7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page 113, image: s164


page 114, image: s165

HISTORIAE NATURALIS DE QUADRUPEDIBUS LIBER III. De Quadrupedibus Digitatis viviparis.

TITULUS PRIMUS De Digitatis viviparis Feris.

CAPUT I. De Leone.

HACTENUS de Bisulcis actum est, sequ untur tetra/poda digitata, Graecis poluxidh=, et poluda/ktula, quae velsunt cwo/toka, seu vivipara, vel *wo/toka seu ovipara. Illa, iterum vel sunt Fera, quae aut sunt feris moribus imbuta, aut difficulter cicurantur, aut si aliquando mitiora redduntur, numquam tamen ferociam penitus deponunt; vel Semifera, vel Domestica, quibus Appendicis loco Dubia addi possunt. Ex illis sunt Leo, Pardus, Lynx, [Note: Nomen] Tigris, Ursus, et Lupus. Leo, Graecis le/wn para\ to\ la/w, video, quod perspicaci prae ceteris oculorum acie polleat, et qh\r fera per antonomasiam dicitur. Catulos Aeschylus o)bri/kala, vulgus s1ku/mnous2 abobmurmuram do Poetae leonti/deous2 [Note: Plin. H. N. l. i. c. 36.] et leonti/s1kous2 appellant. Plin. ursum Numidicum, dumscribit, Domitium Rhenobarbum Aedilem curulem, ursos Numidicos centum, et totidem Aethiopas [Note: Lipsius Elect. l. 2. c. 4.] venatores in circo dedisse, Lipsio appellare videtur. Sed perperam nisi forte [Orig: fortè] pro Ursos, Leones substituendum sit. Parum enim credidibile est, si Romani pro leone dixissent ursum Numidicum, ignoraturum id fuisse Plinium: qui meminerat et apud Maronem Acestem vestitum [Note: Virgil. Aeneid. 5.] induci

--- pelle Libystidos ursae.

Dio quoque seu Xiphilinus ab ursis feras Libycas distinguit; ut taceam, [Note: Descriptio. Arist. H. A. l. 6. c. 31.] neminem veterum tam insolentis locutionis meminisse. Aristoteles eum capite mediocri, fronte quadrata in medio cava posuit, supercilio eminenti, et nasum versus cuiusdam nubis instar porrecto, oculis caropis, non valde [Orig: valdè] volubilibus, neque valde [Orig: valdè] prominentibus. Recentiores medios inter cavos et exstantes oculos notavere, nasum, crassiorem potius quam [Orig: quàm] tenuiorem, superiorem maxillam inferiori aequalem, rictum instar ovis amplum, labia tenuia, ita ut partes superiores superiectae sintinferioribus, collum rigens et magnum, mediocriter crassum, pectus robustum, metaphrenum latum, medium ventrem gracilem, crura valida et nervosa, pilos flavos, neque rectos, neque valde [Orig: valdè] crispos. Pedes anteriores quinis digitis, posteriores quaternis distinguuntur. Leaenam a [Orig: à] mare iuba qua [Orig: quâ] caret, et binae in medio ventre mammae distinguunt, ex quibus numerum catulorum arguere non licet. Lactis inde inopia,


page L, image: s166

[Illustration:

Leo Low [Orig: Löw]

]

[Illustration:

Matseus Merian Iunior Fecit

]


page LI, image: s167

[Illustration:

Leoena

]

[Illustration:

Leo

]


page 115, image: s168

adsumpto in sui nutrimentum cibo, quem rarius assumit. Interiora si spectes, Musculos temporales. Galen. de Usu part. l. 9. cap. 19. fortissimos habet, ut mordendo valeat, Linguam asperitate imbricata horrentem; Viscera, canum interioribus penitus, Arist. A. l. 5. c. 80. similia, lienem nigrum quod observavit [Note: Galen. de. Anatom. adm. l. 6. c. 10.] Galenus, Cervicem unico osse constare ab Aristorele et Cardano proditum, ex vertebris componia [Orig: componià] Scaligero. [Note: Scalig. Exser 208. Aelian. H. A. l. 2. c. 2.] Ossa, medulla carere apud Aelianum legimus, paucissiman habere, quod perpetuo [Orig: perpetuò] resolvatur, Fallopio, qui ea se fregisse dicit, credendum. Michael [Orig: Michaël] Ephesius angustissimos habere [Note: Locus.] meatus, ita ut iis penitus carere videantur, reliquit. In Europa inter Acheloum et Nessum fluvios inprimis [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 28.] crescere, Aristoteles prodidit: nusquam in ea nasci, nisi id ex hominis in dustria fiat, certum. Natale ipsis, Mauritania, Parthia, Massylia, Marmarica, Caspia, Libya, Getulia solum. Habentur et in Syria nigri, si Plinio fides est. Nasci et in Tartaria Paulus Venetus passim prodidit. In Caragol rustici metu eorum, armati terrae cultui operam navant, ut Balbus in itinerario sui prodidit. In deserto Angad iuxta Telessinum, teste Iohanne Leone, [Note: Leo Africae l. 4.] non solum in armenta, sed et in homines indiscriminatim saevire solent, ab iisdem silvarum Fetz carbonarii saepe [Orig: saepè] numero devorantur. Taceo regnum Senegae, montem iuxta Adenam editissimum, tertam sanctam, et alia loca. In Cuba degunt innoxii, si Martyri credimus. Aglam et regiones circumiacentes tam meticulosos alere, ut in proverbium abiverint, Aelianus auctor est. Temperamenti [Note: Temperamentum.] est calidissimi et siccissimi, quod ab acri cordis aestuatione promanat. Non omnes tales pariter esse, vel exinde colligas, quod quimontes incolunt, minus ferociae habeant; et Gesnerus, partes in iis anteriores calidas esse, posteriores ad oppositam naturam [Note: Cibus.] degenerare, scribat. Cibus ipsis carnes bubulae, et Aelian. H. A. 21. C. 10. Camelinae inprimis, fame urgente humanae et avicularum. Ideo multi in Africa crucifixi a [Orig: à] Polybio Aemiliano Comite visi, ut reliqui hoc specta culo, a [Orig: à] caede hominum deterrerentur. Multa solida et sine ullo dissectu una vice devorare, inde bidui vel tridui spatio, perfecte [Orig: perfectè] celebratam [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 5.] coctionem exspectare, Aristoteles docuit. Cadavera an degustent, non constat inter Auctores. Non attingere seu ob foetorem, seu ob superbiam quod Tzetzae placer, quidam [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 3.] volunt, vorare, ideo [Orig: ideò] reli quias condere, et supra illas teterrimum flatum exhalare, ne inventae ab aliis feris vorentur, apud Aelianum legitur. Elephantorum quoque pullos aggredi, succurrentibus matrib. fugere, Strabo [Note: Strabo Geogr. l. 13] prodidit. Catulus ubere relicto, imbellium ferarum carnes depascitur, [Note: Potus.] sed et palmulis victitat. Potum si spectes, parcus is secundum Aristotelem, [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 5.] et Aelianum, triduo non bibit, aestate inprimis, hieme indulget. Aversi [Note: Generatio.] coeunt, quod omnibus animantibus quae retro [Orig: retrò] urinam mittunt commune. Tempus veneris continuum, sed ver, Aelian. H. A. l. 2. c. 2. inprimis, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 16.] tunc cruentam inter se exercent pugnam, et octo aut duodecem unam leaenam sequuntur. Elapso primo anni tempore, maribus ob nimium calorem coire non valentibus, leaenae cum pardis, unde Leopardi, Pantheris, unde fetus non iubatus, Hyenis, unde Crocuta, miscentur. Est ipsis et cum cane commercium. Solae inter quadrupeda aduncis unguib. praedita catulos videntes enituntur. Unde animalis [Note: Plutatch. symp. l. 4.] solaris nomine donatam Plutarchus opinatus est. Imperfecti et quidem post sex mensium spatium exeunt, non quod [Orig: quòd] unguibus uterum, Aelian. H. A. l. 2. c. 2. vellicent, sed quod ob numer. inopia [Orig: inopiâ] alimenti, Aristor. de gener. Animal. l. 4. c. 6. laborent. Magnitudinem mustelarum non excedere apud Wottonum habemus, novissimo pariendiactu, uterum excernere, fabulosum est. De numero catulorum non convenit inter Auctores. Non plures quam sex edere, aliquando unum Wottonus prodidit. In capta et interfecta octo inventos [Note: Philoste in vita Apollon. l. 1. c. 1.] Philostratus. Aetate gravem praeter omnium spem sex Florentiae peperisse.


page 116, image: s169

Villanus. Quod vero [Orig: verò] Phile quinquies eniti, quinos primum, quatuor deinde, ternos posthac, inde binos, quintum unicum scribit, id ex Aristotele, de leonibus Syriae incolis accipiendum [Note: Sympathia et Antipathia. Aelian. H. A. l. 15. c. 17.] est. Huc Sympathia et Antipathia spectat, quae leonibus cum plurimis rebus intercedit. Favet Delphino, seu quia ambo senectuto et morbo gravati simia vorata sanitati propriae consulunt, [Note: Aelian. var. l. 1. c. 9] ut Aeliano placet, seu aliam ob causam. Abhorret a [Orig: à] muliebribus verendis. Horum, Leo Africae l. 9. ostensu in Africa fugatur, a [Orig: à] sue, Aristot. H. A. l. 9. c. 1. asperrimis setis horrente, lupo cervario, onagro, Tauro, simia, Plin. H. N. l. 8. c. 38. Leontophono, quo gustato, tanta illa vis et ceteris imperitans, illico [Orig: illicò] exspirat. Animal a [Orig: à] plurimis scriptoribus nominatur, a [Orig: à] nullo describitur. Galli cantum extimescere tam certum olim Graecis, ut animam Cecropis, quam in leonem migrasse credebant, immolatis gallis gallinaceis evocate sibimet ipsis persua derent: allii id de cristis rubentibus et igneis accipiunt: nos falsum esse ex Cameratio didicimus, qui in aula Bavariae Principis, unum ex leonib. miris saltibus in vicinam domui aream sese demisisse, et gallos cum gallinis devorasse prodidit. Idem a [Orig: à] culicibus in Africa pellitur. Homines succo allii perlinitos, vel aqua [Orig: aquâ] , in qua illud maduerat perfusos, non attingit. Scillae et, Aelian. H. A. l. 1. c. 36. ilicis folia si incaute [Orig: incautè] conculcaverit, illico [Orig: illicò] a [Orig: à] torpore corripitur. Ad rotarum strepitus exhorrescit. Mappam albam refugit, et, Ael. H. A. l. 6. c. 22. l. 7. c. 6. ignem, quia igneae naturae est, a bominatur. Creduntur [Note: Vita.] Vitae diuturnae esse. Dentibus enim defectos captos fuisse affirmavere quidam, effractis alii. Cum pro eis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula [Note: So??nus.] expavescat. Dormiunt et in aperto, et apertis oculis, quod oculum magnum in cumbens oculo longe [Orig: longè] minor pellis obrepere non possit, caudam quoque sopore detenti motitant, ut se omnino [Orig: omninò] non dormire ostendant. [Note: Vox.] De Voce non convenit inter auctores, Alii mugire dicunt, quod apud Virgilium invenies; quod iunioribus praedam nactis forte [Orig: fortè] competit: alii fremere, quod Mancino et Volaterrano placet, ut de Seneca Tragoedo taceam: nonnulli frendere, quod tum accidit, cum prae iracundia dentes concutit: plaerique rugire affirmant. Quantum [Note: Mores.] ad Ingenium, ducentos aliquando equites, Leo Africae l. 9. Africanus adoritut, etiam letali vulnere percussus, a [Orig: à] catulorum tutela non recedit. Aegritudinem fastidii tantum, Plin. H. N. l. 8. c. 16. sentiunt, in qua medetur eis contumelia in rabiem agente, annexarum lascivia simiarum, solus, Aelian. H. A. l. 2. c. 17. venatum egreditur, foetorem oris patitur, quod a [Orig: à] Plinio proditum est. Neminem, Plin. H. N. l. 8. c. 16. limis oculis intuetur. Generositas in periculis maxima deprehenditur, non in illo tantum modo quod [Orig: quòd] spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur, cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus, illa [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 16.] nobilior animi significatio, quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemptim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, accerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, et in quantalibet multitudine appetit. Eum vero [Orig: verò] qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum, raptatumque sternit nec vulnerat. Illud adolescentis [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 5.] ex Iubae exercitu exemplum apud Aelianum docuit. Laesus sagitta [Orig: sagittâ] ab eunte, anno interposito vertente, redeuntem, in media turba dilaceravit. Hoc illius apud Albertum, qui lancea confodere voluit, led fallente ictu non fecit, collapsi ad terram caputleo in galea compressit, sed non vulneravit. Dum incedunt, ungues retrahunt veluti in vaginas, ne hebetentur: nec rectum iter peragunt, sed obliquum, variis vestigiis impressis ut melius lateant. Cicurari poste non est quod dubites. Onomarchus Catanae Tyrannus convictores habuit.


page 117, image: s170

Iohanni II. Lusitaniae Regi, tamquam canis adsidebat, in templo Adonidis regionis Elimeae, adeo [Orig: adeò] erant mites ut ingredientibus adularentur. Berenicesleo [Note: Martial Epigr. l. 9. c. 73.] lingua [Orig: linguâ] faciei adulabatur. Cuius Martialis mentionem facit, tam unanimiter cum ariete commorabatur, ut alter terroris, alter immanitatis [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 16.] videretur oblitus. Iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis campis, non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante: nam quod [Orig: quòd] ita vectus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum, Hanno, e [Orig: è] clarissimis Poenorum traditur: damnatus que illo argumento, quoniam nil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur; et male [Orig: malè] credi libertatem ei, cui in tantum cessisiet etiam feritas. Sunt quoque et fortuita clementiae ipsorum exempla. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio, simpliciter volutato, attonitus pavore, cum refugienti undique; fera opponeretsese, et vestigia lamberet adulanti similis animad vertit in pede eius tumorem vulnusque, et extracto surculo libera vit cruciatu. Pictura casum hunc testatur Syracusis. Simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta littus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga [Orig: fugâ] petit, Libero patre invocato: quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. Neque profugienti cum potuisset fera institerat: et procumbens ad arborem hiatu quo terruerat, miserationem quaerebat. Os morsu avidiore inhaeserat dentibus, cruciabat que inedia, tum poenae vim immensis eiulatibus testantem, ac velut mutis precibus orantem, contuitus, fidentior it contra feram, multo diutius miraculo quam [Orig: quàm] metu cesiatum est. Degressus tandem, evellit praebenti, et quam [Orig: quàm] maxime [Orig: maximè] opus esset accommodanti. Traduntque quandiu navis ea littore steterit, retulisse gratiam [Note: Gellius Noct. Attic. l. 5.] venatus aggerendo. Nihil de Androdo apud Gellium dicam; nec de illo, qui Seneca spectante, unum e [Orig: è] bestiarlis in Amphitheatro agnitum, ab aliarum ferarum impetu protexit. Ideo [Orig: Ideò] Plinius. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 16.] Leoni tantum ex feris clementia in supplices: prostratis parcit: et ubi saevit, in viros prius quam [Orig: quàm] in feminas fremit, in infantes nonnisi magna fame. Credit Lybia intellectum pervenire ad eos precum. Captivam certe [Orig: certè] Getuliae reducem audivi, inquit idem, multorum in silvis impetum a [Orig: à] se mitigatum alloquio, ausam dicere, se feminam, profugam, infitmam, supplicem animalis omnium generosissimi, caetetisque imperantis, indignam eius gloria praedam. Capere eos ardua quondam erat operis, foveisque maxime [Orig: maximè] . Principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene [Orig: paenè] talis ferae nomine, pastoris Getuli sago contra ingruentis impetum obiecto: [Note: Plin. l. c.] quod spectaculum in harenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans: videlicet, [Note: Usus.] omnis vis constat in oculis. Habuisse olim in mensis apud quosdam populos, Agtiophagos, inprimis, [Note: Solin. in Polyhist. Bruierin. de re cibar. l. 12. c. 17.] locum, Solinus auctor est, ab esu tamen lienis in totum abstinuisse, Bruierinus prodidit. In Medicina eximii est usus. Dens caninus pueris collo alligatus [Note: Porta Phytoga. l. 3. c. 41.] in ortu secundorum dentium a [Orig: à] dolore dentitionis eos praeservat. Cor in pulverem redactum Epilepticis [Note: PLin. H. N. l. 29. c. 8.] et quartanariis prodest. Adeps ductu Dioscoridis lotus, aurium dolores immissus sistit, et membris a [Orig: à] frigore adustis felicirer illinitur. Eodem quidam in scirrhis et pernionib. utuntur. [Note: Scholiast. Sexti philosophi apud Aldrovand.] Ea peruncti ab aliis feris tuti esse praedicantur, et si fas est credere, gratiam apud principes inveniunt. Caro iuxta mentem Sexti ad pavores et arcenda phantasmata laudatur. Sanguis contra carcinomata valer. Ossium pulvis febres simplices cum aqua Eupatorii expugnat. Pellis, si ei insideatur, haemorrhoidum dolores efficaciter lenit. Calcei ex eo gestati podagricos demulcent. Stercus cum unguento


page 118, image: s171

rosaceo permixtum, mendas faciei emendat. De Usu in delitiis, ludis, triumphis, et suppliciis non est quod multa dicamus, Heliogabalus exarmatos in deliciis habebat, et ita edoctos, ut ad secundas mensas a ccumberent. Augustus ita cicuratos, ut cumleporibus innocue [Orig: innocuè] colluderent. Indem se Constantinopoli vidisse Belonius [Note: Bellon. observ. l. 1. cap. ult. Plin. H. N. l. 8. c. 16.] reliquit. Simul plurium pugnans Romae princeps dedit Q. Scaevola P. filius, in curuliaedilicata. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sylla, qui postea Dictator fuit, in praetura. Posteum Pompeius M in circo DC. in iis iubatorum CCCXV. Caesar Dictator CCCC. Varias apud [Note: Differentia. Plin. H. N. l. 8. c. 16.] Auctores sortiuntur Differentias. Leoni, inquit Plinius, praecipuagenerositas tum cum colla armosque vestiunt iubae. Id enim aerate contingit e [Orig: è] elone conceptis. Quos vero [Orig: verò] pardi generavere, semper insignihoc carent. Sed et iuba, aliis est brevior et minus crispa, crispa et prolixior aliis. Ferociam si attendas, sunt quidam timidi, alii ferocissimi: et Archoleontes, si colorem, sunt aurei, flavi, albi, et nigri, quales intima Africa et Abyssina gignit. Sunt in Lybia Discolores, qui ore sunt rubro, nigris floribus cyaneo colore distinctis ornantur, neque multum pilum gerunt. Vergunt et ad cinericium colorem in occidentali India. Ignavior apud Indos novi orbis, inquit [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 21, et 24. Nieremb. H. Exot. l. 9. c. 21.] Nierembergius, natio leonum. Puma Pervani vocant. Minores quam Africani sunt, fugaces, aut innocentes, nisi invadantur, degeneres omnino animo; mole, iuba [Orig: iubâ] colore fusci sunt potius, quam fulvi. Ad eos venandos conveniunt Indi. Lapidibus ac fustibus occidunt. Conscenduntfere [Orig: Conscenduntferè] aliquando in arbores, eo [Orig: eò] usque hastis et sagittis illos infestant barbari. Vescuntur festive [Orig: festivè] eorum carne (alba est et crassa) adipem medicamentis reservant, ossa saltationibus et choreis, Quidam Hispanus deturbavit arbore leaenam ingentem, quatuor transverberatam sagittis. In ventre duo tigridum catuli inventi, quos per adulterium suigenens conceperat. Paternae maculae indicia criminis fuerunt. Leones marinos comederunt [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 24.] Hollandi. Sunc praeterea aliae ferae leoni vicinae. Mitzli, quemadmodum a [Orig: à] Barbaris appellatur, leoni nostro non iubato aut idem est, aut congener, in infantia fuscus, et fulvus in iuventa [Orig: iuventâ] , interdumque rubeus aut subalbidus, in maiorem tamen corporis assurgens molem (quod ob regionis diversam naturam potest evenite) ac longe [Orig: longè] minus [Orig: minùs] ferox. Est quoque Zuamizli affinis leoni, unde nomen mutuatum, sed mitior, agiliorque quo fit, ut quidam Hispanorum pantheram esse putaverint. Ad eiusdem pertinet differentias Macamitzli, qui a [Orig: à] cervo et leone sumpsitnomen, quos quibusdam corporis partibus imitatur: nec non et cuitlamitzli, a [Orig: à] leone et lupo indigena [Orig: indigenâ] nomenclatione mutuata [Orig: mutuatâ] . Hac bestia est leone crassior, mitior tamen minorque. Vivit cervorum, ovium et crotalium venatione, interimit etiam satur quaecumque offenderit animalia. Cum famempsemel explevit, binos, ternosque dies dormit, abstinens a [Orig: à] praeda [Orig: praedâ] , donec rursus esuriat. Est et Tlalmitzli fele minor sed facie leonina [Orig: leoninâ] . Mirabilis est in parvo corpusculo animalis vultus et ferocitas. Cacamitzli vocatur aliud animal, quod ad leonum parvorum feliumve genus pertineat, et in iuncetis versari soleat. Quadrupes est, quaternas spithamas longus, sed corpore non admodum amplo, fulvo pilo, et aliquantisper prolixo, auriculis brevib. ac paene [Orig: paenè] nullis, olorino capite, cauda [Orig: caudâ] prolixa [Orig: prolixâ] hispidioreque. Adeo est ferox, ut cervos plerumque aggrediatur, etiam occidat. Unde fortassis einomen, nisi a [Orig: à] fele potius profectum sit. Mixtli enim apud Mexicanos interdum aelurum, interdum significat leonem. Vivit apud Panucenses. Quid si quaedam hatum specierum ad Cercopithecos reducantur. Vide Caput deiis.

CAPUT II. De Pardo.

[Note: Nomen.] FEra, quam descripturi sumus Pardus, seu ab a)/rdw irrigo, quod eius


page LIII, image: s172

[Illustration:

Pardus Leopardus Parderthier Leopard

]

[Illustration:

Pardus Parderthier

]

[Illustration:

Tigris Tigerthier

]


page 119, image: s173

pellis nigris maculis quasi irrigata sit: seu ab a)rdalo/w| inquino, quodiis quasi inquinata videatur, dicitur. Vocatur et Leopardus, cuius vocis nemo ante Iulium Capitolinum et Aelium Spartianum meminit: et Pardalis, quamvis nonnulli marem Pordalim, Pardalim feminam vocitent, alii illud comune, hoc Atticum vocabulum esse putent; alii Pardi nomine marem indigitent. Appellatur denique et Panthera, quod vocabulum distinguendum est a [Orig: à] Panthere lupi maculosi specie, seu quod omne ferarum genus in venatione capiat; sed quod [Orig: quòd] omnifaria feritate sit praedita, nec crudelitatis unquam etiam mansuefacta obliviscatur, seu quod [Orig: quòd] omnium ferarum colorib. ornata spectetur; et qro/non, quod [Note: Descriptio.] sit variegata, et varia. Facies ipsi est parva; os magnum; oculi parvi albicantes et vagi; frons longa; aures rotundae, magis quam planae; collum valde [Orig: valdè] longum et tenue; pectus parvis costis praeditum; dorsum longum; clunes carnosae et foemora. Partes circa ilia et ventrem habetmagis planas, id est, nec protuberantes, nec cavas; colorem varium; corpus totum inarticulatum et [Note: Wotton. de Differ. Animal. l. 5 c. 82.] asymmetrum. Wottonus quatuor mammas in medio ventre habere, quinque digitos in pedibus anterioribus, quatuor in posterioribus Gyllius. [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 20] Addit ille, oculos in umbra longius quam [Orig: quàm] aliorum huius generis animalium refulgere, hebetari in sole. Pellis aureo in fusco, et nigro in candido conspicitur, ut Oppianus, descripsit. Ideo Solinus narrabat, in Hircania numerosas esse pantheras, minutis orbiculis superpictas, ita ut oculatis ex fulvo circulis, vel caeruleo, vel albo, tergi suppellex distinguatur. [Note: Plin. H. N l. 8. c. 17.] Plinius, in candido breves macularum oculos appellavit. Ansimilem Lunae in orbes crescentem et pari modo cornua [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 17.] curvantem maculam, in armo habeat, quod Plinius affirmat, difficile est dictu. Quantum ad internas partes, habet linguam imbricatam, dentes [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 37.] acutissimos, ungues acutos, cor in comparatione ad animalia eiusdem magnitudinis magnum; pinguedinem paucam; quod ea a [Orig: à] nimio calore absumatur, [Note: Locus.] ossa denique densiora. In Europa nulli habentur. In Africa haud pauci, inopia [Orig: inopiâ] aquarum ad paucos amnes co~gregantibus se feris. Ideo [Orig: Ideò] multiformes ibi animalium partus: varie [Orig: variè] feminis cuiusque generis mares, autvi aut voluptate miscente. Unde etiam vulgare Graeciae dictum. Semper aliquid novi Africam afferre. In Asia [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 26] etiam degunt. Nam et Pamphylia illis abundat, ut Philostratus prodidit, [Note: Lopez. Navig. l. 4. c. 27.] et provincia Comeri, et in regno Be~galae, ut Ferdinandus Lopezius reliquit. In Caucaso monte odorato multos vagari, quod odoriferis herbis delectentur quidam venditant. Inmonte Hermon, qui ab Amorraeis Sanir appellatur, haud paucos, ex Canticis [Note: Cibus.] Salomonis colligipotest. Vescitur [Note: Leo Africae l. 9.] Pardus carnibus, canum inprimis, et agnorum si fames urget, nec a [Orig: à] simiarum abhorret, quas simulata morte [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 23.] decipit, si Aeliano credimus, odore illectas sponte accedere Plutarchus prodidit. Homines invadere auctor quidam historiae Indiae Orientalis reliquit, quem pantheram cum tigride confundere Ambrosinus arbitratur. [Note: Generatio.] Congreditur saepe cum leone, ut superius diximus; aliquando cum cane, nonnumquam cum lupo, plures uno partu producere catulos, mammarum multitudo argumento est. tempus partus eosdem antevertere, et prae impatientia [Note: Isidor. Orig. l. 12. c. 2.] uterum matris lacerare, Isidori fabula. De Sympathia et Antipathia [Note: Sympathia et Antipathia.] hochabe, ita infensam secundum quosdam homini, ut vel in charta expressum laceret; secundum alios, ita hominis cranio, ut eo conspecto fugiat. Secundum nonnullos faciem duntaxat acri odio infestat, quod exemplo Regis Galliarum bestiarii, qui ad venationem emissam, nonnisi aversus reducere potuit, Gesnerus confirmat. Par cumgallo serpentibus et allio dissidium. [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] Ideo [Orig: Ideò] iure galli perunctos a [Orig: à] pantheris non attingi Plinius prodidit, pantherina pelle indutum angues [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8.] non infestare, alii, patietes litu allii infectos, pantheras non attingere Caelius. [Note: Porta Magia Natur. l. 1. c. 14.] Cum hyaena tam male [Orig: malè] ipsi convenit, si Plinio credimus, ut si utriusque pelles e [Orig: è] regione suspendantur,


page 120, image: s174

pantherae depilentur. In Armenia per montana vagantes, ad storacis lacrimas ferri, quoties ab ea parte ubi arbores gummi stillant odorem ventus [Note: Philostr. Apollon. vitael. 2. c. 2] pertulerit, fide Philostrati habemus. Vox pantherae rugitus est, quod Graecis [Note: Vox.] bruxa=sqai. Spartianus rictare dixit. Condito [Note: Wotton. de differ. animal. l. 5. c. 82.] mucrone unguium in vaginis incedit, aversisque falculis currit, nec nisi appetendo protendit, quodet de leone [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 15.] superius diximus. Odore quo ceteris [Note: Aristot. probl. l. 13. qu. 4.] quadrupedibus praevalet, (felem zibetti, et capreolum moschi excipe) cunctas sollicitat, seu semper, seu destituta persenium viribus. Eo invitata [Note: Theophr. de causis plant. l. 6. c. 5. et 26.] reliqua animalia, postquam accessere, praeda fiunt. Nec est quod odore invitari cum Alberto dubites. Nam et [Note: Odor.] Cattaria sua Catti delectantur, et canes [Note: Mores.] saepe a [Orig: à] persequenda [Orig: persequendâ] fera odoribus averti videmus. Quod aliquo affectu correptae, (solent autem rabie agitari) [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 27.] aut a [Orig: à] pardalianche herba laesae, ad sanguinem caprae silvestris, vel stercus humanum confugiunt, quod [Orig: quòd] catulos semper praecedunt, et ad mortem usquetuentur; quod [Orig: quòd] feminae post partum cryptae praesident, mares de victu prospiciunt; quod [Orig: quòd] cicurati, numquam fere [Orig: ferè] feritatem deponunt, naturae et ingenio debetur. [Note: Gesner. in in Hist. Quadrup.] Miserandum illud quod a [Orig: à] Gesnero refertur, post mortem Francisci Galliar. Regis Leopardos [Orig: Leopardòs] marem et feminam caveis elapsos, plurimos circa Aureliam laniasse, et inventa mulierum cadavera quib. mammillas tantum devorassent. Sed memorandum quod de [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 17.] Panthera tradit Demetrius Physicus, iacentem in media via hominis desiderio, repente [Orig: repentè] apparuisse patri cuiusdam Philini, assectatoris sapientiae: illum pavore coepisse regredi, feram vero [Orig: verò] circumvolutari non dubie [Orig: dubiè] blandientem, seseque conflictantem maerore, qui etiam in panthera intelligiposset. Feta erat catulis in foveam delapsis. Primum ergo [Orig: ergò] miserationis erat non expavescere, proximum ei curam intendere [Orig: intenderé] : sequutusque, qua [Orig: quâ] trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit, simulque salutis suae mercedem, catulos exemit: eaquecum iis prosequente, usque extra solitudines deductus, laeta atquegestiente: ut facile [Orig: facilè] appareret, gratiam referre, et nihil invicem imputare: quod etiam in homine rarum est. [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 24] Quae de haedo apud Aelian. habentur, quem post mortem obiectum attingere tamquam contubernalem recusabat, [Note: Usus. Plin. H. N. l. 6. c. 30.] ex eodem petantur. Locum in cibis apud agrestivoros, et qui inter caucasum et flumen Cophena, ut Philostratus prodidit, habuere. Maioris speciei etiam in [Note: Galen. de Alim. facult l. 3. c. 1. et 2.] India adhucsunt edules, bis olim elixabantur, facilius a [Orig: à] stomacho concoquendae. Habet et in Medicina aliquem. Nam cerebrum cum succo erucae genitalibus illitum, sopitam venerem excitat. Testiculus dexter in provocandis mensibus remedium est singulare, quod Cardanus prodidit. Sanguis varicib. [Note: Porta Phytogn. l. 3. c. 46.] bene [Orig: benè] applicatur. Pinguedo inter praestantissima Cosmetica censetur, ut de aliis taceam. Pellis vetustissimis [Note: Alex. ab Alex. l. 5. genial. d.] Graecorum pro indumento erat. hodie [Orig: hodiè] Mauri iisdem se amiciunt, et Aehiopes hisce cooperti proeliantur. Olim [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 17.] ipsae bestiae Circensium gratia Romam importabantur. Primus Scaurus aedilitate sua varias, centum quinquaginta universas misit: dem Pompeius M. quadringentas decem. D. Augustus quadringentas viginti. De generibus nihil fere [Orig: ferè] occurrit. Quidam tres Pardor. differentias constituunt, Pantheram nempe; Pardum, Leopardum: alii quatuor, Pantheram, Pardum, Leopardum non iubatum, qui ex Pardo et leaena nascitur, et maculosum Leopardum, qui ex Pantherae et Leonis [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 17.] coitu prodiit. Apud Plinium ista leguntur. Nunc Varias et Pardos, qui mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras candore solo discernunt: nec adhuc aliam differentiam inveni. Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. Contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius Tribunus plebis, permisitque [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 1.] Circensium gratia importare. Huc forte pertinet animal, quod Dasypoden pinuum, vocant Hispani, Thcotochtli Indi. Vertagi est magnitudine, tereti, humili, et crasso corpore, auriculis parvis, facie leonina [Orig: leoninâ] sive felina [Orig: felinâ] , vividis oculis et rubra [Orig: rubrâ] iride, crassis crurib., aduncis unguib., fusco circa dorsum pilo,


page LIV, image: s175

[Illustration:

Liinx, Luchs

]

[Illustration:

Tigris Gesneri

]

[Illustration:

Panthera

]


page 121, image: s176

circa ventrem candido, reliquum corpus cinereo, nigris ubique conspersum maculis; rostro ac cauda [Orig: caudâ] brevib., aspera [Orig: asperâ] lingua [Orig: linguâ] , ululatu exili, et incredibili pernicitate. Vivit Tetrococamis montib. venatur cervos, et alia eiusdem molis animalia, interdum etiam homines. Linguae eius tanta inest vis veneni, ut si praedae oculos vel allambuerit vel attigerit, eam confestim excaecet, imo interimat. Occisorum cadavera herbis, foeno, cespitib. tegit; deinde conscendens propinquas arbores, ululat. Tunc ferae circumiacentes arcano naturae documento consciae invitationis, ad epulum ocius advolant, praeda [Orig: praedâ] ex signo inventa [Orig: inventâ] satiantur: postremus ipse ocotochtlus descendit, ut innocue [Orig: innocuè] pascantur convivae: nam si ille prior vesceretur, corruptis veneno suo reliquiis, ceterae perirent ferae, quotquot deinde gustarent. Tanta [Orig: Tantâ] urbanitate charitati favit, tam comi providentia saluti alienae. Scilicet nemo est qui prodesse nequeat, si velit. Non ita viribus et opibus beneficentia quam voluntate et studio constat. Plurimi opulenti inutiles sunt, utinam non etiam noxii; at nemo benevolusno~ beneficus.

CAPUT III. De Lynce.

[Note: Nomen.] FEram, quae Graecis lu\gc dicitur, Latini non Lynceum ut Cardanus voluit, a [Orig: à] Scaligero ideo [Orig: ideò] reprehensus, sed Lyncem u)po\ th=s1 lu/khs2, a [Orig: à] luce, quod omnium animantium acutissime [Orig: acutissimè] videat, vocant. Appellatur et Lupus cervarius, non quod [Orig: quòd] lupo sit similis, sed quod [Orig: quòd] pari cum eodem aviditate feratur, et in cervos hostiliter eat. Thoen [Orig: Thoën] non esse in sequentib. videbimus. Chaos an sit quem Galli Raphium dicunt, Pompeii M. ludi ostendere, que~que facie lupi et maculis pardorum [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 19.] Plinius facit, in medio relinquerem, nisi alibi quoque in luporum genere cervarium reponeret, qualem ex Gallia in arena Pompeii M. spectatum [Note: Descriptio.] diximus. Capite est parvo, oculis, fulgentib. [Note: Scaliger. Ex. 210.] facie alacri, Ma~mas habet in pectore. Maculae magis mari distinctae et orbiculares. Pellem ita descripsit Gesnerus. Pellis extensa lyncis a [Orig: à] summo naso ad caudam usque, est longitudinis trium pedum, et unciar. quatuor, cauda longitudinem unciar. septem non excedit, latitudo circa collum (non ambitus dicimus, sed dorsi tantum) est dimidiati pedis, et in imo dorso unciar. quindecem, crura anteriora longitudinem unciar. quatuordecem, et posteriora duodecem aequant. Pilus undique mollissimus, et densa [Orig: densâ] lanugine confertus, extremae pilorum dorsi partes albicant, et venter medius est candidus, in quo puncta quaedam passim nigricant, crebra vero [Orig: verò] sunt iuxta imum ventrem ad latera, auriculae parvae sunt, quasi triangulum referentes, ambitu nigro, et supra eas villus niger, cum paucis pilis albis eminet; barba ad instar felium ex setis albis constat. Pedes admodum villosi sunt, et anteriores quinque digitis, posteriores vero [Orig: verò] quatuor tantum integrantur, et tantum cauda in extremitate nigricans per totum aequalis crassitudinis conspicitur. Musculorum tempora habet debilia. Cranium tribus suturis insignitur. Sed et viginti dentib. armatur, quorum incisores sunt duodecem [Note: Ambros. de Digitat. l. 3. c. 3.] (verba sunt Ambrosini) sed primus et sextus tam inferioris quam [Orig: quàm] superioris mandibulae, quatuor mediis paulo [Orig: paulò] minores sunt, quales in mustellis observantur. Canini quatuor ceteris longiores sequuntur. Molares sunt decem, quatuor superiorem maxillam utrinque muniunt, primi prope [Orig: propè] caninos trigonae sunt figurae duplici quadam appendice insigniti, ultimus in utraque superiori parte bifidus est utrisque, et altero valde [Orig: valdè] latior. Inferior maxilla sex molaribus decoratur, primus prope [Orig: propè] caninos, trigonam refert figuram, secundus floris lilii rudimentum repraesentat, tertius utroque latior et maior est, fissus in [Note: Galen. de usu part. l. 11. c. 2.] medio, summitatib. acutis. Maxilla inferior illi est parva, quod [Orig: quòd] prona cibum non sumat. Pes acutissimis, crystallinis, tunica atque membrana inclusis armatur unguiculis, qui figuram unguium aquilae et vulturis aemulantur, pars inferior [Note: Locus.] callosa est. Lynces in Orientali plaga [Note: Ovid. Metam. l. 15.] vagari Vitria cus scribit, inde in Europam delatos Ovidius, reperiri et in Americae montibus Thevetus auctor est. Elegantiorib. nigri per dorsum maculis insigniti in Lithuania, Polonia,


page 122, image: s177

Moscovia, et Suetia circa Helsingiam, ubi lynx Rattluchs nominatur, capiuntur, [Note: Gesner. in Hist. Quadrup.] inventos et in Ducatu VVirtembergico, in rusticumque praetereuntem aliquando insiliisse, et ab eodem securi [Note: Cibus.] prostratum, Gesn. auctor est. Cibus lyncib. caro animalium, catorum silvestrium inprimis, quorum caro suavior, si Olao M. credimus. Habent et cerebella quadrupedum [Note: Gesner. l. c.] in deliciis, hinc Gesn. se a [Orig: à] quodam intellexisse scribit, lynces in arborib. aliquando latitare, et in maiores quadrupedes praetereuntes insilire, et unguib. cervici infixis non dimittere, [Note: Generatio.] donec animalis prostrati laniato capite, cerebrum devoraverint, sunt qui affirment, corpore intacto sanguinem [Note: Scaliger. Ex. 210.] tantum sugere. Scaliger pauciora in Scandinavia animalia reperiri scribit, quod [Orig: quòd] lyncib. in alimentum cedant. [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 1.] More canum aversi congrediuntur, ut canes implentur, et ritu leporum superfetant. [Note: Isidor. Orig. l. 12. c. 2] Catulum ipsis adscribit Isidor. duos, tres, aut quatuor Odonus. [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8. Visus.] Clarissime [Orig: Clarissimè] omnium quadrupedum cernunt, ideo [Orig: ideò] quidam corpora solida visu penetrare fabulati sunt. Velocis sunt cursus, adeo [Orig: adeò] , ut eum saltu praecipitent. De urina ita Plinius. Lyncum humor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in ge~mas carbunculis similes, et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas, atque ob id succino a [Orig: à] plerisque ita generari prodito. Novere hoc sciuntque lynces, et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. Hoc postremum apud Aelianum et Isidorum invenies, prius [Note: Dioscor. l. 2. c. 74.] Dioscorides vanum esse, quod lyncurium sit succinum pterigophoron, et pennas ad se alliciat, fatetur, et Brasavolus inane esse experientia [Orig: experientiâ] ipsa [Orig: ipsâ] comperit. [Note: Mores.] Tanta quoque oblivione, si praedam ferens retrospexerit, occupari quidam affirmare audent, ut praedae ipsius oblita aliam quaerat. ego si id verum est, nimiae aviditati istud adscripserim. Aestate depilari, hieme valde [Orig: valdè] hirsutum reddi, Odonus tradidit, quod villosis animantib. commune. An viscora virulenta et spumae rabidorum canum comparanda habeat, quod apud [Note: Lucanus Phars. l. 6. Usus.] Lucanum legimus, in medio relinquo. Haud contemnendas habet in medicando vires. Evonymus saxifragas herbas cum sanguine ad minuendos calculos miscet; VVekerus ex pinguedine unguentum ad eosdem pellendos componit. Crollius sal ex lapide et oculis cancri conficit. Unguis qui est in dextro pede pro pollice, contra co~vulsiones argento inclusus et appensus valet. Eosdem omnes cum [Orig: cùm] corio exuri [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8.] efficacissime [Orig: efficacissimè] in Carpatho insula tradunt. Hoc cinere potu proluvia vitorum, eiusdemque aspersu feminarum libidines inhiberi, item pruritus corporum, urina [Orig: urinâ] , stillicidia vesicae. Eadem et iugulorum dolori monstratur [Note: Differentiae. Oppian. Cyneg. l. 3.] in remedio. Pellis Bononiae centum vigintilibris venditur. Oppianus a [Orig: à] magnitudine et parvitate eas distinguit, sibi undiquaque similes. In Italia duplex pellis ostenditur. Ampla, ad albedinem magis tendens, quae lupi Cer arii esse creditur, et Ruffa, paulo [Orig: paulò] minor, quam Cati pardi autumant.

CAPUT IV. De Tigride.

