[Note: Adrovand. de Bisuleis l. 1. c. 1.] HActenus Solipedum historiam persecuti sumus: sequuntur Bisulca: Graecis dixhlh\ et dixidh=, quae ungulam dividere in sacris legimus, quod multifida, quamvis pedes in digitos scissos habeant, facere non dicuntur. Duo talium invenio genera, Terrestre nempe et Aquaticum. Ex terrestribus alia ruminant, alia non. Ex illis quae ruminant, quaedam sunt Cornigera, quaedam non cornuta. Illa in genere et in specie considerabimus. Ruminantia autem illa vocamus, quae pabulum semel deglutitum, mox ad os regurgitans, revolunt. Unde Ruminationis actum, Apuleius rumigare, Quintilianus et Plinius, remandere, Graeci mhruka/zein, mhrika=n, para\ to\ mhru/ein, quod est revolvere, dixerunt. Latinorum quidam a [Orig: à] loco ad quem sursum ad os repellitur, id est, a [Orig: à] rumine, [Note: Festus de verbor. significat.] quod, ut ait Festus, locus est in ventre quo cibus demittitur, et unde redditur deduxerunt. At [Note: Varro. L. L. l. 2.] Servius a [Orig: à] ruma, quae rumis, et frumen aliis, quam ait eminentiorem colli partem esse, ad quam demissus cibus, a [Orig: à] talibus animantibus revocatur: Mercurialis vero [Orig: verò] ab erumnis, [Note: Arnob. l. 7. contragentes.] quod [Orig: quòd] Arnobius scribat, erumnas esse prima in gurgulionibus capita. Necessariam autem hisce animantibus ruminationem esse, tum exinde colligas, quod [Orig: quòd] duriore pabulo vescantur; tum ex eo, quod [Orig: quòd] superioris mandibulae dentibus careant, et inferiores minime [Orig: minimè] habeant serratos. Inde factum, ut dentium defectum ventrium multitudine natura pensaret. Sunt enim talibus quatuor, koili/a [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. ult.] nempe, kekru/falos, e)xi=nos, h)/nustron, seu venter, reticulum, omasum, abomasum. Gula ab ore incipiens ad pulmonem septemque transversum deorsum tendit: hinc se ad ventrem applicat maiorem, qui parte interiore asper interceptusque est, ac prope [Orig: propè] gulae commissuram, sinum sibi adnexum habet, quem ex argumento reticulum appellant. Est enim ventri similis extrinsecus, intus reticulis mulierum implexis, magnitudine multo [Orig: multò] quam venter maior. Hunc excipit omasum parte interiore asperum, cancellatum, crustatum, magnitudine reticuli. Abomasum venter ab eo alius iungitur, magnitudine amplior omaso, forma [Orig: formâ] oblongior, cancellis intus et crustis multis,
magnis, et levibus innormatus, mox intestinum consequitur. In prima alvi cavitate rudis adhuc esca cernitur, quin et festucae et vix lacerati surculi. In secundo amplius conficitur cibus, et magis adhuc in tertio elaboratur, ut in novissimo tandem concoctio absolvatur, ubi in cremorem lacteum abit. Nec tamen [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. ult.] sola illa quae superiore dentium ordine carent, ruminant. Ruminat namque inter pisces Scarus, quod [Orig: quòd] obtusos dentes habeat; inter animalia, mus vulgaris, et Ponticus, lepus et cuniculus, ut in Levitico habetur. Modum et viam ruminationis si inquiras, cibum remansum ex uno ventre in alium mitti, quousque a [Orig: à] postremo in intestina labatur, respondet Aristoteles. [Note: Galen. l. de administr. anatom. c. 3.] Galenus ait, primo [Orig: primò] ex ventriculo revomi in os: deinde ab ore in reticulum; inde in omasum, tandem in abomasum mitti. Post lactationem ruminare incipiunt, et septenis mensibus, cicures intellige, ruminant. Gregales levius minusque tempus, quia foris pascuntur. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 73] Hieme tamen magis, quam [Orig: quàm] ceteris anni temporibus, videnturque non minus ruminando quam [Orig: quàm] edendo delectari. Quietem tum poscere, vel exinde liquet, quod [Orig: quòd] in mandris plaerumque id muneris obeant, iacentia. [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 21. Item de partib. l. 3. c. 15.] Lac eorum solum [Orig: solùm] coire, ipsaque coagulum in omaso habere, et lacte abundare, ab Aristorele proditum. Causas omnium alibi exponemus. Cornua ruminantibus Camelum si excipias data sunt, defensionis et offensionis gratia [Orig: gratiâ] . Nutrimentum quod ad superiores dentes quibus carent, abire debebat, in cornua abit, suntque multiplicis differentiae. Nec alibi maior lascivia naturae lusit animalium armis. Sparsit haec, inquit [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Plinius, in ramos, ut cervorum: aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dicits; aliorum finxit in plamas, digitosque emisit ex eis, unde platycerotas appellant. Dedit ramosa capreis, sed parva, nec fecit decidua: convoluta in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tauris. In hoc quidem genere et feminis tribuit: in multis tantum [Orig: tantùm] maribus. Rupicapris in dorsum adunca; Damis in adversum. Erecta autem rugarumque ambitu contorta, et in leve fastigium exacuta, ut lyras diceres, Strepsiceroti, quem audacem Africa appellat. Mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis. Troglodytarum in terram directa, qua [Orig: quâ] de causa, obliqua [Orig: obliquâ] cervice pascuntur. Aliis singula, et haec medio capite aut naribus: Iam quod [Orig: quòd] aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum: Aliis adunca, aliis ad iactum plurimis modis, supina, conversa, convexa. Omnia in mucronem migrantia. Haec Plinius, qui differentias a [Orig: à] colore omisit. At is quoque variat. Nonnullis est simplex, albus, nigricans, cinereus, flavescens: aliis varius, ut in singulis speciebus ostendetur. Habent et proprias quasdam corporis partes cornigera, ut talum et sevum: habent et communes sed situ differentes, ut uterus, lien, mammae. Lien plerisque rotundus: Intestina ampliora: mammae eaeque binae inter femora. Uterus, acetabula habet dum partum gerunt. Talo quoque permulta instructa sunt, eundemqe cruribus posterioribus continent. Sed de his in speciebus plura.
[Note: Aldrovand. Hist. Quadrup. l. 2. c. 1.] ET tantum de animalibus quadrupedibus bisulcis ruminantibus et cornigeris in genere. Species si attendas, sunt inter ea, Bos, tam domesticus quam silvestris, Ovis, Capra et Hircus, tam domesticus quam silvestris, Cervus, Tarandus, Alce, Rhinoceros. A Bove autem merito [Orig: meritò] incipimus, animali, quae sibi omnia fere [Orig: ferè] quae ad victum nos et reliqua
[Illustration:
Taurus Castratus Bos. Verschnittener Ochs
]
[Illustration:
Kuh und Kalb
]
[Illustration:
Bos Domesticus
]
[Illustration:
Bos Stier Iunger Ochs
]
[Illustration:
Vitulus Kalb
]
[Illustration:
Taurus Ochs
]
reposcimus, vendicat. Cuncta certe [Orig: certè] legumina frumentaque, ut verbis [Note: Veget. in prologo l. 2. Veterinariae.] Vegetii utar, bobus merito [Orig: meritò] aratrisque debentur. Vinearum ipsarum usus periret, nisi eorum adminiculis carpenta sudarent. Quid de diversorum munerum comparatione referamus, dum inter mobilia, et quicquid gravius est, absque vehiculis pene [Orig: penè] reddatur immobile? Reliqua omnia animalia, ipsaeque cohortales aves, ex eorum capiunt labore substantiam. Unde enim equis hordeum, unde cibum canibus, unde porcis pabulum dominorum sollertia subministraret, ni parentur boum labore frumenta? Et ne longum faciam bobus debent alimenta, quicquid alii potest. Apud alios genus mularum, apud alios camelorum, apud paucos elephantorum, etsi exiguus usus est, nulla potest ratio [Note: Tacit. de morib.] esse sine bobus. Non est itaque mirum [Note: German.] tali olim boves in pretio, ut [Note: Rhodig. Antiq. lect. l. 19. c. 27.] Germani iunctos uxori ducendae dotis nomine mitterent, quo venire se laborum periculorumque sociam his incipientis matrimonii auspiciis admoneretur: Athenienses nullum longo [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 34.] tempore, cuius opera aratro vel curru utebantur, immolarent: Pythagoras, ne quis istiusmodi operosa animalia interimeret, institueret: Phryges, qui bovem aratorem interfecisset morte mulctarent: Imperator Valens lege caveret, ne quis per Orientem vitulina [Orig: vitulinâ] vesceretur: et Constantinus, ob civilia debita boves aratorios pignori capi vetaret. Quin et virtutis premium boves dati; et Decius Mus tribunus militum, cum Romanum exercitum ab hostibus Sabinis circumventum, circuitione montis conservasset, auream coronam, et centum boves accepit; Lelius post expugnatam [Note: Dubrav. in Histor. Bohemica.] urbem, triginta. Taceo tributi nomine a [Orig: à] Bohemis Carolo Magno quotannis centum et triginta boves missos: furto subreptos belli [Note: Pausan. in Messeniacis.] causam, prodente Homero, et Pausania fuisse: et Batavos, qui ex caseo et butyro, quae in extrema loca exportantur, in singulos annos ducenties sestertium, id est, decies centena Caroleorum milia, praeter ea quae in quottidianum alimentum cedunt cogere, ut Adrianus Iunius prodidit. Diversa pro aetate et sexu [Note: Nomen.] Nomina sortitur. Praecipua sunt, Bos, Taurus, Vacca, Iuvencus, Iunix, et Vitulus. Bovis nomen proprie [Orig: propriè] castrato impositum est: taurum tamen quoque et vaccam significat; ut et apud Graecos bou=s2 nomen est genericum, et teste Tzetze aliquando vitulum significat. Taurus est bos antequam castretur, dux et maritus vaccarum. Oppianus tamen hoc nomine tamquam digniore, totum bubulum pecus complectitur. Dictus est Ethymologo quasi tanu/ouros, a [Orig: à] caudae extensione, u)po\ tou= teinei=n thn\ ou)/ran; vel quasi gau=ros, id est, superbus: vel a [Orig: à] Syriaco Tor et Taur, ut Scaligero placet. Vacca femina tauri est, et apud Graecos a [Orig: à] bove mare per articulum distinguitur. Florentinus bousqh/leian aut da/malin reddit, quod nemen omni animali in iuventa Phocion tribuit, iuvencae alii. Iuvenci et vituli nomen non distinguunt satis auctores, nec Varro sibi constat; quin et Poetae [Orig: Poëtae] iuvencos et iuvencas vocant boves et vaccas, nec non vitulos, quibus nondum erupere cornua: cum tamen Isidoro iuvencus dicatur, quod incipiat hominum usus in excolenda terra iuvare, quod ex Varrrone habet; iuvenci nomen bovem nobis indicabit, qui iam non amplius vitulus. Iunix eadem videtur quae iuvenca. Ideo Cornutus ad Persium, iunices tenerae aetatis boves, quae nondum ad summam aetatem pervenerunt, esse dixit. Vitulus et vitula, ptimae aetatis nomen est. Isidorus a [Orig: à] viridi aetate; alii a [Orig: à] vitulando, id est, lasciviendo, alii a [Orig: à] vita derivant. Apud Graecos varia obtinuit nomina. Dicitur namque pe/talos, mo/xos, mou/s1kwri, po/rtis2, po/ris2, e)rina=s2, mogilau=os, h)=nis2, prhn\ et prhw\n, kwro/nios, rw\s2, pe/llhs2 knw/dalos, quorum tamen quinque posteriora tauro et bovi potius competunt. pe/taloi dicuntur vituli apud Athenaeum, u)po\ tw=n kera/twn, o(/tan au) ta\ enpe/tala e)/xontes2, id est, a [Orig: à] cornibus patulis seu exilibus, ut Caelius Rhodiginus
interpretatur; patulis potius, planis, et in latitudinem extensis, ut alii. *mo/xos, quod utrique sexui commune est, dicitur, vel quod mw= vocem edat: aut para\ to\ o)s1ma=sqai th=| mhtri\; aut para\ to\ mw= to\ zhtw=, kai\ dia\ thn\ xe/s1in hn(/ e)/xous1i pro\s2 ta\s2 mhth/ras2: id est, aut quod [Orig: quòd] matrem olfaciant; aut quod [Orig: quòd] mw= voce quaerant; aut propter affectionem, quam habent versus matrem. *mou/s1kwri, Graeci nostri temporis nominant. *po/rtis2 Hesychio est neogno\s2 bou=s2; a [Orig: à] quo porta/kion??? *po/ris2 apud Henricum Stephanum est vitulus et vitula, para\ thn\ porei/an ab itinere, ita ut sit mi/kra bou=s2, ut Suidae verbis utar, h( arcame/nh nun= th=s2 kata\ nomo\n porei/as2. *erina\s2 Hesychio et Varino nea\s2 bous2. *mogelau=os itidem. *h)=nin Graeci vocant, thn\ eniaus1iai=an kai\ mo/non e)no\s2 bou=s2, bovem anniculam. Reliqua bovi vel tauro magis competere dixi. *prhn\ namque Varino et Hesychio est taurus. ki/llic, bos aut agnus qui alterum cornu perversum habet. *kwro/nios bos cui cornua sunt lunata, ut ko/rwnos taurus o)rsqo/kerws2 iisdem. *pw\s2 apud Tzetzen taurorum Scythicorum genus est. *pe/llhs2 vocatur bos coloris nigri. knw/dala quoque Aeschylus [Note: Descriptio.] boves vocat. In Descriptione singularia duntaxat adscribam. Notissimum namque animal est; de cornuum vero [Orig: verò] Differentiis post agemus. Pilum itaque hoc animal gerit, quiquotannis, teste Aristotele decidit, tenuiorem et densiorem quam [Orig: quàm] suum: in dorso tamen et cervice densior est, et peculiari nomine ko/lloy appellatur, quod [Orig: quòd] ex ipso a)nabrattome/nou, id est, fervefacto, h( ko/lla, seu gluten fiat, seu ut Varinus, quod [Orig: quòd] ex eo ko/llab???i, id est, claviculi, quibus remittuntur et intruduntur in cithara fides, parentur. Quae in collo conspicitur reduplicatio, mu/klos appellatur, utidem ait. Labiorum prominentiam habet crassam: crassam item et obtusam supernam maxillam, ideo [Orig: ideò] breves herbas decerpere non potest. Frontem imagine U figurari Caelius notavit: Democritus et Aelianus exsectos latiorem tauris habere observarunt. Inter utrumque cornu maxima ossium est durities, iniuriis valde [Orig: valdè] resistens et fractu contumax. Linguam avulsam per totam diem palpitare, Cardanus scripsit. Pelles illae quae ex gutture dependent, palear seu palearia dicuntur. Varino forte lwga/lion, nam tw=n bo/wn u(po\ to\n tra/xhlon xa/las1ma, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] explicat. Dentes sunt continui, et bis mutantur. Mutant autem bimi, ut ait Plinius. Superiori dentium ordine carent: id est, primoribus quatuor, ideo [Orig: ideò] , ut diximus, ruminant. Penis tentigo tanta, ut si initurus a [Orig: à] loco aberret, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 45.] vaccam vulneret. Vaccae Mammas habent inter femora, binas, ut habet Aristoteles; quatuor, ut Plinius, singulis papillis, quas habet quatuor, teste etiam Aristotele, mammam, ut apparet, tribuens. Podicem hiare innuit Horatius. Caudae tenor longus est, pili breves. Plinius caulem vocat. Caro sicca est et attabilaria. Nervi duri et robusti; tauris tamen duriores. Sanguis, fibris refertus, ideo [Orig: ideò] omnium celerrime [Orig: celerrimè] coit et durescit. Articulum femoris, laxum magis bos habet quam alia animalia: ob id magis quam [Orig: quàm] alia pedem trahit, maxime [Orig: maximè] cum macilentus est et senex. Lapillum feruntur in capite gestare, eumque si necem exspectent, expuere. Augustinus in iecore quoque et renibus habere scribit. In corde Os gerere, Plinius auctor est, [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 15.] ex Aristotele sine dubio. Lienis figura oblonga est; ipse nigrior quam [Orig: quàm] in sue praesertim ubi consenuerunt. Renes, humanis, teste Plinio, similes, velut e [Orig: è] multis renibus compositi. Tali a [Orig: à] cameli talis differunt, quod [Orig: quòd] paulo [Orig: paulò] maiores sunt. In secundo iuvencarum ventre, nigricantem pilae rotunditate tophum reperire, nullo pondere, Plinius auctor est. Aldrovandus duas in musaeo habuit; unam colore russo, alteram atro, quod [Orig: quòd] ille ex ruffi coloris bove, haec ex nigro esset eruta; cum sit earum ortus ex pilis, quos in ipsa ruminatione lambendo, ut fit nonnumquam, exteriores corporis partes deglutiendo colligunt,
admistaque pituita paulatim in ovalem figuram fere [Orig: ferè] cogunt. De Loco non est quod [Orig: quòd] multis agamus. Cibum si spectes, omnivori quidem sunt boves: maxime [Orig: maximè] tamen gramine Cytiso, ervo, medica [Orig: medicâ] herba [Orig: herbâ] , loto, carice, salice, quercu, olea [Orig: oleâ] , arundine, alvo nigra, vite, hordeo, olyra, arinca, milio, panico, cicera, lupino, glandibus, nucleis dactylorum, olearum, et visco, delectantur. De gramine omnibus notum [Note: Plin. H. N. l. 18. c. 22.] est, cui hieme faenum succedit. In Narbonenli provincia in fonte Orge, quoddam nascitur in tantum bobus expeditum, ut id mersis totis capitibus quaerant. Idem in Ligeri amne, quae per velaunios fluit faciunt, et in Sebusianorum piscinis. In eorundem quoque lacunis, stagnis, et pigris aquis, gramen nascitur longissimis foliis, subrubris, [Note: Dalechamp ad l. c.] innatantibus aquae, quorum etiam tam avidi sunt boves, ut dum ea persequuntur, ad ventrem usque se immergant, et toto capite sub aquam deiecto ea depascantur: quo pabulo eximie [Orig: eximiè] saginantur; vaccae autem plus lactis, quam [Orig: quàm] quae [Note: Plin. H. N. l. 13. c. 14.] in vicinia praebent. Ex cytiso copiosum et dulce lac provenit: sed dum floret incommodus est, quod [Orig: quòd] tantisper urat et exstinguat. Ervum commendatur, sed non mense Martio satum, quod [Orig: quòd] cerebrosos reddat. Plinius non solum mense Maio satum, noxium bobus dici asserit: sed et autumno gravedinosum. Madefactum, pluribus diebus mitescere. Ideo Democritus tale, ne boves fiant debiles, singulis mensibus in potu exhibet. Singulis boum iugis, quini modii sufficiunt. Ex medica omne emaciatum iumentum pinguefit, aegrotantique pecori remedio est, ut Theophrastus prodidit. Ideo [Orig: Ideò] silvestris in plaerisque Hispaniae locis, praesertim Valentino, diligenter, teste Dalechampio, seritur. Parcius tamen dandum, quod [Orig: quòd] Aristoteles, lactis copiam extin vere, quod universum pabulum ???nguinem, adipem et carnes, faceilat. Lotus alimentum plurimum optimumque praebet, quia subdulcis est, et semel sata herba restibili, per aliquot [Note: Columella R. R. l. 5. c. 6.] annos fecunditate germinat. Ulmi Attiniae inprimis frondes apud romanos olim in pretio. Si ea [Orig: eâ] assidue [Orig: assiduê] pecus alueris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium [Note: Virgil. Georg. 3. Lucret. l. 2.] bobus afferet. Salicsi fit apud Virgilium mentio; nec Lucretius eius oblitus est. Ficulnea folia bubus probe [Orig: probè] dari posse, si sit eorum [Note: Columella R. R. l. 6. c. 3.] copia, scribit Columella. Idem quernam ceu meliorem et oleagineam praefert, sed eius generis quae spinas non habet. Alni nigrae folia lactis copiam generant. Hordeum, et reliqua ex frumentis de paleis intellige. Milium tamen in Italia boum [Note: Colum. R. R. l. 2. c. 11.] pabulum seri, Porta scribit. Cicera ervi loco fresa datur in Hispania Baetica, quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua [Orig: aquâ] maceratur, dum lentescat. Lupini modii singuli bovem unum satiare validumque praestare, apud Plinium legimus. Maceratus in aqua fluviatili et marina triduo, dulcescit, et ita siccatus ad usum reconditur. Glandes Cato post sementem colligi praecipit, et in aquam conici, ut inde semodius patrata sementi, verno modius bobus singulis detur. De iisdem Plinius. Bobus glandem circa brumam aspergi convenit, in singula iuga modios 24. Largior valetudinem infestat: et quocumque tempore detur, si minus triginta diebus continuis data sit, narrant verna [Orig: vernâ] scabie paenitere. Nucleos dactylorum in aqua maceratos apud Babylonios bobus ovibusque in pabulum exhiberi, Strabo auctor est: [Note: Theophr. l. 2. de caus. plant. c. 23.] visco ali, indeque pinguescere, Theophrastus. Aluntur et pisce, apud Paeonas qui Prasiadem paludem accolunt. Nec cicuta abstinent, seu viridi, seu arida: nec a [Orig: à] ranunculis laeduntur. De [Note: Potus.] Potu, non est quod [Orig: quòd] multa dicam. Aqua [Orig: Aquâ] eaque [Orig: eâque] clara [Orig: clarâ] delectantur. Vegetius tamen nec sordida quidem laedi testatur. De ratione cibandi consule Aldrovandum, et agriculture scirptores. [Note: Aetas. Aristot. H. A. l. 6. c. 21.] De aetate ita breviter Plinius. Vita feminis XV. annis longissima,
maribus XX, robur in quimatu. [Note: Crescent. l. 9. c. 64.] Cognoscitur, inquit, Crescentiensis, quando mutant dentes. Mutant enim anteriores anno evoluto, et decem vel octo mensibus: deinde post sex menses paulatim amittunt proximos, donec intra triennium omnes mutaverint. Quo quidem tempore optime [Orig: optimè] habiti sunt, et in vigore ad decem usque vel quin decem annos perseverant. In statu dentes habent pulchros, longos, et aequales: qui per senectutem eis imminuuntur, nigrescunt, et corroduntur. Gesnerus ait, Helvetios ex circulis quibusdam qui circa vaccarum cornua nascuntur superne [Orig: supernè] fere [Orig: ferè] , de aetate iudicare: illos autem in quimatu ferme [Orig: fermè] ternos esse; postea plures. Esse etiam, qui quoties feta fuerit, toties singulos adnasci [Note: Generatio.] circulos putent. Circa Generationem, libido, coitus, et partus occurrunt. Illam si spectes, coitus tantum tempore cum feminis pascuntur: bis de die annosiores, saepius iuniores et quidem eandem ineunt: et tanto motu genitalem nervum admovent, utsemen [Note: Aristor. H. A. l. 5. c. 2.] sine motu emittant. Exsectum vaccam implevisse Aristoteles tradit: Columellae vero [Orig: verò] iudicio, unus mas quindecim vaccis abunde [Orig: abundè] sufficit. [Note: Varro R. R. l. 2. c. 5.] Varro tamen multo plures tribuit, inquiens, habere se tauros totidem, quot Atticus, ad matrices septuaginta, duos, unum anniculum, alterum bimum. A gravidis abstinet, et sponte, a [Orig: à] conceptu, divortio quasi facto secubat, ac ut in Epiro maxime [Orig: maximè] videre est, trium plaerumque mensium spatio non apparet, sed seorsim a [Orig: à] vaccarum consortio convictuque pascitur. Haud minus famosa vaccarum [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 18.] salacitas. Testatur Aristoreles, libidine adeo [Orig: adeò] accendi, ut bubulci eas tenere et capere nequeant, indiciumque suae libidinis indicare, genitalis speciem prominentiorem. Crebrius mingere, more equarum: Tauros etiam supervenire, et sequi sedulo [Orig: sedulò] , et assistere. Turgere ad coitum plus minores quam [Orig: quàm] maiores. [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 27] Mugitum dum prurit edere, Aelianus prodidit, a [Orig: à] triginta etiam stadiis dissitam. Libidinem augent, salsa boviscaro iuglandis magnitudine ori indita: Orobanche comesta, et alia, quae [Note: Columella R. R. l. 6. c. 24.] Columella praecipit. Coitus laboriosior est quam [Orig: quàm] equis, tuncque potissimum tempus, cum femina a [Orig: à] mensibus purgatur, quae sua sponte marem patitur. Concepisse cognoscitur, si Aristoteli credimus, cum menses cessarunt, spatio temporis trimestri, bimestri, quadrimestri, semestri. Ferunt ventrem menses decem: decimo pariunt, teste Varrone: quicquid antea genitum est, vitale esse Plinius negat; suntque auctores, qui ipso complente mensem decimum mense parere aiunt. [Note: (Membrana lateri interna etc. n 8. Membrana fetum continens. n. 7.)] Vituli in utero situs icone exprimitur: ut et secundina uteri interna qua fetus contineri solet, cum suis cotyledonibus, externaque ost enditur. Quamvis autem singulos pariant, raroque binos: aetate tamen Prolomaei iunioris, vacca quaedam, teste Diogeniano, eodem partu sex edidit vitulos: miraque est harum animantium in Hispaniola fecunditas. Plaerumque binos pariunt, undecimo mense taurum admittunt. Etiamsi vero [Orig: verò] geminos ferant, negant tamen boves gravidas, praeterquam [Orig: praeterquàm] dextro vulvae sinu ferre. Marem an feminam conceperit, ex desultu post congressum hariolantur. Si namque dextra parte desiluit, marem seminasse dicunt, si laeva, [Note: Sympathia et Antipathia.] feminam. Amicitiam colunt cum apibus, inimicitias, cum crabronibus, tabanis, muscis, ricinis, ursis, sue, corvo, plantarum aliquot, et coloribus quibusdam gerunt. De apibus innuit Plinius dum scribit, circumliniri alveos apum fimo bubulo utilissimum. Cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat, araneos, papiliones, teredines, apesque ipsas excitat: et alibi: In totum reparari ventribus bubulis, recentibus cum fimo obrutis: Virgilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas, papiliones, teredines: apesque ipsas excitat. Crabronum aculeo icti, ceu im~anissimo quodam dolore affecti, ad cursum incitantur. [Note: Caelius Rhodig. Antiq. lect. l. 23. c. 30.] Muscae adeo [Orig: adeò] eos vexant, ut in Leucade panegyri muscis bovem immolare, consuetudo fuerit, quae
illius distentae cruore confestim evanescere credebantur. A ricino divexati minus pinguescunt, et ad labores sunt lentiores. Ursi tauros ex ore cornibusque eorum pedibus omnibus suspensi, pondere fatigant. Nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. Suis fimus bobus noxius est. Corvi ad volantes oculos eorum lacerant. Sevo, suumne an aliud ignoro, si lingua tauri perungatur, morituros citius quam [Orig: quàm] comesturos, nisi sale et aceto abstergatur, quidam venditant. Quantum ad plantas, si nares tauri oleo rosaceo illinantur, vertiginosus evadit. Laser naribus inditum eundem inflammat. Nigro helleboro necantur. Chamaeleontis succo iuvencas necari anginae modo, Plinius scribit. Caprificus carnes teneras reddit. Folia fraxim iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua, si Plinium sequimur; quod de taxo verum est. Circa Scitharum et Medorum dictam Thraciae regionem, locum esse aiunt, viginti fere [Orig: ferè] stadiorum spatio, qui hordeum producit, quo homines quidem vescuntur, equi vero [Orig: verò] et boves, ceteraque animalia abstinent. Tragus quandam herbam inter vitia frugum describit, cuius folia ab initio plane milium referunt, longis, asperis aristis, armatam, quae lapparum instar vestibus haereant, in arvis milio et hordeo consitis frequentem, bubus valde [Orig: valdè] noxiam, ab iisque evitari. Aconiti caerulei species a [Orig: à] bubus, teste Gesnero, non attingitur. De bona herba, Caltha Alpina, Personata, vide Gesnerum et Tragum. Personata, Germanice [Orig: Germanicè] blakken, cum rore madida a [Orig: à] bobus depascitur, adeo [Orig: adeò] eos inflat, ut aliquando rumpantur, nisi cursu agitati, incalescant, et per alvum reiciant. [Note: Seneca de Ita.] Ex coloribus, rubro et qui ad illum accedunt, irritantur. Admirandum vero [Orig: verò] est, boves deinde non araturos, qui aliquem ad supplicium devexerint: vel si arent, terram non esse laturam fructum. Geoponici vero [Orig: verò] tradunt, quod [Orig: quòd] oporteat observare seminantem, ne semina boum cornibus incidant: haec enim keras1bo/la intractabilia, nominari, et sterilia esse. Plinius ait, in incendiis si simi aliquid egeratur e [Orig: è] stabulis, facilius extrahi, nec recurrere boves ovesque ferri, quod quis etiam non miretur. De Motu et Voce paucula sufficient. Ille lentus est, ne dicam, piger. Unde bove leporem venari [Note: Vox.] dicimus. Vox pro aetate et sexu variat. Vitulis graviorem esse quam [Orig: quàm] adultis, bubus feminis quam [Orig: quàm] maribus Aristoteles et Plinius asserunt; e contrario mutari, si castrentur. Proprie [Orig: Propriè] autem horum animantium est boare, et ut Varro bovare, ut Pacuvius boire. Vulgaris autem boum vox mu/kima, mu/khs1is2, et mukhdmo\s2 [Note: Usus in Cibis.] u)po\ tou= muka=sqai dicitur. In Cibis nobis boves multa praebent, carnes nempe, cerebrum, linguam, cor, iecur, lienem, renes, omasum, intestina, pedes et medullam, praeterque ista, lac, ex quo caseus et butyrum paratur. Carnis praecipuus usus est: et quamvis Aegyptii vaccina [Orig: vaccinâ] abstinerent, taurina [Orig: taurinâ] vescerentur: Romani tamen, ne amplius taurina caro venderetur prohibuerunt, quod [Orig: quòd] ex eius esu, pestilentia in gravidos mulieres regnante Tarquinio Superbo incidisset. [Note: Athen. Dipnos. l. 1.] Apposita est apud Homerum Heroibus, quod et Athenaeus notavit. Lysandro in Ioniam proficiscenti, bos et placenta dono missa sunt. In regno Senega non alia [Orig: aliâ] carne incolae [Note: Plin. H. N. l. 7. c. 36.] vescuntur. Prometheus, teste Plinio, primus bovem occidit. Veteres in conviviis lautis integros assos apposuisse Aristophanes testatur. [Note: Bellon. obs. l. 1. c. 60.] Turcae quoque in Asia minore seu Natolia, cum puer aliquis, cuius parentes in re mediocriter lauta sunt, circumciditur, integrum bovem, immisso in eius alvum integro vervece, qui gallinam, cui ovum insertum sit, etiam in alvo contineat, crassa sude infigere solent, et luculento igne assare, qui a [Orig: à] pueri sanguine iunctis absumatur. Qualitatem bubulae si spectes Celsus ex domesticis plurimi alimenti et stomacho [Note: Hippocr. de rat. vict. l. 2.] aptissimi dicit, interque ea quae minime [Orig: minimè] corrumpuntur. Hippocrates vali
dam esse testatur, sistereque, sed difficulter concoqui. Galeno minime [Orig: minimè] quidem est humida pituitosa ac lenta, nocet tamen admodum ob duritiem et in alterando difficultatem: et quam vis alimentum corpori suggerat, non mediocre, neque dissipatu facile: sanguinem tamen generat crassiorem. Quod si quis temperamento naturali melancholicus magis fuerit, affectu aliquo melancholico prehendetur, si largius ea [Orig: eâ] vescatur. Lien etiam a [Orig: à] tali succo quibusdam intumuit, quam mox cachexia subsecuta est. Peioris vero [Orig: verò] boves sunt succi vere primo et medio dum teneriores herbas pascuntur, et graciles: melioris, cum herbae densescunt, et ad semen producendum festinant. Sale condita, et fumo indurata, Belgae, Scoti, Angli, et alii Septentrionales vescuntur. Medio potissimum Octobri et Novembri sale maceratur: ubi suspensa est, accensis, a [Orig: à] quibusdam, iuniperi ramis mox exstinctis, suffitur. Nonnulli carnis colorem commendari putant, et rubescere magis, si aridis urticae fascibus suffiatur. Parcius vero [Orig: verò] et ista attingenda est: quippe parum aut nihil alit, vivitque diutissime [Orig: diutissimè] in stomacho, ac difficillime [Orig: difficillimè] perficitur, confecta, pessimum sucum praebet. Censetur mediae aetatis, et quae laboribus fracta non est, utilior: vetulorum tamen saginae [Note: Bruier. l. 13. c. 8.] promptior, viditque Bruierinus, quos Averni miserant, tam insigni obesitate graves, ut nonnisi plaustro impositos, qui emerant, alio [Orig: aliò] transferre possent. Morbosos mactare, lege, praecipuis in urbibus cautum est: deprehensi, mulcta gravi mulctantur. Scilicet, vitiata caro vitiatos humores spiritusque generat, ipsa etiam per se sat gravis. Vitulina, tamquam temperata, optimi succi, grata gustui, facilis concoctionis et bonum generans sanguinem, ab omnibus laudatur, et multi haedina [Orig: haedinâ] laudabiliorem sentiunt. Sed Crescentiensis, quindecem a [Orig: à] partu diebus elapsis, occidendos esse monet: alii vix ante trigesimum aetatis diem matribus eripiunt: in multis Galliae tractibus, teste Bruierino, mensem unum, aliquando eo minus natos, nonnumquam sesquimensem, laniis traduntur. Romae saepe integro anno lactare permittuntur, et ab herbis et alio pabulo depellunt, Cupediaeque exinde lautissimae, et Francisco I. Galliarum Regi in usu. Donatus Antonius Ferrus illorum carnes maxime [Orig: maximè] laudat, qui a [Orig: à] partu tribus aut quatuor mensibus remoti sunt, atque annum unum non diu transiere. Quantum ad iuvencos, commodiores quidem sunt adultioribus, sed inferiores vitulinis. Lugdunensibus anniculae, semestres, bimae aut trimae iuvencae placent. Bruierinus quae venerem expertae non sunt, laudabiliores existimat. De partibus iam videbimus. Vituli caput elixari, et calidum edi, notum. Cerebrum capiti exemptum seorsim modice [Orig: modicè] in aqua coctum, mox tunicis liberatum, in vino coquitur, et aromatibus aspergitur. De Maxilla, Cratinus teste Athenaeo, ubi de foro cupediarum agit, mentionem facit in Plutis. Ob bovinam maxillam pugnans. Lingua in Germania et Belgio in pretio habetur. Sacris non erat olim adhibita, quod sacerdotes sub specie religionis eam sibi reservarent. Quidam condimentis farctam in veru assant. Ubera, elixari solent, et mox addita [Orig: additâ] pinguedine, aut buturo, frigi in sartagine, aromatibusque aspersa inferri, Ventres inter cibos olim ab antiquis celebratos. Omasum inter gulae cupedias olim, saltem apud Romanos, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 45.] ex his Plinii verbis innotescit: Hoc animal tantae apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a [Orig: à] populo Romano, qui concubino procaci rure omasum se edisse negante, occiderat bovem, actusque inexilium tamquam colono suo interempto. Lactes magnatum mensas cohonestant, et ab antiquis celebrantur. *tw=n xordw=n enim, ut Dalechampius exponit lactium, ut Natalis Comes intestinorum, meminit Epicharmus. Sed et a)krokw/lia iisdem in usu. Nec Pedes reiciuntur. Diogenes Cynicus quod [Orig: quòd] crudum devorasset, [Note: Usus in Medicina.] mortuus est. Usus in Medicina
quod [Orig: quòd] spectat, Caro bubula tumorem sanat; et calida imposita panos et apostemata discutit, si Plinio fides est. Vaccinam veretro impositam ulcera eius et epiphoras mire [Orig: mirè] sanare, Marcellus Empiricus prodidit. Ius carnis bubulae ventris fluxus biliosos, teste Simeone Sethi, compescit: vaccinae ulcera oris et rimas sanat; vituli, inter caeliacorum et dysentericorum auxilia recensetur. Caro vitulina, recens cum aceto cocta, madidaque alis imposita, foetorem hirci teterrimum collit: si cum aristolochia inassata a [Orig: à] mulieribus edatur, circa conceptum, ut mares pariant, facit. Sorbitionem ex pedibus Brudi Lusitani, apud Aldrovandum vide. Iecur bovis ustum potumque ventris et sanguinis profluvium prohibet, ut Haly prodidit. Ex vituli masculi et tantundem foliorum salviae minutatim pariter concisis, collectus stillatitius liquor, contra durum in transversum in imo ventre supra pudenda tumorem [Note: Hartmann. in Chymiatria.] prodest. Splenis bovis extractum in mensium suppressione opitulatur. Superstitiosa sunt et magica quae Plinius [Note: Plin. H.N. l. 28. c. 13.] prodidit. Omasi quoque iure poto, venena expurgari putant: privatim vero [Orig: verò] aconita et cicutas. A recentibus [Note: Gesner in Bove.] adhuc et calidis vituli extis minutatim concisis, liquor cum aequalibus partibus salviae et melissophylli extrahitur, quo membra frigida, tabida, et resoluta, perfricantur. Genitale in aceto maceratum et illitum, splendidam, teste Sexto, reddit faciem. Tauri rubri aridum tritum et aurei pondere propinatum, fastidium coitus adfert: recentiores venerem in viris excitare, affirmant. Medulla, vituli inprimis, inter emollientia censetur. Vaccinea cum farina tenui subactam, et instar excocti panis in cibo datam, mire [Orig: mirè] dysenteriam sanare Marcellus Empiricus scribit, maxime [Orig: maximè] si et caseus bubulus recens manducetur. Taurina siccior est, et in vino trita potataque torminosos emendat. Liquata et cum quarta parte myrrhae rubentis et olei laurini tanto mista, nervorum contracturas solvit, si ea pedes manusque diluculo [Orig: diluculò] et vesperi inungantur. Plinius bubulam ex dextro crute priore tritam cum fuligine, pilis ac palpebrarum vitiis angulorumque occurrere ait, Quantum ad sevum, de taurini praeparatione ita Plinius. Quae ratio adipis, eadem in his quae ruminant sevi est, aliis modis non minoris potentiae. Perficitur omne, exemptis venis, aqua [Orig: aquâ] marina [Orig: marinâ] velsalsa [Orig: velsalsâ] lotum, mox in pila tusum, aspersum marina [Orig: marinâ] . Crebro [Orig: Crebrò] postea coquitur, donec odor omnis aboleatur. Mox assiduo sale ad candorem reducitur. A renibus autem, omne laudatissimum est. Si vero [Orig: verò] vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent, mox frigida [Orig: frigidâ] aqua [Orig: aquâ] lavari saepius, dein liquefacere affuso vino quam [Orig: quàm] odoratissimo. Eodemque modo ac saepius coquunt, donec virus evanescat. Quomodo odoramentis imbui debeat, Dioscorides docuit. Suillo est multo [Orig: multò] calidius et siccius, leonino temperatius, ad scirrhos et phlegmonas accommodum. Cum resina et creta Cimolia omnem duritiem discutit: Aesculapius cum cera imponi iubet, et forte [Orig: fortè] melius cum ad Galeni tetrapharma cum accedat. Vincit maculas in facie, cum semine cunilae, ac cinere e [Orig: è] cornu cervino, si canicula exoriente comburatur: Cum arborum resinis et melle panos et similia sanat: cum adipe ursina et cera permixtum, pari pondere, parotidas miro remedio comprimit: vitiligines cum strychno et ruta, nec non verrucas, strumas, et similia emendat. Vitulinus adeps ex femine sublatus, cum aquae cotylis tribus, decoctus, et sorbitionis more sumptus, caeliaco prodest. Cum sale tritus phthiriasi, et capitis ulceribus utilissimus est. Cum nitro modico permixtus, et ceroti instar testiculis impositus, tumores omnes et dolores persanare dicitur. Eundem contra venena quae exulceratione enecant, valere Plinius alicubi scripsit. De eodem ita Marcellus. Sevum vituli cum adipe anserino impositum, rimas scissurasque oris optime [Orig: optimè] iungit. Rigores cervicum bubulo sevo optime [Orig: optimè] perfricantur, nam continuo [Orig: continuò] mollescunt, et dolor omnis abscedit.
