7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 213, image: s294


page 214, image: s295

PETRI CASTELLI, ROMANI, EXETASIS DE HYAENA ODORIFERA, ZIBETHUM GIGNENTE, quae Civetta vulgo appellatur.

CAPUT I.

IN rebus arduis indagandis exacta, et sedula opus esse cogitatione, longaque meditatione, et quo quisque iudicio, et ratione magis pollet, eo facilius obstructa reserare, recondita promere, et inaccessa ascendere, satis cuique patens est. Unde, cum inquisitu, an Antiquorum Hyaenae [Note: Quaelitum.] nobis innotescant et vice versa, an Zibeth ferax Animal priscis innotuerit, multis valde [Orig: valdè] arduum omnino videatur: Necessum erit, diligenti pervestigatione nos uti, et magis iudicio, acratione, quam sensibus inniti, horum ut voti compotes evadamus, quare a [Orig: à] nominis (quod multiplex est) explanatione initium ducentes Civettam, [Note: Nominuncnumeratio.] Ruellio Sivettam, (Animal nunc ita dictum) ex qua Zibethum colligitur, quamque Catum Zibethicum Matthiolus, Scaliger, Renodeus, et alii vocarunt, Mustelam vero [Orig: verò] Historiae insulae Virginianae Auctor censuit, Zapetion a [Orig: à] Graecis recentioribus dici scripsit Renodeus, et a [Orig: à] quibus dam Cadopleptum appellatur, HYAENAM ODORIFERAM nos nuncupabimus.

[Note: Zebet quid.] Porro [Orig: Porrò] huiuscemodi nomenclaturarum quaerendi Etymon Zibeth Arabicum esse nomen respondere licebit, apud Arabes enim huiusmodi nomen diverso quamvis signisicatu, legitur. Nempe apud Serapionem cap. 121. de Sedervam his verbis: Zebet, et est Algalia habcns odorem bonum, et ingreditur in Medicinis ad abscindendum fluxum sanguinis, et ad casum capillorum. Et addit Sadervam esse dictum in lingua Persica, et est res nigra cum quatinguntur lina in Haaman, et est herba, vel sucus niger ingrediens in medicinis odoriferis. Citat autem Abenmesuai, Bedigoram, et Rasim, non autem Graecos, et ipse Rasis de eadem re agit lib. 3. ad Almans. sub nomine Scedram, vel Scedeguram. Et Iudaeus apud Ianuensem in Synonymis Severam vocavit: ex quibus constar Serapionis Zebeth aliud quid a [Orig: à] nostro Zibetho esse, nec quid sit, id quod proposuit Serapio, imaginari queo; in menrem tantum [Note: Algalia.] venit Arabibus Zebeth signisicare rem odoratam, sicut Galia et Algalia, cum dicat hic Serapio Zebeth esse Algaliam. unde exstant compositiones non paucae Galiae nomine, ut Gallia moschata, Gallia Alephangina, Gallia Sebellina, etc. erit ergo Gallia, et Algalia odoramentum: unde Zebeth nostrum summe odoratum Avorum nostrorum aetate tale sumpsisle nomen censendum. Ita Simon Ianuensis Zebeth esse Avicennae Galiam, seu Algaliam, et Animalis Arabici sudorem, (de quo videtur fuisse [Note: Avicennae Zebeth.] loquutus Avicenna lib. 2. c 32. 6.) sumpsit: sed Avic. Zebeth, et Algalia diversa res erit, a [Orig: à] Zebeth, et Galia Serapionis, quae herbae sucus est, et a [Orig: à] Zebeth videtur primo Animali ipsi nomen Zivettae seu Zebettae fuisse impositum, a [Orig: à] quo corrupto Sivettae, et Civettae nomenclatura ortum duxit. Quod si Pandectario fides aliqua est


page 215, image: s296

praestanda, quum Zebet albahar spumam Maris interpretetur; Zebet forte spumam significabit, et non inepte nostro Zibetho aptabitur metaphora, siquidem quum colligitur irato Animali, quasi spumans apparet.

Qui Catum, vel Mustelam dixere, hoc Animalinter Feles Silvestres reposuisse reor. Verum etiamsi capitis sit aliqua similitudo, in ceteris tamen plurimum discrepant. Nos Hyaenam odoratam nuncupare maluimus, idque in sequentibus probabile ostendemus.

CAPUT II. An Civetta sit Pardalis Antiquorum?

[Note: Cur animalia inodora.] QUaerit Aristot. sect. 13. probl 4. Cur Animantium nullum bene oleat, praeter Pardalim, seu Pantheram: haec namque propter suavem quem spirat odorem, ad se feras illicit: quod plurib. exposuit Theophrastus ipsius discipulus libro 6. de cau. plant. cap. 5 hisce verbis: Omnino inter bruta, vel nullum, velcerte rarum admodum est, quod odorem persequitur gratia suavitatis, nisiper accidens, cum alimentum est tale. Quippe appetitus ad ipsum pabulum, eiusque causa est. Si quid tamen etiam istiusmodi est, haudquaquam hominibus constat. Nam, et Pardalim ceteris animalibus suaviter olere quidam affirmant, et venari in senest a nimirum bestias alliciendo gratia sui odoris. At nobis nullam odoris affert suavit atem. Nisi verum etiam illud dixeris, ut certe est verum, olfactum homines habere omnium ferme deterrimum. Itaque malti odores, suavit atesque eorum, velgravitates, latere hominem possunt. et [Note: Pantherae odoratae.] cap. 26. Animal nullum, inquit, penitus odor atum est, nisi quis Pardalim dixerit belluis bene olere, retulit id eriam Plinius lib. 8. cap. 16. ferunt scribens odore earum mire sollicitari quadrupedes cunctas; sed capitis torvitate terreri. Quamobrem occultato eo, reliquas dulcedine invitatas corripiunt. Dixerat enim Aristot. lib. 9. de Hist. An. cap. 7. Pantheram sese abscondentem venari dicunt, propterea quod suo odore belluas delectari intelligas, propius enim ita accedunt, quas corripiat, huiuscemodi autem suavem odorem, non belluaetantum sentiunt; sed sui odoris vim ipsa quoque Pardalis sentit. Scriptum etiam reliquit Aelianus lib. 5. de Hist. [Note: Venatus Pantherae.] Anim. cap. 40. Admir abilem quandam, et nobis occultam odor is suavitatem olet Pardalis, quam bene olendi praestantiam divino munere donatam, cum sibi propriam plane tenet, tum vero [Orig: verò] cetera animalia hanc eius vim praeclare sentiunt. Haec autem hoc modo venationem capit. Quum horum, quae ad victum opus sunt, eget, sese vel in locafructibus densis consita, vel foliis vestita, ita occultat, ut inventu difficilis, tantum respiret. Tum hinnuli, dorcades, caprae silvestres, atque alia eiusmodi animalia quaedam suavis odoris illecebra attrahuntur, et proxime accedunt, illarum, quam mox de latebra exiliens ad praedam se rumpit, atque eam comprebendit. Est igitur Pardalis odorata. Addit Plinius: Panthera, et Tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur, ceter is unus, ac suus cuiusque generis. Panther is in candido beeves macularum oculi. Haec autem duo, odor nimirum, et [Note: Error P. Gillii.] maculae, Petrum Gillium, et alios (ut refert Gesnerus) induxerus) induxerunt, ut crederent, nostram Civettam esse Pardalim antiquorum. Quae opinio facile refellitur. Antiquorum enim Panthera vera omnibus hoc aevo est nota, et multum differt a [Orig: à] Civetta, immo [Note: Animalium excrementa odorata.] Septalius in pr oblematibus, Ioan. Faber, et alii negant Pantheris suavem inesse odoreem: sed bruta alimenti specie odorem istum insequi, hominibus autem neutiquam gratum apparere. Sed, ut verum dicam, multorum animalium excrementa hominibus suaviter odorata videntur, quae Aristoteli, atque Theophrasto ignota fuerunt. Siquidem Plin. libro 28. de animali Cordylo Crocodilo simili verba faciens, Alter, inquit, illi similis, multum infra magnitudinem, in terra tantum, odoratissimisque floribus vivit: obid intestina eius diligenter exquiruntur iucundo nidore farcta Crocodileam vocant: Nimirum ipsius excrementum. Murium autem silvestrium, qui flavo colore, et nostrorum puerorum deliciae, (nuncupati Sorci


page 216, image: s297

moscaroli) stercus odore moschi praeditum est, tale etiam Serpentium quorundam sentitur. Et Renodeus de mat. med. lib. 3. c. 15. Est quoddam genus Mustelae maioris, quae quod martia sit, et pugnax (Gallinas enim etiam grandiores enecat) quibusdam Martes, aliis Martorella, vulgo Fovina dicitur, cuius excrementa Moschum redolent, ut saepeobservavi. Addit Scaliger Exser. 211 part. 2. Cercopithecum nihilo insuavius quam quodvis Moschum fragrate, mediocriter tamen, et sine fastidio. Moschum etiam Gazcllae excrementum esse notismum [Note: Insecta ??? dorata.] est. Addam ego me observasse parva quaedam Insecta vaginipennia a [Orig: à] me picta libro de Insectis quae contrectata suavissimum spirabant odorem, qualis in floribus Dipcadi, seu Muschi Graeci dicti percipitur. igitur praeter Pantheram, multa etiam animalium sunt genera vald odorata, et hominibus grata, inter quae est Zibeth: quare mitto tamquam inutilem quaestionem illam iinter Cardanum, et Scaligerum de odore animalium, et de naturae conatu in eius generatione.