[Note: Nomen.] NOmen huic belluae a [Orig: à] velocitate datum a [Orig: à] Medis, qui tigrim sagittam vocant, putatur. Genere masculino Varro extulit, feminino Plinius, invenies et Tigrides in plurali apud Philomelae [Note: Descriptio.] auctorem. Ad magnitudinem canis leporarii et ultra excrescere, quidam putant, ad equi Nearchus. Visa pellis, cuius longitudo quinque pedum mensuram superabat. Oculos habet splendore igneo micantes, collum breve, quale illis quae pascendi gratia [Orig: gratiâ] cervicem in terram non deiciunt, ungues aduncos, dentes acutos, pedes multifidos. [Note: Locus.] Magna ipsorum in Oriente et versus Austrum, in India nempe, intra Gangem et Hyphasin fluvios, in monte Caucaso, apud Besingos Peninuleis vicinos, copia, ut male [Orig: malè] , in Hyrcania duntaxat haberi, Poetae [Orig: Poëtae] prodiderint. Inveniuntur et in Iava, ubi propter ipsorum metum minus gummi benivini colligitur, Bengala, et montib. Pervanis. In Taprobana diuturna lucis usura frui, nonnullis proditum. [Note: Cibus.] Omne animantium genus devorant. Elephantes saepe [Orig: saepè] superant, mulos pede apprehensos trahunt, oves, boves,


page 123, image: s178

canes, etc. laniant, nec ab hominib. temperant: haedorum tamen praecipue [Orig: praecipuè] carnib. delectantur: tanta vero [Orig: verò] aviditate feruntur, ut viso animantis unius sanguine, per totum cupiantire pecus, [Note: Stat. l. 8.] ut apud Statium habetur. Omne genus femininum esse, quod nulli mares capiantur, [Note: Tzetzes Chil. 12. c. 339.] Tzetzis memoriae lapsi cum aliis opinio. ideo ex vento concipere [Note: Generatio.] prodiderunt. Fabulae a [Orig: à] velocitate animalis apud veteres decantata origo, aversos co~gredi, et multos uno partu [Note: Aelian. H. N. l. 8. c. 1.] catulos edere, certum, nec inter se duntaxat miscentur, sed et in canes exardescunt. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 74.] Modum procreandi apud Aristotelem habes. Alligantur, inquit, canes locis desertis, per quae tigres versantur, et nisi tigris in luxuriam solvatur, lacerantur, sed cum desiderio veneris [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 40.] premitur, mitescit, quod Plinius, ut apud Aelian. est, ita protulit. E tigrib. eos (canes) Indivolunt concipi: et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. Primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni: tertio demum educant. In India Occidentali nullam Hispanis vim facere, infestare Indos, in provincia Bambae, albos homines non attingere, nigros adoriri, imo [Orig: imò] homine albo et nigro simul dormientib. albo intacto [Orig: intàcto] , nigrum corripere, Linschottanus [Note: Sympathia et Antipathia.] prodidit, an ad Sympathiam referri debeat, dubito: sed quod Elephanto viso vehementer excandescant, [Note: Balb. in Hodepor. c. 34.] quod bubalorum fimo pellantur, quod denique ad sonum tympani fere [Orig: ferè] insaniant, [Note: Pierius l. 2.] et se ipsos saucient, inter antipathiae [Note: Hieroglyph.] exempla refero. Vox ipsius proprie [Orig: propriè] per rancatum exprimitur. Mutare [Note: Vox.] et frendere, ira correptum scilicet, [Note: Oppian. Cyneg.] Oppian. dixit. Velocitati tremendae [Note: Cursus.] et maximae dum capitur esse, constanter [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 18.] a [Orig: à] veteribuscreditum. Totusn. fetus, inquit Plin. qui semper numerosus est, ab insidiante rapitur equo quam [Orig: quàm] maxime [Orig: maximè] pernici, atque in recentem subinde transfertur. At ubi vacuum cubile reperit feta (maribus n. non est cura sobolis) fertur praeceps odore vestigans. Raptor appropinquante fremitu, abicit unum e [Orig: è] catulis. Tollit illa morsu, et pondere etiam ocior acta remeat, iterumque consequitur, ac subinde, donec in navem regresso inanis feritas saevit in littore. Et haec veterum sententia. [Note: Bontius de Med. Ind. p. 13.] Recentiores et ex his Bontius, inter errores ponunt, quae de velocitate dicuntur. Quia haec fera tardigrada est, ac hominem, (multo [Orig: multò] minus aliam feram) vix cursu assequeretur, hinc est, quod apri, tauri silvestres, cervi, sagacius hoc animal odorantes, eius ungues cursu facile [Orig: facilè] eludant: ideoque in carrectis, ac inter virgulta latens circa flumina, quo praedictae ferae ad potum voniunt, saltu obliquo in aliquam earum fertur, non secus ac feles in mures ac glires impetum faciunt: sic etiam ex insidiis hominem aggreditur, ac si, (quod saepe fit) nimia cupidine praedae aberraverit in saltando, lente [Orig: lentè] ac rugiens recedit. si quoque ab homine detectam se sentiat, abibit, etc. haec Bontius, quo mortuo, multa quoque Exotica de plantis et animalib. [Note: Mores.] interiisse doleo. De cetero, sobolis est amantissimi haec fera, ideo viso homine protinus catulos transfert; ablatis, in obvium quodcu~que crudeliter saevit, et rabie correpta, perit. Etsi autem indomitae fere [Orig: ferè] sit crudelitatis, indulget tamen aliquando patientiam flagello; et Ovidius, obsequium Tigres domare dixit, et apud Senecam, osculatur [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 11. 17] Tigrim suus custos. Nec desuntmansuefactorum exepla. D. Augustus Q. Tuberone, Fabio Max. Coss. IV. Nonas Maias, theatri Marcelli dedicatione, tigrin primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactum: Divus [Note: Iul. Capitol. in eod. Vopisc. in eod.] vero [Orig: verò] Claudius simul quatuor. Sub Gordiano decem Romae visae, in triumpho Aureliani quatuor. Heliogabalus tigrides currui iunxit. Numquam tamen feritatem exuunt, aliquando submittunt, sed cum minime [Orig: minimè] exspectaverimus, torvitas mitigata exasperatur. Id Abdias [Note: l. 6. Hist. Apostol. Thevet. Cosmogt. T. 2. l. 19. c. 7.] Babylonius prodidit; nec ignotum, dum perurbem ad spectaculum ducuntur, campanulis cingi, ut spectatores ab improviso impetu sibi caveant. Saepenec [Orig: Saepènec] [Note: Petr. Victor. vatiar. lect. 4. c. 3.] catenis bene [Orig: benè] vinciuntur. Succo Mandragorae vel opio in stuporem coniciantur necesse est, ne per urbem deductae, [Note: Usus.] laedant. Posteriorib. huius ferae partib. in cibis Indos usos, priorib. tanqu Phoebo sacratis, quas versus orientem [Note: Philostr. l. 2. vita Appollon.] solem attollere, utaiunt solent, abstinuisse, Philostratus auctor est. Tota carne Co~gitanos vesci, ab alis seu mustacib. quod eorum esu morte furios â


page 124, image: s179

corripiantur, ideo edictis Principum cautum est, ne quis pellem illis carentem venum deferat, abstinere, apud [Note: Petr. Martyr. Decad. 3. l. 2.] Linschottanum legimus. Ledesma Hispanus bubula carne nihilo deteriorem invenit. Ungues incolae Cerebari in corollis texunt, his redimiti, animosiores [Note: Differentiae.] se existimant. De Generibus Tigridum, nihil fere [Orig: ferè] apud veteres Auctores occurrit. Equidem refert ex [Note: Pausan. in Boeot.] Ctesia Pausanias, esse apud Indos Manticora dictum animal, cui triplex dentium sit in utraque maxilla ordo, missiles in cauda aculei, idque Tigrim esse quidam opinantur. Strabo quoque ex [Note: Strabo Geogr. l. 25] Megasthenereliquit, Tigrides apud Prasios dupla fere [Orig: ferè] ad Leonem magnitudine esse; quis tamen quaeso id de Tigride sumendum probav erit. Apud recentiores tamen aliquot illarum Differentiae occurrunt, quoad molem, furorem, [Note: Nieremberg. Hist. Exot. l. 9. e. 15.] et speciem. Vulgaris, inquit Nieremberg. nostris est maior: huic alia similis, quae, quia minor, ab Indis tlaco ocelotl, id est, parva tigris nuncupatur, maculis nigris et fuscis conscripta, non pallidis et candentib. ut aliis communes sunt. Pervani, ut Garcilassus putat, tigridem vocant Uturuncu: nam, quod Ioseph Acosta dixit, ursos dici oboronocos, corrupta [Orig: corruptâ] non nihil ab Hispanis voce, non ita exploratum censet; veumari n. ursus dicitur. Ferociores sunt leonibus: avide Indos q~runt, etiam in domibus et casis; et nisi constanter fores sint clausae, clanculum ingrediuntur, et correptum aliquem barbarum mordicus deferunt, non secus ac felis murem: nec adversus illas arbores asyla, quas ascendunt ut illinc deiciant fugientem et lacerent. In expeditione Fedremani quaedam tigris cohortem militum aggressa, in medio omnium dilaceravit Hispanum unum, tres Indos, tutaque et impunis evasit. Nihilominus tanta feritas elumbatur: si vel baculo circa renes caedatur, la~guet et vincitur, non alia via patet victoriae. Nulla alia fera magis timetur Indis Occidentalib. imo in veneratione est. Daemon illis saepissime [Orig: saepissimè] specie tigridis loqucbatur. Ungues venenati creduntur, numquam reparatur plaga ex illis. Iam post introductum Evangelium reverentiam imo timorem huius ferae amisit Barbaries. Capitur laqueis, alicubi muscipulis. In Bengala ferocissima invenitur, et contumacis odii: usque ad triginta milliaria insequitur per littora navim qua [Orig: quâ] aufugit laesor. Obviis praeterea quibuscumque hominibus et feris atrox. Praevenit natura tantam pestem. Comitatur tigrim aliud animalculum, quod assiduo latratu illam indicat, quo audito ferae aliae recedunt, aut conduntur, homines fugiunt. Sunt illae tigrides humanae carnis avidissimae, avariores Nigritarum quos internoscunt navem, si quam in ora [Orig: orâ] perspexerint, per viginti leucas cursitando prosequi solent, ut si quis in terram exscenderit, devorent. De nocte in naves insiliunt, ut incautos navicularios opprimant. Referam huius exemplum memoratu dignum, quod accidit interim dum nostri in Bengala [Orig: Bengalâ] agerent. Aethiops quidam servus cum somniasser a [Orig: à] tigride se abreptum, sequenti nocte sub navis, qua vehebatur, prora [Orig: prorâ] se abscondit. Rogatus a [Orig: à] Domino causam, somnium nocturnum enarrat; cuius veritatem illa [Orig: illâ] ipsa [Orig: ipsâ] nocte eventus probavit: omnibus n. dormientibus, tigris in navim insiliens, ceterisque, qui plus quam triginta in navi iacebant, intactis, desub prora [Orig: prorâ] miseri Aethiopis apprehendit latus, et abripuit. Felicior alterius sors fuit, sed divina protecti providentia [Orig: providentiâ] . Hic cum haud procul in navi ageret a [Orig: à] littore, a [Orig: à] tergo hinc eum tigris, ab aqua [Orig: aquâ] e [Orig: è] flumine illinc crocodilus invadit: sed audi casum. Tigris, ut adversarium praeverteret, praedamque extorqueret, nimia velocitate ultra hominem delata, et in navis latus impacta, in crocodili fauces incidit; hoc modo evasit. Dici nequit, quantopere Bengalani tigtidum rabiem metuant: hinc variis e [Orig: è] nominib. nuncupant, veriti ne si proprio dicerent nomine, continuo [Orig: continuò] dilacerentur. In Brasilia magna trigidum vis, quae famelicae horribili possent velocitate, tremendis viribus. Eaedem pastae tanta [Orig: tantâ] dicuntur esse ignavia, ut a [Orig: à] gregariis etiam canibus confestim in fugam agautur. Non homines tantum perditgula. In nova [Orig: novâ] Hispania speculatur ex arboribus ad ripas fluminum


page LII, image: s180

[Illustration:

Leucurcuta.

]

[Illustration:

Leo-Minor.

]

[Illustration:

Martigora.

]


page LV, image: s181

[Illustration:

Ursus. Baer.

]


page 125, image: s182

crocodilos: inde desiliit, et incautos occidit. Aliquando non minore iactura a [Orig: à] tigride Indica [Orig: Indicâ] infestata Darien fuit, quam olim a [Orig: à] fero leone Nemea, et a [Orig: à] rapido apro Calydonia, ut Petrus Martyr narrat. Integro namque semestri noctem aiunt exactam fuisse; nullam indemnem, quin vel iuvencam aut equum, canem aut porcum, intra vici ipsius vias interfecerit. Armenta gregesque iam minuebantur: imo et minime tuto referunt domo exisse quemquam, eo tempore praecipue [Orig: praecipuè] quando catulos alebat, tunc namque adoriebatur et homines, fame urgente catulorum, si homines prius occurrebant quam brutum animal. Necessitate cogente tandem ars inventa est, qua [Orig: quâ] tanti sanguinis poenas lueret. Exploratis quippe angustiis semitarum, quibus e [Orig: è] cavernarum latebris ad praedam noctu prodire solebat: excavata [Orig: excavatâ] ibi scrobe aliqua [Orig: aliquâ] ; cratibus et aggesta terra levi superstratis, fallaciam occultarunt Indi. Veniens incautus (mas quidem erat) tigris decidit in foveam, et sudibus acutis in scrobis fundo defixis inhaesit. Saxis tum ingentibus ex fossae margine in eum sudibus infixum deiectis, peremptus est. In mille assulas, et mille frustula fixa dextra directas hastas, et ab alto iaculatas, dirumpebat. Semianimis et exsanguis formidine replebat intuentes; quid solutus et incolumis fecisset? Ioannes quidam Ledesma Hispalensis, Vaschi Nunnes amicus, et laborum socius, de tigtide illo se comedisse fassus est, bovinaque carne nihilo deteriotem esse retulit. Unde tigridem esse dicant, interrogati qui numquam tigridem viderant, respondent, a [Orig: à] maculis, a [Orig: à] feritate, a [Orig: à] dexteritate, signisque aliis ab Auctoribus datis tigrim arbitrari, cum et pardos et pantheras maculatos ex ipsis plerique se vidisse praedicent. Tigride mare perempto montes versus vestigia ipsius secuti, antrum, coniugale ipsius domicilium; adeunt, duos absente genitrice catulos uberibus adhuc matris indigos auferunt. Mutato consilio, quo [Orig: quò] gran diusculos effectos in Hispaniam post haec mitterent, ferreis catenis diligenter in colla compositis, ad maternum antrum parvulos reportant a [Orig: à] matre lactandos. Post paucos in de dies regressi ad speluncam, nec catulos reperientes, credebant eos a [Orig: à] matre in frusta prae rabie dilaceratos; ablatosque, ne quispiam eis frueretur. Asseverant namque; solvi e [Orig: è] catenis nullo pacto potuisse vivos. Pellis peremptae tigridis ad Hispaniolam, siccis herbis et culmo farta missa est ad Admirantum et Primores. Plura de his vide apud eundem Nieremberg. et Marcgr. H. B. l. 6. c. 10.

CAPUT V. De Urso.

[Note: Nomen.] URsus, vel ab urgendo, quod [Orig: quòd] impellendo tum homines tum ceteros animantes prosternat; vel quasi orsus; quod [Orig: quòd] ore suo formet fetus; seu quod in ventre orsus, extra [Orig: extrà] ventrem linctu compleatur, vel quasi sursus, quia horret pilis, et das1u/trixos est, Latinis dictus est. Graeci a)/rkton, vel ab a)rkw= propulso, quod ad iniurias propulsandas anterioribus pedibus valeat; vel ab a)rke/omai, quod [Orig: quòd] sine externo alimento hiemem transigat, vocavere. [Note: Descriptio.] Quantum ad Rationem externarum partium: Corpus ei crassum, et vix mobile, semper crescere quidam affirmant, [Note: Vadian. in Melam.] inventosque longitudine quinque cubitorum, latitudinis tantae, ut quodlibet vel bovis tergus vinceret, talemque Maximiliano Imperatori in Thermis Badensibus oblatum. Pellis ei spissa et villosa, dentes sertati, et penitus reconditi. Os longum, celeres oculi, pedes manibus similes, [Note: Solinus Polyhist. Plin. H. N.] in brachiisque et lumbis maxima vis, unde interdum posticis pedibes insistunt, cauda diminuta, genitale simul [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 27. Scalig. ed. l. 8. c. 21.] ut exspiraverit cornescens. Adde his, mammas quatuor, ventriculum amplum, et intestinum, cum hieme in antris dormientes capti exenterantur, vacuum, et adeo [Orig: adeò] adductum, ut simul cohaerere videatur. Galenus nervos recurrentes, qui in aliis animalibus difficulter observantur, in hoc evidentissime [Orig: evidentissimè] conspici posse scribit.


page 126, image: s183

Caput ipsis in validum est, vel praesertim [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 36.] synciput, quod leoni fortissimum: ideo [Orig: ideò] urgente vi, praecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus ex operto, iaciuntur. Eo tempore quo latitant, sanguinis exiguas circa cor tantum habere guttas, [Note: Theophr. de animal. latitantib.] reliquo corpori nihil inesse, Theophrastus credidit. Nulla denique eis secundum Plinium medulla: axungiam et lardum habere, Monachis in Mesuen visum. In plaerisque terrarum partibus degunt, sed in Germania, Polonia, [Note: Locus.] Lithuania, Norvegia, etc. et aliis Septentrionalibus, in Nova Zemla inprimis, maxime [Orig: maximè] . In Anglia nunc non reperiri, Gesnerus prodidit: nec [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 58. et l. c.] in Creta insula, Plinius In Africa quoque non haberi olim creditum, sed [Note: Herod. in Melpom. Solin. c. 29.] falso [Orig: falsò] . Esse, praeter Herodotum et Solinum, Strabo testis est, dum Mauros, leonum, pardalium, et ursorum pellibus [Note: Strabo Geogr. l. ult.] indui scribit. Magis autem montanis quam [Orig: quàm] planis delectantur. Unde Alpinae rupes apud Stumpfium animosis abundant: in montibus Peru, multinigri stabulantur; et Pernes mons [Note: Victus.] Atticus apud Pausaniam, venatione ursorum clarus est, pa/mfagon est animal. Plantis victitare apud Mathiolum, Albertum, et Gesnerum invenies. Ille specie rubi qui mora rubicunda et odorata producit, delectari scribit. Iste, herbam cuculi, quam Botanici trifolium acetosum vocant. Hic, radices quasdam quibus cupiditas cibi expletur, et somnus conciliatur. Nam in Alpibus Helveticis aiunt, vaccarum pastorem, postquam ursum, radicem e [Orig: è] terra avulsam comedisse, eminus vidisset, radice eadem, post ursi discessum degustata, tanto somni desiderio captum, ut in via se prosternere necessum habuerit. Herbam arum comedere, quamprimum e [Orig: è] latibulis [Note: Atist. Hist. Anim. l. 8. c. 17.] egrediuntur, Aristoteles auctor est. Sed et arbustum quoddam spinosum, foliis fere [Orig: ferè] ut apii divisis, flore albo, baccis rubentibus, in montibus circa Tridentum panis ursi appellatur. [Note: Plin. H N. l. 10. c. 73. Atistot. H. A. l. 8. c. 5.] Vescuntur et fructibus arborum, quas conscendunt, leguminibus, melle, cancris, formicis. et carnibus, seu praemaceratis et propemodum putridis, seu recentibus. Maxime [Orig: Maximè] tamen favos appetunt, habeturque apud Iovium faceta de quodam rustico in Moscovia historia, qui in cava arbore, profundo mellis gurgite collo tenus immersus, et biduo vitam solo melle sustentans, urso in arboris eiusdem cavitatem, more humano se dimittentis, beneficio, cuius pellem tergoris manib. comprehenderat, extractus fuit. Piscibus in Islandia et glaciali Oceano [Note: Martyr. Decade. 3. l. 6.] vesci, Gabottus Venetus, prodidit. Bibunt quidem aquam, sed nec lambendo, quod carcherodontum, nec sorbendo, quod [Orig: quòd] continuis dentib. munitorum proprium, sed aquam mordendo, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 6. Generatio.] ut apud Aristot. habetur. Ursae veneris sunt appetentissimae: Ideo, quoniam ferae gravidae marib. non miscenscentur, praeter lyncem et leporem, ne diutius maritis careant, et maturius ad Venerem redire possint, ventrem ante certum [Note: Oppian. Cyneg. l. 3. v. 146.] tempus elidere creduntur. Mares, in puellas quoque libidine ferri, proditum. Raptam ab uno in montib. Allobrogum quandam, quam venereo complexu prosecutus est, et pomis agrestibus pavit, Philippus Cosseus, Constantiensium sacris praefectus, Gesnero [Note: Saxo Gra~mat. Hist. Dan. l. 10.] retulit: Danorum vero [Orig: verò] Regum stemmata, a [Orig: à] quodam dicto urso, qui ex puella ab urso compressa natus esse [Note: Magnus l. 8. c. 2.] dicitur, deduci, et Saxo refert; et duo Magni Upsalenses Episcopos, Gothicos [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 36.] Reges ex urso et virgine nobili originem ducere produnt. Coeunt mense Februario, seu hiemis initio, non eodem modo quo quadrupedes, sed [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 1.] intra mutuos amplexus, velut humanas coniugationes, seu ut Plinius, ambo [Note: Solin. Polyhist. c. 39.] cubantes complexique, id est, humanitus strati. Grayidae latent, secretiq, honore reverentur mares gravidas. [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 30.] Uterum triginta dies ferunt. Pariunt tum unum, tum etiam duos, sed complurimum quinque. De partus forma variatur. Lucinae illis properantius tempus [Note: Solin. d. l.] est, inquiunt Plinius et Solinus, quippe uterum trigesimus dies liberat: unde evenit, ut praecipitata fecunditas, informes creet partus. Carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli, nulli pili, et de festina [Orig: festinâ] immaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis.


page 127, image: s184

Has lambendo sensim figurant, et interdum ad pectora fovent, ut adsiduo incubatu calefacta, animalem trahant spiritum. Idem Aristoteles, Oppianus, Ovidius, et alii dixere. Inde quibusdam Ursus quasi Orsus dicitur. At recentiores contrarium experientia docuit. Capta in valle Anania supra Tridentum gravida ursa, quam exenteratam, catulos omnibus membris distinctos gestasse, animadversum [Note: Ambros. Hist. quadrup. digit. l. 1. c. 5.] est. In senatus vero [Orig: verò] Bononiensis Musaeo, ursulus a [Orig: à] caeso matris utero extractus, omnibus suis partibus formatus, in vitreo vase servatur. Nec male [Orig: malè] Camerarius opinatur, secundinarum quibus fetus ursae obvolutus est, tantam crassitiem, ut nonnisi diuturno linctu a [Orig: à] matre avelli [Note: Antipathia.] possit, errori occasionem dedisse. Capitale odium gerit cum Phoca, equo, apro, mortuis, et mappa. Phocam summopere abominari Oppianus reliquit. Agnoscit equus hostem numquam visum, ac protinus se parat ad pugnam: in qua arte potius quam [Orig: quàm] viribus utitur. Transilit enim ursum, et ipso saltu posteriores pedes impingit [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 15.] in caput. A mortuis abhorrere dicuntur, quod [Orig: quòd] homines prostratos, ore ad terram verso, retentoque spiritu, illaesos relinquant. Visa mappa, teste Seneca, ad iram concitantur. Aconito quoque pereunt; nec non faba lupina, seu marcillio, quam consiliginem esse putat Gesnerus. Pisces etiam quidam nigri venenati in Armenia reperiuntur, quorum farina aspersas ficus si comederint, intereunt. Musica delectari, experientia [Note: Vox.] docuit. Vocem si attendas, saevire dixit Spartianus, rugire alii. Naturam et Ingenium, sequentia testantur. [Note: Solin. Polyhist. c. 39.] Cum degustavere mandragorae mala, formicas lambunt. Cum [Note: Plutarch. l. lectum animal.] nausea laborant, myrmeciam adeunt, assidentesque linguam fluore dulci fluentem exsertam, leviter tam diu tenent, donec formicis scatere viderint. Vulnerati, siccis herbis sibi medentur. Ursae a [Orig: à] latitatione egressae, [Note: Solin. l. c.] in liberam diem, tantam patiuntur lucis insolentiam, ut caecitate obsitas putes. Oculi quia hebetantur crebro [Orig: crebrò] , maxime [Orig: maximè] favos expetunt, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 33.] ut convulneratum ab apibus os, levet sanguine gravedinem illam. In [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 3.] antrum, nonrecto sui corporis motu sed supina ingreditur ursa, et dorsi sui tractu repit, ut vestigia obliteret. Ibique postquam est egressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies: e [Orig: è] quibus quatuordecem immobilis manet, reliquis aliis movetur: tantum solo lingendo dextro pede se sustentat, eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 36.] cohaereat. Mares, inquit Plinius, quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. Specus si non habuere ramorum fruticumque congerie aedificant, impenetrabiles imbribus, mollique fronde constratos. Primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. Tunc mirum in modum pinguescunt. Ab iis diebus residunt, ac priorum pedum suctu vivunt. Mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus, coctas quoque ursorum carnes, si asserventur, increscere; cibi tunc nulla argumenta, nec nisi humoris minimum in alvo inveniri: sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. Procedunt vere, sed mares praepingues, ut movere sese facile [Orig: facilè] nequeant. [Note: Solin. l. c.] Feminae non ita pinguescunt, quod eo tempore pepererint. In iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Exeuntes herbam arum dictam, laxandis intestinis alioquin concretis devorant, circa surculos cum dentiunt praedoman. tes ora. Si quando tauros adoriuntur, sciunt quib. potissimum partibus immorentur, nec aliud quam [Orig: quàm] cornua aut nares petunt: Cornua, ut pondere defatigent; nares, ut acrior dolor sit in loco teneriore. Animae virus pestilens. Contacta halitu eius attingit nulla fera, citiusque putrescunt afflata reliquis. In Mysia aiunt esse genus alborum, qui cum a [Orig: à] venatoribus urgentur, talem [Note: Usus. Galen. de Alim. facult. l. 3. c. 2] halitum edunt, qui canum carnes putrefaciat. Quantum ad Usum in Cibis, etsi caro ursorum sit frigida, mucosa, difficilis concoctu, spleni et


page 128, image: s185

[Note: Bruier. l. 13 de cibis. c. 41.] hepati incommoda: Alpinis tamen et Helvetiis, Bruierino teste, in deliciis habetur, ipsequese eas in cena apud Symphorianum Campegium comedisse, culinae artificio conditam asseverat. Sed iuvenculus ille ursus erat, qualem, et quidem hieme captum, in cibis adhibete debere, Bartholomaeus Scappius scripsit. Licet n. Quintili mense ob pabulum pinguiores sint: tamen, quod [Orig: quòd] caro tum malum odorem spirare soleat, a [Orig: à] mensis excluduntur. Ceterum anteriores duntaxat pedes inter cibos suaviores ab Aeliano reponuntur, quos et principes viros appetere Michael [Orig: Michaël] Herus prodidit, forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] plurimum exerceantur. Salsos et in camino siccatos qui ederunt, optimum et suavissimum esse cibum Gesnero retulerunt, nec amplius se mirari, quod [Orig: quòd] eos per hiemem inter latendum sugant. Cerebrum venenatum esse Savanorola scripsit. In Medicina magni sunt partes usus. Ocuius exsiccatus et puerorum collo appensus, adversus pavores nocturnos amuletum esse dicitur, supra sinistrum hominis brachium alligatum, quartanam febrem mitigat. Sanguis panos et apostemata, in quacumque parte discutit, et pilis qui in oculis nascuntur prodest, et pulices enecat. Adeps, livores et maculas eximit: ambustis, cum lilii radicib. prodest: igni sacro illinitur: ulcera in tibiis et cruribus admixta [Orig: admixtâ] rubrica [Orig: rubricâ] sanat: rimas pedum, alumine addito, sarcit: raptos alopeciae vitio capillos restituit, et unguento sympathetico seu armario admiscetur. Pellis demorsis a [Orig: à] cane rabido substernitur. Pulmo attritus a [Orig: à] calceamentis contractos ab infla~matione tuetur. Fel articulorum doloribus utilissimum tradunt: ab Arnoldo Villanovano ad epilepsiam commendatur: tussim admixto melle sanat: in pessum ad conceptum promovendum adhibtur. Pili cum adiantho et arundinum radicibus adusti, magnae suntin generandis pilis efficaciae. Difficiles partus solvi, cum quis tectum in quo gravida sit, lapide quo ursus interfectus est, transmiserit, Plinius fabulatur. Adhibetur ursus et ad alia. Pelles Samoiedis et Lapponib. ad vestimenta inserviunt: aliis ad stragula. Olim equites, loricas et galeas iisdem tegebant, ut truculentiores appareront. Palladius ferramenta quorum in agris colendis usus, sebo, adversus grandinem et gelu inungit: Mizaldus, cortices vitium adversus erucas et glaciem. Fuit eorum et in spectaculis ac suppliciis sumendis usus. Annalib. notatum est, M. Pisone et M. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 36.] Pisone et M. Messala Coss. ad XIV. Calend. Octobris, Domitium Aenobarbum aedilem curulem urlos Numidicos centum, et totidem venatores [Note: Differentiae.] Aethiopas in Circo dedisse. Differentias quod spectat, sunt Magni, Parvi, Nigri, Albi. Tales infestavere Hollandos, cum perglacialem Oceanum transitum [Note: Purchas. Navig. T. 3. l. 4 c. 5.] in Cataiam quaererent. Stupendae erant magnitudinis. Nam occisor. pelles ad tredecem pedes ascendebant. [Note: Strabo Geogt. l 16.] Sunt et in Mysia albi, quorum superius facta mentio. Strabo fulvosum, in illa Arabiae regione ultimo promontorio contermina notarit: Agricola in fuscos et nigros dividit. Helvetii parvos, [Note: Maiol. Colloqu. 7. de quadrup.] saxatiles, magnos capitales vocant. Sunt et in novo orbe ignavi, qui solis formicis victitant, canib. cedunt, et bacillo percussi fugiunt, nec ullum caudae vestigium habent. Myrmeciphagos appellare [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 28.] possis. Inveniuntur in provincia Verae pacis maximi, lanigeri satis, nigris pilorum sive lanaegrumis. Cauda illis palmaris duntaxat: manus velut humanae. Simi sunt velut nigritae, rotundo rostro, depili et rugoso: In Virginia eduntur. Meticulosi sunt, fugiunt homines, aufugiunt ad arbores, inde deturbantur, sauciati iaculis. Provincia Beach, si Paulo Veneto credimus, domesticos et innoxios producit. Hoc unicum addere placet, habuisse Suidrigellum [Note: Textor Tomo 2. Off.] Lithuaniae Principem ursum matutinis horis a [Orig: à] nemore discedentem, qui palatio appropinquans anterioribus pedibus fores percutiebat, et cibo sumpto, remeabat in silvam. Solent et sectae cuiusdam apud Turcas religiosi, ex eremo egressi, cervum vel ursum tintinnabulum collo ferentem per urbes et pagos circumducere.


page LVI, image: s186

[Illustration:

Lupus, Wolff.

]

[Illustration:

Zilio Hiiaena

]

[Illustration:

Vulpes. Fuchs.

]

[Illustration:

Hiioena.

]


page LVII, image: s187

[Illustration:

Lupus Marinus Gesneri et Bellonii

]

[Illustration:

Hiiaena.

]

[Illustration:

Gulo. Vielfraes.

]


page LVIII, image: s188

[Illustration:

Lupus Sciithicus.

]

[Illustration:

Semivulpa.

]

[Illustration:

Veruex Aethiopicus

]


page 129, image: s189

CAPUT VI. De Lupo.

ARTICULUS I. De Lupo in genere.

[Note: Aldrovand. Hist. Digit. l. 1. c. 6.] LUpum in genere et specie considerabimus, eidemque Gulonem adiciemus. [Note: Nemen.] Dicitur Latinis lupus, vel quasi leopus, quod [Orig: quòd] in pedibus leoninam virtutem gerat; vel a [Orig: à] Graeco lu/kos, a [Orig: à] rabie nempe rapacitatis; vel u)po\ th=s2 lu/khs2, a [Orig: à] diluculo, seu quod [Orig: quòd] in colore pellis crepusculorum albedinem aemuletur, seu quod [Orig: quòd] prima [Orig: primâ] luce ad raptum exeat; seu quod [Orig: quòd] oculi ipsorum sint tersi et in tenebris fulgeant. Graecis dicitur lu/kos, knhki/as2, si textus apud Varinum corruptus non est, Hesychio o)lko\s2; quod potest esse ab o)le/kw. Alibi nukterinoi kmu/es2 vocantur. Feminae, [Note: Descriptio.] lu/kaina nomen. Sunt vero [Orig: verò] lupi canibus magnis, mastinis, seu pastoralibus similes, coloris, ut in differentiis dicetur, varii. Habent oculos ravos, qui splendent lucemque iaculantur. Dentes serratos, teretes, acutos, et inaequales. [Note: Aelian. H. A. l. 19. c. 26.] Rictum amplum, et os quod maxime [Orig: maximè] diducunt. Collum in eas brevitatis angustias compulsum, ut contorqueri retroque versari non queat: et si retro [Orig: retrò] velit aspicere, totum corporis truncum contorqueat necesse est. Ideo [Orig: Ideò] quidam ex solido osse constare [Note: Clamorg. l. delupor. venat.] prodidere, sed falso [Orig: falsò] . Clamorganus enim in dissectis vertebras obfervavit, cui et Philes adstipulatur. Habent et musculos temporales magnos [Note: Galenus de usu partium l. 10. c. 2.] et nervosos, prodente Galeno. Cerebrum quod cum luna crescit et decrescit, si Alberto credimus. Cor, [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 20.] si siccetur, odoratum. Iecur, ungulae equinae simile. Genitale osseum. Pedes, [Note: Galen. l. 11. de usu patr. c. 8.] priores quinis digitis distinctos, posteriores quatuor. Ossium substantiam densiorem. Renes aliis similes, sed qui, in senectute, vermes vel serpentes, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] quod se in tribus vel quatuor cadaveribus observasse, Clamorganus scribit, producant. In vesica lapillus reperitur, qui Syrites dicitur. [Note: Locus. Pausan. in Phocicis. Aristot. in Mirabil.] Nulli sunt in Sardinia, si Pausaniae credimus; Creta, si Aristoteli; Olympo monte Macedoniae, si Plinio et Solino. Angliam hoc animalis genus non alere certum. Sub Edgaro, Ednii II. exscindi coepti, in totum postea eradicati sunt, non in Cambria tantum, sed in aliis quoque provinciis. In Septentrionahbus provinciis magna luporum copia: in Moscovia inprimis, pecori, iumentis et hominibus [Note: Olear. Itiner. p. 119.] insidiantur, cuius exemplum apud Olearium in itinerario Orientali invenies. Haud paucos in regno [Note: Cadamust. c. 29.] Senegae inveniri, prodidit Cadamustus. In provincia Scotiae Angusia, eiusque valle Glamore reperiri, qui ferarum duntaxat raptu vivant, apud [Note: Cibus.] Boethium [Orig: Boëthium] habetur. Carnivori sunt, et inprimis ovillam appetunt. Ideo [Orig: Ideò] caulam ingressi, omnes fere [Orig: ferè] interimunt. Equis, bobus, anseribus, insidiantur. Humanae sapote maxime [Orig: maximè] illiciuntur, si humanum cadaver priusgustaverunt. Praegnantibus capto [Note: Olaus de gent. sept. l. 18. c. 10.] odore insidiari Olaus M. prodidit. Sed nec suae speciei, si fames premat, [Note: Clamorg. l. de venat. lupi.] parcunt: testaturque Clamorganus duos lupos die antecedenti occisos, ab aliis nocte subsequente devoratos fuisse. Aelianus vero [Orig: verò] animadvertit, fame urgente multos simul excurrere, vertigine correptum et cadentem a [Orig: à] ceteris laniari. Coram catulis qui ablactantur, praedam nuper voratam evomunt, et grandioribus factis agnum vel anserem apponunt. Praeter [Note: Porta Physiogn. l. 4. c. 4.] carnes, plantam illam Seythicam Boramerz dictam appetunt. In regno Congo oleum quod ex palmis [Orig: pàlmis] [Note: Linschot. in Navigat.] elicitur, sorbent. Terram quoque et argillam comedunt. Inde forte [Orig: fortè] lapis lithargilos dictus, qui in ventriculo, undecim uncias pendens, gyris [Note: Schenck. in Hist. monstror.] et plicis intortus, a [Orig: à] Schenckio observatus est. Albertus, non fame sed naturali instinctu id facere, dixit, ut gravior redditus, quae invasisset, sua mole deprimere posset. Exsaturatus per magnum temporis intervallum fert inediam, eique tum venter late [Orig: latè] proicitur, lingua tumescit, os obstruitur, mansuetusque evadit: lingua extenuata, iterum in lupum transformatur. An


page 130, image: s190

cibos defodiant, exaequo eosdem dividant, et ad reliquias ululatu alios advocent, quod Albertus prodit, venatoribus [Note: Generatio. Atistot. H. A. l. 5. c. 2.] decidendum relinquo. Coeunt [Orig: Coëunt] eo modo quo canes, in medioque coitu, inviti etiam cohaerent; coeuntque [Orig: coëuntque] und an~o nonnisi per dies duodecem, quos a [Orig: à] natali Christi quidam computant. Libidinis tempore acrius [Orig: acriùs] in eos qui accesserint saeviunt, interse tamen, quod [Orig: quòd] gregales non sint, non dimicant. [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 15.] Gerunt utero duos menses, et tandem quoad numerum et caecitatem catulorum ut canes pariunt. Novem catulos generare vulgaris apud Helvetios sermo, teste Gesnero, qui etiam ex Rhaeto quodam audivit, catulos in Rhaetia circa Calend. Maii, septem vel novem aliquando ex una parente, ex latibulis auferri. Idem aiebat vulgo [Orig: vulgò] ferrilupam primo partu unicum eniti catulum, secundo geminos, et sit deinceps, singulatim catulo semper auctiorenfieri partum, usque ad decem, inde sterilescere. Intra duodecem dies parere, quod [Orig: quòd] Latonam oberrantem totidem diebus ex Hyperboreis Delum deduxerint, sub specie lupae, propter metum Iunonis, fabulosum [Note: Plutarch. probl. 38.] est. Antipater apud Plutarchum partum proicere adserit, cum glandiferae arbores florem abiciunt, quo gustato uteri illarum reserantur, cum eius copia non est, partum in ipso corpore emori, nec in lucem venire posse: praeterea regiones illas a [Orig: à] lupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Potus sunt parcissimi. [Note: Antipathia.] De Antipathia haec apud auctores occurrunt. Homo, quem prius viderint, [Note: Solin. in Polyhist.] conticescit: et anticipatus obtutu nocentis, licet clamandi votum habeat, non habet vocis ministerium. Oculus erutus, quadrupedes domesticas terret. Mulier si unquam supra calidam lupi urinam minxerit, non concipiet. Cauda ad praesepe suspensa, [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 14.] facit ne comedant. Rumpi traditur equos, qui vestigia luporum sub equite sequantur: quod si lupi calcaneum equi quadrigam trahentes conculcent, sistentur tamquam [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 6.] ii cum quadriga conglaciassent. Oves ab eo adesae suaviorem habent carnem, verum lana pediculos et pruritum generat. Agni nuper nati, nec [Note: Porta M N. l. 1. c. 14.] alicuius animalis effigiem extra caulam conspicati, audito repente luporum ululatu, exanimantur. Pellis eorundem lupinae superposita statim depilatur. Stercus in ovili occultatum, pecudes quiescere prohibet, nisi auferatur. Fides ex intestinis ovium, cum intestinis luporum permixte, obstrepentes omnem citharae concentum interturbant, quod tamen falsum esse experientia docuit. Scillam si contigerit repente [Orig: repentè] contrahitur. Lapides ideo [Orig: ideò] perhorrescit, quod [Orig: quòd] in parte a [Orig: à] saxis icta vermes nascantur. Scintillis ex silice emicantibus ita terretur, ut etiam famelicus accedere non audeat. [Note: Oppian in Cyneger.] Tympanum ex eius corio formatum cetera animalia fugat. Cantus denique et sonus ipsi inimicus est. Pythiocaris tibicin em, cum tibia [Orig: tibiâ] magna [Orig: magnâ] contentione incitatos numeros caneret, impetum luporum repressisse prodit. Gesnerus vero [Orig: verò] novit quendam, qui cum lapidibus lupum terrore non posset, sono tympani, quod gestabat, perterrefactum fugavit. Dicitur [Note: Morbi.] Psittacum amore prosequi. Morbos si attendas, rabie, podagra [Orig: podagrâ] , et cynanche laborare solet, lycoctono sumpto interit. [Note: Vita.] Vulneratus, in lutose volutat, et sic sanguinem sistit. Permultos annos vivunt, et ex dentibus in senecta male [Orig: malè] afficiuntur, ita ut etiam edentuli fiant. [Note: Ingenium.] De Moribus et Ingenio, ut aliquid dicamus, viscera quia habent infirma, ideo [Orig: ideò] herbas comedunt, Dracontium inprimis ad acuendos dentes. Breves, inter ceteros magis audaces putantur. Cum in foveam inciderunt, vel se inclusos sentiunt, prae stupore innoxios se exhibent, quod una et [Note: Gesnerus Hist. Quadrup. p. 721. Plin. H. N. l. 8. c. 22.] altera historia, Gesnerus confirmat. Percussores cognoscunt, et ex observato invadunt. Fetus suos amant: femina partus custodit, mas pro catulorum salute cibos ad ipsam defert. Cumfugiunt. catulos secum ferunt. Caelo praecipue [Orig: praecipuè] nubilo insidiantur, ut magis lateant. Cum per folia incedunt, ne strepitum faciant, lingua pedes suos lambunt, et lubricos reddunt. Fluvios


page 131, image: s191

transmissuri, ne undarum fluctibus abripiantur, singuli apprehensis morsu praenantium caudis, una [Orig: unâ] serie transmittunt, a [Orig: à] quo ingenio luka/bas2 annus dicitur. Suidas xeimeo=nos w)/ra|, ita transmittere [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 14.] ait. Apprehensis quoque mutuo [Orig: mutuò] caudis, bovem e [Orig: è] palude extrahunt. Dum cibum capiunt, vel intuentibus irascuntur. Si homo pariter et aliud animal se offerant, semper hommi, narrante Alberto, parcunt. [Note: Gesner. Hist. Quadrup. p. 723.] Narra vit sane [Orig: sanè] mihi, inquit Conradus Gesnerus, quidam, lupum se vidente, morsu comprehendisse lignum triginta vel quadraginta librorum in silva, et cum eo se assuefecisse transilire grandem eo in loco arboris abscissae truncum: tandem, cum satis peritus transiliendi sibi videretur, se abscondisse: et adveniente propter satam ibi avenam porca [Orig: porcâ] silvestri, cum pluribus aetate differentibus porcis, anniculis, bimis; prorupisse, apprehensoque porco, qui aequalis pondere videbatur ligno, quo cum transilire truncum didicerat, saltu retro [Orig: retrò] truncum se recepisse, et interemptum ibi porcum devorasse. Aliquando cum canibus amica societate confoederantur, et caulas invadunt. Si in minorem aliquam pecudem inciderint, auricula [Orig: auriculâ] comprehensa [Orig: comprehensâ] , secum currendo abducunt; renitenti clunes cauda [Orig: caudâ] feriunt, ita ut lupo interdum celerius currat. Ubi caulas intraverunt, omnes interficiunt, antequam aliquam ad comedendum attingant. Tauros a [Orig: à] fronte [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 19.] adoriri non audent, quod [Orig: quòd] cornua extimescant. Quamobrem primum [Orig: primùm] , quasi recta [Orig: rectâ] via [Orig: viâ] pugnaturi essent, minas gerunt, et illorum oculis sese crebro [Orig: crebrò] inculcant: deinde se retorquentes in dorsum insiliunt, et acerrime [Orig: acerrimè] ad eius perniciem incumbunt. More equorum et canum peraetatem canescunt. Famelici, noctu vento adverso, odotem escae, permedium milliare sentiunt, inventumque cadaver [Note: Ambrosin. de Digit. l. 1. p. 147.] trahunt et devorant. Quandoque uno ululante alii conveniunt, et omnes simul equorum gregem adoriuntur, quod in Bononiensi territorio saepe accidere solet. Turmatim etiam progrediuntur, et nocte intempesta [Orig: intempestâ] , iuxta destinatum pagum commorantur. Interim illorum unus in pagum excurrens canes excitat, et simulata [Orig: simulatâ] fu â, usque ad insidiarum locum, ad se persequendum invitat; ubi canes ab aliis lupis dilaniantur. [Note: Albert. l. 2. de Animal.] Frondes et salicis ramulos porrigunt, ut capras his gaudentes [Note: Vox.] inescent. Vocis fere [Orig: ferè] obliti eramus, quem eruditi ululatum vocant; Graeci, per w)ru/w et w)ru/omai exprimunt. [Note: Usut.] Ad mensas inter honestos non admittitur, quod carnem habeat siccam, crassam, fetidam. In Insubria tamen aliquando editur. In Medicina multi est usus. Vivus, oleo cerati modo incoctus ad podagram laudatur. Corio ventrem constringere, in colica [Orig: colicá] prodest, si Rhasi credimus. Carnes edisse, parituris prodest: aut si incipientibus patturire, sit iuxta, qui ederit, adeo [Orig: adeò] ut etiam contra illatas noxas valeat. Adeps antipodagricis unguentis admiscetur. Sanguis cum oleo nueum mixtus, surdidati prodest. Caput, sub pulvino reconditum, somnum inducit. Oculus dexter salsus adalligatusque, febres periodicas arcet. Dens gingivas extenuat, quo dentes levius proveniant. Qui per lupi guttur in synanche bibit, evadit. Hoc experimentum se ab Adolpho Occone accepisse, Agricola fatetur. Cor antepilepticis admiscetur. Medicamentum quod in M. S. Gesnerus invenit, ex visci quercini uncia [Orig: unciâ] una [Orig: unâ] , visci de piro unc. s. mucronum de cornu cervi scobe dr. ii. cordis lupini dr. i. componitur. Hepar Atchigenes [Note: Galen. de compos. secund. loca. l. 6.] apud Galenum ad oris crustas commendat. Haud pauca de eiusdem usu apud Marcellum habebis. Idem, tussim ex vino tepido sanat, et phthisicis medetur. Fel cum elaterio umbilico alligatum, alvum solvit. Pars de virga in furno assa et incisa sumpta, veneris appetitum excitat. Testiculus dexter oleo permistus, et cum lana genitali muliebri applicatus, desiderium coeundi adimit. Stercus, colicis potandum, tempore Galeni, cum successu dabatur:


page 132, image: s192

imo [Orig: imò] , vel appensum, iuvabat: sed in fruticibus et vepribus colligebatur. Vide Galenum. Quin et ossa in excrementis inventa, colo medentur alligata brachio, si terram non attigerint. Ossa exsiccata et in pulverem redacta, dolorem intercostalem tollunt. Inservit et aliis. Nam caput in columbario suspensum, mustelas et feles arcere dicitur. Rostrum inveteratum veneficiis resistit. Sanguis circa agrorum fines sparsus, lupos arcet. [Note: Plutarch. in Iside et Osir.] Eodem olim in sacrificiis utebantur, cum Daemonas invocabant. Adipe novae nuptae, postes apud Romanos inungebant. Cauda supta praesepe suspensa lupos a [Orig: à] stabulis arcet. De Disserentiis sequenti articulo agemus.