Efficax est vitiis sedis. Clavos sanat cum thuris polline: lepras, furun culos, lichenes, et psoras sal emendat cum passa uva exempta eius ligno, et sevo bubulo atque origano ac fermento, vel pane. In furunculis illinitur sevum bubulum, cum sale, similiter et caprinum. Sole adusta sevo bubulo cum rosaceo aptissime [Orig: aptissimè] curantur etc. De Felle haec habentur. Ulcera capitis, teste Marcello, subito [Orig: subitò] sanari, si cum stercoris asinini succo, et scillae contusae pauxillo, fcl taurinum misceatur: vel cum nitro, vino, et oleo quantum satis mistum, adhibeatur. Cum terra Cimolia, et nitro, lepras furfuresque exterere, Dioscorides testis est. Phagedaenis et fistulis immitti cum succo porri aut lacte mulierum, Plinius. Idem cum lana umbilico illitum, lumbricos egerit: cum melle anginis inungitur: sedis vitia ad cicatricem perducit: occlusas haemorrhoides aperit: in lana collectum, et alvo suppositum venttem solvit: cum butyro, medulla [Orig: medullâ] cervina [Orig: cervinâ] , et oleo laurino perfricta genua sanat: Contra genitalium et scroti dolores, cum melle utiliter inungitur: ptaerygia digitorum aqua [Orig: aquâ] calida [Orig: calidâ] dissolutum levat. Mulierum purgationes lana [Orig: lanâ] succida appositum iuvat. Bubulum, melli admixtum, teste Rhasi, ferrum infixum vel spinam extrahit. Idem ad crassitudinem mellis subactum, et illitum, permixto alumine et myrrha, ea quae veretris serpunt, mira celeritate persanare dicitur. De eodem ita Plinius. Panos et apostemata in quacumque parte fel bubulum discutit, ut sanguis etiam et caro bovis calida imposita. Cum oleo cicino, et rosaceo aequis portionibus, aurium dolori et vitiis medetur: tinnitum eorundem, cum gossypio impositum, dispellit: Sunt qui regium morbum pelli credant fascia linea, in bubulo felle calido tincta, et corpori sub costis incincta: quod triduo facien dum aiunt, ita ut quottidie [Orig: quottidiè] renovetur medicamentum. Hippocrates, si mulier non concepit, mensibus apparentibus, tertia [Orig: tertiâ] aut quarta die alumen tritum unguento dilutum, lana [Orig: lanâ] exceptum apponere, et per tres dies appositum haberi: Tertia [Orig: Tertiâ] vero [Orig: verò] die, fel bovis radi, et ramentum oleo dilutum, linteo exceptum apponi et tres dies appositum haberi, post cum viro concumbere, iubet. Mirum denique est, quod [Note: Alpin. de Medicina Aegypt. l. 3. c. 3.] Prospet Alpinus scribit, nonnullas mulieres in Aegypto, ut pinguescant, in balneis accipere novem diebus, fellis vaccini chirat, in aqua vaccina dissoluti. De Felle vitulino scito, id lendes cum aceto calefacto tollere: cicatrices oculorum extenuare, cum melle inprimis myrrha et croco tritum; aursculae insertum cum felle vitulino et aceto, et exuviis serpentis, maximae utilitatis esse: Cimices fugantur, si amurcae coctae mixtum cum oleo, eis insperseris. Lapis in felle bovis, figura [Orig: figurâ] annuli, philosophis Alcheron, tritus et naribus attractus, aciem oculorum promovet, et prohibet, ne quis humor descendens in oculis colligatur: comitialibus prodest, si magnitudine lentis inde capiatur cum succo betae, et hauriatur naribus. Est et Corio et Glutini suus in Medicina usus. Combusto illo sanantur teste Plinio, perniones, ex veteri inprimis calceam ento: cum melle phagedaenas in ulcerum genere abrodit: veteris vero [Orig: verò] soleae crematae cinis attritus calceamentorum sanat. Glutinum ex coriis boum excoquitur, taurorumque praecipuum. Praestantissimum fit ex auribus taurorum, et genitalibus. Nec quicquam efficacius prodest ambustis. Sed adulteratur nihil aeque [Orig: aequè] , quibusvis pellibus inveteratis, calceamentisque etiam decoctis. Rhodiacum olim fidissimum, eoque pictores et medici utebantur. Hodie praestantius, colore fere spadiceo, quam [Orig: quàm] maxime [Orig: maximè] durum, et vitri instar fragile, Germanicum cognominatur, et duplo carius vulgari, quod subnigrum est, venditur. Dioscorides xylocollan, quod [Orig: quòd] in lignis ferruminandis eius sit usus; alii taurocollan vocant. In ventionem eius Daedalo teste Plinio debemus, quo tenaci nexu haererent simul, quae coniungi aptius non poterant. Scabiem abolet in aceto liquefactum addita [Orig: additâ] calce,
si profunda non fuerit. Aceto remissum, adiecto sulpure, leni igne decoctum, ita ut ad mellis crassitudinem perducatur, surculoque ficulneo dum coquitur agitatum, ac bis per diem impositum, impetigines agrias, id est feras, sanat. Liquefactum, et tertio die solutum, recentes plagas ferro illatas, ad cicatricem perducit. Cum aceto et melle mixtum, lendes tollit. Medetur et dentibus aqua [Orig: aquâ] decoctum illitumque, et mox paulo [Orig: paulò] detractum; ut confestim colluantur vino, in quo decocti sunt cortices mali punici dulcis. Bibitur etiam cum tribus obolis, cum calida aqua, in vetere sanguinis excreatione. Caeliaci quoque ventris inflationi cum eadem feliciter imponitur. Cornu mucro exustus, duorum cochlearium pondere, addito melle, in pillulis devoratus, Phthisicis prodest, si Plinio credimus. Combustum et in pulverem renuissimum redactum, duorum cochlearium pondere, cum aquae calidae cyathis tribus, et paululo aceti, splenetico ieiuno per triduum, bibendum recte [Orig: rectè] datur. Habet et Ungula suum usum. Elixae et cum sinapi comestae, veneno resistunt. Ustae et a [Orig: à] mulieribus quibus lac defecit, in iusculo, vino, vel alio liquore potae, idem restiruunt. Carbonibus impositae mures suffitu enecant, vel alio [Orig: aliò] abigunt. Scobs tali cum melle pota, lumbricos educit, cum aceto mulso splenem minuit: vino excepta, et dentibus mobilibus apposita, eos confirmat. Frivolum, non tamen omittendum, inquit Plinius, propter desideria mulierum, Talum candidi iuvenci, quadraginta diebus noctibusque, donec resolvatur in liquorem decoctum, et linteolo illitum, candorem cutisque erugationem praestarc. Coxae uruntur bibunturque, ut Rhasis scribit, ut sanguinem fluentem et menses cohibeant. Membrana e [Orig: è] partu madida faciei ulcera sanat. Lapis qui in capite invenitur, ex eadem aqua quam bos bibit, porus, dolorem capitis efficaiciter tollit. Lac, utpote crassum et pingue, minus per alvum secedit: Plinius tamen eo maxime [Orig: maximè] alvum solvi scribit: ideoque per ver purgandi causa bibi, quod tum omnibus herbis et multum pascantur, Dioscorides, addit. Venena, illa inprimis quae rosiones et ustiones adferunt, expurgat: privatim vero [Orig: verò] contra dorycnium, colchicum, cicutam, et leporem marinum facit. Calefactum et gargarizatum tonsillarum dolores et tumores cito [Orig: citò] sedat. Tepidum incoctum subinde sumptum exulceratum quoque stomachum sanat. Cyathi unius mensura, cum pari sevi cervini remissi dosi, et pice praecoqua, quam viscosam vocant, rubricaque Scythica, quae pissasphaltus dicitur, periclitanti phthisico mire [Orig: mirè] subvenit. Vaccae nigrae, ut Hippocrates prodit, cum sesamo trito ad quadraginta dies, ex partu sanguinem vomenti bibendum, donec probe [Orig: probè] habeat. Idem decoctum, secundum Marcellum et Dioscoridem, exulceratos alvi fluores et tenesmum mitigat et tollit, recens mulctum, aut ad ignem decoctum, assidueque agitatum, donec ad tertias sit reductum. In dysentericis addi mellis exiguum praecipiunt, ut Plinius notavit: et si tormina sunt, cornus cervi cinerem, aut fel taurinum cumino mixtum, et cucurbitae carnes umbilico imponere. Nec hoc tantum Aetii [Orig: Aëtii] , Galeni, et Plinii praeceptum. Nostri enim temporis Medici idem faciunt, et in eo stomoma sive ferri aciem optimam novies candefactam exstinguunt, idque calidum aegro vel per clysterem exhibent. Propinabatur olim ab Hippocrate et alii liquori immistum. Is namque, cum vulnerato intestino respiratio prodit inferne [Orig: infernè] inconspicua iuxta vulnus, et evacuantur pectora, lac et vinum pari aquae mensura [Orig: mensurâ] admixta [Orig: admixtâ] , dari iubet. Sed et Gesnerus testatur, aliquos adversus quartanas remedium praedicare, si ex vino et lacte confusis, liquor in balneo Mariae extractus per aliquot dies bibatur. Butyrum etsi gentium duntaxat barbararum laudatissimum cibum, quique divites a [Orig: à] plebe discerneret Plinius dicat; magnarum tamen et hoc apud Galenum, Dioscorrdem, et alios virtutum.
Vitalis de Furno Cardinalis et medicus eximius, sic de eo scripsit. Butyrum naturaliter calidum est, et humidum, cum dominio caliditatis, viscosum, et unctuosum. Idem saepe [Orig: saepè] comestum, stomachum humectat, ventrem solvit, pectus lenit; ulcera pectoris et in testinorum sanat: maxime [Orig: maximè] valet, quando recens humanae complexioni proximum. Valet etiam ad leniendum pectus et pulmonem, curandumque maxime [Orig: maximè] si ibi fuerit apostema; quia propria eius vis maturare, humores et superfluitates omnes pectoris dissipare et mundificare, maxime [Orig: maximè] si cum melle et saccharo comedatur. Butyrum repugnat venenis, membra humectat, asperitatem oculorum eius litura mollificat et emendat, apostema dissolvit et maturat; vulnera pectoris, pulmonis, intestinorum morsus mitigat, nervos contractos emollit et laxat. Contra venena interna singulare est remedium, si is qui venenum potavit, in lacte calido solutum bibat abunde [Orig: abundè] : nam sua [Orig: suâ] pinguedine meatus obstruit, ne venenum subito [Orig: subitò] ad cor surrepat. Recens autem est laudabile, vetustum minus etc. Tantum Cardinalis. Caseus dysentericis et caeliacis prodest. Hippocrates eodem in tertia tabis specie utitur. Donatus ab Alto mari casei Siculi glan dem melle illitam, puero ascaridibus laboranti contulisse scribit. Serum calidum an frigidum sit, alibi disputabimus: certum est crassitiem humorum extenuare, abstergere, et alvum [Note: Galen. l. 3. de aliment. facult. c. 15.] subducere. Ideo [Orig: Ideò] veteres ad alvi subductionem frequentissime [Orig: frequentissimè] usi sunt, in iis inprimis, quos sine acrimonia purgare volebant, quales sunt, atra [Orig: atrâ] bile laborantes, comitiales, leprae, elephantiases, [Note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 26.] et toto corpore papularum eruptiones. Ante omnia orthopnoicis prodesse, cum nasturtio, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 38.] apud Plinium habemus. Urina bovis castrati, succino usto et in ea exstincto castigata, impotentiam tollit. Hippocrates eadem [Orig: eâdem] uterum muliebrem purgat, ut conceptus sequatur. Tauri urina lepras ac furfures tollit: capitis manantia ulcera sanat: et aurium dolores cum myrrha instillata, lenit. Denique, si maior sit gravitas aurium, ut Plinius inquit, urina capri vel tauri, vel fullonia (id est humana) vetus calefacta prodest, vapore per lagenae collum subeunte: admiscent et aceti tertiam partem, et aliquid urinae vituli, qui nondum herbam degustaverit. De Sanguine bubulo scribitur, cum aceto et modice [Orig: modicè] sumptum, contra sanguinis reiectionem facere: canum rabiem recentem sanare; et abscessus, si cum sevo ad ignem emplastrum fiat concoquere. Taurinus, teste Dioscoride, duritias, cum polenta illitus mollit: apostemata, in quacumque parte, aridus discutit: serpentes necat: et illitus maculas omnes de facie tollit: Pestiferum potu esse, quod celerrime [Orig: celerrimè] coeat [Orig: coëat] ac durescat, Midas Phrygiae Rex, Psammenitus Aegyptiorum, Themistocles et alii, qui hausto periere [Orig: periêre] , exemplo esse possunt. [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 13. et l. 29. c. 13.] Excipitur a [Orig: à] Plinio Aegyra, urbs sine dubio Achaiae, ab Homero Hyperesia dicta. Ibi enim sacerdos Terrae, vaticinatura, sanguinem tauri bibit, priusquam descendat in specus. Symptomata, quae ab illius haustu afficiunt, sunt, spirandi difficultas et strangulatus, faucium tonsillarumque praeclusio, linguae rubor, dentium infectio, et alia. Occurrere ei solent, amarantho, brassica, Caprifico, Calamintho, lasere, nitro, pipere, petroleo, soncho nigro, rubo, et thymo, De Fimo non est quod [Orig: quòd] multa adiciam. Taurinus, tumores et duritias solvit. Bubulus et ad chiradas et ad tumores omnes scirrhosos, ex aceto in cataplasmatis formam compositus, imponebatur. Cum melanthio carbonibus impositus, si naribus hauriatur, hemicraniae medetur. Ad coli dolorem recens, expressum, et cum vino dilutum, vehementer laudatur. Ex eodem tuso et cribrato, sterilium purgatorium paratur. Vitulini vires non multum a [Orig: à] bubulo discedunt. Marcellus statim subveniri scribit, si recens articulis laborantibus illinatur. Praebent vero [Orig: verò] et ad alia, quae dam partes usum; ne de agricultura, frumentorum excussione, vectura [Orig: vecturâ] , gestatione, bello, vel spectaculis quicquam
dicam. Ex cornibus, praeter pocula, Gutti, Cucurbitulae, Lucernae, litui, buccinae, et arcus fiebant: ex corio, scuta, loricae, galeae, parmae, tentoria, navigia, scalae, balthea, nu~mi, bursae, utres, folles, scuticae, calcei et cetera formantur. Esitata Pyraeaei in Graecia, Rupellae in Gallia obsidiones testantur. Ex extremitatibus gluten fit. Ex nervis, flagella fiunt fractu contumacissima, et quam [Orig: quàm] maxime [Orig: maximè] flexibilia. Dentibus politur charta [Orig: chartâ] . Cleanthes philosophus, ossibus bubulis et testes fictilibus perscribebat, quae a [Orig: à] Zenone audiverat, cum pecunia non suppeteret ad chartas emendas. Ex iisdem pulvis contra catar???hum et podagram paratur. Sanguis malthis faciendis, quod [Orig: quòd] quam [Orig: quàm] caererorum arimalium crassior sit, et cito [Orig: citò] coeat [Orig: coëat] , dureturque, perquam accommodus est. Vituli vero [Orig: verò] cum carnibus valde [Orig: valdè] concisis in vase fictili per decem dies detentus, inescationis piscium aptissima materia. Ex Sevo laudatissimae candelae, iuvencae inprimis et circa trimatum. Felle bubulo semina macerari Apuleius iubet, antequam spargantur, adversus mures agrestes. Nec accedent ad arborem formicae, si radici, vaccinum illinatur. Eodem et amurca [Orig: amurcâ] Lycium adulteratur: et aureus ducitur color. Setis bubulis veteres ad scopas vestiarias, veteres utebantur: et pictores suos exinde habebant penicillos. Troglodytae senio confecti, Diodoro reste, gutture bovis cauda adstricto finiebant vitam. Fimo Chinenses pisces alunt, ut pingues evadant. In hoc vaccarum fimo casae adversus pulices inunguntur, ut Linschotanus prodidit. Ungulis bestiolae a [Orig: à] vitibus arcentur. [Note: Differentiae.] Differentiae boum plurimae dantur, a [Orig: à] magnitudine, cornium varietate, variarum partium a [Orig: à] naturali constitutione deflexu, loco, et aliis. Aden insulae, quae forte [Orig: fortè] Madoce et Ocellis veteribus, vaccae, camelum magnitudine aequant, nivis instar candidae, sine cornibus, auribus proceris, ac pendulis, [Note: Alvarez. de Aethiop. c. 119.] si Francisco Alvarezio credimus. Aegyptios boves Graecismaiores Aristoreles pronuntiavit. Aethiopici in Prete Gani regnis tantorum cornuum ut ex iis vasa quae quinque sexve metretas singula capiunt, formentur. Africanae sunt tam parvae vaccae, ut vitulorum nostratium magnitudinem vix aequent: sed multi roboris et laboris patientissimae. Idem de Alpinis seu potius Altinis (Altinum urbs olim in littore Venetiae florentissima iuxta Aquileiam) Plinius reliquit. An lici boves cornibus et miro carnium sapore superbiunt. Americani in partibus septentrionalibus, carent palearibus et gibbosi conspiciuntur. In Dariena, teste Lopezio, ungulis sunt minime [Orig: minimè] bifidis, mulis non absimiles, magnis auribus, promuscide elephantis, colore cinereo, carne delicata [Orig: delicatâ] . Ex Hispania in Hispaniolam devectae vaccae, in tantam fecunditatem excrevere, ut una vacca proletaria, in viginti sex annis, octingentos fetus ediderit, dum ex filiis filii rursum procreantur. Aoniorum boum variis coloribus distinctorum perpetuae indivisaeque sunt ungulae, et unum ex ore egrediens cornu, quod Aelianus prodidit. In Arabia vidit Vartomannus Sultano donatas vaccas, quibus erant cornua cervinis similia, colore nigro: quibus dam et unicornu in [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 1.] fronte. Apud Arachatas, boves sunt silvestres, teste Aristotele, colore atro, rictu leviter adunco, cornua resimatiora gerentes. Armeniis duplex cornu, fic erratis flexionibus si Aeliano fides, ta~quam hedera retorqueretur, et si mucrone petitur, ob corneam duritiem, ferrum retunditur. In Bengala provincia, M. Paulo Veneto auctore, crassitudine elephantos aequant. In Hollandia vere, plaeraeque quae maculosae, plutimum lactis habent. Aliquibus partibus diebus aestivis, quatuor et quadraginta lactis haeminas singulae in mulctralia refundunt. In Nosocomio Amstelodamensi, quod Leprosorum domus dicitur, viginti duae tenentur vaccae, ex quibus aureos circiter quingentos in lacte et caseis, praeter quod in usum [Note: Pontanus Amstelod. l. 2. c. 23.] quottidianum cedit, quotannis confici, a [Orig: à] fide dignisse audivisse Pontanus prodit. Non est ergo mirum,
ex caseo et butyro ibidem, quae in extera loca exportantur, in singulas annos ducenties sestertium, id est, decies centena Caroleorum milia cogi, quod apud Hadrianum Iunium legimus. In Scotia boves sunt silvestres colore candidissimo, iuba densa ac demissa, truculenti et feri, adeoque ab humano genere abhorrentes, ut ab iis quae homines vel manib. contrectarint, vel halitu perflaverint, per multos dies abstineant, dolo capti, moriantur. Carnes cartilaginosas habent. In agro Camanduano, (verba [Note: Scalig. Exercit, 206. 6] sunt Scaligeri), boves aiunt esse maximos, brevibus tamen cornibus et hebetibus. Nulla macula candor vitiatur. Cameli gibbus eis et robur par. Onera suscepturi, camelorum more ad agasonis iussum genua flectunt. Haud scio, an eosdem intelligat [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 45.] Plinius dum scribit: Carici boves, in parte Asiae foedi visu, tubere super armos a [Orig: à] cervicibus eminente, luxatis cornibus; excellentes in opere narrantur: ceteri nigri coloris candidive, ad laborem damnantur. Cyprii boves stercore humano pascuntur. In urbe Diu, citante Maiolo, boves sunt exigui, praegrandibus et rectis cornibus, sed praeter oneris ferendi industriam, et sub freno currere et equitare dociles, equorum gradariorum more. Epiroticae vaccae, scribente Aristotele, [Note: Arist. H. A. l. 3. c. 21.] amphoras singulas singulae implent lacte. Eri itur qui mulget, aut paululum se inclinat: quoniam sedendo ubera contingere nequit. De bobus ibidem, quos incolae Pyrrhicos [Note: Plinius. H. N. l. 8. c. 45] vocant, ita Plinius: In nostro orbe Epiroticis laus magna, a [Orig: à] Pyrrhi, (ut ferunt) iam inde regis cura. Id consecutus est, non ante quadrimatum ad partus vocando. Praegrandes itaque fuere: et hodieque reliquiae stirpium durant. At nunc anniculae ad fecunditatem poscuntur: tolerantius tamen [Note: Aelian. H. N. l. 12. c. 36.] bimae. In Eubaea boves fere [Orig: ferè] omnes albos Odoardus Barbosa affirmat; quam et argyroboaeon Eubaeam Poet [Orig: Poët] dixere. In Galata Africae monte boves Italicis octimestribus vix pares, cum senuerint, Leonius testatur. In regione Garamantum aut vicina quadam, [Note: Herodot. l. 4.] praepostere [Orig: praeposterè] pascuntur, si Herodoto fides. Nam si reiecta (vel potius recta) ad pastum ora dirigant, officiunt prona in humum cornua et obnixa. Helvetii a [Orig: à] teneritudine carnis, cum alibi, tum maxime [Orig: maximè] iuxta Zofingam oppidum agri Bernensis commendantur. In India sunt unicornes et tricornes, solidis ungulis, nec bifidis. Iisdem Plinius altitudinem camelorum tradi ait, cornua in latitudinem quaternorum [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 34.] pedum. Allatum ab inde Ptolomaeo II. cornu, quod tres amphoras capiebat. Ibidem pares equis currunt. De iis forte [Orig: fortè] Plinius dumita scribit. Atrocissimos habet (scilicet [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 21.] India) tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate anteomnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente, iuxta cornua mobilia, tergori duritia silicis omne respuens vulnus. Feras omnes venantur: ipsinon aliter quam [Orig: quàm] foveis capti feritate semper [Note: Bellon. obs. l. 2. c. 92.] intereunt. An sint illi, quorum caudas tenues admodum et tenuis pili, tantique pretii, ut singulae quatuor vel quinque ducatis aestimentur, Sangiaci et Bassae Damasci adhibent, ignoro. Legimus etiam dari in India bovem, et indigete voce Ignaragnam nuncupari, dicique habitare iuxta castrum S. Spiritus, aliisque quibusdam locis ubi frigus remissius est. Animal esse immensae molis, vescique herbis duntaxat, quae rubrisint coloris. Corporis mole nostrates boves superare, pellem habere similem elephanto, bina iuxta pectus brachia, sub quibus mammae lateant, quibus fetus suos enutrit. Capite atque ore boves nostrates referre. Carne esse suavissma, Indisque praecipue [Orig: praecipuè] expetita [Orig: expetitâ] . Ex pinguedine liquamen parari butyro simile, quo in condien dis cibis utuntur. Ossa eius duricia ebori vix cedere. Umbri praecipue [Orig: praecipuè] circa Clitumnum amnem sunt quoque celeberrimi. Plinius scribit, eam oram gignere omnium Italiae maximos, inquibus plurimi sint albi. Sabinis quoque spectati sunt: et legimus apud Livium, bovem olim in Sabinis cuidam patrifamilias miranda magnitudine
ac specie esse natum, cui monumentum miraculo fuerint Romae in vestibulo templi Dianae, fixa per multas aetates cornua. Leutricorum boum cornua atque aures ex una stirpe cognata, atque simul contexta esse testatur Aristoreles, ut citat Aelianus. In Cathaiae provincia quadam sunt albi et nigri, equina cauda, sed pilosiore, ad pedes usque protensa: pilos habent subtilissimos in modum plumae volatilis, magno pretio, quos equites in cacumine lancearum suspendentes, egregiae nobilitatis insigne ducunt. Cornua ab occipite in spinam tanta longitudine extenduntur, ut elevato capite cornibus attingant caudam. Sunt autem grandia cornua, ut incolae amphorarum loco eis [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 51.] utantur. Apud Mysios nulla boves habent cornua, teste Aeliano. Apud Nigros, nullae vaccae ruffae, omnibus color niger vel albus, vel ex utroque mixtus. In Nomadibus qui ad Maeoticas paludes hiemant, et dies aestivos in camporum aequoribus vivunt, ex bobus pars sine cornibus nascitur, pars serrula [Orig: serrulâ] abscinditur. Tauri Paeonii, ut scribit Pausanias, hirto sunt corpore; cum omni ex parte tum praecipue [Orig: praecipuè] pectoribus et mentis. Theopompus vero [Orig: verò] referente Mizaldo apud Paeonas tradit boves tam magna gestare cornua, ut tribus vel quatuor vini sextariis vix adimplerentur, ex iisque reges ac proceres pocula conficere labris ebore aut argento obductis. Hungaria tam eorundem abundans, ut Sigismundus Baro Herbersteinius reliquerit, per solam viam Viennensem uno anno plusquam [Orig: plusquàm] octoginta milia boum in [Note: Paulus Venet. l. 1. c. 22.] Germaniam acta esse. Regio Comandu ab eiusdem urbe appellata in Persia, boves habet maximos et in universum candidos, cornua brevia et minime [Orig: minimè] acuta in capite gestantes, camelino gibbo dorso eorum imminente, teste Paulo Veneto. Unde tam robusti, inquit, redduntur, ut ad magna onera gestanda facile [Orig: facilè] assuefiant. [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 51.] Habentur tales et in Quivira. Tauri ibi (inquit Nierembergius) quoddam genussylvestre, fulva specie, humili corpore, incurvo dorso, frequentibus iubis, et laciniis promissis, eduli carne, salubri, nec iniucunda. Cauda vescuntur incolae, epotato cruore: pellibus proteguntur. Phaenicum vaccae eius sunt magnitudinis, ut [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 33.] Phoenicum libri apud Aelianum habent, ut vel procerissimi pastores cum [Orig: cùm] mulgent stent, minus proceri scabellum ascendere cogantur. In Phrygia, prodente Aristotele, boves cornua ut aures movent, quod et de Erythraeis Aelianus prodidit. In Norvegia Islandia, Gothia, Feronia, sunt quidam silvestres, nec homini nec aliis quadrupedibus parentes, quibus cornua vulgaribus minora, sub mento barba prolixa dependet. Venatores inter arbores se abscondunt: ipsi vero [Orig: verò] ab iis vulnerati vel iniuriam ulciscuntur, vel se ipsos interimunt. Facir et Vaccae marinae Olaus Magnus mentionem, atque de ea sic scribit. Vacca marina monstrum est magnum, robustum, ira cundum, et iniuriosum, edens partum sibi similem, sed non supra geminum, unum tamen saepius [Orig: saepiùs] , quem plurimum diligens, secum sollicite [Orig: sollicitè] ducit, quocumque tandem se per mare transmittit, aut in terra gressus dirigit; decem mensibus impraegnatur. Demum hoc animal aliquando CXXX. annis, per caudae ipsius amputationem vixisse probatum est. In aquilonaribus quibusdam novi orbis provinciis, exsertos elephantum modo dentes habent, si Carterio apud Rhamusium credendum. In Caricta Scotiae provincia supra Gallovidiam boves sunt, quorum caro tenera suavisque esui est, ceterum pingue numquam concrescit, olei liquidi modo fere [Orig: ferè] semper fluens. Varro denique tradit, bovesiuxta Toronam, paucis ante partum diebus, lacte carere: reliquo tempore habere perpetuo. Ventrem ferre decem menses. De bobus Tartaricis in Ergimul, qui sunt elephantum proceritate pilo perenni, levi, ac prorsus albo aut prorsus nigro, qui in humeris more leonum praelongus est, non minus pedes tres, mira mollicie, perin de ac sericum, superius dictum. Ut et de gibbosis, quales Tartaricos Scaliger, Sytiacos,
qui palearia non habent, Plinius esse ait. Et tantum de Differentiis promiscue [Orig: promiscuè] . [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 19.] Huc pertinet animal, quod in Congo Empalanga vocitant, figura [Orig: figurâ] et magnitudine bovem referens, nisi quod et caput et cervicem gerat erectam cervorum more, cornua quoque habeat in capite recta et longa, nodosa in summitate, interius parum inflexa: quod quamvis etiam sit silvestre, nemini tamen est molestum; neque adeo [Orig: adeò] etiam est ferum, quia facili negotio aratro, si adesset incolarum aliquod ingenium, accommodari posset. Quantum ad Monstra, visus est Mediolani et Saturae vitulus biceps: visus in Thuringiae vico Sextipes, illeque gemino capite et uno podice: visus et septipes, massam carnis e [Orig: è] latere [Orig: laterè] dependentem gestans. Visus oculis, naribus et auribus humanis: biceps duplici facie: quodammodo bicorporeus: duobus tantum posterioribus pedibus et agnina [Orig: agninâ] facie. Visus Basileae Rauracorum an. 1551. bos quinque pedibus, qualem nos olim Londini in Anglia vidimus, alibi alius cervice cornu gerens: et cruribus brevibus instar nani. Monstrum bicorporeum erectum quinque auribus, ut et Caput vituli hic etiam expressum habebis.
BOves feri, Graecis a)/grioi, qui ab agrestibus a)grau/lois2, in eo differunt, quod [Orig: quòd] hi quamquam mansueti sint et ex mansuetis orti, liberi tamen solutique in montium, silvarum et agrorum pascuis relinquantur; illi vero [Orig: verò] non tam natura loci quam [Orig: quàm] natura [Orig: naturâ] propria [Orig: propriâ] et genio fere [Orig: ferè] sint, sunt Urus, Bison, Bonasus, Bubalus Africanus, Buffelus, et Bos Strepsiceros. Uri nomen Gallicum Macrobius facit, Gesnerus et Aldrovandus Germanicum potius. Ur enim vel silvestrem, vel magnum, vastum, et maximarum virium Germanis antiquis significabat. Servius tamen Graecum esse vult, et ab o)rw=n, id est, montibus deducit. Polonis saltem in Masovia et Samogitia Tur vocatur, quem Gesnerus veterum Tarandum esse iudicat. Lithuanis Zumbronem dici, Scaliger se invenisse tradit. An Rhezes Iphicratis sit, alibi disquiretur. [Note: Hieron. l. 3. Com. in Amos. c. 3.] D. Hieronymus Bubalum appellat, quod et Martialis, et imperitum [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 15.] Romanorum vulgus, teste Plinio, faciebat. Cromerus Bisontem appellat. [Note: Solin. Polyhist, c. 25] In Descriptione discrepant aliquantulum auctores, nisi forte [Orig: fortè] diversa eorum sint genera. Caesar et Plinius nullam villorum mentionem faciunt: Erasmus Stella, tempora villosa, et mentum barbatum, ipsis adscribit; quod et apud Albertum Magnum invenies, qui urum cum bonaso confundit. De cetero magnitudine sunt paulo [Orig: paulò] infra elephantos, ut Caesar prodidit, specie et colore et figura tauri. [Note: Albert. H. A. l. 22.] Albertus longitudine aliquando quindecem cubitorum facit. Magnitudinis illius hoc etiam est argumentum, quod in capite inter cornua tres homines considere possunt. Hispidum habet et villosum corium, et sub mento palearia. Cornua densa nigra, brevia; Oculi versus exteriorem canthum rubicundi. Caput crassum. Facies lata. Color fere [Orig: ferè] niger, sed maxime [Orig: maximè] in temporibus, mento, collo. In facie, lateribus, cturibus, cauda, ad puniceum vergit. Repetitur in silva Hercynia, Podolia, Samogitia, Mazovia, et Hungaria. Adsuescere ad homines, et mansuefieri, ne parvuli quidem excepti possunt. Excellentium est virium et velocitatis. Cornibus equum cum sessore correptum, in sublime identidem iactat; et arbores mediocri crassitudine evertit. Caro eius condita in deliciis est magnatibus. [Note: Plin H. N. l. c.] Cornibus Barbari Septentrionales potant, unasque binas capitis unius cornua implent. Aliis praefixa his pila cuspidant. Apud nos addit Plinius, in laminas secta translucent: atque etiam lumen latius inclusum fundunt, multasque ad delitias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita,
[Illustration:
Bison Wilder Ochs Wisent.
]
[Illustration:
Bubalus Indicus
]
[Illustration:
Vacca Indica.
]
[Illustration:
Bisons Magnus
]
[Illustration:
Bison Iubatus
]
[Illustration:
Locobardus Bison
]
[Illustration:
Bonasus Munister. Wild Ochsen geschlecht
]
[Illustration:
Bubalus Africanus
]
[Illustration:
Taurus.
]
[Illustration:
Bonnasus alius.
]
[Illustration:
Urus Iubatus. Gewohnter Awer Ochs
]
[Illustration:
Catoblepa Urus Liibicus.
]
[Illustration:
Monoceros Unicornu. Einhorn.
]
[Illustration:
Capricornus Marinus Meer Steinbock.
]
[Illustration:
Monoceros Unicornu Einhorn
]
[Illustration:
Onager Aldro: Wald Esel
]
[Illustration:
Monoceros seu Unicornu Iubatus Einhorn mit Mahnen [Orig: Mähnen]
]
[Illustration:
Monoceros seu Unicornu aliud Einhorn mit Mahnen [Orig: Mähnen] ein andr art
]
nunc quae cerostrata picturae genere dicuntur. Forte [Orig: Fortè] et taurus ille silvestris, qui Macedoniam vastabat, ad pedem Orbeli montis Macedoniae a [Orig: à] Philippo Rege confossus, cuius pellem et cornua o)rguai=a vel tes1oarakaidoka/dwra, id est, quatuordecim palmorum, in vestibulo templi Herculis [Note: Aldrov. de Bisulcis l. 1. c. 2.] consecravit, urus erat. De capiendi ratione, vide Aldrovandum.
[Note: Aldrov. Histor. Bisulc. l. 1. c. 3] BIsontis vocabulum ab Germanico Visent dictum est. Oppiani codices bi/stwn habent, a [Orig: à] Bistonia forte [Orig: fortè] Thraciae [Note: Plin. l. c.] silva, sed male [Orig: malè] . Dion bi/s1s1wnes2 vocat. Plinius et ex eo Solinus, boves feris similes esse dicit, setosos, colla iubis horridos. Oppianus, iubam circa armos terribilem in crassa [Orig: crassâ] cervice [Note: Oppian. l. 2. de venatione.] quatere ait, nec non circa maxillas aut mentum. Cornuum mucronibus esse hamatis et aduncis, non interse reflexis, sed sursum versus surgentibus, ut Gyllius vertit. Seu ut Gesnerus, non esse patula vel extensa, ut in ceteris bubus, nec e [Orig: è] regione in diversum ad latera abire vel extendi, (epicarsion enim transversum est) sed recta [Orig: rectà] surgere, ita tamen ut u(/ptia sint, id est, dorsum versus inclinent, et circa finem hami instar tum recurva tum acuta sint, unde ke/ntra ab acumine vocantur. Surrio iubati sunt et villosi circa collum, et in armos barba a [Orig: à] mento propendente, pilis moschum redolentibus, capite brevi oculis grandioribus, et torvis, quasi ardentibus, fronte lata, cornibus plaerumque adeo [Orig: adeò] diductis et porrectis, ut in iis tres bene [Orig: benè] corpulenti homines insidere, queant. In tergo exstat gibbus elatior priore, et posteriore corporis parte humiliore. Cornu Gesnerus apud aurifabrum ar ento includendum vidit, nigredine splendens, duos dodrantes longum, aduncum instar unguium in rapacium avium genere. Linguam Oppianus asperam habere ait, ut cum lingit, sanguinem eliciat. Deusu in Medicina hoc duntaxat habet Plinius. Uros et bisontes Graeci in experimentis non habuerunt, quamquam bove fero refertis Indiae silvis: portione tamen eadem efficaciora omnia (quam ex domesticis scilicet bubus) ex his credi par est, videlicet quoad medendi vim. Huius generis fuerint Tauri Floridae novi orbis insulae, quos Butrones barbari sua [Orig: suâ] lingua [Orig: linguâ] nuncupant, prodente Ambrosio Parco. Cornua gerunt pedalia, et gibbum in dorso, Camelino similem. Pilo sunt prolixo et fulvo, cauda leonina. Numquam cicurantur. Ex pellibus fiunt tegmina, quibus barbari adversus hiemis vehementiam utuntur. Cornibus vero [Orig: verò] quibus alexiteriam vim inesse sibi persuadent, adversus venena se muniunt. Huc pertinet et Bison Scoticus. Candidissimum esse aiunt, in formam leonis iubam ferre, cetera mansuetis simillimum, verum adeo [Orig: adeò] ferum et indomitum, humanique consortii hostem, ut quas herbas aut frutices humana contrectatas manu senserit, plurimos deinceps fugiat: captum autem arte quadam, mox prae maestitia mori. Cum vero [Orig: verò] se peti senserit, in obvium quemcumque magno impetu irruere.
[Note: Aldrov. de Bisulcis l. 1. c. 4.] BOnasus, Aristoteli bo/nas1s1os, et bo/lintos, Paeonibus mo/napos, sive ut alii scribunt mo/nepos, incerta origine dicitur. Augustinus Niphus ab Alberto Magno qui Bonasum et Urum confundit deceptus, vaccam Indicam a [Orig: à] [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 71. ed. Scalig.] recentioribus vocari scribit. Ita vero [Orig: verò] eum Aristoteles describit. Bonasus nascitur in Paeoniae monte Meslapio, qui separat Paeoniam a [Orig: à] Media regione. Vocant eum Paeones Monapum. Tauri est magnitudine: sed bove crassior. Neque enim longus est. Eius corium distentum capit quantum est septem convivis. Ceterum species bovis est, nisi quod [Orig: quòd] habet iubam ad summos usque armos, sicut equus, verum pilus eius mollior quam [Orig: quàm]
equinus, et demissior: color pili flavus. Longus etiam crinis ad oculos usque pertinens. Color eius inter cinereum et ruffum: non qualis equarum quas Paroas vocant: sed squalidior atque subtus lanaceus. Atriaut gilvi vehementer, nulli sunt. Vocem similem bovi habet. Cornua autem curva et adverso inter se flexu curva, atque inutilia ad pugnam: magnitudine palmi aut non multo [Orig: multò] lo~giora: crassitudine singulis, quanta capi possit, non multo [Orig: multò] minus semisextario. Nigredo autem pulchra et nitida cornu est. Antiae vero [Orig: verò] ad oculos usque pertinent, ita ut in latus potius, quam [Orig: quàm] antrorsum propendere videantur. Superioribus caret dentibus, sicut bos et alia cornigera omnia. Ciura autem hirta, et est bisulcus. Caudam habet minorem quam [Orig: quàm] pro sua magnitudine: maiorem tamen bubula [Orig: bubulâ] . Sparpit pulverem et terram fodit, tauri niore. Corium est adversus ictum validum. Carne est suavi: idcirco [Orig: idcircò] eum venantur. Percussus fugit: delassatus [Note: Plin. H. N, l. 8. c. 15.] subsistit. Tuetur sese calcibus, et stercore, quod ab sese quaternis passibus (pessime [Orig: pessimè] Plinius trium iugerum longitudine posuit) eiaculatur. Cuius usus perfacilis est. Saepe [Orig: Saepè] vero [Orig: verò] etiam comburit, adeo [Orig: adeò] ut deglabrentur canes. Perturbato vero [Orig: verò] atque perterrefacto potest hoc efficere stercus: pacato non comburit. Ferae facies ac natura tales est. Imminente autem tempore pariendi, universi in montibus pariunt: ac priusquam sobolem edant, circum locum alvum exonerant: tamquam ponentes munimentum. Emittit haec fera largam quandam copiam excrementi huius. Huc usque Aristoteles, ex quo sine dubio, quae de hoc animali, apud Plinium, Solinum et Aelianum habentur, desumpta sunt. An cornua, vertebra, omoplata, et costa, prout eas Caimus ad Gesnerum describit, huius animalis fuerint, incertum est. Cornuum longitudo pedum duorum erat, palmorum trium et digiti semissis: in ambitu ubi capiti iungebantur, pedis unius et palmi semissis. Spatium frontis inter cornua palmorum Romanorum trium cum semisse. Vertebra erat tantae magnitudinis, ut nisi lo~gitudine trium pedum Romanorum, et duorum palmorum cum semisse circumdari potuerit. Costa longitudinis sex pedum erat. De omoplata taceo. Iconem Capitis et ossium, apposuimus.
[Note: Aldrov. Hist. de Quadrup. l. 2. c. 5.] BUbali nomen confusum quidem non solum hodie sed et Plinii aevo fuisle videtur: nec peculiare aliquod apud Graecos nomen habet; et multi diversos silvestres boves, praesertim in illis regionib. ad quas aliunde adducuntur, bubalos appellant: quidam bubali, inter capreas relato, commune nomen esse volunt: nos tamen ab isto distinguimus: eumque silvestrem bovem [Note: Arist. H. A. l. 3. c. 6.] intelligimus, quem Aristoteles rimidum esse, et sanguinem fibris carentem habere scribit, et qui cum Bove Africano [Note: Scalig. Exercit. 206. s. 5.] idem est. De eo ita Scaliger. Bubalin, cuius sanguis et instrumentum pugnae cornua ab Aristotele descripta sunt, Plinius ait esse vitulo similiorem (cervove:) Quid igitur ea sit? An Gazella? nonsane [Orig: nonsanè] . Quare quod ex Africanis historiis percipere potui, tibi libenter impertitum curabimus. Africanorum boum parvitas tanta est, ut nostratium vitulorum vix aequent magnitudinem. Multi tamen roboris, ac doloris patientissimi sunt. Dant autem et Lant, et Elant in venio appellatum. Facie bubula est, sed ut minor, ita multo [Orig: multò] agilior et expeditior. Eiusmodi fertur esse celeritate, ut cursu feras omnes antevertar. Corium adeo [Orig: adeò] firmum, ut cuivis telorum ferreo generi sit impenetrabile. Sclopi tamen globulo pervium. Pilus eis albet. Aestate capiuntur, quod aranearum fervore ungulae moveantur ac vacillent. Tantum Scaliger. Bellonius alium Bovem Africanum [Note: Bellon. observ. l. 2. c. 50.] ita describit. Iam aetate, inquit, grandis erat, corpore minor cervo, sed habitiore et maiore quam [Orig: quàm] caprea, tam quadrato et bene [Orig: benè] formato corpore, ut oculis gratus esset eius aspectus. Nam eius pilus flavus, adeo [Orig: adeò] splendens et laevis erat, ut expolitus videretur. Alvum
[Illustration:
Bubalus. Buffel [Orig: Büffel] .
]
[Illustration:
Alius Bubalus Taurus Siiluester.
]
[Illustration:
Urus. Awer Ochs.
]
[Illustration:
Bos Sciithicus.
]
[Illustration:
Bubali Iuvenci. Iunge Buffel [Orig: Büffel] .
]
magis ruffam ad flavum colorem tendentem habet quam [Orig: quàm] dorsum, quod ad fuscum accedit. Bubuli pedes, breviaque et firma illi sunt crura: Collum crassum et breve, exiguis praeditum palearibus: Caput bubulo simile: cuius vertici insident cornua nigra, et admodum incurva, ut Gazellae, lunaeque crescentis in modum inflexa, quib. haud multum se tueri potest, cum in sese sint recurva. Bubulis aurib. praeditus est, armos sublevatos et plenos habet: caudam ut Camelopardalis usque ad poplites promissam, nigris pilis fultam, duplo quam [Orig: quàm] equini crassioribus. Bovis mugitum habet, sed non adeo [Orig: adeò] sonorum. Diversus est ab hoc ille, cuius iconem Horatius Fontana ad Aldrovandum misit. Capite enim erat colloque longe [Orig: longè] procerioribus atque exilioribus: cornibus item retro inflexis, et ut in rupicapra incurvis. Aures pro capitis proportione habebat maiusculas, iuxta colli initium: faciem cervinam, aut capreolum potius quam [Orig: quàm] bovem referentem. Quare a [Orig: à] quibusdam inter Africanos capreolos referebatur. Totum animal excepto rostro et cornib. quae nigricabant, fla vescebat. Pilo erat lo~giusculo.
[Note: Aldr. Hist. Quadrup. l. 2. c. 6.] BUffelum seu Bubalum vulgarem diversum a [Orig: à] Bubalo Aristotelis esse, vel ex collatione historiae utriusque patebit. Videtur autem eum inter boves silvestres nullo expresso nomine reposuisse, dum scribit apud Arachotos (Indiae civitatem) boves silvestres esse, qui differunt ab urbanis, quantum inter sues urbanos et silvestres interest: colore atro, corpore robusto, rictu leviter adunco, cornua gerunt resupinatiora. Fueritque forte [Orig: fortè] etiam iste noster buffelus, bos ille silvestris niger, ex quo si sanguine ricini lumbi perungantur, mulieri taedium veneris fieri dicit Osthanes apud Plinium. Descriptio nostri sic habet. Animal est bovi simile, sed maius altiusque, corpore valde [Orig: valdè] crasso, cure durissima, membris macilentis. Pilos habet nigros, paucos, et parvos, in cauda fere [Orig: ferè] nullos. Frons est aspera, crispa, et intricata pilis. Caput ut plurimum pronum ad terram, parvum pro pro portione totius corporis. Cornua lo~ga intorta et nigra. Albertus aliquando interius iuxta collum dependere versus internam pectoris partem ait, aliquando erecta esse: Collum est crassum longumque. Inferior dorsi pars caudam versus declivis. Cauda ipsa brevis, parva, et nullis fere [Orig: ferè] pilis. Crura crassa, robusta, et reliqui corporis respectu brevia. Frequentissime [Orig: Frequentissimè] in Asia, Graecia, Aegypto, insula Borneo, Siam, Italiç urbib. reperiuntur. Circa Fundi quam plurimos vidimus. In aquis morari gaudet. Mugitus eis terribilis. Lac buffela habet, et tempore coitus, et in principio partus, ut Niphus annotavit. Intuiti mansuetudinem prae se fcrunt: irritati, (irritantur rubro colore) indomiti evadunt. Persequem do recta fertur, neque declinat. Crescentiensis tradit, ubi irascitur aquam ingredi, et se mergere ad os usque, ut sanguis aestuans restinguatur. In hoc genere vacca alterius generis vaccae vitulum non admittit, sed odore agnitum reicit: sin autem vitulus vaccino stercore illinatur, decepta odore, lactar et prosuo educat. Laboris est patiens. Ferreus aut aeneus circulus per nares ei traicitur, cui alligato fune, vel habena, ducitur ac regitur. Tradunt si nimium sit onus decumbere, nec vel verberib. posse ad surgendum cogi, nisi levato prius onere. Carnes ipsorum Romae venales prostant, et Iudaeis sapore suo blandiuntur: verum tanto lentore praeditae sunt, ut in parietem adactae tenacissime [Orig: tenacissimè] adhaereant. Casei, quos Pistoriensis ager copiose [Orig: copiosè] subministrat, Marzolinorum nomine, figura [Orig: figurâ] fere [Orig: ferè] ovali, bubulis lo~ge [Orig: gè] praeferuntur, utpote [Orig: utpotè] palato gratiores. Ex ungulis vel cornibus annuli fiunt, qui si in digitis vel manuum vel pedum subinde gestentur, mirifice [Orig: mirificè] adversus spasmos laudantur. Sunt qui iisdem quaterna fila ex totidem metallis, auro, argento, aere, et ferro fabricata innectunt, sic efficaciora futura credentes. Ex corio fiunt vestes ac praecipue [Orig: praecipuè] thoraces. In Narsinga equorum ornamenta eo teguntur. Siamenses [Note: Aldr. Hist. Quadrup. l. 2. c. 7.] ex cornib. arcus conficiunt. Bos Strepsiceros a [Orig: à] turbinata cornuum constitutione ita dicitur. Facie capreolo
potius quam [Orig: quàm] bovi similis est. Caudam tamen bubulam habet, quamvis breviusculam. Totum animal colore cervo fere [Orig: ferè] simile.