[Note: Chaum.] Quidam arbitrati sunt Animal Zibetti (ut refert Dalecampius) esse Plinii Chaum, de quo talia protulit. lib. 8. cap. 19. Pompeii Magni primum ludi o stenderunt Chaum, quem Galli Raphium vocabant, effigie Lupi, Pardorum maculis. Namque hae notae adsunt in Civetta. Verum nulla odoris fit mentio; nomen autem, quod habet Gallicum, fortasse a [Orig: à] Gallia patria desumpsit. Nec caput Lupi est in Civetta, quamvis adsint magnitudo, pilorumque asperitas, et color: maculae pellis ipsum [Note: Thoes.] praeterea distinguunt. Annotavit vero [Orig: verò] Dalecampius, fortasle Thoem pro Chao esse reponendum: vulgo Lupum Cervarium: et qui Genettam nostram esse putant verisimiliora loqui videntur. Sed de Thoe exstant Philes versus Graeci, qui ita latine sonant:

At quae pudoris eruditus dogmata, Hominem veretur Thos, hominem si viderit? Quae iura foederationis mutuae Colens opem fert impiger nobis suam, Hostilis in nos irruat si bellua?

Herodotus lib. 4. Thoes ex Hyaena, et Lupo genitos esse, testatum reliquit.

CAPUT III. An sit Antiquorum Hyaena?

CIvettam veterib. probe fuisse cognitam, et Hyaenam ab ipsis fuisse nuncupatam, eorundem auctoritate demonstrare conatur Petrus Bellon. suar. observ. li. 2. c. 20. quam vis odoratum reddere excrementum non observaverint. Ratio autem est, quia Civetta ferum est animal, quale etiam Hyaena describitur: nec tradita figura differt; si quidem Hyaena ex Arist, colore Lupi prope [Orig: propè] est; sed hirsutior, et iuba per rotum dorsum praedita est. Civetta etiam magnitudinem, et colorem Lupihabet, similique modo hirsuta est, verum [Orig: verùm] corpus maculis est aspersum nigris, ita utsub oculis binae sint nigrae machulae, pedes nigro pilo obsiti, crura maculata, cauda oblonga, superius nigra, infima vero [Orig: verò] parte albis maculis aspersa. Praeterea Civetta in cervice, et per dorsi spinam pilos habet nigros, quos surrigit, cum indignatur, non minus quam sus, inde factum, ut [Note: Hyaena piscis.] Glanis piscis etiam Hyaena nuncupatus sit, et talis forte erit iuba illi ab Arist. tributa: accedit, quod omnes anti qui maxime ferum Animal dixerint Hyaenam, adeo ut Pantherae mirum in modum eas timeant: etenim scriptum fuit a [Orig: à] Plinio lib. 28. cap. 8. Praecipue Panther is terroriesse traduntur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid de coriio earum habentem non appeti. Mirumque dictu, si pelles utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos Pantherae. Hyaenam Pardali inimicam esse, Aelianus etiam lib. 6. c. 22. retulit. At Civettam Cardanus X. de subt. feram adeo iudica vit, ut que nulla temporis longitudine mirescat.

[Note: Genitale Hyaenae.] Potissima autem ratio desumitur ex eo, quod antiqui Hyaenam genitale simul et maris et feminae habere scripserunt, unde Ovid.

??? et quae sit femina tergo Passa marem, nunc esse marem miretur Hyaenam.


page 217, image: s298

Et Plinius libro 8. cit. Hyaenis utramque esse naturam (ait) et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit; quod quamvis re vera fallum sit, negetque constanter Aristoteles, tamen negligenter aspicienti vas quoddam ori vulvae simile, femininus videtur sexus, quae apparentia forsan imposuit antiquis, ut crederent utroque sexu donatam fuisse Hyaenam. Aristor. 3. de Gener. Anim. cap. 6. voluit stulre [Orig: stulrè] , magnoque errore narrari a [Orig: à] multis Hyaenam duplex genitale habere, maris, et feminae, et 6. de Hist. Anim. c. 32. commentitium [Note: Aristot. de genitali Hyaenae.] id esse asserit. Sed Hyaenae virile similiter, atque in Lupis, et Canibus haberi; quod vero [Orig: verò] femineum esse videtur (u(poka/tw) sub cauda positum est, figur a simile genitali feminae, sed sine ullo meatu, sub hoc meatus excrementorum est. Quin etiam femina Hyaena praeter suum illud, etiam simile, ut mas habet, sub cauda sine ullo meatu, a [Orig: à] quo excrementorum meatus est, atque sub eo genitale verum continetur. Vulvam etiam Hyaena femina, ut ceter ae huiuscemodi feminae animantes habent, et [Note: Linea pro Genitali.] lib. de gen. citato scripsit Hyaenas tam mares, quam feminas habere sub cauda lineam quandam similem genitali feminino, quae quidem nota, quamvis communis sit, tamen in maribus potius cernitur, quia mares, quam femiinae frequentius capiuntur, quae, qui negligentius considerat (refert Arist.) in dictam aberrat opinionem.

[Note: Notae ab Aristor. assignatae.] Nobis diligentissime considerantibus Civettae genitalia membra apparuit in ipsis ad amussim quodcumque Hyaenae tribuit Aristot, siquidem haec primo aspectu, et negligenter consideranti duplex videtur habere [Note: Hyaenae conveniunt nostrae.] genitale, at diligenter speculantinullo modo duplex apparebit; sed unicum tantum, et maris tantummodo in mare, (quale fuit in Cadavere a [Orig: à] nobis secto) virile autem perinde ut Lupi, et Canes haber, nimirum osseum, in hoc tamen differt a [Orig: à] Canibus, Luopis, et Vulpibus, quod horum genitale totum in medio sit osseum, glans vero carnosa solum sine osle: contra [Note: Genitale osseum.] Civettae ossiculum est in sola glande admodum breve, reliqua pars genitalis nervosa osse carens. Vidimus etiam Cuniculum Indicum dictum Romae porcelletto d' India in Genitali continere ossiculum in summo tenue, in basi quadratum, sed depressum.

Quod vero [Orig: verò] femineum esse videtur, infra caudam, et genitale positum est; immo inter virile, et testes: figura simile vulvae feminae, et in mare [Note: Linea Genitalium.] labiis est crassioribus, quam in foemella: verum sine ullo meatu est; sed duae rantummodo cavitates inspiciuntur, in quib. colligitur excrementum dictum Zibeth; vocavit autem Aristot, hanc particulam in libro de Gener. Anim. citato, lineam similem genitali feminino: Graece gra/mmhn tw=| to=u qh/leos a)idoi/w|, nam negligenter aspicienti feminea apertura, quasi linea videtur; sed meatus non habet [Note: Opinio Bellonii.] penetrantes. In femina porro Civetra eaedem partes eodem sunt dispositae modo, et ubi in mare est virile, in femina vulva est: solummodo vascula zibetti in femina minora sunt, et restes interius latent. Cum igitur tanta appareat Hyaenae, et Civettae genitalium partium similitudo, asserendum omnino videtur cum Bellonio, idcm esse Animal, quamvis Zibeth excrementum non consideraverine antiqui.

Exaltera parte Scaliger de subt. exser. 117. part. 7. irridet Hyaenam existimantes Catum Zibeticum; quam quoque opinionem refellunt etiam Gesnerus; [Note: Hyaenam non esse Catum Zibeticum.] Augerius Busbequius Ep. 1. de legatione sua Turcica; Clusius in addit. ad Bellonium; et Io. Faber Bambergensis in Romano Lyceo meus olim Collega; Plura namque sunt ab Aristotele, Plinio, Solino, atque Aeliano de Hyaena relara, quae Civettae nostrae aptari minimo [Orig: minimò] queunt.

[Note: A Colli inflexione.] Primo quidem collum, et iubam continuitate spinae porrigi, flectique nisi cir cumactu totius corporis non posse, de Hyaena retulerunt, quod in Civetra nostra falsum vidimus, et ex ossium forma in nostro Scheleto quilibet considerare valet, collum facile verti posse.

Praeterea Solinus asseruit in ore


page 218, image: s299

[Note: Ab uno dente.] gingivam nullam, dentem unum, atque perpetuum, qui ut nun quam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur: in nostro autem Scheleto dentes plures.

[Note: Asermone humano.] Demum scriptis man darunt Hyaenam sermonem hominum assimilare, pastorum nomina addiscere, ut eos dolo capiat. Item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes, quos invadat. Nec ullum ex his adhuc observatum est in Civetta etiam maxime cicurata. Sed haec facile refelleret Bellonius. Namque sicut Lupo, et Leoni falso [Orig: falsò] tribuit Aristoteles huiuscemodi rigorem colli; ita falso [Orig: falsò] poruit eundem tribuisse Hyaenae. Deinde Solinus non loquitur de Hyaena; [Note: Crocuta quid sit?] sed de Crocuta, quae genita fuit ex Hyaena, et Leaena. Quae demum afferuntur sunt potius admiranda, quam credenda, tum quia, qui ea retulit Plinius pro re mirabili proposuit. Aelianus vero lib. 7. c. 22. Crocutae ista tribuit, dubitatque an sit fabulosum, quod confirmari videtur, quia Arist. tamquam falsa ea reticuit, nec Busbequius meminit in sua Hyaena.

[Note: Civetta mansueta.] Addit Scaliger contra cardanum Exser. 211. Part. 2. tantum abesse, ut Civetrae sint implacabiles, ut eorum unam humeris suis gestaret Nicolinus ab ancisa Marchionis Mantuae spurius: immo Bellonius fatetur, quendam Alexandriae, qui tunc Florentinorum Consulem agebat, Civettam habuisse adeo cicurem, ut cum hominibus colludens illis nasum, aures, et labra sine noxa morsu praehenderet. Atlevia quidem haec sunt, natura enim ferum est animal, et feminam quidem cicuratam scimus, non autem marem.

[Note: A Iuba.] Maiorem vim facit Iuba, quam ex Arist. 8. de Hist. anim. c. 5. Hyaena habet, quemadmodum equus; sed seta duriore, longioreque et per totum dorsum porrecta his verbis: xai/thn d) e)/xei w(/s1per i(/ppos, kai\ e)tioklhrote/ras2 kai\ *barute/ras2 ta\s2 tri/xas2, kai\ o(i o)/lhs2 th=s2 r(a/xews2: et libro 6. c 31. Iuba per totum dorsum praedita est, scriptum reliquerat, et quamvis Civetta irata in dorso pilos erigat Apri modo, non tamen longiot est equina iuba.

