7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


image: s001

[Illustration:

IOHANNES. IONSTONUS. MED. D. NATUS. ANNO. C. 1603. 15. SEPTEMBRIS.

half-length portrait of the author] Que fusum, Naturae, soli pelagii per orbem, Innumeras sparsit prodiga Mater opes; Omnia IONSTONUM, tandem congessit in unum Omnia quo Iunctim largior ille daret Ioannes Gryphius. I.C. fecit


image: s002

[Gap desc: blank space]


page 4, image: s006

PRAEFATIO AD LIBRUM DEQUADRUPEDIBUS.

[Note: Nomen.] PLacet et de Quadrupedibus in genere aliquid praefari, Benevole Lector, satisfacturumque me confido, si aliquid de Nomine, Partibus, Loco, Nutritione, Augmento, Generatione, Vita, Animalibus actioibus, Usu, et Differentiis, praemisero. Horum vero [Orig: verò] nomine Animalia illa nobis veniunt, quae mediae inter aerea et aquea naturae, pilis ut plurimum, testis quadoque, obducuntur, et quaternis pedibus incedunt. Graece [Orig: Graecè] tetra/poda, tetra/kola, tetras1kelh/, et tetraba/mwna dixero. In reliquis omnibus multiplex et incomprehensa occurrit varietas, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 39.] quae tibi, si bene perpenderis, stuporem in icere poterit. Partes mihi primo [Orig: primò] externas vide, Pilos habent quae animal pariunt, quae ova, testam. Equis sunt in iuba largi, inarmis leoni: dasypodi et in huccis intus, et in pedibus. [Note: Partes externae.] Villosissimum animalium lepus. Omnibus senectute crassescunt. In solo equo canitiem contrahunt. Setis sues et histrices teguntur, oves lana, caprae aruncum dementodemittunt. Corium Hippopotamo tam crassum, ut inde tornentur hastae elephantis etiam et rhinocerotibus fere [Orig: ferè] impenetrabile. Nullibi maior naturae lascivia, quam in Cornibus. Sparsit haec in ramos, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] ut Cervorum. Aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis. Alioru??? finxit in palmas, digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. Dedit ramos??? sed parva: nec fecit decidua. Convoluta in anfractum arietum gener??? ???