ABovis historia ad Ovis descriptionem transimus, Aegyptiis olim sacrae, et apud Athenienses tanti aestimii, ut et actio contra eum institui iuberetur, [Note: Plut. de esu carn.] qui vivum excoriasset arietem, ut Plutarch. testatur; et antiqua [Orig: antiquâ] lege statutum esset, ne quis ex grege centum capite habente, pecudem intonsam aut [Note: Athen. Dipn. l. 9.] quae non peperisset, iugularet; quod apud Athenaeum habemus; qui etiam addit, suo tempore in Palladis sacrificiis, neque agnam mactatam, nec caseum gustatum fuisse. Adde, apud Roman. olim, no~nisi ovium boumque impendio mulctam [Note: Agell. l. 11. c. 1.] dictam, prodente id Agellio: ibidem homicidii noxium, poenam arietis damno luisse, ut in legib. Regum, scribente Servio, exstat, oves denique olim apud Persas, et Medos inter tribura numeratas fuisse. Cappadoces enim Persis LM. Medi duplum pendebant. Et ne longius abeamus, scribit Ambros. Nolanus, a [Orig: à] Stabiis quotannis magnum et album agnum, cum cornibu auratis, Nolam ad Praesulem tributi honorisque nomine mitti. Nil interim de eo dicam, quod agnina caro iis qui gryphos enodabant, nec non poetis [Orig: poëtis] , praemium erat. Unde *arnwdw=oi dicebantur, qui agni [Note: Nomen.] praemia canebant. Inter Nomina Ovis apud Latinos, est Ovis, Aries, Agnus, Adasia, Minae, Apicae, Lanata, Bidens, Pecus. Ovis nomen est foemellae. Festus tamen ab antiquis masculino genere, cum de mulcta scil. agebatur, usurpatum scribit. Ab isto vocabulo est Oviaria ovium multitudo, a [Orig: à] qua et oviarium pecus dicitur. Aries vocabulum est maris: Agnus illius quae nondum annua excessit. Adasia vocatur, teste Festo, vetula recentis partus: Matrices, quae agnos nutriunt Palladio, quas Florentinus toka/des2 dixit, pascales, quae passim pascuntur. Minae quae ventre sunt glabro. Apicae quae non amplo sunt corpore, nec multam lanam circa totum corpus habent. Lanata, epithetum ovis est, sed saepe [Orig: saepè] pro ove ponitur. Bidentes sunt oves duos dentes longiores ceteris habentes, quales in hostia esse debebant. Dicuntur et Ambidentes, et Duidentes: quamvis et apud Festum ambidens et bidens, quae superioribus et inferioribus est dentibus, vocetur. Pecorum nomen iis quidem animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta; aut usui hominum accommodata: Plinius tamen pecudem saepissime [Orig: saepissimè] pro ove ponit. Apud Graecos haud pauciora et Ovis et Aries habent nomina. Dicitur namque illa, a)mno/a, a)/mnos2 ba/ra Laconibus; bhki/ois2 apud Hippocratem interpretatur Varinus prob???)/te/ois2. Ethymologus bo/ta exponit pro/batai goi=ta Hesychio et Suidae ovis est; dido/hs2 bidens, di/kuma oves quae gemellos peperere; e)/ggalon ovis lac habens, e)viron est ovis mollis lanae, i(erei=on ovis immolanda, meta/s1s1ai oves agnos sub uberibus habentes, seu ta\ u(ph/rna pro/bata, mes1h/likes2 mediae aetatis inter agnos, et iam maiores natu oves. *ka\r ka/rnos, karo\s2, o)/i+s2, o)/ic, pw=u)/, rh=nes2, nomina sunt ovis simplicia. Aries vocatur a)/rixa, krio\s2, a)rneio\s2, dedma/wn, e)sqri\s2, quod nomen exsecto sed verveci proprie [Orig: propriè] competit, kti/los, gregis dux, moxi/as2, o)xri/bas2, quod tamen nonnisi de silvestri accipitur, para\ to\ ta\s2 a)/krias2 ba/inein, quod per vertices montium eat. Ad vervecum differentiam, qui arietes non castrati, Nefrendes dicuntur illi, qui castrati non sunt. *a)/rs2, a)mno\s2, e)/rs1ai, ka/sqetos, ki/llic, o)rs1os2, prati/nion, prhth=nes2, s1aki/tai, trano\n, fa/gilon, agnorum sunt apud [Note: Descriptio.] Graecos nomina. Desiriptioni, non est quod immoremur. Notissimum namque animal est. Memorabilissima tamen apponemus, quorum et auctores mentionem fecere. Caput itaque ipsi infirmissimum natura tribuit. Cerebrum au)xmhro\n, hoc est, ut Theodorus vertit, squalidiusculum, seu minus pingue. Cornua tenuiora feminis plaerumque, multis nulla, agnis aliquando ab ipso partu connata, arietum generi in anfractum, ceu castus, co~voluta, aliquando plura quam [Orig: quàm] bina. Cardanus verveces quatuor cornib. insignes se
[Illustration:
Aries. Wieder.
]
[Illustration:
Vervex. Hamel.
]
[Illustration:
Agnus. Lam.
]
[Illustration:
Ovis Peregrina.
]
[Illustration:
Vervex aliud
]
[Illustration:
Vervex alius Peregrinus
]
[Illustration:
Ovis Arabica.
]
vidisse scribit. Hic tricornis et sexcornis iconem exhibemus. Evirati cornuum situm mutant, eaque e [Orig: è] contrario [Note: Aristot. de genorat. animal. l. 5. c. 1.] gerunt. Oculos habent in latera despicientes, maxime [Orig: maximè] inter se distantes, fuscos aut subnigros, et patulos. Labra, [Note: Aris. H. A. l. 2. c. 3.] in suo genere tenuia, contra ac in bobus. Dentes, continuos, quorum ovi pauciores quam [Orig: quàm] arieti. Petrus Crescentiensis scribit mutari post annum unum et dimidium, nempe duos anteriores, et postea per faex menses duos proximos, dein de ceteros, ita ut trib. annis vel ad summum quatuor eiciantur omnes. Iuniorib. esse dentes inaequales, in statu aequales, aetate provectis discalceatos, hoc est, a [Orig: à] carne denudari, [Note: (Ventres agni aperti. T. b. n. 3)] minui, et corrumpi. Ventres ipsis, ut in ruminantibus plures. Apertos agni exhibemus, ubi, A. ventriculum, B. Reticulum, C. Omasum, D. Abomasum denotare scito. Testes ad crura deciduos. Ma~mae feminae binae, totidemque papillae. Fel apud Chalcidem Euboicam parte quadam nullum; [Note: Ariftor. de partib. l. 4. c. 2.] in Nexo adeo [Orig: adeò] copiosum, ut exsuperantia prodigii loco habeatur. Aelianus [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] hic duplex esse ait, in Ponto etiam nullum. Addit, in regionibus perfrigidis, cum nive et hieme vehementi anni tempus infestum est, fellis expertes esse, intraque ovilia compulfum, novo [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 26.] pabulo non uti: incunte vere, cum ad pastiones proficiscitur, felle impleri, quod ipsum Scythicis ovibus usu maxime [Orig: maximè] evenire solet. In Scepsi regione Lienem habent minimum; ubique rotundum. Renes aequabiles, et densius circa ipfos sevum, si pingui undique obducantur, intereunt, idque pubertate pabuli, ut in Sicilia, agro Leontino. Unde sero diei agere oves ad pascua, pastores loci illius solent, quo minus capiant pabuli. Bellunensis testatur in arietibus castratis, in Syria, adipem inter cutem et carnem abundare, ut in porcis. Pedibus anterioribus ac posterioribus, concretio quaedam inhaeret, parte quaterram [Orig: quâterram] calcant, (verba [Note: Lemuius de Naturae miracul. l. 5. c. 5.] sunt Lemnii) vermiculi subrotunda [Orig: subrotundâ] forma [Orig: formâ] , lanuginofa intus, ac crinita [Orig: crinitâ] co~gerie, qualis est in rosarum spongiolis, ac calicibus, quibus semen includitur, molli tenuique lanugine implicitum: Exemi autem tale quiddam saepius ex decoctis eius pecudis pedib., teredini, qui vermicoloso ac carioso ligno inesse solet, aut nucib. avelianis plane [Orig: planè] adsimile. Opiliones autem pastoresque ovium ea [Orig: eâ] sunt opinione imbuti, nullum hoc animante in cursu fore velocius, nisi tale quid dam articulis quib. fulciuntur, subesset. Caulis caudae villosus est. Pellem a [Orig: à] Borea penetrari Hesiodus negat, quod tamen pilis seu lanae [Note: Locus [Orig: Locüs] .] potius tribuendum est. Locum si spectes, nullibi fere [Orig: ferè] non inveniuntur: in quibusdam tamen maiore copia [Orig: copiâ] , minore in quibusdam. Quomodo vero [Orig: verò] ratione locorum differant, in Differentiis [Note: Cibus [Orig: Cibüs] .] dicemus. Quantum ad Cibum, sunt animalia poh/faga, seu herbivora, quamvis et frondibus pascantur. Ex herbis sunt iucundissimae, quae aratro proscissis arvis nascuntur; deinde quae [Note: Columella R. R. l. 7, c. 2. 3.] pratis uligine carentibus. Fastidium praebito sale occurritur, quod velut ad pabuli condimentum per aestatem canalib. ligneis impositum, cum e [Orig: è] pastu redierint, lambunt. Hieme frondibu. ulmeis, fraxineis, et bertulinis, et foeno autumnali, quod Cordum vocatur, commodissime [Orig: commodissimè] vescuntur: Cytifo quoque et sativa vicia, et si necessitas urget, ex leguminibus paleis. Vinacea et furfures alicubi modice [Orig: modicè] obiciuntur. Quae in locis maritimis aut salfuginosis compascunt, largiore lacte, et casco gratiore abundant, multoque fecundiores evadunt, et teneriores ac suaviores carnes proferunt; quales oves praepingues in Ostiensi agro, eique finitimo Portuensi, decimo ab urbe lapide, qui Tiberi fluvio interfluente, multis hinc inde paludibus, atque etiam salinis sunt circumfusi, sese [Note: Gomes. l. 1. de Sale.] reperisse et gustasse tradit Gomesius. Unde et Aristot. auctor est, oves quae salsiusculam aquam bibunt, maturius coire, et a [Orig: à] partu sale fruentes, ubera magis distenta lacte demittere. Albertus etiam scribit, in quibusdam terris marinis, in quib. sicca et salsa habentur pascua, oves per 20. annos vivere, atque etiam parere. In Scotia vescuntur per inculta loca cytiso. In India et maxime [Orig: maximè] Prassiorum regione herbis liquida pluvia [Orig: pluviâ] rorantib. In Ponto amarissimo
absynthio pinguescunt, quod Alexander Myndius Aeliano auctore prodidit. [Note: Plin. H. N. l. 19. c. 3.] De Laserpitio ita Plin. Laserpitio vesci solita pecora, primoque purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum iucunda. et alibi. Si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprelienditur signo, ove, cum comederit dormiente protinus, capransternutante. [Note: Strabo Geog. l. 15.] Apd Iudaeos nuclei palmarum illis apponebantur, qui etiam fabris ferrariis apud Babylonios pro carbonib. erant. Delectantur etiam, coluthea, aphace, herba lanaria, ge~mis vitium, adiantho, galli crista [Orig: cristâ] , thymo, erica [Orig: ericâ] , apud Brabantos inprimis, haedera; apiastro, ut Theocritus prodidit, Eryngio denique. Apud Ichtyophagos, et circa Calamos vicum Indiae, si Philostrato fides, in provincia Adem, si Paulo Veneto, piscib. aluntur. In Lydia et Macedonia ex iisdem pinguescunt. Quantum ad Potum, Albertus turbulenta et multa [Orig: multâ] aqua [Orig: aquâ] pinguescere ait. [Note: Plutarch. qu. 2.] Plutarch. aquam imbris ubi statim a [Orig: à] vento immittitur, laudat. Vitalis de Furno, aestate septentrionalem frigidam, hieme meridionalem tepidam [Note: Varro R. R. l. 2. c. 2. Coitus et Partus.] depraedicat. Varroaquae mutationem huic pecori nocere, saltem eo tempore, quo fit admissura, scribit. Oves aniculae [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 14.] coe~unt et uterum ferunt, teste Aristotele, praestantior tamen proles quam senescentes mares et feminae procrearunt. At Columella vult feminam bimam submitti, et usque ad quinquennium feturae necessariam esse, septimo deficere. Florentinus in tertio anno matrices probat. Aristot. autem ad octavum usque parere ait, imo [Orig: imò] , si bene [Orig: benè] curentur, vel in undecimum, quod et apud Palladium invenies. Notandum vero [Orig: verò] etiam, arieti naturale esse agnas fastidire, senectam [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 48.] ovium consectari, ut ait Plinius, additque, et ipsum senecta [Orig: senectâ] meliorem esse, [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 14.] illisque utiliorem. Coitus vero [Orig: verò] omnibus ab Arcturi occasu, quod est a [Orig: à] tertio Idus Maias, ad Aquilae occasum, id est, ad decimum tertium Calend. Augusti, ut Plinius prodidit???idque ideo, quod [Orig: quòd] quae postea concipiunt, fiunt vaegrandes [Note: Columella R. R. l. 7. c. 3.] et imbecillae. Columellae tamen primum admissurae tempus vernum Parilibus, si sit ovis matura, si vero [Orig: verò] feta, circa Iulium mensem. Ferunt quinque mensibus, et pariunt, maxima [Orig: maximâ] ex parte singulos, sed aliquando etiam binos, ternos, et quaternos. Alicubi pariunt geminos, tum pabuli beneficio, tum si pater aut mater vim eam gemi. nandiper naturam obtineant. Sunt et loca, ubi bis terve pariunt, ut in Differentiis dicemus. Terno saepius aut quaterno coitu implentur, et aliquando toti gregi unus aries sufficit. Pariunt nonnumquam et monstra. Albertus, Cinirum vocariscribit, qui ex ove et hirco nascitur. Apud Helvetios, teste Gesnero, nascuntur caprae posteriore parte, anteriore oves vel arietes, sed vivere non possunt, et paulo [Orig: paulò] post moriuntur. Albertus Musmonem ex capra et ariete nasci, refert. Apud Columellam vero [Orig: verò] refertur, ex ovib. et arietum ferorum coitu fetum conceptum paternum colorem retulisse, eum que similiter durasse per sobolem et nepotes: lanam vero [Orig: verò] , in primo quidem fetu hirtam: sed in nepotib. et deinceps molliorem fuisse. Eius autem coloris fetus erit, cuius venae linguae in praegnante sunt. Mares aut feminae vitum aquarum tum admissariorum generantur. Aristot. vero [Orig: verò] docet, austrinos flatus captandos esse, si feminae generari debent: septentrionales, si mares. Idem efficies, praeeunte Plinio, si arieti laevum vel dextrum testem ligaveris. Quod de aqua ex Aristotele dictum, probat Pausanias dum ait, ex Charadro fluvio bibentia pecora ut plurimum mares parere. Ut vero [Orig: verò] coitum arietum, sale, vel genitalium sale et nitro perfrictione excitant: sic et conceptio a [Orig: à] quibusdam, pinguedine nempe nimia [Orig: nimiâ] , impeditur. ex congressu de anni felicitate praesagium sumitur. Nam si maiores natu tempestive [Orig: tempestivè] libidine incitantur, annum esse felicem gregi pastores confirmant: si minores, infelicem. Post ordinarium coeundi [Orig: coëundi] tempus concepti, Cordi antiquis [Note: Sympathia et Antipathia.] vocantur. Inter Oves et Capras occulta quaedam amicitia viiget, ideo [Orig: ideò] simul libenter pascuntur. Ex arietinis cornibus tusis et defossis, asparagos nasci, quidam scripsere, negat Dioscorides. Si eadem sepeliantur ad radicem fici arboris,
fructus eius citius maturescere, scribit Albertus Magnus. Quae de vespertilione produntur, inter magicae vanitatis specimina reponit Plinius. Inimicitias creduntur fovere, cum lupo, urso, tigri, elephanto, lupo inprimis, corvo, aquila, serpentibus, apibus, eruca. Stirpes vero [Orig: verò] iisdem noxiae sunt, Aconitum, Nerio~, Evonymus, Sabina Sanguinaria, Polygonum, Numularia, Calamogrostis, Anagallis, Ervum, Glans, Duva et Thapsia. Quae de lupi intestinis, tympano, et aliis dicuntur; alibi examinabimus. Sanguinariam si comederint, toto ventre distrahuntur; et spumam quandam renuem tetri odoris exspuunt. Calamogrostis comesta sitim, maciem, et tabem invehit, et sanguinem in ventriculum elicit. Duvam (herba est apud Gallos, sic iisdem vernacule [Orig: vernaculè] dicta) si gustaverint, innascuntur in iecore parva quaedam animalia nigra, quae similiter Duvae vocantur. Ervum noxium est, quod mense Martio seritur. Si glandem copiosius comederint, abortum faciunt. In Attica Thapsiae radicem non tangunt, peregrinae depascunt, et aut alvus solvitur, aut intereunt. Tonitru consternatis, si aliqua non concurrerit, abortit. In Thracia [Note: Bellon. obser l. 3. c. 51.] vero [Orig: verò] , ut Bellonius prodidit, binas Turcae putant esse stellas, Iulio et Augusto noctu apparentes, sibi plane [Orig: planè] verticales, quarum splendorem si oves caput attollentes conspiciant, intereant. Ideo [Orig: Ideò] tum sub tectis habentur. Vitam [Note: Actas.] ad denos annos, sed magna [Orig: magnâ] ex parte pauciores vivunt. Facit tamen et loci diversitas ad longaevitatem. Albertus namque in quibusdam locis siccis et marinis ad viginti annos vivere scribit. Aristoteles, duces pecoris ad quindenos. Oves Aethiopicae ad duodece et [Note: Vox.] tredecem annos vitam agunt. Vox ipsis propria balare, Graecis blhxa=sqai. Homerus tamen mhkw/menas2 dixit agnos, et apud Claudianum, agnos grundisse, leges. [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 4. Natura; Ingenium, Mores.] Peculiarem in coitu habere, Aristoteles auctor est. Quantum ad Naturam, Ingenium et Mores ovium, adeo [Orig: adeò] sunt stolidae et amentes, et homo probatw/dhs2 et a)mnokw=n, pro stolido et fatuo nominetur, et in proverbium abiverit, nullam ovium utilitatem esse, si pastor absit. Mansuetae sunt eaedem, et cum cetera animalia in partu vel a [Orig: à] partu saevire soleant, hae, teste Aristotele, non saeviunt. Quamvis autem quacumque occasione perhorrescere Quintus Galaber innuere videatur: agnos tamen audaces Horatius dixit. Praeter pastorem et canem itineris ducem arietem habent, quem tamen pastor primo [Orig: primò] instituit, videresque e [Orig: è] stabulo egressas militari quasi ordine incedere, praesertim si a [Orig: à] pastore, cuius vel sibilum intelligunt, depositae fuerint. Arietes pugnacissimos esse, simul ac ipsi cornua increscere incipiunt; notum. Non modo [Orig: modò] sui generis similes, sed et alias, hominem adeo [Orig: adeò] ipsum, incessunt. Saevitia repellitur, si, mensurae pedalis, aculeis confixam tabulam, adversam fronti cornibus religaveris; vel cornua secundum auriculas qua [Orig: quâ] curvantur inflexu terebta [Orig: terebtâ] perfora veris; vel etiam castraveris. Eosdem per sex menses hibernales sinistro incubare lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus, quomodo scil. sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum, quod Macrobius et Aelianus prodidere, experientia falsum est. De cetero, amat hoc pecus frigidos fontes: radicitus herbas carpit, et arbores destruit: lac per octo menses habet: antecedente hieme copiosius avidiusque pabulum ventri ingerit, quasi de viatico pro futura indigentia sollicitum, frigoris est impatiens, quamvis vestitissimum: illae tamen minus perhorrescunt, quibus cauda amplior. Eum sequi solere, qui vellere autes ipsarum obturaverit, Mizaldus prodidit. Agrestes cum consenuerunt, â propriis fetibus aluntur. Agnos odore postetiorum noscere, apud Albertu legimus. Cubant difficilius quam [Orig: quàm] caprae. Feminae urinam crassiorem reddunt quam [Orig: quàm] mares. Menses ipsis et capris tempore coeundi [Orig: coëundi] indicari, idemque post coitum etiam fieri ad tempus, mox desistere, donec parturiant: tum denuo [Orig: denuò] indicari. itaque pastores proximum esse partum intelligere: a [Orig: à] partu autem purgationem sequi abunde [Orig: abundè] , primum leviter cruentam, postea valde [Orig: valdè] , Aristoteles auctor est. Agninam veteribus
[Note: Usus in Cibo.] despicatui fuisse, quidam, et inter eos Turnebus, credunt: Plautus tamen coram fuisse Romae, tradit: et Horatius in deliciis reponit, ut exta agnina iam memoratus Comicus. Athenis quondam inter dictum fuisse ne quis intonsum agnum in cibo sumeret, Athenaeus auctor est. Modice [Orig: Modicè] vero [Orig: verò] est calida, cum [Orig: cùm] superflua humiditate, quae quo [Orig: quò] agnus iunior, copiosior. Ideo [Orig: Ideò] etsi robustis utilis, infirmis tamen ventriculo, quod [Orig: quòd] viscosohumore adhaereat noxia: quamquam Crescentiensis anniculos commendat. Columella autumnalem verno praefert. Capita inter delicatiores cuiusdam convivii cibos numerantur. Agnus Syringatus, Terpianus, Pasticus, diversi apparatus sunt nomina. Arietina caro minus est humida, et si bene [Orig: benè] concoquatur, sanguinem laudabilem generat, maxime [Orig: maximè] castratorum. Donatus Antonius Ferrus, vervecinam omni aetati, regioni et tempori si sit iuvenis, bimula, mediocriter pinguis, et in optimo aere [Orig: aëre] sicco, optimisque herbis educata, convenire ait; talesque esse asserit verveces, qui in sublimi Trivicano monte nutriuntur: secus autem esse, qui humidis aluntur in locis, et propterea in Campania nullo [Note: Bellon. observ. l. 1. c. 60.] fere [Orig: ferè] pretio haberi. Bellonius longe [Orig: longè] sapidiores esse iudicat, si integri, quod pastorib. in Thracia supra Nessum fluvium suetum, assentur. Testes apud [Note: Athen. l. 4.] Athenaeum inter delicatiores cibos censentur. Medullam inter venena, cui phasiani caro obsistar, reposuit Arnoldus: [Note: Homer. Iliade 10.] at Homerus, Astyanacta ea vesci fuisse solitum, auctor est. Ovilla saporis est ingrati, nimis humidi, et mali succi. Quia aestate minus quam verno tempore convenit, ideo [Orig: ideò] in quibusdam locis, magistratus post Divi Iacobi festum, id est, vicesimum quintum Iulii, mactari prohibet. Pedes non exempto vermiculo, ut sup. monuimus, nauseam stomacho inferunt. Armus elixus et refrigeratus saepe [Orig: saepè] editur. Ex pulmone minutal fit. Ex iecore apud Helvetios Tigurinos, Gesnero referente, tomi quadrati, qui omento circumvoluti, et herbis odoratis aliquando, verubus ligneis transfixi, in craticula assantur. Sunt qui integrum diligenter cum medulla panis contundunt, et per linteum vel cilicium transmittunt, deinde aromatibus ad saporem coloremque commendandum, modice [Orig: modicè] inspersis, fervefaciunt, et turdos in iure carnium elixos, ac modice [Orig: modicè] butyro frixos imponunt. Lac est tanto melius quanto recentius, idem de Caseo sentiendum. [Note: Usus in Medicina.] Improbatur etiam nimis salsus. Medicinam quod spectat, agni morsui venenato, calentes, post cucurbitulas impositi, venenum extrahere Aetius [Orig: Aëtius] prodidit: ius in quartanis utilissimum esse Brunus: Cerebrum maniae conferre, ex quodam manuscripto Gesnerus. Decotum pedum doloribus vesicae Plin. Testiculos arietis tritos et cum aqua potos, comitialibus. Pulmones arietum excrescentes in ulcerib. carnes ad aequalitatem reducunt: assus praesumptus ebrietatem arcet: Livores et sugillationes minutatim concisus et impositus statim sanat, et nigras cicatrices ad candorem perducit. Est eiusdem et in purgatione uterorum usus. Iecur, oclis cruore suffusis, eximie [Orig: eximiè] prodest, si pariens infletur, idem meracius praebendum in cibo, suadet Hippocrates. Lien tostus et in vino tritus potusque ileo resistit, si Plinio credimus, qui alibi hoc superstitiosum recenset. Pecudis lien recens, magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur, dicente eo qui medeatur, lieni se remedium facere. Postea iubent eum in parte dormitorii eius tectove includi, et obsignari annulo, terque novies carmen dici. Vesicam ovillam ustam bibendam iubet praebere Galenus his, qui se in somno permingunt, idemque remedium mizaldus repetit. Fel pecudis cum melle aures purgare prodidit Plin. Eodem tolluntur porrigines cum terra Cimolia illito capite, ut inarescat. Cum suo sevo lenit podagras. Lac laudatur contra omnia venena, praeterquam buprestin et aconitum. Contra quartanas quidam, referente Plinio, tres cyathos ante accessionem, cum simi hirundinum drachma una [Orig: unâ] , sumi iubent. Sextario si quis adiciat Cnici purgati denarios quatuor, et decoctum ita bibat, molliet ventrem. Alvi exulcerati fluores et tenesmi, eodem ignitis calculis decocto sisti,
Dioscorides tradit. Serum ventrem movet, et bilem expurgat. De Butyro haec [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 2.] apud Plinium reperiuntur. Reduvias et quae in digitis nascuntur pterygia, tollunt caini capitis cinis, aut vulva decocta in oleo, superillito butyro ovillo, cum melle. Caseus vetus dysentericos recreat, et in cibo sumptus, vel rasus et cum vino potus, caeliaeo medetur. Corna arietis ustum et cum oleo contritum, atque inde derasum, a [Orig: à] quibusdam ad crispandum capillum adhibetur. Ungulae cinis cum melle muris aranei morsum sanat. Coagulum contra pastinacam et omniummarinorum ictus vel morsus, drachmae pondere ex vino sumi, scripsit Plinius. Infantibus etiam, qui lacte concreto vexantur, praesi dio est, ex aqua potum: aut si vitium coagulato lacte acciderit, discutitur coagulo ex ac eto dato. Sistit itidem sanguinem ex naribus subditum vel infusum, si alia non prosint. De sevo notandum est, aliquando simpliciter, aliquando ex renibus, vel omento privatim nominari. Quidam innominatus, eo ad ignem liquato linteum intingi, et parti adustae imponi iubet, atque ita curari asserit. Pernionibus cum alumine, teste Plinio, imponitur. Vetus cum cinere e [Orig: è] mulierum capillis, furunculis medetur. Ex omento, praecipue [Orig: praecipuè] a [Orig: à] renibus, admixto cinere pumicis; et sale ceteris verendorum vitiis medetur. Medulla agni ad ignem liquefacta, cum oleo nucum et saccharo albo et epota, calculum vesicae dissolvere dicitur, si Alberto credimus. Urinam ovis rubrae aut nigrae, idem, hydropi perutilem esse scribit, sed praecipue [Orig: praecipuè] , si cum melle fuerit mixta. Quantum ad stercus et fimum, Medicus quidam in Mysia, teste Galeno, ovium utebatur stercore ad acrochor donas, et myrmecias, et thymos, et furunculos duros, quos clavos nominant, aceto videlicet diluens; quin et ulcerum ambusta ad cicatricem illo ducebat, nempe, stercus hoc cerato rosaceo commiscens. Fimus ex aceto illitus apud Dioscoridem, epinyctidas, clavos, pensiles vetrucas, thymos, et ambusta igni, rosaceo cerato exceptus. Galenus ex oleo tritum, instar cataplasmatis imponi iubet, ad vulnera recentia gladio aut ligno illata. Magna vis et in cinere fimi, inquit Plinius, ad carcinomata, addito nitro, aut cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue [Orig: praecipuè] in his ulceribus quae cicatricem non etrahunt. Fimoquoque ipso ovium, sub testa caletacto et subacto, rumor vulnerum sedatur. Ad dolorem colicum hoc est Marcelli. Stercus ovis montanae mense Septembri, deficiente luna pridie [Orig: pridiè] in culsae, mane [Orig: manè] excipies, et sole durabis, atque in pulvere [Orig: pulverè] rediges, et habebis in vase vitreo sive stan~eo, cum usus exegerit. Cochleare plenum, colico ex aqua calida, si febricitaverit, sin minus, cum vino per triduum dabis. Vellera pura aut per se imposita, caecis doloribus, aut accepto sulfure mederi, testatur Plinius, tantu~que pollere, ut medicamentis quoque superponantur. Pugnacis arietis e [Orig: è] medio cornuum lanas suffitas, Nicolaus Mirepsus imponi iubet, loco dolenti in hemicrania, doloremque sedari promittit. Cinis crematarum ex Dioscoridis sententia, crustas obducit, excrescentias in carne cohibet, et ulcera ad cicatricem perducit. Mundae autem et carptae, in fictili crudo, ceterorum more uruntur. Quidam detonsam eam, alii evulsam decisis summis partibus siccant, carpuntque, et in fictili crudo componunt, ac melle perfundunt utru~que. Alii habtulis taedo subiectis et subinde interstratis, oleo aspersam accendunt, cinere~que in labellis aqua [Orig: aquâ] addita [Orig: additâ] , confricant manibus, et considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam donec linguam adstringat leviter, nec mordeat, tum cinerem reponunt. Vis eius septica est, efficacissimeque genas purgat. Lana succida, quae colligitur ex ovibus tonsis inter aequinoctium vernum et solstitium, quo tempore sudare coeperunt, laudatissima quae de collo demitur Subveniunt tales lanae, teste Dioscoride, inter initia vulnerib. percussis, desquamatis, lividis, ossibus fractis, aceto, oleo, aut vino imbutae: siquidem facile [Orig: facilè] sucos combibunt, quibus immerguntur, et ob pecudum sordem (sic Ocsypum vocant) emolliunt. Canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur, teste Plinio, reduviasque sanat ex aqua frigida, ex oleo calido humidis apposita medetur, ut
ait Marcellus. Refert Herodotus, Paenos pastorales in filiis quadrimis, venas verticis lanasuccida inurere, nonnullos venas temporum, ne unquam scilicet pituita e [Orig: è] capita defluens, officiat. Quod si pueris iauren dis spasmus contingat, urina hirci aspersa eos liberari. Si talum aut ungulam bovis vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involutam, candente ferro super vulnus inuri iubet Columella [Orig: Columèlla] . Plinius sanguinem e [Orig: è] naribus lana [Orig: lanâ] succida [Orig: succidâ] , ait sisti, cum oleo rosaceo, et alio modo auribus saepius obturatis indita: sed et alibi sistit, si articulos extremitatum praeligaveris. Oesypo seu sordibus lanis inhaerentibus, Galenus concoquendi vim tribuit, cum aliqua digerenre facultate. Dioscordies cum [Orig: cüm] Aetio, excalefacere, ulcera explere, et emollire ait. Apud Plinium, vulvae inflammationibus et sedis rhagadiis, et condylomatis, cum butyro et meliloto, medetur. Secundum eundem vulneribus medetur cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valer. Erodit et ulcerum margines carnesque excrescentes, ad aequalitatem redigit. Igni sacro medetur cum pompholyge et rosaceo. Somnos allicit cum myrrhae momento, in vini cyathis duobus dilutum. Maculas in facie cum melle Corsico, quod asperrimum habetur, extenuat. Quomodo et colligatur et paretur, vide apud Aldrovandum. Sylvius denique, nescio quo auctore, cutim pedum et rostrorum bovis et ovis lento igne diu coqui tradit, donec veluti coagulum remittat, idque exemptum, siccatumque, in aere [Orig: aëre] perflatili ad hernias commendari. Et tantum quidem [Note: Usus in externis.] de usu in Medicina. Dantur et in externis quidam. Lana enim vestitus est materia: sed et pelles humani corporis sunt operimentum. Bedevini ex Arabum genere Vitriaco teste, plaerumque iis vestiuntur. Zeno etiam Citicus apud [Note: Laert [Orig: Laërt] . l. 6.] Laertium [Orig: Laërtium] , Cratem Thebanum ovis pellem pallio suo insuisse scribit. Vulstanus quoque Vigarniensis in Anglia Episcopus vestitu ex pellibus ovinis usus est, quod [Orig: quòd] non lynces Dei, sed agnus in templis cantatetur. In trag oediis etiam earum usus, unde qui gestabant difsqeri/ai dicebantur. Cavendum tamen est, ne ovium quae peste periere pelles adhibeantur. Pauci enim ex talibus, non phthiriasin modo [Orig: modò] , sed et sacrum ignem [Note: Aelinan. H. A. l. 1. c. 8.] gignunt. Mirum vero [Orig: verò] quod scribit Aelianus. ex ovis a [Orig: à] lupo demorsae lana vestis, pruritum in corpore eius excitat qui ea vestietur. Ex eadem lana cingula fiebant, quibus novae nuptae apud Romanos praecingebantur. Pescia, in Saliari carmine capucia ex pellibus agninis fuere. Mollostans vocat Festus pelles ovillas quibus galeae tegebantur. Earundem pellium usus loco chartae fuit. Ventre Diophanes ad necanda animalcula noxia utitur. Ex testiculis arietinis crumenas olim factas, Cicero ad Herennium innuere videtur. Suffiscus etiam folliculus est testium arietinorum Festo, quo pro marsupio utebantur. Intestina minora ad fides et arcuum nervos adhibentur. Mense Maio caseum coagulabimus sincero lacte, coagulis agni vel haedi. Urina nitri factitii materia est. Ossa manubriis cultellorum inserviunt. Stercus agris utile. Candelam ex sincero arietis sevo, scriniis tenui linteolo insertam, vestiariam supellectilem a [Orig: à] tineis inoffensam custodire, Mizaldus [Note: Differentiae.] tradit. Differentias a [Orig: à] pilo seu lana, et loco sumemus, easque promiscue [Orig: promiscuè] trademus. Aristoteles Sycthicas pilo molli esse ait, Sauromaticas duro. Horatius Tarentinas pellitas cognominat, quod mollioris sint velleris. Colonicae dicebantur, hirsurae, quod quae agris colebantur. Cuius iconem hic damus. Eaedem ex Montanae dicuntur, unde o) reino\n i(ma/tion, ex squalida et non pectinata lana. Sunt et feraeoves, non quidem multo [Orig: multò] nostris domesticis, ut Gillius ex Oppiano tradit, maiores, sed certe [Orig: certè] ad currendum velociores, et ad pugnandum fortiores, tum retortis cornibus, tum infestis, et robustis frontibus armatae. Saepe [Orig: Saepè] in silvis apros impetuosos ad terram abiciunt, interdum impetu facto inter se pugnant. Iulius Capitolinus testatur, suo tempore exstitisse Gordiani silvam memorabilem, in qua [Orig: quâ] picta tum continerentur, tum alia diversa animalia, tum voes ferae centum. In Adimain Lybiae
[Note: Scalig. Ex. 217. n. 8. Iohan. Leo Afrieae l. 7.] solitudinibus, animal est forma [Orig: formâ] arietina [Orig: arietinâ] , aselli magnitudine, aurium oblongarum et pendularum, lanam curtam gerens, et sessoris patiens, tametsi non ad eum usum, sed ad lac habeatur. Contra quam nostratib. feminis cornua, maribus nulla. In desertis Lybiae frequenter reperiuntur, alioquin rari, licet plaerumque in agris Numidiae videantur, quod prodigii loco habent. In Aegypto lana ovium, pilo propior quam lanae, teste Plinio, ex qua vestis detrita usu ringitur, rursusque aevo durat, Ibidem oves maiores quam [Orig: quàm] in Graecia; Circa Damiatam, verveces rotundis et tam amplis caudis spectantur, ut vix eas sustineant. Leo africanus se, quae pondere libras quinquaginta, aliquando centum viginti aequarent, vidisse scribit. [Note: Diodor. Sicul. Bibliothec. l. 4. Aelian. H. A. l. 17 c. 10 Strabo l. 7.] In Aethiopia non habent lanam, sed camelorum pilis hirsutae sunt, quod Diodorus Siculus, Aelianus et Strabo prodidere. Iohannes Bohemus vero [Orig: verò] parvas esse addit, et incolas cauda [Orig: caudâ] huius pecudis pudenda sua obtegere. In Nubia arietes cornuti nascuntur, nec modo [Orig: modò] mares, sed et feminae cornua gerunt, cui miraculo aequandum est, quod ibidem oves, teste Plinio, quarto nonnisi die bibant. Tuneti etiam prout in aegypto reperiuntur, adeo [Orig: adeò] crassas caudas habentes, ut se loco dimovere non possent: verum qui eorum curam gerunt, caudam exiguis vehiculis alligantes, gradum promovere [Note: Bellon. obs. l. 2. c. 60. Herodot. l. 2.] faciunt. In Anglia praeter rorem caelestem nullum bibunt potum, et de industria a [Orig: à] fontibus arcentur, quod [Orig: quòd] [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 4.] experientia docuerit, bibere ipsis exitiale. In Arabia quaedam tricubitales trahunt caudas, prodente Herodoto, quaedam cubitum latas ut apud Aelianum legimus. Tales vel his similes in Arabia Petraea et Felice inveniuntur. Cauda aliquando viginti sex, aliquando quadraginta quatuor libras pendit. Ibidem arietes sunt usque in terram criniti. Hic, qui sub nomine Indici datur, sed revera arabs, cornib. omnino [Orig: omninò] caret, lanam habet promissam, cauda terram [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 52.] contingit. Arietis species est aries Moromorus, ut eum Nierenbergicus vocat, Rasus est, et stupiditatis quodam gestu solet consistere, et serene attendere obvios aliquando territus aufugit [Note: Marcgr. Hist. Brasil. l. 4. c. 10.] cum sarcina [Orig: sarcinâ] . Aries vero [Orig: verò] Guinensis seu Angolensis ita a [Orig: à] Marcgravio describitur. Magnitudine arietis nostratis. Caput habet crassum arietinum, occipitio tamen magis prominente quam in nostratibus: aures pendulas: caudam usque ad suffragines pendulam: scrotum magnum, et penem in medio ventre: cornua parva deorsum usque ad oculos incurvata et quasi torta: ad collum inferius, iubam habet pendulam longis pilis constantem, in reliquo corpore breves pilos hircinos: nullam lanam. Caput et aures sunt nigrae; caudae quoque dimidia pars ab exortu, reliqua pars alba: ad occipitium pili sunt albi; crura anteriora usque ad genua alba, inferior medietas nigra; posteriora crura tota nigra et circa anum corpus et dorsum album; in lateribus autem nigras habet maculas. Crura et pedes habet, altos hircinos, duabus ungulis nigris. Variant tamen hae oves colore uti nostrates; et quaedam species caudam habet tibiam humanam crassam ad suffraginem usque pendulam et pinguem; caret illa species iuba illa ad inferius collum. Lanam quoque non habet, sed pilos caprinos. Grandiores sunt nostratibus et ingluvie pendula instar bovis. In Asia rubram quaedam habent lanam. Regio Camandu, si M. Paulo Veneto credimus, non minores asinis alit, illasque pulcherrimas et pingues, quarum cauda octoginta libras aliquando pendat. Canusinis lana est ruffa, seu fulva. In Chio sunt parvae staturae inopia [Orig: inopiâ] pabuli, sed caseum ex iis laudatissimum fieri, Aelianus auctor est. In Clazomeniorum agris, teste Hermolao, pecora procreati aiunt, aliis locis leucophaea, aliis pulla, aliis coracino colore. Coraxinorum lanitium omnium pulcherrimum, teste Strabone; ideo [Orig: ideò] admissarii arietes talento emuntur. Apud Cretenses in Ida monte, sunt, oves pastoribus Striphoceri dictae, cornibus erectis, ut unicornu, in ambitu canali culatis, et cochlerae in modum contortis. Arietem nostratem magnitudine non superant. In Erythraea insula, quae forte [Orig: fortè] Gades, ovium lac,
[Note: Strabo l. 3.] serum propter pinguedinem non habet; quin et intra triginta dies suffocantur, nisi aliquid sanguinis detractum fuerit. In quadam Scotiae regione, si Hectori Boetio [Orig: Boëtio] fides; flavae habentur oves, dentium aurei plane [Orig: planè] coloris, carnes habentes croceas, et [Note: Oppian. de venat. l. 2.] lanas. In Gortynide, Oppianus referente Aeliano, tradit oves esse ruffas et quadricornes. In Gothlandia, si [Note: Olaus l. 17. c. 1.] nos Olaus M. non fallit, arietes sunt, quibus quaterna vel octona cornua crescunt, a [Orig: à] quibus tantum ferociae mutuantur, ut sibi et aliis animalibus nisi serra [Orig: serrâ] demantur, incommodent. Lanam habent mollem et longam. [Note: Boet. in descript. Scotiae.] Hirta ex Hebridibus una, fert oves vel maximos hircos altitudine superantes, cornua bubulis crassitudine aequå, sed longitudine aliquantum etiam superantia, praeter caudas in terram usque prominentes. In Hispania, tempore Marinei, tanta erat ovium copia, ut multos se ibi nosse scribat pastores, quorum unusquisque ovium XXX. M. possedisset. In eadem agnos melius quam [Orig: quàm] alibi nutrire Iulius Alexandrinus auctor est. [Note: Aristot. in l. Mirabilium.] Apud Illyrios ferunt pecora bis anno parere, et quidem plaerumque geminos, multa vero [Orig: verò] etiam ternos, et quaternos, quandoque quinos. Lactis quoque sesquicongium ab eis emulgeri. Indorum oves, apud Aelianum. ad maximorum asinorum magnitudinem accedunt, quatuor fetus cum plaerumque pariunt, tres cum minimum. Caudae logitudo ad pedes usque pertingit, quae etiam matricibus, tum ut facilius ineantur, tum ut ex adipe earum oleum exprimatur, abscinduntur. Arietum quoque dissecantur, et adipe exempto, iterum consuuntur, et quidem tam exacte [Orig: exactè] , ut ne vestigium quidem cicatricis appareat. Quorum icones arietum hic damus, unus erat sine cornibus et cauda, loco eius nescio quid habens extuberans, et sub mento veluti palearia, rotus candicabat, praeter caput et extremas ungulas, quae erant nigra. Alter erat insigniiter mutonatus, reflexis et convolutis cornibus, quae, ut et totum caput, coloris erat cornei: rostrum autem, pedes, et testes caudaeque pars inferior candicabant, cetera ruffus. Istriae seu potius Liburniae ovium lana, pilo propior quam [Orig: quàm] lanae, ut ait Plinius. In Italia genus quoddam ovium esse, Gesnerus ex amici relatione scribit, quod natura [Orig: naturâ] , quaterna aut sena cornua aliquando gerat, sed imbecilles easdem, et lana [Orig: lanâ] inutili. Laodiceae in Asia breves oves, villo summam nobilitatem habent, teste Plinio. Inter Lusitaniae fertilitarem, quam Athenaeus ex Polybio describit, agnis trium vel quatuor obulorum pretium esse consuevisse ait; suem, quae ad centum librarum pondus accedat, quinque drachmis in cenam [Note: Athen. l. 8.] emi, ovem duabus. In Lybia cito [Orig: citò] apparent cornua in capitibus arietum. In Macedonia qui candida sibi nasci pecora volunt, ad Aliacmonem ducere: quinigra aut fusca ad Axium, Theophrastus tradit. In Madagascar reperiuntur oves caudis maximi ponderis. In Magnesia et Mesopotamia bis pariunt. Milesiae tertium bonitatis locum obtinent. Apud Moscos, in desertis campis circa Borysthenem Tanain et Rha, ovis est silvestris, quam ipsi Scigios vocant, narrante Barone Herbersteinio magnitudine capreolae, brevioribus tamen pedibus, cornibus in altum porrectis, et quibusdam circulis notatis (ex quibus Mosci manubria cultellorum transparentia faciunt) velocissimi cursus, et altissimorum saltuum. Nabathaei, referente strabone oves habent albas. In Naxo duplici sunt felle. Apud Panchaeam plurimum ab aliis mollitie differunt. In Peru oves ad asellorum magnitudinem crescunt, longis cruribus, crasso corpore, capite longo, collo et effigie quasi cameli, carne optima [Orig: optimâ] , agnorum maxime [Orig: maximè] . Castratos aratum duci, et dorso ferte ligna: non clamare, colore esse, albo, nigro, et cinereo. Quinquaginta onerum pondo sustinent, et tergo sublatum, ad aliquot passuum milia vehunt: vesci tamen si urgeantur, sedentes, ore converso ringentes, foedo odore conspurcant,
si onustaesint; tum humi se acclinant, nec inde ulla [Orig: ullâ] verberum vehementia, nisi penitus clitellis exonerentur, propelli possunt. Lanae tenuitate, longitudine et copia [Orig: copiâ] nostras superant: Frumento vescuntur, sed adeo [Orig: adeò] pauci sunt et cibi et potus, ut triduo imo [Orig: imò] quatriduo abstineant: Mathiolus nobis eius exactam descriptionem dedit, dum ait. Refert hoc animal partim camelum; partim cervum; adeo [Orig: adeò] ut recte [Orig: rectè] quidem Graeco idiomate e)lafoka/mhlon appellari posse crediderim. Longitudo totius corporis a [Orig: à] cervice ad caudam sex pedum est: altitudo vero [Orig: verò] a [Orig: à] dorso ad pedis plantam, quatuor tantum, et colli longitudo a [Orig: à] scapulis ad cervicem, duum [Orig: duûm] . Capite, collo, ore, superioris praesertim labii scissura [Orig: scissurâ] , ac genitali Camelum fere [Orig: ferè] refert: At caput oblongius est: autes habet cervinas, oculos bubulos. Anterioribus dentibus in superiori mandibula [Orig: mandibulâ] caret; sed molares utrimque habet, ut bisulca fere [Orig: ferè] omnia, et ut illa etiam rumin~at. Dorso est sensim prominente, quod per iniviam a [Orig: à] pictore neglectum est. Scapulis prope [Orig: propè] collum depressis, lateribus tumidis, ventre lato, clunibus altioribus: et cauda brevi spithamae fere [Orig: ferè] longitudine: quibus omnibus cervum fere [Orig: ferè] refert; quemadmodum etiam cruribus, praesertim posterioribus. Pedes illi bisulci sunt, diducta anteriori parte divisura. Ungues habet acuminatos, qui circa pedis ambitum in cutem crassam abeunt. Nam pedis planta [Orig: plantà] non ungue sed cute ut in multifidis et in ipso Camelo contegitur. Retromingit ut Camelus et testes substrictos habet. Pectore est amplo; sub quo ubi thorax ventri connectitur, extuberat globus, ut in Camelo, vomicae similis, e [Orig: è] quo nescio quid excrementi sensim manare videtur. Color colli, cervicis; pectoris et anteriorum crurum est illi albus, reliqui vero corporis subruber, vel ex nigro rufescens. Rostro tamen est nigro et anterioribus cruribus a [Orig: à] genu albicantibus. Cicur ac mansuetum est animal, sed frigoris impatiens, ut alia quae ad nos e [Orig: è] calidis regionibus afferuntur. Neminem offendit: sed miro admodum ingenio ab illata se vindicat iniuria. Nam ubi aliquis illud vexet; vel circa clunes opprimat, non calcibus aut morsibus se defendit, sed vomitu vel cibi vel humoris in vexantem retrorsum cum impetu eiaculato, ad protensam colli longitudinem. Salacissimum hoc esse animal, id mihi coniecturam facit, quod cum sui generis faemellis sit destitutum, magna [Orig: magnâ] cum prurigine capris se commisceat, non tamen erectis, ut alias [Orig: aliàs] caprae hirco ascendente solent, sed humi ventre accubantibus, ita cogente animalia anterioribus cruribus. Itaque superascendens coit, non autem, ut falso de retromingentibus animalibus affirmat Aristoteles; aversis clunibus. Adeo [Orig: Adeò] venere vernali autumnalique tempore stimulatur hoc animal, ut illud viderim humile quoddam praesepium avena [Orig: avenâ] refertum conscendisse, genitaleque illi magno cum murmurc tamdiu confricasse, quousque semen redderet, plurimis una hora replicatis vicibus. Non tamen concepere caprae huiusce animalis semine refertae, tum [Orig: tùm] , quod, ut puto, vi coactae illi prostiterint continuo [Orig: continuò] balantes; tum [Orig: tùm] quod cum hoc animali earum non conveniat species. Indicam ovem appellabat hoc animal, qui illud ad nos advexit, atqui a [Orig: à] nostris ovibus quantum distet, tu ipse iudicare poteris. Hactenus Mathiolus. Ab his plurimum differunt, oves illae Chilenses, quarum iconem istam Belgae attulerunt. Satis omnia quadrant, inquit de Laetius, quoad corporis compositionem; praeterquam quod [Orig: quòd] postici pedes ungulas bisulcas habeant, priores autem in quatuor divisos ungues, et quod prolixis admodum villis lanae vestiatur, quam inprimis commendant. Ceterum natura bene convenit cum praecedentibus, ita ut haud dubium sit unius generis animal esse, tantum ratione caeli sub quo degit variare: nisi forte inter utrumque sit distinctio illa, quam observavimus in descriptione Ind. Occidentalis; ut omnino existimo. Sputum eiaculatur in vexantes; et
scribit. P. Alonso d' Ovaglie in Historica Relatione Regni Chill, vulgo credi in parte corporis humani quam sputum illud contigerit, scabiem generari. Pollentia iuxta Alpes, oves habet [Note: Martial. l. 14. Epigr. 157.] cani velleris, ut apud Martialem exstat. Apud Rhaetos, arietes sex vel septem annorum ad priora cornua alia veluti adnata, parva, bina, vel terna producunt, illaque non ante quintum aut sextum annum adnascuntur, primis robore et crassitie proficientibus. Sauromaticae duro sunt pilo. Syriae cubitales ovium caudae, plurimumque in ea parte lanitii. Crica Tarnasari urbem Indiae, oves conspici, cornua damis haud absimilia habentes, nostris longe [Orig: longè] maiores, Aristoteles auctor est. Visi et Monstrosi agni, quorum etiam hic Icones damus. Unus erat capite suillo; alter duobus capitibus et quinque pedibus. Tertius pedibus equinis et capite simiae. Quartus triceps. Quintus, dorso duplici coniuncto, pedibus octo.
