (rarissime [Orig: rarissimè] tertium) deponit, magnitudine ferme [Orig: fermè] grani milii; oblongum fulvum, liquidae materiae et fulvae plenum: ex quo deinceps novus ptodit Curculio. Datur in hoc
insectulo uterque sexus; siquidem coeunt [Orig: coêunt] antequam hanc iniuriam inferunt. Petrus Comestor ex fabarum corruptione provenire affirmat, cui praeter Guillerinum de conchis nemo subscribit, ne curculionem cum Mida male [Orig: malè] confunderent. Praeter vulgo notum hunc Curculionem Ioach. Camerarius e [Orig: è] Germanor. horreis duos ad Pennium alios misit, ventre longe turgidiore; quor. unus subcineritii, alter viridis coloris. Est etiam in tritico (inquit Scaliger) Curculio quidam erostris, quem forte [Orig: fortè] Plinius Scarabei frumentarii nomine subintellexit.
Circa Lentzburg oppidum Germaniae in agris reperitur Insectum, quod alii veput, nonnulli Korne vvvorme, quidam Kornevele appellant. Dicitur esse adeo venenosum et noxium, ut agricolae aratro relicto obvium illud persequantur, et interficiant. Ex rubro parvo nigricat inter segetes habitans, et grana comedens. Vermes in vitib. nati Cocci illos vermiculos aemulantur, quales in Pimpinellae radicib. colligi putat, imo pertinacius instat Brassa volus.
HErbarii nascuntur, in Violis, Cynara, Ocymo, Saccharo, Lupulo, Asphodele, Pimpinella, Dypsaco, Carlina, etc. Violarum vermes minutissimi conspiciuntur, et nigri, celeri repentes cursu; ut Iacob. Garetus, Pharmacopola diligentissimus, et simplicium cognitione inter paucos celebris, observavit. E radice Cinarae prodit vermis Hexapus, eruciformis, albicans, capite ex nigro rubescente. Cinarae radices qua rodit nigras reddit; ac tandem interire facit; tales item Raphanus producit.
Referunt, (inquit Cardanus) vermem in rutae foliis inventum, lacte ovillo, eodem modo quo Avellaneus, ad magnitudinem non parvam enutriri. Vermiculus filius roris, Ocymique hospes, corpore fere [Orig: ferè] erecto, posteriorib. pedibus haeret, dum prioribus locum, captet. Ex arundine saccharina, saccharum paratur, omnium quidem salium dulcissimus, et (ut vulgus medicorum existimat) putredinis omnino expers. Tamen fretus Scaligeri clypeo, in saccharo pusillum vermem, longum, pulicis colore, et (si rostrum adimas) Curcullioni persimilem nasci asseveramus; et saccharinum propterea merito dicimus. Huius item Bellonius mentionem facit.
Videtur etiam rara admodum generatio eius Insecti quod Germani (utor Camerarii verbis) Maeyn vvormlen appellant. Quippe mense Maio saepe [Orig: saepè] cadunt rores insalubriores, qui si in lupuli folia inciderint, vertuntur in animalia, Hoppen dicta. Eorum aliquot inter milia unum interdum videris aliis longe maiorem (quamvis ipse pediculum obesiorem vix superat) cui lutei circa ventrem circuli, dorsum striatum, cauda satis protensa, color maximam partem corporis subniger. Huic cum ros deficit alimentarius, reliquos suigregis sigillatim devorat semper a [Orig: à] proximo inclpiens. Bombycum instar cutem mutat demum ubi totus fere [Orig: ferè] perlucet, deposita [Orig: depositâ] ultima tunica, capite et pedibus per gluten quod dam tenue folio affigitur, atque ita emoritur: Hunc vermem lupularium vocare quid impediat?
In Asphodeli caule vermis gignitur a)iqrhnoeidh\s2 cum herba [Orig: herbâ] florere incipit; ex huius Scapulis alae sensim excrescunt, atque tum volucris factus, lares deserit. In Persicariae Siliquosae et Cardui silvestris geniculis extuberantibus, vermiculi nascuntur albicantes, ut in floribus Pseudocacaliae purpurascentib. sublutei, in Pimpinellae radice miniati. Apio feminae vermes lanuginosos; in Fungis, et Brassica, graciles, nigricantesque: in Acori radice albidos saepe [Orig: saepè] vidimus. In radice Enulae sive Helenii virentis et crescentis, vermis albus decem vel undecim articulis conspicuis oritur, ad pennae anserinae crassitiem, capite parvo et nigro, pedibus sex brevissimis, et colore anthracoco. Indorum reges (Aeliano teste) in planta quadam vermem repertum, igne tostum, secundis mensis adhibent, et pro cibo suavissimo blandissimo laudant.