page 5, image: s007

binas, ut leaenae. Elephas tatum sub armis duas: nec in pectore, sedcitra in alis occultas. [Note: Plin H. N. l. 11. c. 43.] Nulli in feminibus digitos habentium. Dtgiti quibus ex rapina victus, quini in prioribus, pedibus, reliquis quaterni. Leones, lupi, canes, et pauca alia, in posterioribus quoque quinos ungues habent, uno iuxta cruris articulum dependente: [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 45. et 46.] reliqua, quae sunt minora, digitos quinos. Ungues omnibus quibus et digiti. Sed simiae imbricati: rapacibus unci: certeris recti, ut canibus, praeter eum qui a [Orig: à] crure plaeumque dependet. Ungulas folidas habent quae non sunt cornigera: cornigera fere [Orig: ferè] bisulca sunt. Sues in Illyrico quibusdam [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 51.] locis solidas liabere dicuntur. Veterino tantum generi renascuntur. Caudae denique, omnibus praetet simias, et ova gignentibus pro desiderio corporum. Nudae hirtis, ut qpris: parvae villosis, ut ursis: praelongis setosae, ut equis. Amputatae lacertis renascuntur. Boum longissimus caulis, atque in ima [Orig: imâ] parte hirtus. Idem asinis longior quamequis, sed setosus veterinis. Leoni insima parte ut bubus et sorici: pantheres non item: vulpibus et lupis villosus, ut ovibus, quibus procerior. Haud minor [Note: Partes interna.] internorum diversitas. Dentes exserti verri, apro: serrati, cani, leoni: continui, equo, bovi: acuti primores: plani interiores. Altero ordine carent cornigera. Nullis exserti, quibus serrati. Nulli exserti vel serrati, cui cornua: sed omnibus concavi, ceteris solidi, simiae ut homini. Ruminantibus, leoni et cani mutantur. Suibus decidunt numquam. Lingua Crocodilis tora adhaeret: leonibus ac felibus imbricatae est asperitatis, ac limae simlis: Elephanto praecipue [Orig: praecipuè] lata. Costae suibus denae, cornigeris tredecem. Cor omnibus in medio pectore est. In equorum boum et cervorum ossa reperiuntur. Meximum proportione, muribus, lepori, asino, cervo, hyaenis, et omnibus propter metum maleficis. Pulmo, testudini sine sanguine: Chamaeleoni portione maximus, et nihil aliudintus. Venter solidipedum asper et druus: terrestrium allis denticulatae asperitatis, aliis cencellatim mordacis. De ruminantium ventribus libro secundo diximus, Lien rotundus bisulicis et cornigeris: prolixus multifidis: praelongus solidipedibus: minimus pecori inregione Asiae quae Scepsis dicitur. Renes omnia habent quae animal generant: ova parientium, testudo sola. Versica nulli ova gignentium praeter testudinem: nulli, nisi sanguineum pulmonem habenti: nulli, pedibus carentium. [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] De Adipe et Saevo observatum, Cornigera una [Orig: unâ] parte dentata, et quae in pedibus talos habent, sevo pinguescere: bisulca scissisve in digitos pedibus, et non cornigera, adipe. Concretus hic et cum refixit fragilis: semperque in fine carnis. Contra pingue inter carnem cutemque succo liquidum. quaedam non pinguescunt steriliora cuncta pinguia. Medulla in iuventa ubet et senecta albescit. Nonnisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum. Pinguis iis quibus adeps: sevosa cornigeris: Ursis nulla: leoni [Note: Locus.] in feminum et brachiorum ossibus exigua. Et tantum de partibus. Lo??? pla risque tertam natura designavit: paucis, ut Crocodilo, hippopotamo, castori, testudini marinae, et aquam. Ex his et illis quaedam latibula habent: quaedam in arboribus degunt. In frigido climate nonnulla; in calido alia invenias. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 58.] Negata in eodem situ quaedam aliquibus. In Cilicia (Lycia alii legunt) dorcades non transeunt montes Syris vicinos: onagri montem qui Cappadociam a [Orig: à] Cilicia dividit. In Hellesponto in alios fines non commeant cervi: et circa Arginussam elatum montem non excedunt. In Pordoselene in sula viam mustelae non transeunt: in Baeotiae Lebadia illatae, solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orchomeno tota arva subrunnt talpae. In Ithaca lepores illati moriuntur, extremis quidem in littoribus: in Ebuso cuniculi non sunt. cyrenis mutae fuere ranae: illat is e [Orig: è] continente vocalibus durat earum genus. In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi, nec in Creta insula. Mirabilius, cervos in eadem insula, praterquam in Cydoniadarum regione, non esse. In Africa [Note: Victus.] nec apros, nec cervos, nec capreas. Frustra [Orig: Frustrà] et in victu uniformitatem quaeris. Herbis et frugibus boves, cervi, equi, sues vescuntur: humiliorem depraedantur oves; altiorem, ramos, et germina caprae. Carnes lupis, leonibus et canibus in deliciis: pisces fibro et feli: muscae chamaeleoni. Ruminant