[Note: Aldrovand. de Bisulcis c. 9.] IN historia hac, de Caprae primo, mox Hirci, tandem Haedi nomine, in principio agendum est. Capras a [Orig: à] carpendis virgultis dictos esse scribit, Varro, Cicero, et Nonnius. Festus tamquam crepas vult dici, quod [Orig: quòd] cruribus crepent. Martinius a [Orig: à] ka/ptw voro, quod [Orig: quòd] sit animal poikilo/fagon deducit. Pro aetate et sexu variant nomina. Graecis dicitur ai)/c, ab a)i+/ssein ruere, et cum impetu ferri. Dicuntur vero [Orig: verò] ai)/ges2 tam e)ri/foi recens natae caprae, quam [Orig: quàm] xema/roi, quae sunt anniculae, vel mediae aetatis, et adultae quae tra/goi, licet hoc nomen maribus duntaxat competere videatur. Synonima occurrunt plurima. Modernis Graecis vocatur ge/da, Tyrrheniis ka/pra, Cretensibus karanw\, Hesychius mh/klas2, et a)sti/gnas2 vertit capras kera/des2 sunt caprae foemellae quae cornua ut plurimum habent. khlw/des2, caprae in fronte signum habentes instar calli. mnaa/d???s2 quae mulgentur: mu)na\s2 agrestis: xema/ra hieme nata. Grammatici tamen xe/maron, pro omni caprario genere, omni aetate et utroque sexu interpretantur. Sed et mui/ra et mhka/des2 caprae sunt. Hircus, qui Sabinis fircus, vel ab hirsuto, quod ab Ebraeo [Gap desc: Greek word] adurere, quod [Orig: quòd] animal sit libidinosum, dicitur. Graecis est tra/gos, vel a [Orig: à] trw/gein et tragei=n edere, quod [Orig: quòd] vorax sit: vel para\ to\ traxu\ de/rma e)/xein, a [Orig: à] pellis asperitate: vel u(po\ to=u tre/xein, currendo. Capri nomen obtinuit, qui castratus est: Aegyptiis Mendes. Haedus est id quod ex capra et hirco nascitur. ab Ebraico potius [Gap desc: Greek word] quam [Orig: quàm] quasi foedus dicitur. Martialis fetum quaerulae rudem capellae appellat. Hesychio et Ethymologo dicitur e)/rifos, Varmo ad tres vel quatuor menses, postea xi/maron dici, donec pariat et mulgeatur. Rhodiis audit ka/rannos, alias [Orig: aliàs] etiam kekru/falos, aut krh/demnos. dia kalama/s1arkes2 in quadam lege dicuntur, quod [Orig: quòd] frugum [Note: Descriptis.] calamos depascerent. Bisulcas esse capras, et cornigeras, haud uno loco Aristoteli proditum. Colorem mutant, et interdum varie [Orig: variè] generantur. Pilus differt sexu. Crastus est hircis, mollis et tenuior capris. Et quia hoc genus apprime [Orig: apprimè] hirsutum est, ideo [Orig: ideò] Festus, densorum pilorum homines hircipilos vocavit. Cornua omnibus esse negat Plinius; verum in his quibus sunt, indicia annorum per incrementa esse affirmat. Sunt autem ea longa et acuta. In Delo insula, prodente Varino, visum est hirci bicubitale cum dodrante, ponderis librarum viginti sex. Oculos, quos in auglorum angustias contrudit, habet aliquando dissimiles; In tenebris splendere lucemque [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 11.] iaculari Plinius prodidit. Naso sunt simae. Dentes caprae superiores non sunt praetet primores geminos, ut idem ait, et pauciores alii quam [Orig: quàm] hircis, quod prodidit Aristoreles. Dependet mento omnium villus, qui aruncus, spirillus [Orig: spirillùs] , Graecis h)/reggos, secundum quosdam kru/gkos dicitur. Noneolas vocari tradit Festus papillas quae ex faucibus caprarum dependent, Varro mammillas nuncupat,
lacinias Plinius, verruculas alii. Binas in feminibus mammas habent: pedes macilentos. Per aures et nares spirare, praeter Alcmaeonem vel potius Archelaum, Aegypti sapientes quoque credidere. Philes signum addit, quod [Orig: quòd] naso obstructo nihil offendantur. Oppianus id de silvestribus credidisse videtur, dum eis meatum quendam a [Orig: à] medio inter cornua loco ad pulmones pervenite, cui cera [Orig: cerâ] infusa [Orig: infusâ] suffocentur, scribit, Bartholomaeus quoque Eustathius, huic sententiae accedere videtur, dum se aliquid simile in homine invenisse [Note: Aristot. H. A. l. 1. c. 11.] prodit. Aristoteles tamen in contrarium nititur. Iecur extractum diu moveri aiunt. Ventres sunt plures, Lien rotundus. Aspera arteria talis qualis in homine. Quantum [Note: Locus.] ad Locum, in aquilonaribus terris abundant. In Creta magna ipsarum [Note: Isidos. l. 14. c. 6.] copia, quo [Orig: quò] Iupis careat. Ithacem Telemachus apud Homerum ai)gi/boton vocat. In Rhetia Helvetica praestantes caseoli caprini fiunt, praecipue [Orig: praecipuè] iis in locis, qui circa thermas Fabarianas montani sunt. Reperiuntur quoque in Achaia, Africa, Nubia, Sardinia, Cephalonia, Mileto, Damasco, India, novo orbe, Hispania, Corsica et ceteris locis, de quibus in Differentiis agemus. Terram pascendis aptam, Graeci ai)gi/boton, ai)gi/nomon [Note: Cibus et totus.] et ai)gi/bos1kon vocant. Cibum et potum si attendas, poikil. fa/goi sunt. Inprimis vero [Orig: verò] frutetis, arbuto, alaterno, cytiso agresti, iligneis et quernis frondibus, maxime [Orig: maximè] gaudent. Ex glande, si circa satietatem data est, abortum facere, Columella auctor est. In deliciis quoque habent oleam, ideo [Orig: ideò] Minervae inimicae; vitis tenellos palmites, ideo [Orig: ideò] Libero patri immolabantur; ficus et farinam, teste Aeliano, fraxinum, tamariscum, barbam hircinam, et rosam caninam. Fabae largius datae, copiam lactis efficiunt: ut et pentaphyllon, si priusquam bibant, quinque dierum spatio ipsis vorandum detur. Eiusdem rei gratia, et dictamnum ventribus alligatur. Vorant alicubi scammoneam, veratrum, clematidem, et teste Lucretio, cicutam. [Note: Plin. H. N. l. 12. c. 17.] De Ladano libet Plinii verbis uti. Arabia, inquit, Ladano gloriatur, forte [Orig: fortè] casuque hoc, et iniuria fieri odoris, plures tradidere. Capras maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero [Orig: verò] fruticum appetentius, tamquam intelligant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes, destillatemque ab his (casus mistura) sucum, improbo barbarum villo abstergere. Hunc glomerari pulvere, incoqui sole. Et ideo [Orig: ideò] in Iadano caprarum pilos esse. Recentiores tradunt silvas Arabum pastu caprarum refringi, atque ita sucum villis inhaerescere. Verum autem ladanum Cypri insulae esse, similiterque et ibi fieri tradunt, et oesypum hircorum barbis genibusque inhaerens, sed ederae flore deroso, pastibus matutinis cum est rorulenta Cyprus. Deinde nebula sole discussa, pulverem madentibus villis adhaerescere, atque ita ladanum depecti, etc. Vulgatissimum porro pabulum gramen est, aculeatis inprimis foliis, capriola Ruellio, quod prae ceteris grata sit. Salsedine delectari, nec torroribus ignotum. Dracula Transalpinae Hungariae praefectus, saepe numero captivis Turcis pedes excoriatos contuso ssale perfricuit, mox capras adhibuit, quae linctu cruciatum augerent. In potu, aquae stagnantes et mortuae, quaeque diu in vasis stetere, improbantur. Albertus, cum moventur, post meridiem, plus aquae potaturas dicit. Prodigiosum, quod in Zacintho Antigonus notat, nempe, quo tempore spirant Etesiae, capras hiantes stare versus boream, eoque contentos, aquam [Note: Generatio. Plin. H. N. l. 8. c. 5.] non requirere, neque bibere. Caprae sunt admodum venereae, teste Plinio. Ideo mense septimo et adhuc lactantes incipiunt coire: idemque tradit, animam ipsis quam Ovibus ardentiorem, [Note: Varro R. R. l. 2. c. 3.] calidioresque concubitus. Anniculae etiam coeunt [Orig: coëunt] , et terno aut quaterno concubitu implentur: quod si a [Orig: à] coitu imber accesserit, abortum [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 14. et l. 6. c. 19.] infert. Quinque mensibus uterum ferunt. Pariunt maxima ex parte singulos, sed aliquando et
binos, et ternos, et quaternos. Si clementia aeris [Orig: aëris] et pabuli accesserit bis pariunt. Fertilitas ad octo annos durat. Aristoteles tamen tota vita coire asserit, et gemellos parere, si pater aut mater vim eam geminandi a [Orig: à] natura obtineat. In trimatu sunt inutiles. Pinguedine sterilescunt. Commodissimum tempus coeundi [Orig: coêundi] hibernum solstitium. Unde Plinius. Concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis. Quidam ad denas capras singulos adhibent hireos, alii ad quindecem: nonnulli ad viginti. Quomodo edueari debeant, ad Oeconomicam pertinet. Vehementiorem coitum si excitare volueris, genitalia, delibutis multo sale et nitro manibus perfrica: vel eadem pipere, aut urticae fructu perunge. Seminalem humorem capris ante coitum [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 18. Aristot. H. A. l. 3. c. 20.] et partum destillare, Aristoteles auctor est. Idem, ubera illarum quae coitum non patiuntur, a [Orig: à] pastoribus montis Oetae urtica vehementer perfricari, ut dolorem infligant, prodidit. Inde primo [Orig: primò] cruentus humor elicitur, mox purulentus, postremo [Orig: postremò] lac non minus quam [Orig: quàm] ex iis quae Venerom passae sunt. Idem de mulieribus tam viduis quam [Orig: quàm] virginibus Albertus [Note: Sympathia et Antipathia.] scripsit. Amicitiam colunt, cum ovibus, tigri, sargo, pulegio, et eryngio. De ovibus non est quod [Orig: quòd] quicquam dicatur. Tigri, si haedus porrigatur, absinet cibo per biduum: tertio die esuriens aliud poscit, nisi porrigatur, caveam convellit, haedo vero [Orig: verò] , tamquam contubernali suo parcit, quod Plutarchus prodidit. Sargus piscis umbra quoque ipsarum delectatur, et stantes in littore, attingere gestit, ad saliendum per naturam [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 14.] inhabilis. Pulegium a [Orig: à] capris gustatum, si Plinio fides, balatum concitat, indeque Graeci quidam literas mutantes blechon vocavere. [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 3. Theophr. de animalib. quae invident.] Si vero [Orig: verò] eryngii caulem capella morsu desectum ore sustulerit, totus statim subsistit grex, relictoque pascendi studio, novo veluti spectaculo attonitus, non prius mirari rem desinit, quam [Orig: quàm] pastor caulem illum abstulerit. Inimicitia ipsis cum lupo, pardali, elephanto, caprimulgo ave, saliva humana, melle, evonymo, vite, et conyza. [Note: Plin. H. N. l 10. c. 40. Aelian H. A. l. 7. c. 26.] Lupus capras devorat. Pardalis easdem invadit. Elephas exhotret. Caprimulgus avis ubera sugit. Unde uber emoritur, caprisque caecitas, quas ita mulsere [Orig: mulsêre] , oboritur. Humanam salivam vitare, Aelianus reliquit. Hausto melle debilitantur, si Alberto fides. Evonymi folium et fructus capras interimit gustatus, nisi purgentur: purgantur autem anocho, [Note: Aldrovand. de Bisulcis p. 270.] quod quid sit, vide Aldrovandum. Aquam si biberint in qua folia rhododendri maduere, pereunt. lisdem et Sabina venenum. Oleam si lambendo lingua [Orig: linguâ] contigerit, primo germinata sterilescit. Pulmo assus ebrietatem prohibet. Conyzam edentes moriuntur siti enectae. Aegolethrum herba in Lycia, eisdem exitium. Inde nomen sortita. Vox ipsis est apud Graecos mhka=sqai, id est mutire, ut Hospinianus vertit. Unde Homero mhka/des2 vocantur. Apud Latinos, et balare, quod commune cumovibus, et fremere. Inde frima/ssein de hirco. Varinus e)na\ hircinae vocis imitationem [Note: Natura [Orig: Natüra] , mores, ingenium.] esse asserit. Mobiles sunt et celeres. Unde Varro in Soracti Fiscelio capras feras, e [Orig: è] saxo, pedes plusquam [Note: Varro R. R. l. 2. c. 3.] sexagenas salire scribit. Frigoris potius quam aestus sunt impatientes: fetae inprimis, quae gelicidio [Note: Columella R. R. l. 7. c. 6] hiemis conceptum fecere. Amant potius dumeta quam [Orig: quàm] prata, et campestrem situm: asperisque etiam montosis ac silvestribus optime [Orig: optimè] pascuntur. Ita autem inhaerent rupibus, ut infra cas intuentibus videantur pendere. Unde caprarum et hircorum grex, ai)po/lion quasi ai)popo/lion, sublimium conversatio dicitur: ipsae vero [Orig: verò] petrae ai)ge/lipes2. Proxime [Orig: Proximè] etiam ripas vago passu lasciviunt, comam fluvii tondentes. [Note: Usus in Cibis.] De Carnium caprinarum qualitate non convenit inter auctores. Hippocrati sunt cruditatis, flatulentiae et ructuum generatrices. Minus tamen aestivo tempore, quo [Note: Galen. de alim. facult. l. 3. c. 1.] melius pabulum habent noxiae. Autumno deterrimas Galenus fecit; hieme, meliorem sanguinis consequi
habitum, et naturalem intemperiem a [Orig: à] temperatura temporis contractam [Note: Athen. Dipnos. l. 9.] corrigre. At Athenaeus si conficiatur, etsi olida sit, plurimum alere, plurimumque corpori robur addere, reliquit: Clitomachumque Carthaginensem novae Academiae sectatorem solitum ferri dicere, quendam athletam Thebanum, omnes suae aetatis viros superasse, quod caprinis carnibus vesceretur, tenacibus illis, et concoctu difficillimis, quarum esu olidus e [Orig: è] corpore sudor, manaret. Militarem cibum esse, Homerus in Achille legatos Agamemnonis excipiente, [Note: Galen. de boni et mali succi cibis. c. 6.] ostendit. Lac, inter cetera lactis genera moderate [Orig: moderatè] se habet; etsi minus quam [Orig: quàm] humanum temperatum. Est tamen et in eo, si aetatem, pastiones, anni tempus, et spatium quo a [Orig: à] partu edito distant, discrimen. Sine melle periculose [Orig: periculosè] sumi, auctor Galenus, quod [Orig: quòd] in ventriculo coaguletur. Minus idem alvum tentat, nisi scammonio [Note: Ludovic. Roman. l. 5. c. 20.] et aliis vescantur. In quibusdam Orientis locis, tertio mense ablactati infensos, eodem ali solent. Lactis naturam Caseus sequitur. At hircorum caro, tum ad coquendum, tum ad bonum sucum generandum, deterrima est: libidinisque inprimis tempore vitiatur et fetet. Apud Antiphanem tamen tra/gos u(liba/tas2 in convivio apponitur. Testes quoque et iecota damnantur. De Haedina non est una auctorum sententia. Sanctis in V. T. olim in deliciis: Ascraeus Poeta [Orig: Poêta] e)/uxumon kai\ e)/upepton vocat. Platina post Galenum, domesticorum animalium laudabilissimam esse, quod [Orig: quòd] parum recrementi haberet, facile [Orig: facilè] concoqueretur, bene [Orig: benè] aleret, sanguinem calido et frigido temperatum [Note: Bruier. de re cibatia l. 13. c. 17.] generaret, scripsit. At Bruierinus eas vituperat, quod [Orig: quòd] caprae febre numquam careant: nec possit sanum temperamentum a [Orig: à] matre motbida [Note: Iul. Alex. Salubr. l. 11. c. 7.] fetus sortiti. Iulius Alexandrinus vero [Orig: verò] calidas quidem esse asserit; sed naturalem quae in adultis est siccitatem, teneritudinem aetatis emendare, et ad temperamentum quoddam ducere: simul lactentes, minime [Orig: minimè] quidem aetatis ratione, verum alimenti beneficio, de nativa caliditate aliquid remittere, et humectiores tenerioresque fieri. Olim etiam apud Ethnicos, in conviviis circumferebantur, lasere et aliis conditae. Sanguis incibum formatus, sanguiculus, teste Plinio, dicitur. Formabatur et in cibum: Unde me/las2 cwmo\s2 apud Lacones: et Pollux ai(mati/an, obsonii genus exponit. Iecinora et pulmones quomodo coqui debeant, vide apud Apicium. [Note: Usus in Medicina. Plin. H. N. l. 28. c. 10.] Magni et in Medicina usus. Ideo [Orig: Ideò] Plinius, milia remediorum ex capra demonstrari dixit. Democritus etiam effectus eius auget, qui singularis natus sit. Carnes caprinae comitialibus in rogo hominis tostae exhibentur, ut volunt apud Plinium Magi. Hircorum in aqua decoctis panos et apostemata discutiunt. Iure caprino cantharides expugnantur. [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 9.] Drusus Tribunus plebis caprinum sanguinem bibisse dicitur, cum pallore et vindia [Orig: vindiâ] veneni sibi dati insimulare Q. Cepionen inimicum vellet. Eodem maculas contractas ablui Marcellus scribit. Tormina intestionorum et alvi fluores sistere in sartagine frixum, apud Galenum et Dioscoridem habemus. Hircinus abscessus calidos cito [Orig: citò] maturat: in cerato quodam podagrico apud Aetium admiscetur: lusciosos sanat: herbis diureticis nutriti, aridus et tritus inque vino cum petrosellino sumptus, calculosis veheme~rer prodest. Quomodo et quando colligi debeat, apud Aldrovandum vide. Medicamentum hoc manus Dei vocatur. Paria ibidem ex Marcello, Fuchsio, et aliis in venies. Adamantem eo solvi et emolliti magni auctores, inter quos Scaliger et Ioubertus prodidete. Si in sanguine eodem et succo senecionis vitrum efferbuerit, aut maceratum fuerit, reddetur tam molle, quam [Orig: quàm] est cera vel argilla, ut quidvis ex eo fingi possit: pristinae naturae restitues, si aquae immerseris. Hoc est Geberi, Alberti, et ingeniosi cuiusdam Bituricensis vitrarii secretum, quod ille [Note: Mizald. Memorabcent. 8. aphoris. 18.] moriturus Antonio Mizaldo, ut ipse memorat, ultro [Orig: ultrò] donavit. Idem cum aceto mistus sanguinis vomitui et
exscreationi prodest. Serum commode [Orig: commodè] illis, qui mordicatione patiuntur, aut in recto intestino, aut in colo, inicitur, quod ob crassitiem citius concrescat, ut Galenus docuit. Secundum Avicennam magis resolvit quam [Orig: quàm] cetera, cum melanthio, sulfure, et iride, lentiginesque et maculas tollit. Cum adipe anserino, Plinio teste, ac medulla cervina, resinaque et calce, labiorum fissuris efficax [Note: Columella R. R. l. 6. c. 14.] est. Cervix boum si intumuit, comperimus, inquit Columella, aureum esse medicamentum, ex pice liquida, et bubula medulla, et hircino sevo, et vetere oleo, aequis ponderibus compositum atque incoctum. Cum calce strumas discutit, teste Plinio et Marcello; cum cera, ulcera serpentia sistit; addita [Orig: additâ] pice et sulfure percurat; manantia item verendorum cum melle rubique succo. Per se datus adeps, teste Dioscoride, cantharidum venenum obtundit. Magi ut citat Plinius, commendant comitialibus cum felle taurino pari pondere decoctum, et in folliculos fellis reconditum, ita ne terram attingat bibendum sub limine ex aqua. Marcellus ptifanam cum eodem coctam torminosis in declinatione convenire vult; [Note: Dioscorid. M. M. l. 2. c. 94.] et apud Dioscoridem habemus, caprinum adipem decoctum cum polenta, rhoe [Orig: rhoë] , et caseo, dysentericis dari, et cum succo ptisanae infundi. Plinius denique in sorbitione aliqua [Orig: aliquâ] intestinorum vitiis magnopere [Orig: magnoperè] prodesse asserit, ita uti protinus frigida aquahauriatur [Orig: aquâhauriatur] . Idem remedium hydropicis Sextus Empiricus commendat. Canarii, ut [Note: Cadamustus Navig. c. 8.] refert Cadamustus, saevo hircino coniuncto quorundam herbarum succo carnem inungunt, ut cutis facta inde densior algorem ferat facilius. Nudi enim incedunt. Adhibetur et podagricis cum fimo caprae et croco, sinapive, cum caulibus hederae tritis, vel flore cucumeris silvestris. Idem, pomatum ingreditur, ad fissuras labiorum commodissimum. Medulla post cervinam et vitulinam laudatur. Iecur assum caeliacis convenit, magisque quam [Orig: quàm] hirci, cum vino austero decoctum potumque, vel ex oleo myrrheo umbilico impositum. Idem ad nyctalopias facit, et illos qui comitiali morbo sunt obnoxii deprehendit, convulsionemque iisdem infert. Quin et ad canis rabidi morsum laudatur, quo imposito, ne tentari [Note: Hippoerar. de natura muliebri.] quidem aquae metu affirmant. Hippocrates, si pariens inflata fuerit, he par ovillum aut caprinum calido cinere obrutum, edendum praecipit meracius ad dies quatuor, et vinum bibi vetus. Ex felle multa quoque apud Plinium imprimis sunt remedia. Veneficiis ex mustela rustica [Orig: rusticâ] factis, contrarium est: cum cinere aluminis, scabiem abolet: ad porriginem cum creta [Orig: cretâ] cimolia [Orig: cimoliâ] et aceto facit, ita uti capilli paululum inarescant. Idem lentigines tollit admixto caseo et vivo sulfure, spongiaeque cinere, ut mellis sit crassitudo: Strumas etiam discutit, si saepius incipientes ea rangantur. Superciliis impositum pilos abolet, nihil de angina et aurium vitiis dicam. Invenitur denique apud Dydimum, non fore in lecto cimices, si fel hirci aut tauri, aceto acri diluatur, indeque lectus aut parietes illinantur. De Liene hoc habemus. Calidum, id est, ut e [Orig: è] pecude exemptus est, et super lienem hominis impositum, mire [Orig: mirè] intra paucos dies dolorem auferre, si postea ad fumum suspendatur, ut illic arescat. Caput cum pilis suis decoctum, et contritum incisa intestina solidat. Cerebrum Magi per annulum traiectum aureum, priusquam lac detur infantibus instillant contra comitiales, ceterosque infantium morbos. Aesculapius cum melle carbunculos sanare vult. Sextui vero [Orig: verò] aquam, quae e [Orig: è] caprae palato effunditur, et quicquid comedit, si misceatur cum melle et sale: ex eo caput et corpus si sero [Orig: serò] fricetur, pediculos exstinguere promittit, aitque idem remedium esse ad ventris dolorem. Corii cinis ex oleo
illitus perniones mire [Orig: mirè] abolet: ramenta cum pumice trita, acetoque permista, exanthematis prosunt. Sistitur nima in femina ex inaribus haemorrhagia, si mammillae eius corrigio caprino vinciantur. Pili usti fluxus omnes sanant: combusti adiecta pice et aceto, naribusque inserti, sanguinem subito [Orig: subitò] reprimunt. Acccensi serpentes fugant. Cornu combustum et mixta farina [Orig: farinâ] impositum, furfures scabiemque in capite emendat. In flamma ustulati, crustae cum aceto scillitico tritae, commode [Orig: commodè] igni sacro adhibentur. Capiti infirmi suppositum, vigilias in somnum convertit. Alarum fetorem, rasum vel exustum, et cum felle hirci, myrrthaque mistum, tollit, si eo perfricentur. Comitialem morbum deprehendit. Nidore suo lethargicos exccitat, et ustum ad albedinem dentes detergit. Ungulas ad serpentes prohibendos Palladius uri iubet: si cinis earundem ex aceto illinatur, alopecias sanat. Est et Lac Caprinum in multis contra morbos remediis. [Note: Plin. H. N. l. 24. c. 7.] Scio, inquit Plinius, Damocratem in valetudine Considiae M. Servilii consularis filiae, omnem curationem austeram recufantis, diu efficaciter usum lacte caprarum, quae lentisco pascebat. Vis ei inprimis alexiteria. Haustus cum uva taminia, contra ictus serpentum iuvat. Quod primum mulgetur, leviores facere in quartanis accessiones, sive esum sive potum, Sextus Empiricus auctor est. Magorum vero [Orig: verò] quidam fimi hirundinum drachmam unam e [Orig: è] lactis caprini vel ovilli vel passi, cyathis tribus adversus quartanas ante accessiones dare solent. Eodem perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt. Potum cum sale et melle alvum solvit. Schistum, datur comitialibus, paralyticis, melancholicis, leporosis, elephantiacis, etc. Fervens adiecto polentae quantum satis, ut pulticulae instar fiat, dysenterico bibendum datur. Sanantur eodem et Lienes, post bidui inediam, tertia [Orig: tertiâ] die hedera [Orig: hederâ] pastis capris, per triduum poto sine alio cibo. Caseus recens morsibus animalium imponitur: siccus ex aceto et melle purgat ulcera: mollis cum melle subactus et impositus, pannoque aut lin???eo desuper tectus, sugillationes livoresque celeriter abstergit. Recens coagualtus super oculos positus, dolores cito [Orig: citò] lenit, si mulier cibos aversans utero doleat, et febris ipsam ac [Note: Hippocrat. de morbis muliebr.] rigor corripiat, Hippocrates pe pli albi quintam, dimidiae choenicis partem, et seminis urticae tantundem, et casei caprini rasi dimidiam choenicem, simul cum vino vetere miscet, et sorbenda propinat. Et alibi, si quid in utero computruerit, vel si sanguis aut pus exeant, caseum caprinum assatum vel rasum, vel simpliciter, cum aequali parte polentae miscet, et in vino ieiuno propinat. Quantum ad Coagulum, Haedi contra pastinacam et marinorum morsus, drachmae pondere ex vino sumebatur. In profluvio sanguinis bibebatur, et contra concretum lac assumebatur. Idem tertia parte ex aceto potum, sanguinis excretiones reficit: magnitudine fabae, in vino myrteo remissum, et ieiuno caeliaco datum, efficaciter prodest. Hippocrates quoque haedi coagulum adversus alvi profluvium laudat. Urinam quod [Orig: quòd] concernit, ea cum aceto scyllitico hausta, contra ictus serpentum ulaet: apostemata, in quacumque parte discutit: opisthoronon, auribus infusa levat. Paeni pastorales in filiis quadrimis, ut [Note: Herodor. l. 4.] refert Herodotus, venas verticis lana [Orig: lanâ] succida [Orig: succidâ] inurunt; nonnullii venas temproum, ne, scilicet, unquam pituita defluens ex capite officiat. Quod [Orig: Quòd] si pueris inurendis spasmus contingat, urina [Orig: urinâ] hirci aspersa [Orig: aspersâ] eos liberant. Dioscorides, eandem ad aquam quae cutim subiit, cum nardi spica, quottidie, binis cyathis, cum aqua bibi scribit, urinamque per alvum extrahi. Sextus, mulieri
menstrua provocare, si bibatur, credit. Omnium creberrimus usus Fimi, [Note: Galen. simpl. l. 10. c. 22.] Graeci pura/sqous2 proprie [Orig: propriè] nominant, digetentis et acris facultatis adeo [Orig: adeò] , ut induratis scirrhorum in modum tumoribus, congruat, non tantum lienis; sed et aliarum partium. Ustusque tenuioris quidem substantiae, verum haud manifeste [Orig: manifestè] redditur acrior. Datus aliquando ex aceto ad viperarum morsus, ex vino ad auruginem, cum ture ad profluvium muliebre. Inquietos infantes, fimo isto alligato panno, cohiberi tradit Plinius, maxime [Orig: maximè] puellas. Luxatis cum melle illinitur. Ex aceto decoctus, strumas discutit. Ex eodem subfervefactus, et illitus, ulcera, quae serpunt, sanat. Cum melle paratus et appositus cancrosos, et carbunculo vencris laborantes, sanat, et eosdem discutit. Ambusta sine cicatrice sanat. Tritus et cum aceto scyllitico mistus, frontique applicitus, hemicraniam tollit. Cum eodem subactus ad crassitudinem mellis articulorum contractiones relaxat, et tremulis prodest. Cum farina hordei et aceto impsotus, maxime [Orig: maximè] in duris et rusticorum corporibus, remedium est ischiadicis. Pillulae inter remedia mensium et se cundinarum pellendarum apud Hippocratem. Hisce adicere libet, quod [Orig: quòd] ipsemet hircus pestilentiae tempore domi alatur, quasi aedium vastitas, viroso vapore, quem hircus exspirat repleta, aditu autam veneatam repellat. [Note: Usus varii.] Praeter haec, fiunt ex caprillis villis cilicia: ex pellibus indumenta, calcei, stragulae, utres, lagenae, rates, folles, vela, charta denique et scuticae: cornua hircina Pyrrhus cristae loco capiti imposuit. Locrenses, quos Ozolos vocant, trage/as2 kai\ kw/dia, id est, voium et hircorum pelles gestabant, et plaerumque inter caprarum greges versabantur. Sardos quoque et Getulos caprarum pellibus [Note: Varro R. R. l. 2. c. 3.] amiciri consuevisse, auctor est Varro. In Cypro etiam Zambellotum e [Orig: è] pilis caprarum conficitur, et Iosephus Barbarus testatur, in Armenia minore prope [Orig: propè] Betolin et Issan fluvios, vel ideo [Orig: ideò] magnam caprarum copiam ali, et quotannis tonderi. Asserit [Note: Bellon. observ. l. 3. c. 13.] et Bellonius, selectiores Turacarum pannos, undulatos, ex pilis caprarum Ancyrae Cappadociae metropoli confici: sed et rapetes, ex iisdem constare. De chartis quod dixi, illae, pergami Troadis primum [Orig: primùm] inventae fuere, et exinde nomen sortitae sunt. [Note: Differentia.] De Differentiis pauca occurrunt. Aegyptiae fetus quinos pariunt, quod [Orig: quòd] fecundissimas Nili aquas bibant. In Phrygia hirci sunt quadricornes, referente Scaligero, pilo admodum prolixo, aequante candorem nivis, quem vellunt ad textrinam, non autem tondent. Aegyptii apud Plutarchum, affirmant, capras suas, quoties cum sole, eodem plane [Orig: planè] loco Syrius oritur, in ortum omnes conversas, eo [Orig: eò] respicere, atque hoc sideris huius revolutionum argumentum certissimum esse. In Aquilonaribus terris, si Olao Magno credimus, hirci sunt magno corpore, crassis cruribus, plena [Orig: plenâ] et brevi cervice, auribus flexis, et depressis, capite parvo, spisso, longo, ac nitido collo; cornibus altis et latis. Fere [Orig: Ferè] omnes colore sunt albo. Hieme pascuntur pinorum corticibus, musco, et populeis virgis. Pelles maximis navigiis, quaestus et lucri causa, in Germaniam exportantur. [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 3.] Caspiae caprae, ut Aelianus exponit, et albissimae sunt et cornibus mutilae, et ad maximorum equorum magnitudinem accedunt. Eorum villi adeo [Orig: adeò] molles, ut cum Milesiis lanis comparentur, ex iisque Caspiorum sacerdores, et ditissimi, vestes confectas gerant. [Note: Aristor. in Mirabilib.] In Cephalenia caprae non bibunt quottidie [Orig: quottidiè] , sed adversum sibi ventum ore hiantes excipiunt. Ideo [Orig: Ideò] [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 32.] Theophrastus sex mensibus non bibere dixit. In Cilicia, referente Plinio, circaque Syrtes, villo tonsili reperiuntur. Damasceno, supra palmum longas habent anriculas, ubera multiplicia, suntque admodum fecunda: Circumducuntur quadraginta vel
quinquaginta ab eis quibus lac est venale, et ubi lac emere volueris, in superius devehuntur caenaculum, etiamisi triplex foret contignatio, ubi coram in vasa stannea, lac emulgent. Narbonenses auriculas latiores suis habere, Gesnerus audivit, ut quae ad dodrantem longitudinis accedant. Illyricae, si Alexandro Myndio credimus, ungulas quidem habent, sed non bifidas. Aliquando ternos, quaternos aut quinos fetus edunt, et lactis sesquicongium. Idem Indicis prope [Orig: propè] urbem Tarnassuri, et Africanis ad promontorium capitis viridis contingit. Hircum ad Amboinam lacte suo parvos alentem haedos, [Note: Xaverius Epist. 23.] se vidisse, Franciscus Xaverius Iesuita, corruptae illius de Christo et Petro historiae, quam Persice [Orig: Persicè] conscripsit auctor, testatur. Ubere enim quod prope [Orig: propè] genitalia unicum habebat, tantum lactis reddebat quottidie [Orig: quottidiè] , quantum scutella capere potest. Mambrina capra in regione Damiata, fert equitantem, sellam, frenum, et cetera quibus equi instrui solent: auriculas usque ad terram demissas habet, cornua deorsum revoluta sub ore. Pharos insula Aegaei maris, gignit capras cervis colore similes, magnitudine maiores. Est autem eis cornu longum ad duodecem palmos, rectum, et quod unum so um habet potrectum stipitem, si Surio credimus. In Sardinia scribit Nymphodorus, pelles caprarum tam mirifica [Orig: mirificâ] vi esse, ut hiberno tempore calesaciant, aestivo refrigetent. Eaedem forte [Orig: fortè] sunt, quae Musmones. In eadem hirci quidam celeritare omnes bestias superant. Ex Monstris, tricornis caprae imaginem hic exhibemus.