In Dypsaci capite vel caule vermiculum vidimus exiguum, capite parvo pedibus sex nigricantibus, incisuris decem vel undecim. Primum caulis meduliam illam spongiosam depascitur, eaque deficiente, per inopiam pabuli commoritur. Mensis Octobris initio facile [Orig: facilè] invenitur, quamvis Marcellus in Dioscoridem, insigni sane [Orig: sanè] audacia [Orig: audaciâ] , id denegat. Hic est ille, ni fallor, quem Tatinum appellant veteres. Galedracon vocat Xenocrates plantam leucanthemo limilem, (inquit Plinius) Caule ferulaceo, alto s pinosoque capite, et oviformi: in hoc una [Orig: unà] cum aetate vermicu os nasci tradunt, in dolore dentium perutiles. In radicibus Carlinae, (quae planta in excelsis Sabaudiae montibus luxurlat) vermiculus reperitur, in quibusdam nascens, in aliis adolescens, in plurimis alatus, et avolare paratus. Albus est, in aliquot divisus articulos, oculis nigris conspicuus. Animalculi in potenti herba geniti usus in re Medica forsan eximius est: cuius curiosis secretorum naturae indagatoribus disquisitio committatur.
VErmes in animalibus qui exoriuntur, superius quoque cum de pediculis ageremus attigimus: nunc ut omnissa addantur: de quibusdam duntaxat qui in piscibus et quadrupedibus reperiuntur, agere placet. [Note: Athen. Dipnos. 6. c. 10.] Pisces quod concernit, Mullus ideo [Orig: ideò] sterilis est, quod in eius utero vermiculi, postquam ter peperit, inveniuntur, qui semen absumunt, si Athenaeo credimus. Cyprini parvi nigrum sub bronchiis aliquando gerunt, qui eos in tabem deducit. Duodecem veluti uniones, inquit Bellonius, ervi magnitudine, carnosos tamen, candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Gernuis, (sic vocat, teste Gesnero, percas fluviatiles) conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum ac teretem contineret: qui ex venis mesaraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent. Circa Basileam omnibus dulcium aquarum piscium generi innascuntur, Leuciscis inprimis, quos Schvvalen ibidem vocant. Albi sunt, longi, convoluti.
Aestate afficiunt: et ex ventris duritie, magnitudine, et albore deprehenduntur. Quatuor lumbricos, in secunda Leucisci Rondeletii specie Gesnerus invenit; vivos; candidos; latos, exigua crassitie. Maior, digitos fere decem longus erat, latus dimidium. Idem sub finem Maii, in Cyprino lato, aliquot offendit, ad digitilongitudinem, unum albicantem. Sed et Gobio vermiculos in ventre gestat.