Sed respondere probabiliter admodum Bellon. posset: Nequa quam esse intelligendum Hyaenam habere iubam lo~giorem equina iuba; sed ceteris sui corporis pilis; quia equi multi iubam habent ultra tres palmos lo~gam, quod si talem, et longiorem, ac duriorem, nec non per totum dorsum porrectam haberet Hyaena, quum sit Animal omnium consensu lupi magnitudine, et proinde duob. palmis non altius, proculdubio huiusmodi Iuba longa per terram trahe etur, quare rationi consentaneum est dicere Arist. voluisse, Iubam Hyaenae per totum dorsum esse porrectam, non in collo tanrum, atque constare ex seta duriore, et longiore, quam sint reliqui pili, ut videmus in suibus, et in nostra Civerta.

At dices, si hoc est, cur Arist. Hyaenae iubam non assimilaviit potius Aprilnae Iubae, quam equinae, quae in solo est collo? Respond. Arist. fortasse descripsisse formam Hyaenae ex aliquo Indo auctore, qui equum iubatum in collo vidit, non autem Aprum, vel suem, haud enim constat an in India nascantur sues nostris similes: unde Aristot. non commutavit inditam iubae similirudinem.

[Note: A Genitalium situ.] Genitalium praeterea situm diversum esse Hyaenae, et Civetrae, ex Arist. verbis colligunt Scaliger in libro 15. Metamorph. Ovidii, et Io. Faber hoc loco. Namque Aristot, videtur collocare, tam in mare Hyaena, quam in femina imperviam vulvam statim sub cauda, sub hac excrementorum exitum, sub quo genitale: ex quibus colligit Scaliger, tum a [Orig: à] situ, tum quia imper vius est meatus, non esse uterum: absurdum enim esset censere Matricem supra rectum inrestinum sub dorso esse. Nam ex Arist. mearus excrementorum inter illam rimam, et veretrum [Note: Scaligeri contradictio.] est. Faber autem in venit eriam Scaligerum sibimet ipsii contradicentem Exerc. 217. contra Card. Par. 7. Aristotelem, inquiens, eam rimam, quae sub excrementorum exitu est, imper viam introrsum esse dixisse, et dicere debuisset, ait Faber, quae supra excrementorum exitum est, si Aristotelis mentem declar are, nec sibi ipsi contr adicere voluisset, At veritas ipsa


page LXXIII, image: s300

[Illustration:

Hyaena Odorata Africana.

]

[Illustration:

Catus Zibethicus Americanus

]

[Illustration:

Genitale. Vas Zibethi Testes. Anus

]

[Illustration:

Mus Aquaticus.

]

[Illustration:

Tlaquatzin.

]


page 219, image: s301

coegit Scaligerum recte loqui; eo enim modo intellecta Aristotelis verba rem impossibilem fingere videntur; omnia enim animalia caudata meatum excrementorum immediatesub [Orig: immediatèsub] cauda habent; unde, vel deceptus [Note: Explicatio] fuit Aristoteles falsa relatione: vel error est in textu, et intelligendus, quod dicat, sub cauda quidem esse pseudovulvam, sed non immediate [Orig: immediatè] , aut sub cauda meatum excrementorum, ex altera vero Genitale verum, ipsum vero in medio, et haecsunt consona rationi, et positui, quem a [Orig: à] natura observatum in Civetta videmus, illam autem situationem in nullo animali, nec etiam monstruoso, adhuc vidimus. Sed subtilius hi disputasent, si dixissent, Hyaenam habere lineam tantum sine ullo penitus meatu: sed Civettam habere meatus duos, et cavitates, in quibus colligitur Zibethum, verum [Orig: verùm] non ita stricte [Orig: strictè] accipienda sunt Aristotelis verba; sed ut rationi, et experimentis congruunt. Porro [Orig: Porrò] Busbequius, [Note: Busbequii negligentia.] qui legitimam antiquorum Hyaenam se vidisse refert, lineae dictae situm, et formam si dilucidasset, suas egisset partes: interim dicemus Hyaenam non posse habere suum pseudouterum, nisi ea positione, qua spectatur in Civetta, quae magnitudine sua ferme naturali talis est in resupinato Animali.

[Note: Figura I. Descriptio Hyaenae a [Orig: à] Busbequio.] Sed omnium maxime hanc refellit Bellonii opinionem ipse Busbequius, dum narrat se Hyaenas duas Constantinopoli vidisse, cui fidem praestamus; describit autem Lupo aliquanto humiliorem; sed nihilo breviorem esse. Pellem habere Lupi similem; nisi quod pilo sit horridiore, et grandiore, maculis quoque nigris distinguatur. Atque Caput (quod maximum est) dorsi spinae contiguum sine ullis vertebris esse, ut cum respicere velit totam se vertere necesse habeat: plurimas esse in Galatia Hyaenas, et frequentissime sepulcra suffodere, et ossa co~gregare ad suas speluncas, tam humanorum, quam ferinorum cadaverum, et ob id Hyaenas facile inveniri, nimirum ex ossium cumulo, anteharum speluncas conspecto. Praeterca [Note: Ioan. Leo.] Ioan. Leo in nova Africae descriptione, esse, ait, forma Lupi, habere pedes humanis similes, humanis maxime cadaverib. delectari, quae ex sepultutis auferat. Animal esse minime astutum, et cum cantu, ac Tympani sono maxime recreetur, fieri ut interea venatores adeo ad musicam attento, fune pedes ambos innodent, atque ita e [Orig: è] speluncis [Note: Dubitatio.] suis extrahant, occidantque. Sed adhuc dubitare licet, numne haec sit vera Hyaena, quum nec Iubae, nec genitalium partium, nec morum ab antiquis Hyaenae tributorum fiat mentio: sed diversorum: imo cum veteres maxime malignam, et callidam descripserint Hyaenam, et Leo dictus minime astutam praedicet: dubitatio augetur; quia nec constat de nostra Hyaena, quod refert Plin. li. 8. c. 30. Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et Asinorum silvestrium multitudinem fundit. Mares in eo genere singuli feminarum gregib. imperitant. Timent libidinis aemulos, et ideo gravidas custodiunt: morsuque natos mares castrant. Contra gravidae latebras petunt, et parere furto cupiunt, gaudentque copia libidinis. Tamen cum dicatur Hyaena libidinosa, et mas, et femina, non differet a [Orig: à] nostra, quae ob Zibethum, non solum ad coitum prona est: Sed alios homines utriusque sexus, ob id ipsum inunctum incitat.

Huc etiam referendi erunt Philes Graeci versus de Animalium proprietate, quibus quaedam Anim. proprietates adnotantur, non convenientes Cato Zibethico, ut cap. 43. de Hyaena, et terrestri, et marina: qui ita latine [Orig: latinè] sunt redditi:

Hyaena quae mas pridie videnda erat, Nunc femina est, init que initur que invicem, Maternus utque fiat avus haud dixeris. Alvo ferens, serensque fetum mutuo. Si forte quemquam dormientem offenderit, Pede strepitum non excitante subvolat, Suamque porrigens dolose [Orig: dolosè] dexteram, Somno iacentis, admoveteam naribus, Soporis auctorem, quod aiunt, maxime. Hinc eruto, quod subt us est caput, solo, Deponit hoc, nudo, et supino gutture, Inque illud incumbens feris complexibus,


page 220, image: s302

Somnos trahentem strangulat miserrime. [Note: Hyaena Matina.] Quod si marinae quispiam hyaenae pinnula Dextra sopore tangat oppressum, gravem Statim rigorem huic inicit, cunsomniis, Quae terreant dira iacentem imagine. Astutia canes hyaena irretiens, Mox pascit horum carnibus ieiunia. Fulgente namque Cynthia sub vesperam, Umbra sui illos corporis ferit, retro Lumen tenens vestigiorum callide. Mutosque reddens percitos formidine, Instar veneficae increpantis carmine, Occidit incautos doli crudeliter.

Idem refert Aelian. lib. 6. c. 14.

Multa quidem de Hyaena relata videntur potius fabulosa. Sic etiam Aelianus lib. 15. de Anim. cap. 14. referre videtur Hyaenam esse cornibus praeditam, cum ait: Denique Hyaenae, quod animal Capreis minus esse aiunt, sed cervis animosius multo, et cornibus ferociens: de quo Aeliani loco dubitavit etiam P. Gillius, dum in sua translatione omisit, et Gesnerus adnotavit, esse absurdum, cum Lupi cognata quadrupes sit, nihil cum Capreis, aut Cervis commune habens. Sed quicquid sit de hac Bellua, certum fatemur, multas Hyaenae notas adesse in Civetta, non paucas desiderari.

CAPUT IV. Sub quo animalium genere sit reponenda Civetta.

[Note: Quaesitum.] QUum clare ex dictis pateat, nostram Civettam, neque antiquorum Pantheram, neque Plinii Chaum, neque veram Hyaenam esse, iure adhuc quaeritur, ad quod animalium genus [Note: An sub genere Felium?] sit referenda: Multis quidem de genere Felium visa est; unde Catum appellatunt; sic Alexander Benedictus, Ruellius, Matthiolus, Scaliger, et alii non pauci Feli silvestri similem faciunt. Et quidem facies videtur Feli similis, pilos enim in barba, ut Felis, habet, eodemque modo tres alios oblongos in genis: Sed praeter haec nihil aliud commune cum Cato habet: non pellem, quae in Fele levis, in Civetta aspera, et oblongis, crassisque pilis; neque ungues, quae Feli sunt aduncae, Civettae obtusae: dissimilia etiam genitalia, immo Fab. Columna Io. Fabro [Note: Gesner, inter Lupos.] scribens: Essigies, ait, ad Canum, quam Felium, aut potius Vulpium figuram accedit; quod rostrum non harum ritu obtusum; sed illorum forma oblongum habeat. Renodeus: Animal ferum est, dentibus ferox, Feli non tam simile, ut multi scribunt. Maius enim est, saepe Vulpem excedens, caput, collum, pedes, atque alias partes habens illi valde dissimiles. Os ei oblongum est, ut Meli, seu Taxo animali, corpus longum, maxillae inferius albae, ut etiam barbitium, pedes nigri, laterales ventris partes albicantes, dorsum ex obscuro cinereum, maculis nigris conspersum. Praeterea dentibus Cani potius, quam Cato assimilatur.