[Note: Aldrovand. Hist. bisulc. c. 10.] DE Capris silvestribus in genere et in specie agendum est. Illarum plurima apud Graecos occurrunt nomina. *a)/ic a)/grios, nempe, ai)go/kerws2, do\rc, dorka\s2, dorkale)s2, dorka/dion, pro\c, tetw\c, bou/balos, i)/calos, nebro\s2, kema\s2, ko/los, trage/lafos. *a)/ic a)/grios, capra fera Latinis est. Solinus tamen sagittas dictamno herba [Orig: herbâ] extrahendi morem, qui ab Aristotele, Theophrasto, Cicerone, Virgilio, ai)ce a)gri/ois2 simplicitur ita dictis tribuitur, ad illas adstringere videtur, quae Cretam et Ideam montem potissimum incolunt. Et, si Virgilio esset, fera capra quae Aristoteli ai)c a)/grios, manifestissima inter utrumque contradictio esset. Cum hic feras capras in Africa esse neget, ille haberi ostendat. Ideo [Orig: Ideò] per capras feras Virgilii, capreas exponit Servius, et Aldrovando videtur, ubi pro specie sumenda est, illam intelligi debere, quae domesticae est similior. Sane [Orig: Sanè] Varro, capras quas alimus, a [Orig: à] capris feris ortas dicit, ipsoque caprae ferae nomine, privatim uti videtur. Varino ai)/c a)/grios, ai)/gagros, et Hessychio dicitur: quam [Note: Oppian. Cyneg. l. 2. v. 343.] tamen vocem Oppianus peculiari speciei, illi scilicet, quae Tridentinis et circumvicinis populis Camozza vocatur, tribuit. *li)go/kerws2, capricornus est Latinis, quam vocem barbari, teste Scaligero, caprae silvestri imposuere, et soli Suidae, genus est animalis. *do\rc et dorka\s2 solo nomine differunt, etsi quidam apud Hermolaum animal diversum esse opinentur. Alibi pro eo co\rc legitur, interpres Strabonis Damam, Nicandri, Capream vertit. Damas etiam traducunt apud Oppianum Gillius et Bodinus lo/rkous2, qui i)/orkes2 Hesychio. Dioscorides tamen a [Orig: à] Dorcade manifeste [Orig: manifestè] distinguit. Cornarius rupicapram intelligit, quae cornua in dorsum adunca habet. Dortadis nomine Plinius ita utitur, tamquam ei nullum apud Latinos vocabulum respondeat, sentitque capream capreolum et dorcadem, tria animalia, unum duntaxat animal denotare. Adldrovando ea vox nomine generis usurpari posse videtur. Aliis, ut Ethymologo et Varino, cervinus pullus esse creditur, sed male [Orig: malè] . Cordus a [Orig: à] dorco sexu differe existimat. Scaliger
per dorcadem capreolum, per dorcum capream intelligit. Ut ut sit, para\ to\ o)ce/ws2 de/rkein, venit, quod [Orig: quòd] acutius [Orig: acutiùs] videat. Asserunt namque hi, (Origenis apud Aldrovandum verba sunt) quibus medicinae peritia est, inesse huic animali intra viscera humorem quendam, qui caliginem oculorum depellat, et obtusiores quoque visus exacuat. Ideo Ethymologo zw=on o)cuderke\s2 kai\ eu)o/mmaton dicitur. Invenitur et do/rkwn in Canticis Canticorum; quae tamen vox, auctore Myrtilo apud Athenaeum, prum usitata est. Videtur omnem captam silvestrem significare. *dorkali/des2 apud Oppianum brevem habent caudam. Gillius cervos transtulit, sed perperam. Ab istis namque apud eundem distinguitur. *pro/kes2 Varino sunt e)/kgona, e)la/fwn, h) dorka/dwn ei)=dos. At Aristoteles, dum dicit, fel nec cervum, nec pro/kas2 habere; et sanguinem ubi effluxerit concrescere omnium, praeterquam e)la/fou kai\ proko\s2; ab invicem distinguit. Gaza Damam vertit. Nomen a [Orig: à] celeritate, u)po\ to=u proi+/cesqai, Gram~atici sumunt. *ptw\c a [Orig: à] quibusdam et lepus et dorcas exponitur, cervus item et nebro\s2, quae omnia animalia sunt timidissima. Sed et ptw\c idem est quod pta\c timidus, seu pavidus, quo sensu Homerus ptw=ka lagwo\n, dixit. *kema\s2 apud Hesychium exponitur, vel hinnulus, vel cervus, vel dorcas. Ex caprearum genere esse, negat Scaliger. Sunt, inquit, in cervis, ut in bobus iunix et iuvencus. Aeliano [Note: Aelian. H. A. l. 1. 4. c. 14.] spcie a [Orig: à] cervo differunt. Turbinis, inquit, instar celerrime [Orig: celerrimè] fertur, flavis pilis spectatur. Cauda [Orig: Caudâ] est albissima [Orig: albissimâ] , tum ex albenti eius oculi cyaneo colore tincti videntur, aures peraltis pilis refertae, neque modo [Orig: modò] in terra pedum celeritatem ostendit, sed etiam cum in fluvii canfluentem inciderit, Ungulis pedum remigans, fluctus perrumpit, et vero [Orig: verò] in lacubus natare gaudet, unde sibi pastum comparat. Virides iuncos et Cyperum depascitur. *nebro\n hinnulum interpretantur, Cordus, Marcellus, et alii. Aldrovandus peculiarem quandam caprae speciem hoc nomine indigitari, apud Dioscoridem, scribit. Nam Varinus et Ethymologus pro/ka nebro\n quoque dici produnt. Marius Grapaldus dama [Orig: damâ] reddidit: Solinus etiam Damam esse ostendit, dum scribit. Nebrodi damarum copia nomen dedit, quem damae et hinnuli gregatim pervagantur, inde Nebrodes dictis. *kolos ex Scythicae et Sarmaticae gentis capris silvestribus censectur. Magnitudine est inter cervum et arietem, albicante corpore, eximiae super hos levitatis ad cursum: [Note: Strabo Geogr. l. 7.] naribus potans trahit ad caput. Hinc postmodum complures dies servans adeo [Orig: adeò] , ut per carentes aquis agros facile [Orig: facilè] pabulum carpat. Capreae vox apud Latinos, saepe [Orig: saepè] pro omni capra sumi videtur. Rupicapra, etsi in silvestribus species est Plinio, ratio tamen nominis postulat, ut generis etiam vicem subeat, quandoquidem per summas versari rupes, non illi tantum cui cornua in dorsum adunca, convenit. Delectantur in universum excelsis motibus, et tam in sublimi habitant, ut vix humanis obtutibus pateant. Quod si aliquando ferarum vel hominum adversitatem persensere, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis se cornibus illaesas suscipiunt. Plurima inter mares discordia propter feminas, tempore libidinis. Domesticis, omnium consensu, saporis alimentique bonitate, constitutionis tenuitate, concoctionis facilitate, excrementorumque paucitate praeferuntur. Sicciores tamen paulo [Orig: paulò] carnes habent. Ideo [Orig: Ideò] inventum Arabum oleo eas incoquere, ut inde liumescant. Diocles tamen, Archidamus et galenus, quod in oleo coquitur sic cum evadere, et glutinis vinculo amisso, solutile fieri censent, ya/squron nempe et kau=ron. Usum in Medicina quod spectat, Caprreae in cibo sumptae dysentericis prosunt. Iecur seu inassatum, seu tritum caeliacis opitulatur: Vapor in aqua calida [Orig: calidâ] salsa cocti, oculis exceptus, nyctalopas iuvat. Combustum et aspersum sanguinem sistit, maxime [Orig: maximè] si contritum naribus indatur. Sanguis cum palma marina teste Plinio pilos detrahit: secundum Marcellum, abscessus maturat. Fel theriaca
[Illustration:
Cerva. Hinde.
]
[Illustration:
Colopus.
]
[Illustration:
Rupicapra. Gemps.
]
est morsibus venenosis. Idem contra suffusiones incipientes, oculorum caligines, genarum et palpebrarum scabricias, facit. Cum rosaceo aut succo porri tritum, et tepidum navibus instillatum, tinnitum tollit. Cum melle Attico faucium dolores levat, et veretri exulcerationem sanat. Fimus aridus, tritus et cribratus, ex vino odorifero cyathi mensura [Orig: mensurâ] sumptus, auruginem tollit, si Galeno credimus.
CAprarum silvestrium species sunt, Rupicapra, Dama, Ibex, Bubalis, Pygargus, capra strepsiceros, Dama vulgaris, Capra Moschi, Capra Bezoardica, Suhak Scitharum, Oryx, et Capra auribus [Note: Aldrovand. Hist. Bisule. c. 11.] demissis. Rupicapra Dioscoridi Drocos, Oppiano ai)/gastros seu ai)/gagros, Varroni Caprea, nisi fallor, dicitur. Magnitudo ei quae caprae villaticae, paulo [Orig: paulò] tantum altior, et corporis forma feris altis similior. Bellonius minorem dama [Orig: damâ] facit. Colore est inter fuscum et ruffum, qui aestate magis ad ruffum, hieme magis ad fuscum vergit. [Note: Scalig. Exercit. 207.] At Scaliger aestare pilo fulvo, hieme cinereo esse dixit. Gesnerus partim albam partim nigram, distinctis coloribus vidit: sed et albae totae interdum, quamvis rarissime [Orig: rarissimè] , [Note: Bellon. obs. l. 1. c. 54.] conspiciuntur. Oculos habet rubros, aures arietinis longiores, colore gilvo, atramque lineam utrinque recta a [Orig: à] cornuum radice supra oculos ad extremum os dcutam, et in labra superiora desinentem. Frontem veluti stella insignit. Caudae superior pars pilosa, nigra, et rotunda; ut dorcadis longa. Cornua ei nigricant, novem aut decem digitos longa, multis nodosis circulis exasperata, minoribus paulatim, in unco nullis, quin levis et acutus est hami instar. Paralella fere [Orig: ferè] , id est, aequis undique intervallis surgunt; solida, ab initio tantum pollicis circiter mensura [Orig: mensurâ] cava, et teretia magis quam [Orig: quàm] domesticis. Aiunt, inquit loco citato Scaliger, mucronibus cornuum, id quod capras quoque facere videmus, rergum scabere. Ex ea scalpturitione, quae pernicies evenerit, operae pretium est cognoscere. Creditum est tanta illas illo in pruritu perfundi voluptate, ut extremum cornus fastigium, in corium eo usque adigatur, unde retrahi nequeat. Quo circa ex altissimis ruere locis, atque afflictari, aut a [Orig: à] venatoribus forte [Orig: fortè] deprehensas, proculve observatas capi, aut fame interire. Rupesmontium colunt, non summas tamen, ut ibex; neque tam alte [Orig: altè] et longe [Orig: longè] saliunt: descendunt aliquando ad inferiora Alpium iuga. Conveniunt saepe circa petras quasdam arenosas, et inde arenam, ut caprae sal, lingunt, quo linguae inertem pituitam defricent, et appetitum excitent. Cum in venatione urgentur, altius semper ascendunt, donec nullus ad eas canibus pateat accessus: deinde cum venatores per saxa manibus pedibusque sequi vident, de saxo in saxum transiliunt, ac montium cacumina petunt, donec nulla scandendi reliqua sit facultas. Illic se cornibus retinent, et quali suspendunt. Sic vel bombardis feriuntur, vel in praeceps pelluntur, vel fame pereunt. Mox a [Orig: à] Divi Iacobi die frigidiores montium clivos petunt, ut paulatim frigori assuescant. Captae, aliquando cicurantur. Ex pellibus fiunt chirotecae equitantibus. Ubi errabundae quaerunt novas sedes, aut pascua perspecta [Orig: perspectâ] proximarupe [Orig: proximârupe] , proiecto pede, saepe periclitantur eius fidem, nempe, mobilis ne sit, an lubrica. Illud festivum, addit Scaliger, In aula patrui Bonifacii, vidimus cicures assilire ad aulaea pendentia, in quibus similes essent
intextae ferae. Quantum ad Usum, caro est siccior, et melancholici humoris parens, odoris silvatici. Venatores ex recenti sanguine scaturientem, tamquam insigne vertiginis remedium sorbent. Apud Plinium legimus, sevi cyatho, et lactis pari mensura [Orig: mensurâ] , deploratum phthisicum convaluisse. Iconem duplicem hic exhibemus, Rupicaprae nempe, et Capri montani. Dama duplex est, Una veterum, de qua hic; altera vulgaris sive [Orig: sivè] recentiorum, Graecis platu/kerws2 dicta, quam Gaza forte [Orig: fortè] intelligit, cum pro/ka apud Aristotelem damam vertit. Plinius caprarum silvestrium generibus, quae transmarini situs mittunt, annumerat. Forte [Orig: Fortè] Dioscoridi et Nicandro, de coagulo agentibus nebro\s2 appellatur: Grapaldus etiam nebro\n damam reddidit. Animal est caprae magnitudine et colore dorcadis. Ovidius fulvo tergore damas vertit. Famosa est inprimis earum timiditas. Ideo [Orig: Ideò] raro [Orig: rarò] mansuescere Plinius tradit. Cornibus tamquam unco prominentes rupes apprehendunt, neque aliter inaccefsas montium verrucas superant.
[Note: Aldrovand. Hist. bisulc. c. 13.] DIoscorides in capite de coagulo, huius caprae non meminit, et vix forte [Orig: fortè] aliquis est ex veteribus, qui meminerit, Homero excepto, qui i)/calon ai(=ga vocat. Esse vero [Orig: verò] eam quam Germani Steinbock vocant, omnes docti [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 53.] uno ore testantur. Plinius totam histotiam brevissime [Orig: brevissimè] complexus est, dum inquit. Ex caprarum silvestrium genere sunt etiam ibices in Alpibus, pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus, gladiorumque vaginis, in haec se librant, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimumque e monte aliquo in alium transilire quaerentes, atque recessu pernicius quo [Orig: quô] libuerint, exsultant. Egregium est animal et corpulentum, specie fere [Orig: ferè] cervina [Orig: cervinâ] , minus tamen: cruribus quidem gracilibus, et capite parvo cervum exprimit. Color pellis fuscus est. Senectute caneicunt, et secundum dorsi longitudinem nigram lineam excurrentem habent. Oculi splendidi et pulchri. Ungulae bisulcae et acutae. Femina in hoc genere mare minor est minusque fusca, maior capra [Orig: caprâ] villatica [Orig: villaticâ] , rupicaprae non adeo [Orig: adeò] dissimilis. [Note: Bellon. obs. l. 1. c. 13.] Mares prolixam nigricantem barbam gestant, quod nulli, ut Bellonius tradit, alteri animali cervinis pilis praedito accidit, praeterquam forte [Orig: fortè] hippelapho. Magni ponderis cornua ei reclinantur ad dorsum, aspera et nodosa, eoque magis quo grandior aetas processerit. Augentur enim quotannis, donec iam vetulis tandem, nodi circiter viginti increverint. Bina cornua ultimi incrementi ad pondus sexdecem aut octodecem librarum accedunt. Bellonius quaternos cubitos longa vidit. Tot autem transversos nodos seu radios habent, quot annis animal natum est. De pernicitate aliquid ex Plinio diximus. Nulla certe montium rupes tam [Orig: tàm] alta edita aut praeceps est, quam non saltibus aliquot superet, si modo [Orig: modò] aspera sit, et spatia tanta promineant, quanta salientis ungulas excipere possit. Bellonius ex scopulo uno in alium sex etiam passuum intervallo distantem, desilire solere scripsit. Dum cadit ex alto, totum corpus inter cornua a [Orig: à] collisione protegit, et ictus lapidum magnorum, cornibus excipit. De Venatione Aldrovandum consule. Duo earum genera Bellonius dari prodit, in Creta: id se ex earum cornibus inde et Cypro delatis didicisse, addens. Deprensae libero aperto capacique cursus loco, in venatorem irruunt, eosque de rupe deiciunt. Cum impetendi locus non est, despondent animum et facile [Orig: facilè] cedunt. Eiusdem generis [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 16.] est illa fera Lybica, quam Aelianus ita describit. Caprae ferae ad summos Lybicorum montium vertices commorantur: ad boum magnitudinem accedunt: ipsarum armi et crura luxutiosis pilis fluunt: tibiis parvis,
[Illustration:
Capreolus. Rehe
]
[Illustration:
Capreolus Mariruis.
]
[Illustration:
Capra.
]
[Illustration:
Ibex. Steinbock.
]
[Illustration:
Capra Liibica.
]
[Illustration:
Flirus.
]
[Illustration:
Capra. Geiss.
]
[Illustration:
Capra Canis.
]
[Illustration:
Caper Hispanicus.
]
[Illustration:
Caper Mambrinus
]
[Illustration:
Capra Mambrina
]
[Illustration:
Hircus. Bock.
]
[Illustration:
Rupicapra.
]
[Illustration:
Dama Veterum.
]
[Illustration:
Caper Mumon dictus Bubalus Cerus Aldr.
]
[Illustration:
Culor.
]
[Illustration:
Hircus Cotilardicus.
]
[Illustration:
Ibex Siiluester Sardus.
]
[Illustration:
Musimona.
]
[Illustration:
Trais Uel Ibex.
]
frontibus rotundis, oculis raris et concavis, non valde [Orig: valdè] proiectis sunt: Cornibus post primum exortum utriusque ab alteris longe [Orig: longè] diversis, et aberrantibus et incurvis. Non enim simpliciter ac aliarum caprarum recta exsistunt, sed eatenus retorquentur, ut ad armos pertingant. Ex capris longe [Orig: longè] maxime [Orig: maximè] ad saliendum habilitate sunt. Nam ex cacumine, in aliud longe [Orig: longè] distans cacumen transiliunt: et tametsi saepe earum quaepiam, dum ex uno vertice in alterum saltare contendit, ob nimiam intervallorum distantiam, per praerupta saxa praeceps agitur, nihil tamen laeditur. Sic est adversus saxorum duritiem, membrorum resistente firmitate, ut nec cornua frangat, nec caput diminuat. In summis montibus plurimas sollertia quadam captandi caprarii generis, nimirum, vel iaculis, vel retibus, vel laqueis, a [Orig: à] doctrina artis venaticae instructi comprehendunt. Iam in patentium camporum aequoribus, quilibet vel tardus pedibus eas quod [Orig: quòd] ibidem non valeant capere possit. Earum pellis et cornua aliquot commoditates habent. Nam in frigidis tempestatibus ad frigorum vim, atque hiemem excipiendam, pastoribus et fabris materiariis pelles mirifice [Orig: mirificè] prosunt. Cornua ad hauriendum de praeterfluentium rivorum confluentibus, aut e [Orig: è] fontib. potionem, ad depellendam sitim, non minori usui habentur, quam [Orig: quàm] vel calices ipsi. Tanta enim capacitate sunt, ut in bibendo respirare sit necesse. Ab homine expoliendi bene [Orig: benè] perito cornu politum, tres mensuras capere potest. Habet in Medicina usum. Coagulum easdem cum leporino vires habet, ut tradit Serapio. Sa~guis, ad calculum in vino apiato apud Gesnerum commendatur. Ischiadicis et arthriticis unicum remedium, sic Marcellus Empiricus componit. Fimum ibi cum luna [Orig: lunâ] decima [Orig: decimâ] septima [Orig: septimâ] colliges; quamquam et alia vetere luna [Orig: lunâ] collectum, si res urgebit, simili efficacia [Orig: efficaciâ] prosit, dummodo medicamentum decima [Orig: decimâ] septima [Orig: septimâ] luna [Orig: lunâ] componatur. Ex eo er ò fimo quantum unius manus pugno pleno potueris comprehendere, dummodo [Orig: dummodò] impar sit numerus pillularum, in mortarium mittes, atque adicies piperis grana viginti quinque diligentissime [Orig: diligentissimè] trita: tunc addes mellis optimi heminam, et vini veterrimi optimi fextarios duos, et contritis prius pillulis universa miscebis, et repones in vasculo vitreo. Sed ut maior sit medicaminis efficacia, luna decima septima id facere debebis, et cum daturus fueris remedium, a [Orig: à] die Iovis incipe, et per dies septem continuos dato, ita ut qui remediandus est, stans, in scabello contra Orientem bibat. Haec Marcellus, quae mere [Orig: merè] sunt nugacia.
[Note: Aldrov. Hist. Bisulc, c. 14.] DE Bubalide haec Aldrovandus habet. Arbitrabar, inquit, alias [Orig: aliàs] , bubalum specie differre a [Orig: à] Bubalide, deceptus nimirum etc. Vide Aldrov. pag. 303. usque ad finem, quam bobus esse ibi etiam iudicabam. Quantum ad Naturam, domesticam sedem mirifice [Orig: mirificè] amplectitur. In alienum deductus locum, et ad pascua demissus, veterem repetit, In metu, occulto capite, latere se putat, ut struthiocamelus. Belluas feroces pugnacesque fugit. Sanguis aliquantulo magis spissatur quam [Orig: quàm] leporis et cervi: quippe, qui proxime [Orig: proximè] ovillo, aut paulo [Orig: paulò] minus consistat. Placet et de Pygargo Aldrovandi [Note: Aldrovan, Hist. Bisulc. c. 15.] verbis agere. Pygargon, (verba eius sunt) Plinius, in praecitatis verbis etc. p. 304. a. usque ad finem frequenter sylvosa et deserta.
[Note: Aldrov. H. Bisulc. c. 16.] CAprea Plinii, Capreolus noster est, quem Germani Reh vocant. Cervis est colore non dissimilis, sed mole corporis longe [Orig: longè] inferior, qui vix
capram aequat. Mas cornua in capite gerit senis plaerumque ramis distincta. Fuit qui decem et septem haberet cornua, cuius icon Aldrovando a [Orig: à] Duce Bavariae missus erat. Plinius de iis ita. Dedit ramosa capreis, sed parva, et fecit decidua. Visu est acuto, voce [Note: Virgil. Eclog. 2.] exili, dentes non mutat. Virgilius maculis distinctum ostendit. Servius sparsos albo exponit, qui habent adhuc maculas a [Orig: à] prima aetate venientes. Accessu enim temporis, inquit, mutant colorem, et eorum maculae gratiae minoris esse incipiunt. Multae in regionibus Helvetiorum Alpinis capiuntur. Humiliora tamen loca amant quam [Orig: quàm] Ibex vel rupicapra. Femina si maritus capiatut, alium quaerit, eumque secum ad pristinae habitationis locum adducit. Femina vero [Orig: verò] capta [Orig: captâ] , matitus alio [Orig: aliò] discedit, et aliam sequitur coniugem. Cornibus vel uti nesciunt, vel non audent. Cum perdicibus amicitiam colunt, et in iisdem locis pascuntur. Flantem ventum petere currendo Bellisatius ait, ut refrigerari spiritus cursu laborantes possint. Parem illis et apris alimenti bonitatem Iulius Alexandrinus posuit, nisi quod illius caro sit concoqui facilior, et citius fugiens. Huc pertinent [Note: Marcgr. Hist. Bras. l. 6. c. 10.] Capreae Brasilienses, quae duplices Cagua cuete nempe, et Cagua cuapara. Illae sunt nostris capreis fere [Orig: ferè] similes. Caput septem digitos circiter longum, oculis magnis, et nigris: naribus longis et patentibus; ore nigro, cute splendente, auribus quatuor digitos longis, duos et semis latis, venis conspicuis; collo rotundo et magis glabro pilis, quam in reliquo corpore: estque longitudo colli circiter quinque digitorum et semis. Corporis longitudo a [Orig: à] colli exortu ad initium caudae duorum pedum. Cauda brevis ut capreis esse solet. Crura quatuor, priora pedem, posteriora sesquipedem longa: pes quilibet duas habet ungulas nigras; et supra has duas minores supra se invicem positas. Pilis vestitur glabris, qui in toto corpore, cturibus et pedibus rufescunt, in collo et capite fusci, sub gutture et inferiori collo albi. Cauda quoque inferius est alba. Aures interius albescunt, exterius sunt fusci et fere [Orig: ferè] carent pilis. Os inferius longius paulo [Orig: paulò] quam superius? Ruminat cibum. Mansuescit facile [Orig: facilè] . Quando unius aut duorum mensium aetatem habet totum corpus maculis albis eleganter est variegatum, quae successu temporis evanescunt. Cugvacu-apara Brasiliensibus, caprea est cum cornibus, paulo [Orig: paulò] maior superiore, at eiusdem coloris. Cornua tria brachia seu digitos habent, nimirum infernum brachium quod longum, et apicem bifidum. Thyrsus seu scapus pollicem humanum est crassus et octo vel novem digitos Rhynlandicos longus. De Capra Strepsicerote [Note: Aldro. H. Bis. c. 17.] ita Aldrovandus. Plinius inter silvestres capreas, quas transmarim situs mittunt, Strepsicerotes et c. pag. 305. usque ad finem. Cretensis imaginem ex Bellonio. Dama vulgaris, describente Bellonio, corpore quidem cervum refert, et capreolo maior est, sed colore distert. Dama minus caput habet cervo. Cornua etiam illi omni anno decidua ut cervo, quae antrorsum protensa habet praeter aliorum consuetudinem. Gilvam habet dorsi spinam, atramque lineam, secundum dorsi longitudinem excurrentem. Cauda longa est ad poplites usque dependens, uti vitulo. Saepe [Orig: Saepè] accidit ut eius latera candidis maculis aspersa sint, quae vetustate pereunt. Accidit etiam saepe numero, ut feminae omnino [Orig: omninò] albae sint, sic ut caprae existimari possint, nisi pilum admodum [Note: Bellon. obs. l. 1. c. 54.] brevem haberent. Ostenduntur eius cornua ingentis ma nitudinis variis in locis, qualia sunt, ea quae in gradibus et ascensu Ambosianae arcis conspiciuntur. Caro cum capreolis fere [Orig: ferè] in qualitatibus convenit, sanguinem tamen ad atram bilem tendentem aliquo modo efficit. Aliquando vervecis in morem pinguis est. Fimus cum oleo myrtino praeparatus, capillos augere dicitur.
[Illustration:
Capra Strephiceros
]
[Illustration:
Eale.
]
[Illustration:
Alicorn.
]
[Note: Aldrov. Hist. Bisule. c. 19.] DE Capra Moschi ex veteribus soli Arabes scripsere. Recentiores Graeci, ut Aetius [Orig: Aëtius] et Paulus Aegineta, si quid habent, ex iisdem sumpsere. Sive autem hanc feram, dorcadem capreamve, aut gazellam Indicam, peregrinam aut orientalem appelles, aut dorcadem moschi, vel simpliciter, animam moschi, parum, inquit Gesnerus, interest. Aldrovandus Capram moschi vocat. Isidorus et Albertus, forte a [Orig: à] moscho, qui vulgo muscus, musquelibet. Volatertano est mus muscus, quem ex Arabia et Aethiopia venire tradit. A Divo Hieronymo ad Demetriadem, peregrini muris pellicula inter odoramenta quibus delicatiores diffluunt, numeratur. Alii moschum significari arbitrantur: Hermolaus animal ex quo Zibethum: Gesnerus folliculum animalis moschi, in quo hoc odoramentum colligitur. In descriptione vatiant auctores, etsi non desint, qui ex authopsia delineent. Conveniunt tamen quod [Orig: quòd] ex caprarum sive gazellarum genere esse statuant etc. Vide p. 307. a. usque, alioqui recta sunt. Ferunt odoratis pasci, ac potissimum nardo; unde etiam moscho, id est, sanguini circa umbilicum collecto, odor concilietur. Propter insignium velocitatem raro [Orig: rarò] vivae capiuntur. Morsu inpersequentes saevire, Alexander Benedictus prodidit; qui etiam mansuescere exemptis dentibus lo~gioribus, addit. In provincia Thebet eas canibus venantur. In China, etiam Persia, Africa, et Aegyptoreperiri, quidam prodidere. Ceterum odoramentum illud quod haec gazella fert, barbaris muscus Latinis moschus dicitur. Appellationis inde forte [Orig: fortè] sumpta ratio, quod [Orig: quòd] plantarum musci, quarundam praecipue [Orig: praecipuè] arborum, ut cedri et populi albae, ad varia odoramenta et conspissanda unguenta, apud antiquos usus esset. Alciatus muscum Arabem vocavit. Graecis dicitur mo/xos, vel quod illi, mo/xous2(, moxi/dea et moxe/umata, novos tenerioresque in plantis stolones vocent; quorum similitudine in animalibus, quae moschum ferunt, novi, odoramento illo pleninascuntur folliculi: vel quod [Orig: quòd] animalia illa, media [Orig: mediâ] inter capream et vitulam natura [Orig: naturâ] et magnitudine, fulvoque vitularum colore videntur, quas Graeci etiam mo/xous2 et moxa/ria appellent: vel quod [Orig: quòd] moschi solliculus, a [Orig: à] vasculis caeparum semen in summo caule servantibus; quae Giaecis mo/xia; figura non longe [Orig: longè] absit. vel denique; ut Ethymologo placet, quod [Orig: quòd] e [Orig: è] medio, umbilico scilicet animalis, fundatur, quod Graecis est, en me/s1ouxei=sqai. Taceo posse derivari, vel a [Orig: à] verbo mw=, quod [Orig: quòd] ab omnibus requiratur: vel ab o)/zw oleo, praeposita m litera; vel a [Orig: à] privatione foetoris, kata ste/rhs1in th=s2 dus1s1odi/as2. o)/zein enim et bene [Orig: benè] et male [Orig: malè] olere significat. De ortu ipsius non omnes eodem modo referunt. [Note: Aldrovan. Hist. Bisulc. c. 20.] Simeon Sethi, (utor Aldrovandi verbis) moschum omnem fundi asserit, etc. Vide pag. 307. b. usque, sic Fuchsius. In Electione haud etiam consona seribunt auctores. Plateario omnmo [Orig: omnmò] niger non probatur; laudatur, quiad spicae nardi colorem accedit. Brasavolo odoratissimus est subniger, ex Cathaia allatus. Sunt qui Tumbascinum propter pabuli copiam anteponunt, qui in folliculo maturescit, praestantior eo, qui in aere [Orig: aëre] suspenditur. Testis enim Brasavolus, immaturum, etsi animali adhaerentem, grave olere. Abensinnae, moschus melior Antebius vel Asciltios, deinde Iurgius, postea Indus marinus. Elluchasim in Tacuinis folliculos continentes moschum Cubit esse scribit, subtili ex vesicula et moscho: Gergeri esse folliculos his contrarios, qui mofchus minus est subtilis, et minus aromaticus: Moschus Carum medio inter hos loco: Salmindi vero [Orig: verò] deterior. De probatione ita Aldrovandus. An moschus legitimus etc. Vide p. 308. b. usque, adulterati notam esse. Adulteratur multis modis; praecipue [Orig: praecipuè] niger, et ad subruffum colorem tendens, admixto pauco sanguine hircino modice [Orig: modicè] asso, ita ut tres vel quatuor
partes, ex istis contritis, ad unam moschi admisceantur. Sed panis assus friabilem reddit; sanguis hircinus cum frangitur, lucidus est et clarus interius [Orig: interiùs] . Saraceni saepe cum folliculis vendunt, quos adulterato infersere. Alexander Benedictus iecore haedinoarefacto, et avis cuiusdam fimo vitiari scribit. Radice Angelicae a [Orig: à] quibusdam, prodente Gesnero augetur; qui etiam factitium describit. Odorem, si aliquid aromaticum addideris, amittet. At si in vase vitreo denso et cera [Orig: cerâ] oblito asserves, retinebit. Recuperabit amissum, si in olla [Note: Usus.] aperta in cloaca suspenderis. Quantum ad Usum, in assignatione temperamenti, auctores variant. Averroes [Orig: Averroës] calefacere et siccare in fine secundi scribit, Sethi in tertio. Tenuissimarum esse partium apud omnes in confeslo. Mercurialis naribus appositum sanguinem prolicere tradit; et ne idem assumptus faciat, metuit, quod [Orig: quòd] vasa aperire videatur. De cetero, in restauratione virium, tremore, syncope, flatibus, caputpurgiis, pilis odoriferis, suffumigiis, smegmate, tragematis oris, et unguentis moscatis, vehementer adhibetur. Quibusdam tamen mulieribus uteri suffocationem adfert; quod Venetis et Septentrionalioribus [Note: Olaus Maguus l. 16. c. 13. 14.] si Olao Magno credimus, contingere solet.
[Note: Aldrovan Hist. Bisulc. c. 21.] DIversi diversa circa descriptionem Caprae Bezoarticae proferunt. Bellunensis negare illam videtur, dum lapidem Bezoar nuncupatum, in suis erui venis, ex Thiphasi Arabeprodit. Arabes in cervis eum nasci credidere. Monardes testimonio eorum, qui ex illa regione, ubi Bezoarticum animal reperitur, rediere, constare ait, cervi esse magnitudine, eiusdemque quodammodo forma etc. Vide Aldrovand. pag. 311. b. usque. in Arabia ex capris quibusdam hunc lapidem [Note: Bontius Med. Indor. p. 46.] extraxisse. At Bontio, caprae istae non valde [Orig: valdè] absimiles sunt capris Europaeis, nisi quod [Orig: quòd] habeant erecta aclongiora cornua, ac quaedam ex iis versicolore sint pelle, ut tygrides, pulchro aspectu, quales duas, inquit, hic in arce Batavia quottidie videmus. Prout magnum aut parvum lapidem gerunt, eo [Orig: eò] molestius vel citius incedunt, quod [Orig: quòd] astutissimis Armeniis et Persis bene [Orig: benè] notum est. Idem addit, heiba quadam croco ac hermodactylis persimilivesci, ex eiusque esu lapides in ventriculis concrescere. Inde factum, Teixera prodente, ut cum insula quaedam, inter continentem Chormandel et Ceylon insulam, a [Orig: à] Lusitanis Isle de vaccas vocata, horribili inundationae submersa esset, ut caprae servatae necessario [Orig: necessariò] alio [Orig: aliò] transferri debuerint; herba [Orig: herbâ] illa destitutae, nullos protulerint lapides; insula vero [Orig: verò] salsugine liberata, reductae, eosdem produxerint iterum. Tam vero [Orig: verò] capris his molesti sunt, quam [Orig: quàm] hominibus calculi vesicae et renum. Unde colligere licet, vana illa esse, quae seu Monardes, qui in intestinis, seu Fragosus, qui in renibus, seu Moses Aegyptius, qui in vesicula fellea nasci produnt, scripsere, de quibus Aldrovandum si placet, consule. Namistius lapidis quidam Pasan esse volunt; alii Balsaar: at Bontius Pazahar, id est, contra venena, quasi Antidotum, vocari tradit. Nascitur praecipue [Orig: praecipuè] in Persia, in loco quodam Stabanon dicto, trium dierum itinere supra Laram, ubi Reges Persarum vigiles locare solent, ut omnes lapides qui certum pondus excedunt, sibi vindicent. De formarum diversitate, ita Aldrovandus. Observandum itidem magnam esse horum nativorum lapidum diversitatem, etc. Vide Aldrovand. pag. 312. b. usque. alii tamen pretiosiores atque efficaciores habentur. Confici ex massa quadam adulterinos, Monardes ex relatione Guidonis de Lavaretis prodit: genuinos, qui ex laminis seu corticibus se invicem amplectentibus constant, illisque adeo [Orig: adeò] splendentibus, ut politae videantur; intus pulverem
[Illustration:
Gazella.
]
[Illustration:
Cervo-Camelus
]
[Illustration:
Capreolus Moschi. Bisem thier.
]
habere. Garcias paleam vocat. At Bontius genuinum esse credit, qui, si pauca calce fricetur, colorem puniceum ostendit; si in pelvim aquarepletam [Orig: aquârepletam] coniectus, et ibidem per duas aut tres horas relictus, idem prout antehac pondus retinet; adulterinum, qui calce fricatus rimam ducit, aut aqua [Orig: aquâ] exemptus, pondus vel remittit, velauget. De Viribus, plurima a [Orig: à] Serapione, Monarde, et Garzia ab Horto scribuntur; nempe, nudae parti corporis applicatum, facere, ne a [Orig: à] veneno offendaris: pulverem morsibus animantium inspersum, eosdem sanare: ipsis feris iniectum, torpidas reddere: viperas, iniectum cum aliquo liquore, enecare. Omnem denique in venenis sopiendis et febribus malignis expugnandis inanem curam, nisi et hunc adhibueris: recitatque Monardes aliquot eorum exempla, qui ipsius beneficio ex faucibus Orci erepti sunt. Iuvat et melancholicos, quartanarios, syncopticos, epilepticos, vertiginosos, calculosos, lumbricis laborantes, et alios. Sed magis mulieribus quam [Orig: quàm] viris prodesse observatum. Sunt [Note: Monard. de lapide Bezoar.] in India, qui se eius usu reiuvenescere posse, somniant. De quibus Monardem in peculiari tractatu consule. At Bontius, non tantas in eo vires, se mille experimentis invenisse scribit. Corollarii loco ex eodem addo, lapides Pa. zahar in ventriculis simior. natos, qui teretes sunt, et longitudmem digiti aliquando excedunt, inter praestantissimos [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 59.] haberi. Ad Hircum Pazaarticum referri potest Vicuna, et Taruga, de quibus ita Nierembergius. Sunt apud Pervanos quaedam pernicissima animalia quae Vicunas vocant. Quidam putavere [Orig: putavêre] , ab Aristotele et Plinio capras dici, sed ignotas priscis Vicunas censeo cum Acosta [Orig: Acostâ] . Cornutum illi animal sic vocarunt, vicuna cornu exsermis, cetera licet similis silvestri caprae, cuius et fortasse genus est. Nec obest inopia cornuum; namque et canes cornuti alicubi feruntur, cum communes excornes sint. Gaudet montanis et rupibus, frigus et deserta amat, gelu et nive videtur recreari, societate et grege delectatur. Adobvios quoque fugax. In fuga praemitttit sobolem, cuius parca est. Capitur celebrivenatione. Coeunt [Orig: Coëunt] usque ad tria milia barbarorum, circumdant montem, sic paulatim cogunt in unam sedem feras, aliquando plusquam trecentas: dimittunt ad prolem feminas. Aliter capiuntur cum ad conveniens intervallum accedunt, coniectis ad pedem funibus plumbo innexo extremitati quibus impeditur cursus. Tondent illas ad stragula. Lana earum subtilis et delicata instar sericorum. Pertinacis coloris est, quippe nativi, nulla tinctura [Orig: tincturâ] opus habet; In aestu recreat, iuvat renum inflammationes: quamobrem culcitras ex ea [Orig: eâ] inferciunt. Dicitur mit igare etiam podagtam. Caro haud iucunda, nihilominus Indis edulis. De salubritate Iosephus Acosta narrat, acerrimum dolorem oculorum paene [Orig: paenè] subito placasse sibi imposito frustulo carms recenter occisae Vicunae. Generant in viscere bezoar, secundum [Note: Nieremb. H. E. l. 19. c. 64.] post Orientalem. Proximum Vicunae genus Taruga, pernicior, grandior, torridior colore, mollib. et decidentibus auribus: non gaudet societate et grege, rupes sola peragrat. Repertus in his Bezaar maior virtute et mole.
[Note: Aldrov. Hist. Bisulc. c. 23.] DE Suhak Scitharum ita Aldrovandus. In Scythia Iatissimis etc. Vide pag. 313. usque ad finem. Capras auribus demissis, Aristoteli debemus. Mensura [Orig: Mensurâ] hae palmari, et dodrantali, et nonnullae ita demissae, ut spectent [Note: Aristor. H. H. l. 8. c. 18] ad terram. Forte [Orig: Fortè] ex his ista, cuius Icon hic ponitur, et quam Capram Indicam, et Mambrinam Syriacam vocant. Lana [Orig: Lanâ] seu pilis facieque et cornibus ovem potius quam [Orig: quàm] capram referre videtur. Coloralbus est.
TRia animantium genera Orygis nomine apud Graecos celebrantur. [Note: Serabo, Geogr. l. 3.] Unum aquaticum, duo terrestria. Illius apud Strabonem mentio, ubi de Turdetania agit, quod, teste [Note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 24.] Hermolao, quidam, Orcas marinas esse opinantur. Horum, duo esse genera, ex Plinio et Oppiano colligere licet. De Oppiani Oryge in sequentibus agemus. Hic Graecis para\ tou= o)ru/ ttein, seu o)ru/s1s1ein, fodere dicitur; quod [Orig: quòd] ad ortum, ut posthac dicemus, accedente luna [Orig: lunâ] , prioribus pedibus terram [Note: Forma. Plin. H. N. l. 11. c. 46. Arist. H. A. l. 2. c. 1.] effodere dicatur. Plinius, si Formam spectes, unicornem et bisulcum facit, et quidem ex Aristorele. Ex caprarum silvestrium eosdem genere. Contrario pilo vestiri, et ad caput verso; quod et tauro Aethiopico, competit. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 73.] Eundem perpetuo [Orig: perpetuò] sitientia Africçgenerare, et natura loci potu carentem, et mirabili modo ad remedia sitientium, apud eundem legimus. Namque Getuli latrones, eo durant auxilio, repertis in corpore ipsorum saluberrimi liquoris haustu vesicis. Albertus, magnitudine hirci esse, barbatum sub mento, in eretho versari, et facile [Orig: facilè] laqueo decipi scribit. Herodotus magnitudine bovi comparat. Nec nos quicquam certi de ipsius forma habemus. Cornua in omnium fere [Orig: ferè] musaeis ostenduntur atra, in extremo mucronata, pro aetate animantium, longitudine, crassitie, et numero nodorum variantia. Icones duorum hic damus. An eius sint, an Asini Indici, ne Aldrovandus quidem definite audet. At quia Aethiopes qui Sili vocantur, iis tamquam armis contra Struthiophagos utuntur; et haec durissima sint, mucronata, longa, et cava, videntur eius dem esse. Aegyptii multa de eo commenti sunt. Syrii nempe ortum sentire, atque etiam clamore edito significare: contueri stellam, ac veluti numen adesse sentiat, procumbere adorabundum: seu singulari quadam sympathia [Orig: sympathiâ] , seu, quod apud Albertum legitur, imbrem et et friguspraeteriisse, frigoris nimium impatiens, percipiat. Quomodo se erga Lunam et Solem gerat, Aldrovandi verbis exponam. lidem, inquit, Aegyptii impurum, ut inquit Orus etc. Aldrov. p. 315. b. D. usque. ingratus et impius in eam Oryx videri debeat. Addunt, ad ortum solis conversum alvum deicere; et perpetuam sitim perferre. Meminit Orygis Columella et Martialis: sed vix eiusdem credo. Hic eum saevum vocat: Ille inter ea quae ad cultrum in leporariis reponuntur, enumerat. Oppiani Orygem ita [Note: Aldt. Hist. Bisul. c. 25.] Aldrovandus, interprete Gyllio, describit. Oryx, inquit, in silvis versatur feris infestissimus: colore est lacteo etc. Aldr. p. 316. a. D. usque. Hactenus Oppianus. Diversum a [Orig: à] superiori esse, vel exinde non male [Orig: malè] colligas, quod [Orig: quòd] ille inter capras, quae timidae referatur; hic vero [Orig: verò] , ferox sit. De [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 14] cornu quidem nihil adiecit; at adiecisset, si unum habuisse scivisset. Aelianus [Note: Paraeus Tomo 1. l. 5. c. 5.] quadricornes in India reperiri scribit. Ambrosius Paraeus, cuiusdam ferae, in quadam maris rubri insula [Orig: insulâ] Cademotha Arabibus dicta, incolis Pyrrasoupi dictae, ex Cosmographia Theveti meminit. Magnitudine est mulopar, capite non absimili, ursinis veluti pilis vestita, sed haud adeo obscuris, verum ad flavum inclinantibus, bisulcis, ut cervus, pedibus. Duo procera sed minime [Orig: minimè] arborea capite gestat cornua, unicornium cornibus affinia. Indigenae, bestiae aut piscis venenati morsu laesi, aqua [Orig: aquâ] , in qua aliquot dies eiusmodi cornua infusa fuere, hausta [Orig: haustâ] , statim convalescunt.
[Note: Aldrovand. Hist. Bisul. c. 27.] CErvinomen, â cornibus quae gerit, (ea Graecis ke/rata) apud Latinossumptum [Note: Nomen.] est. Apud Graecos plurima obtinuit hoc animal nomina. Dicitur namque e)/lafos, vel quasi e)lafro\s2, id est, levis; vel quasi e)/lofos, dia\ to\ e)/lkein kai\ a)na/irein dia\ tw=n mukth/rwn tou\s2 o)/feis2; h)\
[Illustration:
Cervus.