ARTICULUS II. De Lupo in specie, et de Gulone.

[Note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 1. c. 7.] EX Lupis, alii sunt Silvestres, alii Aurei, Scythici, Marini. Silvestrium in [Note: Olaus de gent. septentr. l. 18. c. 11.] Doffriniis montibus, qui Norvegiam a [Orig: à] Suecia dirimunt, Olaus, in Sardinia Lonicerus, meminit. Villosior est vulgari, flavi coloris, et caudam erectam gestans. Frequens est eius apud Mediae populos in ludis usus. Armati cum eis congrediuntur. Aurei a [Orig: à] colore flavo eoque pereleganti ita vocantur. Minores sunt lupis communibus, voracitate tamen pares. Gregatim incedunt hominibus et armentis innoxii. More canum latrare videntur. [Note: Bellon. obs. l. 2. c. 108.] In Cilicia et Turcia visuntur. Turcarum domos et tuguria noctu subeunt, et quicquid in eis esculenti reperiunt, devorant: quod si nihil horum obvenerit, pileos, vestes, calceos, et quicquid coriaceum est, auferunt. Ex pellibus vestes parantur. [Note: Ambros. Hist. Digit. l. 1. c. 9.] Scythicus in ultima Scandinavia, post Norvegiam et Gothiam reperitur. Animal est lupi magnitudine, perpetuo [Orig: perpetuò] iracundum. Germani ab acie unguium, quibus maxime [Orig: maximè] saevit, Grimmeklaw vocant. Marinus, animal est amphibium, magnitudine ursi, pelle adeo [Orig: adeò] dura, ut gladiis pene [Orig: penè] sit [Note: Bellon. l. 1. de aquat. c. 3.] impenetrabilis. Caput habet enorme, Oculos permultis pilis obumbratos; [Note: Lopez.] naribus et dentibus caninis; pelle [Note: Hist. Ind. l. 1. c. 3.] villis erectis hispida [Orig: hispidâ] , nigris maculis distincta; cauda [Orig: caudâ] oblonga, crassa, villosa. In ventriculo nonnulli lapilli reperiuntur. Pinguedine scatet. Conspicitur in Oceani Britannici littore. In Insula Angrae tanta eorum multitudo, ut quandoque milliatius armentorum grex esse videatur. Visuntur et in insula post portum S. Crucis sita, et in Maritimo Peru tractu. Inimicitias cum avibus Buitri dictis gerunt, a [Orig: à] quibus aliquando interficiuntur. Adeo [Orig: Adeò] amplas alas habent, ut extensae spatium XV. pedum occupent. Lupo conspecto, altera lupi pedes apprehendit, altera ipsum rostro excaecat. Rugiunt ad instar leonum adulti; parvi, vocem haedorum imitantur. Hepar est edule. Angrae incolae carnibus eorum tam recentibus quam [Orig: quàm] salitis nutriti, diu vivunt. Pelles ad vestimenta adhibentur. Guloni nomen a [Orig: à] voracitate impositum est. Scaliger Vulturem quadrupedem; Crollius Boophagon Germani Vielfraß, nominant. Est, [Note: Miechov. in descript. Sarmat. l. 2. c. 3.] describente Miechovio, magnitudine canis, facie catti, corpore et cauda vulpinis, colore nigro. Reperitur in Lithuania, Moscovia, et aliis septentrionalibus regionibus. Vescitur cadaveribus, tantumque vorat, ut tympani instar infletur. Plenus, angustiam duarum arborum aut rupium angustiam ingreditur, et vi per infernas et superas partes excrementa trudit, rursusque ad cadaver regressa, [Note: Leo African. l. 9.] sese implet. Congener ipsi fera Arabibus Dabuh, Africanis Sesef dicta, magnitudine et forma [Orig: formâ] lupum referens, quae etiam cadavera eruit. Forte [Orig: Fortè] est eadem cum veterum hyaena, [Note: Olaus lib. 13. c. 6.] quod et Gesnero placet. Sanguis huius ferae pro potu venatoribus inservit: et melle rarissimo conditus, in pompis nuptialibus, propinatur. Pinguedine ulcera superlinunt. Intestina ad usum chordarum trahuntur. Ungulae ab animali recenter avulsae, et canibus aut felibus ostensae, easdem fugant: appensae, contra


page 133, image: s193

tinnitum aurium faciunt. Pellibus ob pulchritudinem vestes subducuntur: eorumque tegumentis honorabiliores hospites excipruntur. Ideo [Orig: Ideò] ad exteros evehere non permissum. Stuporem si verum est incutit, quod proditur, in cubilibus harum ferarum quiescentes, resnaturae Gulonis conformes, et quod [Orig: quòd] semper comedant, somniare.

TITULUS II. De Digitatis semiferis.

CAPUT PRIMUM. De Vulpe.

ARTICULUS I. De Vulpe in genere.

[Note: Ambrosin Digit. l. 2. c. 1.] TAntum de Digitatis feris. Semifera vocamus, quaelicet feris sint instructa moribus; ob parvam tamen corporis molem, ab hominibus facile [Orig: facilè] superari, regi, et domaripossunt. Talia sunt, Vulpes, Simia, Cercopithecus, et alia huius generis Indica, Cynocephalus Papio, Upalim, Taxus, Castor, Lutra, Ichneumon, Mustela, Genetta, Animal Zibethi, Lepus, Cuniculus, Sciurus, Glis, Mus, Talpa, Echinus terrestris, Hystrix, et Tatus. [Note: Nomen.] Vulpes, et ut alii volunt Volpes, vel [Note: Isidor. Origin. l. 12. c. 2] est quasi volupes, quod [Orig: quòd] semper tortuosis anfractibus ad alias animantes decipiendas currat: vel quasi volipes, quod [Orig: quòd] ob cursus celeritatem volare videatur: vel quasi valipes, ob pedum valorem, Latinis dicitur. Apud Graecos plurima habet nomina. Dicitur namque a)lw/phc, quod nomen tam in masculino quam [Orig: quàm] feminino reperitur, para\ to\ a)lw= et w)/y w)po\s2, a [Orig: à] fallendis oculis: bassari\s2 et bas1s1a/th Cyrenensibus; sqa/mic, kerdw\ ab astutia, quae Graecis ke/rdos et kerdos1un/h; kasqou/fh, kerda/lh, kerdi/a kh=las2, para\ to\ khlei=n, quod [Orig: quòd] cauda eius ad demulcendum apta sit; ki/nados, quod nomen quidam bestiae omni imponunt; kina/ndra, kida/fh, seu ki/dafos, ki/ra, ki/rafos, kosqou=ris2, koilobou=ros, koroi=tis2, lampouri\s2, s1kafw/rh, et cetera. *o)vanou=n Phrygibus vulpem etiam [Note: Descriptio.] significat. Descriptioni non est quod [Orig: quòd] insistamus, cum notissimum sit animal. Genitale mari osseum ut lupis, et mustelis. Caudam habet villosam, [Note: Cibus.] Aures breviores quam [Orig: quàm] canis. Cibum si spectemus, delectatur gallinis, anseribus, astacis, otidibus, cuniculis, leporibus, silvestribus muribus, felibus, patvis canibus, quos coercere potest, locustis denique. Cum Massiliae piscatores Buopas Maenarum genus et magnos astacos per noctem in navicula reliquissent, vulpes buopibus insidiata, ab astaco, forcipe, cui pedem interposuerat, capta est. Ab uvis quoque maturis non abhorrent, ut neca [Orig: necà] pyris, si prover bium hoc sensu [Note: Lotus.] sumi debet. Non habentur in [Note: Miechov. de Sarmat. c. 1.] Creta, si Solino credimus, At in Russia frequentissimae sunt: ut et Alpinis Helvetiorum locis. Ideo [Orig: Ideò] mercatores multas ibi pelles coemptas [Orig: coëmptas] , in [Note: Generatio.] alias regiones divendunt. De Congressu tradidit Plinius, ad latera proiectas coire, alii ad terram. Aristoteles, supervenientes commisceri. Invadunt et diversi generis animalia, modo [Orig: modò] corporatura et tempora graviditatis sint aequalia. Ideo [Orig: Ideò] ex cane et [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 34.] vulpe, ad montem Aristoteles, Canes Laconici, Alopecides dicti, generantur. Pariunt catulos caecos, quatuor ut plurimum; et parturientes ita secedunt, ut rarissime [Orig: rarissimè] gravidae capiantur. Editum fetum lambunt, refovent, et [Note: Sympathia et Antipathia.] concoquunt. Cum serpentibus adeo [Orig: adeò] amice [Orig: amicè] vivunt, ut in iisdem cavernis quiete [Orig: quietè] morentur. Hostilitatem vero [Orig: verò] exercent, cum plantis, avibus, et quadrupedibus. Ruta silvestris cum eduliis gallinarum mista, vel eius ramusculus sub alis gallinarum alligatus, easdem a [Orig: à] vulpe tutas reddit. Milvus, vultur, et aquila, vulpium catulos saepe rapiunt. Circus et Aesalo pilos ab iisdem avellit, Corvos et vulpem in cavea [Orig: caveâ] clausos, tam acriter dimicare Avicenna vidit, ut corvi caput sauciatum sanguinem emiserit; corvus vero [Orig: verò] labia vulpis adeo [Orig: adeò] constrinxerit, ut hiscere nequaquam posset. Taxi cum vulpibus saepennmero proeliantur: hi taxos, cryptas stercore


page 134, image: s194

foedando, fugant. Cervi eorundem gannitum reformidant. Lepores sunt in illis insulis frequentiores, in quibus [Note: Vox.] nullae vulpes. Ululando et latrando canem imitatur, quando irascitur et dolet; alioquin, cum aliquid, si domi alatur, petit, gannit et blande [Orig: blandè] immurmurat. Hinc knucai/w seu knuzi(w, proprie [Orig: propriè] de canibus, queribundum [Note: Mores et Ingensum.] ululatum edentibus, profertur. Moribus [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 28.] et ingenio est dolosis. In Thracia amnes gelatos lacusque nonnisi ad pastus itura redituraque transit: et observatum, aure ad glaciem apposita [Orig: appositâ] , crassitudinem gelu coniectare. In caverna, multifores aditus facit, ne tam facile [Orig: facilè] a [Orig: à] venatoribus illaqueari possit. Quia lupus contactu scillae convellitut, latebris suis eandem [Note: Albert. l. 2. de Animal.] apponit. Pulicibus infestata, manipulum faeni mollissimum, aut pilos ore continens, paulatim a posteriori parte in aquam le mergit, ut pulices ad caput ascendant, eoque immerso, in faenum vel villum colligantur. [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 64.] Echinos in arctum constrictos, quia adoriri non potest, urina in os reddita [Orig: redditâ] , suffocat. Cum lepore se ludere velle simulat, et incautum devorat. Famelica, insidiose [Orig: insidiosè] mortuam se simulans, spiritu compresso, exsertaque lingua [Orig: linguâ] , postquam se in argilla rubra, ut cruenta quasi appareat, volutasset, accedentes aves corripit. [Note: Aelian H. A. l. 6. c. 24.] In Ponto sic Otidas venatur, ut et sese avertens, et in terram abiciens, tamquam avis collum, sic caudam extendat. Eae, hac insidiarum instructione seductae, ad illam tamquam suam gregalem accedunt, et nullo negotio, capiuntur. In pedica capta, morsu pedem praescindit, ut aufugiat: nulla [Orig: nullâ] fugae patente via [Orig: viâ] , mortem simulat. Gallinas in pertica sedentes, cauda [Orig: caudâ] huc et illuc impulsa [Orig: impulsâ] perterrefactas, deicit et devorat. Nihil de pisciculorum et vesparum captura, quos cauda astute [Orig: astutè] capit, dicam. In procera arbore deprehensa, iucundum aliquando sui spectaculum praebet. In ea enim tamquam in arce oppugnari solet: cum neque ignem timcat, nisi pars proxima ardeat: plaerumque etiam acutas cuspides non fugiat, et perfodi potius sustineat, quam [Orig: quàm] in turbam canum descendere. [Note: Blondus apud Gesnerum.] Tandem vero [Orig: verò] descendere coacta, impetu quodam instar fulgu ris deici solet, in numerosam canum cohortem, ut sagacissimos laniet, et [Note: Usus in Cibis.] a [Orig: à] praestantioribus dilaceretur. Vulpium carnes nitidior vita damnavit. A Sarmatis tamen, Vandalis, et rusticis Gallis seu elixae seu assae comeduntur, ut olim a [Orig: à] Boeotis. Incolae insulae portus sanctae Crucis, aliquando crudas, aliquando parum fumo induratas [Note: Bruior. de re cibar. l. 13 c. 26. Galen. de victu atten. c. 8.] vorant. Bruierinus qui eas degustavit, nescio quid virosi et agrestis habere scripsit. At Galenus, vim ei inesse carnibus leporinis similem, re liquit. Cerebrum infantibus saepius exhibitum, a [Orig: à] comitiali morbo eos [Note: Usus in Medicamentis.] praeservat. Lingua in armilla gestata a [Orig: à] lippitudine: arefacta, in collo contra albugineas suspenditur. Pulmo, phthisicis commendatur: suspiriosis a [Orig: à] Dioscoride, lienosis a [Orig: à] Sexto propinatur. Iecur in iecoris affectibus praescribitur. Fel cum melle mixtum, oculorum caliginem delet: et in pesso, ad masculorum conceptionem, inditur. Renes, cum pinguedine, gonagrae opitulantur: iisdemque ad faucium tumores dissolvendos guttur perfricatur. Testiculus ad iuvandum congressum et conceptionem in electuariis exhibetur. Genitale osseum oleo et bitumine imbutum, tamquam pessus, ad provocandos menses supponitur. Pudendis vulpis feminae in cephalalgia caput circumdatur. Sanguis recens calculosis exhibetur, eodemque pudenda illinuntur. Pinguedo liquata et auribus instillata, affectiones earundem inveteratas tollit: nervorum morbis magno est adminiculo: Unguentum ad calculum ingreditur: in alopecia mirandum in modum valet. Eodem pedes et manus a [Orig: à] frigore praeservat, dum modo saepius antequam intumescant inungantur. Stercus, cum sinapi mixtum, Plinius, in ulceribus capitis adhibet: Rhasis cum oleo rosaceo mixto virgam inungit, atque hoc modo venerem sopitam excitat. Pellem, Galenus in capillorum affectu,


page 135, image: s195

Sextus in Podagra, dum calceos ex ea parari iubet, utitur. Ischiadicos ab ea iuvari compertum est. Caudae summa pars brachio illius suspenditur, qui ad venerem iners est. Ex tota vulpe, oleum ad omnes arthritidis species valde [Orig: valdè] efficax, paratur. Pellem in vestitu usurpari, notissimum: nigrae inprimis, quae aliquando quindecem [Note: Differentiae.] aureis vaenit. Differentiae Vulpium, a [Orig: à] magnitudine, colore et more sumuntur. Magnitudinem si spectes, Odonus minores in Aegypto quam [Orig: quàm] Graecia reperiri scribit. In Pervana quoque sunt pusillae, teterrimi odoris, adeo [Orig: adeò] ut si urina [Orig: urinâ] aliquid foedaverint, fetor numquam ablui possit. Quantum ad Colorem, dantur in silvis septentrionalibus nigrae, candidae, rutilae, crucigerae, et isatides. Visae [Note: Scalig. Exerc. 217.] nigrae, quae ab aliquibus albis pilis, quodam ordine digestis exornantur. Ruffescentium duas species. Una quae guttur in albo nigricans, veluti carbonum pulvere conspersum exhibet. Altera, candidum, quae species tamquam rarior in Germania magnifit. Albarum maior in Suecia et Norvegia copia: sed maxima circa Novam Zemblam, quae sole sub horizontem demerso emergebant; emerso, occultabantur, quaeque Hollandis ibidem vi frigoris constrictis, cuniculi carnes sapere videbantur. In Crucigera ab ore per caput, tergum, et caudam, recta nigri coloris linea protrahitur, deinde alia transversa per armos ad pedes, anteriores ducitur, quae duae lineae crucis figuram exprimunt. [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 30.] Morem si attendas, Aelianus in Caspiis regionibus vulpes esse scribit, quae et urbes innoxiae ingrediuntur, et incolis tamquam caniculae inserviunt.

ARTICULUS II. De Vulpibus Indicis.

[Note: Nieremb. H. Exot. l. 9. c. 10.] VUlpium Indicarum varia sunt genera, variisque ab iisdem nominibus insigniuntur, Coiotl, Cuit lax coiotl, Azcacoiotl, Ilpemaxtla, Oztoa, et Izquiepotl. Coiotl animal est lupino capite, oculis vividis, magnis ac pallentibus, parvis et acutis auriculis; rostro nigro, longo, nec admodum crasso; Cruribus nervosis, et uncis; Crassis unguibus; cauda hispida [Orig: hispidâ] crassaque [Orig: crassâque] ; noxio morsu; fusco, longo, candidoque pilo. Magnitudine est inter lupum et vulpem media [Orig: mediâ] . Frequens est in nova Hispania [Orig: Hispaniâ] , locis inprimis frigus et rigotem declinantibus. Victitat imbecilliorum animalium praeda, maizio, et arundinibus saccarinis. Invadit aliquando et cervos et homines. Sagax est venatui, et vulpinis moribus, atque adeo [Orig: adeò] iniuriae illatae ultor, et ereptae aliquando sibi praedae memor, ut post dies aliquot agnoscat raptorem, insectetur obvium, et interdum etiam aliis sui generis comitantibus, adoriatur, et trucidet; cognitisque magno studio et cura aedibus, ac interemptis quibusvis domesticis animalibus, ulciscatur iniurias, et poenas sumat. Erga beneficos vero [Orig: verò] est tam gratus, ut allatis ante eum cohortalibus, et ceterae praedae parte, benevolentiam plaerumque testari soleat. Fertur dolorem dentium pene eius expurgatorum subito [Orig: subitò] sedari. Cuitlaxcoiotl iisdem quoque praeditus est moribus, et forma etiam esset eadem, nisi Cuetlaztli pilo similis videretur, unde nomen accepit: collo crasso, et impense [Orig: impensè] hirsuto, pectorisque et faciei pilorum longiorum acervo terrificus. Azcacoiotl formicarum cavernis insidet. Cum noctu ululat, multiformes edit clamores. ilpemaxtla, candido, nigro, et fulvo pilo vestitur. Capite est parvo, articulis modicis, corpore gracili, ac quatuor fere [Orig: ferè] dodrantes longo, rostroque prolixo et tenui. Offenditur ubique, sed praecipue [Orig: praecipuè] calidis in locis. Oztoa genus est vulpis forma et magnitudine nostri simile. Tres dodrantes vix superat, nigro candidoque vestita pilo, sed quibusdam partibus fulvo. Incolit foveas. Alitur cohortalibus. Interrae cavitatibus occulte [Orig: occultè] educat sobolem. Atrociter mordet. Cum aliter manus venatoris effugere nequit, simulat se mortuam. In cibi ibidem


page 136, image: s196

usum venit, quamvis crepitus ventris incolis sit fetidissimus. Izquiepoil maizium tostum colore imitatur. Duis est fere [Orig: ferè] dodrantes longa humilisque, rostro tenui, parvis auriculis, piloso et nigro corpore, ac praecipue [Orig: praecipuè] iuxta caudam, quae longa est, et nigro candidoque pilo, quemadmodum et dorsum universum vestita. Brevibus cruribus, nigrisque, et uncis unguibus. Vivit in antris inter saxa ubi educat prolem. Vescitur scarabeis, et vermiculis, cohortales iugulat, solumque earum devorat capita. Fundit, cum pedit halitum fetidissimum. De urina superius diximus. In extremo constituta periculo, reddita [Orig: redditâ] urina [Orig: urinâ] , aut faecibus deiectis, ad octo pluriumve passuum intervallum (tanta vis est excrementi) sese ab omni vindicat iniuria [Orig: iniuriâ] , ac vestes inficit indelebilibus luteisque maculis, et numquam satis perspirante putore. Editur eius caro stercusve; saluberrimo eventu, ab iis qui lue Hispanica laborant. Sunt et alia duo vulpeculae huiusgenera, eadem pene [Orig: penè] forma et natura, quorum alterum Izquiepatl vocarum fasciis multis candentibus distinguitur: alterum vero [Orig: verò] Conepatl seu vulpecula puerilis, unica tantum utrimque ducta, perque caudam ipsam eodem modo delata. Bachirae quoque dicuntur animalia vulpibus similia. Rotundiora sunt et iucundae carnis. Annae etiam appellantur ab Indis, animalia illa fele domestico minora, pestilentis odoris, quae oppida noctu adeunt: Fetor illa prodit; etiamsi distent centum passus; nec fores, nec fenestrae clausae obstant.

ARTICULUS III. De quibusdam vulpi congeneribus.

PUNCTUM I. De Carygueia et Taiibi.

[Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 2.] QUinque inprimis in Brasilia invenio animalia, quae vulpibus cognata esse videntur, Carygueia nempe, Taiibi, Tamandua guacu, Tamandua i, et Coati. Carygueia aliis Iupatiima, Lerio Sarigoy, Ximeni Tlaquatzin dicitur. Animal est ex descriptione Marcgravii, catuli seu mediocris felis magnitudine: Caput vulpinum habet. Ore acuminato, estque inferior pars oris paulo [Orig: paulò] brevior superiore: linguam longam, quam tamen os aperiens et morsum minitans non exserit, quamvis posset, sed versus posteriora attollit: Dentos instar felis seu vulpis, anterius nimirum, tam superius quam [Orig: quàm] oinferius parvulos, hinc quatuor longos caninos, superiores quidem longiores, inferiores breviores, hinc iterum sex alios, et dein molares: nimirum, sedecem molares, duodecim intermedios, quatuor caninos, et incisores parvulos, in inferiore mandibula octo, in superiore decem: nam duos maiusculos in medio habet more leporis. Nares habet patentes, Oculos pulchros rotundos, nigros: aures pro more corporis amplas, longas, latas, vulpinas, quas erectas gerit, sed constant tenui membrana glabra, translucente, cui fusci aliquid admixtum. Barbam habet felinam pilis nigris, sub mento autem sunt breves, in superiore parte oris longiores, supra oculos aliqui, et itidem in utraque gena. Caput tres digitos aut paulo [Orig: paulò] plus longum: aurium quaelibet duos digitos longa, sesqui fere [Orig: ferè] lata. Collum breve nec supra digitum longum: reliquum corpus septem digitos, usque ad caudae exortum: Cauda pedem longa quam curvatam gestat, nam ea se arborum ramis more simiae appendit. Pectus latiusculum. Crura duo anteriora breviora, nimirum quodlibet tres digitos longum, posteriora paulo [Orig: paulò] plus quatuor. Pedes anteriores digitis quinque instar manus constant, unguibus albis, instar avium curris: posteriores longiores, ut in cercopithecis esse solet, item quinque digitis ut manus. Pilis vestitur longis, sed qui in capite, collo, infimo ventre et cruribus breviores: pili autem capitis, colli inferius, et caudae inferius prope [Orig: propè] exortum sunt flavi:


page 137, image: s197

secundum longitu dinem autem capitis per oculos et medium capitis, tendit ampla nigra stria; collo superius etiam nigri pili admiscentur. Per totum autem dorsum, latera et caudam, superius prope [Orig: propè] exortum, maximam partem nigra est, sed leucophaeis pilis admixtis. Cauda ab exortu suo tantum ad quatuor digitos pilosa est, reliqua parte nuda, ubi cute vestitur, ad quatuor digitos nigra, quatuor digitos ultra albicante, fusco colore intermixto. Rotunda est, et sensim attenuatur. Mas feminae per omnia similis. In infimo ventre prope [Orig: propè] crura posteriora, pellis eius dupla est, et exterior rima scissa duos et semis digitos longa, facitque quasi bursam, pomi aurantii maioris capacem. Est autem haec bursa intus pilosa, et continet mammas in interiore pelle ad ventrem, octo papillis: bursae autem os arcte [Orig: arctè] clauditur, ut non appareat, nisi duobus digitis distendatur. Haec bursa ipse uterus animalis est, nam alium non habet, uti ex sectione illius, inquit Marcgravius comperi: in hac semen concipitur, et catuli formantur: et haec ipsa, quam describo bestia, sex catulos vivos et omnibus membris absolutos, sed sine pilis in hac bursa habebat, qui etiam hinc inde movebantur; quilibet catulus, duos digitos erat longus: in ea tamdiu retinentur, donec ipsi sibi victum quaerere possunt: interea tamen interdum progrediuntur foras, et iterum ingrediuntur. Testes sub ano habebat interius iacentes. Pellis eius facile [Orig: facilè] detrahi potest, ut vulpina aut leporina, modo [Orig: modò] in ventre incidarur. Fetet animal instar vulpis aut Martis. Mordax est. Vescitur libenter gallinis, quas rapit ut vulpes, et arbores scandendo avibus insidiatur. Vescitur quoque saccari cannis; quibus sustentavi per quatuor septimanas in cubiculo meo; tandem funi cui alligatum erat se implicans, ex compressione obiit. Tantum Marcgravius. Invenitur in Dariene Brasilia [Orig: Brasiliâ] , et Florida [Orig: Floridâ] , et nova Hispania. Videtur quidem ei Ximenis Tlaquatzin descriptio competere: quin Nierembergius Cerigonam Brasiliensibus vocari scribit: ico tamen, quam Nierembergius exhibuit, ab icone Marcgravii plane [Orig: planè] differt, ut ex collatione unicuique apparere [Orig: appàrere] potest. Sed nec Ambrosini Vulpisimia, vel Simivulpa huic, si iconem spectes, similis est. Ideo [Orig: Ideò] in must ellarum numero reposuimus, icone hic adiecta [Orig: adiectâ] . Ut ut sit, cauda huius animalis, magni est in Medicina usus. Drachmae pondere ex aqua vicibus aliquot ieiunis hausta, mundat ureteres, calculos expellit, venerem excitat, lac generat, colicis doloribus medetur, parientibus prodest, partum accelerat; et si masticatam imponas partibus, quibus spinae infixae, extrahit [Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 2.] illas. Tai-Ibi, quod Lusitani Cachorro do mato appellant, animal est corpore tereti et oblongo. Vestitur pilis albis splendentibus, qui in extremitatibus nigricant. Caput habet vulpino aemulum, ore acuto, barba felina [Orig: felinâ] : oculos conspicuos et prominentes, nigros: aures subrotundas, molles, graciles, albas, teneras, ut charta mollis. Cauda in exortu ad quinque digitorum longitudinem pilis vestitur albis, in extremitate nigricantibus: reliqua pars maior ad finem usque, corio tenui, squamoso, albicante, instar exuviarum serpentis cincta est. Caro graviter fetet: comeditur tamen. Pili tenui cuticulae inserti sunt, quae salvo corio crassiore detrahi potest.

PUNCTUM II. De Tamandua-gvacu, Tamandua-i, et Coati.

[Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 4.] TAmandua-gvacu animal est canis lanionum magnitudine, (Abbevillanus [Note: De Lact. Ind. Occid. p. 551. et 618.] molem equi attribuit) capite tereti, promuscide longissima, ore acuminato edentulo, lingua tereti, viginti quinque aut septem digitorum, imo [Orig: imò] duos pedes et semis subulae instar, longa, quam in ore duplicatam gerit. Oculos habet


page 138, image: s198

parvos, nigros. Aures subrotundas: caudam instar muscarii hirtam, setis equinis constantem, unius ferme [Orig: fermè] pedis latitudine, qua [Orig: quâ] diducta [Orig: diductâ] se totum potest tegere: crura teretia. Pedes anteriores quatuor habent ungues recurvos, duos in medio maximos, duos et semis digitos longos, et ad utrumque latus minores: volam pedis rotundam. Pili capitis et colli breviores et antrorsum versi: anteriora albis vestiuntur: ad tactum omnes aridi sunt. Tardum est in currendo animal: et formicis vescitur. Tamdiu enim illarum tumulo linguam imponit, donec ab iisdem obsideatur. [Note: Marcgr. H. B. l. c.] Tamandua i est vulpeculae Americanae magnitudine. Caput habet acuminatum, rotundum, conum acutum repraesentans, paulum infra incurvatum: os nigrum, angustissimum, edentulum: oculos parvos, nigros: aures erectas, unum circiter digitum longas. Pilos totius corporis duros, splendentes, et ex albo flavescentes. Linguam instar subulae teretem, octo digitos longam, quae quasi canali inter inferiores genas incumbit. In prioribus pedibus quatuor ungues incurvos. Ferox est animal, sed mordere non potest. Baculo tactum posterioribus pedibus insidet ut ursus. Tota [Orig: Totâ] die dormit, capite sub collo et anterioribus cruribus abscondito; noctu vagatur. Quando bibit, pars per nares iterum exsilit. Quum mactarem hoc animal, inquit Marcgravius, maximam partem excoriatum adhuc vivebat, quamvis octiduum inediam tolerasset. In rene sinistro superius processum triangularem inveni, per duplicem tenuem membranam reni adnexum: in intestinis multos teretes lumbricos: valvulas cordis insignes: vesicam fellis magnam. Corium est crassum. Caro vulpinam olet, et non comeditur. [Note: Marcgr. H. B. l. 6. c. 6.] Coati est Brasiliensium vulpes, magnitudine felis, cruribus brevibus et manibus Cercopithecorum. Caput habet acuminatum, vulpinum: aures subrotundas et breves. Oris partem inferiorem superiore breviorem: promuscidem longam et acuminatam: nares amplas quasi fissuras: oculos nigros: caudam suo toto corpore longiorem, quam superius erectam gestat et incurvaram, cuius pali annulatim variegati cum umbra et ochra. Quando comedit, anterioribus pedibus, tenet cibum. Arbores velociter conscendit ad ramorum extremitates. Habui aliquando eiusmodi animal cicuratum, inquit De Laet, et valde [Orig: valdè] domesticum et mihi amicum, ita ut ad os meum eniteretur, et ex illo cibum caperet: sed cum caudam suam praerodere coepisset, non potuit ab ea abstineri, ita ut illam tandem pene [Orig: penè] totam consumeret, et moreretur.

CAPUT II. De Simia.

[Note: Nomen.] SImia seu Simius, vel a [Orig: à] depressis et simis naribus, (s1imo\s2 Graeca vox est) vel quasi mima, quod [Orig: quòd] facile [Orig: facilè] hominem imitetur, Latinis dicitur. [Note: Anglic. de ter. proprie.] Festus Clunas appellavit. Bartholomaeus. Anglicus quasi Simeas, id est, hominibus similes dici voluit. Apud Graecos vocatur pi/sqhc, pi/sqhkos, pi/sqwn, para\ to\ pei/sqesqai, quod facile [Orig: facilè] ad humanarum actionum imitationem persuadeatur; h(mimw\, quasi gesticulator; a)/rimos, veteri Hetruscorum lingua, ba/ths2, quod [Orig: quòd] facile [Orig: facilè] arbores scandat; kalli/ar Laconibus, Gyraldus [Note: Descriptio.] kallei/an vocari observavit. Tam prona [Orig: pronâ] corporis parte pilosa est, quam [Orig: quàm] [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 8.] supina. Pilo crassiore vestitur. Nares, aures, dentes, tam primores quam [Orig: quàm] maxillares, hominis more habet. Cilium in utraque palpebra praetenue et prolixius, inferiore inprimis. In pectore binas mammarum papillas; et brachia hominis modo sed hirtiuscula, quae et ipsa et pedes ut homo inflectit. Manus, digitos, ungues, hominis similia, etsi rudiora, efferatioraque. Pedes ipsi sui generis, sunt enim velut manus maiusculae, et digitis ut manus constant, medio longiore. Vestigium etiam


page LIX, image: s199

[Illustration:

Ciinocephalus. Hunds Kopff [Orig: Köpff] . Mommenet. 1.

]

[Illustration:

Simia. Affe. i.

]

[Illustration:

Simia. 2.

]

[Illustration:

Ciinocephalus. 2. Pertrand.

]

[Illustration:

Cercopithecus

]

[Illustration:

Cercopithecus

]


page LX, image: s200

[Illustration:

Cagui Brasil.

]

[Illustration:

Caitaia.

]

[Illustration:

Iiya sive Cariguebeiu Lutra Indica.

]

[Illustration:

Cercopithecus barbatus Guin.

]

[Illustration:

Cuandu. s. Ourico cachiero. Eiisern Vercken.

]

[Illustration:

Capy-bara. Porcus flu: viatilis Bras:

]


page LXI, image: s201

[Illustration:

Cercopithecus Maior seu Manticora.

]

[Illustration:

Papio. Pavion. i.

]

[Illustration:

Cercopithecus. Meer Katz.

]

[Illustration:

Papio. 2.

]


page 139, image: s202

manui simile est, nisi quod [Orig: quòd] in longum se porrigat, et volam referens tendat ad postrema. Callosius hoc sui parte extrema [Orig: extremâ] est, et calcem inepte [Orig: ineptè] atque exiliter imitatur. Lacertos habet et femora proportione cubitorum et tibiarum brevia. Umbilici loco qui eminere solet, durum quid. Partem corporis superiorem multo maiorem quam [Orig: quàm] inferiorem. Carent natibus utpote quadrupedes, cauda [Orig: caudâ] [Note: Galenus Comm. 3. supra Hippocr. de articulis.] utpote bipedes. Internas partes si spectemus, Cor habet pyramidale: quamvis cuiusdam cum duobus acuminibus repertum sit. Venae et arteriae per brachia perinde ac in homine distribuuntur. Vena, quae in dextram cordis aurem fertur, moxque in eius sinum dextrum penetrat, in iis supra aurem cordis sita est. Quae a [Orig: à] cava propagantur, et in renes inseruntur, amplissimae sunt, post deferuntur ad testes. [Note: Galen. de usu part. l. 16. c. 6.] Musculi temporales sunt exiles et debiles. Auris substantia immobilis. Carnosi, qui nates integrare solent, ridiculi sunt. Etsi vero [Orig: verò] in multis partibus homini assimiletur: in multis tamen quoque differre certum est: nempe [Orig: nempè] , in musculis thoracis et brachia moventibus; in iis qui cubitum et femur agunt; in manus interna [Orig: internâ] structura [Orig: structurâ] ; [Note: Vesal. de fabrica corpor, humani.] in musculis digitos pedis moventibus; in tendine pedi sublato; in colo, mesenterio, et pulmonis quinto lobo venam sustinente. Sed et in ossibus ab humano sceleto discrepat. Ad lumbos enim sex vertebrae conspiciuntur: humeri articulus plurimum est a [Orig: à] thorace abductus: Crura non recta ad spinam tendunt, ideo dum bipes incedit, claudicat. Pedes habet concavos, et digitos valde [Orig: valdè] [Note: Aquapend. de sensib. l. 2. c. 8.] fissos. Plura apud Aquapendentem occurrunt. In plaga Orientali, et aliis calidiori caelo subiectis nascuntur. [Note: Locus.] In Lybia, Mauritania, parte Caucasi montis quae in mare rubrum porrigitur, regno Basman, et ceteris. Omne latifundium, quod inter Aegyptum, Aethiopiam, et Lybiam diffunditur, omni simiarum genere repletum est. In Indiae montibus, tanta earum copia, ut saepe [Orig: saepè] Alexandri exercitui terrorem incusserint. In regno Basman, captae, et mactatae, excepto mento depilantur, et aromatibus conditae exsiccantur, mercatoribusque venduntur, qui alio [Orig: aliò] translatos pro homunculis marinis [Note: Leo Africae l. 3.] venditant. Montanis tamen potius quam [Orig: quàm] planis delectantur. Ideo [Orig: Ideò] montes Enifae, prodente Leone, [Note: Cibus.] frequentant. Herbis et tritico delectantur, ideo [Orig: ideò] ad maturas spicas magno comitatu incedunt. Pediculos quoque humanos, vermes et araneos vorant. Inter fructus pomis et nucibus potissimum fruuntur: at reperto in iis amaro cortice, totum abiciunt: sed et carnium sagina delectantur, a [Orig: à] quarum esu pilos deponunt. [Note: Generatio.] Vinum etiam bibunt. De Generatione pauca occurrunt. Natalis Comes circa aequinoctium vernum commisceri, et circa solstitium aestivum duos catulos parere prodidit. Aelianus quoque binorum fetuum meminit, quorum unus carior ulnis gestetur, alter contemptus penes matrem inambulet. Solent tamen quando in urbes ducuntur, in sexum muliebrem furere. Amicitiam gerit cum cornice et cuniculis: cum gallo, testudine, torpedine, et limacibus dissidet. Cornix, sedulo [Orig: sedulò] ipsius speciem admiratur. Guniculos aliquando in Anglia, apud virum nobilem, contra [Note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 5.] mustelas defendit. Ob antipathiam matricidae culeo insuto, gallus simia et vipera addebantur, ut simia gallum persequeretur, vipera gallum fugiens, in hominem saevitet. [Note: Porta Phytogn. l. 7. c. 8.] Testudinem in capite pueri conspicata Romae quaedam, ita exhorruit, ut prae timore, alvi et vesicae excrementa redderet. Si limacum corona eidem circumponatur, nec eas comprimere, nec atringere audet. Laborat hernia [Orig: herniâ] , propter omentum ponderosum, morbo comitiali, atrophia, inflammatione hepatis, splenis, [Note: Galen. de l. aff. l. 5. c. 2.] vesicae etc. Galenus valde [Orig: valdè] emaciatam dissecuit, et ceteris partibus illaesis in pericardio tumorem praeter


page 140, image: s203

naturam invenit, qui humorem qualem hydatidesemittere solent, continebat. De morsu nihil dico. Virosum esse tradunt; et Avicennas, emplastrum ex cinere cum melle et amygdalis [Note: Natura et ingenium.] amaris imponit. Naturam, mores et ingenium quod spectat, in maxillarum cavitatibus cibaria condunt, indeque sensim ad mandendummanibus expromunt. Adeo [Orig: Adeò] petulantes sunt, ut et leones, illorum clunibus affixae exagitent. Iniuriae diu meminisse prodidit Albertus; facile [Orig: facilè] oblivisci, alii. Mansuefactae catulos suos omnibus ostendunt. In naeomenia exsultant, in interlunio summa [Orig: summâ] tristitia [Orig: tristitiâ] afficiuntur. Statim atque per tactum, aut mortem, aut morbum putridum deprehenderint, inusitato narium strepitu personant. Ideo [Orig: Ideò] Crollius credit, Medicos sphygmicam ab hoc animali edoctos. Aliquando [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 27. Plin. H. N. l. 8. c. 34.] transverso latere facilius gradiuntur. Inventae quae aurigae munus obibant: latrunculis cera [Orig: cerâ] effictis ludebant. Fuit quaedam, quae cum infantem a [Orig: à] nutrice lavari et fasciis involvi videret; absente, eundem denudatum in ferventem aquam abluendi gratia [Orig: gratiâ] imposuit, et interfecit. Quae Pareus de simia in aedibus Ducis Somei habet, vide apud Ambrosinum. Dum quae venatores facere vident, imitantur; facile [Orig: facilè] capiuntur. Numquam ita mansuescunt, quin facile [Orig: facilè] fiant rabidae. Delectantur quidem puerorum et canum lusu; sed non custoditos strangulant, vel [Note: Usus.] ab alto praecipitant. Vino inebriantur. Zabeces et Zygantes Africae populi, iis vescuntur, ut Herodotus prodidit. Carnem frigidam et austeram Rhasis [Note: Porta Phytogn. l. 1. c. 17.] iudicavit. Cor assum et cum melicrato coctum memoriam acuit: quod Porta signaturae adscribit. Quantum ad [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 8.] Differentias, forma, colore, iubis et magnitudine discrepant. Aristoteles in Caudatas, sine cauda, et canicipites dispescit, quod et Oppianus sequitur. Plinius, coloris albi apud Orseos in India vagari asseveranter scribit. Marcus Polus, quasdam erectas incedere, humano more, prodit. Huc pertinet Orang-outang Indorum, ex Angola delatus, et Friderico Henrico Arausionensium Principi donatus, [Note: Tulpius obser v. l. 3. c. 56.] quem Tulpius, Hominem silvestrem, vocat. Erat quadrupes, longitudine pueri trimi, crassitie sexennis. Corpore nec obeso, nec gracili, sed quadrato: habilissimo tamen ac pernicissimo. Artubus tam strictis, et musculis adeo [Orig: adeò] vastis, ut quidvis auderet et posset. Anterius undique glaber: at pone [Orig: ponè] hirsutus ac nigris crinibus obsitus. Facies mentiebatur hominem: sed nares simae et aduncae rugosam et edentulam anum. Aures vero [Orig: verò] nihil discrepare ab humana forma [Orig: formâ] . Uti nec pectus, quod ornatum utrimque mamma [Orig: mammâ] praetumida [Orig: praetumidâ] (erat enim sexus feminei.) Venter habebat umbilicum profundiorem: et artus cum superiores tum inferiores, tam exactam cum homine similitudinem, ut vix ovum ovo videris similius. Nec cubito defuit requisita commissura, nec manibus digitorum ordo: nedum pollici figura humana, vel cruribus surae, vel pedi calcis fulcrum. Incedebat multoties erectus; nec minus gravate [Orig: gravatè] attollebat, quam [Orig: quàm] transferebat, qualecumque gravissimi oneris pondus. Bibiturus prehendebat canthari ansam manu altera; alteram vero [Orig: verò] vasis fundo supponens, abstergebat madorem labiis relictum. Cubitum iturus inclinans caput in pulvinar, corpus stragulis firmiter operiebat. Tantam habere animi confidentium Rex Sambacensis retulit, ut non semel in viros armatos imperum faciat. Feminarum tam ardenti flagrant desiderio, ut saepe raptas constuprent. In Guinea scribit P. Iarricus, esse quasdam, quae instar famuli in pila tundunt quaecumque in ea imponuntur, quae aquam a [Orig: à] fluviis in hydriis capite domum [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 45.] deferunt, ita tamen, ut ubi primum domus fores attigerint, illico [Orig: illicò] hydriis exonerandae sint, alioqui eas excidere, casuque isto frangi. Dicuntur Baris. Torosi sunt et robusti. In India meruit etiam quaedam simia alba divinos titulos. Reliquias Zeilan servavit, dentem duntaxat. Praeda [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 46.] tandem, inquit Nierembergius, fuit, Constantini Proregis Lusitani,


page LXXIIII, image: s204

[Illustration:

Mapach

]

[Illustration:

Cercopithecus Sagovin Clusii

]

[Illustration:

Ignavum sive Haut Clusii

]

[Illustration:

Cercopithecus Barbatus Clusii.