Ex Quadrupedibus laborant iis dem, Equi, Oves, Lupi, Caprae, Boves, Cervi, Canes. etc. Equis in quavis fere [Orig: ferè] corporis parte exoriri possunt. Paschalius ventris facit crassos et albos: gutturis, breves, rotundos, et crassos, qui etiam aliquando in intestinum rectum descendant: inter costam natos, longos, et capillorum instar tenuis. Ruinus quatuor lumbricorum genera in eorum intestinis exponit. Crassos et breves, in modum pistachiorum sanguineos. Longos rotundos et albos, qui teretibus in humano corpore respondent. Parvos ac tenues, Tarme Italis, qui quandoque cum faecibus egrediuntur. Ascarides [Note: Ruin. de morb. equor. 4. c. 1.] forte. Nam se foramini recti intestini copiose [Orig: copiosè] ingerunt. Breves denique et crassos instar fabae, pilosos, qui se interiori recti intestini parti applicant. Brassavolus in pullorum ventriculo, ingentem copiam rubrorum et seminigrorum Ferrariae reperit, seminis cucurbitae forma. Ruinus prope [Orig: propè] stomachum, in equis mortuis, plusquam centum, pistachii fere [Orig: ferè] magnitudine, sanguineos, qui prima stomachi membrana erosa, ad secundam pervenerant. In ovium hepate reperiri, nullum dubium. Adhaerent et bisulcis eorum ungulis. In cava vena diebus canicularibus,
Coiterus invenit. Lupis in vulneribus et ulceribus facillime [Orig: facillimè] oriuntur. Ideo [Orig: Ideò] forte [Orig: fortè] lapides, ne laedantur, pertimescunt. [Note: Trallian. l. 3. tr. 2. c. 3.] Caprarum gregariarum caput, multis vermibus iuxta cerebri basin naturaliter affici, scripsit Trallianus. Boves sub lingua, nec non inter cutem et carnem saepissime [Orig: saepissimè] affligunt. In cerebro Cervino semina cucurbitulae aemulantur, in aqua mortui videntur, in vino reviviscunt. Prope [Orig: Propè] vertebram nati, iisqui carnes foedant, similes sunt. Canes sub lingua vexantur. li/ssa vel li/tta Graecis. Alii, nervosam quandam congeriem dicunt, qua [Orig: quâ] cunicularibus inflammata, rabiem concipere opinantur.
Huc pertinent movi/ai, qui in carnibus nascuntur: Tarnia, qui in lardo. Meldera, qui in caseo. Cleri, qui in favis apum. Habent et Locustae, postquam pepererunt, circa fauces suas, qui eas [Note: Vincent. l. 29. c. 6.] strangulant. Inventi et inphalangio duo. Qui in mortuis corporibus reperiuntur, vel ulceribus Chirurgorum aliquando incuria [Orig: incuriâ] , eu)lai\ Hippocrati et Plutarcho, saeva vermina Lucretio, kaka\ qhri/a Suidae, dicuntur. Sunt vel caudatae, vel caudarum expertes. Gallinae utrisque vescuntur. Democritus eorum ex Oraculi consilio usu, et Theognosti Democratii ductu, a [Orig: à] comitiali morbo liberatus est. De Fuga, et quomodo occidantur, veterinarios vide.
DE vivo homine res est. Nam ex cadavere exurgere certum: natumque aliquando ex medulla spinali serpentem, Camerarius auctor [Note: Holler. l. 1. cap. 1.] est. In variis vero [Orig: verò] illi membris reperiuntur. In Cerebro nasci, testantur, [Note: Vega in c. 5. de locis affectis Galeni.] Hollerius, Thomas a [Orig: à] Vega, Cornelius Gemma et alii. Frequens id olim in Hungaria et Germania: quique [Note: Gemma in appendice operis Cosmocrit. Beniven.] laborabant in phresin et maniam incidere solebant. Unicum in allio, quod cum vino sublimato exhibebatur remedium. Vir apud Benivenium [Note: Exemp. c, 100.] robustus e [Orig: è] dextra nare palma longiorem eiecit. Prodiere ex auribus in peste, iique crassi sed non ita longi. Hinc w)=ta s1kwlhkiw=nta Dioscoridi.
Vidit et Valescus de Taranta duos vel tres, granorum pini magnitudine, crassiores tamen. Sub lingua nasci, [Note: Mont. tome 4. c. l 9.] Montuus auctor est. In Dentibus Sinones a [Orig: à] quibusdam vocantur. Battaeo Syriae Monacho ex nimia inedia, [Note: Sozom. H. Eccl. l. c. 34.] enatos fuisse, Sozomenus tradit. Per oculi interiorem partem puellae trimae vermem semipalmarem, album, eductum, [Note: Lusita [Orig: Lusitä] . cet [Orig: cët] . V II. cur. 63] Amatus Lusitanus scribit. Stabulari aliquando in aspera arteria, Avenzoar; [Note: Mundella Dialogo 4. Dodon. ad Beniv. c. 78 Rondolet. de dignos. morb. c. 17.] in pulmone, Aloysius Mundella, in vesica et renibus, Dodonaeus, Rondeletius, Fernelius et Iacotius; in utero, Priscianus et Garzias Lopius, testes sunt. Eiectus ex pectore per tussim; egressus per penis meatum et quidem sponte [Orig: spontè] unus: minxit quidam Perusinus parvos et latos: Italus quidam elychnii crassitudine, vivos et rubentes; vide et apud [Note: Moufetui Theatri Ins. 2. c. 30.] Moufetum exempla. Exiit per uteri collum magna multitudo. Prodiit et ex polyposis naribus post quam foliorum tabaci succo cruciaretur. De [Note: Tulp. obser. 2. c. 49. 50. et 51.] eorundem mictu, Tulpium consule. In brachiis, cruribus, suris, et cute reperiri, Dracontia pueror. Niguae seu Toni Americanorum, et Indorum Orientalium, ostendunt. Quid plura? Nec cor forte [Orig: fortè] liberum erit.