[Note: Genus generale.] Equidem ad Hyaenas refero, et has ad genus generale illud, quod continet Lupos, Canes, et Vulpes, et similia animalia carnivora. Genus autem Hyaenarum multiplex cum etiam dicat Herodotus lib. 4. ex Hyaena, et Lupo gigni Thoes. unde si coniunguntur Lupis, aliqua inter ipsos est affinitas naturae.

[Note: Hyaenatum divisio.] Dico autem, Hyaena, vel est odorata, vel inodora. Atque Hyaena odorata; vel est Orientalis, et Arabica; vel Occidentalis, et Americana. Hyaena inodora erit antiquorum Hyaena, quae fortasse duplex est: nam, ut mox dixi, Hyaena Busbequeii desiderat non paucas antiquae notas, et ad Lupum silvestrem arabicum referri posset.

Hyaena autem odorata, et Zibethum ferens duplex est, Arabica, et Americana, ambo conveniunt in generatione Zibethi: sed forma aliquantulum differunt, ni pictor nos fefellerit in Americana. Namque Zibethicum Animal Americanum, quod pictum ostendit Nardus Antonius Recchius, hanc habet formam.

[Note: Figura II.] Describens ipsum Faber: Caput, inquit, non crassum, sed tenue, et acutum habere, ut rostrum Caninum. potius quam Felinum esse iudicares, quod cum labris suis subrubet. Orbitae circa oculos, qui minus truces


page 221, image: s303

sunt, nec magni admodum albicant. Ceterum subcineritii coloris est caput, et pili in barba vix ulli. Collum quoque longius, quam in Tigre, aut Catopardo, quod pulchro quodam ordine alternis nigriusculis, et albicantibus fasciolis, velut totidem torquibus arte adpictis exornatur. A capite [Note: Hyaena Americana.] ad dorsum, per colli longitudinem supernam similium colorum lineae excurrunt. Dorsi medium a [Orig: à] collo ad caudam linea nigricans pilosa valde [Orig: valdè] distinguit. Maculis in corpore cinereo minus obscuro nigricantibus, rotundis, et ovalibus ordinatim secundum lineam rectam, versus caudam productis, insigniter decoratur. Ita ut superiores, dorso quippe viciniores, sint maiores, mediocres paulo inferiores, et quae in imo sunt ventre sensim evanescant. Caudam geritalternis similiter, ut in collo dictum, fasciolis nigrescentibus, ac cineritiis distinctam, ae satis longam; sub cauda tria foramina eminenter visui se praebent, anus scilicet, loculus ille, in quo Zibethum colligitur, et extrahitur, ac vulva: medium tamen ceteris duobus maius apparet.

[Note: Figura III.] Hyaena autem odorata Africana, quae nostra Civetta est, Lupum potius aemulatur, quam Felem: Capite [Note: Hyaena Africana.] enim est oblongo, et rostrum acuminatum, non obtusum, ut Feles, habet, item dentium formam, ut Canum, duorum palmorum altitudine erat a [Orig: à] me sectum animal, tantundem erat corpus a [Orig: à] scapulis ad caudam: caudae vero longitudo quanta totius corporis: collum etiam longitudine superabat sempialmam, (corpus sine collo dupla longitudine altitudinem superare visum est Columnae: sed vidit animal timide [Orig: timidè] , et depresse [Orig: depressè] gradiens, ego vero etiam Scheletum sum dimensus) capitis longitudo dupla erat ad latitudinem. In barba, et genis pilos habebat duros, albos et longos Felium ritu: rostrum pilis denudatum, nares nigricantes, et sub oculis maculae nigrae: oculi splendentes, et subrubentes Bellonio: Columna autem apud Fabrum, nigriores vidit ex colore castaneo, et flavescente mixto, nec hilares: sed potius tristes, et depressos magis, quam eminentes. [Note: Gemmae ex oculis Hyaenae.] Verum ex ambobus oculis nostri Animalis mortui erui gemmas pisi siccati forma, et magnitudine orbiculares, et angulosas, cristallo aemulas, quas etiam nunc servo, quod facit, ut confitmem illi Hyaenae nomen. Nam scripsit Plinius lib. 37. cap. 10. et similiter Albertus de lapidibus ex Enace, et Aarone: Gemmae Hyaeniae ex oculis Hyaenae, et ob id in vase inveniri dicunt, et si credimus, linguae hominis subditae futura praedicere. Sed haud dico veras esse gemmas, nam etiamsi erutae hae gemmae per duos, vel tres dies manserint cristallinae, durae nimirum, et Diaphanae; processu tamen temporis opacae fiunt, et scinduntur in tres aut quatuor veluti squamas lapidibus limacum similes. certe [Orig: certè] Alexander 1. [Note: Aures.] probl. 6. proposuit: Curfeles, Hyaenae, et vespertiliones acute noctu conspiciunt? Praeterea Civettae aures sunt parvae, orbiculares ad Melis, seu Taxi formam, in ipsis similis pilus, nec mollis, nec asper. Corpus habet albicans, et cinereum Lupi colore, maculis aspersum nigris: crura, et pedes potius parva, quam magna; brevia, quam alta, et pilo nigro obsita. Pedum digiti, quatuor simul, et insuper parvus pollex interne [Orig: internè] situs, nec longe [Orig: longè] [Note: Situs vesicul ç Zibethi.] distinctus, ut in Fele. Ungues sunt caninae, nigrae, breves, crassae, et obtusae, minimum aduncae. Circa genitalia, dicemus, sub cauda immediate [Orig: immediatè] esse excrementorum meatum, proxime collocari testes in maribus, tum vas Zibethicum, et sub hoc sexum masculinum, vel femininum. Atin resupinato animali pinximus primo virile membrum, foris exsertum; licet in Animali vivo sit intus reconditum, quod in media glande ossiculum habet; sub hoc situata est pseudo vulva, sub hac testes, infra quos excrementorum exitus est immediate [Orig: immediatè] ad caudam; ut supra [Orig: suprà] pag. 21.

Pinximus autem ea omnia sua ferme naturali magnitudine ad unguem dimensa. Vasautem Zibethi positum est inter genitale, et testes, quos satis magnos, ac evidentes habet, istos


page 222, image: s304

secui, et inodoros reperi, et ab his vasa seminaria admodum crassa ferebantur ad genitalis radicem ad latera pseudouteri sub quo vesica parva erat. Natura autem huius particulae paulo [Orig: paulò] post considerabitur. Genitale totum occultatur in corpore Felium modo, dum vivum Animal quiescit, [Note: Genitale.] apparetque sola glans: at in cadavere ob relaxationem, uti pictum est, totum membrum foris extabat, ut a [Orig: à] nobis tractum remanserat, nec intus iterum reductum, quiescebat. Totius praeterea corporis pili sunt longi, rudes, et asperi apri modo, et in cervice, ac per dorsi spinam pili adsunt nigri, praelongi, ac duriores, quos erigit iratum animal, uti sus. Cauda est oblonga, et bene pilosa, usque ad terram pertingens, variis distincta maculis. Icones huius animalis positae a [Orig: à] Matthiolo, Bellonio, Clusio, et Columna inter se differunt: magis placet, quae est in Matthiolo a [Orig: à] Valgrisis impresso.

[Note: Hyaenae nomen universale.] His positis concludemus, iure haec tria animalia a [Orig: à] nobis reducta esse ad Hyaenae nomen, nimirum ob proprietatem insignem, quam haec tria animalia habent nullis aliis animalibus communem: nimirum falsae vulvae formam, ob quam utrumque habere [Note: Hyaenarum proprietas.] sexum ab aliquibus credita sunt: quae proprietas, ut ab aliis animalibus haec distinguit, ita eadem inter sese unit generica unitate. Communicant igitur simul Hyaena nostra, et antiquorum Hyaena, pseudovulva, genitali osseo, et oculorum gemmis. Verum quia generis nomen haec tria animalia continentis nos latet, ab antiquiori specie nomenclaturam mutuari libuit. Fortasse sub eodem innominato Genere continetur Fiber, nam Castoreum, vesicae sunt in inguinibus humorem apertura stillantes melleum: non autem testes ut dicemus.

CAPUT V. Ubi Hyaenae nascantur?

[Note: Ex Syria.] HYaenas, scripserunt Herodotus lib. 4. Plinius, atque Solinus, plurimas gigni in Africa. At nostra Hyaena, odorata dicta, a [Orig: à] Francisco Alexandri Catus Syriacus vocitata fuit, et Matthiolus Venetiis vidit ex Syria delatas. Cardanus vero [Orig: verò] scripsit, Hispaniam ipsas mittere, quapropter notatur a [Orig: à] Scalig. clarius autem loquutus est Amatus scribens, Lusitanos eas deferre [Note: An in Lituania.] ab Indiis: sed memoria non excidit mihi, aliquot ab hinc annis a [Orig: à] Lituano quodam pharmacopoeo Romam ad Henricum Corvinum transmissum fuisse vasculum Zibethi, et Ungulam Alcis, qui etiam scripsit, ista esse fructus suae regionis: unde suspicor etiam in illis frigidis regionibus oriri Civettas.

[Note: In Indiis.] De Zibethico autem animali Americano scribens Io. Faber ex F. Gregorio de Bolivar; Hoc animal, inquit, nascitur in multis Indiae orientalis, atque occidentalis partibus, cuiusmodi in orientali sunt provinciae Bengala, Ceilam, Sumatra, Iava maior, et minor, Malipur, et plures aliae.

[Note: Nova Hispania.] In nova Hispania vero [Orig: verò] sunt provinciae de Quatemala, Campege, Nicaragua, de vera Cruce, Florida, et magna illa Insula S. Dominici, aut Hispaniola, Cuba, Matalino, Guadalupa, et aliae.

[Note: Peru.] In Regno Pervano animal hoc magna copia reperitur. In Paraguay, Tucamam, Chiraguanas, Sancta Cruce de la Sierra, Yungas, Andes, Chiachiapoias, Quizos, Timana, Novo Regno, et in omnibus provinciis magno flumini Maragnone confinibus, quae circa hoc ferme sine numero ad duo Leucarum milia sunt extensae. Multo adhuc plura eiusmodi animalia nascuntur in Brasilia, ubi mercatura Zibethi exercitatur.