page 6, image: s008

cibum quaedam, quaedam non item. Simiam et Cercopithecos inter pamphaga forte [Orig: fortè] recte [Orig: rectè] posueris. Ursus hieme in latebris, eo humore quem ex [Note: Generatio.] prioribus pedibus tum intumescentibus exsugit, vivere creditur. De Generatione habe, concipere quaedam citra coitum, ut post Nili a [Orig: à] terris recessum in Aegypto mures. Congredientium plaeraque autumno aestate vel vere coire: cum [Orig: cùm] ferocitate tauros et ursos: sine ea canes. Vivos fetus maximus numerus profert: ova testudines, Crocodili, lacertae etc. Molam ex vento in Lusitania [Note: Resend. Autiq. Lusit. l. 1.] equas concipere ex Resendo disco: boves gravidos dextro duntaxat vulvae sinu ferre, etiam cum geminos ferunt, aliunde. Gestationis tempus mire [Orig: mirè] variat. Lupus mensem vel ad summum XL. dies gestatur: canis nonvem septimanis: sus quatuor mensibus: capra quinque: ovis circiter sex: bos decem: equus undecem. Idem de numero partus intellige. Mula numquam parens creditur: lupus semel duntaxat in vita eniti: lepus etiam superfetat. [Note: Augmentum.] De Augmento hoc dixisse sufficiat, monoxelh= et bisulca, digitatismaiora, rhinocerotem, camelum, hippolotamum etc. si ex ceperis: differreque in eadem specie propter loca magnitudinem. In regione Camadu arietes asinis non cedunt. Testudines ad Taprobanam tantae ut CIII. pondo pependerint: [Note: Vita.] lacertae in Aethiopia Cubitor. octo. Vita brevis quibusdam, diuturna aliis. Lepores et feles septimum duntaxat annum attingunt: aries et caper raro [Orig: rarò] decimum. Sus ad vigesimum pervenit: Canis ad eundem aliquando: Bos decimum sextum vix excedit. Equi mares ad trigesimum quintum vivunt: feminae quadraginta veneri sufficiunt, quinquagesimum [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 42. et 44.] aliquando attingunt. Ad septuagesimum quintum pervenire, apud Plinium legimus. Mulum octoginta annis vixisse, Atheniensium monimentis [Note: Animales actiones.] apparet: Cervos centum, in Historia invenies. Ad Animales actiones sensus externi et interni appetitus, et locomotiva, pertinent. Dorcades et lynces visis excellunt: hyenae er feles de nocte vident: talpae parum aut nihil. Acute [Orig: Acutè] audiunt lepores: Cameli, cervi, et equae Lybicae cantu tibiae oblectantur. Odoratu canes valerenemo ignorat: sues adeo [Orig: adeò] sunt debili, utne fetore caeni moveantur. Simia nos gustu vicit. ut vulgari versiculo traditur. Internos si attendamus, Insignis sunt amentiae quaedam, ut bubalus, qui capite abdito totum se latere credit: Sagacissima quaedam. Simiae nihil non imitantur. Vulpes glaciem transmissurae, admota aure, eiusdem crassitiem explorant. Canes quamvis longa itinera meminere [Orig: meminêre] : nec ulli, praeter hominem memoria maior. Cervi audito canum latratu, secunda fugiunt aura, quo [Orig: quò] pariter recedat vestigiorum odor. Reliqua in capitibus de equis, capreis, lupis et [Note: Cicero de Nat. Deor. l. 2.] aliis vide. Maxime [Orig: Maximè] vero [Orig: verò] mirandum quod tam multae quadrupedes sciant, quae morbis suis medeantur. Panthera stercus humanum quaerit. Testudo [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 27.] cunliae quam bubulam vocant, pastu, vires contra serpentes refover. mustela, rutae, in murium venatu, cum iis dimicatione conserta. Bos in Cypro [Note: Plin. H. N. l. 28. c. ult.] contra tormina, hominum excrementis sibi medetur. In Appetitu Amor et Libido, praecipue [Orig: praecipuè] occurrit. Simiarum erga fetus tantus, ut magna ex parte complectendo necent. Sues feminae libidine turgentes adeo [Orig: adeò] efferantur, ut hominem [Note: Livius l. 41.] lacerent. Tanti furoris et tauri, ut vacca aenea Syracusis, ab agresti tauro, qui [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 42.] pecore aberrasset, inita sit, ac seminea aspersa. Econtra Camelus coitum in propatulo refugit. Equum detracto oculorum operimento, et cognito eum matre coitu, praerupta petiisse, atque exanimatum, Plinius auctor est, Circa Locomotivam veloces quosdam, tardos alios novimus. Nullum animal cursu [Note: Xenoph. l. de Venatione.] leporem aequare, credidit Xenophon: Horatius vero [Orig: verò] cum celerrimam curam dicere vellet, otiorem cervis dixit. Alce tantum itineris uno die consicit, quantum equus triduo. Nil de Arabicis asinis dicam. nam vulgares [Note: Vox.] tardissimi sunt, ut et Trgris, docenten nos Bontio. Vocis fere [Orig: ferè] obliti fuissemus: cuius tamen insignis in isto animalium genere est varietas. Equus namque hinnit: Taurus mugit: Asellus uncat: Aries blaterat: Ovis balat: Sus