]
[Illustration:
Hippelaphus mas. Ross Hirsch.
]
[Illustration:
Cervus Burgundicus.
]
[Illustration:
Alce. Elend.
]
[Illustration:
Cervusmirabilis.
]
[Illustration:
Oriix Cervi species aliis Alco.
]
u(po\ tou= e(lku/nein tou\s2 o)/feis2, h)\ u)po\ to=u e)/los, nimirum quod [Orig: quòd] circa lacus et aquas libenter versetur; aut quod [Orig: quòd] cornu eius suffitum serpentes fuget; aut quodipse [Orig: quòdipse] cervus cornu ad saxum attrito nidorem excitet, quo serpentes e [Orig: è] cavernis pellit. Dicitur et la/fos; a)ei/rakos2, bei/ric, be/rkios, bre/dos, Laconibus inprimis, knh=kis2, Nicandro, nebroto/kos2, pe/xaris2, s1ergo\s2, taxi/nhs2. Varinus ta\s2 e)la/fous2 ta\s2 prw=ton ti/ktous1as2, cervas primum patientes, Procas vocat, fura/kas2, ptw/kas2. Hinnulus cervi, dicitur, e)llo\s2, la/das2, nassqro\s2, nebro\s2, kemas2, quasi koi=mas2, quod [Orig: quòd] in spelunca adhuciacent, kemma\s2, et kelmas2. [Note: Disctiptio.] Animal est bisulcum, forcipem pro ungue habens; pile molli, et si Iunio credendum, intus cavo, ideo [Orig: ideò] commode [Orig: commodè] natat. Colorem ipsi Pollux tribuit, e)pi/cansqon, qui sit e)pi/stiktos leukoi=s2 gra/mmas1i, femina praecipue [Orig: praecipuè] , et hinnulus. Euripides bali/an vocat, seu spadieei coloris, Euripidi s1pasqi/nai, a [Orig: à] colore th=s2 s1pasqh=s2, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 32.] seu phaeniceo dicuntur. Dantur tamen et albi, qualis erat Sertorii cerva, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuasit. Cornua ipsi inter reliqua animalia maxima: Cervae nulla; repertae tamen cornigerae, quos Maximilianus Caesar observavit, et Scaliger vidit. Anniculis nondum cornua nascuntur, nisi quoad indicium, sit initium quoddam protubetans, quod breve hirtumque est. Bimis primum cornua oriuntur simplicia, et recta ad subulonum similitudinem, quamobrem pattali/as2, subulones, eos per id temporis vocant. Trimis bifida exeunt, quadrimis trifida, atque deinceps ad hunc modum procedit numerus, usque ad annum sextum. Constat tamen in multo plates ramos illud distribui. Habuit Guilhelmus Bavariae Dux bina, quorum utrumque, unum et viginti ramos fundebat. Albertus testatur eadem in Germania ad undecimum dividi. [Note: Aemilian. de Ruminamibus.] Vidit Aemilianus in penu Ferrariae Ducis, cervum interfectum, magnitudine equo pauloinferiorem; cuius cornua adeo [Orig: adeò] erant ramis referta, ut ne illis Germanicis cederent. Sed et Antuerpiae in pharmacopolio visa, quorum singula ramos circiter quindecem ostentabant, Gesnerus prodidit. Differunt vero [Orig: verò] haec cervorum cornua abaliis, quod [Orig: quòd] cum omnibus [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 1. et l. 3. c. 9. Plin. H. N. l. 11. c. 37.] sint cava et in mucrone demum concreta, cervis tantum solida sint; et cum [Orig: cùm] ceterorum ossibus adha reant; cervorum tantum cutibus enascuntur. Nec ullum animal praeter cervum eadem mutat. Fiunt adeo [Orig: adeò] solida et dura, ut soliditate ad lapidum naturam accedant. Inveteratum perquam leve redolitur, praesertim si sub dio fuerit, ita ut nunc humeat, nunc siccescat. Gesnerus observavit in consummati cornibus mucrones, sive ramulos supremos, qui bini alioqui at. terni subinde spectantur, septenos, et in eodem loco stipitis latitudinem sex digitorum; inferius autem fuisse alios binos ramos et adminicula. Observavit item inter cranium cervi et cornua, ossicula sive tubera gemina ossea protuberantia, laevia, duos circiter digitos longa, eo [Orig: eò] breviora quo [Orig: quò] cervus natu maior est. Horum singulis singula, ait, adnasci cornua, per symphysin quandam et quasi coarticulationem. Addit denique, subulonis cervi cornua se vidisse, dodrantis circiter longitudine: furcarii vero [Orig: verò] vulgo dicti, qui trimus est, duorum et amplius dodrantum. Quae hic expressimus, laevia erant, albicantia, et minime [Orig: minimè] rugosa. Singulis annis stato veris tempore [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 5.] ea amittere, Aristoteles prodidit: qui etiam tradit, captum fuisse, cuius cornibus viridis hedera innata fuisset; quod et apud Plinium habetur. [Note: Oppian. Cyneg.] Castratis defluere Oppianus auctor est. Et haec de Cormbus. Quantum ad alias partes, Faeies ipsis est carnosa, nasus simus, collum oblongum, nares apud Oppianum quaternae, totidemque meatus. Musculi temporales et exiles et debiles; aures scissae ac velut divisae, sed praecipitanter, quales [Note: Atist. H. A. l. 6. c. 10.] peculiariter iis Aristoteles adscripsit, qui circa Arginusam in Elapso monte versantur. Dentes habent quatuor utrinque, tum infra, ut annotat Albertus, quibus molit cibum, et insuper duos alios magnos, qui mari quam feminae maiores sunt;
vergunt autem omnes deorsum, ut repandi videantur. Vermes continent omnes suo in capite vivos, qui [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 15. Plin. H. N. l. 13. c. 37.] nasci solent, prodente Aristotele sub lingua, in concavo, circiter vertebram qua [Orig: quâ] cervici caput innectitur, vermibus qui in carnibus enasci solent, haud minores, continuos, numero viginti. At fuere qui plures videre, et quidem discretos: fuere et alii, qui nullos. Dicunt itidem intra oculi os vespas enasci et provolare. [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 6.] Sanguis, aquae similis est, et nullas continet fibras, si Aristoteli et Plutarcho credimus: Baldus Angelus Abbatius, coagulatum se observasse scribit, idemque aliorum observatione [Note: Plin. l. c.] constare. Oculos haber magnos. Cor item proportione magnum, quantum omnibus timidis esse solet. De lapide in oculi cantho varii varia. Agticola lapidem Belzahart: Bellunensis [Note: Scalig. Exercit. 112.] Bezaar. Scaliger lapidem esse negat. Ante centesimum, inquit, annum in cervo nulla est. Post eam aetatem accrescit ad oculi canthum; ipsis ossibus atque in os protuberans concrescit, ea [Orig: eâ] duritie qua [Orig: quâ] cornu superet. Qua [Orig: Quâ] parte prominet, rotunda est, insigni nitore, coloris fulvi, non sine vestigiis atriorum venularum. Tanta levitate ut pene [Orig: penè] tactum effugiat. Ita enim sese subtrahit, ut se ipsam propemodum movere videatur, etc. Scribonius, oculi sordes vocat. Ossa in corde omnibus prope [Orig: propè] cervis reperiuntur: annosioribus tamen maiora, minora iunioribus, crucis interdum forma [Orig: formâ] , decussatim mutuo [Orig: mutuò] [Note: Iordan. de phaenomenis pestis tr. 3.] intersecta, inquit Iordanus. Vidi, inquit idem, exsectos prope [Orig: propè] columbini ovi magnitudine, laminis conflatos, et quod iucundum fuit aspectu, postquam comminutus fuit, repertum est os in meditullio, simile ceteris ossibus corde prognatis, circa quod putamina haec sese aggregando amplificaverant, et in hanc molem atque duritiem calore cordis extorrente lapillum produxerant. Gesnerus a [Orig: à] medio Augusti duntaxat ad Idus usque Septembris inveniri scribit. Renodaeus in iunioribus, non os, sed cartilaginem esse. Nervum seu cartilaginem nerveam Brasavolus vocat. Andernacus, sinistro detecto sinu, maximeque arteriae tota [Orig: totâ] basi aperta [Orig: apertâ] , si radices illius et membranarum sequaris, inveniri tradit. Nam arteriae aortae, venaeque arteriosae et membranarum earundem radix, ex ossea illa cartilagine cordis procedit. Cauda ipsi exigua est, vituli marini modo. Crura perquam gracilia. Ventres plures. Genitale nervosum [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 1.] more Cameli. Intestinum tam tenue imbecilleque, ut etiam leviter percusseris, possitrumpi cute adhuc integra [Orig: integrâ] . [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Felle vacare aiunt, sed intestinum adeo [Orig: adeò] amarum, ut ne a [Orig: à] canibus quidam attingatur, nisi cervus praepinguissit. Achain: in cauda id gerere creduntur; esseque quod ibi contineri aiunt, colore quidem simile felli, sed non ita ut fel humidum, sed lieni parte anteriore simile. Cerva cervo minor est: animal alias [Orig: aliàs] aspectu egregium, mutilum cornibus, visu acuto, mirae velocitatis. Quaterna habetubera, [Note: Aristor. H. A. l. 6. c. 29.] ut vacca. Galenus de fetus tunicis agens, ac de venis et arteriis, quae ex utero in ipsum inseruntur, asserit, quod [Orig: quòd] in omnibus animalibus, quae suapte natura ad saliendum sunt proclivia, ut cervis et capris, vasorum productiones matricibus sunt connexae, non per tenues modo [Orig: modò] membranas, sed cum eis etiam per carnes viscosas, velut pinguedinem quandam, specimen esse mirabilis providentiae. Dorsum dum pingue esse Oppianus dicit, de utroque sine dubio [Note: Locus. Plin. H. N. l. 8. c. 33.] sexu intelligit. In Africa non reperiri Aristoteles et Plinius prodidit, contradicente Virgilio et recentioribus. In Apulia saepe [Orig: saepè] exercitus speciem praebent, et Ferdinandum Regem Neapolitanum eo deceptum, nec non Iacobum Caldoram sollertissimum suae aetatis Imperatorem, prodidere [Note: Pontan. l. 2. de bello Neapolitano. Iunius Batav. l. 1. c. 61] scriptores. In Cathaiae provincia Bargu et copiosi sunt, et saepe [Orig: saepè] tam cicures, ut cis insideant. In Batavia, referente Hadriano Iunio, toto illo collium arenariorum tractu, cum interiectis convallibus, qui Egimondam usque ab Hagiensi nemore in longum porrigitur, magna eorundem
copia. In Britannia palmatorum Capitolinus meminit: albos et nigros dari quidam affirmant. In regione Chicorariorum in orbe novo, teste Petro Hispalensi, adeo [Orig: adeò] cicures sunt, ut perinde ac apud nos caprae, alantur. Cretensem agrum cervo egere Solinus scribit, Cydoniatarum regionem si exceperis. At Varinus Achaeinarum cervarum meminit, quae et s1paqhnai/ai dicuntur, ab Achaea insulae illius civitate. Bellonius quoque non paucos ibi reperiri reliquit, quod insula noxiis animalibus careat. In Cyprum e [Orig: è] Syria ideo [Orig: ideò] transnare, quod [Orig: quòd] pastionum quae illic amplissimae dicuntur, [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 56. Arist. H. A. l. 6. c. 29.] desiderio teneantur, apud Aelianum habemus. In monte Asiae Elapho apud Arginussum scissis sunt auribus, quod et Hellesponti cervis, modo [Orig: modò] citatus auctor adscribit. M. Aurelius Imperator, cicures ibi nasci, addidit. Apud Scotos grandes sunt, et tam frequentes, ut sollemni plaerumque venatione, nunc quingenti, nunc octingenti, nunc mille prosternantur. Sunt exhis nonnumquam qui adipem decem pollices latam habent. Dantur et numerosi, in Hebridum insularum monte, cui a [Orig: à] Cervo nomen est. Xapitanovi orbis regio, teferente [Note: Martyr. Decad. Oecan. 7. c. 2] Petro Martyre, cervorum armenta habet, ut nos boum. Domi pariunt, domi nutriuntur, soluti per nemora pastum quaerendo, luce durante vagantur, ad vesperam pullos domirelictos revisunt, et intra cortes claudi se, ac natis suis depastis mulgeri sinunt. In Gallia quoque circa Fontem bellaqueum sunt numerosi: In Florida sunt partim domestici, quales forte [Orig: fortè] in Xapato; partim silvestres, quorum quidam bovem adaequant, quidam minores sunt. In multis Germaniae locis cicures in fossis circa moenia aluntur. In Helvetia minus hodie abundant, quod [Orig: quòd] silvae propter frequentiam incolarum, indies minuantur. In Hercynia, colore nigricantes reperiri, a [Orig: à] quibusdam accepit Gesnerus. In Dikilapporum denique regione, sunt eorundem greges, et Norvegis Rhen [Orig: Rhén] dicuntur, nostratibus cervis aliquanto [Orig: aliquantò] maiores. Lappi vice iumentorum utuntur. Vehiculo, inquit Sigismundus Herbersteinius, in scaphae piscatoriae formam facto, cervos iungunt, in quo homo, ne cervorum citato cursu excidat, pedibus alligatur; lorum, quo cervorum cursum moderatur sinistra, dextera [Orig: dexterâ] vero [Orig: verò] manu baculum tenet, quo vehiculi, si forte [Orig: fortè] in aliquam partem plus aequo vergeret, casum sustineat. Atque eo vehendi genere viginti milliaria se una [Orig: unâ] die confecisse; cervumque tandem dimisisse, eumque ad Dominum suum stabulaque consueta rediisse, dicebat. [Note: Generatio:] Tanta amoris libidine flagrant, ut tota [Orig: totâ] die ad venerem ferantur. Ad mensem ita agitari, mox desaevientes alterum paulo [Orig: paulò] minus mensem absumere, Budaeus prodidit. Certanttum pro feminis, et victori, ut domino, obedit victus, sequiturque ut herum, si Alberto fides. Impletis feminis, separari per se ipsos mares, et propter libidinis graveolentiam, quemque solitatium scrobes fodere, more hircorum fetere, facies quoque nigrescere aspergine, et ita degere, quo usque imber accedat, tum pascua repetere, [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 29.] Aristoteles auctor est. Coire incipit mense Augusto et Septembri ab Arcturo, implenturque paucis diebus et multae. Cerva plaerumque subsidens coit, quod [Orig: quòd] marem ob contentissimum impetum sustinere nequeat: aliquando tamen more ovium sustinet, et socias declinat, cum turgente iam venere, coitum appetit. Oppianus magna [Orig: magnâ] celeritate currentes feminas ini i reliquit: mares vero [Orig: verò] duobus pedibus quantum possunt, cursimque sequentes coitum absolvere. Transeunt in coitu ad alias iidem, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 63.] redeuntque ad priores. Plinius, cicures non concipete, nisi ab infantia fuerint educatae ait. Ferunt uterum octo menses: pariunt magna [Orig: magnâ] ex parte unum. Incrementum hinnulorum [Note: Arist. l. c.] velox. Cerva cum parit, pituitoso humore purgatur, alias [Orig: aliàs] numquam. Dum lactat, sese dimittere Pollux prodidit, Gesnerus refellit. De longaevitate [Note: Aetas.] cervorum quaedam apud auctores occurrunt. Hesiodus in versibus qui tamen in operibus non exstant,
cornici novem nostras aetates tribuit, quadruplum eius cervis. Sic fere [Orig: ferè] 3600. annos viveret. Plinius, post centum annos aliquos captos cum torquibus aureis, quos Alexander Magnus addiderat, adopertisiam cute, in magna [Orig: magnâ] obesitate. Tempore Caroli Gallorum Regis, qui tempore schismatis inter Clementem et Urbanum VI. vixit, captus est ad Silvanectum cervus, in cuius torque latinis literis scriptum erat, Hoc me Caesar donavit. De Caio Iulio Caesare etsi id capi vix possit: potest tamen ad Carolovingorum aliquem referri. Theophrastus etsi octogenario maior obiverit, conquestus nihilominus est de natura, quod [Orig: quòd] cervis longiorem quam [Orig: quàm] homini vitam dederit. Taceo sacram Dominae cervam apud Pausaniam, quae tempore Agapenoris hinnulus erat: necnon Diomedis cervum, qui tempore Agathoclis, post aliquot nempe saecula, captus est. Caesaris Augusti cerva, cum inscriptione torquis, Noli me tangere, quia Gaesaris sum, innumeris propemodum lustris ab ipsius imperio, deprehensa fuisse dicitur. Quidam aetatem ex ramorum multitudine colligunt, quod Aristoteli non [Note: Vox.] placet. Auctor Philomelae eos glocitarescripsit, Virgilius graviter rudere. Mutant vocem prosexu. Brevis feminis, maribus productior. Amicitia [Note: Sympathia et Antipathia.] ipsis cum attagene: at cum aquila [Orig: aquilâ] , vulture, serpente, canibus, tigride, belluis, ariete, vulpium gannitu, cacto, aspalatho, rubris pennis, hostilitatem gerunt. Attagenes saepissime [Orig: saepissimè] dorso ipsorum insident, et pilos [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3.] vellicant. Aquila insidens cornibus multum pulverem volutatu collectum excutit in cervi oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupes. Cum serpente ipsis pugna. Investigant [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 32.] cavernas, natiumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo [Orig: Ideò] singulare abigendis serpentibus; odor adusto cornu cervino. In Libycis sinibus ab iisdem iacentes impeti, apud Oppianum legimus. Cactum si cervus calcet et saucietur, ossa eius nullum sonum edere poslunt. Aspalatho tactus [Note: Ingenium.] emoritur. Ingenium sequentia ostendunt. Gaudent tai=s2 o)rga/s1i, scu locis incultis, sylvosis, et nemorosis, ubi solum bonum et pingue est. Silvas quoque, vineas et loca aprica amant. Mas relictis pascuis ad silvam se celeriter recipit, sed eandem non ingreditur: femina, densiora eius loca sequitur. Meliora quandoque pascua nacti, semper tamen ad pristina ubi educati sunt, redire solent. Eminens, uno minore cervo comitatus incedit, quem armigerum venatores vocant. Pascuntur tota pene [Orig: penè] die: et sub meridiem ubi sol maxime [Orig: maximè] fervet, in umbra delitescunt. Adeo [Orig: Adeò] sunt timidi, ut in proverbium abiverint: et Cantharion Arcas ab oraculo cervus sit dictus. Saltu valere, vel locus non procul Francofurto, a [Orig: à] cervino saltu nomen mutuatus ostendit. Duo ibi lapides erecti, prodente Gesnero, cernuntur, interstitio pedum hominis mediocris quasi sexaginta. Tanto enim spatio saliisse illic cervum, idque etiam supra plaustrum oneratum, cum venatores instarent. Requiescunt in fuga, dum qui insequitur, appropinquet, et tum iterum fugiunt. Ubi animum despondere, relictis silvarum opacis, in campestria se coniciunt, et interdum ad vicos et villas propius accedunt. Secundo vento plaerumque feruntur. De sollertia in eludendis canibus, ita Budaeus. Solere cervos aiunt, simul ut senserint rem sibi esse cum asseclis infestis, simul et sagacibus, primum alios aliosque fugae lapsos, et gyros conglomerate; deinde si porro [Orig: porrò] urgeantur, stabula cervarum popularium, cervorumque diversoria petere, ibique inter turbam promiscuam, quasi intra nebulas erroris canini sese condere, interdum gregarios aliquot inde abigere, atque ad aliquantum spati permixtim vestigia facere, ad negotium canibus exhibendum. Cum autem aliquantisper hac ratione contechnati sunt, ab illorum comitatu subito [Orig: subitò] se subducentes, per tramitem devium longiuscule [Orig: longiusculè] abscedunt, deinde intersistunt, ut interim canes vestigia cervulorum aut cervarum excipientes, diversi abeis auferantur. Cumque haec stropharum commenta canum
experientissimorum odorandi vis vicerit, ad alia denuo se vertunt subsidia; cuiusmodisunt, per sua quadantenus vestigia recurrere: deinde spiras fugae intorquere multipliciter et varie [Orig: variè] , et quam [Orig: quàm] fieri potest perplexissime [Orig: perplexissimè] , tum raptim longius procurrere - etc. Visus quidam in armentum bubulum irrumpere, in bovemque primoribus cruribus insiliens armisque complexus ad longiusculum spatium velut equo vectus, postremis pedib. terram stringere, ut odorem sui, quoad fieri posset incertum, canibus relinqueret. Visus, referente eodem Budaeo, qui in arborem in denso et opaco sitam insiliverit, in eademque sublimis, ramis fruticis ipso saltu divaricatis steterit, sic interceptus, ut inde desilire non posset. Contra noxia gramina cinaram edunt: contra phalangiorum [Note: Ael. H. A. l. i. c. 8.] morsum, cancros. Sollicite [Orig: Sollicitè] etiam cavent, ne quando in vulnera recentia solis radius incumbens, carnem priusquam cicatrice obducatur, putrefaciat. Dictamnum herbam extrahendis sagittis monstravere percussi eo telo, pastuque eius herbae eiecto; quod Dioscorides et Tullius capris [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 32.] adscribunt. Maria tranant, gregatim nantes, porrecto ordine, et capita imponentes praecedentium clunibus, vicibusque ad terga redeuntes. Hoc maxime [Orig: maximè] notatur a [Orig: à] Cilicia Cyprum traicientibus, nec vident terras, sed in odore earum natant. Infirmos ponunt in ultimo; nec citius solvunt, quam [Orig: quàm] [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 56.] secundos ventos senserint. Pinguescunt aestate, et ideo [Orig: ideò] latent, quod [Orig: quòd] se suae corpulentiae pondere facilius capi posse sentiant. Sed et cum cornua deposuere occultantur interdiu, idque in opacis locis, ut muscarum taedio vacent; pascunturque per id tempus [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 5.] noctu, donec recipiant cornua; quae ubi concreverint, soli exponunt, ut excoquantur et siccescant. Ubi vero [Orig: verò] attritu arborum, cum ea scalpunt, nihil indolere sentiunt, in patentia prorumpunt. Defodere, postquam deposuere eadem, fama est. Verum alii, alterutrum duntaxat defodere, scribunt. Dextrum cornu negant inveniri, inquit Plinius, ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis: defodique ab [Note: Aristot. l. c. et l. 10.] iis putant. Aristoteles id de sinistro prodidit, quamvis in Epiro dextrum obrui scribat. Abiecta in vivariis negligi, nec humo obrui, observatum est: quin et in silvis in aperto iacentia saepe [Orig: saepè] reperiuntur. Serpentibus abunde [Orig: abundè] saturati, ne veneni virus noceat, ad flumen contendunt, et ore summe [Orig: summè] tenus corpora demergunt, nec citius bibunt, quam [Orig: quàm] vi frigoris cogente haustum venenum per oculos desudando elachrymaverint. Vincentius Belluacensis esu serpentum caligini oculorum mederi scribit. Capti, non solum cicurantur, sed etiam vocati ad hominem accedunt. Frena et iuga ferre, apud Calpurnium legimus. Certe [Orig: Certè] septem cervorum bigas in pompa Ptolomaei fuisse, auctor est Athenaeus: Heliogabalus vero [Orig: verò] iunctis quaternis, [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 46] in publicum processit. Taceo Mithridati Regi Ponti pro corporis custode fuisse; et Sertorio Romano Hispanor. Duci cervam albam in comitatu, quam ille Dianae numen fingebat. Assuefactum a [Orig: à] Ptolomaeo quendam ut sermonem [Note: Ael. H. A. l. 11. c. 25.] Graecum intelligeret, Aelianus refert. In pariendo semitas minus cavent, humanis vestigiis tritas, quam [Orig: quàm] quae sccretae et feris opportunae. Seseli ante partum purgantur, ut faciliori utantur utero: postquam peperere, involucrum primum [Orig: primùm] exedunt, mox herbam quandam degustant, sic ad prolem redeunt. Non qualibet autem partus suos educare, Solinus auctor est; teneros studiose [Orig: studiosè] occultate, et absconditos inter profunda fruticum, vel herbarum, pedum verbere castigare ad latendum; [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 46] cum maturueritad fugam robur, exercitio docere cursus, et assuefacere salire per abrupta. Mulcentur fistula [Orig: fistulâ] pastorali et cantu, interdumita, ut interim pascuanegligant. Quantum ad sensum, si erectas auriculas teneant, acerrime [Orig: acerrimè] sentiunt; sin demissas, facile [Orig: facilè] opprimuntur. Visu valere vel id argumento est, quod [Orig: quòd] megalwptou\s2 Oppianus [Note: Usus in Cibis.] vocat. De Usu in Cibis in diversa abeunt auctores. Isidorus tradit, carnes habere teneras, et faciles concoctu
propter motus frequentiam: si vero [Orig: verò] castrentur, antequam cornua crescant, [Note: Galen. de Alim. facult. l. 3 c. 6. et 8.] magis temperatas fieri. Galenus duras facit, difficiles concoctu et melancholicas; alibi, asinorum carni similes. Simeon Sethi, bilem atram gignere profitetur, cavendasque aestate, quod [Orig: quòd] tum propter serpentum esum venenatae sint: si frequentius sumantur, corpus tremulum facere: per hiemem [Note: Iul. Alerand. l. 11. c. 11.] tutius sumi. Iulio Alexandrino praestat caro hinnuli, quamquam et vetustioribus laus, neque tamen vetulis; aetatis longitudo in causa, ut vel in trimatu commendari possint. Consistendiaetas, ut longissima, sic deterior eadem, crescente semper siccitate [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 29.] et carnis duritia. Tempore libidinis eam vitiari, et hircorum instar fetere, apud Aristotelem legimus. Avicenna quartanas eius esu induci putat. At Plinius, quas dam se feminas principes scire testatut, omnib. matutinis carnem eam degustare solitas, et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierint. Alii, diuturnitatem cervinae esu sibi pollicebantur, quod [Orig: quòd] viva cissimum animal esset. Hepar pravum esse Vincentius Bellunensis scribit. Cornua recenter enata, indelicatorum etiam cibum venere. Bruyerinus, eliaxri et postea in frustula [Note: Usus in Medcina.] frigi scribit. In Medicina, pili, pellis, medulla sevum, cerebrum, pulmo, genitale, cor, ossa, coagulum, urina, lacrima, cornuinprimis, locum habent. Pilis vulvae suffiuntur; suffitus contra abortum [Note: Galen. in Euporistis] facit. Pellis ramenta desecta pumice, et ex aceto trita, igni sacro illinuntur. Si eadem cum pedibus dextris portae infigatur, ingressum animalis venenosi prohibet. Eadem ad involuntarium urinae exitum, in stratis remedium. Medulla, leniendo dolori est praestantissima: serpentes inuncta fugat: perfusis aqua [Orig: aquâ] aliove liquore fervido, peculiare est remedium: in aqua, potui data, intestinorum tormina sedat: dysentericos dolores per clysterem iniecta, sopit: uterorum duritiem in pessis intrusa emollit. De [Note: Galen. simpl. 11. c. 5.] eiusdem in menstruis aperiendis usu, ita post Agricolam Mizaldus. Si medullae cervinae drachmas duas vel tres pro corporis et aetatis modulo, includantur in linteolo mundo et raro, postea pudendo muliebri inserantur, filo extra pendente ut retrahi possint, [Note: Mizald. cent. 6. aphor. 96.] modo [Orig: modò] tunc se offerat opportunum ac statum purgationis tempus, et praeparatum fuerit corpus, praescriptaque vitae ratio. Sevum, podagricos dolores lenit: ad lentigines faciei adhibetur: [Note: Hippocrates de morb. mulicr.] combustum et cum [Orig: cùm] ostrea tosta commixtum, perniones sanat: uteris exulceratis, recens ac viridis subditur. Cerebrum, in coxarum et laterum dolore, restituendisque fracturis laudat Rhasis. Pulmo, clavos, rimas, et calli vitia tollit, si Plinio credimus: impositus et saepe [Orig: saepè] renovatus, ex calceamento laesos pedes, affirmante Marcello, persanat. Sunt qui phthisico profuisse scripserunt, siccatum in fumo, tritumque in vino. Cinis in olla fictili exusti, multis ad suspirium et dyspnaeam profuit. Genitale siccatum et tritum cum vino contra viperarum morsus exhibetur: tauro cum vino illitum, ad coitum eundem excitat; aridum, contra difficultatem mingendi aut colicam valet, si aqua in qua ablutum fuerit bibatur. Magi, ut auctor est Plinius, partum contineri promittunt, si mulieri candida a [Orig: à] pectore hyaenae caro, et pili septem, et genitale cervi, illigentur dorcadis pelli, et collo suspendantur. [Note: Galen. Eupor. l. 2. c. 42.] Ossa ad ventris profluvium Galenus inungi iubet. Sextus vero [Orig: verò] , patellam cervinam, si tecum habeas, negat surgere inguina, et quae ante surrexerunt, eadem tacta redite. Cor cum pelle et cornu combustum, vulnera, iisdem cum oleo inunctum, sanat. Os de corde, inter antidota habetur. Lapis qui in corde aut vulva reperitur, contra abortum facit. Coagulum hinnuli in utero occisi, praecipuum est contra serpentium morsus temedium. Utiliter quoque bibendum, morso a [Orig: à] cane rabido datur. Quin contra cicutae et fungorum esum facit. Urina, splenis dolorem sanat, ventriculoque [Note: Heurn. Method. ad praxin. l. 2. p. 245.] et intestinis inflatis prodest. Lacrima, inter sudorifera censetur, tantosque ciet, ut paene [Orig: paenè] totum corpus solvi credas, in vini momento exhibitum.
Qua [Orig: Quâ] parte prominet, rotunda est, insigni nitore coloris fulvi, non sine vestigiis atriorum venarum, tanta [Orig: tantâ] levitate, ut pene [Orig: penè] tactum effugiat: ita enim sese subtrahit, ut propemodum se ipsam movere videatur. Cornu maximus usus est. Ex typhis sanguine adhuc madentibus, aqua rhizotica, contra malignas febres destillatur. Uritur aperto igne et philosophice [Orig: philosophicè] , et non tantum ad sudores et adversus venena commendatur; sed et contra varios morbos. Floridae insulae incolae infantium labiis perforatis ea imponunt, sic a [Orig: à] veneno illaesos fore sibi persuadent. Andernacus collyrium ex eodem, cum ture, plumbo usto, opio etc. et aqua pluviali, conficit. Idem, aceto in coctum vel tritum, porrigini et impetiginibus mungitur: cum lenticula et sevo cervino, lentigines de facie tollit: accensum, nidore suo morbum comitialem prodit: adversus scrophulas tritum cum spo~giis, in quibus lapides reperiuntur, aequali mensura ex vino aut aqua quottidie [Orig: quottidiè] bibitur: ad polypum cum sandaracha naribus inflatur: ad dentium albedinem in cinerem in olla nova redactum, cum mastiche, et sale ammoniaco miscetur: crudum inque aceto fervefactum, maxillarum, a [Orig: à] dentitione dolorem adimit: adustum et cum vino tritum, deinde circumlitum, vacillantes dentes confirmat. Haemoptoicis cum tragacantho medetur: dysenteriam seu ustum, seu in galredam redactum, sanat: ad vomitum, cum sulpuris vivi pusillo, in ovo sorbili exhibetur. Sextus combustum ex oxymelle splenem siccare affirmat. Ad colicam ex iisdem teneris remedium Marcellus habet, cuius descriptionem apud Aldrovandum vide. Contra lumbricos Galenus cum ebore propinat. Sunt qui cretam, semen sanctum, vitellum assum, admiscent, et cum melle placentam parant. Ad profluvium denique muliebre, et praefocationes uterinas adhibetur. In [Note: Nieremb. H. E. l. 9. c. 59.] Differentiis nihil fere [Orig: ferè] occurrit, praeter ea quae apud Nierembergium leguntur. Cervinum, inquitiste, non simplex, Novae Hispaniae genus. Macame vocant. Quidam rubei, quidam albi toti. Hos cervorum Reges dicunt Indi, et yztac macame appellant. Alii nostratibus aut iidem, aut valde similes forma, magnitudine, ingenio: Aculhuame nuncupant. His minores Quauhtlamacame in magnam generositatem dogenerant a [Orig: à] cervina [Orig: cervinâ] timiditate: efferociunt vulnerati, adoriuntur venatores, saepe [Orig: saepè] occidunt. Eiusdem molis et moris sunt Thalhuicamacame, sed impares animo. Minimi sunt tamamacame, fortasse potius caprarum genus. In Duarhe, Xapida [Orig: Xapidâ] , et aliis novi orbis plagis, cervorum erant armenta, que~admc dum nobis boum, (prout superius diximus.) domi pariunt, nutriunt. Solvit, per nemora pastum quaerendo luce durante vagantur, ad vesperam pullos domi retentos revisunt, intra cortes claudi se ac natis depastis mulgeri patiuntur, nullum aliud Iac, aut ex alio lacte caseus. In aliquib. Occidentis regionibus vexati caesique a [Orig: à] venatoribus, quaetunt herbam Atochielt, (sic vocant Barbari, et species pulegil est) hac recreantur restauratione virium, novam pernicitatem acquirunt: maioris illis usus est, quam dictamni virtus. In Virginia [Orig: Virginiâ] cervi longiore cauda [Orig: caudâ] sunt praediti quam nostrates, et cornuum extrema in dorsum recurva habent. Cervorum Americanorum quodda~genus Lerius vocat. Seovasseu, qui differunt a [Orig: à] nostris, quod [Orig: quòd] multo [Orig: multò] sint humiliores, minora gestent cornua, et aeque [Orig: aequè] pilos demittant atque nostrates caprae. In plagis novi Mexici caudam habent valde pilosam, alii prolixam, non aliter ac mulae, cuius aequant aut superant molem. Maximi roboris sunt. Dux quidam Hispanus duos iniunxit mansuetos rhedae suae vehendae. De [Note: Aldrov. Hist. Bisulc. c. 28.] Cervopalmato, ita Aldrovandus. Diximus ex Iulio Capitolino, Gordiani silvam memorabilem pictam in domo rostrata Cn. Pompeii, inter alias picturas, cervos continuisse cc. palmatos: hosque Gesnero primum visos, eosdem cum dorcadib. platycerotis. Ceterum cum postmodum Ioan. Caius medicus Britannus haec illi cornua ex Brita~nia misisset, mutata [Orig: mutatâ] sententia [Orig: sententiâ] , doctissimo illi medico, qui cervum palmatum revera
esse iudicabat, quod et mihi videtur, assensit. Nam cum cornua haec aut aequent, aut etiam superent, et longitudine et crassitudine cervinum, consonum est, corpus amimalis, cervi potius [Orig: potiùs] quam [Orig: quàm] platycerotis simile esse. In Persia circa Schamachiam, Karabach, et [Note: Olear. Itiner. Orient. p. 312.] Motage [Orig: Motagè] , specie Damae, subfulvos, cornua retrorsum incurva, absque nodis habentes, quos Turcae Tzeiran, Persae Ahu inveniri, Olearius auctor est.
[Note: Aldr. Hist. Bisul. c. 29.] TRagelaphus inde nomen sortitus esse videtur, quod hirco et cervo sit similis. Volaterranus et Gesnerus Hippe.laphum Aristoteli dici volunt, seu a [Orig: à] similitudine ita dicatur; iubam enim habet, seu a [Orig: à] magnitudine ut hipposelinum; maior enim et crassior cervo est. Germani Brandthirsch vocant, seu, quod [Orig: quòd] sit nigrioris coloris quam [Orig: quàm] cervus, ut Agricolae placet; seu quod [Orig: quòd] loca in quibus carbones fiant frequentet, et herbis ibidem nascentibus pascatur, ut Fabricio visum. Maior est et robustior cervo. Villos nigros in gutture, longos in armis gerit. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 32.] Ideo [Orig: Ideò] a [Orig: à] cervo, barba [Orig: barbâ] tantum et armor. villo distare scripsit Plinius. Suprema pars dorsi cinerea est, ventris subnigra; villi circa gemptalia nigerrimi. Ceteris a [Orig: à] cervo non differt. Non alibi quam [Orig: quàm] iuxta Phasin amnem nasci prodidit Plinius, sed falso [Orig: falsò] . Nam et apud Arachosios inveniuntur Tragelaphi: et in Torantinis Ko~nigsteinianisque Misniae saltibus Bohemiae vicinis capiuntur. In Anglia quoque cervi nigricantes reperiuntur, ab his forte [Orig: fortè] non diversi. Tarandus Barbaris Pyrandrus et Pyradus, Hesychio forte [Orig: fortè] ca/ndaros2, Septentrionalib. Rehenschier, dicitur. Magnitudo ei quae bovi, caput maius cervino nec absimile, villus albus magnitudine Ursorum. Tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. Pectus habet torosum, ungulas bifidas, [Note: Aldrovan. Hist. Bisul. c. 30.] concavas, et mobiles. In cursu enim eas explicat. Ipse ad celeritatem expeditissimus, ita ut et summas nives calcet non impressis alte [Orig: altè] vestigiis, et pernicitate insidiantia in vallib. animalia effugiat. Cornua gestat praealta, quae statim a [Orig: à] fronte ramis duob. latis mucronantur quasi in digitos. In medio ramulus veluti internodium interiectus, inde rursus in ramos latos, digitorum expansorum specie mucronatos exeunt. Cornua sunt alba, venulisque longis distincta. Differunt ab alces cornib. altitudine, a [Orig: à] cervi latitudine, ab utrisque colore, et ramorum multitudine. Currendolea in tergum demittit: nam stanti, frontem pene [Orig: penè] rami inferiores tegunt. His inferioribus, concreta frigoribus flumina ad potum capiendum rumpere fertur. Silvarum fructibus et arborum musco vescitur. Latibula struit in montib. Septentrionalibus, et in Mosibergum, aliosque Norvegiae montes intensioribus frigoribus procedit. Capitur ab hom inib. ad usus dom esticos. Nam ad conficienda itinera domatur a [Orig: à] cursoribus, ad opera rustica ab Agricolis. Caro eius e [Orig: è] ferinis illorum locor. optima et delicatissima. Natura animal esse gregale; et mille tarandorum armenta, in vastis septentrionis silvis aliquando conspici ferunt. Foemellae ramis carent. Reperiuntur in Norvegia, Suecia, Laponia, et Polonia. Augustam Vindelicorum bini cum sellis, phaleris, et phrenis, erant aliquando adducti. De coloris [Note: Solin. Polyhist. c. 33.] in ipso mutatione, ita Solinus. Hunc tarandum, affirmant, habitum metu vertete, et cum delitescat, fieri similem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutero virens, sive quam aliam praeferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra Chamaeleontes. Sed et Polypus, et Chamaeleonglabra sunt, et pronius est curis laevitate speculi modo proximantia aemulari. In hoc novum est, ac singulare, hirsutiam pili, colorum vices facere. Ceterum quis ille Plinii et Solini Tarandus sit, nec Gesnerus quidem recte [Orig: rectè] nosse visus est. Nam modo [Orig: modò] cum Turone, modo [Orig: modò] cum Rangifero, de quo in sequentibus eundem facit. Icon quam hic damus, verissima esse creditur.
[Illustration:
Piigargus. Weiss Zars.
]
[Illustration:
Tragelaphus-Piigargi species
]
[Illustration:
Hippelaphus Femina.
]
[Illustration:
Rangifer. Reinthier
]
[Illustration:
Cervus Palmatus Palm ???
]
[Illustration:
Tarandus. Tarandthier. Reinthiers: geschlecht
]
[Note: Aldrov. Hist. Bisul. c. 31.] IN Descriptione Rangiferi, quem Reen vocant, non conveniunt auctores. Albertus speciem cervi repraesentare dicit, sed maiorem esse corpore, colore insignem, et ad fugam celeberrimum. Tres, secundum cundem, cornuum ordines in capite gerit, ita ut in singulis bina sint cornua, et caput eius virgulis compositum videatur. Ex his duo ceteris maiora, in loco cornuum cervi, quae ad perfectam magnitudinem augentur, adeo [Orig: adeò] ut quinque cubitorum mensuram aliquando attingant, et ramis viginti quinque conspiciantur. Duo etiam in medio capitis, ut damarum habentur, mutilis et brevibus ramis mucronata. Denique alia in fronte antiorsum versa, ossibus similiora, quibus in pugna potissimum utitur. Olaus Magnus tricornem esse scribit, de genere cervorum, sed longe [Orig: longè] proceriorem, velociorem, lo~giorem. Rangiferum duplici ratione dici, tum quod [Orig: quòd] in capite alra cornua, velut quercinarum arborum ramos ferat: tum quod [Orig: quòd] instrumenta cornibus pectorique, quibus hiemalia plaustra trahit, im osita, ranga et loga patrio scrmone vocentur. Cornuum vero [Orig: verò] duo ceteris maiora, eo loco habere quo cervus: aliud in medio capitis, ramusculis circumstantibus ceteris brevioribus situm, quo contra infestas bestias pugnat. Iubatum gerere collum, et ungulas rotundas. Iohannes Agricola tridentem duntaxat in fastigio cornuum habere, et in saltibus Poloniae reperiri, prodidit. [Note: Caesar. l. 6. de bello Gallico.] Iulius Caesar bovem cervi figuram facit, cuius a [Orig: à] media fronte inter aures, unum cornu exsistat excelsius, magisque directum his, quae nobis nota sunt cornibus. Ab eius summo, addit, sicut palmae ramique late diffunduntur. Descriptio Damiani a [Orig: à] Goes [Orig: Goës] , alci potius quam [Orig: quàm] Rangifero competit. Apollonium Menabenum Medicum si scquimur, sunt ex genere cervorum, altitudine et crassitudine asello pares, tibiarum gracilitate superant. Caput habent instar vituli, collum iubatum velut equus: Cornua frondosa, laevia, gracilia, oblonga, ad tergum potrecta. Cetera, habita ratione et servata magnitudinis proportione, cervos communes imitantur. Taceo Iulium Caesarem Scaligerum, quae rangifero ab Olao Magno tributa alci adscribit. Utut vero [Orig: verò] sit, distinctum ab Alce, vel inde colligere licet, quod [Orig: quòd] Olaus Magnus rerum septentrionalium peritissimus, diversis locis de iisdem agat. Inveniuntur in Lapponia, Suecia, Norvegia, et vicinis Arctico locis. Cibus ei muscus montanus, candidus, praesertim hieme nivibus in superficie soli coopertus: quas licet densas naturae instinctu perforat, cibum quaesiturus. Aestate vero [Orig: verò] foliis ac frondibus arborum, stando eundoque melius quam [Orig: quàm] se inclinando floribus ac herbis, propter cornua nimis antrorsum incurvata vescitur; idque laterali et obliqua capitis inclinatione. Educti in transmarinas terras non diu supersunt, ut in Holsatia et Prussia compertum. Huc a [Orig: à] Gustavo Rege Ann. 1533. missi, et silvestri libertate donati, an sobolem reliquerint, numquam comperiri potuit. Quia vero [Orig: verò] et silvestres sunt et domestici; horum lac, pelles, nervi, ossa, caro, ungulae, pili, usibus humanis inserviunt. Lac nutrimentum est domesticum; serum, potus. Pellis tegendis et corporib. et lectis, et equorum sellis inservit. Quia valida et tenax, ad culeos et diversorum opificum folles adhibetur. Nervi loco lini consuendis vestibus deputantur. Ossa et cornua ad arcus parandos sumuntur. Carnes vento et sumo siccatae ad plures annos durant. Ungulae spasmaticis prosunt. Pilis pro farciendis sellis et pulvinaribus utuntur.