Dari enim et in sanguine lumbriciformia animalcula, corpus exesura, [Note: Plin. H. N. 26. c. 13.] apud Plinium habetur. Cum semine eiectos, apud Plutarchum. Et qui non nascantur ibi vermes, ubi angues bifidi flagellati, ut in Appendice ad serpentes diximus, inventi sunt.
In intestinis qui haerere solent, sunt Lati, Teredes et Ascarides. Priores omnes aetates infestant, Graecis e)lmi/nqoi platei/ai, et khri/a, Latinis proprie [Orig: propriè] Teniae. Per tota enim aliquando extenduntur intestina, corollae in se ipsam [Note: Plin. H. N. 11. c. 33.] ductae instar. Tricenum pedum esse notat Plinius, Platerus quadraginta vidit. Partes eorum non ita exacte [Orig: exactè] semen cucurbitae referunt, sed ubi abrumpuntur, et moram aliquando
iam semimortui trahunt, pars quae ad latera tenuior, putrescit: quae vero [Orig: verò] in medio veluti nodus, figuram seminis cucurbitae vel cucumeris refert. Quatuor historiae apud Fabricium [Note: Hild. Obs. Gent. 2. 71. 72. etc.] Hildanum vide. Ad hos illi, qui sikveidei=s2 seu cucur bitini vocantur pertinent. Ideo quibus dam alterum Teniae genus. Ex partibus m???quarum singulae semen cucurbitae referunt, constant. Ex his illum fuisse puto quem [Note: Amat. Lusit. Curat. Cent. 6. Cur. 74.] Lusitanus describit, quatuor cubitorum, latitudine semiunguis exigui, albus, capite verrucoso, ex quo totum corpus procedebat, quem mulier Illyrica tussicula vivum eiecit. Teretes s2roggu/loi, seu rotundi Graecis, si magnitudinem spectes, sunt aliquando, longitudine sesquipedali, quinque pedum saepe, nonnumquam palmam non excedunt: si colorem, sunt rubri, flavi, nigri, ex parte albi vel fulvi, et virides: si constitutionem, visus est rubro capite, pisi magnitudine, lanuginosus, cauda lunata: visus dorso lanuginoso, pilis rubris consito,m etc. Platerus octodecem ulnarum exsiccatum habuit, quem Moufetus vidit. Trecentorum pedum longitudine eiectum, Plinius auctor est.
Ascarides a)po\ tou= a)s3kei=n, quod mordicationem et pruritum excitent; vel ab a)s1kari/zw moveo, dicuntur. Veteres iumentarios dicebant, quod [Orig: quòd] saepius in equis, canibus, et boum genere apparerent. Sunt lumbricisterrestrib. similes, sed unciam raro [Orig: rarò] superant. In extremo languore reperiuntur.
[Note: Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 2.] Dantur praeter hos et Monstrosi. Benivenius unum pedib. quatuor, cauda novae lunae instar falcata, digitor. duorum longitudine observavit: Gabucinus, nigrum et pilosum: Capriana, binis cornibus flexibilibus, et centum utrinque pedibus subviridem, et qui mire progrediebatur. Rondelet. Scolopendrae similem, sine oculis. Schenckii filius variantem, rostello acuto et sanguineo excrevit. Rusticus apud Wierum octopedem, rictu oris capiteque anati simillimum. Puella Lovaniensis apud Gemmam Anguillae similem, etc. Plura apud Aldrovandum et Moufetum invenies.