page 7, image: s009

grunnit: Verres quiritat: Cervus onager glocitat: Caper circus mutit: Aper frendet. Leo rugit: Tygris raucat: Panthera curit: Pardus felit. Lupus ululat: Barrus barrit: Canis latrat. Vulpecula gannit: Catulus glaucitat: Lepus vagit. Mus mintrat: Mustela dentrit: Sorex disticat: Rana coaxat. [Note: Usus.] Sed ad Usum deveniamus. Bono enim nostro a [Orig: à] Deo condita, nemo negaverit. Hinc nobis, Alimonia, Medicamenta, Vestitus, et talia. Alimonia. Lac namque nobis suppeditant pilis praedita, ex quo butyrum et caseus conficitur. Carnes iumenta, et quae in desertis vivunt cervi, apri, damae, alce et alia. Nec tantum ad necessitatem provisum est, deliciarum etiam oblivisci noluit Natura. Leporis carnem, primam mattyam Martialis vocat. Caro vero [Orig: verò] etiam domesticae suis quinquaginta modis ita condiri potest, ut totidem ferinae carnis species videantur. Medicamenta. Docuere enim quaedam: nec unum est, quod non aliquod suppeditet. Cunilam et rutam contra venena valere a [Orig: à] must ela et testudine accepimus. Venas secandi artem Hippopotamus docuit. Ductu cervorum dictamnum fagittas extrahere scimus. De remediis contra morbos, Historia consulatur. Vestitum. Magna pecori gratia in usu vellerum: corporum tutela ipsi debetur. Caspiorum ditissimi vestimenta ex pilis camelorum conficiebant. Ex lanis etiam illa fiunt, quae Caesar subcoacta, Helmodus Presbyter feltra et filtra. Graeci pilhta\ et pilwta/, vocant. Exhis, aut ex centonibus, aut ex coriis, tunicas aut tegementa milites faciebant, quibus tela vitarent. Mortua pelles suppeditant. Primae tunicae quas Deus fecerat, ex istis. Pelle leonis induebatur Hercules, Ex agninis Rhenones Germanorum erant. Perones ex corio conficiebantur: nobiliorum calcei ex aluta. frisii denique, iussu Drussi, coria boum in usus militares pendebant. De aliis usibus hoc duntaxat dicam. Canes custodiam facere. Feles alimenta a [Orig: à] muribus defendere. Equum, asinum, mulam, Camelum, [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 2.] ad vecturam adhiberi. Ex nervis fiunt fides. Camelorum veretro optime [Orig: optimè] arcus intenduntur. Funes, quibus brachia catapultarum continentur, [Note: Dionys. Halicarn. l. 2.] torquenture [Orig: torquenturè] nervo. Dentibus aprorum laevigatur charta. Plebeios ministros apud Romanos quidam bovillis conibus insonantes, ad caetus cogebant. Per cornu fluentia in fauces hominum vina decurrere, dixit Ambrosius. Urorum certe [Orig: certè] barbari septentrionales potabant. Delii Apollinis ex cornibus [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 7.] ara, inter septem orbis miracula recensetur. Taurino felli praecipua potentia, etiam in aere, pellibusque aureo colore decendis. Quid de Fimo dicam, de cuius [Note: Plin.] discrimine ita Plinius. Humanas dapes ad hoc inprimis advocant. Alii praeferunt hominum potus, in coriariorum officinis, pilo madefacto. Proxime [Orig: Proximè] spurcitias suum laudant: Columella solus damnat. Varro praecptis adicit, equino, quod sit levissimum, segetes alendas: prata vero [Orig: verò] graviore, et quod ex hordeo siat, multasque gignat herbas. Quidam etiam bubulo iumentorum praeferunt, ovillumque caprino: omnibus vero [Orig: verò] asininum, [Note: Differentiae.] quoniam lentissime [Orig: lentissimè] mandant. De Differentiis in infinitum agi posset. Quomodo vero [Orig: verò] in suos ordines, totum Quadrupedum exercitum digesserimus, Historia docebit. Occurrent primo [Orig: primò] Solidipeda; mox bisulca, tam ruminantia, quae vel cornuta vel non, quam [Orig: quàm] non ruminantia: digitata tandem, tam vivipara, quae vel terrestria, vel aquatica: quam ovipara, quae vel teguntur testa [Orig: testâ] , vel non. Sed nolo in hanc rem plura. Tu, Benevole Lector, laborem boni consule, et proxmis nundinis, historiam Serpentum et Insectorum, quam Sublimium, Subterraneorum, et Hominis Historia, si DEUS voluerit, excipiet, exspecta.