]

[Illustration:

Armadillo sive Aiatochtli.

]

[Illustration:

Armadillo Genus Alterum Clusii.

]


page 141, image: s205

cum barbari Principis thesauros cepisset, inter quos et dens ille fuit. Tanta [Orig: Tantâ] summorum Regum reverentia [Orig: reverentiâ] et divinitatis opinione, habebatur, ut singulis annis a [Orig: à] Pegu mitterentur legati, magnis onusti donariis et muneribus, ut solum permitterentur, in argilla [Orig: argillâ] quadam aromatica [Orig: aromaticâ] , quam in auro custodiebant, imprimere sigillum eius, ut absentiam tanti pignoris divini, eiusdem adoratione vel solum per umbram solarentur. Deinde conscius Rex Pegu captum a [Orig: à] Lusitanis sacramentum suum, misit ad Constantinum legatos, onusta [Orig: onustâ] navi mercibus, et auri cruciatis trecentum milibus pro redemptionis pretio. Plaerique Lusitani donandum censuere, exacta [Orig: exactâ] maiori summa [Orig: summâ] : usque ad millionem exspectabant. Et quidem Rex ille plus dedisset: at noster Rex, in angustia [Orig: angustiâ] aerarii, praetulit lucro pietatem, atque ut omnibus constaret, publico consessu iussit dentem afferri, agnosci, extrahi, e [Orig: è] locupletissima [Orig: locupletissimâ] theca [Orig: thecâ] , gemmis et auro exornata: deinde manu sua [Orig: suâ] in aereum mortarium iacit, tundi iubet usque ad pulvisculum: mox pulverem in ignes ad hoc praeparatos dissipat, ut in fumum evanuerit.

CAPUT III. De Cercopitheco.

[Note: Nomen. Ambrosid. de Digit. l. 2. c. 6.] CErcopithecus caudatum simiarum genus est. Unde nomen sortitur. Graecis eodem vocabulo venit. ke/rkos caudam, pi/sqhkos simiam significat. Dicitur et kh=pos, quod vocabulum alii kh=bos, keblo\s2, et kh=tos efferunt. Non desunt qui a [Orig: à] voce Graeca kou=fos levis vocari putent, quod [Orig: quòd] hoc animal ob miram levitatem, in diversas partes saliat. Albertus Mamonetum vocat, Itali Spingam, Celtae [Note: Descriptio.] a\bra/nas2. De Descriptione dum in genere de eo agimus, non est quod [Orig: quòd] simus solliciti: in specie de iis acturi, singulas describemus. Genitalia nobis [Note: Locus.] delineavit Aurelius. Inveniuntur in Aethiopia, et quidem, si Plinium attendimus, nigris capitibus pilo assinino: [Note: Strabo Geogr. l. 15.] in silvestribus Iavae, et regni Congo; in India supra Emodos montes, quod Strabo scripsit: in monte editissimo, urbi Aden Arabiae, vicino: in omnibus denique continentis Indiae locis. In Malabar vilissimo pretio venduntur, quod [Orig: quòd] nuci Indicae, a [Orig: à] qua ad incolas magnum commodum, infesti sint. Censentur esse inter pamfa/gous2; sed quando desiderio carnis premuntur, propriam caudam arrodere solent. Crocodilos adeo [Orig: adeò] acerbo odio prosequuntur, ut pelle ipsorum visa [Orig: visâ] fere [Orig: ferè] exanimentur. In Orientali India, quae Lusitanis subest non tantum comeduntur; sed et in morbis, tamquam saluberrimi exhibentur. In deliciis propter mimicos gestus haberi, notum. Ossa tusa et hausta dolores Gallicos, evocato sudore levant. De Ingenio et Moribus [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 44.] ipsorum ita eleganter Nierembergius scripsit. Omnes, inquit, pene [Orig: penè] filiorum charitate insignes sunt, amp exsu graves. Vescuntur fructibus arborum et ovis avium. Ebibunt plures lotium et sordes suas. Nonnumquam videntes hominem solum, descendunt ad ludendum cum eo. Omni sunt astu industrii. Mirificum est, arborum stipites, quas conscenderunt, in viatores torquere et iaculari, transilire flumina caudis invicem apprehensis, et ab arboribus fluviis vicinis vibratas, tamdiu, donec extremus oppositae trans amnem arboris ramum abripiat: quo affixo arbori, catena simionem utrimque protenditur. Deinde cumis qui in altera [Orig: alterâ] parte haesit, tuto [Orig: tutò] se affixit, vociferatur, signum iam notum ipsis, quo audito, alter extremus se solvit; ita omnes transmittuntur. Super omnia sagitta aliove telo confossi, vicissim quantam possunt, ne dicam quantam solent homines hominibus, opem ferunt, admotisque foliis muscove arborum vulneri, sanguinem confluentem callent sistere, atque ita vitam, si fieri possit, tueri. Educunt filios, singulos pariunt, circumferunt, amplexu tenaci adhaerescentes mira pietate et amore erga prolem, atque id iuxta montium verrucas, et summa


page 142, image: s206

cacumina, ubi venatores pyram construunt maizio circumdatam, adiecto lapide cacalotetl sive corvino, cuius est natura, si igne calefactus fuerit, tonitru edere, atque dissilire. Accurrunt cercopitheci, iuxta incubant, edentes sparsum cacacoatl: sed terrente eos subito in illos emisso lapide, obliti filiorum, ac velut expertes luminis, aufugiunt, deserentes sobolem carissimam venatoribus praedam. Deportant quoque in tergoribus prolem, donec commode iam sibi possit providere. Complectitur filiolus matrem manibus per collum, pedibusque per spinam. Magna aliquibus pernicitas: fere [Orig: ferè] volucrium ritu occupant arbores, transvolantque ab una in aliam. Visus est qui transcenderit uno impetu fluvium. Plura de calliditate dixi alibi, pauca adhuc hic [Orig: hîc] appendam, et diversa. Simiarum duces, quando agmen aliquod nostrum transire sentiunt (nec enim pauci, ne dicam soli, auderent) plebeia [Orig: plebeiâ] multitudine variarum specierum convocata [Orig: convocatâ] , procurrunt obviam, et clamoribus horrendis ex arbore in arborem transilientes, nostros, quacumque gradiuntur, insecutae, mille scurrilitatibus et gestibus mille derident, caudatae praesertim, finguntque saepius velle turmacim nostros impetere; sed ubi, ad arborum iam truncos demissae, vident sagittas et scolopetas, quas expertae sunt aliquando, aptari, ac in se dirigi, vento velocius ad arborum culmina resultant, ibi conquestibus rabidis emissis, dentibus frendent minabundae. Tantam esse illarum dexteritatem inquiunt, ut discussas in sua corpora sagittas evitare sciant, et manu prehendere, ac si sponte porrectas acciperent: sclopetarum tamen globulos non ita disicere didicerunt, quibus multas iuniores, forte [Orig: fortè] non ita sagaces, nostri extinxere. Quando sociam vident aliquam de suo grege praecipitem ruere vulneratam, â nostrisque tolli e [Orig: è] terra, tanto fremitu ac strepitu tonant et replent aethera, ut mille leonum rugitus et tigridum totidem superent runcatus. Sed unum est auditu gratissimum. Quaeque simia, quando iam captant arbores ascensu suo, lapides quotquot una [Orig: unâ] manu gestare potest, ore etiam aliquot supportat, indeque lapidibus certant in transeuntes, quando aut sagittas, aut sclopetas in eas iaculari cessant nostri. In vetulam melampo maiorem, caudatam simiam, sagittarius e [Orig: è] nostris tetendit scorpionem: exspectaturam se simulavit simia; sed ubi iam dirigi oculo clauso sagittam vidit, iaculato in sagittatium lapide, faciem acriter contudit, et dentes illi dicitur confregisse. Denovo tamen stratagemate poenas cercopithecus dedit: quo enim tempore lapis ad sagittarium decidebat, sagitta in simiam ascendebat. Interfectam comederunt in deliciis. Comedissent et bufones, aut si quod deterius; tanta illos fames urgebat. Quod de occursu in milites fertur, occasionem puto de disse priscis, ut simios aliquos vetusti orbis homines putarint ob simile stratagema. Haec natalitia Cynocephalorum fabulis. Aliquando putavi et pygmaeorum fortasse fuisse, adeo [Orig: adeò] in pluribus simulant humanos actus. Illud mirum commercii quoda m~odo capaces esse. Iohannes Ardenois scribit, magnam familiaritatem contrahere simios cum barbaris, pro argento cum illis ludere, deinde ex lucro parato invitare ad tabernam, et solvere pretium vini numerata pecunia. Fortasse maior est calliditas quam ob oculato teste accepi. Aderat inter milites Havanc, dum luderent simius: observabat illum qui plus lucraretur, haerebatque eius lateri donec colludium largiretur pro more. Si nolebat, pugnis simius caedebat; si donaret statim ad tabernam convolabat, et manu acceptum vas porrigebat vendenti vinum, ut sibi infunderet. Coronato calice tunc ebibebat, mox solvebat pretium, colludio tradito, et recedebat: quod si excederet pretium colludii, exspectabat ut rursus venditor infunderet merum: quod bis aut ter repetebat pro valore argenti. Iosephus Acosta alium narrat missum ad tabernam, non prius tradere solitum pecuniam, quam acciperet lagenam plenam, quam adversus pueros tutabatur, fugans eos correptis per intervalla


page 143, image: s207

lapidibus: et quamvis vini avidus potor esset, illibatam tamen Domino referebat. Idem mulieribus fuco ornatis valde infensus, discerpebat crines et cultum. De ferocia illud admirandum, quod Petrus Martyr prodidit hac historia, animalia nutriri in ara [Orig: arâ] Cariai eadem, quae iam diximus: sed unum reperere [Orig: reperêre] naturae longe [Orig: longè] dissonae, id est grandi cercopitheco par, cauda longiore proceriore que. Cauda suspensus, et robur, ter quaterve se devolvens, captando, ex ramo transiliit in ramum,. et exarbore sese proiecit in arborem, ac si volitaret. Arcuarius e [Orig: è] nostris unum sagitta confixit. Vulneratus sese deicit cercopithecus, hostem vulneratorem rabidus adoritur. Stricto ense agit in pecus venator, lacertum cercopitheco abscidit, cepitque mancum ferociter renitentem. Ad classem perductus, inter homines parumper mansuetudinem induit. Dum sic ferreis vinctus catenis servatur, e [Orig: è] littoribus adducunt aprum venatores alii (cogebat namque carnium desiderium nemora perlustrare) cercopitheco aper, et ipse ferox ostenditur. Setas excutit uterque. In aprum cercopithecus furibundus salit, cauda circumligat aprum, cum servato a [Orig: à] venatore victore suo lacerto, guttur apri prehendit, reluctantem suffocavit. Astuto etiam stratagemate suo usum alium simio Hispali, quem volebant occidere: ille per domorum tecta fugax, vidit se a [Orig: à] sagittario peti. Descendit ilico per fenestram quandam, et casu obvium infantem ab incunabulis corripiens, complexus est, iterumque se tectis restituens quoties sagittarium videbat, obiciebat pro clypeo infantem. Conscius erat, non emissurum sagittam cum periculo innocentis. Tantum Nierembergius. Differentiae Cercopitliecorum sunt variae, seu magnitudinem, seu colorem, caudam, et alia spectes. Scribit Megasthenes referente [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 20.] Aeliano, in Prassiana Indorum regione vagari maximis canibus non inferiores, caudamque quinque cubitorum longam trahere. Coloris ratione, alii sunt nigri; alii cinerei, caesii, varii. Scaliger aliquos nigros cum maculis albis; alios gilvos; alios furvos; alios fulvos observavit. Caudam alii longiorem, alii breviorem habent. Ceterum optime [Orig: optimè] mihi in Barbatos, Erectos, Leoninos, Moschatos et Ambiguos distingui posse videntur. Barbatorum aliquot [Note: Marcgrav. Hist. Natur. Brasil. l. 6. c. 5.] sunt genera. Qui Guariba apud Brasilienses dicitur, caprinam et rotundam habet. Ipse magnitudine est vulpis nostratis: facie elata, oculis nigris, splendentibus: auribus brevibus subrotundis: cauda longa et versus extremitatem nuda, quam semper torquet; pilis totius corporis nigris, longis, et splendentibus. Maximo numero in silvis inveniuntur, ibique horribilem clamorem excitant. Singulis diebus, inquit Marcgravius, ante et post meridiem semel atque iterum conveniunt. Unus eorum minor in medio et altiori loco residet, reliqui paulo [Orig: paulò] inferius circumsident, tunc praecinit superior alta voce e signo manu dato, reliqui omnes accinunt, tamdiu cantiones prorogantes, donec superior iterum manu signum det, tunc omnes uno momento silent, et superior grandi voce cantionem sinit. Catulos suos in dorso gestant in ramis arborum discurrentes. Mordax animal, nec domari potest. Dantur et alii nigri ingentes, qui longam, nigram, et villosam barbam habent. Nigritam mulierem si solam offendere, vi adactam stuprant. Quem Clusius descripsit, hoc peculiare habebat, quod eius satis longa cauda in floccum desineret, leonum ritu. Guineensis ille qui in Congo vocatur Equima, pilos habet fuscos, sed per totum corpus quasi adustos: fuscis punctulatim albus inspergitur. Barba, quae egregie [Orig: egregiè] alba, capillis duos digitos longis passis, et quasi pexis constat. Itatus, os ample [Orig: amplè] diducit, et mandibulas celeriter movet. Ad hunc referri potest alter magnitudine par, qui in utraque gena, magnam copiam pilorum longorum ex albo flavescentium, instar magnae barbae hircinae, utique et ad


page 144, image: s208

utramque aurem tenet. Crura et pedes nigri. Ludit et clamat ut alter. Ambrosinus trium icones exhibet. Pri mum Callitrichen esse putat, quem in alio caelo, quam [Orig: quàm] Aethiopico, vivere posse negat. Alter quoque ipsi congener esse videtur. Tertius facie est senis, cauda [Orig: caudâ] longissima [Orig: longissimâ] nigra [Orig: nigrâ] . Erectum nobis Gesnerus prodidit; facie, cruribus, et membro virili hominem aemulantem. Stando magis perseverat; ideo [Orig: ideò] nomen dedimus: pueros et mulieres non secus amat ac homines suae regionis; conaturque, si vincula effugerit, palam cum illis concumbere. Tantae est industriae; ut aliqui homines, minus [Orig: minùs] ingenio valere dicantur. Leoninorum aliquot sunt species. Prima est illa, quae Brasiliensibus Cagvi, Congensibus Pongi dicitur: estque maior et minor. [Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 6. c. 5.] Maior obtinet magnitudinem Cercopitheci Cay, cui et aliquomodo similis est. Facies illi rotunda, leonina; aures nigrae et pilis nudae: os leoninum: oculi nigri. Cauda unum pedem et quatuor digitis longa, et pilis ruffis vestita. Maior, Leonem quoque facie refert; capite parvo, et vix pomum minus aequante; naso exiguo; oculis tenens: dentibus acutissimis; auribus subrotundis: cauda [Orig: caudâ] decem digitorum longa; ex albo quasi et fusco annulata. Velocissimus est in saliendo: et vescitur pane, farina [Orig: farinâ] Mandioca et aliis. Totum corpus longitudinis [Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 44.] est sex digitorum. Altera est, quae Sagovin dicitur, forma [Orig: formâ] , quantum ad collum, rostrum, anterioremque corporis partem, leoninae similis: sed adeo [Orig: adeò] delicata, ut navis in mari agitationem nullo modo ferre possit. Praeterea, adeo [Orig: adeò] superba, ut ob levissimam occasionem inedia [Orig: inediâ] potius et cibi abstinentia [Orig: abstinentiâ] , vitam finire cupiat, quam minimam molestiam perferre. Quem Nierembergius vidit et descripsit, a [Orig: à] Roderico Lincio advectum, erat sciuro minor, et adeo [Orig: adeò] delicatulus, ut villo sapelle fovendus esset. Rostrum et capitis pars anterior, leoninam quodammodo formam referebat, fuscoque colore, cui rubedo permixta erat praedita. Aures albicantibus villis erant hirsutae; quibus ruber color etiam admixtus: guttur et pectus longioribus villis, partim fuscis, partim albis tecta habebat: reliqui pili per corpus sparsi nigri et albi, radiati a [Orig: à] dorso ad ventrem alternis erant dispositi: Cauda etiam, quae longa erat, similis coloris pilis alternatim erat tecta: venter nigris pilis tectus: Crura breviores albi pili quadam [Orig: quâdam] rubedine infecti tegebant. Pedes in quinque digitos, non valde [Orig: valdè] longos fissi, albis unguibus erant praediti; fortasse nullus elegantior. [Note: Marcgrav. Hist. Brasil. p. 227.] Mofchatus, Brasiliensibus Caitaia dicitur. Pilo est longiore ex albo flavescente. Capite subrotundo; fronte haud elata [Orig: elatâ] , aut pene [Orig: penè] nulla [Orig: nullâ] , naso parvo et compresso; cauda [Orig: caudâ] acuata [Orig: acuatâ] . Altissima [Orig: Altissimâ] voce clamat: et facile [Orig: facilè] ad iram commovetur. Meminime apud Generalem Wardenburgium ex Brasilia reducem Amstelodami vidisse. Est et alia huius species, pilo magis fusco, instar Zobellinorum. Ad Ambiguos spectant, Macaquo Congensium, Cay Brasiliensium, et Guineensis [Note: Marcgrav. Hist Brasil. l. 6. c. 5.] alius. Macaquo, colore est lupi: naribus bifidibus elatis; capite ursino; natibus calvis; cauda [Orig: caudâ] arcuata. Longitudo corporis a [Orig: à] capite ad caudam, unius pedis et supra: Crassities ubi maxima, unius pedis et novem digitorum. Clamat, hah, haha. Penem [Note: Letius Hist. Americam c. 10.] habet humano similem. Cay apud Touvoupinambutios est frequentissimus, pusillus, et nigri coloris. Maxima ex parte in silvis versatur, et potissimum peculiaribus arboribus insidere solet, ferentibus siliquas perinde crassas, ut nostrae maiores fabae, quarum fructu vescitur. Guineensis alius, pilo est ex umbra gryseo, fuscae et flavo ex umbra admixto, fere [Orig: ferè] ut in dorso leporino: capite parvo, et cauda longa.

CAPUT IV. De Cynocephalo, Papione, et fera [Orig: ferâ] Upalim.

[Note: Nomen.] CYnocephalus a [Orig: à] canino capite nomen accepit, quasi kuno\s2 kefalh\, Gesnerus Tartarinum alicubi vocat, quod [Orig: quòd]


page LXII, image: s209

[Illustration:

Tamandua î.

]

[Illustration:

Tamaudua guacu.

]

[Illustration:

Ai sive ignavus.

]

[Illustration:

Tatu seu Armadillo.

]


page 145, image: s210

[Note: Gesner. in Appendice quadrup.] primum [Orig: primùm] ex Tartaria hoc animal advectum sit. Aelianus kunopro/s1wpon dixit, quod faciem caninam habeat. Aristoteli forte [Orig: fortè] est xoiropiqhko\s2, seu simia [Note: Descriptio.] porcaria. Eiusdem ferme [Orig: fermè] formae est cuius simia caudata: at in corporatura [Orig: corporaturâ] , crassior, validior, et magis efferatus, faciemque caninam a [Orig: à] natura adeptus est. Strabo faciem Satyro similem ei tribuit. Feminis sua natura excidit, ut palam expositam extra corpus vulvam, per omnem vitam ferant. [Note: Locus.] Reperiuntur in Aethiopiae partibus, si Solino fides; in regione Arabiae a [Orig: à] Dira usque ad Austri cornu, et praecipue [Orig: praecipuè] in ultimo promontorio, si Straboni. Aelianus montes supra Dachinabadem ipsis tribuit; Herodotus regionem quam Aratores in Lybia versus [Note: Cibus.] occidentem habitant. Cibus ipsis idem cum simiis. Fructus testaceos dum edunt, in volucra reiciunt. Carnibus quoque et assis et elixis vescuntur: illis inprimis, quae ad delicias in culina paratae sunt. Vini potionem non recusant. [Note: Vox.] Vox iisdem rudis et varia. Aliquando [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 48.] acutum strident, aliquando ululant. Orus latrare dixit. Ad Naturam et Mores Cynocephalorum pertinet, quod [Orig: quòd] facile [Orig: facilè] ad iram effunduntur: quod [Orig: quòd] numquam a [Orig: à] petulantia sunt alieni, praeterquam quod [Orig: quòd] , teste Plinio, simiis sint efferatiores: quod [Orig: quòd] instinctu [Note: Aelian. H. N. l. 6. c. 5.] quodam naturali ducti, Aeliano auctore, tempore aequinoctii, singulis horis diei ac noctis mingunt, et clamorem quendam edunt: quod [Orig: quòd] denique mas in interlunio, nec comedit nec quopiam intuetur, sed faciem in terram deicit: femina vero [Orig: verò] , etiam sanguinem e [Orig: è] genitali emittit. Lunae exorienti congratulari dicuntur. Ideo [Orig: Ideò] in sacris ab Aegyptiis nutriebantur, ut inde tempus Synodi luminarium scire possent. Ingenio quoque sunt singulari, et proxime [Orig: proximè] post elephantinum ad humanum accedens. [Note: Strabo Geogr. l. 15 Bellon. Observ. l. 2. c. 52.] In Aegypto discunt ad quemlibet epistolas deferre. Observavit Bellonius qui nummos hero deferendos, manu protensa, a [Orig: à] spectatoribus exigebant. Referri ad Cynocephalos potest, tum illud animal cuius Alvarez in Aethiopico itinere meminit; tum illud cuius Clusius. Illud vervecem magnitudine aequat, et instar leonis hirsutum est; gregatimque in monte secus locum Calote dictum [Note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 2. c. 7.] incedit. Hoc, corpus villis longis cineracii coloris obsitum habebat, caudam cercopitheco breviorem, rostrum longum, extima [Orig: extimâ] parte obtusum; nates glabros prorsusque depiles, et sanguineo colore refertas, ac si cutis ab illis detracta fuisset. Papio Germanis Pavyon, animal est, ex descriptione Gesneri, magnum, hirsutum, horrendo capite, brevibus cruribus, cauda fere [Orig: ferè] vulpina, sed admodum [Note: Ambrosin Hist. Digit. l. 2. c. 8.] brevi et plaerumque erecta. Pedes sunt humanis similes, et proceritati corporis minime [Orig: minimè] respondentes. Tam est solutissimum animal, ut ad feminarum conspectum effervescat. Vescitur pomis, pyris, et aliis arborum fructibus: aliquando panem et vinum pro potu appetunt. Femina geminos, marem nempe et feminam unica [Note: Ambrosin. Hist. Digit. l. 9. c. 9.] paritura [Orig: pariturâ] , ut plurimum eniti solet. Fera Upalim Cercopitheci Aethiopici est magnitudine. Pellis quasi cocco tincta rubet, maculis aliquot in locis conspersa. Caput instar globi rotundum. Pedes rotundi et lati, nocuis unguibus vacui. Mauri carnem assulis verberatam ut tenerior evadat, comedere solent. Quibus cibariis delectetur, ignotum.

CAPUT V. De Ignavo.

[Note: Marcgr. Hist. Brasil. p. 221.] DUas Ignavi species nobis auctores prodidere. Primam Lusitani Perillo ligero, seu Caniculam agilem per antiphrasin vocant; aliquando [Note: Clus. in Auctar. Exoticor.] Priguiza. Magnitudine est mediocris vulpis nostratis. Collo brevi, duos ad summum tres digitos longo: Capite parvo et subrotundo: Ore turbinato non amplo. Dentes habet instar agni, nec acutos; nasum glabrum, elatum, nigrum: Oculos parvos, nigros, somniculosos: auriculas nullas: caudam obtusam figura panis sacchari. Ungues in singulis pedibus tres, ex albo flavescentes et deorsum incurvatos;


page 146, image: s211

superius arcuatos, inferius excavatos. Totum corpus prolixis et duos digitos pene [Orig: penè] longis pilis est vestitum cinerei coloris, Taxi similibus, sed mollioribus et cum albedine mistis. Animal est ignavissimum, et tardissimi incessus, adeo [Orig: adeò] ut eum in vivo cum admiratione Cl. de Laet, observarit. In arboribus lentissime [Orig: lentissimè] rependo progreditur, ibique habitat, foliis arborum vescens. Numquam bibit. Vocem iiii rarissime [Orig: rarissimè] edit. Arctissime [Orig: Arctissimè] quae semel unguibus apprehendit, tenet. Pluviam etiam levem metuit. In dissecta foemella observatum, cor motum suum, corpore avulsum, per somihorium retinuisse: placentam uterinam constitisse multis particulis carneis, instar substantiae renum, rubicundis, magnitudinis variae instar fabarum: in quas per multos ramulos vasa umbilicalia inserta erant. Fetum, pilos, dentes, ungues habuisse. Cor foemellae, inquit Marcgravius, duos insignes habebat auriculas, cavas. In ventriculo os superius duos digitos transversos a [Orig: à] pyloro: eratque in altera parte ventriculi, ubi superius alias [Orig: aliàs] comuniter os esse solet, processus instar intestini spithamae longitudine, sed nullum exitum habens. In ventriculo plane [Orig: planè] viridis materia foliorum arboris comestorum inveniebatur. Papillas duas in pectore. Corium solidissimum et tenax. Animal, addit idem, sine dubio vivax. Intestinis enim omnib. exemptis adhuc se movebat, et pedes contrahebat. Icon quam adicimus, paulo longius collum exhibere, De Laetius, qui vivum vidit, testatur. Addunt quidam tanta pertinacia adhaerescere, ut nisi mortuus non avellatur. [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 15.] Hernandus unius diei spatio vix quinquaginta passus pertransire posse dixit: Nocte duntaxat sonitum edere, posteriorib. syllabis sensim magis ac magis gracilescentibus: et in arboribus viginti aliquando dies nullo cibo assumpto commorari: obtuso denique visu praeditum esse, addidit. Altera species, quae Lerio Hay dicitur, simiae habet faciem, cutem hispidam et villosam, crura hirsuta, ternos in singulis pedibus acutos et oblongos ungues. Capta sine difficultate cicuratur.

CAPUT VI. De Taxo.

[Note: Ambrof. Hist. Digitat. l. 2. c. 11.] TAxus nullum proprium apud Graecos nomen habet. Latinis dicitur etiam Daxus, ut Alberto, forte [Orig: fortè] a [Orig: à] Graeco das3u\s2 hirsutus et villosus; Meles seu Melis; Melus, ut Bartholomaeo Anglico; Melo et Melotus, ut Isidoro, seu propter membrorum rotunditatem [Note: Descriptio.] seu propter aliud quid. Est animal fele maius, et vulpe, ad cuius naturam accedit, humilius, pelle villosa [Orig: villosá] , rigida [Orig: rigidâ] , coloris leucophaei. Pilos plures habet albos quam [Orig: quàm] nigros. Caput in medio nigrum, in lateribus album: Dorsum latum: dentes acutissimos. Crura sinistri lateris ipsi quidam breviora assignant, sed experientia [Orig: experientiâ] reclamante. [Note: Locus.] Reperiuntur passim, in locis montanis Italiae, Helvetiae, et aliis. Victitant [Note: Cibus.] crabronibus et vermiculis; pomis et vuis, quorum esu autumno potissimum pinguescunt. Cuniculorum tamen carne apprime [Orig: apprimè] delectantur, tum anseribus, pullis et aliis avibus. Fetus [Note: Generatio.] more vulpium in utero gerunt, et cum luna ternos orbes compleverit, pariunt. Adventante autumno quandoque duos, interdum tres enituntur. Summa taxis cum vulpibus antipathia. [Note: Antipathia] Hi enim ubi egressos observavere, latibula eorum excrementis conspurcant, et foetore replent, ut alia exstruere cogantur. De Natura et Moribus [Note: Natura et Mores.] habe, Pellem adeo [Orig: adeò] densam gerere, ut ictui resistat: Nasum tam imbecillem, ut violato, moriatur. Ideo [Orig: Ideò] [Note: Plin H N. l. 8. c. 28.] forte [Orig: fortè] Plinius, has bestias distenta et sufflata [Orig: sufflatâ] cute morsibus canum et ictibus hominum reluctari scripsit. A canibus aut aliis feris vexatus semet ipsum resupinat, atque dentibus et pedibus repugnat. Brevitatis pedum conscius non longe [Orig: longè] a [Orig: à] latibulo digreditur. Urgente bruma occultatur, et somno pinguescit. Ad focum hieme allatus, in carbones se conicit, ut Carolus Stephanus observavit. Crescente luna [Orig: lunâ] adipem eius augeri,


page LXIII, image: s212

[Illustration:

Carigueiia.

]

[Illustration:

Aperea Cuniculi species. Veld ratte.

]

[Illustration:

Cavia Cobaiia Cunic. Brasil. spec.

]

[Illustration:

Aguti vel Acuti Cunic. Br. spec.

]

[Illustration:

Paca. Cunic. Bras. sp.

]

[Illustration:

Cuniculi Indus Gesneri.

]

[Illustration:

Dachs.

]

[Illustration:

Tatu Apara.

]


page 147, image: s213

decrescente minui, interlunio eadem [Orig: eâdem] destitui, incertum. Morsus eius exitialis, quod [Orig: quòd] crabronibus et aliis venenatis victitet. Ingenium in quibusdam [Note: Olaus Magnus l. 18. c. 18.] ostendunt. Dum latibula effingunt, ignavum effossae terrae vectorem constituunt, et postquam supra supinum extensrs cruribus terram accumulavere, per pedes mordicus apprehensos, extra antrum educunt: idque toties repetunt, donec latebrae latitudo habitatoribus sufficere possit. Tantam palearum et foliorum prosternendo sibi lecto, unica vice, capite et pedibus intra foveam ducunt, quantam homo sub brachio deferre non posset. Latibula cum duobus ostiis fabricant. Flante Austro septentrionale aperiunt; flante Borea [Orig: Boreâ] , australe. Victum pro hieme colligunt; qua [Orig: quâ] durante, dum mas an ad vernum tempus sit duraturus dubitat, ne femina ad satictatem comedat prohibet. Quando in senio excaecantur, tunc ex fovea ad pastum non egrediuntur, sed se invicem nutriunt. Dum in eminentiori colle deprehensi venatores sentiunt, pedes anteriores supra capita ponunt, corporeque in globum redacto, more ursorum, sese praecipitant. [Note: Usus.] In Italia, Germania, et aliis [Note: Bruyer. de Re cibatia l. 13. c. 3.] regionibus, habentur Taxorum carnes in deliciis, inprimis si autumno capti fuerint. Apud Helvetios cum pyris coquuntur. Savanorola porco silvestri assimilat; Platina carni hystricum. Quantum ad Medicinam, adeps taxiper clysterem infusus, dolores nephriticos mitigat: mammarum scissuris prodest, in compositionibus arthriticis adhibetur. In membris [Note: Vecker. l. 2. Antid. Special.] contractis oleum commendatur, cuius parandi rationem Veckerus docet. Sanguis siccatus leprae medetur, si Carolo Bovillo credimus. In peste cum sale et cornibus animalium destillatus offertur. Lonicerus diebus tantum canicularibus destillat, et drachmas duas praescribit. Gesnerus compositionem quae recipit sanguinem taxi, terram Armenam, Crocum, et tormentillam, saevissima [Orig: saevissimâ] peste, feliciter adhibitam, se legisse scribit. Cinis supprimendo sanguini inservit. Nihil de cerebro, testiculis, et dente vel pede sinistro, quem brachio subligatum memoriam iuvare, Albertus prodit, dicam. Ex pellibus Taxorum olim quoddam genus vestis texebatur, quae ab humeris usque ad lumbos [Note: Diff???] pendebat. Ex iisdem canum collaria conficiuntur. Differentias si attendas, Olaus Domesticorum, qui ludicri, et silvestrium, quorum setae rigidae mentionem facit. Communiter in Caninos et Porcinos distinguuntur. Ambas in agro Matisconensi se accepisse, affirmat Bruierinus. Canini rictu sunt canino; latibula in locis sabulosis fodiunt, et quidem sine multis cuniculis; et cadaveribus, illisque cibis, qui canibus in deliciis vescuntur. Porcinos Carolus Stephanus subalbidos et caninis maiores facit; et circa ostium cavernae, parva [Orig: parvâ] prius rostro excavata fovea, excrementa deponere scribit. Addit Gesnerus, radicibus, fructibus, et omnibus quae sues appetunt, vesci. In regione Americana quoddam animal vagatur nomine Heyrat, quod bestiam mellis avidissimam significat. Colore est castaneo, magnitudine Cati. Quottidie [Orig: Quottidiè] apum opificium inquirens, in arborib. versatur. [Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 43.] Potest ad Taxum referti. Quaupecotli, et Tzcuintecuani. Illud, animal est duos plus minus dodrantes longum; rostro prolixo, tenui: versus superna contorto, prolixa [Orig: prolixâ] item cauda, pilo longo, circa alvum candente, cetera fusco aut atro, candentique sed circa dorsum nigriore, atris pedibus et incurvis unguibus. Mitescit facile [Orig: facilè] , vorax est; nullis escis oblatis parcit, placidum est item, ac mille modis blandiens, sed ignotis noxium. Reperitur in nova Hispania, et gaudet [Note: Nieremb. l. 9. c. 77.] montibus. Tzcuintecuani, seu Cynodeticus, est huic congener, non solum magnitudine et moribus, sed etiam rostro, quod praelongum est ac tenue, et pedibus. Color albus est, maculis nigris ac magnis distinctus. Nomen habet a [Orig: à] mordendo. Vivit non longem a [Orig: à] mari Australi. Hisce congener est Tlalcoyotl, animal pilosum, duas spithamas longum, unguibus melis, crurib. brevibus, nigro vestitis pilo,


page 148, image: s214

[Note: Nieremb. l. c. c. 73.] brevissima [Orig: brevissimâ] cauda. Caput habet parvum, rostrum tenue et longiusculum, caninos exsertos, corpus album in fulvum vergens, sed dorso ac superna capitis parte et colli nigris, lineaque distinctis candenti. Victus eadem ratio, quae quanperotli.

CAPUT VII. De Castore.

[Note: Nomen.] CAstor, Graecis k\e/stwr\, nomen u)po\ [Note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 13] to=u gaste/ros, id est a [Orig: à] ventre invenit, u(poga/strion ga\r to\ cw=on\, kai\ xedo\n o=lon koeli/a: quod fere [Orig: ferè] totum hoc animal venter sit. Ridiculi; qui a [Orig: à] castrando deducunt, quasi venatoribus visis, conscius se propter testiculos peti, eosdem dentibus evellat, et abiciat. Parvos enim habet et spinae adhaerentes, qui superstite ipso, avelli non possunt. Dicitur et Fiber, non tam quod circa extremas fluminum ripas assidue [Orig: assiduè] versetur, [Note: Salmas. in Solin.] et fibrum antiqui extremum dixerint: quam [Orig: quàm] ab Aeobeo fibro\s2 mollis, quod [Orig: quòd] molles pilos habeat. Lutram ab iisdem extremis fluminum oris dici, quae Priscis, lytrae, falsum. Diversa enim sunt animalia Bellonio est Aristotelis Latax, sed falso [Orig: falsò] . Distingauntur enim. An Orcliia dici possit, non decido. Quidam Semipiscem ob vitam [Note: Descriptio.] amphibiam dixere. Colore est ex albo cinerco in dorso nigricante: pilo quam Taxi subtiliore, qui quo nigrior, eo [Orig: eò] pellis pretiosior. Dentes habet acutissimos, quibus ligna secat, anterioriores rubidos. Pedes priores caninis similes, posteriores propter membranam interiectam anserinis quibus in natando utitur, utrosque quinque digitis [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 30.] constantes. Caudam piscium similem fecit Plinius. Secundum eundem, [Note: Bello~. Hist. Aquat.] in maiore, sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondo, ad margines in tenuitatem desmens; membrana [Orig: membranâ] glabra [Orig: glabrâ] et livida [Orig: lividâ] contecta, super quam lineae quaedam, squamas piscium mentientes, incredibili artificio depictae sunt. In inguinibus geminos habet tumores ori anserini magnitudine, utrinque unum, membrana [Orig: membranâ] sua [Orig: suâ] conclusum. Inter hos pudendum residet. Tumores hi, folliculi sunt membrana [Orig: membranâ] contecti, in quorum medio meatus, ex quibus liquor pinguis et cerosus exsudat, quo, admoto ore deterso, corporis quos contingere potest partes, velut oleo oblinit, non aliter ac aves quaedam, quibus supra podicem vesicula est, liquorem pinguem et olei aemulum continens, eundem rostro exhauriunt, et pennas perungunt, ne sub dio morantes, madefieri possint. Testes non esse, vel exinde colligere licet, quod nullus ab his conspiciatur meatus. partes internas sispectemus, lingua, corde, ventriculo, intestinis, et hepate in quinque lobos diviso, porco potius quam [Orig: quàm] alteri animali similis est. Fel sub minoribus iecoris lobis latitat. Splen parvus pro magnitudine corporis iudicatur. Renes magni tamquam vituli anniculi, et copiosa pinguedine obducti. Vesica suillae similis. Testes parvi et spinae adhaerescentes. Femina, observante Matthiolo, unico tantum meatu, et parit, et egerit, et mingit, uteri et vesicae cervicibus illuc concurrentibus. In secto Castoreo, comperit Gesnerus, substantiam in folliculo flavam, solidam, cerae similem, acrem et minime [Orig: minimè] terream. Ipsum unius librae pondere fuit. Comperit et genitale, quod unico ossiculo constabat. Invenit in utroque tumore et alium folliculum, substantiam melleam et foetidam putrescentis casei instar, continentem. Habetur et in feminis, sed adeo [Orig: adeò] exiguum, ut vix unciam ponderet. In quo Bellonius calculos ovi magnitudine invenit, adulteratum sine dubio erat. [Note: Locus, Scalig. Exerc. 215. Bruier. Rei Cibariae l. 18. c. 4.] Reperiuntur Castores, apud Burgundiones circa Matronam fluvium; Sequanos in agro Cabillonensi, Lotharingos, Austrios, circa Danubium ubi Biferi nominantur, in Helvetia, circa Arulam, Rusam, et Lomagum fluvium. In Polonia quoque, Russia, Prussia, et Italia, ubi potissimum Padus in mare se exonerat. Denique circa fluvios Ponti, unde optimum castoreum venit, et in Hispania. Aquas septentrionales potius quam [Orig: quàm] Rheni, Danubii, et alios qui continuo navigiorum


page LXVIII, image: s215

[Illustration:

Vitulus Marinus. See Kalb.