DETeredine pedata, superiuscum de vermib. plantariis ageremus, egimus. Depedis meminit Agricola, [Note: Agric. de animalib. subterran.] quem ab aeneo colore Kupfferwurm vocat. Serpit, inquit, quia et pennis caret et pedibus. Crassitudo ipsi quasi parvae anserinae pennae, longitudo scolopendrae. Teres est, sub lignis putridis natus, et plerumque iuxta scolopendram inventus.
Aldrovandus quatuor teredinum [Note: Plin. H. N. l. 16. c. 41.] genera constituit. Unum Plinii et Theophrasti, quod dentes habet et duntaxat in mari in lignis reperitur. Alterum vermiculus dictum; Tertium Thrips, Quartum Cossum quem vermem multipedem in lignis quidam faciunt. Ipse observavit vermem pili longitudine in ligno nascentem, colore album, figura fere Erucae silvestris similem. Linea in dorso a [Orig: à] capite [Note: Aldroo. H. Ins. l. 6. c. 5.] ad caudam usque conspicua, more Erucarum repentem fere, undecem incisuris constantem, in singulis lateribus, punctulis quibusd. castaneis, ore nigro ex duobus veluti introrsum se curvantibus dentib. confecto, qui admodum constringebantur, plusculis prope os pedibus. Ex oresuccus quidam viscidus, lentusque emanabat. Hunc vermem Cossum album existimat.
[Note: Plin. l. c.] Multae tamen sunt arbores quae teredinem non sentiunt, ut tilia, quamvis corticis et foliorum sucus dulcis sit, [Note: Theoph. H. P. l. 5. c. 5.] ob odorem; buxus, ob duritiem; abies circa germinationes decorticata; Mori materiem aeternam Theophrastus reliquit. Alexandri vero [Orig: verò] Magni comites prodiderunt, in Tylo rubri maris insula, arbores esse, ex quibus naves fierent, quas CC. annis durantes inventas, et si mergerentur incorruptas. In eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium, tigrium maculis,
ponderosum: et cum in spissiora decidat, vitri modo fragilem etc.
[Note: Lumbrici tetrestres. Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 6.] Lumbrici terrestres, Graecis gh=s2 e)/ntera, dri=loi, a)la/ktai, Siculis gafa=gai, quod terram comedant; Latinis Intestinaterrae, Monardi Onisculi et Nisculi dicuntur.
Duo ipsor. genera Lumbricis intestinalibus quidam sunt similes; alii Ascarides. Illi colore sunt interdum subalbido, interdum subsanguineo: et pluviis cadentibus subito [Orig: subitò] e [Orig: è] tetra prodeunt. Hos qui parvi, non unius eiusdemque coloris dicit Agricola. Sunt candidi, lutei, nigri; saepiusque aratro excitantur. Vastant sata radicibus subsectis. Ad eos pertinent Zuccarolae Italis dicti, crassi, longi paulo [Orig: paulò] minus digitum. Sub aeris aestum, e [Orig: è] terra prodeunt. Terra pingui aluntur, et dulci radicum succo. Ex eodem nasci, Gaudentius Merula scripsit. E terra egressos coivisse observavit Aldrovandus. Tangunt se tantummodo, inquit, plusquam dimidia fere corporis parte, atque ita arcte [Orig: arctè] sibi invicem adhaerent, ut nonnisi pedum duriusculo calcatu et frictione absistant. Videtur autem uterque cum coeunt, unus lumbricus in medio corporis paulo crassior ceteris. Pluviam praesagiunt, si pertusa quasi terebello humo, affatim foras erumpant. Terra namque ab Austro et aere [Orig: aëre] vaporoso madefacta, perfacilem iis transitum largitur. Inserviunt in esca piscibus, avibus, turdis inprimis et cornicibus. Sed et gallinae iis dem victitant. Haud spernendi et in Medicina usus. Prosunt ad icteritiam tollendam si pulverizati in vino vel commodo vehiculo exhibeantur: contra arthritidem scorbuticam vagam, si cum sabina, aristolochia, etc. exhibeantur: in nervorum vulnerib. si triti imponantur: in calculo si ex vino passo bibantur. Mercurialis in lactis defectu nutricibus cum nucleis pini, amygdalis, semine petroselini, feniculi, rapis, etc. exhibet. Ex iisdem oleum lumbricorum componitur. Lixivio, et amaris aquis occiduntur. Aqua vero [Orig: verò] , in qua semina cannabis decocta sunt, ad superficiem proliciuntur.