[Note: Aldr. Hist. Bisul. c. 32.] SEd et de fera Alce mire [Orig: mirè] auctores discrepant. Pausanias specie inter cervum et camelum facit; nasci apud Celtas, [Note: Pausan. in Eliacis, et Boeoticis.] explorari, investigarique ab hominibus non posse, hominum odore a [Orig: à] lo~ge perepto, in foveas et profundissimos specus sese abdere. Secundum Caesarem, sunt in Hercynia silva, earumque consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo [Orig: paulò] [Note: Caesar l. 6. de bello Gallico.] antecedunt, mutilaeque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisque habent, neque quietis causa [Orig: causâ] procumbunt: neque si quo afflicta casu conciderunt, erigere sese aut sublevare posunt, etc. [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 15.] Plinius iumento similem facit, ni proceritas aurium et cervicis distinguat. Haud illi dissimilem, notam in Scandinavia insula, nec unquam visam in hoc orbe, multis tamen narratam Machlin, sed nullo suftraginum flexu: ideoque non cubantem, sed acclivem arbori in somno, eaque incisa [Orig: incisâ] ad insidias capi, alias [Orig: aliàs] velocitatis memoratae. Labrum ei superius praegrande, ob id retrogredi in pascendo, ne [Note: Solin. Polyhist. 32 et 33.] in priora tendens involveretur. Idem apud Solinum legimus. Dodoneus huc Strabonis verba trahit, qui dicit, [Note: Strabo Geogr. l. 4] Alpes, peculiaris formae belluam, ut memoriae prodidit Polybius gignere, habitu quidem ad cervi staturam, collo duntaxat excepto et villis, in quibus capro per quam similis est; gerereque sub mento carnis globum ad palmae magnitudinem, capillosum, crassitudinem pro equini pulli cauda habentem. Cardanus alcem a [Orig: à] Iulio Caesare descriptam putat; aliis creditam, magnum animal appellat. Scaliger licet duas alces esse dicat; hoc tamen animal bisontem nuncupat. Olaus hanc feram alcem ubique vocat, et onagrum. Erasmus Stella medium quasi genus inter equos et cervos alcem ponit, easdemque cornua quotannis [Note: Lemnius in Miracul. Nat.] amittere. Levinus Lemnius captarum esse generis credit. Miechovius crura absque articulis praelonga habere, ut bisontes, ait. Germanis dicitur Elend, seu miseria; tum quod [Orig: quòd] sin ulis diebus morbo comitiali laboret, nec citius ab eo levetur, quam [Orig: quàm] dextri posterioris pedis ungulam auriculae sinistrae immiserit; tum quod [Orig: quòd] levissimo etiam vulnere accepto, exspiret. Ceterum magnum animal [Note: Cardan. l. 10. de subtilitate.] ita describit Cardanus. Sub boreali polo animal nascitur cervo simile, cruribus arterioribus longioribus, carneam habens promuscidem, brevem tamen. Habet cornua peculiari quadam forma praedita, et nulli ferme [Orig: fermè] animali similia. Nam crassa ab imo, ubi ascendunt, latiora palmo sunt. Menabenus vero [Orig: verò] hanc partium exteriorum descriptionem dedit. Habet hoc animal crassitiem, aliitudinem et proceritatem mediocris et pinguis equi. Humeri de pressiores et humiliores sunt partibus posterioribus. Capite aliquantulum pronum incedit. A summo capite usque ad humeros, et maxime [Orig: maximè] in cervice est huic magna pilorum prolixitas et silva, ita ut collum et barbam hirci repraesentet. In aliis corporis partibus pilorum longitudine non differt ab equo, sed densitate superatur, crassitie vero [Orig: verò] superat. Color plaerumque vergit ad cinericiam albedinem; provicissitudine tamen anni temporum, pili varias habent in colore mutationes. Caput est oblongum et gracile, si conferatur cum toto corpore. Labra magna, prominentia et crassa, et maxime [Orig: maximè] superius, quod promuscidem Cardanus vocavit. Os longum. Dentes non admodum magni, nec longi. Aures longae lataeque. Femineus sexus cornibus caret, at masculinum genus multifida, et ramosa cornua producit, sed non tam longa et frondosa ut cervi vulgaris. Latiuscula sunt crassitie fere [Orig: ferè] duorum digitorum transversorum. Si unius cornu figuram spectas, triangularem fere [Orig: ferè] formam deprehendes, et magnae avis alam extensam dices: si pondus, duodecim fere [Orig: ferè] librarum maiorum erit. Cornua, addit idem, mutat hoc animal statutis quibusdam temporibus, ut cervi solent. Unum
[Illustration:
Taurus Peonius.
]
[Illustration:
Alces.
]
[Illustration:
Alce. Elend geschlecht.
]
[Illustration:
Dama-Cervus Damhirsch.
]
[Illustration:
Caprea. Rehekalb.
]
[Illustration:
Alce Mas.
]
aliquamdiu fuit apud me, quod ut matura poma solent, sponte [Orig: spontè] deciderat. Id stirpe manifeste [Orig: manifestè] dignoscitur; duo alia parva habeo, duorum aut trium forte [Orig: fortè] ab ortu mensium, paulo [Orig: paulò] ante animalis mortem abscissa, quae molli quadam lanugine, sanguine etiam imbuta erant. Est praeterea obeso et grandi ventre ut vaccae sunt. Cauda mirum in modum brevis, ungulae bifidae, ut bobus. Et haec omnia Dodoneus ad alcem refert, quae alibi, DEO volente, examinabimus. [Note: Gesnerus in Alce.] De Pelle scribit Gesnerus, densam et solidam esse, ut validos etiam ictus punctim caesimque factos avertat, et ferrei thoracis instar hodie [Orig: hodiè] expetatur. Ad thoraces ab alutariis, piscium adipe praeparatur, ut imbrem arceat. A cervina cui similis est, inspirata discernitur. Transmittit enim spiritum ut ab opposita manu percipiatur, quod [Orig: quòd] sit meatibus plena, et concavos pilos habeat. Gesnerus tamen in ungula integra, quam cum ima parte tibiae pilosa se vidisse affirmat, nullam in pilis cavitatem reperit. Possunt tamen meatus qui in vivis erant, in mortuis collabi, praesertim longo post tempore. Cornua, idem, libras circiter duodecem appendere tradit, esseque longitudine fere [Orig: ferè] duorum pedum, non ramosa, ut cervorum, mucronibus tamen aliquot divisa, dodrantem lata, armi potius quam cornu figura [Orig: figurâ] , et advehi ex Lithuania. Cornu vero [Orig: verò] Magnae ferae nomine ad Aldrovandum missum, septem tantum libras duodecim unciarum appendit, ea iuxta caput crassitudine ut vix manu comprehendi possit, quinque ornatum mucronibus hinc inde binis, mox ab uno latere, alio, et ab altero, etiam alterius ostendens rudimentum, latitudo inter primos ramos trium fere [Orig: ferè] dodrantum. Tota fere [Orig: ferè] tibia simul cum unguibus libras pendebat tres cum dimidia. Icon quae hic exhibetur Aldrovandi [Note: Natura.] est. Ad Naturam ipsius spectat, quod animal noc a [Orig: à] venatoribus agitatum ad aquas confugiat, et aquam ore haustam, fervidam in canes evomat: quod [Orig: quòd] raro [Orig: rarò] solum conspiciatur, sed terra [Orig: terrâ] nivibus obtecta multa progrediantur simul: Unum procedit properando, ut occasio postulat; alia singula sequuntur eundem tenorem et modum servando, et primi vestigia calcando, ita ut si quis rei inscius ipsa insequatur unius tantum vestigia se cernere existimet: quod [Orig: quòd] sitis laborisque adeo [Orig: adeò] sit patientissimum, ut diem noctemque immensa spatia privatum cibo, conficere ossit: quod [Orig: quòd] pulli captu adeo [Orig: adeò] successive [Orig: successivè] mansuescant, ut naturali urgente siti maxima cerevisiae vasa a [Orig: à] discumbentibus propinata ebibant: quod [Orig: quòd] tantam vim in ungula gerant, ut tactum ictulupum illico [Orig: illicò] interimat, et elabente cane, opposita arbor elidatur, quasi [Note: Usus.] fungus adesset. De Usu in cibis, hoc dixisse sufficiat, carnibus ubique vesci regionis incolas, et recentibus, et sale conditis: crassi tamen et melancholici succi apparere. In Medico usu, cornus, nervi, et ungulae, laudantur. Cornua olim inter adstringentia duntaxat habebantur: post inter antepileptica relata sunt, modo [Orig: modò] inter festum assumptionis B. Mariae virginis et nativitatis eiusdem abscinderentur. Alii, die Aegidii festo demi debere opinantur. Nervi ad spasmum in Suecia adhibentur. Modus adhibendi, zonam ex eo facere, et membro laeso circumligare. Unguis seu ungula, Epilepsiae et hystericae affectioni convenit. Conditiones ad efficaciam requisitae, ab Olao Magno ponuntur. Ungula exterior, inquit ille, dextri lateris posterioris pedis onagri, (sic alcem vocat) masculi, qui non genuit, abscissa [Orig: abscissâ] a [Orig: à] vivo pede securi, vel alio instrumento avulsa, post medium mensis Augusti, spasmum aut morbum caducum patienti adhibita, continuo [Orig: continuò] sanat. Applicatur recte [Orig: rectè] , si vel sinistrae manus annulari, adponatur: vel annulus ex eodem factus, eidem indatur: vel pars unguis sinistrae palmae imponatur, manusque in pugnum complicetur: vel eiusdem portiuncula in aurem sinistram missa, et aliquandiu veluti scalpendo moveatur. Suffocatae mulieri, rasura cum zedoaria, anaticis partibus felicissime [Orig: felicissimè] exhibetur. Formulas ex ea antepilepticas in auctoribus vide.
RHinoceroti nomen a [Orig: à] cornu, quod in nare pullulat, nomen datum [Note: Diacon. l. 16. Pausan. in Boeoticis.] est. Quidam apud Diaconum, bovem AEgyptium appellant: alii ex Pausania, AEthiopicum quadrupedem seu taurum, sed falso [Orig: falsò] . In Aegyptum non potuit nisi fortuito casu inferri. Pausanias vero [Orig: verò] in Aethiopia taurum esse dicit, qui ob similitudinem cornu ab ignaris Rhinoceros appelletur. Nullum animal est, cuius descriptio, inquit Aldrovandi continuator, magis sit in lubrico. [Note: Plin. H. N. l. 7. c. 20.] Et certe [Orig: certè] Plinius breviter se expedit. Unum ei in nare cornu, longitudinem cum elephante parem, crura multo [Orig: multò] breviora, colorem buxeum. Tantundem et [Note: Photius Biblioth. Cod. 250.] Agatharchides apud Photium protulit. Nicolaus de Comitibus Venetus, Rhinocerotem suillo capite, bovina [Orig: bovinâ] cauda [Orig: caudâ] , elephantino colore, cornu bipedalis longitudinis gerentem, nobis fingit, in provincia Mangi. [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 44] Aelianus, qui Graecorum permultis et Romanorum visum et bene [Orig: benè] notum describere frigidum esse putat, in summa nare cornu gerere ait, mucronis acuti, robore nec ferro quidem concedens: pellem tantae firmitatis, ut aegre [Orig: aegrè] iaculo penetrari queat. De Cornu maxima est discrepantia. [Note: Tertull. l. 3. contra Praxeam. Rer. Indicar. relat. l. 3. c. 7.] Tertullianus unum tantum adsignat: Martialis vero [Orig: verò] duobus depraeliari scribit. Utrumque hoc, secundum eundem in capite; secundum alios in humero dextro alterum et brevius esse. Nummus Domitiani utrumque in naribus ponit. Alii maius cornu in naso, minus in fronte, aliquo supra spatio, collocant. Sed nec de forma eiusdem conveniunt. Alii rectum instar tubae, linea [Orig: lineâ] nigra [Orig: nigrâ] transcurrente ponunt: alii sine linea. [Note: Strabo Geogr. l. 16.] Artemidorus apud Strabonem, qui Rhinocerotes longitudine parum ab elephantis excedere, magnitudine tauri, forma [Orig: formâ] apro proxima [Orig: proximâ] [Note: Diodor. Sicul. Bibliothec. l. 4.] esse ait, recurvum et omni osse durius facit. Diodorus simum, [Note: Solin. Polyhist. c. 63.] Agatharchidas et Solinus repandum vocant. Addit Artemidorus, belluam duo cingula tamquam Draconum volumina dorso usque ad uterum circumeuntia habere, alterum iubam versum, alterum ad lumbum, haecque de ea a [Orig: à] se dici, quod [Orig: quòd] sibi [Note: Bontius Medic. Indor. p. 16.] visa esset. At Bontius, quem in Capra Pazaartica citavimus, quique Rhinocerotem vel centies non tantum caveae inclusum, sed et in silvis vagantem vidit, ita nobis eum describit. Cute e [Orig: è] nigra est cinericia, instar Elephantinae, rugosa admodum, cum profundis plicaturis circa latera ac in dorso: crassam admodum habet pellem, ut quae ictui Iaponicae machaerae facile [Orig: facilè] resistat. Neque enim haec bestia, (ut apud nos pingitur) scutis munita est; sed hae plicaturae hos clypeos mentiuntur, neque una pars durior est altera [Orig: alterâ] . Rostro est porcino; sed ante acutiore, neque tam obtuso, in cuius extremitate cornu istud exstat, unde nomen sortita est bellua, aliud altero maius pro aetate Rhinocerotis. Colore etiam cornu variat, modo [Orig: modò] nigrum, modo [Orig: modò] cinericeum, modo [Orig: modò] album est. Magnitudine autem corporis mediocris staturae, Elephantem proxime [Orig: proximè] accedit mediocrem, nisi quod [Orig: quòd] pedibus sit longe [Orig: longè] humilioribus, et propterea etiam tam conspicuum [Note: Locus.] non est animal. Locum si quaeras, invenitur in Africae descrtis, Abasia, multis Asiae locis, regno Bengalae, et Iacatru. Nec aevo Aristotelis Graecis notus erat, nec Romanis ante an~um urbis conditae DCLXVI. Quis primus monstraverit, inter antiquarios [Note: Dio Hist. l. 51.] non convenit. Dio ab Augusto primum in triumphali pompa [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 20.] traductum, ait: At Plinius, Cn. Pompeium ludis primum exhibuisse, tradidit. [Note: Solin Polyhist. c. 30.] Ideo [Orig: Ideò] Solinus: Ante ludos Cn. Pompeii Romana spectacula, Rhinocerotem [Note: Bontius l. c.] nescivisse, reliquit. Herbis et virgultis perquam spinosis vescitur, nam linguam habet asperrimam. De Natura hoc duntaxat constat, cum Elephante inimicitias gerere, nec saevire in hominem nisi lacessitum. Dimicaturus, cornu ad saxa limato
[Illustration: RHINOCEROS. Hornnase Rhinocer.
]
[Illustration: RHINOCEROS. Hornnase Rhinocer.
]
[Illustration:
Dromedarii
]
[Illustration:
Dromedarii
]
[Illustration:
Camelus. Kamel.
]
[Illustration:
Camelus Bactrianus seu Dromedarius.
]
[Illustration:
Camelus.
]
[Illustration:
Camelus.
]
[Illustration:
Dromedarius
]
[Illustration:
Camelus.
]
praeparat se pugnae: in dimicatione alvum maxime [Orig: maximè] petens, quam scit esse molliorem, perruptoque carnium ambitu exsanguem facit: quod [Orig: quòd] si alvum contingendi copia non datur, contra ipse a [Orig: à] proboscide et dentibus ictus, deficit, et opprimitur. Irritatus, inquit Bontius, hominem simul et equum, tamquam pulicem prosternit, quem deinde lambendo necat, dum asperitate linguae, cute ac carne usque ad ossa hominem denudat. Sclopeto laesus, dum per silvas fugit, quicquid obvium est, cum summo fragore ac horrore audientium prosternit, etiam satis crassas arbores. Historiam insignis eius ferocitatis, vide apud eundem. Huc pertinet ex eodem et illud, quod [Orig: quòd] coeno mirifice [Orig: mirificè] gaudeat, nec prius etiam irritatus vindictam exerceat, quam catulo suo providerit. Voce sues imitatur. Grunnit enim. Carnibus vescuntur Mauri: quae tam nervosa, ut dentes ferratos exigat. Gutis in vino macerata, a [Orig: à] Zacuto, in malignis propinatur. Cornu veneno exstinguendo quidam propinant: lautioribus apud Romanos pro gutto in balneis erat. In eo oleum asservabatur loturis idoneum. In Genera quaedam distingui, affirmare non ausim. Dicitur tamen in Africa deprehensus, magnitudine asini silvestris, cornu bicubitali, pedibus cervinis, auribus equinis, cauda [Orig: caudâ] bovina [Orig: bovinâ] .
[Note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 34.] HActenus de ruminantibus Cornigeris actum est, sequuntur, non ruminantia, Camelus nempe, et Camelopardalis. Camelus vel ab Ebraico Gamal, quod Camolum significat; vel a [Orig: à] ka/mnw laboro, quod sit animal ad labores dossuarios aptissimum: vel ab xamai\ humile et breve, quod [Orig: quòd] quando onerantur; ut humiliores fiant, accumbant: vel quasi ka/mmhros curvus, quod media femora curvet, utpote iuxta crurum altitudinem concisum ac decurtatum, ut Artemidorus ex Eveni sententia derivat, dicitur. [Note: Descriptio. Aristot. H. A. l. 1. c. 1. Scalig. c. 6.] Bisulcum est animal, sed ita, ut a [Orig: à] posteriore parte ad secundam usque digitorum flexionem pes bipertiatur: at anterior leviter bipartitus sit, ad primos usque eorundem nodos: fissurarum vero [Orig: verò] intervalla expleat quid, quale et anseribus. Peculiaris ipsis in dorso gibber, quo cetera animalia carent. Habent et inferne [Orig: infernè] alterum superiori simile: quo reliquum fulcitur corpus, ubi genna summittit. Papillae ei quaternae, quot et vaccis. Cauda, [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 2.] asininae similis. Genitale pone [Orig: ponè] idque tam nervosum, ut ex eo confici possit, quo arcus fidissime [Orig: fidissimè] intenduntur. In unoquoque crure genu unum: [Note: Herodot. in Thalia.] neque plures plicaturae, ut Herodotus innuit: verum tot videntur, quod [Orig: quòd] alvo subducta sunt. Similis bubulo talus. Clunes pro corporis ratione [Note: Aristot. de partib. animal. l. 3. c. 14 Plin. H. N. l. 11 c. 37.] exiguae. Fel non discretum, sed venulis quibusdam confusum. Nulli in superiore maxilla priores dentes. Soli ex non cornigeris duo ventriculi, quod [Orig: quòd] spinosum ligneumque alimentum depascatur. Ideo [Orig: Ideò] et membrana oris interior, ex toto aspera est, et ea quae ventribus obducitur, similiter. Medullae et sevi apud auctores quoque [Note: Locus.] mentio. Reperiuntur in Africa et Asia, Bactrianos inprimis et Arabas. Anaxagoras etiam in Ionia ad urbem Clazomeniam, agros suos gregibus et Camelis depascendos reliquit, ut ex Suida vertit Hieronymus [Note: Plutarch. in Lucullo.] Wolfius. Romae superato ad Rhyndacum amnem Mithridate, primum [Orig: primùm] visos putavit Sallustius: at poterant bello Achaico et Asiatico videri. [Note: Lucian. in Prometheo. Cibus. Galen. Antid. l. 1. c. 14.] Ptolomaeus Lagi Bactrianam totam nigram inter alia spectacula exhibuit. Delectantur spinoso ligneoque alimento; iunco praesertim, cuius summitatem saepenumero abrodunt. Sed nec hordeum purum vel cum
faeno, vel gramen tenue et humile negligunt; saepe [Orig: saepè] et carduis contenti. [Note: Vartom. l. 1. c. 7.] Hodie Arabiae deserta transmittentibus, hordeacea liba quinque quae malum Cydonium magnitudine non superent, quottidie [Orig: quottidiè] dantur. De Potu [Note: Solin. Polyhist. c. 62.] ita Solinus. Sitim etiam in quatriduum toletant: verum [Orig: verùm] cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet praeterita desideria, et in futurum diem prosit. Lutulentas aquas captant [Orig: captànt] , puras refugiunt, denique nisi caenosior liquor fuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbetur. At recentiores, etiam in duodecem imo [Orig: imò] in quindecem dies totos, si fors ferat, abstinere potu solere scribunt: imo [Orig: imò] oculatorum fide constat, in hara et Biled Elgerid; numquam bibere, quam diu viride gramen, quod depascant, [Note: Generatio. Plin. H. N. l. 10. c. 63.] invenire possint. De Generatione hoc habemus, a [Orig: à] C. Plinio prodi, aversum coire; ab Aristotele non item. Huius enim verba. Cameli sedente femina [Orig: feminâ] coeunt [Orig: coëunt] , nec aversi, sed complectente mare ut ceterae [Note: Aristor. H. A. l. 5. c. 2.] quadrupedes agunt, et coitum toto die exercent. Petunt recessuum solitudines, cum libet coire, nec aliquis eo [Orig: eò] tuto accedere potest, praeterquam pastor armenti. Degestatione et partu, non conveniunt auctores. Suidas, decem menses gestare, undecimo parere, et anno intermisso rursus prurire scribit. Secundum Plinium, duodecem mensibus ferunt, a [Orig: à] trimatu pariunt vere, iterumque [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 15.] implentur a [Orig: à] partu. Aristoteles vero [Orig: verò] , gestationi duodecem duntaxat menses assignat, et semper unum tantum modo parere, et quidem (kata to\n maimakthri/w=na mh/na) scribit. Alibi [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 26. Inimicitiae.] tamen decem duntaxat mensium meminit, et vernalis temporis. Tres inprimis hostes habent, Equum, Leonem et Tabanum. De equo Cyri historia testatur, qui immissis contra Croesi equitatum camelis, eundem dissipavit, quod [Orig: quòd] equi ne olfactum quidem camelorum paterentur. A [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 36] leonibus infestari, Aelianus auctor est. A Tabanis ne infestentur, omnium piscium adipe Arabes eosdem [Note: Morbi.] inungunt. Inter Morbos quibus vexantur, podagra est et calvities. [Note: Aristor. H. A. l. 8. c. 22.] Illa [Orig: Illâ] facile [Orig: facilè] moriuntur: hanc cum hominibus communem habere, proditum auctoribus. Rabie corripiuntur geniturae cupidi, adeo [Orig: adeò] ut iniuriae aliquando illatae memores, in obvios et ductores ad internecionem usque desaeviant. Quadraginta diebus totis id fieri, quidam prodidere. [Note: Hieronym. in vita Hisarionis.] Affectionem describit Hieronymus. In quibus, inquit, Camelum Bactrum enormis magnitudinis, qui multos iam obtriverat, triginta et eo amplius viri, distentum solidissimis funibus, cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabatos, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem, rugitus personabat immanis. [Note: Aetas. Aristot H. A. l. 6. c. 26. Solin Polyhist. c. 62.] De Aetate non convenit inter scriptores. Aristoteles plusquam quinquaginta annis vivere scripsit. Solinus in centum durare, nisi forte [Orig: fortè] translati in peregrina, insolentia mutati aeris [Orig: aëris] [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 18. Aelian. H. A. l. 4. c. 55. Ingenium.] morbos trahant. Plinius quinquagenis annis, quosdam et centenis vivere prodidit; quod de Bactrianis ab Aeliano sumitur. Ad Ingenium et Mores spectant, vindicta, Docilitas, et musices amor, verecundia, pietas et filostorgi/a. Percussus aliquando, iram reponit longo tempore, et ubi occasionem nactus fuerit, malum retribuit. [Note: Basil. Hexam. homil. 8.] Ad tympani sonitum choreas ducere edocetur. Includitur, inquit Leo Africanus, iunior camelus, ubi pavimentum praecalidum sit, ut alternatim pedes attollat, dum calor urget, idque frequentissima [Orig: frequentissimâ] alternatione facit, dum hunc dum illum pedem attollit pungente calore, atque interim semper ad fores tympanum percutitur. [Note: Leo Africanus in Africa.] In schola huiusmodi scholasticus hic exercetur ad annum integrum, aut circiter. Usu igitur confirmato hac [Orig: hâc] diuturnitate, quotiescumque tympani sonitum audierit, eadem [Orig: eâdem] pedum alternatione, eodemque loco persistens, dum insonet tympanum, choreae ductum spectatoribus prae se fert. Musica [Orig: Musicâ] delectari vel exinde colligas, quod [Orig: quòd] fessus non verberibus sed cantu ad progrediendum [Note: Aristot. in Mirabil.] invitetur. In matrem tanta [Orig: tantâ] est
[Illustration:
Camelus Indicus Indianisch Camel.
]
[Illustration:
Camelus. Ind: Kamelthier.
]
[Illustration:
Alius Camelus
]
[Illustration:
Camelus Indicus Versicolor.
]
reverentia [Orig: reverentiâ] , ut eam numquam ineat; nec se, ut faciat, cogi patiatur. Opertam cum aliquando violasset, admissorem paulo [Orig: paulò] post necavit. Verecundiam de generatione exposuimus. Pietatem compassio exprimit. Tota [Orig: Totâ] nocte manducant, quod si aliquis in stabulo aegrotet, cibo absinent. filostorgi/an [Note: Tzetzes Chiliad. 12. c. 404.] Indi detexere. Cum celeritate maxima [Orig: maximâ] uti cupiunt, fetus Cameli per aliquot milliaria cum matre abducunt; illa [Orig: illâ] abacta [Orig: abactâ] , pullos relinqunt. Dum redeunt, mater passus duplicat, quo citius pullis restituatur. Usum in pluribus praestat. In Medicina [Orig: Medïcina] , caro provocat urinam. Adeps gibbi, suffumigatus confert haemorrhoidibus. Cerebrum exsiccatum cum aceto epilepsiae. Fel cum melle potum anginae. Sanguis conceptioni et praefocationi matricis, si post purgationem menstruorum adhibeatur. Lac ventrem lenit, valde [Orig: valdè] subtile et aquosum, asthmati confert, et desiderium cibi [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 8.] excitat. Urina quae fullonibus utilissima, quod apud Plinium legimus, ad dentes quoque dealbandos et purgandos, [Note: Apul. l. 1. Apol.] vim habere credebatur. Cauda arefacta, solvit anum. Fimi cinere cum oleo misto crispatur capillus. Idem albus cum melle tritus tumores reprimit, et vulnera mundat. Setae e [Orig: è] cauda contortae et alligatae sinistro brachio quartanis medentur, si credere fas est. Invenit et in cibis locum. Arabas novimus camelorum lacte [Note: Galen. l. 1. de Alim. facult. c. 2. Lamprid. in Heliogab.] vesci. Carnes, teste Galeno, Alexandrinis in usu. Heliogabalus aliquoties in cenis exhibuit: et calcanea, quia maxime [Orig: maximè] tenera, Apicii exemplo, comedit. Apud Iudaeos inter vetitos cibos habebatur. Carnem et lac quidam inter suavissima censent. Hoc, partui vicinarum caseosae et buturosae substantiae minus habet. In bellis adhibitos passim apud Historicos habetur. Hinc armaturae, qua in expeditionibus muniuntur, nomina, de quibus si DEus voluerit in Philologicis. Itinera in Arabia, Aegypto, etc. vel hodie [Orig: hodiè] absque [Note: Solin. Polyhist. c. 62.] camelis confici non possunt. Sunt et oneri ferendo accommodati, sed nec ultra iustum pondera recipiunt. Sexcenta pondo communiter gestant, licet, si necessitas urgeat, mille ferre possint. Dum onerantur, aut onere levantur, in ventrem procumbunt, et ut sentiunt se aequale viribus suis onus impositum, exsurgunt, nec plus recipiunt. Africani molestias itineris non intermissi quinquaginta diebus totis haud aegre [Orig: aegrè] sustinent. [Note: Differentia.] Species Camelorum apud veteres sunt variae. Sunt pingues, macri, fusci, albi. Dedit et cursus differentiam. Dromedarii enim et Dromades dicuntur, qui minoris quidem sunt staturae, sed cursus pernicissimi. Centum et amplius milliaria uno die peragere solere, Isidorus Hispalensis habet. [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 50.] Aristoreles equis Nisavis vel potius Nisaeis praeponit. Feminas esse velociores ab Achmete Seirimio et aliis observatum est. Praecipua differentia a [Orig: à] regionibus sumitur. Sunt Arabici, Bactriani et Caspii. Illi, bina tubera in dorso habent. Unde di/tuloi [Note: Solin. Polyhist. c. 62.] et di/kurtoi dicuntur. Isti fortissimi habentur, et singula in tergo tubera, alterum vero [Orig: verò] in pectore, cui incumbant, gerunt. Hos, ad equorum maximorum magnitudinem accedere, [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 34 Purchas. Peregrin. l. 6. c. 1. s. 2.] Aelianus ait. Moderni de Differentiis Africanorum ita agunt, et in his Samuel Purchasius. Camelorum tres species habent. Prima vocatur Hugium, ingentis staturae et roboris, pondo mille librarum ferens. Secunda minor, duplici in tergo tubere, oneribus ferendis et equitationi apta, Becheti, dicta, quam solam Asiatici agnoscunt. Tertiam vocant Ragvahil, macilentam et gracilem, ad sola itinera non accommodatam. Eam quippe inequitant, conficitque uno die amplius quam [Orig: quàm] centum passuum milia. Atque iis Rex Tombuti solet mittere Nuntios Segelmessem aut Darham, nongentis milibus passuum distantem, septem aut ad summum octo diebus, sine ulla in itinere mora [Orig: morâ] aut requie.
[Note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 35.] CAmelopardalis, seu ut aliis placet paulo [Orig: paulò] barbare [Orig: barbarè] , Camelopardalus, a [Orig: à] Camelo et Pardale nomen sortitus est. Corporis vastitie Camelum, macularum varietate Pardum imitatur. [Note: Varrol. 4. L. L.] De cetero si Varroni attendimus, nomen hoc Alexandria, unde istud animal Romam erat adductum, venit. Multas autem sortitum est [Note: Solin. Polyhist. c. 43.] appellationes. Dicitur enim Ovis fera, quod in aviis regionibus degat, et ovi mansuetudine respondeat; Nabis apud Solinum; Nabuna Aethiopibus ut apud Plinium legitur; Anabula et Saffarat, Alberto M. quae nominat ex aliis detorta esse iudico; Orasius Maiolo, sed falso [Orig: falsò] , cum Vincentius Bellovacensis pulclierrimum animal esse scribat, Camelopardus vero [Orig: verò] sit deformis; modernis denique Giraffa, ex quo Saffarat corruptum est. Nec Aristoteles eius meminit, [Note: Strabo Geogr. l. 16. Agatharch. apud Phot. in Bibliotheca. Descriptio.] nec Aelianus; Strabo vero [Orig: verò] et Agatharchides ex veteribus in diversa, in eo describendo abeunt. Hunc si sequimur, varietatem a [Orig: à] Pardale habet, magnitudinem a [Orig: à] Camelo, monstrosam crassitiem, collum adeo [Orig: adeò] longum ut summis arboribus pabulum carpat. Apud illum legimus, nulla [Orig: nullâ] re pardali similem, cutis varietate hinnulo simillimum. Addit, virgatis pilis distingui, posteriora humiliora esse anterioribus, ut a [Orig: à] cauda sedere videatur ad bovis altitudinem: verticem sublimiorem Camelo habere: ne feram quidem esse, [Note: Plin. H. N. l. 8. c 18.] sed pecus. Plinius collo similem facit equo, collo et cruribus bovi, capite camelo, albis maculis rutilum [Note: Dio Hist. l. 43.] colorem distinguentibus. Dio partes postoriores humiliores habere scribit. Heliodorus tenuem cervicem, de reliqua corporis mole in olorinum collum se tendere, ait. Inter [Note: Bellon. observ. c. 9.] recentiores exquisitissime [Orig: exquisitissimè] Bellonius et quidem oculatus testis descripsit. Giraffam, inquit, Graeci et Latini vocant Camelopardalem. Vidi in urbe Cairo tres, duo cornicula ex fronte eminebant circiter sex digitos, in fronte media tuberculum exsistebat, velut tertium cofnu, altum circiter duos digitos, collum longum septem pedes; cum caput extollit, sedecem pedes a [Orig: à] terra effert. Illius longitudo a [Orig: à] cauda ad capitis verticem est duodeviginti pedum; tibiae tam altae posteriores quam priores, at femora anteriora longe [Orig: longè] altiora posterioribus. Nimirum, dorsum a [Orig: à] cauda ad summum verticem capitis, velut scala, velutque tectum carinatum attollitur. Totum corpus grandibus maculis distinguitur coloris cervini, obquadratis, sed in collo, magisque in corpore quoque versus latis circiter dodrantem, at clausula macularum alba digito latior. Itaque totum corpus reticulatum est: neque tamen ut Pardalis maculas habet rotundas, sed aut obquadratas, aut rotundas. Pes est bifidus ut bubulus, labrum suporum longe [Orig: longè] eminet infra inferum, Cauda tenuis et exigua, in acumine pilosa. Iubam habet ut equus, a [Orig: à] dorso ad capitis verticem. In gradiendo claudicare videtur, nunc dextris nunc sinistris, non modo [Orig: modò] cruribus sed etiam lateribus, cum ex terra aut potum aut cibum necesse haberet, crura latissime [Orig: latissimè] distendebat priora. Nonnisi enim late [Orig: latè] diductis, longeque diu arcuatis tibiis, cibum ex terra capere potest. Addendum ex Iosaphati Barbari Veneti itinerario, Linguam duos pedes longam, suboscuri quasi violacei coloris, teretem sicut anguillis, habere: hac [Orig: hâc] ramos, frondes, herbasque carpere, mira [Orig: mirâ] celeritate in os trahendo, ut vix ab attento spectatore videatur. Purchasius ex Fernando Iesuita, tam vastum animal esse scribit, ut eques rectus sub eius dorso transire possit. [Note: Locus.] Reperitur in Africa, apud Troglodytas, ut ex Strabone habemus, et Aethiopia. [Note: Solin. Polyhist. c. 43.] Romanis omnium primus ludis suis exhibuit Caesar Dictator: postea Gordianus decem exhibuit, Aurelianus aliquot in triumpho duxit. [Note: Suidas.] Leoni Imperatori oblatus est ab Aethiopibus; Frederico a [Orig: à] Sultano
[Illustration:
Camelo-pardus seu Girafra.
]
[Illustration:
Camolo-pardalus.
]
Babylonio; Laurentio Mediceo ab alio Sultano. Tractu motuque tam facilem hanc feram Heliodorus prodit, ut eam quo velit, tenui capistro vertici devincto, veluti fortissimo vinculo, magister perducat. Iudaeis prohibita est in cibis. Unde forte [Orig: fortè] frequentiorem olim in Iudaea fuisse colligas.