]

[Illustration:

Lutra. Otter.

]

[Illustration:

Castor. Fiber. Biber.

]

[Illustration:

Lonx Lonza.

]

[Illustration:

Herinaceus. Igel sew Igel.

]

[Illustration:

Hiistrix. Dornschwein stachelschwein

]


page 149, image: s216

decursu sollicitantur, frequentare, Olaus Magnus auctor est. Ubicumque autem degit, amphibium est animal. [Note: Cibus.] Ideo vicinas littoribus cavernas ponit. Vescitur foliis arbor. Corticibus item almi, populi et aliorum. Salices tamen platyphilli maxime [Orig: maximè] , ob summam amartitem appetit. Piscibus vesci Albertu falso [Orig: falsò] prodidit. Nam Pelicerius Episcopus Monspeliensis fre quenter vivos et mortuos apponebat, quos tamen nec olfacere quidem [Note: Generatio:] voluerunt. Ineunte aestate, quo tempore Delphini constellatio una [Orig: unà] cum sagittario occidit, in libidinem solvuntur. Tempus pariturae finis autumni est, quo solia delabi solent. Vocem Iulius Pomponius cum per Onomatopaeiam exprimere non posset, scriptis mandavit, vagitum infantis [Note: Natura et Mores.] apprime [Orig: apprimè] repraesentare. Naturam et Mores sequentia testantur. Non prius mordere desinunt, quam [Orig: quàm] fragorem ossium audiverint. Quando domi aluntur, tatus [Orig: tätus] ipsis pudor, ut nec stercorenec urina [Orig: urinâ] domum inquinent: si non patet egreslus, querulantur. Tanto amore fetum prosequuntur, ut quaedam, portis et clavis evulais, ex ex alto se praecipitem dederit, quod ab Episcopo Monspeliensi Pellicerio proditum. Pedibius anterioribus tamquam manibus ori cibum admovent. Alvo; propter arborum cortices quibus vescuntur stipata [Orig: stipatâ] , seu quod [Orig: quòd] parum fellis ad intestina confluat, partes posteriores saepe in aqua madesaciunt. [Note: Aelian. H. Al. l. 136 c. 47.] De avulsione testium, dum venatores fugit, quod [Orig: quòd] dicitur, falsum est; nataque inde opinio, quood [Orig: quoòd] eas tam astute [Orig: astutè] occultet. Ingenium singulare habere, observatio dedit. Nam cum [Orig: cùm] ligna ad exstruenda hablitacula convehunt, super senes resupinatos eadem artificiose [Orig: artificiosè] inter crura componunt, eosdemque arreptis caudis ad destinatum locum trahunt. Senibus dorsum mirum in modum glabrescit. Illi qui Scythis servi dicuntur, poma legunt, et cortices cçdunt; alii supra duorum iunctorum dorsum, create ex bacillis composita [Orig: compositâ] , poma et cortices superimponunt. Iidemnigris, qui et Domini vocantur captis, luctum et gressu et facie indicant. Ligna caesuri, semper eadem [Orig: eâdem] semita [Orig: semitâ] a [Orig: à] fluvio ad arborem gradiuntur, arboremque non prius relinquunt quam [Orig: quàm] totam dentibus dissecuerint, et prope [Orig: propè] casuram, ne opprimantur, singulis ictibus suspiciunt. Aedificia denique, quandoque in loco altiori, aliquando in declviori, prout amnis undare folet, construunt. Mutant ea pridie [Orig: pridiè] quam [Orig: quàm] fluminis aqua augeatur. [Note: Usus.] Carnes non sunt insuavis gustu, si omnem virositatem apparatu deposuere. Partes anteriores de calore participant, posteriores, tcste Matthiolo, tanta scatent frigiditate, ut ad instar testudinum terrestrium, ieiunii tempore admittantur. Cauda apud Lotharingos in deliciis est, et saporem muraenae bene [Orig: benè] praeparatae refert. Assatur a [Orig: à] quibusdam, et pauco zingibere conspergitur. Gesnerus saporem carnium thunnivel angevillae prae se ferre scribit. In Medicina, Castorei, fellis, coaguli, urinae, caudae et pellis usus est. Castoreum, quod secundum Dioscoridem, multis naturalibus tunicis circumdatum, liquore intus velut ceroso, gustu acri, et odore gravi, eligendum est, quod ab animali im vigore aetatis constituto, extrahendum est, et extractum, cum melleo liquore, in tundicis contento, exsiccandum; quod [Orig: quòd] denique ad septennium vires obtinet; in morbo comitiali, lethargo, in a ceto acerrimo cum ruta decoctum; vertigine, si eo cum semine viticis, ex oleo rosaceo, vertex perungatur; oblivione chronicos morbos inseqvene prodest. Cum ammoinaco et aceto mulso asthmaticis opitulatur. Singultosis a [Orig: à] plenitudine vehem enter succurrit. Colicam affectionem sedat. Gonorrhoeam, in succo viticis et aceto decoctum, cataplasmaris instar pectini et genitatlibus applicatum, sistit. Ad ievandam conceptionem suffimenti ex eo genus, Rondeletius commendat. Omnes uterinos affectus a [Orig: à] frigidis causis procedentes, inrpimis suffocationem, compescit. Puerperii excrementa purgat, Opium optime [Orig: optimè] corrigit. Plurima denique medicamenta, aquas nempe, pilulas, extracta, oleo,


page 150, image: s217

unguenta, cerata ingreditur. Fel venerem stimulat. Coagulum in morbo comitiali in credibili adiumento esse solet. Urina contra venena datur. Cauda intestinorum vulnerib. medetur. Cinis pellis cum pice liquida combustae, succo porri mollitus, sanguinem undiquaque manantem, excellenter supprimit. Eadem [Orig: Eâdem] paralytici utiliter vestiuntur [Orig: vestiüntur] . Dentes de collo suspenduntur, tamquam amuletum contra casum. Pinguedine pisces inescantur. Ex pilis mollioribus galeri et tibialia fiunt. Ex pellibus apud Gleonos populos [Note: Differentiae.] rhenones. Circa Differentiam nihil plane [Orig: planè] occurrit. Scythae in Nigros, ruffescentes, et ex utrisque mixtos distinguunr; illos Dominos, hos servos appellant.

CAPUT VIII. De Lutra.

[Note: Ambros, Hist. Digit. l. 12. c. 13.] LUtra, quae et Lytra Varroni, vel u)po\ to=u lu/ein seu solvendo, quod arborum radices ad fluminum ripas sitarum [Note: Nomen.] dissolvat, vel u)po\ to=u lou/ein, a [Orig: à] lavando, quod piscem in auqis investigando, frequenter se in aqua abluat; nomen sortita est. Graecis vocatur e)/nudris2, ab aqua, quod [Orig: quòd] in eadem degat; Aeolibus e)lu/dris2, unde forte [Orig: fortè] Lutra. Suidas [Note: Suida l. 37] cum ea Ictim confundit. Silvaticus Hydrian perperam vocatvit. Gaza Lutria vertit. Aetio [Orig: Aëtio] est ku/wn peta/mios, canis fluviatilis, quod [Orig: quòd] canis instar [Note: Descriptio.] pradeam in auqis requirat. Corpore est quam [Orig: quàm] Castor graciliore et longiore, capite canino, dentibus instar canis venatici; forma [Orig: formâ] oris quadrata, unde tetragwn: prw/s1opos dicitur, auribus Castoris, cauda oblonga, terete, et in fastigium desinente, vulpinis cruribus, paulo [Orig: paulò] tamen crassioribus, pedibus posterioribus planis et membrana communitis, pelle denique minus quam [Orig: quàm] Castoris spissa [Orig: spissâ] , frequenti et brevi pilo conspersa, nonnihil ad castaneae colorem accedens. Reperiuntur [Note: Locus.] passim in Europa. Sed et in Ameriea haud parva ipsorum copia; in Canada inprimis. Maxime [Orig: Maximè] vero [Orig: verò] circa fluenta et lacus degunt, et quia cavernas quoque sibi effodiunt, inter amphibia reponuntur. Brasavolus copiosiores in agro Neapolitano stabulari [Note: Cibus.] prodidit. Vesuntur piscib. quorum [Note: Bellon. Aquatil. l. 1.] tantam copiam interdum in cavernas deferunt, ut aeris [Orig: aëris] infectiometui possit. Vescuntur et mollib. herbarum cacuminibus, fructibus arborum et corticibus. Agricola hiberno tempore ad pastum egredi foribit. [Note: Natuta et Ingenium.] Ad naturam, mores [Orig: möres] et ingenium referri dabet, quod [Orig: quòd] in urinando aerem [Orig: aërem] per intervalla exsortis naribus hauriunt, nesuffocentur: quod [Orig: quòd] in antro veluti tabulatum ex ramis et virgis construunt, [Note: Scaliget. Exseric. a 15.] super quo, ne madesiant noctu cubare solent: et quod [Orig: quòd] per aliquot millliaria ex aquae rivulo piscinae odorem excipiunt. Facilius etiam auram secun do flumine hauriunt. Ieiune cursum amnis superant: saturatae cum aquae fluxu delabuntur. Piscinam ingressae mira [Orig: mirâ] agilitate meliores pisces aggrediuntur, et in omnes quam vis devorare non possint, saeviunt. Facile [Orig: Facilè] cicurantur, et ad certum signum in aquas ad pisces capiendos se conicere [Note: Usut.] edocentur. In Suecia, ad coqui nutum pisces ex psicina in culinam deferunt. Carnes in Germania et Gallia a [Orig: à] rusticis comeduntur, sed sunt craslae [Note: Bruier. de re cibat. l. 13. c. 31.] lentae et pituitosae. Gesnerus etiam Carthusianis concediscripsit. In Medicina praestat suum usum. Nam adeps medicamentis digerentibus infarctae et exassatae ad tollenda articulorum vitia, teste Hollerio, perutilis est. Sanguis, si Aelianum sequimur, cum aqua et aceto mixtus, nervis humanis intumescentibus conducit. Testes in morbo comitiali a [Orig: à] quibus dam laudantur; castoreo tamen minus sunt efficaces. Iecur in furno tostum ad dysenteriae suppressionem commendatur. Sedilia ex pellibus haemorrhoides levant. Pelles ipsae paralysi, vertigini, et capitis dolori conducunt. Calceamenta ex iis dem dolores pedum mitigant. Ex iisdem apud nos chirothecae villosae ad aeris [Orig: aëris] iniuriam coercendam consuuntur. Nec non ex pellei integra, cum capite, pedibus et cauda semimanicae hiemales fiunt. Circa Disserentias nihil fere [Orig: ferè] occurrit.


page LXVII, image: s218

[Illustration:

Mus alipinus Marmota Murmelthier

]

[Illustration:

Sciurus Getulus

]

[Illustration:

Glis Aldr.

]

[Illustration:

Mus Indicus

]

[Illustration:

Ichneumon s. lutra Aegypti.

]

[Illustration:

Mus Muscatulus

]


page 151, image: s219

Congeneres videntur Lutrae, Saricovieme, et [Note: Ambros. Hist. Digitat. l. 2. c. 13] Carygveibeiu, animalia Americana. Saricovieme, non excedit magnitudinem felis; pilo est molli, leucophaei coloris: pedes membranis quibusdam fulciuntur. Amphibia est. Carygueibeiu, [Note: Maregr. Hist. Brasil, l. 6. c. 9.] alias [Orig: aliàs] Iiya, est magnitudine canis mediocris, capite obrotun do quasi felino sed acutiorl, auribus obrotundis, et quae inferius sitae sunt, cruribus et pedibus Cercopithe corummore. Quinque digitos quilibet habet, quorum interior brevior reliquis, Pilis tegitur ad tactum mollibus haud longis. Totum animal atri est coloris excepto capite, quod obscure [Orig: obscurè] fuscum. In gutture maculam habet flavam. Vivit gammaris, piscibus, et farina [Orig: farinâ] Mandiocae in aqua madefacta. De Su quod Amborsinus ad Lutramredegit, alibi agemus.

CAPUT IX. De Ichneumone

[Note: Ambtofin. Hilt. Digit. l. 2. c. 14.] IChneumoni nomen ab i)xne/vein, investigando, quod [Orig: quòd] noxia diligenter investigans, alimenta a [Orig: à] venenis optime [Orig: optimè] [Note: Nomen.] distinguere valeat, impositum est. Albertus suillum appellat, quod pilis suillis induatur, et perperam Ibin, et Anschycamum. An Avicenna Thyamonem dixerit, ignioro. Manardus Alcastm vocatum putat. Graecis est u)/llos, porculus, seu sullus; quod [Orig: quòd] more suis rostrum dum investigat, semper in [Note: Bellon. observ. l. 22. c. 22.] terra habeat. Hodie [Orig: Hodiè] teste Bellonio, Mus Pharaonis, seu Aegypti vocatur. Aelianus, murem Indicum dixit. Alli [Note: Descriptio.] Lutram Aegypti. Magnitudine est felis, sed longior, pilis instar pili lupini duris, albicantibus seu subflavis per intervalla, et leucophaeis. Rostrum habet nigrum, suillum, auriculas breves et rotundas: crura nigra, quinque in pedibus posterioribus digitos, quorum postremus ab interiori parte perbrevis est. Caudam longam, et circa lumbos crassam. Testes, linguam, dentes, felis instar. Meatum denique extra foramen excrementi peramplum, undique pilis cinctum, pudendo muliebri non dissimilem, quem, magno urgente aestu, loco excrementi interim clauso, aperire solet. Hinc scriptores omnes indiscriminatim Ichneumones et mares et feminas esse arbitrati [Note: Locut.] sunt. Sola Ichneumonem Aegyptus [Note: Arist. Hist. l. 9. c. 5.] proferre creditur. Ideo [Orig: Ideò] Ichneumonem Aegyptivocavit Aristoteles. Haberi tamen et ex altera parte montis Atlantis; ad Nili capita, Vitruvius prodidit. Amphibium est animal, et ad Niloricas ripas commoratur. Vesuntur [Note: Cibui.] muribus, serpentibus, limacibus, lacertis, chamaeleonte, ranis, et aliis huius generis. Aves, et inprimis [Note: Oppian. Cyneget, l. 3.] gallinas vehementer appetunt. Hepate Crocodilorum delectari, et ideo [Orig: ideò] in dormientium ventrem irrepere, communiter proditur. Ideo [Orig: Ideò] etiam singularis inter Ichneumonem et Crocodilum [Note: Antipathia] antipathia esse creditur, cuius [Note: Aelian. H. A, l. 9. c. 1.] ova in littore in venta frangit, Aegyptiorum, ne tot Crocodili nascantur bono. Adversatur etiam aspidi, et omni serpentum generi. Ventum maxime [Orig: maximè] abominatur. Idee [Orig: Ideè] eo flante gradum [Note: Natura, Mores, Ingenium.] ad latibula accelerat. Mures et serpentes, more felium et mustelarum depopulari, (ideo [Orig: ideò] in Aegypto cicurantur,) assiduis collusinib. gaudere, ne frigore laedatur, caput inter genitalia abdere, et Echini terrestris instar, in pilam se contoriquere; conspecto aliquo anim ali pilos ergiere, et magno etiam se cani opponere, felemque trib. dentium ictibus strangulare, omen animantium genus, equos etiam et camelos adoriri; tot numero fetus quot canes eniti, ad Naturam et mores spectat. [Note: Arst H. A. l. 6. c. 35.] Quae de utorque sexu apud Aelian. exstant; et quomodo victi muliebria pati necesse habeant, fabulosa sunt. Ingenium multa testantur. Praedaturus se in posteriores pedes erigit: prae dam vero [Orig: verò] conspicatus, tranquillo per humum [Note: Arist. H. A. l 9. c. 6.] tractu se promovet, et tandem wagno impetu adoritur. Hostes suos, numquam nisi advocatis sociis aggreditur. Contra aspidem dimicaturus, in luto rius volutatus, in sole apricatur, donec quasi loricae munimetum acquirat; si lutum desit, aqua [Orig: aquâ] madefactus, in pulvere se volutat. Gnarus teneras sibi nares, solo caudae flexu in acerrima [Note: Usus.] dimicatione eas tuetur. Inservit


page 152, image: s220

et in Medicina. Lotium cum vaccae nigrae lacte propinatur contra dolorem [Note: Aegineta l. 4. c. 58.] colicum. Cinis pellis combustae in aceto maceratus adversus serpentum ictus facit, so eo homines illinantur. Pilorium suffumigatio, contra lumbricos facit.

CAPUT X. De Mustelis.

ARTICULUS I. De Mustela vulgari.

[Note: Ambrosin. Hist. Digitat. l. 2. c. 15.] MUstelarum duo summa agenera inveniuntur. Sunt aliae vulgares, aliae silvestres. Hic de priorib. agemus. Nominis origineem quidam a [Orig: à] mure et telo deducunt, ut sit quasi mus lo~gus. [Note: Nomen.] Telum a [Orig: à] longitudine dictum, omnium fere [Orig: ferè] Lexicographorum placitum est. Alii a [Orig: à] mure et th=le, quod est logne [Orig: lognè] . Figulus a [Orig: à] mu=s2 et ste/llw surripio, qu [Orig: qü] òd mures e [Orig: è] cavernis adse trahat. Graecis antiquis dicitur gale/h, et in prosa galh\, u)po\ to=u ga/laktos a [Orig: à] lacte vel candore, quod [Orig: quòd] hoc animal vel secundum se totum vel secundum [Orig: secundüm] partem candidum sit: quibusdam kerdw\, quod vulpi ob astutiam convenire superius diximus: recentioribus numfi/tca. Circa Descriptionem [Note: Descriptio:] nihil singulare occurrit. Vulgaris ista in lateribus et dorso est rutila, raro [Orig: rarò] subflava, circa guttur semper alba. Corpus eitenue, cauda brevis Albertus de candida scribens dicit, ermineum esse animal candidum, figurae mustelarum, et in extremitarte caudae nigerrimu. Dentes habet minores quam [Orig: quàm] mures, cor parvum, sed in comparatione ad alia animantia satis magnum [Orig: magnüm] . [Note: Locus.] Inveniuntur passim: sed albae, in regionibus septentrionalib. inprimis. In Mauritania sunt praegrandes. In territorio Tartesi urbis extra Herculis columnas. maximae, ut Suidas auctor est. In Iavaloca silvestria incolunt. In Pordeselene insula limites non transeunt. In Boeotiam delatae aut pereunt, aut statim aufugiunt. In cavernis, petrarum fissuris, foenilibus, et stabulis habitant. Est ex animalibus [Note: Victus.] pa/mfagon. Vescitur ut plurimum muribus, et talpis. No~ abhorret a [Orig: à] serpentibus. Insidiatur vespertilionib. [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] In columbariis ova absorbet, et avium [Note: Aelian. H. A. l. 12. c 22.] interemptorum sanguinem sugit. Defunctos invadit, et eorum oculos effodit. Lepores denique in Vadit. Visa [Note: Generatis.] quae eum ore tenebat. Ore parere vulgaris fabula est, ex illa quae de Galanthide Alcmenae ancilla in mustelam a [Orig: à] Iunone conversa, conficta. Uterum [Note: Antipathia.] habere certissimum est. Antipathiam cum corvo et cornice gerit, quod [Orig: quòd] harum avium ova absorbeat. Gallinae [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1.] audita [Orig: auditâ] mustelarum voce fere [Orig: ferè] exanimantur. Cum catis decertat. Cum serpentibus congreditur, ramorutae vel soncho munita. his destituta, opprimitur. [Note: Natura.] Ad Naturam et Ingenium spectat, quod [Orig: quòd] earum fimus, si per agros et silvas liberam vitam agunt, moschum redoleat: quod [Orig: quòd] ratione aetatis varium colorem in duant: catulis visum deperditum herba quadam restituant: facile [Orig: facilè] cicurentur, inprimis si dentes allio confricaveris: maiora etiam animalia adoriantur: Caveas duabus foraminibus munitas exstruant; quorum alterum Septentrionem, alterum Austrum versus obwertitur: fetus spatio unius diei in diversa loca transferant: cum serpentibus deique nonisi ruta vel soncho munitae congrediantur. Quia in rabiem concitatur morsus eius letalis est. Ideo [Orig: Ideò] et vaccarum ubera, si ea sttigerit, inflammatione corripiuntur. Oleum in quo mustela computruit, remedio est: vel si locus affectus pelle eius dem [Note: Usus.] sicca confricetur. aristides Locrensis eius morsu periit. Mexicani eas in Cibis adhibent. Galenus fale conspersas et exsiccatas, carnibus leporinis [Note: Galen. de theriaca ad Pison. c. 9.] respondere scripsit. Quantum ad Medicinam, Cerebrum exsiccatum adfert haud parvam Epilepticis utilitatem, teste Galeno. Ventriculus coriandro impletus demorsis a [Orig: à] serpentibus auxiliatur, [Note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 24.] apud dioscoridem. Pulmo in pulmonis affectionibus efficax est. lecur vertigini et epilepsiae proest. Quia decrescente luna minui dicitur, crescente augeri, Epilepticos [Note: Glycas l. 1. Annal.] quoque, teste Glyca, iuvat. Fel


page 153, image: s221

contra omnia veneficia salutare depraedicat Plinius. Matthiolus eodem cum succo foeniculi mixto, in auferendis oculorum nubeculis, et in cute emaculanda [Orig: emaculandâ] utebatur. Virga exsiccata singulare est stranguria [Orig: stranguriâ] laborantibus remedium. Resticuli et Uterus, more lapidis aetitis [Orig: aëtitis] , fetum in utero cohibere dicuntur. Sanguinem cum succo Arnogloslae in mitigando [Note: Galen. de compos. medic. sl. l. l. 3. c. 2.] podagrae dolore extollit Loncerus. Galenus parotidibus eundem illinit. Fimum melle exceptum et cum farinalupinorum vel foenu graeci mixtum, ad strumas discutiendas magnifecit Matthiolus. Est et tota in usu. Dioscorides sale inveteratam, detractis intestinis, contra venenatorum morsus commendat. Pulverem exsiccatae in morbo comitiali adhibuit Galenus. Matthiolus crematae cinere qua subacto et illito vehementes capitis dolores mucet, et oculis caligantibus iniecto, suffusiones emendat. Marcellus ad catarrhum in fauces descendentem, eandem die Iovis, Luna [Orig: Lunâ] decrescente, in olla rudi, ita cremat, ut in pulverem redigi possit, quem cum melle mixtum patientibus exhibet. De Usu in Variis, consule Ambrosinum. Apud [Note: Porta Phytogn. l. 6. c. 4.] Portam legimus, seminaro sae cum seminibus sinapi et pede mustelae intra ramos arboris infecundae suspensa, eandem in fetus resolvere. Gesnerus tradit equum a [Orig: à] subito et pernicioso morob, Tach Germanis dicto correptum, prtione pellis Mustelina exhibita, a [Orig: à] veterinariis liberari. Quidam semina cineribus mustclae permixta per agros spargentes mures a [Orig: à] segetibus abigunt. Alii in copiosa aqua fervefaciunt, et decoctionem postea ad fugandos mures a [Orig: à] campis feliciter adhibent. Circa Differentias [Note: Differentiae.] variant auctores. Plinius appellatione Mustelarum et Ictida et Galen complexus, duas species constituebat, alteram in domum tectis errabundam et domesticam, alteram in agris et nemoribus versantem et [Note: Figul. in Dialogo de Mustela.] silvaticam cognominabat. Carolus Figulus, vulgaris duas species ponit, alteram totam albam, Hermellani, alteram secundum pectus et ventrem, Viselam dictam. Ad easdem referuntur sequentia. Rosola Alberti seu Guisela cuius excrementum odoriferum est. Quadrupes digitatum variis maculis insignitum et salamandra dictum, forte [Orig: fortè] qued [Orig: quèd] ob colorum varietatem Salamandrae ex genere lacertorum assimiletur. Girella muris, genus in Austria, magnitudine mustellae. Pelliones Itali nigri rutilique coloris pellem parvam ex regionibus frigidis delatam ostendunt, hancque Rosoleum velR omulum nuncupant. Alii Chiurcam inter mustelas connumerant. Georgius Agricola in genere Mustelarum Vormelae animantis Viverra seu Fruone minoris meminit, et Cardanus Lardironi. Idem Genettam quandam mustelam esse statuit. Chiurcam vero [Orig: verò] ita Scaliger describit. Viverrae inquit, est facie et magnitudine, capite vulpino, sub terra habitat, Fecundissima est, duodenos parit exiguos, Cauda ei tenuis paene [Orig: paenè] glabra. Ipsa pilo atro. Catulos in bursa sub alvo obtensa secum fert. [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 32.] Est et Africana mustela, quae apud Clusium ita descrbitur. Erat, inquit, hoc animalculum maioris muris seu gliris non prorsus adulti magnitudine, corporis forma [Orig: formâ] mustelam et sciurum quodammodo referens. Nam capite et cauda longis pilis praedita sciurum aemulabatur: illam quidem attollens, minime [Orig: minimè] tamen supra caput retorquens ut ille, sed in altum nonnumquam valde [Orig: valdè] explicans. Comedens clunibus sciuri instar insidebat, anterioribus pedibus cibum tenens et versans. In utraque mandibula binis longioribus dentibus in anteriore rictus parte erat praeditum: aures fere [Orig: ferè] orbiculares habebat, et pilorum colorem varium a [Orig: à] spadiceo, fusco, et albo, singulis coloribus a [Orig: à] capite ad caudam, secundum corporis longitudinem virgatim et radiatim excurrentib. Summa venustas erat in cauda, similib. coloribus etiam virgatim distincta [Orig: distinctâ] , cum ut dicebam, illam interdum valde [Orig: valdè] explicaret pavonis caudae paene [Orig: paenè] instar. Pedes in quinque digitos erant divisi, quaternos antrorsum sepctantes,


page 154, image: s222

eorumque binos medios longiores, quintum autem brevem calcari non dissimilem retrorsum sepctatem. Omni cibo ipsi obiecto indifferenter vesci intelligeban, praesertim vero [Orig: verò] pane delectari: ferox non esse sed facile [Orig: facilè] cicurari et domesticum fieri, ut libere [Orig: liberè] nullo vinculo adstrictum, quo vellet vagari, permitti posset. In navi qua vehebantur, tam cicura haec animalia evasere, ut naurtarum sinum et caligas subirent. Nierembergius Mustelam Lybicam vocat.

ARTICULUS II. De Mustela silvestri et Putorio.

[Note: Ambros. Hist. Digitar. l. 2. c. 16.] MUstela silvestris, quibusdam, Furo, Furus et Furunculus seu Furectus, seu quod [Orig: quòd] more furis noctu surripiat; seu a [Orig: à] fureo, id est, obscuro [Note: Nomen.] colore, quod [Orig: quòd] subterraneos meatus et cuniculos ingrediatur et effodiat, dicitu: aliis Viverra, quod [Orig: quòd] vi verruncet, id est animantes a [Orig: à] cuniculis expellat. Graecis est i)kte\s2, et per aphaeresin kti\s2, forte [Orig: fortè] u)po\ to=u i)kti/rou ab ave huius nominis cuius colorem pilus eius aemulatur. Grapaldus pholitam vocat, Gesnerus pholeutam, et recte [Orig: rectè] , legit. fwlea\ apud Graecos lustrum est. Auctor [Note: Descriptio.] de natura rerum, colorem ei esse inter album et buxeum medium, ventre albo, oculis rubicundis, mustela [Orig: mustelâ] domestica maiorem. Aristoteles corporaturae catelli Melitensis facit; in pilo vero [Orig: verò] , forma [Orig: formâ] , albedine partis inferioris, multum a [Orig: à] Mustela vulgari discretam. In Italia, Gallia, [Note: Locus.] et Germania non reperiri Gesnerus prodidit. in Africa tantum esse, Strabo. In Anglia haberi multi perhibent. [Note: Victus.] Victitat melle, piscibus, columbis, et carne cuniculorum, quam maximopere [Orig: maximoperè] appetit. Feminae libidine correptae, nisi se mari commiscuerint, inflatione correptae pereunt. [Note: Generatio.] Coeunt [Orig: Coëunt] more felium. Septem vel octo catellos unica [Orig: unicâ] paritura [Orig: pariturâ] edunt: dum tamen spatio quadraginta dierum utero gesserint. Fetus post partum per triginta dies caecisunt, et die quadragesimo post aceptam visionem ad venationem proficiscuntur. Ad iram provocatae excrementa alvi odorata egerunt. Cicurati in capsis ligneis plurimum temporis dormiendo consumunt. In Gallia Narbonensi utuntur eis in cuniculorum venatione. [Note: Differentia:] Alibi, in extrahendis de nidis parietum, inaccessis inprimis, [Note: Clus. Exot. l. 1.] aviculis. Petinet ad eam Viverrae in insula Zeilan genus, serpenti coronato inimicissimum. Quoties adversus eum dimicat, radicem ligni colubrini praemordet. Nec alterius est generis animalculum illud quod [Note: Agricola de animal. subterran.] Agricola Hamester vocat. Maius est mustela domestica [Orig: domesticâ] . Color dorsi leporinus, porinus, ventris niger, et laterum rutilus. Pedes breves. Multa frumenti grana in sepcum congerit. Ager [Note: Ambrosin. Hist. Digitat. l 2. c. 17] Thuringiae eis abundat. Putorius. abodore nomen sortitus est. Semper enim putidum ab ore halitum emittit. Quidam Ichtim dixere, quod [Orig: quòd] piscibus valde [Orig: valdè] delectetur. Scaliger Catum fetentem, ni fallor, dixit. Corpore Marte est similis sed maior. Circa collum angustior, circa imum ventrem latior, in cauda et cruribus nigrior, et ad latera flavior. Pellis dup ici pilorum ordine constat. Alli sunt breviores et flavi; alii longiores et nigri. Crura sinistri lateris breviora esse, a [Orig: à] quibusddam creditum, sed ipsa au)toyi/a repugnat: Incolunt horrea, stabula, silvas, et ripas. Victitant muribus, gallinis, avikbus, quibus statim caput auferunt, piscibus, ranis, etc. Tempore vernali pelles gravissme [Orig: gravissmè] olent: hieme non item. Albertus meminit cuiusdam mustelae quam Noerzam vocat, magnitudine martis. Pili ad colorem lutrae accedunt. In remotissimis nemorum penetralibuslatet, et puridum odorem dese emittit.


page LXIV, image: s223

[Illustration:

Putorius Ilitis

]

[Illustration:

Mustela Wiesel

]

[Illustration:

Martes

]

[Illustration:

Martes Marter

]

[Illustration:

Taxus suillus

]

[Illustration:

Porcellus Indicus alius

]

[Illustration:

Hystrix

]


page 155, image: s224

CAPUT XI. De Marte et Mustela Zibellina.

[Note: Ambros. Hist. Digitat. l. 2. c. 18] MArtes a [Orig: à] ferocia nomen accepti. Est onim Martia. Alii Martam et Marterum vocant. Nonnulli Foinam, Gainum, et Scismum. Dentes habet candidissimos inaequales et asperos. Canini in utraque mandibula eminent; quibus sex exigui diversae altitudinis intericiuntur, qui incisorum munus obeunt, cum hac tamen differentia [Orig: differentiâ] , quod [Orig: quòd] incisores mandibulae inferioris perexigui sint. Molares, quorum octo, sunt serati, triangulares quidam. Ultimi in superiore oris parte [Note: Zootom. Democrit. P. 317.] multo [Orig: multò] ceteris interius sunt, nempe, in ipso palato Severino circa interiore sequentia sunt observata. Sub cutem fibrae nerveae extentae, num ero et situ costis omnib. respondentes. Costae autem num. 14. Membrana nulla carnosa: Musculi abdominis in ter duas peritonaei tunicas; ideo videtur peritonaeum crassum et densum, non minus quam cornea tunica oculibovini. In longitudine per eam lineam, quae respondet umbilico carnosum erat, sed non late et in infima sui parte. Omentum ventriculo inferrie annexum intestinis et lieni, sed lien parviculus satis parte sinistra ventriculo appensus, omenti parte adalligante. Ventriculus amplior, quam pro pusillo corpore, constans duplici tunica [Orig: tunicâ] , sed externa albidior et levigata interna, utraque tenuis. Intestina retrorsum annexa spinae per membranam. Nullum caecum interstinum, uniformia omnia. Vesica urinaria oblonga, tenuis, sed ventriculo magis, recto intestino incumbens. Hepar septem fibris conftans, quarum infirma quaedam trifida, velut pes pulli, media sic triangularis figurae, venae cavae per membranulam parvo spatio annexa. Ren dexter superior. Emulgens sinitra longior quam dextra, utraque ab arteria magna enascens, a [Orig: à] vena cava non item: Dubius tamen sum et nescio, num per iniuriam non obserim. Ad cavam ve nam hinc et hinc glandulae subrubrae s. flavae, sed dextra superlior annex hepate per venularum surculos. Venacva multos spinae ramos mittit perlumbarium musculorum intercapedinem, sic et magnaarteria cavae subdita. Vasa spermatica a [Orig: à] renum medio descen dunt, sed parte ima finduntur [Orig: findüntur] utrinque quorum alter ramus contrinuus [Orig: contrinuüs] testi fit, abdomen extra pervadens. Penis ligamentis coccygis nascens cartilagineus et durus instar ossis, summa sui parte contortus ut terebella; amictus sua [Orig: suâ] tunica [Orig: tunicâ] , quae iuxta sui principium valide [Orig: validè] adhaerebat, in extremo perforatus, ut acus, ureter dexter insertus vesicae superius [Orig: superiùs] , quam [Orig: quàm] finister, nervus subtilissim us descendit rectus adalligatus dextero lateri cavae venae, inserens sese in principium cavae. Nervulus item alius latere sinistro descendit ad orificium superius oesophagi. Diaphragma ad fines hepatis oblique [Orig: obliquè] descendens eadem [Orig: eâdem] illi parte connexum. Inseritur vena cavain dextrum ventriculum cordis prope [Orig: propè] auriculam dextram, quae nigra et plena sanguine, maior quam sinistra: haec autem alba et exsanguis. Eadem cava varie [Orig: variè] in pulmonem conspergitur parte dextra [Orig: dextrâ] . Arteria magna inserta in sinistrum cordis ventriculum, dum se contorquet acflectit ad inferiora: Vena cava dextrorsum pulmonem parum supergresla sese contorquet et divaricatur in sex ramos, fitque a)/cugos, ascendit eadem superne [Orig: supernè] ad utramque mandibulam inferiorem. Pulmo dextrorsum quattuor constat fibris minoribus, sinistrorsum duabus maioribus. In Septentrionalibus regionibus ut plurimum inveniuntur: in Germaniae Alpibus quae meridiei et Italiae obvertuntur. Incolunt magnorum aedificiorum tecta, nec non faginas et abietinas silvas. Retulit quidam rusticus Gesnero, se in praealta abiete Martem cum quatuor catulis comprhendisse. Gallia Martibus abietum caret: ex Polonia deferuntur aliquando colore fusco diluto. Dicutur [Note: Renod. l. 3. Pharmacop.] praeter cibos mustelis suetos, fruticibus etiam vesci. Excrementa Moschum redolent. Facile [Orig: Facilè] cicurantur. Habebat cicurem Gesnerus, canis


page 156, image: s225

quo cum nutriebatur amantissimum, quem in itinere sequi solebat. Vinculis soluta circa aedes vagabatur, et semper redibat, supina quoque catiritu ludebat. Infida tamen est: ideo [Orig: ideò] no~nulli suadent, ut canini dentes amputentur. Pellis est in usu. Exilla q~; sub gutture, [Note: Differentiae.] salutares capiti pilei concinnantur. In Canada mulieresinfantes suos eis insuunt. Duae ipsius sunt species. Altera Domestica pilo fulvo nigricante vestitur, excepta ea gutturis parte quae albicat, quam pelliones Fainam vocant. Est corporaturae fe is, sed paulo [Orig: paulò] longior, crurib. ungulisque breviorib. Per rura vagatur, gallinas iugulat, et ova exhaurit. Altera est silvestris pilo clariore er molliore, utture luteo. Ex his aliae silvas fageas, quernas, et ilignas inhabitant: aliç piceas et abiegnas. [Note: Ambrosin. Hist. Digitat. l. 2. c. 19] Circa lacum Bregantinum dicuntur versari quae noctu lucent. Mustela Zibellina Aristoteli ex quorundam sententia sub nomine Satherii, sub Cebali Nipho venit. Alciatus murem Sarmaticum et Scythicum vocat. Agricola paulo [Orig: paulò] minorem Marte facit, totam obscuro colore fulvam, praeter gutrur, quod cinereum est. Inveniuntur in partib. septentrionalib. et extremis Moscovitarum silvis; sed et in Lithuania, alba Russia, et locis mari Cronio vicinis: ut et in Lanceruca Scandinaviae silva. Praestantissimae sunt pelles quas Tartari et Lapones mittunt. Inregni Co~gani provincia quadam copiam ipsarum dari, descriptionis Guineae historia testatur. Insidiantur aviculis, dum in opaco saltu latitnt. Animalia sunt natura [Orig: naturâ] agilia et semper inquieta. Observatum est pelles ipsorum in imo arcae repositas et aliis vestibus onustas, post triduum plus minus in summum ascendisse. Si manib. tractentur semper aequales remanent. Praestantiores, quib. pili longi, et ad nigredinem vergentes. Soli expositae corrumpuntur. Ablattis praeservabis, si saepe [Orig: saepè] concutias, et ramis absynthii involutas, reponas. pretium illis ingens, Quadraginta pelles mille coronatis emptas vidit Agricola. Semimanicam hiemalem ex iisdem concinnatam quadringentis libris Bononien s. monetç Ambrosinus. Incolae Obdoriae eas idolo suo Zlata baba dicto, offerunt. Magni Tartarorum Chamitentoria, iisdem subduci, M. Paulus Venetus testis est.

CAPUT XII. De Gentta, et Animali Zibethi.

[Note: Ambros. Hist. Digit. l. 2. c. 21] ANimalis, quod Genettam vocamus, nomen, unde desumptum sit, ignoratur. Quidam, quia Hispanicum est, ab aliquo ibid. loco appellatum, credunt. Alii Cattum Hispaniae, quidam Genethocatum, vocant. Nonnulli Panthera~minorem Oppiani opinantur. Minor est vulpecula. Corpus totum maculis nigris eleganter distinguitur: nam reliquum fuscum, vel cano fuscum permixtum est. Tota pellis molli et denso pilo et lanuginosa, mo~ingratum odorem spirat. Reperitur in Hispania, et quidam circa aquosaloca, utinde victum quaerant. Semimanica hiemalis ex illius pellib. constans, viginti quinque, imo [Orig: imò] triginta libris monetae Bononiensis [Note: Amorosin. Hist. Digit. l. 2. c. 22. Scalig. Exerc. 211.] venditur. Animal Zibethi, quod antiquis forte [Orig: fortè] ignotum est, moderni Graeci Zapetion, Scaliger catum Zibethicum, Ludovicus Roman. Felem zibethi, alii Sivettam seu Civettam, et Catum silvestrem, Gyllius Pantherae, genus, que veterib. haec sola odorata ferebatur, Bellonius Hyenam veterum, vocant. Armatur dentib. et pilis asperioribus. A capite ad initium caudae integrum hominis brachium adaequat: altitudo crurum usque ad pedes ad trientem brachii reducitur. Magnitudinis fere [Orig: ferè] est vulpinae, colore lupino maculis nigris resperso insignitur. Folliculum circa inguina gestat, in quo odoramentum Zibethum [Note: Rondelet. Pharmac. l. 3 c. 16.] dictum, colligitur Rondeletius addidit, ricut esse oblongo instar Taxi, linguae non tam scabrae ut felis. Reperiuntur in Pegu, regno Co~gitano, China, Cambaia, silvis Aethiopiae, quod apud Leonem Africanum legimus. Advehuntur et ex Aegypto, ubi copiosum partum enituntur. Ex Hispania in Italiam deferri, non male [Orig: malè] Cardanus scripsit. Delectatur crudis carnib. et murib. silvestribus. Romae apud Cardinalem Galeottum carne


page LXV, image: s226

[Illustration:

Lepus

]

[Illustration:

Hase

]

[Illustration:

Lepus

]

[Illustration:

Cornutus

]

[Illustration:

Cuniculus porcellus Indicus

]

[Illustration:

Kaninich: Kuniglein

]


page LXXII, image: s227

[Illustration:

Felis siilvestris wilde Katz

]

[Illustration:

Felis Domestica Zahme Katz

]

[Illustration:

Felis Zibetti Zibet Katz

]

[Illustration:

Meles vel Taxus Caninus Dachs

]

[Illustration:

Genelta Geneth Katz

]


page 157, image: s228

p>pipionum alebatur. Comedit etiam dulciaria et oryzam cum ovis. in China, lignum dulce quod Comaron vocant, si di animal est, cuius Pigafletta in itinerario suo meminit. Adeo [Orig: Adeò] cicuratos Romae et Mantuae vidit Sacliger, utinnoxie [Orig: utinnoxiè] supra humeros ab hominib. gestarentur. Consul Florentinor. Alexandriae adezo [Orig: adezò] mitem habebat, [Note: Bellon. obser. l. 2. c. 20.] ut cum hominibus colludens, nasum, aures, labra, dentes sine noxa apprehenderet. Ab ineunte aetate humano lacte educabatur. Excrementum quod ex loculo circa extremam abdominis partem intra femora, cavernis et angustiis instructo dimanat, primo [Orig: primò] est album, teste Fallopio, progreslu temporis subluteum, tandem nigrescens. Primis dieb. hoc odoramentum grave est, namque mirandum in modum ferit: concretum et aeri [Orig: aëri] expositum, suavitatem gratissimam acquirit. Nonnullisperma animalis esse voluerunt. Colligitur cochleari argenteo, aereo, vel corneo, singulo quoque die drachmae unius pondere. Maiorem zibethi copiam fundit, si, antequam colligas, virgula exagitetur, ut in iracun diam praeceps feratur. Alii sponte [Orig: spontè] et certo annitempore incalescere, et liquorem odoriferum e [Orig: è] genitali eiaculari scribunt. Collectum in vase corneo melius et diutius quam [Orig: quàm] alio servatur. Sunt quidam Ulyssipone nobiles, quorum ex zibetho reditus, ad mille et quingentos [Note: Maiol. Colloq. 7.] aureos ascendunt. Usum tam in Medicina quam [Orig: quàm] alibi habet. In Colica affectione granum unum umbilico inungitur, pane calido supra posito. ACrollio in vertigine et apoplexia commendatur unguentum, cuius compositionem et hic sucus ingrditur, extremitatib. narium, temporibus, et vertici illitum. In uteri suffocationib. pudendo affricatur. Adulteratur felle bubulo, styrace liquida, et melle. Parantur ex eo pulveres Cyprii, spones, aquae, olea, essentiae, suffitus, de quibus consule Ambrosinum.