[Note: Guinea.] Magna horum abundantia quoque est in Guinea, in provinciis nimitum de Loango, Congo, Manicongo, circa flumina Angolae, usque ad Cafres, et


page 223, image: s305

finem bonae spei, maxime autem in grandissimis, et extensissimis montibus, qui ibi prostant, quos Fragosas Cuspides appellare solent. Et ex parte quidem Cafres montium de Torea, aut de Luna, ubi maxima Algaliae quantitas exstat.

CAPUT VI. De Vasculo Zibethico.

ZIbeth, quod ab hoc animali generatur, non ex toto corpore; sec ex determinata particula colligitur, quae, qualis, quanta, et ubi sit, nunc est a [Orig: à] nobis in vestiganda. Turpiter autem erravit Io. Riolanus, suae Pathologiae cap. 11. scribens: Damarum stercus bene [Orig: benè] olet, et Gazella cacat Zibethum.

[Note: Parsferens Zibethum.] At Ruellius primo de Nat. stirp. capite 27. erui e [Orig: è] genitalibus locis scripsit et subiunxit, è cuius natura sordes manant, etc. cui assentiri videntur Matthiolus, et Francisc. Alexandri. Excrementitium genitalium humorem vocavit Dessenius. At Renodeus circum testes et pudenda concrescere scripsit. Itaque hi videntur censuisse testes esse vasculum Zibethi, sed ridiculum est, quod Everhat dus a Mepschen narravit Dessenio de Civetta Alexandri Cardinal. Farnesii, exsectis testibus aperto vulnere sudorem defatigatae, et irritataeferae colligi. Nam orificia, quae cernimus naturalia, ipse censuit arte facta exsectis testibus. [Note: Columna.] Columna autem Epist. 1. ad Fabrum, vocat testiculos, sive utriculos, qui medii inter anum, et pudendum prominent, tam in mare, quam in femimina. In mare tamen duplo grandiores apparent. Hiutriculi interna sui parte, ubi pili curti haerent, capacem satis cavitatem obtinent, inquam ingressus patet exiguus, et cartilagineus, deinde subdit. sub dictis utriculis, folliculis, sive testiculis (nam alii testiculi haud apparent) maris genitale situm est. Quae verba fecerunt, ut Faber dubitaret, quid sibi vellet Columna, ex folliculis illis, utriculis, sive testiculis Zibethum colligi. an feminae quoque extra prominentes Didymos habent?

[Note: Alex. Benedictus.] Clarius profecto loquutus fuit Alexander Benedictus de cur. morb. Feminae intra genitale, et alvum: Mari intra genitale membrum, et testes colligi Zibethum, et Columna altera Epistola ad Fabri dubitationem respondens, denuo revisis, et exactius consideratis dictis animalibus: Testes, ait, ex lateribus folliculorum cum manibus eversi, tam magni eos attrectanti manifestantur, quam ab iisdem folliculis contineri possunt; et subdit: folliculis his adlatus foraminum (qua instrumento humorem exempturo ingressus datur) in externa parte testes adhaerent. Infemina testes illi perquisiti, non inveniuntur, molliores enim sunt illi utriculi, seu folliculi, nec ut in mare grumositas illa, et durities oblonga testium percipitur. [Note: Verior sententia.] Praeterea Frater Gregorius de Bolivar apud eundem Fabrum, Maressolos, ait, foras eductos, et conspicuos testes, intus conclusos feminas gestare. Decipi autem omnes affirmabat, qui prominentias illas in femina ambas intra vulvam, et anum sitas, testiculos esse sibi persuaderent. Hos enim tumores, solos esse illos folliculos, et utriculos a [Orig: à] natura eo loci fabricatos, in quibus Zibethum paulatim colligitur, et inde evacuatur. Et cum duo sint, imponere facile possent, etiam valde gnaris, et Naturae studiorum non inexpertis, ut testiculos esse ad credendum adducerentur. Et quoniam iidem utriculi in eadem regione, ubi maris testiculi haerent, positi videntur, illosque veluti investiunt, et cooperiunt, hinc fieri posset, ut crederent aliqui testes esse: haec, si apud eruditos quidem, et oculatos auctores leguntur, quid sperandum ab iis, qui Animal non viderunt? Columna asserere videtur, testes in folliculis contineri, et adhaerere in externa parte folliculis ad latus foraminum, quod iure negat Bolivar.

[Note: Nostra inspectio.] Sednos ceteris omissis dicemus in resupinato animali mortuo sub ipsis utriculis testes esse, non tactu solum; sed oculis quoque manifestissimos, ut pictura ostendit, erecto animali non ita prominent; cum


page 224, image: s306

interius comprimantur, ita etiam in vivo, et bene valente Animali semper testes sunt retracti, ut in homine iuvene, et valido accidere dixit Galenus libro 1. de sem. capite 15. secus in sene, nisi morbose [Orig: morbosè] fuerint convulsi. [Note: Dilucidatio.] ideo F. columna in animali inquietissimo, ferocissimo, erecto, et valido non potuit istos bene [Orig: benè] tangere, et considerare; adeo ut ipsi visum fuerit testes in folliculis ipsi contineri. Sunt autem testes a [Orig: à] Zibethi vasculis omnino distincti, et sua habent vasa ferentia semen ad meatum genitalis, valde crassa, ut nos Anatome docuit, et servamus adhuc apud nos huius Animalis scrotum exsiccatum, in quo testes.

[Note: Vas Zibethi.] Membrum Zibethicum primo aspectu feminea vulva videtur: lineam enim oblongam habet, et labia crassa, quod si manibus tangatur, tactu sentitur ovi parvi magnitudine, veluti cartilaginosum corpus, et duriusculum, in quo, cum parum digitis deducitur, et dilatatur, apparent duo oblonga foramina, iis, quae sunt in naribus, similia, sub quibus cavitates quaedam sunt, sedes Zibethi; Haec vascula si digitis magis pressa deducantur apertis omnino foraminibus totas cavitates demonstrant, loculique perfecte [Note: Structura.] patent, quorum cavitas tanta est, quanta sufficeret ad continendum Amygdalae nucleum, in his loculis nullus porus, nullus meatus apparet: Sed sectione facta, corpus duriusculum ovi magnitudine, quod cartila inosum tactu videbatur, agnovi distingui in duos utriculos olivae Hispanicae magnitudine, et nequaquam cartilaginosos; sed carnosos, et minutis, albis, duris glandulis, seu granulis infertos; duriore autem multum, quam testes, erant substantia: omnino tamen inter se distinguebantur hi folliculi, membranis tamen uniti, et interior quidem communis erat ambobus utriculis; servo adhuc apud me hosce utriculos exsiccatos, qui mire redolent Zibethum, cum testes veri exsiccati cum scroto nihil oleant: sed quod mirum Animal Hydrope exanimatum putrefactis omnibus visceribus, et maxime [Orig: maximè] foetidis, vehemens ut nausea secanti excitaretur: et alioqui foetidum totum: tamen mire olebat, et nunc etiam optimum spirat odorem, vas Zibethi.

CAPUT VII. De Castoreo.

CUM autem ad dilucidandum genus, et proprietatem Hyaenae odoratae plurimum conferat Fibri Historia: ideo dicemus quod Fiber Animal sit, cuius, et mas, et femina reperitur, ambo in inguinibus conceptacula quaedam habent, e [Orig: è] quibus, per sua oscula, melleus quidam liquor emanat, quem Fiber ipse delingere solet; Mares autem habent praeterea suos testes sub cute intus ita conclusos, ut tangi nequeant, veluti sues, teste Dioscoride. Rondeletius similes tumores in Leporibus esse dixit, unde factum sit, ut vulgus eos, mares, et feminas censuerit. Pariter [Note: Rondeletius.] Moscho Animali similes esse censuit, vesiculae enim Moschi id indicant, sed Rondeletii verba dina sunt, quae huc transferantur, hic lib. de Amphibiis cap. 8. Fibri, inquit, in inguinibus geminos tumores habent, utrinque unicum membrana sua conclusum, ovi anserini magnitudine, inter hoc est mentula in marib. in feminis pudendum. Hi tumores testes non sunt; sed folliculi membrana contexti in quorum medio singuli sunt meatus, e [Orig: è] quibus exsudat liquor pinguis, et cerosus, quem ipse Castor saepe [Orig: saepè] admoto ore lambit, et exsugit, postea hoc veluti oleo, quas potest corpor is partes contingere, oblinit. Hos tumores testes non esse hinc maxime colligas, quod ab his nulla sit ad mentulam via, neque ductus, quo humor in mentulae meatum derivetur, et foras emittatur. Praeterea quod testes intus reperiantur. Liquor ille, de quo loquimur, quum recens est, oleum refert, quum vetustior mellis liquidicolore est, et crassitudine. Idem Leporum exemplo declar are non inutile fuerit. Iis in utroque inguine tumor est, glandulae prominentis modo, intus meatus est varicosus, capreoli modo intortus e [Orig: è] quo liquor effluit. Hos tumores cum in


page 225, image: s307

omnibus leporibus obser vasset vulgus, lepores omnes simul mares, et feminas esse credidit. Eosdem tumores Moscho animali esse puto, a [Orig: à] quibus odoratum illud pus emanat. Neque sunt audiendi, qui putant tuberculi, vel umbilici inflammati saniem esse. Tumorem esse glandulae, vel testiculo similem membrana circumdatum norunt, qui adulterant. nam in testiculi formam effingunt, ac testiculum Moschi appellant. Haec, quae de tumoribus inguinum castoris, et liquore inde manante a [Orig: à] nobis prodita sunt, cum ita se habere deceat ipsa inspectio, et paulo [Orig: paulò] ante dixerat Rondeletius. Testes parvi, substrictique; et adhaerentes spinae, qui adimi sine vita animalis non possunt. id prius scripserat Dioscorides, licet censuerit, quod defertur, bivasculum esse testes. pariter Plin. lib. 32. cap. 3. ex Sextio Medico diligentissimo. ex quo videtur colligi posse liquoris folliculos non esse testes; et quidem facile, quia testes non sunt liquoris forma in folliculis. Dicendum ergo adesse Animalia multa, ut Hyaenas, Zibethica, Castores, Moschifera, Lepores, et alia, quae inguinibus vascula ferant, in quibus liquores quosdam odoratos proprios deferant, ut inter pisces sepia, loligo, purpura, excrementa odorata continent in Vesiculis.