QUinque in descriptione Suis occurrunt [Note: Nomen.] nomina, videlicet, Sus, Porcus, Scropha, Verres, et Maialis. Sus Graecis est u)/s2, nomen et Apro, commune, unde Latinum fluxisse videtur. [Note: Varro R. R. l. 2. c. 4.] Olim, ut verbis Varronis utar, dicebatur Thysus dicta, ab illo verbo quod dicunt squ)ein, quod est immolare. Ab suillo enim genere pecoris immolandi initium primum sumptum videtur; cuius vestigia, quod [Orig: quòd] initiis Cereris porci immolantur, et quod [Orig: quòd] initiis pacis foedus cum feritur, porcus occiditur; et quod [Orig: quòd] nuptiarum initio, antiqui Reges ac sublimes viri in Hetruria in coniunctione nuptiali, novus maritus et nova nupta primum porcum immolant. Prisci quoque Latini et etiam Graeci in Italia idem fecisse videntur. Nam et nostrae mulieres, addit idem, maxime [Orig: maximè] nutrices, naturam qua [Orig: quâ] feminae sunt, appellant porcum, et Graece [Orig: Graecè] xoi=ron, significantes esse dignum insigni nuptiarum. [Note: Isidor. l. 12. c. 1.] Porcus Isidoro quasi spurcus dicitur, quod se coeno et limo illinat, immergat et ingurgitet. Varronis locus, in quo dicitur, Porcus quod Sabini dicunt de Aprino Porco Poridus; inde Porcus nisi a [Orig: à] Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scriptum est, ka/prw| kai\ po/rkw|, difficilis nimis est. Videtur tamen esse Graecum antiquum, sed obscuratum, quod nunc cum vocant xoi=ron. Scropha originis est incertae. Quidam ex sono fictum nomen aiunt. Graecis est gromfa\s2 et s1kro/fa. Significat suem quae saepius peperit, et aliquando pro ipsa porca peculiariter sumitur. Verres, dicitur porcus non castratus et mansuetus. Marcellus silvaticum pro apro dixit. Maialis est verres seu porcus castratus, ut inter equos canterius, inter gallos gallinaceos, capus. Hybridas antiqui vocabant sues semiferos, id est, ex domestico et fero progenitos. [Note: Descriptio.] Descriptione notissimi animalis etsi opus non videatur, paucis tamen singularia quaeque attingemus, (et quidem per saturam.) Ossibus itaque parum medullae inest. Pili, qui quod [Orig: quòd] rigidiores et erecti, setae dicuntur, crassiores sunt quam [Orig: quàm] in bubus et elephantis: apud nos fere [Orig: ferè] ruffi, in Gallia et Italia nigri, in Provincia, quod si bene [Orig: benè] a [Orig: à] nobis observatum plaerumque versicolores, qui in cervice rigent, lofi/an vocamus. Pinguedo inter cutem et musculos collecta, lardum dicitur: axungia vero [Orig: verò] , adeps suillus inveteratus, aut cum sale, aut sincerus. Cerebrum pinguiusculum est, et magis minuitur luna [Orig: lunâ] decrescente quam [Orig: quàm] ulli animali. Oculi cavi profundique, ut sine vitae periculo eximi non possint; quare vel altero tantum privati exstinguuntur. Supercilia nasum versus deorsum nutant, ad tempora vero [Orig: verò] retrahuntur. Nasi pars extrema crassa est, frons angusta, labra lata. Os totum valde [Orig: valdè] porrigitur, et ut facilius infodiat, latum est. Rostrum dicitur, et cutem in eo, callum Grammatici [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37. Aristot. H. A. l. 2. c. 1. Arist. l. 3. de partib. c. 4.] vocant. Dentes feminis pauciores sunt quam [Orig: quàm] maribus, nec unquam decidunt. Corium circa cervicem durius, ko/llopa vocant. Corda inarticulatiora habent sues. In auriculis invenitur humor quidam felli similis, minus tamen liquidus, sed densitate sua humori splenis similis. Ventriculus amplus est flexuosusque, ut diutius concoquat, cum levibus et paucioribus crustis. In iecinore lapilli candidi inveniuntur. Caro exos infra umbilicum Spectile dicitur. Plures habent feminae Mammas toto ventre duplici ordine, quod [Orig: quòd]
numeroso fecunda sint partu; generosae duodenas, vulgares binis minus. Eaedem genitale ea [Orig: eâ] continent parte, qua [Orig: quâ] pecoris ubera habentur: et cum per libidinem turgent ac pruriunt ad coitum, sursum tantisper hoc retrahunt, vertuntque foras, ut in de mari coitus sit facilior. Rescissum id longe [Orig: longè] productius, et dehiscens amplius [Note: Aristor. H. A. l. 6. c. 18.] est. Apria vulvae inter femina adhaeret, qua [Orig: quâ] maribus testes maxime [Orig: maximè] continentur. Caudam intorquent, et talo probior carent, inter s???lipedes et bisulcos ambigui. Sine Liene putantur inveniri, quivel ex tamariscinis alveis bibere [Orig: bibêre] , vel radicem splenii comedere [Orig: comedêre] . Costas iss dem denas apud [Note: Zootom. Democrit. p. 299.] Plinium legimus. Sed de interioribus suis ita Severinus. In sue asperae arteriae circuli eartilaginei oblique [Orig: obliquè] descendentes. Verum [Orig: Verùm] cum primus circulus, qui latissimus est omnium, sit paulo [Orig: paulò] minor, quam transversus, ceteri vero [Orig: verò] inferiores sint obliqui; necessario [Orig: necessariò] inter hos, et primum erat intercapedo, quae ut compleretut, posuit natura quartam circuli partem, qua [Orig: quà] respicit posteriora latiorem; qua [Orig: quà] vero [Orig: verò] in anteriora desinit, auctam. Aliud est notandum ab his non dissimile: In circulis paulo [Orig: paulò] inferioribus, quam sint medii, fecit natura duos semisectos, qui sibi parte acutiore invicem occurrunt, cuius varietatis usus adhuc ignotus. In intestinis tenuibus ilco quippe, parte externa [Orig: externâ] tubercula quaedam visa-duriuscula seminis lentis magnitudine et figura [Orig: figurâ] , quae, me trahente, secuti sunt ab interna parte lumbrici duo; alter longitudine palmi; alter longitudine digiti. Uterque cavus et plenus succo albo veluti chylo aut colostro: formam autem referebant ambo veri lumbrici terrestris. Disce igitur sic haerere lumbricos humanis intestinis. Illa autem durities nodosa, in quam insertum erat os lumbrici, facta est, puto, ab ulcere et morsu lumbrici. Cuticula in sue concolor est pilis albis nigris, etc. De utero vero [Orig: verò] suis a [Orig: à] se secto, ita scribit. Praeterea quae scribit Sylvius, in extremis cornubus appendices quaedam membraneae exungues; in quibus, ut apparet, reservantur fecum et urinae recrementa. Vena umbilicalis bifida, cum [Orig: cùm] appropinquat utero; umbilicalia vasa primo sub alam sinistram tendentia, mox cervicem transversim amplectentia, revoluntur extrinsecus ad brachium dextrum. In fetu vero [Orig: verò] ipso circiter menstruo omnia fere [Orig: ferè] viscera interna conspicua. Hepar, ventriculus, intestina, lien, renes, diaphragma, cor, pulmo. Cor albidum, pulmo concolor hepati, hepar rubrum opacum, renes magni, pro ratione venae apparentis per rectos pedes anteriores, posteriores, sed magis per posteriores. Item iugulares etiam illae, quae ad caput ascendunt, labdae quasi figuram facientes. In porcello vero perfecto detecto thorace per transversas duas sectiones, primum [Orig: primùm] intueris nervulos duos, qui iugulum perforantes et pericardio adhaerescentes recta per cordis latera descendunt ad diaphragma, cuius circulo nerveo inseruntur per duos ramulos aut tres, hinc transit alius ramus ad ventriculi os superius. Vides hic conspicue divaricationem venae axillaris et thymiaeae. Auriculae cordis intus cavae, divulsae a [Orig: à] corde parte anteriore, coniunctae posteriore. Processus urachi a [Orig: à] fundo vesicae post latos digitos duos inseritur in arterias. In sine penis glandula rotunda: In cervice vesicae, glandulae duae, ad hanc committuntur vasa eiaculatoria, quae, ut apparet, ad prostatas, alias glandulas, mediis venis deferuntur, et hinc ad exortum penis. In ventriculo et intestinis sucus viscidus colore in ventriculo, ut ovi album, in intestinis vero, ut mel dilutius. Vena sine pari in medio spinae ad costas singulas [Note: Locus.] utrinque mittens ramusculos. Ubique fere [Orig: ferè] in nostris regionibus invenitur. [Note: Strabo Geogr. l. 5.] Strabo Galliam togatam suibus ita abundare su tempore scripsit, ut et porcorum gregibus qui ibi alebantur, Roma aleretur; ex Lugdunensi vero [Orig: verò] Gallia, optima salsamenta eo [Orig: eò] apportarentur. Sed et Syracusae proverbium ob bonitatem meruere. Caseus
Siculus, a [Orig: à] Syracusis sues. Solinus nullos in Arabia haberi produdit, nullos in India Aelianus, ita ut ne nasci quidem, illatos exspirare putent. At in terra Australi, nihil esse quadrupedum, quae in nostro orbe inveniuntur, praeter bubalos, vaccas, capros, et porcos, Hesselius Gerardus in descriptione terrae Australis reliquit. Quantum [Note: Cibus.] ad Cibum, viden tur sues esse quasi pa/mfagoi. Vescuntur ex plantis et earum fructibus, radicibus, glandibus, castaneis, dactylis, vinaceis, cytiso, bulbis, rapunculi silvatici radice, cicuta, cicere, hordeo, tritico, furfure, [Note: Plin. H. N. l. 16. c. 6.] et aliis. Glans fageasuem hilarem facit, carnem coctibilem ac levem et utilem stomacho: iligna suem angustam, nitidam, strigosam, ponderosam: querna, diffusam, et gravissimam. Proximam huic cerream Nigidius facit, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. Iligna tentantur, nisi paulatim detur. Fungosa caro fit, esculo, robore, subere. Haliphlaei glandem attingunt quidem, sed nonnisi, cum aliud pabulum non suppetit. De Castaneis, postquam praestantiora genera recensuisset, ita subdit Plinius; Ceterae suum pabulo gignuntur, sctupulosae corticis intra nucleos quoque ruminatione. Dacty lis in Aegypto, Cypro, Syria, et Seleucia Assyriae saginatur. Fraxini quoque fructu pinguescunt. Cytisus aridus ab Aristomacho Atheniensi miris laudibus depredicatur. Bulbi illud genus in Bavaria ideo [Orig: ideò] suillum dicitur. Rapunculus vero [Orig: verò] ille silvaticus, violarum folia haber, acutiora, radicum candidam, dulcem, non sine lacte. Hyosciamo sumpto [Note: Coltimella R. R. l. 7. c. 9 et 10.] insaniunt. Ad viridia pabula haud sine noxa deducuntur. Nec carnibus abstinent. Occisorum a [Orig: à] latronibus corporain silvis devorasse, exemplis probati posset. Propriis fetibus non parcere, nec a [Orig: à] gallinis aut anseribus hieme inprimis, abstinere, experientia me docuit. Effodiunt et lumbricos; limacibus quoque et testudinibus nemoralibus pascuntur. Pinguescunt [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 51.] sexaginta diebus, sed magis tridui inedia [Orig: inediâ] saginatione orsa. Fico, carica [Orig: caricâ] saginare, et a [Orig: à] satietate necare, inventum Apiciifuit. Angli per integrum annum saginant, cuius pingue solidius et lautius fieri voluerint. Ceterum usque adeo [Orig: adeò] sus pinguescere solet, ut se ipsa stans sustinere non possit, neque progredi us quam. Itaque eas si quis quo traicere velit in plaustrum imponit. In Hispania ulteriore in Lusitania cum sus esset occisus, Attilius Hispanien sis minime [Orig: minimè] mendax, et multarum rerum pritus, in doctrina dicebat, Lucio Volumnio Senatori missam offulam cum duabus costis, quae penderet III. et XX. pondo, eiusque suis a [Orig: à] cute ad os, pedem et III. digitos [Note: Varro R. R, l.] fuisse. In Arcadia spectavir Varro [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] suem, quae pro pinguitudine carnis, non modo [Orig: modò] surgere non posset, sed etiam, ut in eius corpore sorex exesa [Orig: exesâ] carne nidum fecisset, et peperisset mures. Idem Basileae accidisse, Gesnerus, prout accepit, prodidit. Sitis ipsi per aestatem infesta, sed turbida [Orig: turbidâ] aqua [Orig: aquâ] pinguescit; vinaceis vero [Orig: verò] colluviei [Note: Generatio. Plin. H. N. l. 8. c. 51]. immistis; inebriatur. De Generatione ita breviter Plinius, Suilli [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 1. et l. 5. c. 14. l. 6. c. 18.] pecoris admissura [Orig: admissurâ] , â Favonio ad aequinoctium vernum, aetatis octavo mense, quibusdam in locis etiam quarto, usque ad septimum annum, in aliis erat ad octavum annum. Partus bis in anno. Tempus utero quatuor mensium: numerus feacunditati ad vicenos, sed educare tam multos nequeunt. Diebus decem circa brumam, statim dentatos nasci, Nigidius tradit. Implentur uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem abortiendi. Remedium, neprimasubactione [Orig: neprimâsubactione] , neque ante flaccidas aures coitus fiat. Mares non ultra trimatum generant. Feminae senecture fessae, cubantes coeunt [Orig: coëunt] . His ad de Luna decrescente [Note: Plutarch. de Iside et Osiride. Plin. l. c.] coire, ut Plutarchus prodidit. Verrem unicum vel decem suibus implendis sufficere: subantis vero [Orig: verô] voce audita [Orig: auditâ] , nisi admittatur, cibum non capere: propter copiosum humorem multum ac diu coire: initum matutinum appetere, feminas, post meridiem blandiri: et si pinguet, omnibus anni temporibus, interdiu et noctu, inire posse. [Note: Columella R. R. l. 7. c. 9.] Idem antequam sit an~iculus prolem vitiosam generat: at femina an~icula quidem
parit, sed mense Februario iniri de bet: ubi decimum quintum annum nacta est efferatur, nisi forte [Orig: fortè] bene [Orig: benè] [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 51.] nutriatur. Subans vero [Orig: verò] in tantum etiam efferatur, ut hominem laceret, candida [Orig: candidâ] inprimis veste indutum. Rabies ea mitigatur acero naturae asperso: nec, praegnans venerem arcet. Eandem tantum coitu spumam fundere diligentiores observarunt. Quantum ad Partum, apud nos sedecem parere audio, inquit Gesnerus, sed raro [Orig: rarò] : saepe octonos vel denos. Paucissima, prima prtione edere, vigere secunda [Orig: secundâ] , nec senescentem copia [Orig: copiâ] fetus desici, quamquam lentius [Note: Aristor. H. A. l. 5. c. 14.] coeat [Orig: coëat] , Aristoteles auctor est. Aliis placet, tot parere debcre porcos, quot mammas liabet. Fecundior tamen putatur alba. Fetus qui in utero laesus minutusque fuerit, Metachaerum dicitur, quasi Posthumum voces. Pollux cordos et parvos porcos meta/xoira appellat. Hieme editi, fiunt exiles, et infelicissime [Orig: infelicissimè] nutriuntur. Helvetii Martio natos preferunt. In calidioribus regionibus melior est hiemalis quam [Orig: quàm] aestivus. Cum scrofa peperit, primas mammas, primo qui editus fuit porco praebet. Eae sunt faucibus proximae, et plurimum lactis habent. Suam quoque quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur, nec alia. Detracto illa alumno suo, sterilescit illico [Orig: illicò] [Note: Plin. H. N. l. c.] acresilit. Uno vero [Orig: verò] ex omniturba relicto, sola munifex, quae genito erat attributa, descendit. Si gravidae glandem copiosius ederint, abortum [Note: Antipathia.] faciunt. Antipathiam gerunt sues cum Elephantis, Lupis, Salamandris, Unguento amaracimo, mustela, hyoscyamo, scorpionibus, equis, et novellis segetibus. Elephas [Note: Phile in Carm.] grunnitum eorum ferre non potest. Lupus s1uno/mous2 seu compascuos aggredi non audet ob vocem. [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 28. Plin. H. N. l. 10. c. 74. Aristor. H. A. l. 8. c. 29.] Salamandras absque periculo devorant. Amaracinum unguentum ipsis venenum est. De Mustelae discordia apud Plinium legimus. Hyoscyamo enecantur. In Scythia a [Orig: à] Scorpionibus unico ictu exanimantur. Equo, teter odor, turpis grunnitus, foedus halitus, infensa. Cum dentes nun quam amittat, debiles tamen et tota [Orig: totâ] vita [Orig: vitâ] infirmi redduntur, post gustatas segetes novellas; natura [Orig: naturâ] pene [Orig: penè] indomitam obscaeni pecoris ingluviem sic plectente, quando aliter reprimi [Note: Aetas. Plin. H. N. l. 8. c. 51.] non potest. De Aetate hoc habet Plinius, oculo amisso putari cibo exstingui, alioquin vita ad quindecem annos, quibusdam ad vicenos. Inter Morbos, quibus sues laborant, est praecipue [Orig: praecipuè] xa/laca, seu grando, quae in viventibus latet, in dissectis apparet: nec ulla fere [Orig: ferè] est, quae non grandinis tria ad minimum grana habeat. Subiectae inprimis huic, quibus crura, collum et armi carne humidiore constant. Cognoscuntur, quod inferiore linguae parte haereant, et si setam dorlo evellas, cruorem pili inversi radices exhibeant. Cum a [Orig: à] magno fervore in frigidam incumbunt, praesertim si non statim pergere cogantur, membris omnibus convelluntor. Infestantur et a [Orig: à] pediculis; et aestate, nisi frequenter excitentur, lethargo captae dormiunt. Corripiuntur et raucedine, angina [Orig: anginâ] , strumis, et alvi profluvio. Nisi affatim biberint, pulmonariae evadunt. Ad Ingenium pertinet, quod de brutalitate, spurcitie, immensa libidine, et voracitate [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 51.] dicitur. Maxime [Orig: Maximè] certe [Orig: certè] brutum est, animamque ei pro sale datam, haud illepide [Orig: illepidè] existimabatur. Volutari in luto est eorum requies, ut lavatio hominis. loca in quibus se volvunt, volutabra dicuntur. De Ardore in venerem, superius diximus. Gryllus tamen, a pud Plutarchum singularcm in eadem modestiam et continentiam probat. Non hic, in quit, ut in ter homines, feminae simulatione ludunt, aut libidini, fraudes, praestigias, denegationesque praetexere solent: neque mares, stimulo et luxuria agitati, mercede, labore, aut obsequiis coitum redimunt, sed doli expertem et rempestivam sectamur venerem, quae stato anni tempore, cupiditatem animalium, velut germen quoddam excitans, illico [Orig: illicò] restinguit. De voracitate etiam superius aliquid attactum. Ne cadaveribus quidem sui generis abstinet. Inexstinguibilis haec vorandi aviditas,
[Note: Rhodig. Lect. l. 25. c. 26.] Laphygmus dicitur, ur Caelius Rhodiginus observavit. Huc vocum humanarum intellectus pertinet. Compertum agnitam Suarii, furto abactis, mersoque navigio, reclinatione unius lateris, remeaste. Vox ipsis est Grunnitus. De Usus in Cibo, verum [Note: Plin. l. c.] fateamur necesse, quod Plinius dicit, neque alio ex animali numerosiorem materiam ganeae, quinquaginta prope [Orig: propè] sapores cum ceteris singulos. Nota apoud Livium de Chalcidensi hospite historia, qui varietatem exquisitam ciborum, et speciem frinae carnis, ex mansueto sue produxerat. [Note: Livius Dec. 4. l. 5.] Heroico aevo in pretio fuisse apud Homerum invenies; vescebanturque macilenta [Orig: macilentâ] servi, pinguior Dominorum usibus cedebat. Sollennitas quoque Saturnalium, non alio poene [Orig: poenè] cibo, certe [Orig: certè] non lautiore, transigebatur, [Note: Lipsius in Saturnalib. Macrob. Saturn. l. 3.] ut observavit Lipsius, eoque itum luxuriae, ut et integri, iique farti, unde Porcorum hottulanorum et Troianorum nomina, apponerentur. Taceo, ita artificiose [Orig: artificiosè] apparasse, ut ab altera parte esset o)pta/leos kai\ kramba/leos, assatus et probe [Orig: probè] tostus; ex altera vero [Orig: verò] iurulentus, utpote ex aqua coctus; ita etiam iugulatus, ut a)/s1faktos videretur, [Note: Athen. Dipnos. l. 9.] quod apud Athenaeum videre est. Porcelli tamen maxime [Orig: maximè] in deliciis, quos delfa/kas2 et delfa/kia Graeci vocabant. Reperiuntur vero [Orig: verò] etiam, qui suilla in totum abstinent, Iudaei nempe, quibus lege prohibita est, Arabes, [Note: Solin. c. 46.] quod apud Solinum legimus; Muhamedani, qui ex porci naribus murem natam fabulantur; Mauri, Tartari, et et olim, prodente Pausania, Pessinuntii. Ceterum sei de temperamento et quomodo se ad sanitatem humanam caro suis habeat quaerea, Delphacum qui et laktendo/pouloi dicuntur, humida est, et superfluitatem abundans, nec boni succi. Suilla Simeoni Sethi boni succi et facilis concoctionis, propter similitudinem quam cum humano corpore habet, magisque quam alia cibaria alit. Hoc postremum et [Note: Galen. de alim. facult.] Galenus quidem concedit, athletarum exemplo fretus: sed addit, bubulas in tantum lentore antecedere, in quantum bubulaesuillas crassitie vincunt. Alibi tamen ex pedestribus probatissimum cibum suppeditare [Note: Hippocrat. de rat. victus in acut.] ait; quod et apud Hippocratem invenies. Idem porcinas pravas esse ait. Suavissima suis mediae aetatis; iuniorum, si diu in ventriculo retineatur, [Note: Athen. l. 12.] corrumpi solet. Athenaeus ex Sicilia tamquam praecipuas laudat. Apicius varie [Orig: variè] porcellos praeparabat. Unde farsilis, liquaminati, assi, Vitelliani, Flacciani, laureati, Frontoniani, Oenogerati, Celsiniani, tragani, et ceterorum nomina. Iecur omnibus praefertur, si quis animal arida [Orig: aridâ] ficu paverit, ut apud Aetium [Orig: Aëtium] exstat. Habitae tamen et aliae partes in pretio apud veteres, collum nempe, glandium, vulva eiectitia inprimis post porcaria, lardum, perna, petaso, testiculi, sincipita, Omasum, et ceterae. Inter pernas laudabantur, Asiaticae, Lyciae, Cerretanae, Italicae, nunc Britannicae, Westphalicae, Moguntinae, Ruthenicae. Ex carne et aliis fiunt, Isicia, prosecta, lucanicae, falisci, fundali, farcimina, hotelli, apexabones, tomacula, offa, hira seu hila, afratum, tuceta, fartutilli et alia, quae alibi DEO volente explicabimus. [Note: Usus in Medicina. Galen. de Antidot. l. 2.] Usum medicum quod [Orig: quòd] spectat, accuratissime [Orig: accuratissimè] iste a [Orig: à] Gesneto describitur, Carnium decoctum opitulatur contra Buprestim. Sanguine porci ca lido bene [Orig: benè] verrucae inunguntur: ubera vero [Orig: verò] suis sanguine circumlita, minus crescere, Plinius auctor est. Axungia porcelli masculi lactentis castrati, illa maxime quae in venre intra carnem circa peritonaeum, ad unguenta paranda a [Orig: à] pharmacopaeis adhibetur, a [Orig: à] Medices ad emolliendum, discutiendum [Note: Plin. H. N. l. 28. c. 9.] etc. Fracta ossa lardum elixum atque circumligatum mira celeritate solidat. Panis illinitur cum calce. Cum genistatusa genua dolentia sanat. Cum vino salso contra hyosciamum bibitur, pecorbis quoque optime [Orig: optimè] auxiliatur. Iecur, cum vino sumptum venenatorum morsibus medetur, assum alvum sistir. Vesica urinam ciet, si terram non attigerit, pubi impolita. Verrina usta in potu feliciter contra mictionem involuntariam exhibetur. Testiculi inveterati, et in suis lacte triti contra comitialem
morbum dantur. Pernoe scrofinae os amplissimum combustum, gingivas siccat et adstringit. Talus combustus, donec e [Orig: è] nigro albescat, et potus doloribus colisuccurrit. Lac tem poribus inunctum vigilias compescit. Succerda in farinam redacta, ruptis, ex aceto salutaris est. Plura vide in Gesnero. [Note: Differentia.] De Differentiis, hoc duntaxat occurrit, alium esse silvestrem, de quo nunc agemus, alium Domesticum, de quo iam dicta accipi debent. Moderni scriptores Guineensium et fluviatilium memptionem faciunt, quibus adiungi potest Tapierete congener [Note: Marcgrav. Hist. Brasilien. l. 6. c. 7.] sui animal. Guineensis, et e [Orig: è] Guinea in Brasiliam translatus, figura [Orig: figurâ] ut nostrates et ruffi coloris: in hoc autem differt a [Orig: à] nostratibus, quod caput habeat non ita elatum: aures autem longas, et acutas plane [Orig: planè] et prolongatis acuminibus, caudam longam usque ad talos propendentem, pilorum expertem. Totum corpus tegitur pilis brevibus ruffis splendentibus, non setis, quibus et in dorso caret, sed tantum versus caudam in dorso et circa collum paulo longiores habet pilos. Plane [Orig: Planè] cicur. Porcus fluviatialis, Brasiliensibus Capy-bara, figuram pene [Orig: penè] porcorum habet, magnitudine exaequat porcum annuum vel binum nostratem. Longitudo corporis a [Orig: à] capite ad anum circiter duorum pedum, craassities ventris sesquipedis. Caret cauda. Pedes quatuor porcini: anteriores quatuor ungulis, posteriores tribus praeditos. Estque in anterioribus ungula media longissima, duae breviores, quarta minima: in posterioribus media longior et duae minores: habet et callum ad suffraginem usque. Capitis longitudo decem digitorum, et crassities totidem fere [Orig: ferè] : habetque crassum et improportionatum caput, et os longissimum ac crassum: oculos magnos, nigros, aures parvas, subrotundas. Inferior maxilla brevior superiori; continetque in utraque anterius duos dentes incurvatos, qui ad sesquidigitum prominent extra alveolos suos, et ad duos fere [Orig: ferè] digitos sunt inserti; sed non eminent extra os, sed ut in leporibus intus continentur. Dentes reliqui mirandi sunt: constat totus ordo in qualibet maxilla octo ossibus, in quolibet nimirum latere quatuor; et quodlibet os tres dentes inseparabiles repraesentat: ut ita sint in qualibet maxilla dentes viginti et quatuor, et in totum quadraginta octo: sunt autem omnes in extremitatibus plani. Comedunt gramen et fructus varios. Caro comeditur, licet non bene sapiat, melior ossa, caput inprimis. Tapierete Brasiliensibus, Lusitanis Anta, animal quadrupes, magnitudine iuvenci semestris: figura corporis quodammodo ad porcum accedens, capite etiam tali, verum crassiori, oblongo, superius in acumen desinente, promuscide super os praeeminente, quam validissimo nervo contrahere et extendere potest: in promuscide autem sunt fissurae oblongae. Inferior oris pars brevior est superiore, maxillae ambae anterius fastigiatae, et in qualibet decem dentes incisorii superne et inferne; hinc per certum spatium, utraque maxilla caret dentibus, sequuntur dein molares, grandes omnes in quolibet latere quinque, ita ur habeat viginti molares et viginti incisores. Oculos habet parvos porcino: aures obrotundas maiusculas, quas versus anteriora surrigit: crura vix longiora porcinis, at crassiuscula: in anterioribus pedibus quatuor ungulas, in posterioribus tres; media inter eas maior est in omnibus pedibus; in prioribus pedibus, tribus quarta parvula exterius est adiuncta: sunt autem ungulae nigricantes non solidae sed cavae, et quae detrahi possunt. Caret cauda et eius loco processum habet nudum pilis, conicum, parvum, more Cutian. Mas membrum genitale longe exserere potest instar Cercopitheci. Incedit dorso incurvato ut Capybara. Cutem solidam habet instar Alcis; pilos breves. Color pilorum in iunioribus est umbrae lucidae, maculis variegatus albicantibus ut capreolus: in adultis
[Illustration:
Verres Eber
]
[Illustration:
Aper Wildschwein
]
[Illustration:
Scofa Mock
]
[Illustration:
Sus Cornut
]
[Illustration:
Porcus pumilo Taxus porcinus
]
[Illustration:
Aper Wildschwein
]
fuscus sive nigricans sine macuis. Animal interdiu dormit in opacis silvis latitans; noctu aut mane egreditur pabuli causa. Optime potest natare. Vescitur gramine, arundine Saccharifera, brassica, etc. Caro eius comeditur sed ingrati saporis est.
[Note: Aldrovand. Hist. Bisulc. c. 27. Nomen.] APri nomen feris suibus duntaxat competit, cum sus tam de feris quam [Orig: quàm] de domesticis dicatur. Sextus tamen, aptum agrestem nominat, quasi verres etiam, id est, sus cicur mas, eodem nomme nuncupari possit. Graeci vocant kapro\n; Poetae [Orig: Poëtae] inprimis, quod vocabulum rei rusticae scriptores de verre intelligunt, et s1u/agron. xlou/nhs2 vero [Orig: verò] quibusdam est entomi/as2, id est, exsectus [Note: Plutarch. de causis natur. quaest. 12.] eunuchusque aper; (atterunt arbori aut saxo testiculos) Homero mo/norxis2; aliis sus in agris libere pascens, quasi xloeu/nh ut Varinus habet, id est, in herbis faenove dormiens; quibusdam, magnitudine viscenda aper. Aristophanes monio\n cum chlune eundem facit; alii et verius epitheton feri scribunt, quod [Orig: quòd] [Note: Descriptio.] cum aliis minime [Orig: minimè] aggregetur. Colore sunt fere [Orig: ferè] nigro, velspadiceo nigricante. Plinius, pilum aereo similem agrestibus dixit. Albos tamen se [Note: Pausanias in Arcadicis.] vidisse, scribit Pausanias. Oculos gerunt iracundis similes, et apertis palpebris patulos. Dentes habent magnos et recurvos, ad incidendum aptos, albos, hinc argio/deis2 Homero, acutos valde [Orig: valdè] , hinc Sidonio sicoe, quod [Orig: quòd] sicarum more res quaslibet violent. In his hoc est mirabile, quod [Orig: quòd] vivente bestia possunt idem quod [Orig: quòd] ferrum; mortuae vero [Orig: verò] detracti, vim incisionis amississe credantur, ut liber de natura rerum prodit. Audio exsertos aliquando ita excrescere, ut circulum fere [Orig: ferè] absolvant toti in se reflexi. In India cubitales dentium flexus gemini ex rostro. Cum ad terram canibus et hastis debellatus procubuit, dentem inflammato anhelitu ita ignescere aiunt, inquit Gyllius, ut si quis de cervice setam detractam, ad eiusdem etiamnum spirantis dentem admoverit, candens in orbem contrahatur ac aduratur: ac si eo dente canes insectantes attigerit, statim ignita vesti ia pelli ipsorum [Note: Oppian. de venat.] imprimat. Hinc dentes aprorum ai)/sqwnas2 cognominavir Oppianus. Os habent ad modum scuti, quod venabulis et machaerae opponunt. Fel nullum. Sanguinem qui fibris refertus non [Note: Locus.] est. Nullisuntin Creta, si Plinio credimus: nulli in Africa, si huic et aliis: idem de India Cresias prodit. [Note: Theophr. H P. l. 4. c. 13.] At apud Theophrastum legimus, in Aegypto (in Nilo) insulas magnas coagmentari, suesque permultos in eis nasci. In Macedonia mutos esse [Note: Aelian H. A. l. 17. c. 10. Plin. H. N. l. 11. c. 51.] Aelianus prodidat. Hispani in quadam novi orbis parte invenerunt nostris minores, caudis brevissimis, adeo [Orig: adeò] ut abscissas fuisse arbitrarentur; pedibus etiam dissimiles, posteriores quippe aiunt pedes in his apris uno digito non ungulato constare, carnibus multo [Orig: multò] quam [Orig: quàm] nostrorum tum suavioribus [Note: Petrus Martyr. Decade Ocean. l. 2.] tum salubrioribus. Scilicet, palmeta ibi prope [Orig: propè] littus multa erant, inter quae et palustres ulvas, magna aprorum multitudo libera vagabetur. Lycotas rusticus in Bucolicis Calphurnii, refert se vidisse Romae in spectaculis, niveos lepores, et non [Note: Cibus.] sine cornibus apros. Cibus apri non alisu quam [Orig: quàm] cicurati porci, glandes, poma, hordeum, herbae, radices, et alia. Lumbricos etiam rostro effossos [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 31.] comedit. Ficus aridas supra modum appetere, ex Aeliano discimus. Minus tamen immoratur foetidis quam [Orig: quàm] domesticus. Inveniuntur aliquando inter filicum folia, quae ipsi sibi collegerunt aut substraverunt. [Note: Tragus Hist, plant, T. 1. c. 20.] Genus vero [Orig: verò] quoddam farris, quo Germani circa Alsatiam vescuntur, acutis armatum aristis, non attingunt, propter aristarum acutiem, ut Tragus [Note: Generatio.] prodidit. De Generatione hoc habemus, in venerem dum inflammantur, cervis setis sic inhorrescere, ut cristae galearum esse videantur. Spumas fundunt abore, magno
dentium stridore concrepant, et effervescentem spiritum anhelant. Admissi mares, bilem deponunt; reiecti, vel vi subigunt, vel opprimunt. Principio hiemis coeunt [Orig: coëunt] , vere pariunt, petentes maxime [Orig: maximè] invia, praerupta, [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 28.] angusta et opaca. Mas cum feminis conversari dies triginta solet. Numerus partus, et tempus ferendi idem atque in urbanis suibus. Semel anno gignunt, et apris maribus nonnisi anniculis generatio. Vox etiam similis, sed femina vocalior est, mas raro [Orig: rarò] vocem emittit. Quantum ad reliqua, quae ad huius quadrupedis naturam spectant, solent in remotis et profundis praecipitum locorum recessibus versari. Auditu nos vincunt: gregatim incedunt, nec alios quom [Orig: quòm] de sua progenie secum vesci patiuntur, lacrimam dulcem habent, spumant, dum exagitantur [Note: Plin. H. N. l. 6. c. 34.] tenacem. Tam gravis iisdem sua urina est, ut nisi egesta, fugae non sufficiat, ac velut de vincti opprimantur. Exuri illa [Orig: illâ] eos tradunt. Mitigati tarde [Orig: tardè] concipiunt, nec nisi ab infantia educati. Ab aconito et syanchi radice occiduntur. Cum per imprudentiam hyoscyamum comederunt, statim attrahunt posteriora, ita demisse sese gerentes; hinc, contracti quamvis, ad aquas perveniunt, et [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 27.] collectis cancris vescuntur. Edera [Orig: Ederâ] in morbis sibi medentur. Ad quadrimatum capiunt incrementa. Musica [Orig: Musicâ] illecti capiuntur: ideo [Orig: ideò] in leporario [Note: Varro r. R. l. 3. c. 14.] quodam Varronis, in Thusculano, ad buccinam inflatam, certo tempore conveniebant ad pabulum. Sapiunt vestigia palude confundere. Feminae, si multae simul sunt, fugiunt, ubi vident venatorem, cum natis: sed ubi quis aliquem ex natis venatur, non amplius fugiunt, ne si una quidem sit, sed ruunt adversus capere molientem. Dentes acuunt ad luctam. Inter se concertantes, cum viderint lupos, quasi confoederati, se iuvant mutuo [Orig: mutuò] , et ad vocem clamantis quotquot audierint concurrunt. Ceterum, vivaria aprorum ceterorumque silvestrium, primus togati generis invenic Fulvius Hirpinus, qui in Tarquiniensi feras pascere instituit: nec diu imitatores defuere, [Note: Usus.] L. Lucullus, et Q. Hortensius. In Cibis adhibitos et adhuc adhiberi, nemini ignotum. Primus romanorum [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 51.] P. Servilius Rullus, pater eius Rulli, qui consulatu Ciceronis legem agrariam promulgavit, solidum aprum epulis apposuit. Apri vero milliarii dicebantur mille librarum, quos solebant in cenis apponere Romani. De Condimentis consula Apicium. Caro ipsa, melior domesticae suis carne, cito descendit, multum nutrit, et sucum gignit crassum ac viscosum. [Note: Lamprid. in Heliogabalo.] Heliogabalus exhibuit sumina aprugna per dies decem, tricena quottidie [Orig: quottidiè] , cum suis bulbis. Quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, in cena fuerunt, lumbi aprugni, sumina, et synciput aprugnum. Invenere et in Medicina locum. Cerebrum contra serpentes cum sanguine laudatur, verendorumque carbun culis [Note: Gesnerus p. 10. 47. de quadruped.] succurrit. Lardum elixum atque circumligatum mira [Orig: mirâ] celeritate solidat fracta. Epinyctides adipe cum rosaceo inunguntur. Cinis maxillarum ulcera sanat quae serpunt. Dentis scobes pleuritida solvunt. Pulmo cum melle commixtus, pedibus a [Orig: à] calceamentis laesis, supponitur. lecur lethargicos excitat; et auribus purulentis instillatum proficit: ex vino potum, citra salem, recensque alvum sistir. Calculi in eo inventi, et triti, calculos pellunt. Fel tepidum illitum strumas discutit, et coitum stimulat. Ungularum exustarum cinis, potioni inspersus, plurimum urinae difficultates iuvat. Ungues exusti et triti submeiulis in potione prosunt. Fimus aridus, in aqua aut vino potus, reiectiones sanguinis sistit, vetustum lateris dolorem mulcet, ad rupta et convulsa ex aceto bibitur, luxatis cum cerato rosaceo medetur. Recens et calidus praecipuum est contra fluxum narium remedium. Ex vino subactus, et emplastri more impositus, quicquid corpori inhaeserit, celeriter extrahit. Tusus cribratus que, et cum melle deteriore subactus,
[Illustration:
Lea Capra
]
[Illustration:
Ouis Cretensis
]
[Illustration:
Camelo - Pardalis
]
[Illustration:
Ovis Pervana
]
[Illustration:
Aries Guineensis
]
[Illustration:
Zainus s Taiacu. Porcus siiluester
]
[Illustration:
Porcus Guineensis
]
[Illustration:
Gryps Griiphus
]
[Illustration:
Hippopotamus Wasser Ochs
]
[Illustration:
Hippopotamus
]
articulis impositus medetur. Urina purulentis auribus infunditur. Vesica exlixa et manducata submeiulis prodest. Plura in Gesnero vide. Ad [Note: Differentia. Nierenb. Histor. Natur. Exotic. l. 9. c. 27.] Differentias refero Zainum, de quo Nierembergius ita: Montanam miri ingenii feram vocant Indi coya metl, alii quauhcoya metl, alii quanhtlo coyametl, alii quapicotl, alii faiassou, alii saynum, sive zahinum. Similis est nostrati apro, nisi quod minor sit et deformior, umbilico eius exsistente supra dorsum et circa renes. Mirum aspectu: ibi humor aqueus receptus digitis expressus effluit; nec tamen inquit Franciscus Hernandus, verus est umbilicus, aut subest quidquam ab eo quod in aliis animalibus reperiri soler diversum, (quod eo dissecto cognovimus) aliudve quam glandulosa quaedam et mollis pingued. Antonius Herrera putat respirare per supinum hunc umbilicum. Fetidus est. Lerius omnino favet. Scribit aprum Americanum habere foramen in dorso, quemadmodum in capite sues marini, quo spiritum emittit admittitque: addit frendere terribiliter, et macilentiorem esse nostratibus. Attentior est censura Francisci Hernandi de cumulo dorsi. Iracundisunt. Venatores conscendunt arbores: accurrit grex zainorum, mordent et lacerant truncum, cum hominem non possint, quos ille superne [Orig: supernè] tutus venabulo caedit. Gregatim discurrunt; eligunt ducem, et, ut fertur, minorem aut viliorem omnium. Antonius Herrera scribit esse senem et flaccidum, neque nisi duce occiso societatem et cohorrem dissolvere: prius enim occiderentur, quam regem desererent, auctor est Petrus Simon. Aliqui Bachiris hoc imputant. Mirum odium in tigtidem. Dux Zainorum convocat quoscumque potest sui generis, usque ad trecentos aut plures, quemadmodum Imperator, conducit militem. His copiis invadit tigridem: quae licet fero cissima prae omnibus Americanis feris, vincitur multitudine, non sine magna [Orig: magnâ] zainorum strage. Inventi innumeri occisi simul cum tigride, ut paucissimi possint epinicium canere. De ingenio huius ferae sic narrat Franciscus Hernandus: Ferus est ac truculento morsu, cum primum est captus. Sed cum cicuratur, placidus est domesticis, et habetur in deliciis. Caro est similis suillae aprugnaeve, sed durior atque insuavior. Setae sunt asperae, albo ac nigro promiscue [Orig: promiscuè] variatae colore. Vescitur glandibus, radicibus, et aliis montanis fructibus, nec non vermiculis, lumbricis, atque aliis huiusmodi animalibus quae lacustribus, humidis et uliginosis locis nascuntur. Devastant etiam sacra, cum ab eis non arcentur. Gregatim ambulant; et redditi mites, aluntur, quibuscumque esculentis. Digiti pedum variant. Siquidem alii productiores sunt, alii breviores. Scribunt aliqui apros Indicos brevissimis esse caudis, ut abscissas esse putes. Pedibus etiam esse nostratibus dissimiles, et posteriores uno digito non ungulato constare. Carnes multo [Orig: multò] nostrorum carnibus saporosiores salubrioresque; sed saynis opus est praecidiumbilicum, alioqui uno die corrumpuntur. Idem est cum Taiacu Caaigora Marcgravii: Icon tamen variat, et descriptio plenior est. Ideo [Orig: Ideò] et hane et illam addidimus. Habuit eum et quidem familiarissimum Amplissimus de Laet, quem cum per semestre et amplius, humidis cibis aluisset, mortuus est ex ileo, ut videbatur. Valckenburgius umbilicum illum mammam esse putabat, quod [Orig: quòd] vasa mammatia haberet. Verum qui animal penitius norunt, catulos suos illa [Orig: illâ] parte alere negant.
[Note: Aldrov. Digit. l. 1. c. 12.] AD Bisulca Hippopotamum retuli, Aristotelem secutus. Ad digitata tame recentiores referunt, et forte [Orig: fortè] , ut ex icone et descriptione
apparebit, melius [Orig: meliùs] . Dicitur vero [Orig: verò] Hippopotamus, id est, fluviatilis equus, non quod [Orig: quòd] equum similitudine refeferat, sed quod [Orig: quòd] magnus sit, ut i(/ppos vim augendi significatum habeat. Fluvius ille Nilus est. Dicitur et equus [Note: Bellon, de aquatil. l. 1.] Niloticus, Bos marinus, teste Bellonio, porcus marinus, quod [Orig: quòd] pare anteriore bubulam figuram, reliquo corpore suillam repraesentet; Elephas marinus, tam ob magnitudinem, quam [Orig: quàm] ob dentium candorem et duritiem. Sed et Elephantus Aegypti, Rosmar us, Rohart, Gomarus, in regionibus inprimis Prete Gani, si Alvaresio credendum. [Note: Descriptio. Aelian. H. A. l. 11. c. 44.] Circa Descriptionem dissentiunt a [Orig: à] veteribus recentiores. Aelianus ad quinque cubitorum altitudinem excrescere, ungulas bubulas habere, tres utrinque dentes maxime [Orig: maximè] omnium animalium circa os eminentes; auribus, cauda, voce, equum prae se ferre, reliquoo corpore elephanto similem esse, scribit. [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 7.] Aristoteles,iubam equinam habere, ungulambubulam, rostrum resimum, talum bisulcorum, dentes exsertos, caudam apri, vocem equi, magnitudinem asini, internaspartes interaneis equorum et asinorum non dissimiles, reliquit. [Note: Leo descript. Africae l. 9.] Leoni Africano, forma [Orig: formâ] equum, magnitudine asinum refert, depilis est, et cymbis insidiatur. Bellonius, qui parvum Byzantii vidit, capite eum vaccino, auribus ursinis, brevibus et subrotundis, oris rictu adeo [Orig: adeò] vasto ut leoninum superaret, patulis naribus, labiis repandis, dentibus equinis obtusis, oculis et lingua praegrandibus, collo nullo aut admodum brevi, cauda [Orig: caudâ] porci, corpore obeso ad instar fuis, pedibus tam brevibus, ut vix quatuor digitos a [Orig: à] terra attolleretur, ungulis, ut in sue divisis, descripsit. Accuratissime [Orig: Accuratissimè] vero [Orig: verò] eum nobis exhibuit Fabius [Note: Columna in l. observ. aquat. et terrestr. c. 15.] Columna, ex cadavere sale asservato, et in Italiam Damiata [Orig: Damiatâ] , a [Orig: à] Nicolao Zerenghi, Chirurgo Narnensi, allatam. Nullam habebat cum equo similitudinem, ad bovem potius, si magnitudinem attendas, et ursum, si crurum figuram, accedebat. A capite ad caudam pedes erat tredecem; corporis latitudo pedes quatuor cum dimidio; altitudo pedes tres cum dimidio; venter potius planus quam [Orig: quàm] carinosus; crura a [Orig: à] terra ad ventrem pedes tres cum dimidio; ambitus crurum pedes tres. Pes latus pedem, Ungulae singulae uncias tres. Caput vastum in comparatione ad totum animal, duos pedes cum dimidio latum, pedes tres longum, am bitu pedes septem crassum. Oris tictus pedem unum, rostrum carnosum, et repandum; Oculi exigui, lati unciam, longi uncias duas; aures parvae, breves, neque uncias tres excedentes; totum corpus obesum; pes latus in quatuor ungulas divisus; Ungulae quales in bobus, et quidem quadrisidae; talus callosus; cauda aprina, vel potius testudineae autursinae non dissimilis. Cutis admodum crassa, dura, colore pullo. Nares imaginem S. repraesentant, fissura longa unciarum duarum cum dimidio. Rostrum habet instar leonis vel felis, pilis ex poris quibusdam prodeuntibus asperum, nec in toto corpore alii conspiciuntur. Dentes singulariter idem Columna descripsit. Habebat, inquit, in inferiore maxilla sex, quorum bini exteriores, e [Orig: è] regione, longisemipedem, lati, et trigoni uncias duas cum dimidio, per ambitum semipedem, aprorum modo, parum retrorsum declives, non adunci, nec exserti, sed admodum conspicui, aperte orte. Intermedii vero [Orig: verò] parum a [Orig: à] gingiva exserti, trigona [Orig: trigonâ] acie, digitali longitudine, medium locum occupantes, veluti iacentes, crassi, orbi culati, elephantini, semipedem superant longitudine atque aciem in externis partibus planam. Maxillares vero [Orig: verò] habebat uttinque septem crassos, latos, breves admodum. In superna vero [Orig: verò] mandibula, quam Crocodili more mobilem habet, qua [Orig: quâ] mandit et terit, anteriores sex sunt, sex imis respondentes, acie contrario modo adaptata levissima [Orig: levissimâ] et splendida [Orig: splendidâ] , clausoque ore coniunguntur, et aptantur imis, veluti ex illis recisi, ut planum plano insideat. Verum omnium acies pyramidalis, veluti oblique [Orig: obliquè] recisi calami modo. Sed medii superiores non aciem inferiorum, et medium illorum, in quo retractio rotunditatis conspicitur, petunt.
Molares ???totidem quot inferni, sed bini priores parvi, exigui, atque rotundi, et ab aliis distant ut medium palatum, inter dentes anteriores, occupare videantur. later maxillares dentes locus linguae semipeda lis remanebat, durities dentium silicea, adeo [Orig: adeò] ut percussione cultelli costae, cum circumstantium admiratione, ignis favillae excitarentur. Quapropter verisimile foret, nocturno tempore, hoc animal, dentes atterendo, ignem ex ore evomuisse, quam proprietatem prisci huic ferae attribuerunt. Propriaipsis patria Saitica Aegypti praefectura, si Plinio credimus. [Note: Locus. Herodot. H. N. l. 2. Leo Africae. l. 9. Plin. H. N. l. 32. c. 11.] Unde fortee [Orig: forteè] Herodotus in ea parte sacros scripsit. At Leo Africanus, et qui navigationes descripsere in Nigro quoque fluvio reperiri ait. Sed et in mari versari dictum Plinio et illis, qui in Oceano reg ones Petzorae alluen. te, reperiri scripsere. Barbosa multos [Note: Cibus.] in Gofala observavit, a [Orig: à] mari ad prata [Note: Aelian. H. A. l. 11. c. 43 Generatio. Plin. H. A. l. ti. c. 44.] exire, denuoque reverti. Maturis segetibus et flaventibus spicis vesci, Aelialianus prodidit. Cum ad confirmatam pervenit aetatem, periclitari in cipit in patresuo vires. Si pater cedit, cum matre congreditur, ipsum vero [Orig: verò] dimittit, si pater resistit, interimitur, ut apud [Note: Aelian. H. A. l. c.] Aelianum legimus, In sicco parere et educare solet, si Odono credimus, eaque est fecunditate. singulis annis [Note: Mores. Aelian. H. A. l. 11. c. 43] enitatur. Ad Naturam et Mores spectat, quod [Orig: quòd] ex Nilo in campos egressus, et segetibus satiatus, averso vestigio, ad flumen rursus properet, seu ut agricolas corpore adverso excipiat; seu ne venatores exitum deprehendere possint: quo [Orig: quò] hominibus non minus quam [Orig: quàm] Crocodilus infensus sit: et quod [Orig: quòd] nimia corporis obesitate pressus, caudici arundinis tam diu se affricat, donec venam aperuerit, sanguine ad sufficientiam emisso, eandem coeno obturat. Columna tamen primum illud negat, et recto incedere tramite tradit. [Note: Usus.] An hinniat, in dubio est. Veteres affirmant, recentiores negant. In Cibis ab Aethiopibus usurpatur. Narrat [Note: Clusius im Curis posteriorib.] enim Clusius, in Guinea circa promontorium Cabo Lopez Gonsalvez, Navarchum van der Hagen, cum sociis id observaste; visaque in oppido Ulibetto plurima hippopotamor. capita, ex quib. dentes mirandae magnitudinis, comites eius retulerint. Non est ergo mirum, a [Orig: à] Firmio Seleucio, quod Capitolinus prodit, hippopotamum devoratum fuisse. Habere et in Medicina locum, a [Orig: à] veterib. et recentiorib. proditum est. Aegyptii, prodente Columna, ad haemorrhoidas caecas et apertas, dentem alligant, vel annulum ex eo fabrefactum gestant. Nigritae eodem a [Orig: à] quodam morbo praeservantur. Plinius eosdem dentes, in odonta gia sedanda insignem habere praerogativam scribit. Idem adipem febrientib. contra rigores commendat: corii cinis cum aqua [Orig: aquâ] illitus ad panos dissolvendos. Pellis frontis inguinibus alligata, eodem auctore, venereminhibet. [Note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 22.] Testiculos exccatos contra morsum serpentum exhibet Dioscorides. Sed et ad alia partes ipsius adhibentur. Nam Pausanias refert, Dindymenae matris faciem ex dentibus ipsius factam: sanguine cum aqua gummosa dissoluto pictores loco cinnabaris uti possunt, apud Plinium. Pinguedine delibuti impune [Orig: impunè] inter Crocodilos versari, apud Iulium Capitolinum legimus. Pelle tecta, fulmine non tangi, prodidere quidam. Corii tantam crassitudinem Plinius facit, praesertim circa tergus, ut inde validae hastae tornentur.