CAPUT XIII. De Lepore.

[Note: Isidor. Origin. l. 12.] LEpus Isidoro dicitur quasi Levipes, ob currendi celeritatem; vel quod [Orig: quòd] mollissime [Orig: mollissimè] propter villosos [Note: Varto. de LL. l. 3. c. 12.] pedes incedat: aliis ab Aeolibus Boeotiis qui antiqua [Orig: antiquâ] voce, animal hoc, le/pori indigitabant, descendit. [Note: Nomen.] Dicitur autem ita quasi lei/ws2 porevo/menos2, quod [Orig: quòd] lubrice [Orig: lubricè] eat, nec facile [Orig: facilè] sit eum apprehendere, autretinere. Scaliger tamen li/poris2, et lipo/r)r(is2 legit. Aliis Graecis dicitur lagwi\s2, la/geios, lagw\s2 Atticis, lago\s2 Ionibus, ut Eustathius docet. Vocatur et das1u/pous2, a [Orig: à] pedum villositate, dromalo\s2, pto\c, et taxi/nhs2, sine dubio, a [Orig: à] cursus celeritate. Cretenses Lepores kekh=nas2 vocant. Albertus Leporem, Trochum Aristotelis interpretatus [Note: Descriptio.] est. In Descriptione non est quod [Orig: quòd] immoremur. Caput habet breve et totundum: collum angustum, rotundum, molle, oblo~gum, aures sublimes: scapulas rectas et laxas: pectus non carnosum: spinam teretem: ventrem depressum: Crura levia, quor. priora exiguo intervallo distinguuntur; posteriora, infra genu instar literae *l divaricantur: Corpus denique totum flexile. Interiores partes si spectes, Cor ipsi datum maximum: illis vero [Orig: verò] , qui circa Briletum, Thernen, et in Chersoneso ad Propontidem vagantur, quique in Sycino [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] agro circa Bolbam versantur, dulex iecur, seu quod [Orig: quòd] revera tale sit, seu quod [Orig: quòd] adeo fislum est, ut duplicati [Note: Zootom. Democr. p. 309.] iecoris faciem repraesentet. Oculi sub angulo anteriori cartilago latior est: vermiforme corpus cerebello postremum: corpus concameratum in aliis non observatum: os auriculae tenue [Note: Aristot. de partib. animal. l. 3. c. 15.] pellucidumque ut felis. Inter animantia dentata, unicumque ventrem habentia, solus coagulum obtinet. Reperiuntur passim, tam calidis quam [Orig: quàm] [Note: Locus.] frigidis regionib. Es Lybia albos delatos reliquit Pausania. In insula Indica Mazzua dicta, tanta ipsorum copia, ut ab incolis passim interimantur, si Ferdinando Lopezio credimus. In [Note: Ovid. l. 2. de arte amandi.] Atho quoque monte tot, ut Ovidio in proverbium abierint. Incolunt tam culta quam [Orig: quàm] inculta, ista tamen praecipue [Orig: praecipuè] , quae a [Orig: à] venatorib. non frequententur. In lthaca non esse, nec vivereillatos [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2. 9. victus.] prodidit Aristoteles. De Victu leporum ita eleganter Bargeus.


page 158, image: s229

Decerpunt laeti turgentia gramina campi, Et culmossegetum, et fibras tellure repostas Herbarum, et lento morsus in cortice sigunt. Arboris, atque udos attondent undique libros; Nec parcunt strato pomorum, aut glandis acervo, Aut viciae, aut milio, aut procerae forndibus ulmi, Praecipue [Orig: Praecipuè] gratae silvestria gramina menthae. [Note: Bargeus Cyneget. l. 3.] Quaeque eolunt riguas incuita sysimbria valles, Et vaga serpilla, et pulegi nobile gramen Percipiunt.

[Note: Generatio.] Commiscentur aversi, ut omnia animantia quae retro [Orig: retrò] urinam mittunt. Solvuntur quocumque tempore anni inlibidinem: Xenophon tamen et Pollux verno potissimum tempore congredi statuunt. Post primum congressum superfetat, ut vere [Orig: verè] Poeta scripserit,

Prolis amans, gignit fetus, lactatque tenellos Dumque superfetat, dum parit; usque coit

Non est ergo [Orig: ergò] mirum, catulos praegnantes in dissecto lepore in ventos, quod apud Aelianum legimus: nec mirum, Astypalaeam ex geminis leporibus, tempore Antiochi Gonatae, brevi tempore, tot leporibus fuisse refertam, ut intra annuum spatium, plures sex milibus caperentur, ut apud [Note: Athen. Dipnos l. 9.] Athenaeum legimus. totam que Geronem Scarii maris insulam olim leproibus vacuam, intra breve tempus, a [Orig: à] praegnante lepore, fetu occupatam fuisse. Einituntur in locis nemorum secretioribus, nunc duos, interdum tres, aliquando quatuor catulos. Sexum, [Note: Sexus.] sic optime [Orig: optimè] agnosces, si confideraveris, feminam esse capite oblongiore, corporatura [Orig: corporaturâ] crassiore, auribus oblongioribus, et pilo dorsi leucophaeo, ad nigredinem vergente, canibusque persequentibus semper suam regionem currendo circumambire, et per eundem locum pluries transire: marem vero [Orig: verò] humeros habere rubentes, in quarum medio pili oblo~giores observventur; caput brevius et obtusius, pilos barbae et palpebrae longiores, aures breviores et latiores, canib. persequentib. recto itinere se committere, et quandoque ad decem milia [Note: Inimicitia.] pasluum currere. Inimicitias gerunt cum aquilis, corvis, mustelis, vulpibus et canib. Vivunt ad septennium. Aetas [Note: Aetus.] ex cavernis vel potius fissuris secus foroamen excrementorum colligitur, si Archelao et Alberto credendum. [Note: Vox.] Vocem habent acutam. Philomelae auctor gemitum appellat. AD [Note: Natura.] Naturam pertinet videndi facultas eximia: nam et dum daormit oculos apertos tenet: auditus acerrimus: nam et ad levissimum foliorum motum concitatur et fugit: Utitur etiam auribus tan quam incitamento ad cursum, quibus eundem dirigit et moderatur. Dormiturientes, ne cavernae locus deprehendatur, hac illuc discurrentes, vestigia primo [Orig: primò] disturbant, tandem magno saltu in cavum prosiliunt; ubi decumbentes, faemen ilibus subiciunt, cruribus priorib. ut plurimum iunctis, et auribus super utrumque humerum demissis. Cavernis egressi, libentissme [Orig: libentissmè] serenis dieb. apricantur. Locinatalis tam sunt amantes, ut nullum peregrinum admittant. Facile [Orig: Facilè] cicurantur, et nimis pinguefacti, intereunt: at levi data [Orig: datâ] occasione vincula effugiunt. et ad pristinos mores redeunt. In silvis raro [Orig: rarò] pinguescunt, forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] sibi metuant. [Note: Ingenium.] Ad ingenium sepctat, quod hieme impendente cubilia in locis apricis constituunt; aestate ad Aquilonem cubant: quod [Orig: quòd] ad pabula longinqua proficiscuntur, ut longo cursu exerciti, pedum celeritatem firment: quod [Orig: quòd] , ut venatores fallant, per flexuosas incedentes vias, frutices omnes evitant, ne pili iisdem affricati, odorem canib. praetereuntibus praebeant: quod ubi segnes ad persequendum canes vident, lento gtaduproperant; ubiurgere citatissimo cursu feruntur: quod [Orig: quòd] denique a [Orig: à] venatore agitati inter glebas, quae sunt eius dem secum coloris, ingeniose [Orig: ingeniosè] latitant. In Cibis eos Iudaeis gustare nefas: at apud gentiles, postquam ab Attalico Cydoniensi ad opularum


page 159, image: s230

apparatum deducti sunt, in deliciis semperfuere, adeo [Orig: adeò] inter mattyas caro leporina poneretur, formositate~que vultus conciliare crederetur. Ideo [Orig: Ideò] certe [Orig: certè] Alexander Severus, ut in Lam pridio legimus, singulis dieb. comedebat, [Note: Martial. l. 5. Epig. 30.] et aliquod huius vestigium apud Martialem ad Galliam habeamus. Cetervum cuius sit caro haec temperamenti, non est quod [Orig: quòd] multis disquiramus; sola distinctione res confici poterit. [Note: Bruierin. l. 13. de re cibaria.] Bimestres, trimestres, et ad summum semestres, optimi sunt succi, et failis concoctionis. Anniculi et adultiores crassum sanguinem generant. Visi tamen venatores, quorum quottidianus leporina cibus, qui tantum abest ut maerore distraherentur, ut etiam laetitia perfunderentur. Quod autem Cato Censorinus oleribus et carnibus leporinis aegrotos ali voluit, de catulis forte [Orig: fortè] intelligendum est. Meliores vero [Orig: verò] iis qui ad aquas degunt, illi qui in montosis et planis habitantes, serpillo, pulegio, et aliis vescuntur. Maxime [Orig: Maximè] etiam urgente bruma in cibis commendantur. Praeparandirationem vide apud Ambrosinum. In Medicina nulla fere [Orig: ferè] pars est quae usum non praebeat: imo [Orig: imò] et excrementa eidem inserviunt. Caput ustum [Note: Galen. l. 11. de simpl. med. facult.] cum adipe ursino aut aceto alopeciae mederi, Galenus reliquit. Cerebrum dentitionem infantum promovet, si gingivae saepius eo illinantur: ex vino potum, urinae incontinentiam cobibet. Cor quartanariis alligatur: pulvis sicci cum tertia partemannae thuris epilepiticis a [Orig: à] Sexto in vino albo propinatur, septem dierum ipacio. Pulmo oculis dolore affectis superponitur. Hepar caeliacis cum vino austero proinatur. Fel saccaro exceptum gemmas et oculorum nubeculas delet. Coaguli si ab animali quod nondum quicquam prater lac degustavit, et ad solem vel in fumo exsiccatum est, magna praestantia. Fluxu dysenterico laborantib. a [Orig: à] Dioscoride propinatur. Spinas partibus infixas extrahit, si cum thuris polline, et visco querno misceatur. Ad punctiones serpentum adhibetur. Viri congressum et feminae conceptionem iuvare perhibetur. Dioscorides potum fetum necare ait. Renes coctos in lithiasi Matthiolus exhibet. Inveterati et pedibus alligati podagram levant, si Olao Magno fides est. Ex Matrice medicamentum ad fecunditatem concitandam Quercetanus parat: eadem in vesicae malis commendatur. Carnem in oleo frixam Albertus in dysenteria et intestinorum ulceribus per clysterem infundit. Iisdem sanguinem assatum Dioscorides propinat: quidam cum farina [Orig: farinâ] hordeacea [Orig: hordeaceâ] miscent. Lac mulires fecundas reddit. Adeps extrahendis spiculis cum floribus fabarum inservit. Dens appensus dolorem dentis mitigat. Talus seu ossiculum illud in posteriori suffragine lepris, in colica affectione funiculo ex pilis leporinis a [Orig: à] Marcello alligatur: pulvis adversus colicam feliciter bibitur: a [Orig: à] Trago mulieribus ut facilius pariant, in liquore stillatitio pulegii propinatur: in Epilepsia, cum visco querno, margaritis, corallis, et semine paeoniae praescribitur. Urinam denique in lithiasi valide [Orig: validè] provocat. Pellis ceratum ad hernias ingreditur. Pili coercendo [Orig: coërcendo] sanguini undecumque mananti inprimis ex naribus confert. Pedes a [Orig: à] vivo abscissi in dolore podagrico applicantur. Urina hydropicis cum spica nardi utiliter propinatur. Stercus a [Orig: à] mulieribus gestatum conceptionem impedit, si quibusdam credimus: si Matthiolo, subtus immissum nimios mensium fluxus cohibet, et humentem uterum exsiccat, Totius cremati pulvis, ex vino tepido, calculosis propinatur. Adeundem affectum [Note: Montage Autidot. l. 2.] Montagnana electuarium com ponit, eidemque lapidem iudaicum, et spongias in lapillis repertas addit. [Note: Differentia.] Differentiae a [Orig: à] colore, quantitate, pinguedine, eo loco sumuntur. Ratione coloris, sunt alii cyanei, alii in terris nigtis fusci, alii in rub is rutili. Oviedus in America quosdam vagari scribit, quorum dorsum leporini est coloris, reliquum corpus album, latera [Note: Plin. H. N. l. 18. c. 555.] lcucophea. Observati, ut Plinius prodit, albi in Apibus, et in summis Ananiae vallis montibus. Gesnerus


page 160, image: s231

quoque candidum vidit, cum pilis in summitate aurium nigris, carnehmque ceteris teneriorem expertus est. Magnitudinem quod spectat. Elymaei vulpes corporatura adaequant. In Macedonia et Gallia trans Alpina sunt magni; in Italia et hispania minores. Pinguiores in Pannonia inferiore [Note: Ambrosin. l. 2. De Digit. ovipar. c. 23.] quam [Orig: quàm] Italia Mantradus observavit. Quantum ad odorem, dicitur quoddam Leporis genus ita moschum redolere, ut canes persequentes in furorem agantur. A Loco sunt montani, campestres, palustres, Italici, Gallici, Hispanici, Indici. Montani a [Orig: à] ceteris nigritia, magnitudine, ferocia [Orig: ferociâ] , et densiore pilo discrepant. Italici, secundum Varronem, sunt primis pedibus humilioribus, dorso pullo, et ventre albo. Gallici, ut plurimum candidi visuntur. Hispanici cuniculos complectuntur. De Indicis [Note: Nieremb. HIst. Exot. l. 9. c. 8.] ita Nierembergius. Leporem Citli vocant Barbari novae Hispaniae. Similis nostratibus est forma [Orig: formâ] atque alimento, sed auriculis pro corporis magnitudine longissimis latissimisque. Intexisolent eius pili ab indigenis vestibus et linteis, quibus utuntur palliorum loco. Brasilienses Cotias nominant animalia quaedam magnirudine et forma [Orig: formâ] , et sapore leporum, rufo colore, parvis auribus, cauda [Orig: caudâ] fere [Orig: ferè] nulla [Orig: nullâ] . Maiores sunt eiusdem fere [Orig: ferè] speciei, quas Pacas vacant, rostro tereti, ad faciem felis, fusco colore, candidis maculis interstincto: neque carne tantum, sed et corio ipso praetenero: ideo [Orig: ideò] in dlicatiores epulas expetuntur. Amatus Lusitanus quoque tradit animal facie et magnitudine leporis in India vagri, quod incolae tamdiu baculis caedunt, donec moiratur. Mortuum pelle nudant, et carnem ex ictibus lividam conterunt, manibusque quasi ad pastam redigunt, quam pellibus eiusdem animatis involutam, Moschum nominant.

CAPUT XIV. De Cuniculo.

[Note: Nomen.] QUadrupes quod Cuniculum dicimus, a [Orig: à] cuniculis quos sub terra fodit et inhabitat, nomen sortitum est. Ab aliis vocatur lepusculus, ab Aeliano parvus lepus. Recentiorib. Graecis est s1u/nac: aliis das1u/pous2 quem Plin. a [Orig: à] cuniculo et lepore distinxisse videtur. [Note: Strabo Geogr. l. 3.] Strabo gaiwru/xous2 lagi/das2 lepores fossores nominavit: nec non lebhri/das2, forte [Orig: fortè] a [Orig: à] voce lebri\s2, quae Graecis antiquis o( th=s2 o)/fews2 gh=ras2, serpentis spolium. Hinc Cuniculus recens natus et adhucimpilis, liber is, laber ist et laurix appelatur. Hermolaus in Dioscoridem Adapis nomine indigitavit, forte [Orig: fortè] a [Orig: à] vocabulo a)da/panos, quod rem quae minime [Orig: minimè] potest consumi denotat. Fecundissimi enim sunt. Erotianus limopoi\on vocavit, quod [Orig: quòd] annonae penuriam faceret. Circa [Note: Deseriptis.] Descriptionem non est quod laboremus. Notissimum enim est animal. [Note: Zootom. Democtit. p. 327.] In secto sequentia Severino sunt observata. Musculi omnes abdominis inter duas peritonaei tenicas dispositi, firme [Orig: firmè] ipsis adhaerentes. Intestinum rectum satis exile. Cor exile: hepar magnum, renes magni; lien oblongus magnitudine respondens parvae hirundini, gallinacei: parh/par figura [Orig: figurâ] cultri calcearii cum manubrio latro, medium inter latas fibras hepatis. Ventriculus figura parum varius a [Orig: à] suillo, simillimus vero [Orig: verò] muris et gliris. Cystis exigua affixa hepati. Caecum uno palmo vulgari et amplius [Orig: ampliùs] magnitudine respohdens communi pollici, cellulatum et cum appendiculo trium digitorum aut amplius [Orig: ampliùs] satis exili. Processus lumbarium vertebrarum longiusculi, quos intercurrunt insignes interni musculi. In insula Ebuso generarinegat [Note: Locus.] Plinius, at alibi plurimi reperiuntur; in Germania nempe, Gallia, Italia, Mauritania, Mosovia, Polonia, etc. Saclig. circa Mosaiscum Moscovitarum oppidum innumeram cuniculorum multitudinem ponit. Mximus tamen eorum in Hispania proventus. Balearibus insulis, olim, devoratis messibus non vulgarem fame~ attulerunt.


page 161, image: s232

Apud Zelandos quoque in ipso Oceani aditu, immensa vis cuniculorum consipicitur, qua [Orig: quâ] post solstitium brumale [Note: Victus.] tota Brabantia alitur. Vescuntur [Note: Carol. stephan. Agricult. l. 9. c. 2.] gramine, trifolio, brassica [Orig: brassicâ] , lactuca [Orig: lactucâ] , cichoreo, raporum putaminibus, pomorum corticibus, et baccis lauri inprimis. Sanguine humano citissime [Orig: citissimè] pinguescunt: sed ab omni humiditate [Note: Generatio.] abhorrent. Semestres vel potius anniculi congrediuntur: et singulis mensibus in calidis regionibus concipiunt. Niphus a [Orig: à] quodam eorundem altore accepit, feminas binos et ternos einixas, post quatuordecem dies iterum totidem peperisse. In Germania tamen et ltalia brumalitempore raro [Orig: rarò] enituntur. Quinos et ad suwmum novenos in lucem edunt. Nonnulli inhoc animantium genere, tam marem quam [Orig: quàm] feminam parere fabulatisunt. Foemellae perspacium unius dieisupra vigintilac catellis praebent. Si quis eos manibus pertractet indignantur, et vel deserunt, vellaedunt, veletiam interimunt. Mares etiam libidine stimulati fetus enecant, et inprimis, si feminae liberis nutriendis intentae, eosrefugiant. [Note: Natura et Ingentum.] Naturam et Ingenium sequentia detegunt. Saltu captum evadunt. Locum, si quid in eo periculi senserint, deserunt: migrante vero [Orig: verò] uno, reliqui quoque gregatim abeunt. Ruminare compertum est. Sibi invicem aliquando ita aemulationisstudio infestisut, ut alter alterum quandoque aribus quandoque pedibus mutilet. Facile [Orig: Facilè] tamen mansuefiunt. Observavit Cardanus quendam qui canes ultro [Orig: ultrò] persequebatur. Terram assidue [Orig: assiduè] fodientes, specus multifores sibi parant. Quare M. Verro reliquit, in Hispania non incelbre oppidum in loco arenoso aedificatum, adeo [Orig: adeò] a [Orig: à] cuniculis subrutum fuisse, ut incolae alio [Orig: aliò] migrare coacti fuerint. Ex cuniculis nonnisi mane [Orig: manè] er vesperi egrediuntur, nec longe [Orig: longè] ab iisdem abscebunt. Foveas in quibus stabulantur arena [Orig: arenâ] cooperiunt, ne a [Orig: à] transeuntibus deprehendi [Note: Usus.] die possint. Caro cuniculorum tenerior est leoporina, iuniorum inprimis. Primus, Hispanus quidam in escam mensis apposuit. Cicures in Hispania contemnuntur, quod nutrimenti saporem concipiant. Agrestes in deliciis habentur. Durantes primo [Orig: primò] elixari iabet, bet, post herbis odoriferis et pinguedine suilla confici. Quantum ad Medicinam, pinguedo nervos mulcet, et no~nullis urinae affectibus praesto est. Adhibetur combustus ad curandamsynanchen, a [Orig: à] Marcello, de quo vide Ambrosinum. [Note: Differentin.] Differentiae cuniculorum a [Orig: à] colore, magnitudine, Extis et Loco sumuntur. Coloris ratione, sunt albi, nigiti flavi, ci. nerei, variegati, candidis, nigtis, velrutilis maculis stellati. Magnitudo si spectetur vidit Valerinaus Veronae apud circulatorem nostris quadruplo maiores, et mira [Orig: mirâ] corporis obestiate. Inbetica Plinius geminis extis esse putat. [Note: Nietemb. H. E. l. 9. c. 8.] Quantum ad locum sunt animalia quaedam in India, Utiae dicta, magnis soricibus similia, et cuniculis aemula. An a [Orig: à] Thracicis et Macedoincis cuniculis differant, quas Scaliger leporino pilo, brevioribus auriculis, corpore crasso, et compacto, cauda longa et adsciurinam accedente descripsit, iudicandum lectori relinquo. Alii mures Pharaonis quidam Indicos lepores vocant. Ex Indicis cuniculis sunt etiam illi quos Porcellos Indicos nominamus. Magnitudine sunt cuniculi nostratis, sed cruribus brevioribus, cum digitis senis in pedibus anterioribus, et quinis in posterioribus. Dentes iis ut in muribus: cauda nulla: rostrum acutum: aures parvae et rotundae, et setis potius quam [Orig: quàm] pilis vestiuntur. Vox nonnihil ad grunitum porcellorum accedit. Vescuntur omni herbarum genere, fructibus, pane et avena. Multorum saepe mensium spatio sine aqua aluntur. Foemellis septenis vel novenis mas unus sufficit. Ritu cuniculorum superfetant. Hieme quoque catulos non caecos antesexagesimum diemenituntur. Duo mares praesente femina proeliantur. Adiecimus et alterius [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 7.] cuniculi Indici iconem. Nietem bergius novem cuniculorum Indicorum species facit. Prior, inquit, est Pactli, seu Hispanicus, si in pinguibus versetur agirs; non minus iucundam praestat quam [Orig: quàm] apud Hispanos alimoniam. Secundus est Eliztactotli, seu candens pectus. Tertius Cuitaltepotli. seu


page 162, image: s233

brevis caudae. Quartus pertinet ad Pervinos vocatur tocanthoctli, talpae Mexicanae (quam tucam vocant) figura [Orig: figurâ] . Quintus quauhtochtli. Sextus metochtli. Septimus cacatochtli. Octavus cuitlatepolli alter. Ultimus vero [Orig: verò] ac nonus a [Orig: à] rubeo fulvoque colore, quo variat, nuncupatur hapaztochli. Omnesforma [Orig: Omnesformâ] nonnihil inter se distant, ideo [Orig: ideò] diversis appellantur nominibus. Nutrimentum nostratium alimento est insuavius ac durius. Haec ex manuscriptis Doctoris Francisci Hornandi. Lubet adicere alterius manuscriptisententiam de cuniculis Hispaniolae. Erant inquit Anonymus auctor, cuniculi forma [Orig: formâ] et cauda [Orig: caudâ] marina [Orig: marinâ] , licet aliquantulum minores quam Castellani cuniculi. Caro idonea et iucunda. Degunt inter herbas et in montibus non subterra [Orig: subterrà] . Quatuor eorum species: quidam quemi dicti, in maiores et duriores, alii utiae, alii mohlas, alii curies, hi parvuli, delicatiores et [Note: Nieremb. Hist. Exot. l. 9. c. 9.] salubriores. Huc pertinent Viscachae, cuniculi genus, quod feles imitetur prolixitate caudae. Amantnives quos ibi etiam inquirit gula. Pilus olim gratus in pretio et usu.

CAPUT XV. De Sciuro.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 26.] PRimus qui hoc animalculum Sciurum vocavit, Oppianus est, qui Antonini Caesaris temporibus vixit. [Note: Nomen.] Nomen videtur a [Orig: à] s1kia\, id est, umbra, et ou)/ra cauda, quod sibi cauda umbram faciat, sortitum. Dicitur et i(/ppouros kai\ kamyi/ouros, forte [Orig: fortè] u)po\ to=u ka/mptein flectendo, quod [Orig: quòd] clunibus insidens caudam supra dorsum felctat. Quidam e)leio\n nominavere: quod nomen gliri proprie [Orig: propriè] competit. Latini communiter vocant Sciurum: quidam Nitelam, ut in Glossographo vetere exstat, a [Orig: à] nitendo, quod in scandendis arboribus nitatur: Vincentius Pirolum, Albertus etiam Spiriolum, Belluacuensis Scurulum àcurrendo. Ex murium est genere. [Note: Descriptio.] Dentes inferiores longiores habent: et caecumintestinum quod vetriculo [Note: Locus.] magnitudine respondet. Ubique fere [Orig: ferè] reperiuntur: maxime [Orig: maximè] tamen in tractu Septentrionali, ubi colore [Note: Cibus.] pulchriores sunt. Pomis, castaneis, nucibus avellanis, faginis, pineis, glandibus etiam vescuntur: et tempore aestivo cibos pro hieme in cavernis condunt. [Note: Generatio.] Tempore verno coeunt [Orig: coëunt] , et inter altissimos arborum ramos ex bacillis et foliis arborum nidos sibi construunt. Catulipost tertium vel quartum diem nidum deserere dicuntur. [Note: Natura.] Tres vel quatuor simul pariunt. Naturam et Ingenium in eo ostendunt, quod [Orig: quòd] instinctu quodam naturali priorum pedum ministerio pro manibus utuntur: quod [Orig: quòd] aliquando ita cicurantur, ut scurriliter gan~iant: quod [Orig: quòd] dum gradiuntur caudam post se trahunt, sedentes supra dorsum eandem erigunt, et in saliendo ab eadem tamquam ab ala adiuvantur: quod [Orig: quòd] in solis ardoribus se eadem [Orig: eâdem] inumbrant: quod [Orig: quòd] amnestranaturi, cortice conscenso, eadem [Orig: eâdem] pro velo utuntur: quod [Orig: quòd] denique tempestate praevisa [Orig: praevisâ] , obturatis unde spiraturus est ventus cavernis, ex altera parte fores aperiunt. [Note: Usus.] Apparantur a [Orig: à] quibusdam in cibis: apud Velleios populos inter lautitias [Note: Bruier, 1 13. de re cibat. c. 29.] censentur. Adeps emollit, et in aurium dolore mirum in modum a [Orig: à] Galeno commendatur. Dentibus praestigiatores in praedicendis futuris utuntur. [Note: Differentiae.] Differentias a [Orig: à] colore et loco mutuari placet. Colorem si spectes. In Germania intra primum aetatis annum nigri sunt, cum adolevere rubent. In Polonia leucophaeum colorem cum rutilo admixtum habent. In Russia cinerei toti conspiciuntur. In Podolia tradente Cromero, vagantur animalia sciurorum magnitudine, quae in cavernis degentia, variis et maculosis pellibus insigniuntur. Quantum ad Loca, sunt Sciuri qui Mures Pontici et a [Orig: à] colore varii dicuntur, sunt [Note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 27.] Getuli, et Indici. Mus Ponticus a [Orig: à] Ponto ita dicitur Aristoteli et Plinio, quod [Orig: quòd] ex regionibus circa Pontum olim ad usum et vestitum peteretur. Matthiolus videtur Murum Lassicum nuncupare: alii Venetum vocant, Poloni Popieliza. Est in candido cinereus, nec adeo [Orig: adeò] amplam caudam ac sciurus vulgaris gerit. Eiusdem cum sciuro naturae. Tempore hiberno profundo somno


page 163, image: s234

opprimitur. Suntalii in dorso magis cinerei, alii magis rutili. Getulus mixti est coloris ex ruffo et nigro, ab armis ad caudam per latera et dorsum, albae et fuscae lineae alternatim certis distinctae intervallis elegantissime [Orig: elegantissimè] depingunt. Minor est paulo [Orig: paulò] vulgari Sciuro et aures habet demissas, capiti fere [Orig: ferè] aequales, orbiculares, et percutis superficiemdeductas, in longum caput ranae capiti assimilatur. Indicorum sunt quinque vel sex species, [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 34.] de quibus ita Nierembergius. Prior Quauhtechallotl species dicitur Tilitic sive Tlilocotequvillin, cognomine sumpto a [Orig: à] corporis et caudae colore, nempenigro, et a [Orig: à] pinubus quas incolit. Vescitur pomis quae ex arbo. ribus decerpit, in earundem cavitatibus reconditis servatisque in hiemales alimonias, ubi etiam sobolem educat, et nihil non abrodit. Versutus est, passerum voces sonat, et caudam, quase totum aperit, lanigeram gestat. Mitescit facili opera [Orig: operâ] , et quibuslibet alitur nutrimentis. Dum comedit, posterioribus insistit pedibus, ac ori cibos admovet prioribus, attollens, magiori ex parte caudam, aut corpus eadem [Orig: eâdem] , nisi in cursu tegens; tunc enim protendit illam. Iratus eiusdem pilos erigit. Adiunguntur eorum pelles internis vestium partibus, caloris conciliandi atque ornamenti gratia, fugata ad eum modum hiemalis rigoris laevitia. Secundus Quauhtechallotl, Quapachtli aut Cortic-Olotequlin, a [Orig: à] luteo alvi colore dictus, in duplam fere [Orig: ferè] crescit magnitudinem, alboque, nigro et fusco colore promiscue [Orig: promiscuè] tegitur, si ventrem excipias, qui pallens est, aut fulvus, quemadmodum attigimus, et caudam gerit praelongam pilosamque, qua se interdum operit. Vivit in terrae foraminibus et antris inculusus, in quibus etiam educat prolem. Vescitur Indico frumento, quod ab atvis raptum in hiemem recondit. Versutus est velut et reliqui, nec unquam cicuratur, aut congenitam deponit feritatem. Teritus Techallotl dictus, caudam fere [Orig: ferè] depilem gestat, ac breviorem, nec dodrantem vincit longitudine. Non cicuratur, sed semper mordet atrociter, et corroditoblata omnia. Fusco et candenti colore promiscue [Orig: promiscuè] tingitur, et posterioribus quoque innixus pedibus, oblatam edit alimoniam, sed praecipue [Orig: praecipuè] maizii spicas apprehensas anterioribus. Oculi sunt magni, si illos ceteris partibus conferas. Vivit in antris, quae unguibus facile [Orig: facilè] excavat, consternitque lana, gossypiove et quovis alio stramonto molli, ac passeres voce imitatur. Quartus Thalmototli dictus, spithameus est, caputque et oculos habet pro corporis amplitudine maxima: caudam vero [Orig: verò] longam pilosamve, et lineis albis, fuscis ac nigris interstinctam, qua se eodem quo alii modo tegit. Color totius corporis varius est, et aliquando in fluvum inclinans, cetera praecedentibus similis. Quintus dictus Quimichpatlan, seu mus volans, fusco pilo nigroque promiscue [Orig: promiscuè] regitur, qui prope [Orig: propè] brachia ac crura prolixior est, ac parvarum volucrum forma, cuius gratia tanta celeritate in has et illas arbores sese vibrat, ut volare dicatur. Est autem ceteris minor, parvo et murino capite, magnis auriculis, nec alia quam ceterae horum animalium differentiae utitur alimonia. Caudam eius ustam ac redactam in pulverem, et in corpus sumptum, aiunt parientes iuvare. Est et aliud genus Yztactchalotl vocatum, ceteris forma simile, prolixitateque et lanuginosa cauda; capite, collo et clunibus desuperfulvis; cauda per alterna intervalla cyanea, subalbidaque, sed fulvis distincta lineis, cetero corpore subalbido, unde nomen habuit.

CAPUT XVI. De Glire.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c 29.] GLirem a [Orig: à] pinguedine nuncupatum putavit lsidorus. Gliscere enim, crescere et pinguescere significat. [Note: Nomen.] Tota is hieme in cavernis degit et pinguescit. Graecis dicitur e)/leios2, quod antiquioribus addito


page 164, image: s235

gamma, ge/laios, unde forte glis. Vocatur ita, seu ab e)/lh, quoniam in silvis et locis apricis degit: seu ab ei(le/w quod [Orig: quòd] in arborum foraminibus per integram hiemem circumvolutus et soporatus maneat, Alii lago/neiron quasi lieporem dormientem vocaverunt: quidam muoco\n, quasi rictum in comparatione ad alios mures magis acutum [Note: Deseriptio.] habeat. Est rostro, ut dixi oblongiori, acutioribus auriculis, cauda [Orig: caudâ] non aeque [Orig: aequè] villosa [Orig: villosâ] , ventre medio magis protuberante, quam [Orig: quàm] in sciuro, latere et tergo cinerei prorsus coloris; quamvis subrussi aliquando in ventre capiantur. Non tantum in silvis, sed et sub tectis rusticis stabulantur. [Note: Lecus.] In Hibernia non haberi proditur vulgo, nec alibi in illis aedifi ciis quae ex lignis Hibernicis structae sunt, quod me, falsum, experientia docuit. In montibus conterminis Goriciensi agro, et in Alpibus Carniolae, Carinthiae, et Styriae, maxima illorum fetura. [Note: Cibus.] Vescuntur glande fagina, nucibus regiis, pomis, et aliis. Poma tamen edere quidam negant: aperire duntaxat, ut nucleis fruantur. [Note: Natura et Ingentum. Aristor. H. A. l. 8. c. 17.] Quantum ad Naturam et Ingenium, hieme in cavis arborum stertendo pinguescunt: et tam altum trahunt somnum, ut igne vix revocari possint: imo [Orig: imò] dissecti tamquam mortui ieceant; nec citius membra moveantur, quam in aquam ferventem coniecta fuerint. Aestivo tempore congrediuntur, et autumno suos fetus edunt. Parentes senio confectos insigni pietate nutriunt. Mrium ritu, aedes ruinosas, trimestri etiam spatio, antequam collabantur, deserunt, quod earum compagem sensim dissolvi praesentiant. Senectus hiberna quiete finit, cum tantummodo sextum aetatis annum excedant. Omnes aliquando eiusdem silvae congregantur, et si aliqui monte vel flumine discreti ad eos accedunt, proeliantur invicem. Aliquid venenatihabere, constans auctorum opinio: vulgatumque in cauda illud haerere, urinamque super partem aspersam, illam usque ad ossa putrefacere, vulnusque insanabile reddere. Epiphanius fetus a [Orig: à] vipera excaecari, et nutriri, sic venenatos reddi, scribit. [Note: Usus.] Q. Scaurus primus in sumptuosis cenis carnem glirium apponi iussit. Apud Romanos in lautitiis habebantur, hinc et glirariorum constructio. Optimi a [Orig: à] mense Octobri ad Ianuarium censentur, quod [Orig: quòd] tum valde [Orig: valdè] pingues sint. Durantes iuniores in cibis commendat. In Mediciina, invenit quoque locum. Carnis esu bulimo laborantes liberantur. Pinguedo ad conciliandum somnum plantis pedum inungitur. Excrementa in liquore aliquo pota calculos discutiunt: eadem cum aceto et rore marino alopeciam sanant. Cinis combusti ad claritatem oculorum prodest, si Plinio credimus. Sunt aliquot [Note: Differentia.] eorundem genera. Est, Bruyerino referente, apud Allobroges, Sabaudos, et agro Tarantesio, animal quod saxa rupesque incolit, magnamque anni partem dormiendo consumit, in cibis ratissimum. In Orientalis Indiaetractu quodam sunt Nefrendis magnitudine, qui domos subruunt, et muros persodiunt. Ibidem sunt alii pilo rubicundo, odorem [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 75.] moschi spirantes. In Chiapa est animalculum, cuniculi magnitudine, gliris forma [Orig: formâ] : prolem dorso vehit, cum victum quaeritat.

CAPUT XVII. De Muribus.

ARTICULUS I. De Muribus domesticis.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 30.] MUres in Domesticos, Agrestes, Avellanarum, Araneos, Alpinos. et Aquailes dispescimus. Domesticus, [Note: Nomen.] Latinis Mus, Ratus et Sorex, dicitur. Mus, a [Orig: à] Graeco mu=s2 descendit. Ratus maioris nomen est, a [Orig: à] rependo vel rapiendo Graecis nuperis r(i/s1kos. Sorex vel a [Orig: à] sono quem in rodendo edit: vel quod [Orig: quòd] in modum serrae res praecidat: aut quod [Orig: quòd] ex putri ut plurimum materia nascatur. s1oro\n enim apud Graecos putridum significat.


page LXVI, image: s236

[Illustration:

Mures Meuse

]

[Illustration:

Glires Ratten

]

[Illustration:

Sciurus Eichhorn

]

[Illustration:

Mus avellanarius Haselmaus

]

[Illustration:

Nulmaus

]

[Illustration:

Talpa Molckworff

]

[Illustration:

Mus araneus Spitzmaus

]

[Illustration:

M. Noricus. Grosse Haselmaus Ziielmaus

]


page 165, image: s237

Apud Graecos plurima occurruntnomina. *mu=s2, unde mus, dicitur communiter. Scholiastae Nicandri lingua Aeolica [Orig: Aeolicâ] u(/rac, quoniam rostrum suillo perquam simile habet. s1mi/nqos Hesychio et Varino. a(/rgilos Thracibus, [Note: Descriptio.] lama\s2 aliis. Descriptione externarum partium non opus est aliqua [Orig: aliquâ] . [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 1.] Aristoteles et Plinius quantum ad [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] interiora cor maximum habere, felle aliquando carere retulerunt. Alibi apud eundem habemus, insolis cornutis animalibus, altera [Orig: alterâ] tantum parte dentatis, quibus dasypodes, vespertiliones, et mures utrinque dentati adduntur, inesse uterum acetabula habentem, et potissimum tempore, quo saetus in utero continetur, àquibus per nedia vasa pendet embryo. [Note: Severin. Zootomiae Democrit. p. 323.] In iisdem a [Orig: à] M. Aurelio Severino sequentia observerata sunt. Auricula cordis dextra longe [Orig: longè] maior est sinistra [Orig: sinistrâ] , inquit, et illa nigra velut cruor. Adorificium ventriculi superius processus quidam circularis revolutus in se ipsum, parte qua [Orig: quâ] ventriculum respicit, similitudinem habens avis, qui collum et caput in pectus reflectit et condit. Vena cava, ubi primum ab epate exsurgit, amplo suo initio, mox vero [Orig: verò] exilior et perpetuo [Orig: perpetuò] aequalis ascendit. Caecum habet intestinum figuram habens ventriculi suilli, magnitudinem et cirum ferentiam paulo [Orig: paulò] minorem. Testes habet non minores pullo vel grandiusculo omnino [Orig: omninò] , aut magno ad corporis rationem. Credo etiam, addit, epididymida descendere inserius quam [Orig: quàm] ipsi conditi testes, estque dexter venofior quam [Orig: quàm] sinister. Ren dexter vicinior cavae quam [Orig: quàm] sinister. Veretrum qua proxime [Orig: proximè] terminatur, cartilagineum et trifido acumine compositum, ni fallor, reliquum duobus nervis. Glandulosas habet prostatas ad vesicae cervicem insignes. Diaphragma media sui parte pellucidum, oblongum et rotundum. testium systma ibidem vide. Dissecuit idem aliquando et murem praegnantem. In eo uteri cornu dextrum quatuor fetus contincbat, in sinistra duos sua unicuique placenta rotunda ante umbilicum disposita contectaque. [Note: Locus.] In Paro insula nullas esse scripsere quidam: in Scotia circa castellum Slani, maior si importetur interit, si Hectori Boetio [Orig: Boëtio] credimus. In Pervana quoque olim, nulli: ex hispaniae cum mercibus delatisunt. Frumento, [Note: Cibus.] leguminibus pane et carnibus vescuntur: saepe caepas et allia degustant: ex puribus caseis optimum. Sorbent quoque vinum, et lambunt oleum. Fame inpulsi, in se ipsos saeviunt. [Note: Generatio.] Feminae saepc solo salis linctu [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 65.] implentur. Ideo [Orig: Ideò] Plinius generationem eorum lambendo constare dixit [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 37.] non coitu. Coire tamen certum, et unico partu, plures catulos eniti. Ex una genitos CXX. tradiderunt: apud Persas vero [Orig: verò] praegnantes et in utero parentis repertas. Generantur et ex domorum ac navium sordibus. Hinc legimus in India Orientali vermes quosam instar digiti crasso, ex putrimateria in arundinibus nasci, quorum alii paulo [Orig: paulò] post in papiliones, alii in mures degenerant. In nonnullis quoque Iohniae civitatibus, ob Maeandri fluminis inundationem, tanta copia murium teste Pausania orta est, ut incolae alio [Orig: aliò] migrare coactifuerint. Exputrinatos non generare, et si generant, vim prolificam in filiis cessare, Cardanus prodidit. Vocem Homerus per e)cololu/zein [Note: Antipathia et Sympathia.] expressit. Antipathiam exercent cum elaterio, scilla, colocynthide, mustela, accipitre, felibus, etc. Sympathiam, cum maiorana ad cuius radicem in morbo confugiunt et cum suibus. Muris enim iecore in ficu suibus dato, nullo edito grunnitu porrigentem sequuntur, huiusque experimenti periculum Pierius Valerianus Patavii [Note: Natura et Mores.] fecit. De Natura et Moribus haec pauca occurrunt. Acris, nempe, esse auditus, et lumen noctu odio habere, quod oculorum aciem perstringat: in officinis aurariis et ferrariis micas metallorum devorare, et sine dubio [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 57.] concoquere. Theophrastus apud Plinium auctor est, in Gyaro insula cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in officinis


page 166, image: s238

ferrariis. Aurariis quidem in metallis, ob hoc alvos eorum excidi, semperque futurum id deprehendi. Urina alicui parti aspersa eandem erodit, si Arnoldo credimus, plures in aquam delabentes, mutuas inter se caudas mutuo tenent, ut uno exeunte omnes evadant. Albertus in inferioris Germaniae partibus murem se conspicatum tradit, qui nutu sui magistri candelam tenendo lumen ministrabat. [Note: Differentia.] Differentias magnitudo, color, pilus, [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 28.] odor, et locus suppeditant. Magnitudinis si habeatur ratio, Aristoteles mures in Arabia soricibus longe [Orig: longè] maiores scripsit. Vitriacus in Orientis partibus vulpibus pares. americus in insula quadam maximos invenit. Quantum ad Colorem, asinini sunt plaerique: sunt tamen et cinerei: alii etiam nigricant, alii ex fusco ad ruffum tendunt. Vidit Gesnerus albissimum in Germania mense Aprili captum, rubicundis et prominentibus oculis, barba [Orig: barbâ] multis et oblongis pilis [Note: Scalig. Exercit. 59.] hirsuta [Orig: hirsutâ] . Vidit et Scaliger alium, oculis igneis, et candore insignem. Albertus quosdam albos, eosque salaeissimos, et in quorum excrementis albi lapilli inveniantur, reperiri scribit. Si pilos attendamus, molliores alii habent, duriores alii, et setarum [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 26.] instar. Plinius in Cyrenaica regione, Aelianus apud Aegyptios pilis erinaceorum acutis indutos inveniri produnt. Apud Herodotum, e)xi=nes2, genus quoddam murium leguntur. Si odorem, iucundi odoris a [Orig: à] quibusdam [Note: Ruell. Hist.Plantar. l. 4.] excrementa deponi, Ruellius auctor est. Est et in Italia genus quoddam, quod Moschardinum dicitur. Rationem loci si spectes, vidit Bellonius, hyoscyami semine tantummodo victitantem, dorso cinereo, ventre candido, corpore oblongo, cauda prolixa, et ore mucronato. Apud Scholiasten Aristophanis sunt s1ka/lopes2 dicti. In Cappadocia apud Varinum quoddam genus mue/cis2 vocatur.