Quod autem de Moscho ferunt, non videtur verum. Concedimus quidem Animal esse exoticum, et Indicum in regno Pegu, ac potissimum in agro Tumbascorum admodum frequens, caprae non multum dissimile, ac corpore praegrandi, Dorchadem Moschi, Gazel lam Indicam, et Capreolum Maschi nominatum, ex cuius inferiore maxilla, aeque dentes utrinque singuli porcorum instar exseruntur.

At quum narrant, huic cum Veneris oestro percellitur, furoris vehementia umbilici regionem intumescere, ibique congesto sanguine multo, et crasso fieri a postema: atque tum ferum illud animal potum, cibumque aversari omnem, et humi sese provolvere, atque lapidibus, et arbotum truncis turgentem partem quadam voluptate confricando, difrumpere, ac vomicam aperire, ex qua saniem quandam excerni, quae verus est Moschus, illam autem saniem (etiam referunt) super arborum truncis, aut saxis relictam, calore solis, ac Caeli bonitate coqui, et claborari, sic virosum ipsius odorem, si quis est, dissipari, et hanc esse optimum Moschum. Alioqui capta fera venatores partem cum corio simul abscindere, cruorem effluentem exprimere, colligere, exsiccare, et servare cum utriculis, aut pellibus eorumdem animalium, quorum saepe sanguinem exsiccatum, pauculae recrementi dicti portioni commixtum pro puro Mosclio ab institoribus, seu adulteratoribus vendi, etc. Nos si haec attente [Orig: attentè] considera verimus eandem esse naturam Moschiferi Animalis, ac Zibethici aperte [Orig: apertè] cognoicemus, nonne ambobus sub umbilico vas exserementi collocatur? nonne ambo ad Venerem irritantur copia sui excrementi? nonne ambo, ut tale excrementum expurgent, se confricant lapidibus, et stirpibus? nonne utrumque excrementum eligitur potius ab Animali expurgatum, quam ab homine extractum? Quare utrius que similis est natura; et ideo si ex Arist. a [Orig: à] notioribus nobis ad minus nota procedendum: ex nota natura Zibethi, veniemus in cognitionem Moschi minus nobis noti, et dicemus ficut Zibeth est non ex apostemate, ita neque Moschus: quare Moschiferum Animal habebit etiam particulam determinatam naturaliter ad colligendum excrementum dictum Moschus.

CAPUT VII. Quid sit Zibeth?

[Note: Nomina.] EX hoc Animali colligitur odoramentum dictum Zibeth a [Orig: à] Scaligero, Zibettum, et Zapetion ab Hermolao, et Ruellio: a [Orig: à] nonnullis Algalia, ab aliis Civetta. Huius in Animali ipso, quae sit materia, non certo apud omnes constat.

[Note: An sit semen?] Siquidem animalis semen vocavit Cardanus: unde a [Orig: à] Scaligero reprehenditur, et iure: verum enim semen


page 226, image: s308

non esse, patet manifeste, quia, qui adhaerent, subsuntque testes, non eo suos seminales ductus evacuant; sed per penem, ut in Canibus, quod sectione earum partium clarissime vidimus. Nec possumus dicere, quatuor habere testes, duos proli generandae destinatos, alteros vero apertos ad superflui seminis excretionem; quia hi utribuli exsiccati, quod servo, odorem Zibethispirant, nullum autem testes, quo patet aliam materiam contineri in testibus, aliam in istis folliculis, et verum semen neutiquam esse odorem Zibethi.

[Note: An sit sudor?] Plurimi censuerunt esse Animalis sudorem, ut Scaliger, Matthiolus, Ianuensis, Renodeus, Io. Leo in desc. Africae, F. Gregorius de Bolivar, quibus subscripsit Faber, id affirmant, quia defatigato, irritato, et sudante animali plurimum colligitur, imo etiam sub coxis, brachiis, collo, et cauda ex F. Gregorio. Quibus ego assentiri nequeo: nam cum sudor per totum corpus emittatur, non in hominibus tantum, verum etiam in belluis (vidimus enim in equis sudantia dorsum, coxas, collum, et caput) etiam si copiosior a [Orig: à] dictis partibus sudor emergat: et dieo totum corpus eodem deberet esse praeditum odore. Cum vero [Orig: verò] soli utriculi, et humor solus in i sis collectus percipiantur odorata, non autem pellem, carnem, axillas, et totum corpus, odorata sentiamus, neutiquam dicendus eritsudor: nis forte [Orig: fortè] a [Orig: à] modo, quo colligitur in ipsis utriculis, hoc nomen sumere voluerimus; videtur enim a [Orig: à] corpore glanduloso, et spongioso per invisibiles poros in cavitates folliculorum resudare; unde dicetur, non simpliciter sudor; sed membri Zibethici sudor.

[Note: An sit excrementum?] Alii generalius loquentes excrementum dixere, ita Ruellius vocavit sordem odoratissimam genitalium locorum. Dessenius excrementitium genitalium humorem dixit, Scaligero et Renodeo placuit etiam appellare strigmentum circa testes, et pudenda concretum. Sed hi non descendunt ad particularem huius excrementi naturam: quare assumpto, omnium auctorum consensu, quod sit Animalis excrementum, considerandum a [Orig: à] nobis erit, quale sit excrementum.

[Note: Distinctio excremeatorum.] Possumus distinguere excrementa, ut aliud sit utile excrementum, ut semen, lac; aliud in utile, ut pus, sudor, sordes, etc. Diximus, non esse semen, neque sudorem, neque erit pus; quia nec ulcus adest, nec materia corrupta, vel similis, ex qua pus gignatur. Ego censeo esse excrementum proprium substantiae glandulosae dictorum folliculorum, quae tale gignat insita et propria vi, ac facultate, ut ventriculus chylum generat, Hepar sanguinem, Mammae lac, testes semen, aures suas sordes, sepia atramentum, Vipera in dentibus Venenum, et similia, immo, et simile omnino Melleo excremento Castorei, et Moschi, et similium Animalium. Sed [Note: Dubitatio.] vereordeterminare, an sit excrementum utile ipsi parti, vel Animali gignenti, ut lac, et semen: vel omnino inutile, ut sordes aurium. Nam quum genitum excrementum grave videatur ipsi animali; ab eius enim acrimonia vellicatur, et cogitur se ipsum eo exonerare. femina autem, quae cicur facta est, videtur delectari, dum auriscalpio Zibethum extrahitur, ex quo suspicari, inutile, et nocuum ipsi animanti esse excrementum, possumus. Contra odoris sua vitas non indicat concoctionis carentiam, nec putredinem, uti accidit in excrementis praeter naturam; sed perfectam concoctionem, et naturae dominium: unde superante natura, materia concocta a [Orig: à] vi specifica membri, dicenda erit naturalis, quamvis copiose excrescens, partem propriam, veluti ad fetum edendum, ad sui excretionem irritet. idem enim accidit abundante insuis vasis semine, et lacte. [Note: Excrementum utile.] Erit ergo excrementum utile, alioquin frustra natura tantam vim dedisset illis utriculis, qua gignetent materiam adeo odoratam, et suavem, ut multas alias superet odoratas res. [Note: Finis.] Sed ad quem finem? semen inservit ad generationem animalium, lac ad eorundem nutritionem. ad quid proderit hoc excrementum? equidem


page 227, image: s309

possem imaginari, vel ut irritentur animalia ipsa ad coitum; vel ut ad idem remedium sit homini, eius enim gratia animalia fuerunt creara; ad hoc Castoris mellaginem destinamus, vel denique, ut iste odor inserviat animali ad venandum, et ad se allicienda alia animalia, ut de Pantherae odore diximus. si quis meliora attulerit, laudabimus ingenium.

CAPUT IX: De collectione, et electione Zibeth.

[Note: C???llectio.] QUum repleti fuerint utri culi substantia Zibethi, animal ipsum inquietum est, et semet exonerare satagit: unde videtur dicendum, ab ipsius acri qualitate turgere, vexari, et pungi, atque ad excretionem proritari: delectarique videntur cicurata animalia, dum folliculi ii auriscalpro exinaniuntur, scribit Faber ex F. Gregorio citato. In hisce montibus, quos animalia haec pererrant, omni adhibita diligentia Nigritae, sive Manri illi perquirunt veteres arborum, aridosque truncos, et ubi aliquas maculas magnas, easque oleosas obser vaverint, eo se conferunt, et globosam quandam materiam truncis iis dem adhaer escentem, nuculas, aut castaneas magnitudine aequantem inde auferunt; in aqua ebullire permittunt, id quod supernatat pingue, et oleosum removent, mundioribus vasis infundunt, usuique reservant. Atque haec est omnium optima, ac purissima Algalia. repletis enim folliculis, ob acrimoniam, ut reor, vellicantur, et coguntur animalia se depurare: ideo in silvis arborum truncis se confricant, ut talis materia arboribus adhaereat.