[Note: Aldr. Hist. Ins. l. 6. c. 10] LImacis nomen testudini terrestri perperam Albertus imposuit. Distinguit et a [Orig: à] Cochleis Plinius et quoties cochleas vocat, nudas adicit. Nominis rationem locus suggerit. In limo enim nascuntur. Nec apud Graecos peculiare nomen habent.
De Forma, Genere et Differentiis, ita scribit Aldrovandus. Limacum, seu nudarum Cochlearum, aliae magnae sunt, aliae parvae: Magnae Germanis a [Orig: à] colore ruffae dicuntur (quamquam in hoc genere etiam nigrae sunt) de quibus sentire scriptores quidam docti putant, cum ad medendum cochleas nudas postulant: Parvae gregatim folia sectantur, et hortos infestant, cinerei, aut fusci coloris, et hae quidem semper nudae sunt, quod sciam. Plin. Limaci magnae similem esse scribit echinum. Sunt vero partium distinctiones, ut et Scaliger annotavit, in hisce animalculis admodum obscurae, quae hic exprimuntur primo loco, ex cinereo nigricant, albis per tergus maculis, cornicula exserunt, quatuor e [Orig: è] capite, quibus iter praetendunt. Tertia tota nigra: postrema cinerea albis maculis per dorsum, iisque longis varia. Albertus in eorum extremo sitos habere oculos asserit. Plinius cochleas hasce nudas sive Limaces non tamen omnes in capite lapidem gerere memoriae prodidit, idque verum esse docuit quottidiana experientia: nonnumquam ossiculum, ut post patebit, idem Plinius nominat. Cardanus Limacium lapidem vocat his verbis. Limacius lapis in capite Limacis, quae cortice non integitur, solet generari. Hunc ut ostendere possum candido colore, et aspera superficie esse oportet, quod ex aquae substantia coactus sit, et ob id etiam parvus, quod in parvo animali inventus. Lapillus quem ego propriis manibus exemie [Orig: exemiè] capite nudae cochleae, postquam in multis frustra quaesivissem,
albidus erat fabae fere [Orig: ferè] magnitudine, multo [Orig: multò] tamen humilior, compressusque magis, modice transparens, inaequalis, admodum glaber, parte altera planior, altera velut in oculum protuberans durus, sed dentibus friabilis, ita ut in arenulas atteratur. Venduntur, et alii lapilli multo [Orig: multò] maiores, magis protuberantes, minus candidi, obscuri intus foveam habentes sed eiusmodi e [Orig: è] nudis cochleis eximi non puto. Noctu potius, quam interdiu animalia isthaec ad pascua exeunt, degunt autem non modo in campis et hortis, sed in cellis vinariis, latrinis, cloacis et aliis subterraneis, uliginosisque aedium locis.
[Note: Usus.] De Usu hoc habe. In Africa quasdam edi, si Brasavolae credendum. Ex iisdem in Medicina, sale gemmeo aspersis, et cum aqua Limonum infusa insolatis, donec quasi in unguentum abeant, Cosmeticum ad faciem laevigandam fieri. Illinitur, et mox aqua florum fabarum abluitur. Prosunt in ulceribus pedum, si vivae comburantur, cinis cum ture et albumine ovorum superlinatur: in hernia, ruffae inprimis, si emplastris illinantur: in verrucis et gangliis tollendis, si ex bene salitis liquor colligatus, iisdem affricetur. Producunt in iumentis pilos ruffae, si ex exenteratis et sale aspersis unguentum fiat. In iisdem, ex sero acido tepide [Orig: tepidè] propinatae, sanguinis per vesicam et anum excretionem, cohibent.
[Note: Plin. H. N. l. 30. c. 15. l. 29. c. 6.] Lapillus qui in capite, quartanam solvere solet. Ossiculum quod in dorso reperitur, ad dentitionem alligari iubent. Inter duas orbitas inventae, per aurem cum ebore traiectum, vel pellicula canina adalligatum, doloribus capitis medetur. Mizaldus stranguriosis prodesse scribit: nec non parturientibus, loca ipsa laxando.