ARTICULUS II. De Muribus Aquaticis

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 31.] MUres silvestres rusticam vitam ducunt. Servius Nitedulas, Marcellus, mures subterraneos nominare [Note: Nomen.] videtur, quod terram pedibus fodiendo, cuniculos sibi faciant. Graeci a)rourai/ous2 si per culta vagantur, a)gri/ous2 si per nemora, vocant. Nullibi eorum maior copia, quam in Aegypto. [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 21. Locus.] Iuxta Thebaidem post Nili inundationem, sole humum calefaciente, variis in locis ex terrae hiatu innumeri prodeunt. Bellonius inter Gazara et Belba tantam multitudinem vagari scribit, ut nisi ab avibus. Perenopteris devorarentur, omne [Note: Cibus.] seminum genus abligurirent. Vorant lupulorum, pastinacae, et omnium leguminum radices. Cinarae maxime [Orig: maximè] expetunt, A. 1271. adeo [Orig: adeò] depopulati fuere frumenta, ut magna exinde annonae caritas subsecuta fuerit. In Boreali regione, sub nivibus [Note: Cardan. de rer. variet. Generatio.] latitantes, vermibus, Cardano prodente, vescuntur. Gignuntur in quibus dam locis, post repentinos imbres, aut fluminis inundationem. Muris pars anterior conspicitur formata, posteriore informi. Aliquando et ex semine porpagantur. Ex Aristotele habemus, accidisse ut cum agricolae pridie [Orig: pridiè] metendum statuerint, postridie totam segetem a [Orig: à] muribus consumptam invenirent. Caleni vidimus, inquit Niphus, quod [Orig: quòd] unica [Orig: unicâ] nocte totum campum segetibus maturis refertum, mures agrestes absumpserunt. In Cantabria quidam accepta mercede mures venabantur. Aeoli et Troiani, murium agrestium abundantia [Orig: abundantiâ] vexati, Smynthio Apollini facrificarunt. Aliquando ex cuniculis egredi; eosdem sub terrae superficie struere, et bipalio apertos mox reparare: laesos, ad chondrillam confugere, naturae ipsorum [Note: Differentia.] est. Reducuntur ad eos plurimi, inprimis autem Mus avellanarum, araneus, Alpinus, aquaticus, et Coyopollin Nierembergii. Nam de soricibus, qui


page 167, image: s239

caudam in extremo villosam gerunt, et praeter alios strident: nec non bestiola Olao Leem dicta, quae per repentinos imbres de caelo decidit, et donec herbam renatam gustaverit, vivit: nec non mure Napelli, quem [Note: Ambrosin. de Digie. Vivip. l. 2. c. 32.] napello vivere Matthiolus scribit, non est, quod dicam. Mus avellanarum, qui aliquibus Plinii sorex est, aliquibus mus corylinus, duplex est, Maior nempe, et Minor. Illum Gesnerus vivum aliquot dierum spatio nutrivit, et refert forma [Orig: formâ] et magnitudine ratto assimilari, colorem murinum per tergum et per latera magis ruffum, praesertim vero [Orig: verò] in capite habere, auriculis magnis glabris, et ventre candido praeditum esse: pedibus esse rubicundis, cauda [Orig: caudâ] tota hirsuta [Orig: hirsutâ] , oculis maiusculis eminentibus nigerrimis, barba [Orig: barbâ] partim alba [Orig: albâ] partim nigra [Orig: nigrâ] : ab eo denique animali domesticorum odorem emanare. Minorem Albertus rubicundi coloris esse scribit. Estque vel odoratus rarior, Muschardinus Italis, vel inodorus frequentior. Quidam Luciolum nuncupant, quod [Orig: quòd] illius oculi maxime [Orig: maximè] lucidie esse vidantur. Valde [Orig: Valdè] est muri araneo similis: nec forte [Orig: fortè] a [Orig: à] mure peregrino Hieronymi discrepat. Nidificat inter ramos Coryli, vel Eupatorii Avicennae Cannabinae nuncupati. Nidiforma ab Ambrofino exhibetur. Tam cavernas arborum quam terrae latibula incolit, inque iis nucibus avellanis vescitur. Quidam a [Orig: à] fine autumni ad initium veris dormire, et quidem contrinuo [Orig: contrinuò] scribunt: alii et ex his qui nutrivere, interpolato somno corripi, Mus araneus a [Orig: à] figura nomen muris, ab agilitate, (super tensum filum, vel aciem gladii impune [Orig: impunè] ambulare potest) aranei accepit, si Sipontino credimus; si Gesnero, a [Orig: à] venefica facultate, ut piscis quidam araneus vocatur. Graecis est muga/lh, vel muoga/lh. Mustela [Orig: Mustelâ] eum multo [Orig: multò] minorem, colore ad cinereum declinante, et dentibus tenuibus Aetius [Orig: Aëtius] praedicat: brevem et gracilem caudam Albertus, rostrum vero [Orig: verò] longum et acutum Matthiolus ei attribuunt. Oculos in comparatione ad totum corpus tam pusillos habet, ut Plinius eum obtusa [Orig: obtusâ] acie praeditum crediderit, et Nicander megale/hn tuflhn\, Vegetius murem caecum appellaverit. Colore est partim fusco, pertim rufo, cum albo ventre. Rostrum habet porcinum, pilis refertum; caudam in comparatione ad alios mures duplo minorem. Dentes Amborsinus ita describit. Dentes, inquit, quos in illo mure conspeximus, anteriores in utraque mandibula duo erant exserti, inter maxillares nullus locus extrabat vacuus, sed omnes continuati: maxilla unicum tantum habebat punctum longiusculum. Secundus omnium minimus tria habebat puncta, adeo [Orig: adeò] exigua ut visum omnino [Orig: omninò] effugerent. Subsequebantur maxillares quatuor: quorum pirores tres maiores dividebantur in tria puncta: quarti vero [Orig: verò] punctum adeo [Orig: adeò] perexiguum erat, ut difficulter videretur: quatuor tamen asperitatibus aliquantulum eminentibus insigniebatur. In oris parte inferiori, Praeter quatuor dictos, ceteri sunt sine ullo spatio continuati. Quocirca omnes numerum vigesimum quartum explebant. Ultra Apenninum non haberi attestatur Plinius: at secundum Matthiolum in universa Italia, et praecipue [Orig: praecipuè] in Tridentino agro, Germania quoque habentur. Hieme in stabulis versantur: aestate hortos, et loca fimo bubulo repleta frequentant. Vescuntur herbarum radicibus: sed carduos praecipue [Orig: praecipuè] esculentos, magno agricolarum detrimento, devorant. Gesnerus, cadaveribus quoque vesci audivit. Veneno in agro Tridentino carere, Matthiolus prodidit: ab orbitis rotarum maxime [Orig: maximè] abhorrere Barbarus. Acutissimam in comparatione aliorum murium habet vocem: sed quia hallucinantis visus, segnis, Morsum ipsius venenatum esse vel exinde colligas, quod a [Orig: à] fele captus, non comedatur. Praegnantis, praegnanti maius parit incommodum. [Note: Ambrosin. de Digit. Vivipl. l. 2. c. 34.] Mus Alpinus a [Orig: à] loco in quo degit, nomen accepit. Hermolaus Marmotam vocat. Nonnulli Graeci arktomun=, obsimilitudinem quam cum mure et urso gerit. Albertus ad eum


page 168, image: s240

Empetram refert, sed quid hoc animalis sit, hodie [Orig: hodiè] igneratur. Capite leporem refert, magnitudine cunciculum, auresque tam breves habet, ut vix supra pilos emineant: vario oblongoque pilo instar taxi vestitur. Caudam habet brevem; pedes unguibus acutis armatos, quibus alte [Orig: altè] terram effodit. Hieme quandoque ita pinguescit, ut monstrose intumescat. Nonnulli addunt, dentes eius anteriores esse leporinos, et si forcipibus secentur, una [Orig: unâ] nocte renasci. [Note: Aurel. Seu. Zootomiae Democrit. p. 325.] De Interioribus observationes Severini hae sunt. Testes aliquantulum superiores. Caecumperamplum, ventriculi modo, interne [Orig: internè] asperum et reticulatum, in quo vulva insignis introrsum externe [Orig: externè] . Hepar multifidum septenis lobis distinctum, quorum maior vergit ad sinistram partem, reliqui ad dextram, omnes a [Orig: à] se invicem distincti. Cystis fellis cholidochi valvula ad duodenum. Splen longus hirundinis maioris modo. Ureteres non recto ductu descendentes a [Orig: à] renibus, sed dorlo haerentes et exigui. Frequentissimi in Annaniensibus Tridentini soli montibus conspiciuntur. In nivosis quoque et frigidioribus Germaniae partibus versantur. Vescuntur fructibus, lacte inprimis, quod more porcellorum sugunt. Ideo [Orig: Ideò] saepe in pastorum casis deprehenduntur. Cicurati edunt pulmentum, panem, pisces et alia quae illis obiciuntur. Circa festum Nativitatis Dominicae terra [Orig: terrâ] effossa [Orig: effossâ] dormientes deprehenduntur, nec citius expergiscuntur quam [Orig: quàm] a [Orig: à] solis vel ignis calore resoluti. Levem ob causam metu consternantur: indignabundi, argutam, sibilantis fistulae instar, vocem edunt: vel aeris [Orig: aëris] mutationem praenuntiant. Odore sunt tam gravi, ut vix aestate perferri possit. Nec deest ipsis ingenium. Appropinquante hieme faenum et paleas in latibula convehunt. Unus stratus humi faeno oneratur: alii cauda [Orig: caudâ] onustum in cryptam pertrahunt. Duo foramina in uno quoque latibulo parare sollemne ipsis est, per quae in unum locum tendunt, et iuxta unum excrementa deponunt, et per aliud in cryptam ingrediuntur. Adventante frigore meatum ingressus claudunt; exasperato, aliud adeo [Orig: adeò] obturant, ut ne bipalio quidem penetrari possit. Circa finem Septembris in cryptam ingressi, conglobati, spetem pauciores vel plures, sed impari plaerumque numero, super stramine ad vernum usque tempus stertunt. Reliquis egressis, cryptae custos adsistit, et ex alto speculatur. Si quid observaverit, voce acutissima [Orig: acutissimâ] monet. Sic ad ecryptam concurrunt, ipse ultimus ingreditur. Sereno duntaxat caelo colludunt, obmurmurant, et aliquando, observante Stumpfio, canicularum instar latrant. Cicures dentibus pediculos hominis, simiae instar, venantur. Veniunt apud Alpsum incolas in cibum, inprimis circa hiemis initia. Assantur, coquuntur in iure nigro, et sale inspersi infumantur. Puerperis etiam conceduntur. Pinguedo nervos contractos emollit, et illita umbilico somnum conciliat. Ventriculus colica [Orig: colicâ] laborantibus [Note: Ambrosin. l. d. c. 35. ] utiliter imponitur. Muris aquatici meminit Aristoteles in Mirabilium [Note: Bellon. Aquatil. l. 1.] libro. Bellonius ipsi tres meatus assignat, unum pro faecibus, alterum pro urina, tertium pro fetu. Si [Note: Clusius in Auct. Exotic.] Clusium sequimur, magnitudine ad talpam accedit. Coloris est fusci praeter ventrem, qui pilis ex albo cinereis vestitur. Villis tegitur densis et mollibus. Caput pro ratione reliqui corporis est parvum: pars superior rostri prominula. Dentes quatuor, in utraque maxilla bini, sed in inferiore minores et obtusi. Oculi vix conspicui. Rictus latera longis cinereis villis obsita. Cauda rarissimos pilos habet, et osseo quodam nervo mediam secundum longitudinem secat. Posteriores pedes anterioribus sunt longiores et magis plani, et membrana quadam, prout in palmipedibus cernitur, conteguntur. Ad Strymonem et Nilum frequentissimi sunt, et ferenis noctibus vagantur. Gesnerus in parvulis rivis versari scribit. Aristoteles Lusis Arcadiae in fonte quodam. Vescuntur


page 169, image: s241

plantis aquaticis, frugibus, et piscibus. [Note: Plutarch. Sympos. 4. quaest. ult.] A Magis olim Zoroastrem secutis mali Daemonis esse putabantur: si modo de muribus istis et non testudinibus id sumendum est. In nonnullis Galliae locis in cibo adhiberi, proditum a [Orig: à] quibusdam. De Coyopollin ita [Note: Nieremb. Hist. Exod. l. 9. c. 5.] Nierembergius. Vocant Indi Coyopollin parvum animal, muris mediocris magnitudine, aut paulo maius, cauda [Orig: caudâ] vero [Orig: verò] auriculis et rostro Tlacuatzin simile: nam cauda [Orig: caudâ] et pro manibus utitur, et natus matrem, cum [Orig: cùm] metuit, stringit amplexu. Cauda est crassior murina [Orig: murinâ] , firmiorque: venter ex albo pallescit: auriculae sunt translucidae, pedes et crura candida. Educat in arboribus sobolem. Posset ad genera Tlacuatzin referri, nisi alicui praeplaceat pertinere ad mures, aut esse sui genetis. Invenitur in montibus tepoplanicis. Ceterum [Orig: Ceterùm] crocodilis quoque cauda pro manu est, illa [Orig: illâ] nimirum arripiunt praedam, belluas, homines.

CAPUT XVIII. De Talpa.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 36.] NOmen Talpae huic animali quod descripturi sumus Latini indidere, seu a [Orig: à] Graeco sqa/ptw inhumo, quod [Note: Nomen.] assidua terrae effossione se ipsam quasi inhumare videatur: seu quod caecum sit, quod Graeci tuflo\n vocant: seu quod se perpetuo [Orig: perpetuò] sqalph=, id est foveat, sub terra: seu a [Orig: à] Chaldaico [Gap desc: Aram. word] findere, quod terram findat. Graecis dicitur pa)lac et a)pa/lac, para\ to\ pa=n, quod [Orig: quòd] terram unguibus assidue [Orig: assiduè] vellicet: Nicocli s1ka/loy: Varino s1efnd\s2, quod [Orig: quòd] terram fodiendo evacuet. s1i/fnon terram, et s1ifnu/ein Varinus interpretatur. Volaterranus et alii nuperi auctores Graece blactam, u)po\ to=u bla/ptein, id est a [Orig: à] nocendo vocant, sed perperam. [Note: Descriptis.] Descriptionem quod [Orig: quòd] attinet, Scaliger muri non valde [Orig: valdè] similem scripsit. Corpore latiore et depressiore, pedibus quodammodo ursinis, cruribus brevissimis, capite bufonino. Albertus quinque digitos in pedibus anterioribus, quatuor in posterioribus habere scripsit: Gesnerus, quintum ita introrsum spectare, ut minus curiose [Orig: curiosè] spectanti occultetur, reliquit. Palma anteriorum pedum lata et manui similis: Collum inter crura anteriora brevissimum et prope [Orig: propè] nullum: pili, breves, densi, et in nigredine splendentes. Interna et Anatomica si spectes, Dentibus binis et anterius coniunctis caret, sed instar canis et mustelae utrinque ad latera singulos eminentiores habet. Pulmones cum multis fibris separatis, nullo inter se communi principio cohaerentibus, una cum corde, versus inferiorem ventrem sitisunt. Crura anteriora ex duobus constant ossibus, quae in os humeri inseruntur. Sic fortius bestia haec fodit: posteriora erura habent os, quod paulo infra genu in alia duo dividitur. [Note: Sevetin. in Zooromia Democrit. p. 317.] M. Aurelius Severinus haec de internis in talpa mare habet. Viscera, inquit, omnia, sicut in aliis quadrupedibus. I. Praeterquam, quod nullum colon, intestinaque reliqua fere [Orig: ferè] uniformia, nullum enim caecum. II. Testes intro [Orig: intrò] conditi sicut in dasipodis, colore tamen nigro: neque in loco, qui proxime renibus esse solet, sed a [Orig: à] lateribus vesicae, in infima abdominis cavitate. III. Renes coniuncti proximae venae cavae pusillo, sive spatio emulgentium. IV. Fel pro corpore maiusculum, cum conspicuis cholidochis. V. Ventriculi ianitor linea [Orig: lineâ] quadam [Orig: quâdam] transversa, veluti ligatus atque distinctus. VI. Vasa ferentia suffulta (si recte [Orig: rectè] memini) ureteris. VII. Larynx, qualis in testudine terrestri; mutum enim animal. VIII. Observata in interna aure duo, malleolus et incus, mire [Orig: mirè] perpusilli: Os inter medium duobus aurium ossibus egregie [Orig: egregiè] pumicosum. IX. Processus inferioris maxillae utrique tres. X. Vera equidem sunt, quae scribit Plinius de oculis talpae. Visuntur enim ipsi in suo loco nigri toti, contecti cute pusilli, quale est semen Psyllii: nulli ipsis inserti nervi optici, (quantum mihi advertere licuit) nec


page 170, image: s242

satis scio, num fungi videndi munere possint; non eam solam ob causam, quod [Orig: quòd] tecti corio sunt, verum [Orig: verùm] quod multa eis adhuc desint, quae necessaria sunt. Omnino [Orig: Omninò] autem existimarim, vestigia haec esse oculorum potius, quam oculos vere [Orig: verè] , in quibus ludere voluisse naturam appareat, atque ostendere, non deesse sibi facultatem oculos fingendi, quando [Orig: quàndo] velit; aut verius fortasse fingimus haec ipsi. Rursus et in alia talpa Anno 1617. observata haec: Panniculus carnosus totus et mire [Orig: mirè] commissus cuti. Cerebrum pro ratione magnum et bene [Orig: benè] distinctum et exornatum. Auriculae non sunt externae; interna penitus [Orig: penitùs] abdita, cuius ossicula tria supra modum perpusilla; intestina funiculi simplicissimi [Note: Locus.] modo exilia. In Thessalia adeo [Orig: adeò] humus talpis familiaris, ut suffossum ab iis ibi oppidum quidam prodiderint. In Orchomeno [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 28.] agro, prodente Aristotele, frequentissimae vagantur. At in Lebaica nullae sunt, nec illatae effodiunt, [Note: Cibus.] forte [Orig: fortè] propter soli duritiem. Lumbricis praecipue [Orig: praecipuè] vescuntur: ideo [Orig: ideò] stercoratis et sterquiliniis gaudent. Absumunt et omne aliud vermium genus, eoque deficiente, terram comedunt. Visi radices herbarum et frugum, bufones etiam infestare. Ex terra pluviis madida, et putrescente, ut plurimum generantur. Nec per horae spatium supra terram vivere posse dixit Albertus; sed falso [Orig: falsò] . Visum quidem habent hebetem, sed auditum [Note: Usus.] excellentem. Invenit in Medicina et aliis usum. Dens a [Orig: à] viva evulsus dentium dolores sedare creditur. Pilullae ex ea cum melle subactae et devoratae strumas absumunt. Caput incisum, et cum terra a [Orig: à] talpis eruta tusum, inque pyxide stannea in pastillos digestum, contra omnes colli dolores exhibetur. Sanguis pilos restituit: et ad paronychias commendatur. Adeps ad capillorum augmentum supprimendum conducit. Marinellus in hoc casu unguenta quae ex pinguedine talpae et vespertilionis componuntur, praescribit. Cinis in sanandis fistulis chirurgis inservit. Mizaldus periclitaturus an aeger moriturus sit, nec ne, chelidonium cum talpae corde pulvino aegrotantis supponit. Cantaturum, aut clara [Orig: clarâ] voce vociferaturum credit, si convalescet: fleturum, sin minus. Aqua [Orig: Aquâ] , in qua talpa maduit et pilos deposuit, pili restituuntur. Ex pellibus pileolos confici, memorat Agricola.

CAPUT XIX. De Echino terrestri.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 37.] EChinus, non ab aculeorum hirsutie, sed potius u)po\ to=u mh\ dun/asqai e)/xesqai dia\ ta\s2 a)ka/nsqas2, o(e)sti\n o( a)kra/thtos, quod [Orig: quòd] [Note: Nomen.] ob aculeos teneri non possit, nomen sortitus est. Galenus Acanthionem terrestrem vocat; Suidas a)kansqoxoi/ron, porcum spinis horrentem, gu/lion, et xoir gru/llion: Hesychius a)kansqo/nwsqon, propter dorsum spinis refertum: Lycophron ab insigni vaframento Nauplium nuncupavit, quod nomen Latini Echino marino tribuunt. Quidam cum Plinio, Hericem, Hericium, et Herinaceum proferunt; nec male [Orig: malè] . Ab hororre enim, vel etiam ab haerendo, quod [Orig: quòd] fructus eius spinis adhaereant, hoc animal [Note: Descriptio.] dictum esse videtur. Est bellua, ut Hermolaus breviter descripsit, cuniculi magnitudine, aculeis vallata praeterquam in ore, et pedibus, parte inferiori, quam rara lanugo tantum [Note: Severin. Zoot. Democrit. p. 319.] operit. Observata in illo. Musculi conglobatores totius corporis. Intestina aeque [Orig: aequè] crassitudinis, imo [Orig: imò] verius tenuitatis quam [Orig: quàm] longissimae, sine caeci aut alterius distinctione: in summa, qualia muri. Quin paria istorum stercora, pares testiculi, qui proximi peni; hic longissimus exortus in viam caudae compressus semen emisit, muci flavioris imagine. Septipinne iecur. Peni adstites carunculae quaedam subalbidae, racemosae, in pinnulas distinctae, rupis praeruptae modo, quas pulmonis fibris quadantenus assimilare possis. Testes intus latent, et lumbis affiguntur. Ossa quaedam rotunda,


page 171, image: s243

quaedam planiora, acuta alia, alia obtusa conspiciuntur. Ubique locorum reperiuntur, Cretam si excipias, si [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 12.] Plinio credendum. Ad annum absque cibo durare posse, scripsit Aristoteles. [Note: Cibus.] Pomis vero [Orig: verò] et uvis utplurimum victitat, quae decussa et spinis infixa ad latibulum defert. Lac etiam et vinum in aedibus potare animad versum. [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 69] Inimicitias gerit, cum urso, lupo, vulpe, vipera, et potamogeto herba. In orbem colligi, et quasi mortuum iacere, simul atque vel canum latratum sensit; vel ferarum odorem vel venatorum accessum; cubilia ad Aquilonis et Austri vicissitudinem commutare; et si domi alatur, pro ventorum flatu modo [Orig: modò] ad hunc, modo [Orig: modò] ad illum parietem accedere, [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 6.] ut Aristoteles reliquit; dum capitur, urinam, cuius contactu spinae dorsi decidunt, emittere; humano denique rite [Orig: ritè] congredi, ad naturam [Note: Usus.] ipsius spectat. Venit apud quosdam suillus erinaceus in cibum: sed nisi bene [Orig: benè] apparetur, stranguriam adfert. Ideo [Orig: Ideò] unico ictu mactandum, et vasis urinae expurgandum quidam censuere. Mense Augusto ob pabuli copiam sunt pinguiores. Durantes cum multis aromatibus in artocreate coquit: Gesnerus in aceto et vino fervefacit, deinde lardo et caryophyllis distinctam, inveru torret. In Medicina multum adfert emolumenti. Hepar renum vitiis miro est auxilio. Felle contactae verrucae siccantur. Lien assatus et pulverizatus efficacissimo est lienosis remedio. Caro ad prohibendum abortum praescribitur. Eadem, unico ictu mactati stranguria laboranti commode [Orig: commodè] suspenditur. Exsiccata plica laborantibus exhibetur. Adipe in autumno capti Poloni in eodem morbo utuntur. Idem in lithiasi insignem habet praerogativam. Sanguinis haud spernendus est in lapide vesicae, renum, et ardore urinae usus. Cinis combusti cum adipe ursino capillis decorem testituit. Eodem ad praecavendum abortum cum oleo pro unguine multi utuntur. Adhibetur idem in renum doloribus aqua intercute et aliis. Fimus recens cum sandaracho, aceto, et pice liquida, fluxum capillorum cohibet. Corium cum spinis olim ad extergenda vestimenta adhibebatur. [Note: Differentia.] Distinguitur in Suillum qui rostrum sui simile habet, et Caninum, qui canis. Ex eodem insignis fetor exhalat. In Brasilia, ut Iesuita quidam apud Maiolum habet, animal Echino simile vagatur, cuius setae praelongae coloris pallidi et in summitate nigrae, valde [Orig: valdè] aculeatae erant. Mirum in illis natura recondidit. Cuicumque enim cuspis eius admovetur, etiam ab animante revulsa, illam, et praecipue [Orig: praecipuè] carnem penetrat: experimentoque compertum est, huius modi aculeum, unius noctis intervallo crassissimo corio admotum, illud, perinde ac esset manu hominis impulsum, penetrasse.

CAPUT XX. De Hystrice.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 2. c. 38.] ER inaceorum generi adscribit Hystricem, Plinius, Aelianus et Oppianus. Graecis u(/stric u(/strixos, et u(/sqric [Note: Nomen.] u(/striggos nuncupatur, a [Orig: à] sqri\c et u(/s2 sine dubio. Plinius feminino genere effert, masculino Oppianus. Quidam sub muris Africani Plauto venire crediderunt, quod [Orig: quòd] frequens in [Note: Descriptio.] Africa esse perhibeatur. Isidorus a [Orig: à] stridore quem aculei in motu animalis excitant, deducit, et sine aspiratione scribit Claudianus eum ita descripsit.

????? os longius illi Assimilat porcum, mentitae cornua setae Summa fronte rigent, oculis rubet igneus ardor, Parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.

At si Agricolae attendimus, habet Hystrix os leporino simile, dentes quatuor longos, duos in superiore, totidem in inferiore parte, aures humanis similes: pedes anteriores pedibus Taxi, posteriores ursi assimulantur. Dorso et lateribus spinae bicolores,


page 172, image: s244

partim albae partim nigrae insunt, et aliquando ad duorum vel trium palmorum longitudinem accedunt, quas animal, ut pavo caudam, erigere potest. Ingressurus in cavernam, erectas dimittit. Solinus in Aethiopia frequentissimos vagari scribit: [Note: Locus.] quamvis in tota Africa et India inveniantur. Habentur et in Italia; sed in Gallia rarae. In Galaecia reperiri, Compostellani peregrinatores testantur, qui eorum aculeos in pileis deferunt. In dumetis autem et vepribus [Note: Cibus.] latent. Victitant pomis, rapis, [Note: Agricola de Animal. subterraneis.] pyris, pastinacis, et pane comminuto: bibunt aquam, sed vino mixtam avidissime [Orig: avidissimè] . Aculeos tensa [Orig: tensâ] cute in [Note: Natura.] hostem eiaculari, unde forte [Orig: fortè] sagittandi ars, et nomen a)khnsqobo/los; destinato ictu ferire; noctu magis quam [Orig: quàm] interdiu ad pascua progredi; hieme in cavernis latere; tor dies quot ursa in utero gerere, a [Orig: à] [Note: Usus.] natura obtinuit. Nec huic gula pepercit. Commendatur enim in epularum magnificentia. Apparatum vide apud Ambrosinum ex Scapio. In Medicina videtur iisdem affectibus conducere quibus erinaceus. Mulieres ad discriminandos capillos aculeis eorum potius quam [Orig: quàm] acubus utuntur. Plinius ex iisdem dentiscalpia ad roborandos dentes conficit. [Note: Differentia.] Circa Differentiis nihil fere [Orig: ferè] occurrit. Quidam in Marinum et Terrestrem distinguunt, et dentalium pro marini aculeis venditant; sed nimis audacter. Nemo enim auctorum marini meminit. Referri huc potest incertae naturae animal, quod Cardanus Anno 1550. Papiae vidit. Magnitudine erat vulpis, rictu leporino; dentibus prominentibus ad instar sciuri; oculis nigris et serpentinis; coma [Orig: comâ] hircinae barbae simillima [Orig: simillimâ] , quae a [Orig: à] capite ad collum ferebatur, cum pedibus anterioribus taxi, posterioribus ursi; auribus in figura humanis; cum spinis fere [Orig: ferè] centum more hystricis, quarum quaedam in apice curvabantur, alioquin immobiles, et in motu animalis strepitum edentes. Cauda animalis erat anserina, cuius plumae paulatim in spinas degenerabant. Vox subobscura et rauca quasi latrantis canis: canesque odio prosequebatur. Forte [Orig: Fortè] ex hystrice aliaque bestia natum erat.

CAPUT XXI. De Tato, seu Echino Brasiliano.

[Note: Nieremb. Hist. Exod. l. 9. c. 6.] TAtum Nierembergii verbis describemus. Cataphractum, inquit iste, quoddam animal Indiarum varie appellatum invenio. Hispani nuncupant Armadillo. Lusitani Sneubertado. Itali Bardato: Thevetus Brasilico nomine Tatau, Maphaeus Tatusiam, Gesnerus Tatum, nova Hispania Chirquinchum, alicubi Cassamin, aliis Indis Aiatochtli dicitur, hoc est, cuniculus cucurbitalis; specubus enim, quemadmodum cuniculus conditur. Una nocte spatium leucae excavat; quare nisi ligetur, nullibi se includi patiens, perfodit usquequo [Orig: usquequò] extra domum et oppida emergat. Variae sunt species horum loricatorum: mihi omnium mirabilior aiatochtlus, cuius et rarior memptio et sterilior, quare illum praesertim narrabo. Duris armatur laminis, quas ipse vidi. Canis Melitensis est magnitudine. Pedes ei suis parvuli, rostrumque sed oblongum et gracile. Armatur undique crusta [Orig: crustâ] , militari et cataphracto equo persimili, in laminas connexas atque mobiles divisa, quibus se convolvit atque undique tegit. Auriculae murinae, sed longiores; nimis graciles. Cauda eius est longa, teres, geniculata, eodemque modo laminis crustatis circumvallata. Venter candet, ac pelle operitur molli, humanae haud dissimili, longiusculis exilibus, ac raris pilis vestita. Formicas venatur. Cubat supinus, atque cauda ori admota, qua recta [Orig: rectà] procedentes formicae incidunt in insidias, et cibum deludenti suggerunt. Antonius Herrera addit, lotio proprio implere lacunam super ventrem inter crustas suas, sic formicas, humore obstante, per caudam procedere usque ad os. Cum fugit, in praeceps caput caudamque ventri applicat,


page 173, image: s245

ac tuetur crusta [Orig: crustâ] , et sese in spiram convolvens rotat. Quod [Orig: Quòd] si pertinacius quispiam insectari perseveret, semet in venatorem contorquet; ut haud raro [Orig: rarò] , valide [Orig: validè] tundens dorso suo pectus hominis exanimat. Versatur in uliginosis lacubus. Lumbrius, piscibus ac vermiculis vescitur, et quibusdam arborum baccis et pomis. Caro impense [Orig: impensè] pinguis, dulcis, ac pituosi alimenti, et excrementis redundans. Utebantur cauda [Orig: caudâ] antiqui ad eas, quas zebratanas vocant, (quarum apud illos usus frequens) muniendas. Crusta multis rebus utilis, tum ad bellicos usus, tum ad pacem opportunis. Aiunt illius crustam tritam, ac drachmae unius pondere intra [Orig: intrà] sumptam, evocato sudore magnopere conferre morbo Gallico curando. Invenitur locis calentibus lacustribus et uliginosis. Duae apud Lucatanenses horum animalium sunt differentiae. Quaedam innoxia et gratissimi alimenti sunt; alia noxia et venenata, ut vomitu ac flatu alvi citato syncopen inducant, tandem interimant. Antidotum est olcum olivarum, nisi virus invaluerit, frustranea tunc remedia. Si fortasse aliqua iuverint, diffluunt superstitibus capilli, languet color, marcent vites. Distinguuntur testarum seu lammarum numero. Innoxia octonis, noxia senis constant. Innocua etiam coxae, osse carent, et maculis rubeis circa ventrem distinguuntur. Est autem hoc animal viperis, quae sono quodam perstrepunt tam carum et amicum, ut eodem foramine, sine alterutrius iniuria condantur. Primum illud genus videtur descripsisse Consalvus Ferdinandus Oviedus hac sententia. *kata/fraktos, sive undique armis munitus, animal est aspectu admirabili, valde diversum ab iis quae aut in Hispania [Orig: Hispaniâ] , aut in aliis Europae regionibus conspiciuntur. Quadrupes est animal, totumque corpus cum cauda [Orig: caudâ] corio tectum habet simili cortici lacerti, de quo infra sumus dicturi (crocodilum Americanum intelligit) coloris inter album et cinericeum mixti, ad album tamen magis accedentis. Eiusdem vero [Orig: verò] est formae cum equo undique armis munito, cantculae autem vulgaris magnitudine. Non est animal noxium; domiciliumque habet in terrenis tumulis, pedibusque terram egerendo, sua latibula fodit cuniculorum instar. Capiuntur haec animalia retibus et balistis, petita occiduntur, magna [Orig: magnâ] autem ex parte sementis tempore, quando stipulae aduruntur, aut agri coluntur, ut gramen producant in boum et animantium pabulum. Aliquoties me hoc animali vesci contigit, ac sane [Orig: sanè] melioris saporis quam haedos, et salubrem cibum esse comperiebam. Ceterum si haec animalia in iis Provinciis conspecta fuissent, in quibus equos undique armatura [Orig: armaturâ] muniendi consuetudo originem sumpsit, ex huius animalis aspectu exemplar desumptum opinari quis posset. Cum alii Auctores Oviedo refragentur, aliud genus armatorum, quam [Orig: quàm] ille cogitant. Diversa, quae de loricato animali seu tato narrantur, de diversis speciebus, pro diversitate provinciarum accipienda sunt. Sic Monardes prodit, numquam visum edere, ideoque sub terra duntaxat, et ex ipsa terra ali: Gesnerus contra [Orig: contrà] , licet perpauca, de illo ait, allatum in Galham seminibus et fructibus visum vesci. Neutrum refuto, cum [Orig: cùm] de diversis loqui possint. Agnoverunt quoque tria genera horum armatorum Iacobus Plateau et Clusius: unum brevissimae caudae, quod sic describit: Habebat porro id animal pedis unius et quatuor unciarum longitudinem, corporis vero [Orig: verò] ambitus erat quatuordecim unciarum, binis videlicet minore longitudine. Eius tegmen durum et testaceum, fulginosi coloris, quem forte vetustate et manuum tractatione contraxerat, quodammodo tessellatum. A collo ad medium corpus, quasi orbiculata figurae tessellis varie [Orig: variè] pictis distinctum, medio autem corpore ternis ordinibus quadrangularium tessellarum varie [Orig: variè] etiam picturarum insignitum. Postrema tegminis pars similibus orbibus distincta erat, qualibus pars anterior. Totum etiam caput ad nares usque similibus testis tectum. Aures patentiores, nec adeo [Orig: adeò] mucronatas habebat. Cauda brevis erat, duobus digiti humani extremis articulis non maior, tota etiam orbicularis tesellis tecta.


page 174, image: s246

Ventrem nulla [Orig: nullâ] crusta [Orig: crustâ] tectum fuisse, sed villis duntaxat obsitum, pictura repraesentabat, quemadmodum etiam crurum posteriorem partem, atque guttur et nares. Posteriores pedes ternis digitis, et calcari praeditos fuisse, pictura fidem faciebat: anteriores vero duntaxat binis et calcari, nisi a [Orig: à] pictore fuerint praetermissi: penem satis longum et exsertum habebat. Nescio an huic desit virtus, quam de Armadillo, sive tato caudato Monardus dixit. Praecipuam eius vim in caudae ossiculo esse: cuius in tenuissimum pulverem redacti pilula, confecta magnitudine capitis aviculae, atque auri indita, dolorem eius sedare; Et tinnitum etiam cum exigua surditate coniunctum curare traditur. Certe [Orig: Certè] dolorem sedare, frequenti experientia probatum est. Adicio astum Chirquinchi, quod audivi ab his, qui primum [Orig: primùm] fama, deinde visu acceperunt. Testes oculati sic referunt. Pluente caelo supinus iacet: in ventre qui exsermis est, colligit aquam contentam inter crustas laterum, sic per durat transacto imbre ferme [Orig: fermè] diem integrum, donec occurrat incaute cervus sitibundus, qui accedens ad potum, immergit buccam, tunc claudit se Chirquinchus, labra et nares comprehendens cervi. Hic discurrit hinc inde: numquam laxat praedam chirquinchus, donec fatigatam interimat angustiae spiritus. Astum quoque erinaceorum habet, in crustis suis se, dum rimet, conglobat, nec nisi ad ignes relaxatur. Conchulis huius animalis utuntur Indi in maleficis, praecipue [Orig: praecipuè] ad explorandos et puniendos fures. Tangunt prius cum concha terram a [Orig: à] fure calcatam, sive aliud quicquid ille attigerit: implent maxillam potione quam chicham vocant: tympanis deinde circumsonant, concha interim sponte subsultante et tripudiante. Hoc veneficio notatur vultus furis pustula, in genis quae per utranque maxillam serperet, nisi maleficium diligenter dissolvatur.

TITULUS III. De Quadrupedibus Domesticis.

CAPUT PRIMUM. De Cane.

[Note: Ambrosin. de Digit. Vivip. l. 3. c. 1.] TAntum de Semiferis, sequuntur Domestica, Canis nempe et Felis. Canis vox olim Canes ut plebes, trabes, [Note: Nomen.] pronuntiabatur, venitque si Varroni attendimus, a [Orig: à] canore latratus, quod [Orig: quòd] voce signa edere soleant. Graecis veteribus dicitur ku/wn, et in obliquo casu kuno\s2, sine dubin para\ to\ ku/w, amo, seu quod [Orig: quòd] proniores sint in Venerem: seu quod [Orig: quòd] animal sit filode/poton, Modernis vocatur s1ki/ os nomine forte [Orig: fortè] a [Orig: à] Scylax detorto. Aliis u(la/ktwr latrator, a [Orig: à] voce quam edit: nec non a)kansqi\s2 apud Hesychium et Suidam, para\ to\ ai)ka/llein, quod [Orig: quòd] cauda notis [Note: Descriptio.] blandiatur. Descriptionem non est quod addamus. Notissimum utpote animal est. In Cane secta sequentia [Note: M. Aurel. Sevetin. Zootomiae Democrit. p. 306.] observata sunt Severino, quae eiusdem verbis exponemus. Uterus, inquit, bicornis, cervice brevitate et angustia medio digito respondente. Cornua lata, quantum manus caperet, longitudine maiori, quam palmari communi mensura, crassitudine ubique aequali circumvoluta autem simplici gyro, non anfractuosa velcellulata, uti suillus. Feruntur extrema cornuum usque ad renes colligata venis, quae ad uterum veniunt, et testibus ipsi incumbentibus per membranam. Ad ostium primum cervicis visitur corpus quod dum mole, figura atque colore referens caput limacis exsertum a [Orig: à] sua cochlea. Impositus in huius os stylus ferreus non est admissus, nisi postquam est dissectus parum [Orig: parùm] . Dissecto utero inventi sunt involuti fetus, involucra autem tria, chorion, allantoides, amnion: sed priora vix dividi possunt, adeo [Orig: adeò] sunt annexa, adeo [Orig: adeò] sunt tenuis substantiae: In dextro cornu catuli quinque, in sinistro


page LXIX, image: s247

[Illustration:

Canis Leporarius

]

[Illustration:

Canes

]

[Illustration:

Canis

]


page LXX, image: s248

[Illustration:

Canes. Hunde [Orig: Hünde] .

]


page LXXI, image: s249

[Illustration:

Liinx.

]

[Illustration:

Luchs.

]

[Illustration:

Canis Indicus i.

]

[Illustration:

Canis Indi. 2.

]

[Illustration:

Canis Venatorius. Iag bund: Windspiel.