Ea autem Animalia, quae in caveis magnis domi asservantur, vel cicurata sunt, si abundaverit in eorum utriculis sucus iste quasi eo molestata, velociter per caucam ambulant, nec locostare queunt, et si non extrahatur a [Orig: à] nobis excrementum, Animal ipsum, caveae lateribus, et domus parietibus se confricando, Zibeth a [Orig: à] se abstergit, quod ita perit. F. Columna apud Fabrum descripsit modum, quo famuli D. Bernardini de Corduba odoriferum hunc liquorem ex masculo detrahere parab. nt. [Note: Modus colligendi.] Ex famulis unus lorum, seu catenulam, qua ligabatur, trahebat. Posteriores alius pedes tenebat: Tertius utriculos revolvebat, qui medit inter anum, ac pudendum, prominent, tam in mare, quam in femine, in horum cavitate scaturiginem suam liquer ille Zibethicus, consist entiae prorsus melleae, sumit. Hic extrahitur immisso auriscalpit maioris simili instrumento, quod per cavitatem quaqua versum saepiuscule revolvitur. Hoc ubi in uno, atque altero folliculo praestitisset, gossypio utriusque pilos, qui curti sunt abstergebat. Ac ubi sexies forsan cochleari illo parvo utrumque utriculum emundasset, tantum ferme Zibethi collegit, quantum avellanae nucis cortici implendo satis esset. Addebat idem D. de Corduba aestate liquidiorem, quam [Orig: quàm] hyme sucum colligi, ita ut in caloribus illis, singulis binis diebus semuncia corraderetur: hiberno vero tempore, vix semel in septimana sucum illum, nec tantam eius quantit atem acquiri. Ex femina postea minus Zibethi educebat, quae cicur facta nullatenus repugnabat.

[Note: Substantia.] Zibethi substantia videtur esse pinguis, et unctuosa: nam in aqua ebulliens superiora petit, et ab heterogeneis separatur: consist entia Mellis, seu Butyri est: liquidius aestate abstractum, vel recenter, temporis processu incrassatur. ego extraxi a [Orig: à] folliculis animalis demortui ultra drachmas duas, colore albido, et mellis liquidioris consistentia. Scaliger (et cum hoc [Note: Qualitates.] Renodeus) dixit esse odor amentum pingue, crassum, nigri saponis facie; sed vidit in superficie, et antiquatum. Amatus vero, quum recens est, in quit, tetri, et horribilis est odoris, postea vero successu temporis gratum spirat odorem. Qua dramius Zibetho contrarium accidere, Ambrae, et Moschi, haec enim quo recentiora, eo praestantiora, Zibethum autem vetustius, melius F. Donatus ab Eremita lib. 1. Antidotarii cpa. 10. optimum, ait, esse leonino, ac subpallido colore, pingue, moderate liquidum, tempore crassescens, papyro impositum, et confricatum solubile fine


page 228, image: s310

corpore, quo distinguitur ab adulterato. Idem Frater Evangelista Quadramius lib. de Theriaca c. 11. scripsit: Masculi Zibethum albido est colore, faemellae vero leonino, post hebdomadam ab Animali extractum, tempore procedente obscurum apparet, cum tamen et ipsum initio album spectetur, sed citissime fulvescat, praestans sic evadat. feminei Zibethi uncia valet quantum Masculi unciae quatuor. ita admista uncia una feminini, sex masculini unciis ambo perficiuntur, cum masculinum solum absque feminino parum valeat.

[Note: Adulteria.] Adulteratur varils modis, admisto Butyro, vel pulpa passularum maiorum, seu Zibibi, et aliis rebus. Frater Evangelista Quadramius l. de Theriaca cap. 11. Zibethum adulteratur Adipe rancido, vel Butyro, velcaseo. sed si huiusmodi parum impositum fuerit cochleari argenteo Iuper prunas, adulteratum reddet suae mistionis odorem, vel casei, vel adipis, [Note: Legitimum.] vel butyri rancidi, legitimum vero suavissimum odorem. Sed legitimumne, an adulteratum sit, ex F. Gregorio scribit Faber, cognosci, quia infusum in vas in quo aqua bullit, statim, quod heterogeneum, et Algaliae admixtum fuit, fundum petit, Zibethum autem sincerum aquae superficiei innatat. Nos dicemus admixtum cum Butyro, vel alia re pingui, non posse separari dicto modo: sed percepimus etiam aliquando in ipso odorem Butyri rancidi; butyrum enim veterascens corrumpitur, et odore rancido semetipsum manisestat. Solet etiam optimum zibethum acquirere colorem, veluti telam quandam fuligineam; sed in profundo albescit; quod vero adulteratum fuit, eiusdem est coloris in profundo, ac in superficie. servatur in vitro, non alibi.

CAPUT X. De usu, et facultatibus Zibethi.

[Note: Cautio.] DUplicis est usus Zibethum, vel odoris gratia, vel facultatum. odorem tantum respiciunt Myropolae, Medici facultates.

Caute [Orig: Cautè] dicunt Myropolae adhibendum esse in compositionibus aromaticis Zibethum; nam suo valido odore alios superat; unde odorata unguenta ex multis conflata Zibethum [Note: Pulvis Zibethi.] tantum redolent. Pulvis Zibethi simplex apud Alexium fit ex saccharo candi, et Zibetho simul in pulverem redactis, qui servatur vase vitreo optime clauso. Rosellus sumit Ovorum cortices lotos, et siccatos, in tenuissimum ptilverem redigit, et cuilibet unciae addit Karactos iii. Zibethi. Karactus autem pendet grana iiii. vel recipit cortices praeparatos ovorum duarum unciarum pondere, infundit in aqua rosacea Moschata 10. vel 12. diebus, eos exsiccat, terit, et cribrat in tenuissimum pulverem, ad dit pulveris sacchari fini unciam unam, tunc Mortarium aeneum prunis ardentibus intro positis calefacit, quantum tactu ferre manus possint, inde absterso mortario imponit pulverem corticum, levigat pistillo, et addit Zibethi Karactos ini. paulatim miscendo inuncta pistilli summitate, sic levigat spatio unius horae, postea in vitreo vase bene clauso servat. quo pulvere aspergemus dealbata linteamina, subuculas, et alias vestes.

[Note: Sapo.] Sapo odoratus fit ab iisdem auctoribus, accipiendo saponem communem optimum, secant subtiliter, et exsiccant ad solem, vel in umbra per 10. dies, tundunt, et cribrant in pulverem tenuem, tunc addunt ziberhi pulverem, et aqua rosacea uniunt in solidam formam.

[Note: Odoramenta.] Fiunt etiam ex Zibetho olea, unguenta, et suffumigia, quae describere supersedebo.

[Note: Vires Pellis.] Quoad vires medicas; F.


page 229, image: s311

Gregorius de Bolivar apud Fabrum, Pellis, inquit, ventris ipsius est saluberrima in omnibus frigidis affectibus. Ventriculum praecipue roborat, si frustulum ex hac eidem imponatur, et quottidie gestetur. Nigri illi Guineae, et Brasilienses barbari huius quoque animalis carnibus vescuntur, utcumque sit pessimi odoris, et digestionis durissimae, quam ad venerem tamen praestare maximum stimulum affirmant. Sed Hyaenae pellis ad morsum canis facit ex Scribonio Largo cap. 171. Pervenit ad me opinio, inquit, esse in insula Creta barbarum quendam naufragio appulsum, maiorem natu publice mercedem accipientem. Quin etiam quum liquorem timent, et latratus edunt spasmoque vexantur: remedium brachio sinistro alligato efficere, ut et potionem accipiant, et liberentur vitio. Hoc ego cum quaererem ab hospite meo legato inde misso, nomine Zopyro, Gordiense medico, quod esset pro magno munere, accepi. dixit autem Hyaenae corii particulam esse panno inligatam: quod eo adhuc non sum expertus, quamvis protinus magna cura Hyaenam invenerim, et pellem paratam habeam: quia non incidit ex eo quisquam, et opto quidem ne indicat: sed quia id non est in nostra potestate, si casu inciderit, remedium habere oportet ad tantae rei experimentum. et Marcellus Empiricus cap. 36. Vituli marini, aut quod melius est, Hyaenae pelle facta calciamenta si quis in quottidiano usu habuerit, efficaciter podagrae morbo carebit. sic etiam Aetius serm. 2. cap. 162. Hyaenae pellem quidam domirepositam adservant, et usu expetente ipsam a [Orig: à] rabioso cane commorsis circumdant. Nam proprietate quadam prohibet, ne commorsus in aquae timorem delabatur: sed etiam illapsis auxiliatur. supra fidem autem est, quod refert Nonius cap. 259. de fulminib. scribens, a [Orig: à] fulminibus dictas pelles homines tueri, et praeservare, his verbis: Phocaepellis, et Hyaenae: Quorum animantium pelles etiam imperatorum Naves circumferunt.

[Note: Avicenna.] Zibethi autem liquorem equidem affirmarem Avicennae fuisse cognitum, et de eo egisse lib. 2. c. 326. nomine Galiae, et Algaliae. quo loco non potest intelligere Galliam Moschatam, quia loquitur de medicamentis simplicibus, non autem de compositis. Alia vero [Orig: verò] res est Algalia, et Sedervam Setapionis, quae sucus herbae frigidus, et astringens est, ut Acacia, quod etiam animadvertit Lusitanus in dioscoridem. Porro Simon Ianuensis Zebeth esse Avicennae Galiam censuit, et animalis Arabici sudorem. Adde quod vires ab Avicenna Algaliae tributae nulli alteri rei, quam nostro Zibetho conveniunt. scribit namque Avicenna: Galia lenit apostemata dura. Dissolvitur in Oleo Ben, aut Keiri, et destillatur in aurem dolorosam, et eius odoramentum confert epileptico, et vivisicat eos, et sedat sodam frigidam, et quando datur de eo in vino, inebriat. Odor Galiae confortat cor. Algalia confert doloribus matricis frigidis supposita, et apostematibus eius duris, et phlegmaticis, et provocat menstrus, et facit matricem descendere praefocatam, et inclinatam, et mundificat eam, et praeparat ipsam ad impraegnationem. quae omnia Zibethum peroptime praestat; non differt Galia, ab Algalia, quia al est articulus apud Arabes.