]


page 175, image: s250

quatuor, singuli suis involucris contenti, chorion unicuique per medium; transversim positae zonae latae duorum digitorum, distinctae lineis atris ab extremo, et rubra [Orig: rubrâ] in medio: singulae autem sanguinem fusum colore sibi respondentem repraesentant. Omentum veluti saccus, qui integit intestina superiora; nascitur eius pars superior é fundo ventriculi per mediam ipsius lineam totum ambiens; simpliciter et pars posterior quae inseritur in lienem et in pancreas. Pancreas autem statim apparet post exortum duodeni, illigatum huic et venae portae. Vena porta mittit triplicem ramum ad conterminas partes mesentericum, caeliacum, splenicum. Caeliacus excurrit partem ventriculi concavam. Splenicus mittit superne [Orig: supernè] ramum ad ventriculum parte huius convexa [Orig: convexâ] per emdiam lineam, usque quo superius ventriculi os pertingat. Ligatus est splen diaphragmati per mediam membranam plus digito latam, et ventriculo per omentum: Habet splen figuram prope [Orig: propè] pedis ample [Orig: amplè] calceati. Colum intestinum nullum, recti finis partem accipit caecum, cuius figura veluti involuti, quod explicatum longitudine est medii digiti. Ad finem recti interne valvula una insignis, altera in caeci principio sed minor. Rectum parte inferiore valde [Orig: valdè] corrugatum: Ab aorta sursum convolutus ad cava hepatis plexus arteriarum, qui appropinquat pancreati, attractum hoc attrahit hepar et superiora viscera. Supra os superius ventriculi glandulae duae, maior et dutior dextra quam sinistra, ambae succulentae humidiores. Sanguis canis ater valde [Orig: valdè] , propter adustionem quippe. Ad finem linguae inseritur musculus teres descendens per mediam ipsius lineam. Auricula cordis dextra duplo maior quam sinistra. In cranii sparte tum dextra, tum sinistra, quas integunt musculi temporales; nulla apparet involvens membrana, praeterquam ea, quae propria musculorum est: in aliis vero cranii partibus manifesta apparet. In radice linguae utrinque est glandula parva et producta obliquo situ. Circuli arteriae asperae transversim positi, non sicut in sue obliqui. Canis cerebrum maius quam suis. Inverso cerebro patuere processus mammillares et spinalis medullae initium, per quorum medium facta sectione profundiori patuerunt duo ductus parvi, alter, qui a [Orig: à] parte mammillarum per rectam lineam tendit ad finem usque cerebelli, alter paulo [Orig: paulò] citerius superne positus huic oblique [Orig: obliquè] . De cetero, pedes canum anteriores in quinque digitos, posteriores in quaternos distincti sunt: feminarum venter, duplici mammarum ordine, in utroque scilicet latere, exornatur. Albertus etiam generosi canis imas nares, rotundas, solidas, et fere [Orig: ferè] obtusas observat. Aristoteles vero [Orig: verò] et Aelianus calvam [Note: Galen. de usu part. l. 11. c. 9.] suturis carere asseverarunt. Galenus denique musculos temporales in canibus veluti in lupis et leonibus robustissimos observavit, quod [Orig: quòd] in frangendis ossibus maxillas exercere soleant. [Note: Locus.] De Loco hoc tantum pono, nullos in Brasilia ante Vilagagnonis expeditionem fuisse, si Lerio credimus: si Textori, Sigaron Arabiae insulam non ingredi; ingressos, vagari donec [Note: Cibus.] pereant. *pa/mfagoi sunt: nec vel a [Orig: à] piscibus, vel a [Orig: à] cadaveribus abstinent, quod primum Balbus in itinerario prodidit. A carne tamen suae speciei, ut et fulmine ictis abhorrent. Gramen etiam comedunt, sed medelae gratia [Orig: gratiâ] . Fraxini fructu abstinent, quod [Orig: quòd] vertebrae coxarum dolorem inde incurrant. Potione vini vel aquae ardentis dementantur, et divagantur, donec vapor [Note: Generatio.] evanuerit. De Generatione nota. Semper eis coltum opportunum: Tardivus tamen veris initium, rarius autumni tempus congrediendo idoneum, [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 14.] scripsit. Coeunt [Orig: Coëunt] ad annum duodecimum et implentur: sed saepe [Orig: saepè] post novem sunt inutiles. Degenerant, si annui venere utantur: si quarto anno,


page 176, image: s251

generosiores producunt. Quatuordecem dierum spatio vel circiter libidine tenentur; et post sextum mensem a [Orig: à] partu marem iterum apperunt. Dum turgescere incipiunt, feminae genitale prominet et humescit. Congrediuntur [Note: Aristot. H. A. l. 18. c. 28.] autem et cum aliis animantibus; ut cum lupis in Cyrenensi agro, unde nati Crocutae: cum leonibus, unde Leontomiges: cum Castoribus unde Castorides; cum vulpibus unde Alopecides. Aversam exercent Venerem et cohaerent. Ferunt dies sexaginta, quaedam sexaginta tres. Pariunt duo decem: aliquando et sexdecem. Visa Bononiae leporaria, quae septendecem enixa est. Ablertus vero [Orig: verò] prodit, se, ex illorum genere qui Mastini dicuntur, vidisse, quae primo partu novendecem, altero octodecem, [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 14.] tertio tredecem dedisset. Quae mulieribus in deliciis, singulos fere [Orig: ferè] enituntur catellos. Primum mares parere, et in ceteris feturis alternare ex Plinio dicuntur, dum modo tempore opportuno congressus fiat: primusque catulus, in lucem prodiens, secundum non~ullos patrem refert: ceteri, ut casus [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 40.] tulerit nascuntur. Gignunt caecos, et quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt: non tamen unquam ante vicesimum primum diem, nec ante septimum. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere; si gemini, decimo. Idemque in singulis adici, totidemque esse tarditatis ad lucem dies: quod tamen nondum experientia demonstravit. Lac ante diebus quinque quam [Orig: quàm] pariant habent magna [Orig: magnâ] ex parte: quibusdam quatuor diebus anticipat. Crassius id quam [Orig: quàm] ceterorum animalium, scrofam et leporem si exceperis. [Note: Aetas.] Non excedunt annum decimum quartum com~uniter: quamvis quidam ad vigesimum secundum ascenderint. Laconici, inquit Plinius, annos decem, feminae duodecem, cetera vero [Orig: verò] canum genera quindecem vivunt. Iunioribus albissimi sunt dentes, et vox acuta: senioribus hebetes, crocei, et vox [Note: Vox.] crassior. Vocem auctores varie expressere. Latrare et baubare dicuntur communiter: ba/nzein Graecis catuli, u(laktei=n adulti: la/ptein dum bibunt: knuca/sqai grunnire, dum queruntur aut blandiutur: s1kuca=n, canire et catullire, dum libidine feruntur: prokunei=n, quando latrant antequam feram invenerint: a)rari/cein, [Note: Antipathia.] quando irritantur. De Antipathia haec pauca sufficiant. Metuere hyenam in tantum, ut eius umbra, si Plinio et Solino credendum, eos obmutescere cogat: Crocodilos in tantum, ut secus Nilum currendo, a quam eius, etiam sitibundi lambant. Cum lupis eam colere inimicitiam, ut vel ideo [Orig: ideò] Porta pellem lupisuspensam super demorsum a [Orig: à] cane rabido, aquae timorem amoliri dixerit. Ab otide metui, quod [Orig: quòd] tardo et humili volatu utatur. Abhorrere quosdam a [Orig: à] quibusdam. Blondi canis gallinarum carnem ne attingebat quidem. Alii ossa avium silvestrium respuunt. Olim in templum Herculis victoris non ingrediebantur, seu ob odorem clavae in limine positae, seu ob rem aliquam invisam sub solio sepultam. Nonnulli ad citharae pulsum miserabiliter gemunt: ad clangorem tubarum ululant: in displosione bombardarum longissime [Orig: longissimè] aufugiunt. Quantus inter eos et homines saepe sit consensus, in sequentibus [Note: Natura.] audiemus. Ad Naturam canum pertinet, quod [Orig: quòd] cito [Orig: citò] iram concipiant, et ideo ob unicum os diutius inter se digladientur: quod [Orig: quòd] domos vigilias agendo custodiant: ob somni laevitatem facile [Orig: facilè] excitentur: cum mulieribus aliquando Veneris consuetudinem habeant, et palam congrediantur, unde a [Orig: à] Spartanis [Orig: Spártanis] templis arcebantur. Iidem odorum differentias nobis incognitas sentiunt: posteriora odorantur, quod cum sagaces sint, teste Plinio, qualitates habitudinum corporis odore cognoscant. Capitibus ad terram demissis odorem trahendo in vestigant, et ideo [Orig: ideò] primi aeris [Orig: aëris] infecti halitum hauriunt. Auditu pollent. quarto aetatis mense dentes caninos mutant, et hibernum pilum amittunt. Si stomachi gravedine laborent, gramen vorant. Facile [Orig: Facilè] abortiunt, si mas, ex quo concepere, [Note: Ingenium et alia.] occidatur. Ingenio et memoria [Orig: memoriâ] pollere, docilesque esse, multa testantur exempla. Ille apud Plutarchum, tot lapillos in ollam oleariam iniecit, donec intumescente oleo illud lambere posset. Itinea


page 177, image: s252

quamvis longa meminere: nec ulli praeter homini memoria maior. Quidam Venetiis in medio foro suum Dominum post triennium agnovit: Ulyssis post viginti annos. In Theatrum Marcelli spectante Vespasiano introductus fuit, in omnibus saltationibus instructus, et qui aegritudinem belle [Orig: bellè] simulare novisset. Nam post signa contracti doloris, tamquam mortuus concidebat, atque huc et illuc se trahi patiebatur; mox tamquam ex profundo somno expertectus, sese movebat. Franciscus Marchio Mantuae per morbum mutus, canem ita instruxerat, ut ad suos nutus, quemlibet aulicorum vocaret. Coram Iustiniano Imperatore, spectante populo, alius, annulos spectatorum ab hero confusos ita cognovit, ut unicuique suum redderet. Quis pauper vel dives, meretrix aut vidua quae esset rogatus, veste cuiusque ore apprehensa, demonstrabat. De Fidelitate erga heros [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 40.] ita Plinius. Pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus, confectumque plagis a [Orig: à] corpore non recessisse volucres et feras abigentem. Ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem Domini laniatu et latratu coactum fateri scelus. Garamantum Regem canes ducenti ab exilio reduxere proeliati contra resistentes, propter bella Colophonii, itemque Castabalenses, cohortes canum habuere: eae primae dimicabant in acie numquam detrectantes. Haec erant fidissima auxilia, nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris impositas. Canis Iasone Lycio interfecto, cibum capere noluit, mediaque [Orig: mediâque] consumptus est. is vero, cui nomen Hircani reddidit Duris, accenso Regis Lysimachi rogo, iniecit se flammae: similiterque Hieronis regis. Memorat Pyrrhum Gelonis tyranni canem Philistus. Memoratur et Nicomedis Bithyniae Regis, uxore eius Consingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. Apud vos Volcatium nobilem, qui Cesellinum ius civile docuit, asturcone e [Orig: è] suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a [Orig: à] grassatore defendit. Item Caelium senatorem aegrum, Placentiae ab armatis oppresum: nec prius ille vulneratus est, quam cane interempto. Sed super omnia in nostro aevo actis populi Romani testatum. Appio Iunio et P. Silio Coss. cum animad verteretur ex causa neronis Germanici filii in T. Sabinum, et seryitia eius, umus ex his canem nec a [Orig: à] carcere abigi potuisse, nec a [Orig: à] corpore recessisse, abiecto in gradibus gemoniis maestos edentem ululatus, magna populi Romani corona circumstante: ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti tulisse.Innatavit idem cadavere in Tiberim abiecto sustentare conatus effusa multitudine ad spectandum [Note: Scalig. Exerc. 202.] animalis fidem. Huc ille pertinet, qui Domini sui occisorem et prodidit et iugulavit: ut et Corsus ille, qui non citius enecti frigore heri corpus auferre familiarissimis etiam permisit, quam [Orig: quàm] perimetetur. Nihil interim de illis dicam, qui cum heris cremari vel sepeliri voluerunt: qualis Poli Tragoedi, Pyrrhi, et Theodori [Note: Athen. H. A. l. 7. c. 33.] erat. Eupolidis Poetae [Orig: Poëtae] Comici canem post eius mortem, vitam inedia [Orig: inediâ] finivisse; Iasonis Lycii capere cibum noluisse; Darium, ultimum Persarum Monarcham solum comitem ad mortem habuisse, Xantippi, navigantem herum eo usque secutum, donec natando periisset; Historici prodidere. [Note: Usus in Cibis.] A carnium caninarum usu, omnes fere [Orig: ferè] moratiores gentes abhorrent; nisi necessitas urgeat. Populi Senegae eis vescuntur, si Cadamusto credimus: [Note: Galen. l. 3. de Alim. fa cult. l. 2.] incolae Guineae, si aliis. Galenus nonnullas gentes castratis vesci scripsit. [Note: Usus in Medicina [Orig: Medicinâ] .] In Medicina maximi est usus. Calva in pulverem redacta, testium tumores resolvit. Cerebrum fracta ossa restituit, si instar emplastri superponatur. Dente maximo si gingivae scarificentur, dolor dentium tollitur. Longissimus nigri canis, quartana [Orig: quartanâ] laborantibus appenditur. Caninus canis rabidi exemptus et in aluta appensus, rabiem compescit. Coagulum in vino dissolutum, colicos dolores sedat; in aceto, hydropicis propinatur. Per vomitum, hydropicorum ventribus super


page 178, image: s253

impositum, hydropicorum aquas Sextus educit. Hepar rabidi aslatum, singulare est in rabie remedium. Fel cum melle ad ulcera interna adhibetur. Lienem recenter exemptum, Marcellus regioni lienis applicat. Sanguis partibus a [Orig: à] rabido cane percussis, magno est adiumento. Pinguedo ad mentem Aesculapii, podagra [Orig: podagrâ] laborantes sublevat. Adipe catuli varii in cicatricibus et maculis faciei auferendis, Plinius utitur. Lac in mitigando oculorum dolore adhibetur. Eodem Sextus gingivas infantium assidue [Orig: assiduè] linit. Potum, fetus mortuos expellit. Lotium, pilos et verrucas aufert: cum nitro mistum lepram abstergit. Stereorum pulvis in angina, dysenteria, et ulceribus in veteratis commendatur, si ossa per triduum comedat. Marcellus ex eodem ad solem exsiccato et cribrato, cum cera rubra, per partes, et modico olei, medicamentum pro ischiade concinnat. Plinius, ossibus in stercore canino inventis et alligatis, syriasin puerorum tolli putat. Pellis ad destillationes, si digitis inducatur; et ad anginam, si corrigiis ter collum circumdetur, adhibetur. Pili morsui canis rabidi impositi, venenum ad se atrahunt. In supprimendo [Note: Centur. 6.] sanguine adhibentur. Mizaldus denique in expugnanda febre quartana, lotium aegri quantum in uno paroxysmo, unica [Orig: unicâ] vice reddidit, cum farina subactum, in placentam conficit, quam famelico cani exhibet, et sic quartanam transfert. Reliqua vide in Gesnero. Weckerus ex duobus catellis recens natis, quatuor libris olei violacei, et libra una [Orig: unâ] vermium terrestrium [Note: Wecker. in Antidot.] praeparatorum, unguentum ad vulnera machinis bellicis inflicta, componit. Ex catulis quoque Andreas Furnerius aquam destillat, quam in in cohibendo pilorum augmento mirifice [Orig: mirificè] [Note: Differentia.] commendat. Differentiae Canum sunt multae. Dicuntur olim et in Hellesponto reperti cornuti. Si vocem spectes, in novi orbis insula Hispaniola non latrant, ut Oviedus prodidit. In Guinea, si Clusio credimus, latrare conantur, sed non possunt. Si munera, sunt alii sagaces, alii cursores, cubicularii, portae, venatici, villatici. Si locum, sunt Epirotae, Scotici, Anglici, Cyrenaici, Arcades, Indici etc. Nos hic agemus ordine de Rabido, Melitensi, Venatico, Leporario, Sagace, Villatico, [Note: Ambrosin. quadr. digitat. l. 3. c. 2.] Bellicoso, et Inutili. Rabidi ab esu putridorum ciborum, et carnib. vermibus scatentium tales evadunt, Canicularibus inprimis. Cibum tum abominantur et potum, ab aqua abhorrent, huc et illuc vagantur, latratum edunt raucum, spumam ab ore et naribus copiosam fundunt, torvum intuentur, demissam ferunt caudam, et nullo edito latratu homines mordent. Multi multa remedia adhibent. Aetius helleborum album ad vomitum cum polenta exhibet. Mizaldus stercora gallinarum cibis permiscet. Blondus post tertium diem venas turgentes [Orig: turgèntes] in cruribus tundit, vel canem in lacunam proicit, inqua multae hirudines innatant, ut sanguinem exsugant. Hinc totum corpus unguento populeo illinit, et pharmacum cholagogum propinat: tandem canem decocto fumariae, lapathi acuti, et radicum enulae abluit. Ad praeservationem, exhibet Plinius catulo lac mulieris quae marem peperit. Columellas caudas catulorum post diem quadragesimum ab ortu castrat. Prehenditur caudae extremum, in quod ultima spinae articulatio desinit, et tandiu [Note: Ambros. l. 3. c. 3.] digitis torquetur, donec excidat. Melitenses ab insula Melita, quae Pachyno Siciliae promontorio imminet, nomen habent. Sunt vel brevioris vel prolixioris pili et iubati. Blondus partim albos partim nigros commendat: hodie [Orig: hodiè] rufi et candidi in pretio habentur. Magnitudine sunt mustelae silvestris. Ut parvi fiant et maneant, canistris includuntur, ibidemque nutriuntur. Delicatissimis vescuntur cibis. Si plures fetus concipiunt, subito [Orig: subitò] moriuntur. Ut villosio: es nascantur, curatores, loca in quibus cubant, velleribus pecudum insternunt, ut ea prae oculis semper habeant. Lugduni in Gallia singuli decem aureis vaeneunt. Bononiae quadrin entis libris venduntur. Mulieribus sunt in deliciis. Venatici canesubique fere [Orig: ferè] locorum


page LXXV, image: s254

[Illustration:

Laub frosch.

]

[Illustration:

Laub frosch.

]

[Illustration:

Laub frosch.

]

[Illustration:

Rana. Frosch.

]

[Illustration:

Rana.

]

[Illustration:

Frosch.

]

[Illustration:

Rana.

]

[Illustration:

Frosch.

]

[Illustration:

Bufo.

]

[Illustration:

Krotte [Orig: Krötte] .

]

[Illustration:

Bufo. Krotte [Orig: Krötte] .

]

[Illustration:

Bufo Caudatus

]

[Illustration:

á Circulatoribus fietus

]


page 179, image: s255

habentur. Praestant, quos Hircania ex canibus et Tigridibus natos, Epirus, [Note: Ambros. l. c. 4.] Molossorum regio, et Chaonia proferunt. Apud Persas fuere audacissimi et velocissimi teste Megasthene: in regione Thebeth inveniuntur maximi: in provincia Gingui tam audaces, ut Leonem adoriri non dubitent. Quomodo nutriendi sint, illi qui de re rustica scripsere docent. Erant in pretio apud Alphonsum Neapolitanum Regem, Magnum Tartarorum Chamum, qui ideo [Orig: ideò] quinquies mille aluit. Distinguuntur varie [Orig: variè] . Nam si ferarum differentias respiclas, sunt alii leporarii, alii humiles qui taxos tantummodo [Orig: tantummodò] insectantur; alii ad aves, qui illas pedetentim in retia pellunt; alii ad aquas; alii ad magnas feras. Si locum natalem, sunt

Arcades, Ausonii, Cares, Thracesque et Iberi, Pannonici, Argivi, Lacedamonii, Tegeatae, Sauromatae, Cretes, Celtae, Magnetes, Amorgi.

Si colores, sunt leucophaei, mellei, albi, nigri. Albi parumper aquam formidant. Iidem nigris maculis insigniti, pedes crassos et tenellos habent. Leucophaei fortes et audaces sunt, sed cursu non ita valent. Nigri validi sunt, sed cum crura habeant humilia, celeritatem alborum non assequuntur. Eligendus vero [Orig: verò] est canis, atroci vultu, capite magno, labro superiore ad infra pendente, oculis rubicundis, naribus apertis, dentibus acutis, collo tumente, pectore amplo ut Leonis similitudinem prae se ferre videatur. [Note: Ambros. l. 3. c. 5.] Canis leporarius optimus est, qui longo et plano est capite, auribus acutis retrorsum directis et parvis, labiis superioribus supra inferiora non pendentibus, collo longo et aliquantulum turgido, pectore acuto, costis lo~gis et validis, ilibus strictis, cruribus altis macrisque potius quam [Orig: quàm] obesis, caudanon [Orig: caudânon] crasa [Orig: crasâ] , nec admodum longa, qui raro [Orig: rarò] aut numquam latret. Alii ad venationem ducuntur: alii sponte [Orig: spontè] exeunt, et comprehensis leporibus domum reveruntur, Vertagi dicti. Sagacium [Note: Ambrof, l. 3. c. 6.] tot fere [Orig: ferè] sunt quot Venaticorum genera. In Scotia tres sunt canum species. Quidam sunt audacissimi, in cursu celeberrimi. Alii odori sequi, qui et pisces inter saxa latentes investigant. Nonnulli ut plurimum aut rufi nigris maculis aspersi, aut nigri ruffis imbuti, qui fures et furto ablata tanta cum industria persequuntur, ut et flumina tranent. Scotis et Anglis tales alere suetum: et si quis, eum, qui sua, cane sagaci duce inquirit, in secretiora non admittit, pro fure habetur. Si Blondum sequimur, debet esse brevis, simo potius quam [Orig: quàm] adunco rostro, capite concinno, cruribus posterioribus eadem fere [Orig: ferè] altitudine, quam sunt anteriora, pectore non ventre maiore, dorso plano et ad caudam porrecto, auribus pendulis, oculis agilibus. Palmam reliquis praeripiunt Gnosii, Thusci, Britanni, Hispani. Canis villaticus et pecuarius est qui villam et pecus custodit. Albus probatur, ut a [Orig: à] lupis distingui possit. [Note: Bellon. observ. l. 3. c. 40.] Tales apud Turcas, Bellonio prodente, herum peculiarem non habent, ideo [Orig: ideò] nec aedes ingrediuntur. Tegetibus in area stratis incubant. Olim apud Romanos quingenti ad stabulorum tutelam alebantur. De Bellicosis et Inutilibus nihil fere [Orig: ferè] occurrit. Anglia illos producit: sed et hoc anno inter homines, sanguinarios canes alere coepit, diris devota capita, quine Regio quidem sanguine adhuc usque satiari potuerunt. Talibus canibus et Hispani contra Indos in proeliis utebantur, quos etiam sagina [Orig: saginâ] humani corporis ad capiendos homines alliciebant. Vasquez Nunnez loco carnificum usus est. Obliti fere [Orig: ferè] eramus [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 36.] Indicorum, de quibus ita Nierembergius. Genus caninum variat in novo orbe, praeter illos quos vetustas novit. Natura [Orig: Naturâ] et moribus paene [Orig: paenè] omnia nostris vicina sunt, nec specie valde [Orig: valdè] diversa. Illud quod xoloitzevintli vocant Barbari, excedit mole corporis, tres plerumque superat cubitos, nullo pilo protegitur, molli tantum [Orig: tantùm] et depili cute, fulvis et cyaneis maculis aspersum. Alterum appellant Itzcevin teporzotli et a [Orig: à] patria, unde datur,


page 180, image: s256

Michuacanem. Simile est Melitensib. variegatur candido, atro et fulvo colore, et quadam deformitate, accommodum deliciis, et gratissimum; nec iners blanditiis, gibbo quodam foedum a [Orig: à] capite velut ab humeris eminenti, collo enim paene [Orig: paenè] caret. Tertium Tetichi dicitur, cetera nostratibus simile, nisi quod triste aspectu, Indis edule, que~admodum olim Thracibus, quod fortasse in usu Graecis fuit, si sexto Empyrico credimus. Certe [Orig: Certè] Diocles Medicus, ex eorum schola [Orig: scholâ] qui Asclepiadarum tempore fuerant, quibusdam aegrotis catulorum carnes dari praecepit. Sed Indis Cozumellae canes non tantum sunt alimentum, sed gula. Nutriebant comedendos que~admodum Hispani cuniculos; quos ad esum destinant, castrant, ita pinguescunt oppido [Orig: oppidò] . Procreandae soboli servant feminarum copiam, ex marib. exiguum numerum, quemadmodum apud nos pecuarii. Iidem inopia puerorum canibus litant. Alco etiam vocabant Barbari quoddam genus canum parvulorum, quorum societate mire [Orig: mirè] delectantur, et quos mire diligunt. Esuo cibo detrahunt, ut illos alant. Cum iter agunt, comportant secum aut humero, aut gremlo. Cum aegrotant, consortio inseparabili et familiaritate catelli recreantur. Sunt quoque canes muti apud Indos, qui non latrant et vulpino vultu. Cozumella insula hos alit. Quin et percussi nec gemitum, nec clamorem edunt. Hos in Hispaniola [Orig: Hispaniolâ] Oviedus statuit pro Calamita [Orig: Calamitâ] rana [Orig: ranâ] . His natura [Orig: naturâ] est: nec opus sunt membrana ex secundis caninis, nec fimus leporis, nec pilus. Superstitiose [Orig: Superstitiosè] ista Plinius obmutescendis canibus quaerit. Anonymus manuscripti mei auctor, in Hispaniola memorat fuisse canes parvulos, sine latratu, solum [Orig: solùm] cum grunnitu, et solum palato aptos. In Quivira maximi canes onerantur sarcinis.

CAPUT II. De Fele.

[Note: Ambrosin. l. 3. c. 10.] FEles nomen a [Orig: à] fh=los impostor, fallax, quod [Orig: quòd] astutissimum sit animal: vel ab a)/ili\s2, adulator, quod cum Aeolico digammate *faili\s2 pronuntiabatur, [Note: Salmasin Solin.] ut maximo Salmasio placet. Dicitur Latinis etiam Cattus, vel Catus, seu a [Orig: à] capiendo; seu quod [Orig: quòd] sit cautus. [Note: Nomen.] Graecis vocatur a)ilouro\s2, para\ to\ a)io/lein kai\ a)na/gein th\n ou)ra\n kai\ ki/nei=n, quod [Orig: quòd] caudam subinde moveat, eademque abblandiatur. Apud Suidam est a)ige/louros2, alibi ka/tths2. Spatalem etiam quidam cattum vertunt. In Descriptione notissimi animalis non est quod [Orig: quòd] immoremur: observata circa Anatomiam ad finem capitis habebis. Ubique [Note: Locus.] fere [Orig: ferè] inveniuntur. Non fuisse aliquando mansuetos verisimile est. In Iberia apud Tartessios nasci maximas, omnes auctores consentiunt. [Note: Victus.] Vescuntur carnibus, piscibus, muribus, avibus, lacertis. Bufones interimunt. In Cypro viperas, et chamaeleones venantur. Iunioribus etiam leporib. insidias struunt: nec propriae speclei parcunt. Novimus hic Bononiae, inquit Ambrosinus, feles adultas cum parvulis primum colludere, deinde illis laniatis vesci. Vivunt sex annos, aliquando decem, castrati plures. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 63. Generatie.] Quantum ad Generationem: in Europa mensibus Ianuario et Februario plaerumque exardescunt: in India omni fere [Orig: ferè] anni tempore luxuriantur. Feminae in congressu clamant, seu quod [Orig: quòd] a [Orig: à] fervido nimis semine adurantur; seu quod a [Orig: à] mare unguibus laedantur. Mas stat, femina subiacet. Feminae plus libidine agitantur quam [Orig: quàm] [Note: Arist. H. A l. 5. c. 2.] mares. Gerunt fetum duos menses lunares, seu dies sex supra quinquaginta. Martio editus praefertur: Augusto, propter pulices minus. Ut plurimum quinque vel sex catulos enituntur. Femina sobolis est amantissima: Mas inventam saepe [Orig: saepè] interimir, ut femina novorum catulorum desiderio mota, morem iterum gerat. Exercent [Note: Sympathia et Antipathia.] inimicitias cum quibusdam, ut,


page 181, image: s257

muribus, bufonibus, serpentibus, vulpansere, aquila, ruta, felle proprio, suavi odore, et humiditate. Ruta [Orig: Rutâ] certe [Orig: certè] a [Orig: à] columbariis pelluntur. Unguentorum odore aliquando in rabiem aguntur. Si aqua [Orig: aquâ] mergantur, nec statim exsiccentur, percunt. Econtra, Valerianae se libenter affricant: mentha cattaria delectantur. Femina gravida, si mas interim occidatur, [Note: Mizald. cent. 4.] abortit. Circa Naturam [Note: Natura.] occurrunt quaedam singularia. Oculi enim felium ad Lunae vices modo [Orig: modò] maiores modo [Orig: modò] minores evadunt: imo [Orig: imò] solis vices sentiunt, et pupillas oculorum sideris cursu mutant. Diluculo enim protenduntur, meridie [Orig: meridiè] orbem contrahuntur, Sole occidente hebescunt. Cardanus male [Orig: malè] pupillas pro arbitrio contrahere et distendere protulit, quia nullos habent musculos. Noctu medium illuminant. In saccis procul delati, redeunt. Mutante hospite aedes, easdem non deserunt. Manu hominis demulceri ambiunt. De astu ita Plinius. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 73.] Feles quidem quo silentio, quam [Orig: quàm] levibus vestigiis obrepunt avibus! quam [Orig: quàm] occulto speculatu in musculos exiliunt? Excrementa sua effossa [Note: Usus.] obruunt terra [Orig: terrâ] , intelligentes odorem illum indicem sui esse. Adhibetur a [Orig: à] quibusdam mensis, in Hispania inprimis, Hollandia, et Brabantia, saporeque lepormam referre dicitur. Pestiferum halitum emittere, [Note: Bruier. de re cibaria l. 13. c. 36.] et tabem adferre, Bruderinus, haud sine causa, prodidit. Cerebrum insaniam inducit, cuius aliquod exemplum in Uratislaviensi puella, in Weinrichio, ni fallto, (libet nunc ad manum non est) invenies. Habet et in Medicina locum. Pulvis capitis in olla cremati, et in oculos insufflati, [Note: Porta Phytogn. l. 5. c. 16.] caliginem abstergit, si Portae credendum. Carnem, corpori infix tela extrahere, Galenus prodidit: hoemorrhoidum quoque et dorsi doloribus medetur lecur ustum et tritum, calculosos summopere iuvat. Fel fetum mortuum extrahit. Finguedo, podagrae illinitur. Utina destillata ad surditatem valet. Faeces alvi cum resina et rosaceo permixtum et suppositum, muliebre porfluvium supprimit. Evonymus prodit, quosdam anserem pinguem, medicamentis et carnibus relium minutatim concisis farcite cum sale, et lento igne in veru assare, destillanteque liquore arthriticos feliciter inungere. Adeps in ferro a [Orig: à] rubigine praeservando aliis [Note: Differentia.] non cedit. Quantum ad Differentias, Cati alii sunt Domestici, alii Silvestres, alii Exotici. Ex Domesticis. Hispanici rapaciores sunt, agiliores, et mollissima [Orig: mollissimâ] cure reguntur. Exoticorum praecipuae sunt Syriaci, qui varii, ore torvi, pectore torosi, pedibus amplis, pauco cibo contenti. Silvestres, domesticis sunt maiores, densiore et longiore pilo, colore fusco, cauda [Orig: caudâ] crassiore. Vescuntur aviculis, et aliis animalibus. Suffitu rutae ab arboribus depelluntur. Deillis qui in Malabar [Note: Scalig. Exerc. 217. l. 9.] ita Scaliger. In Malabar provincia feles agrestes supra arbores versantur, quarum celeritate nihil unquam memorabilius proditum est. Saltu valere potius. Peculiaris vero [Orig: verò] volatus. Idque, quod mirum magis est, sine alis. Membranam ab anterioribus ad posteriores usque productam tendi. Quam, dum quiescunt, ad alvum contrahunt. Ubi volare instituunt, pedum crurumque agitatione protenta, colloctaque membrana, dum sustinent, tum feruntur. Est et in India genus quoddam, pilis vestitum nigris [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 30.] et promiscue [Orig: promiscuè] candentibus. Rostrum ei est longum, auriculae parvae, crura brevia, cauda fasciis nigris candidisque intercisa. Pulvis febrientib. conferre dicitur. Huc pertinent et monstrosi, quorum unus, pedes habet hortendos, alter sex. Feli simile est animal in regione Singui, pilo cervino, [Note: M. Paulus Venerus l. 1. c. 61.] pedib. multifidis, dentibus in utraque mandibula binis, duorum digitorum magnitudinis. Vesicam habet carneam, prope [Orig: propè] umbilicum, sanguine plenam, qui moschum redolet. Iconem adposuimus cuiusdam animalis felis similis, quod caput in suprema parte valde [Orig: valdè] acutum habet. Appellamus felem o)cukefalo\n. Observationes [Note: M. Aurel. Severin. Zootom.] Anatomicae, quas apud M. Aurelium Severinum invenimus, quasque


page 182, image: s258

[Note: Democrit. p. 4. c. 309.] superius promisimus, aliae felem sectum, ut ipse ait, aliae musculum concernunt. In fele secto hae sunt insigniores. Lienis oblo~gi veluti remi nostratis pars, quae ad aquas spectat. Cervix vesicae fellis veluti varicosa non semel vel bis: Ad fundum eius rectae descendunt venae extrinsecus procurrentes. Bini nervi a [Orig: à] lateribus asperae arteriae, utrinque unus, descendunt ad orificium ventriculi superius, qui interim ad dicta latera asperae arteriae et ad pulmones mittunt ramusculos. Nectuntur dicti nervi communi nervulo oblique [Orig: obliquè] descendenti; a [Orig: à] sinistro inferuntur in ventriculum plurib. fibris. Ubi primum finditur aspera arteria, apparent nonnullae glandulae maiores, et parvae albae, rubrae, cineritiae, mistae. In aspera arteria semicirculi, ut in homine divisi, sed parte posteriore duplici tunica [Orig: tunicâ] comprehensi: Altera [Orig: Alterâ] quidem externa [Orig: externâ] et carnosa [Orig: carnosâ] ; altera [Orig: alterâ] vero [Orig: verò] interna et nervosa, quae interna, nascitur ab extremis circulorum marginibus. In corde auriculae differentium colorum, dextra quidem albo et atro distincta magis, quam sinistra: Praeterea dextra crassior et rotundior, sinistra tenuior et oblongior; caninae similis. Ambae intus cavae et filamentosae veluti sinus cordis. In sinu dextro plexus reticularis magis quam in cane conspicuus et prolixus; sed contra in hoc non valvulae sicut in cane. Arteria magna fere [Orig: ferè] in medio cordis; magis tamen ad sinistram declinat. Interna tunica ventriculi satis rugosa, rugis secundum ventriculi ductum procedentibus, et in rotundum replicatis, veluti in ventre bovis. Tunicae ventriculi tenacissimae, adhaerentes ab orificio superiori ventriculi, tunica interna rugis transversis distincta. Color hepatis veluti caniculae piscis. In osse auris cochlea; labyrinthi: fenestella, annulus, musculus rotundus; tria ossicula, sed stapes non perforata, ut Casserius describit. In cerebro sinus tres, sed duo circulares cum plexu choroide. In oculo uvea parte anteriore non cohaerens corneae; hinc dilatatio huic generi maiori minor. Ea [Orig: Eâ] parte ast uvea colore pallidi folii. Opticus fere [Orig: ferè] ad medium, quamvis declinet ad inferiora, membrana externa crassa oculum aliqua parte velans, ut in gallinaceo genere. At in Fele masculo, hae observationes occurrere. Extra abdomen, inferne [Orig: infernè] supra pubis os, prodeunt per duo foramina, vasa spermatica ad testiculos descendentia, qui testiculi per mediam membranam cuti alligantur a [Orig: à] lateribus penis, qui penis medio digito longus, inferne [Orig: infernè] fulcitur musculo oblongo desinente ad medium penis vel amplius; fulcitur etiam musculo oblongo descendente ad medium spatium musculi sphincteris, cuius officium est, anum claudere. Linea alba lata digiti tertia parte per rectum abdominis descendens; subiacet musculis peritonaei, membrana in hoc animali tenuissima; Peritonaeum sub ensiforme satis pingue. Omentum praepingue alligatum fibrae uni dextrae hepatis, et spleni et ventriculo, et intestino duodeno, ad figuram marsupii, s. sacculi cuiusdam constitum. Alligata vesica peritonaeo superne [Orig: supernè] , ad fundum vero alligata intestino inferne [Orig: infernè] recto. Testiculi quatuor tunicis sunt recti; prima, quae dicitur scrotum, id est, bursa externa testiculorum; secunda dicitur dartos, etiam externa: Tertia dicitur erythroides, id est, rubra, quae propinquior est praedictis; quarta vero est immediata. Descendunt ad testiculos vasa praeparantia semen, et sunt venae et arteriae: Venae quidem quae descendunt a [Orig: à] vena cava; et arteriae, quae descendunt ab arteria magna: et ista vasa, postquam attingerint proxime testiculos, constituunt corpus quoddam, quod dicitur epididymis; corpus, sive substantia sub testiculis posita. Vidimus vasa iaculatoria sive deferentia dicta propterea, quod deferant semen in testibus praeparatum ad glandulas parastatas, quae deferentia primo [Orig: primò] oriuntur ab infima parte per medium testiculorum et vasibus praeparantibus annexa usque ad medium ipsorum recurvantur ac


page 183, image: s259

reflectuntur, donec pervenerint ad parastats: vidimus et ureteres descendentes a [Orig: à] parte sima seu concava renum ad collum vesicae, et praecipue [Orig: praecipuè] ubi desinit ipsum collum. Vidimus et venas emulgentes ad renum tendentes partem gibbam, ambas nascentes e [Orig: è] trunco cavae, sed altior sinistra quam dextra altitudine medii grani hordei, et eadem sinistra longior fere duplo est quam dextra. Intestinum rectum colligatum caudae principio per medium ligamentum. Habet intestinum rectum, venas et glandulas quasdam miliares asperas, quae in cane nobis alias sunt observatae. Vidimus mensenterium et venas meseraicas etiam pancreas, id est, corpus glandulosum. Vidimus et intestinum caecum latitudine pollicis longum. Praeter intestinum rectum et caecum, totum, quod reliquum est intestini, uniforme est, tortuosum, adeo [Orig: adeò] , ut si violentius extendas, fere [Orig: ferè] disrumpatur. Renes perampli, magnitudine nucis maioris, intra quos paucae cavitates sunt et sinus (non ut in cane) in quibus percolatur urina. Vidimus et venam portam facientem duos ramos, unum quidem mesentericum, id est, ad mesenterium propagatum, quique descendit usque ad extremum intestini recti. Alterum vero splenicum, id est, transmissum ad splenem per totam eius internam partem, recta [Orig: rectâ] via [Orig: viâ] distributum per multos ramos hinc inde. A dicto ramo splenico derivatur alter caeliacus, sic dictus, quia ventriculum circumplectitur; hic ducit humorem melancholicum ad ventriculum, ut possit appetere. Vidimus venam ascendentem perforare diaphragma et cor petere, in cuius partem dextram se inserit. Vidimus et venam sine pari ramificatam ac propagatam, a [Orig: à] dicta vena cava iuxta cor reflexam et descendentem, per spinam a [Orig: à] parte dextra, quae ramos inittit, costis dextris ad sinistras, ad ipsas nutriendas. Hepar sex fibris distinctum. Medio duarum a [Orig: à] parte dextra egreditur foras [Orig: foràs] fel, ita ut fundus inter duas, ad modum prominentis oculi, appareat. Dicta vesicula fellis habet duos ramos, alterum, qui derivatur ab hepate in duodenum intestinum ad expellendas faeces; alterum, qui recurrit ad vesicam, ut ibi contineatur. In intestino duodeno digitis quatuor infra poros cholidochos, inventus lumbricus quidam parvulus magnitudine ureterum. A lateribus venae cavae ascendentis, descendit nervus quidam ad circulum carnosum diaphragmatis, alter vero [Orig: verò] a [Orig: à] sinistra descendit fultus membranis asperae arteriae, deportantes sensum diaphragmati. Vidimus nervos recursivos, qui a [Orig: à] sexta nervorum coniugatione propagati ad caput asperae arteriae inseruntur, alter quidem a [Orig: à] sinistra [Orig: sinistrâ] revolutus sursum citca arteriam magnam, et alter circa arteriae ramos, qui tendunt ad iugulum: cor cum duplici auricula, dextra et sinistra; dextra maior et subnigra est; sinistra vero concolor cordi: Habet cor ventriculum dextrum, in quo generatur spiritus vitalis; sinistrum, ad quem ducitur san vis venalis: Habet et quattuor vasa magna; primum [Orig: primùm] est vena cava ascendens, quae inseritur in auriculam dextram; arteria magna, quae inseritur in auriculam sinistram. Tertium vena arterialis, vena quidem dicta, quoniam continet sanguinem; arterialis vero [Orig: verò] denominata, quoniam constat duplici tunica, quam habet veluti arteria: Inseritur haec in pulmonem, ut illum nutriat: quartum est arteria venalis quae inseritur ad sinistrum venticulum cordis, cuius officium est, sanguinem in dicto ventriculo praeparatum ducere sursum ad cerebrum, ad generationem spiritus [Orig: spiritûs] animalis. In ventriculo dextro sunt valvae quaedam sive septa, quae impediunt exitum sanguinis, sic etiam sunt in sinistro. Habet pulmo pinnas sex. Visi sunt musculi interni circum laryngem, id est circa caput asperae arteriae, quibus inflammatis fit vera angina. Apparuerunt in radice penis glandulae prostatae, quibus inflammatis fit Gonorrhoea Syphiliaea, quae sunt paulo


page 184, image: s260

maiores: Est penis glans, id est, caput, velut lingua ipsius felis. Observavimus meatum, qui ducit ad vesicam. Felis cranium lineis quibusdam rubris distinctum venarum similibus. Auricula interior cumprimis exsculpta: Hoc enim organo non vulgariter opus erat eidem ad noctu praedandum, sicut et visu. In hoc obser vata communio arteriae magnae et venae magnae: ubi scilicet primum usque scinditur in illiacos. Credo commune animantibus omnibus, quod observavi in medulla spinae felis domestici. Membranis enim propriis cum [Orig: cùm] integatur secundum extrema, quae respondet durae menyngi, interior, quae tenui vestiunt et haec prodeuntes nascentesque ex se ipsis nervos: Verum cum in plures veluti funiculos prodeant singulae harum coniugationes, licet adnotare, dictos funiculos, postqua [Orig: postquâ] aliquantisper processerint, mox in unum quasi nodum coire, non dissimilem a [Orig: à] geniculis culmorum in plantis frumentaceis et id genus. Porro [Orig: Porrò] cum singuli funiculi iisdem membranis te antur, si retrahas ad te harum substantiam, spoliantur funiculi, quoad nodum illum pertingant. Observatus in costa una [Orig: unâ] legitima felis domestici, nodus quidam teres similis tuberibus, qui innascuntur arboribus, cuius dirupti meditullium porosum crebrisque fossulis pertusum cum guttulis sanguinis. Dubitatum inter sodales sectionis, num fractura ossis ferruminata, num error in formatione, luxuriante materia. Homini in sima parte ossis frontis quae interiacet, aeque [Orig: aequè] duo supercilia incubant rectae nasi radici: In hac si effoderis vel terebra os pertuderis, invenies fossulas duas oblongas, oblique [Orig: obliquè] incedentes, sub cranio, parte superiori: caecas inferne [Orig: infernè] , cancellis donata: Nullus dubitari posse videtur, esse has cameras olfactus, ubi concluditur implantatus spiritus, ut et in aure. Nescio siquidem, quid de eo senserint Anatomici; credo incompertas huc usque. Porro [Orig: Porrò] confirmat sententiam nostram, quod in cane sensu hoc eximie [Orig: eximiè] pollente sunt hae cryptae, et latiores et magis conspicuae quam [Orig: quàm] in homine; in simia autem caudata non licuit invenire; fortasse, quod [Orig: quòd] eo sensorio praestare minus debuisset.