[Note: Temperamentum.] Matthiolus calidae, et humidae facultatis esse censuit. contra Cardanus animalium odorata excrementa valde sicca pronuntiavit. Renodeus, et Amatus Lusitanus odorem Zibethi Moscho affinem dicunt, sic et qualitatem, at Moschus ex Avicenna est calidus, et siccus in secundo gradu. Quod si Animalis sudor est, quum sit Animalis calidissimi, et tempore calidissimo abundans; immo in animali ira, et motu calefacto; dicendum [Note: Zibeth calidum, siccum.] videtur Zibethum esse substantiam biliosam, calidam, et siccam, facultate digerente praeditam. sed quia sapor a [Orig: à] nemine, quod sciam, est degustatus, ideo ex hoc nihil colligere possumus certe Galen. 10. de simp. med. fac. agens de sudore, illi misceri interdum dixit nonnihil bilis, ita ut aliquando salsus, aliquando amarus appareat sudor, unde quum Civetta sudans, et bilescens copiosiorem reddat Zibethum, huic sudori nonnihil misceri bilis opinabimur: quare sucus erit facultate calidus, et siccus, et fortasse amarus, et acris. Et quum sudantium sordes facultatem


page 230, image: s312

habere expertus fuerit Galenus digerentem, ita ut in phlegmone uberum fuerint efficax remedium; praeterea ad Bubonem iisdem usus, celeriter disparuisse tumorem, conspexerit. Hinc Avicenna Zibethum, seu Algaliam dura apostemata lenire scripsit. [Note: Castor Dusantes.] Sed partium genitalium videtur proprium, iis demque dicatum pharmacum, de quo Castor Durantes ita cecinit:

Zibethi Veneris crescunt solatia odore, Adiuvat hoc uterum ne praefocetur, et inde Est adeo vulvaegratum, ut proclives ad illud Quam vis admotum irrepat.

Ruellius vero, si cavernulae, inquit, umbilici admo veatur, tradunt conversum in alterutram partem uterum in suam resilire sedem: aut si sursum versus impulsus opprimat, subdito eo devocari, tam amans huius odoramenti vaulva, ut ad id undecumque admotum irrepat. idem tradit Matthiolus, Renodeus, Amatus, qui etiam pessos adaptat. Hoc etiam utuntur ad uteri strangulationem L. [Note: Ad uteri strangulatus.] Mercatus, M. Pascalius, G. Bruelius, Schenckius, Hollerius, Altimarus, et Capivaccius. Ad uteri praevocationem malignam commendat Io. Colle. eodem etiam utuntur Rasis, et Valescus Algaliam vocantes. Rod. a [Orig: à] Castro lib. 2. de Morb. Mul. cap. 1. ad strangulatus uteri, inungit os vulvae oleo aliquo odorato, admisto uno, vel altero grano Zibethi; utitur etiam eiusdem suffitu ad uterum. et lib. 3. cap. 1. ad sterilitatem, ex zibetho suffitus facit utero. item cap. 2. facit linimentum, et cap. 4. os uteri Zibetho inungit. Haec autem vis experientia confirmata, signatura videtur esse indicata; quum enim gignatur in animalibus particula, quae uteri, seu vulvae quandam formam habet, videtur per id natura nobis indicare voluisse, huiuscemodi sucum ibi genitum habere maximam proprietatem cum animalium vulvis.

[Note: Ad coitum.] Et quia Zibethum abundans in folliculis Animalis, irritat ipsum ad sui excretionem, videtur per id naturta nobis significasse ipsius vim ad coitum incitandum, proinde, inquit Matthiolus, nec mirum est, si eo viri peni circumlito magnum mulieribus in coitu afferunt solatium. Sic Amatus Venerem incitari scripsit pudendis illitis. At Caesalpinus lib. 8. de mor. cap. 9. ad conceptum: Ut autem avidius (inquit) uterus semen suscipiat, aiunt Zibethum glandi illitum in coitu voluptatem mulieri adaugere, unde alacrius semen admittit. Gattinaria scripsit, ad praefocationem Matricis valere Zibeth, vel Zebeth, quod applicatur inuncto digito obstetrici, et in vulvam immisso, [Note: Ad appetitum Veneris.] et subdit: De quo semel usus fui in muliere quadam patiente praefocatione, cui causavit tantum appetitum coeundi, quod quasi continue [Orig: continuè] volebat marito suo copulari; deinde rogavit me sibi vellem talem appetitum removere, dixi quod ex se removebitur post aliquot dies. Et nota, quod si vir, quando vult uti cum muliere, ponat in summitate virgaede dicto Zibeth, et subito utatur, causabit in ea maximam delectationem. utuntur etiam eo ad delectationem mulieri praestandam Capivacceus, Fumanellus de comp. med. cap. 54. et alii.

[Note: Ad varios morbos.] Ad impotentiam coeundi, Rod. a [Orig: à] Fonseca consult. 10. Zibetho oleo de Ben dissoluto inungit penem, et testes. Fallopius, et Bellocatus apud Trincau. lib. 4. cons. 78. Capivacc. ad Epilepsiam cuiusdam feminae. Salomon Albertus apud Io. Philipp. Brendelium cons. 19. cerotaria ex Tacamahaca, cum Zibetho in eorundem meditullio subligare fecit ossi sacro. unum in confinio huius, et lumborum, et unum e [Orig: è] regione sub umbilico. eadem Cerata etiam applicat Hystericae, cons. 99. sed cons. 98. in suffocatione uteri. Oleum liliorum alborum cum Zibetho, et Moscho subdit mulieri in gossypio. Praeterea Felix Platerus apud cundem cons. 102. ad iuvandam conseptionem iubet inungi pectinis regionem noctu cubitum iturae ex quodam linimento, cui Zibethi scrupulum semis miscet. et subdit: huius magna est utilitas affectibus uterinis, ut sint, qui credant, hoc solum sterilitatem uteri corrigere posse. et Daniel Mylius lib. 1.


page 231, image: s313

Antid. Medicochym. in fin. Zibeth, inquit, Colicaestercora expellit. Sed Hollerius ad colicam ab humore frigido. rum. Civettaegr. iiii. aut vi. dissolve oleo rutaceo, inungatur venter: Greg. Horstius lib. 4. observ. 12. colico linimentum ex Theriaca cum pauxillo Zibethi ad inunctionem umbilici: Solenander sect. 3. cons. 28. in colica pituitosa, Zibethum, inquit, utiliter umbilico infricatur, et inungitur: vis enim ipsius penetrans calorisica prompte se in interna insinuat, et quicquid nebulosum est, discutit, ac dissolvit, quod humidum est, siccat, et mediocriter ita usurpatum calefacit. quod repetit ex isto Camerar. de Mirabil. cent. 4. num. 46. Erot. de pass. mul. c. 4. ad suffocationem. super omnia est inunctio facta ex Zibetho intus, et extra vulvam, quia menstrua attrahuntur, et provocantur. etiam Mercur. de morb. mul. lib. 4. cap. 10. Paraeus de hom. gen. cap. 48. Vidius de cur. membr. lib. 11. c. 21. Capivacc. Hystericis inungit pudenda Zibetho, vel Mariti penem.

De Catti Zibethici felle, pinguedine, et oleo ex ipso incocto, nihil apud recentiores legimus; sed apud antiquos nonnulla exstant de Hyaena ipsorum, ut ex Gal. 2. de comp. med. loc. cap. 7. Asclepiades in Collyrio quodam liquido Basilis habet fellis Hyaenae. in alio Antonii Musae, et alio Philoxeni. Sed Aelianus de Hist. Anim. lib. 6. c. 46. Ibis felle, inquit, Hyaenae interimitur. et 1. de comp. med. loc. cap. 1. Galenus ad Alopeciam Hyaenae adipem laudat, quia tenuium partium substantiam habet, quae prompte in cutis profundum penetrate queat, atque ad radices usque capillorum pertingat. denique Aetius serm. 2. cap. 164. idem facit, et Hyaena tota oleo velut vulpes cocta. Olei vulpini multas dotes enumerat, quae Hyaenae oleo etiam convenient. demum cap. 194. Hyaena viva inquit, in oleo cocta, velut de Vulpe dictum est, oleum discussorium efficit, arthriticis utilissimum.

CAPUT XI. De ossibus Civettae.

REstat ultimo loco proponendum de Animalis eiusdem Scheleto a [Orig: à] me parato, quod apprime utile erit istius naturam investigantibus; in hoc enim cognoscetur ossium dispositio: unde licebit conferre cum Scheleto Canis, Vulpis, Lupi, Felis, et aliorum animalium, ut percipiatur similitudo, et dissimilitudo cum dictis animalibus.

Quum in omnibus animalibus non idem sit vertebrarum spinae numerust in nostra Hyaena odorata 49. numerantur. at Sui, et Erinaceo 4. tantum sunt, Equo 8. Camelo 15. collum enim constat sex vertebris; ut in Canibus. hinc thorax assumit sibi duodecim, more solito, adsunt in dorso septem aliae, ut Cani, etc. at Erinaceo 8. Cuniculo 10. demum Cauda constat viginti quatuor ossiculis. In Cane numeravi 15. tantum. In Maxillis, dentes incisorii sunt sex utrinque, admodum parvi, ut in Catopardo, et Canibus; his proxime accedunt canini dentes magnitudine, et forma, ut in canibus. molares autem utrinque sunt sex, quorum primus prope caninos ceteris minor spectatur, ut penultimus, ex his, maior omnibus est.

Effigies potius Cani, et huius generis similibus, quam a teri generi assimilari videbatur; et haec breviter dicta sufficiant de Anatome. Excuset autem nos lector, si nihil observavimus interiora secando; quia talis erat viscerum putridorum foetor, ut nausea excitata in meis discipulis praesentibus nempe in Doctore Dominico Panarolo, secante, et aliis adstantibus, celerrimam sectionem vix permitteret.


image: s314

INDEX CAPITUM HISTORIAE De HYAENA ODORIFERA.

EXetasis, sive Cap. I. De Hyaena Odorifera, Zibethum gignente, quae Civetta vulgo [Orig: vulgò] appellatur.

CAP. II.

An Civetta sit Pardalis Antiquorum?

CAP. III.

An sit Antiquorum Hyaena?

CAP. IV.

Sub quo animalium genere sit reponenda Civetta?

CAP. V.

Ubi Hyaenae nascantur?

CAP. VI.

De Vasculo Zibethico.

CAP. VII.

De Castoreo.

CAP. VIII.

Quid sit Zibeth?

CAP. IX.

De collectione et electione Zibeth.

CAP. X.

De usu et facultatibus Zibethi.

CAP. XI. et ult.

De ossibus Civettae.