HISTORIAE NATURALIS DE AVIBUS LIBRI VI Cum aeneis figuris IOHANNES IONSTONUS MED. DOCTOR Concinnavit. FRANCOFURTI AD MOENUM Impensa MATTHAEI MERIANI M D C L
[Gap desc: blank space]
DOMINIS SUIS GRATIOSISSIMIS, Hanc Historiae Naturalis de Avibus partem, observantiae monumentum, exhibiti sibi favoris memor, offert et dedicat
IOANNES IONSTONUS Med. D.
AQuaticos greges, aereus [Orig: aëreus] Avium seu volucrum grex insequitur, Benevole Lector. Inditum iis id nomen, non tam quod [Orig: quòd] pervia discurrant, iis demque delectentur, ut Isidoro et Perotto placet: vel ab adventu, quod [Orig: quòd] inde venient, unde quis non suspicetur, ut Festo: quam [Orig: quàm] vel a [Orig: à] volando, quod Ebraeis [Gap desc: Greek word] dicitur, ut Martinius [Note: Scalig. in Hist. Animal. l. 1. p. 48. Arist. H. A. l. 2. c. 15. edit. Scalig.] in Lexico deducit, vel ab a)+i/ein, audiendo, quod Scaligero patri visum. Graecis, o)/rnites2 ab o)bni/cesqai, o)iwno\s2, o)/rnea, kinw/pea, etc. vocantur. Collum omnes et dorsum et eas quae terram spectant, quaeque pectoris vicem gerunt, partes, cum ceteris animantibus communes habent: peculiares prae ceteris, alas, pennas, quibus caulis, plumas et rostrum, quod in senecta durescit. Neque labia ipsis sunt, neque dentes, neque manus pedesve anteriores, neque auriculae, neque nares, sed meatus horum sensuum, ad odoratum in rostro; ad audiendum in capite. Oculos similiter atque aliae animantes, duos sine palpebris habent. Connivent inferiore gena graviores: nictant ab angulo obeunte membrana [Orig: membranâ] omnes. Aristoteles, okardamu/ttous3e en to=u kanqou= de/rmati tpio/nti, [Note: Arist. H. A. l. 3. c. 11.] dixit. Femur simile coxae, longum, ad medium usque subeuntem atque affixum ventrem: quod cum avulsum est, coxam putes: At ipsa coxa, quae inter hoc et tibiam est, alia quaedam pars esse videatur. Maxima uncunguibus, et pectus, aliis robustius. Pro cauda clunis est, iis quibus aut crura longa, aut pedes continuata [Orig: continuatâ] planicie dati, brevis, longus aliis. [Note: Arist. l. c. Plin. H. N. l. 11. c. 45. et 47. Plin. H. N. l. 8. c. 39.] Alas in priora curvant. Omnium animalium bipedes sunt ut homo: quamvis retrorsum curvant crura, quadrupedum modo. Uncos habentium longi, et quae ad aquas versantur. Carent tamen iis Cypseli, et quoddam Manucodiator. genus. Omnes sunt poluw/nuxoi, sed et omnes quodammodo [Orig: quodammodò] poluxidei=s2. Plurimis namque digiti discreti sunt: et ta\ plwta\ stegano/poda quidem, dearticulatos tamen atque distinctos [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 47.] habent digitos. Plinius eos alias habere dixit, palmipedes esse alias, alias inter utrumque divisis digitis, adiecta [Orig: adiectâ] latitudine. Quae volatu sublimes feruntur, omnibus quaterni digiti, tres in anteriore parte, unus pone [Orig: ponè]
pro calcaneo plurimis. Paucae binas ante, totidem post habent. Quibusdam etiam calcaria sunt, Uncungues autem et calcarigerae, nullae. Plinius, ni fallor, radios dixit. Illae sunt volucres; hae humiles. Data nonnullis et surrectis pennis crista. Soli gallo peculiaris, [Note: Arist. H. A. l 2. p. 213. edit. Scal.] quae nec caro est, nec a [Orig: à] natura [Orig: naturâ] carnis aliena. Interiora si attendamus, Linguam sortitae omnes sunt, sed diversam: aliae longam, latam alia, quae praeter cetera animalia, literas sono exprimunt: aliae ante ex cornu acutissimo, retro [Orig: retrò] ex carne compositam, ut [Note: Albert. M. de Animal. 2. tr. 1. c. 6.] in historia occurret. Lingula quae gurgulioni imposita est, nulli: apertione et contractione ita meatum temperant, ut prohibeant, ne quid gravioris [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 22. edit. Scalig.] in pulmonem demittatur. Viscera et inter se et ab aliis animalib. differunt. Praeiacet in quibusdam ventriculo ingluvies, seu cavum amplumque corium, in quod receptus cibus per initia coquitur; a gula angustius, dein laxius, et rursum, quo [Orig: quô] ad ventriculum demittitur, arctius. Ventriculus plurimis carnosus et compactus: pelle interiore robusta, etiam cum a [Orig: à] carnoso ablata est. Ingluvie destituta, gulam capacem latam, aut totam qua [Orig: quâ] ventriculo iungitur obtinuere, ut monedulae, corvi, coturnices: quae tali carent, longam habent, et liquidius prae ceteris excernunt, ut Porphyrio. Complurimis intestinum tenue, et si explicetur simplex. Appendices explicatae sunt, sed paucae, neque superne [Orig: supernè] ut piscibus, sed in ima parte ad intestini [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 16.] extrema. Fel non eodem loco habent, quaedam enim pro\s2 th=| koili/a|; quaedam pro\s2 toi=s2 en te/rois2, ut columba, hirundo [Note: Arist. H. A. l. 3 c. 1. Arist. H. A. l. 6. c. 9. Arist. H. A. l. 6. c. 2.] etc. Testiculos pro\s2 th=| o)s1fu/i. Antequam coeant [Orig: coëant] , quibusdam sunt parvi, quibusdam obscuri et a)/dhloi;; tempore coitus maiores fiunt. Genitura alba est. Vesica [Orig: Vesicâ] carent, quod [Orig: quòd] larga humoris copia ad pennarum ortum et incrementum [Note: Aphrodis. Probl. p. 1. q. 108.] requireretur, ut Aphrodisaeo visum. Pennigeri huius exercitus locus sunt Aer, aqua, terra. Illum sulcant, unde Aves caeli dicuntur; in hac gradiuntur; in ista quaedam natant. Sunt [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] tamen quae in quibusdam locis non inveniuntur, de quibus ita Plinius. Haec quoque mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam genera frugum fruticumve, sic et animalium non nasci translatitium; invecta emori, mirum. Quid est illud unius generis saluti adversum, quaeve ista naturae invidia? aut qui terrarum dicati avibus termini? Rhodus aquilam non habet: Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat, amoenum arbusto; agro, ad quem Ciconiae non permeant: sicuti nec octavum circa lapidem ab eo, immensa alioqui finitimo Insubrium tractu examina graculorum monedularumve. Picus Martius in agro Tarentino negatur [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 12.] esse etc. Sed nec eadem semper omnibus regio. Faciunt enim meta/bas1in quaedam, ut in gruibus, Ciconiis et aliis [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 28.] dicemus. Unde Plinius. Temporum magna differentia avibus. Perennes, ut columbae, semestres ut hirundines: trimestres ut turdi et turtures, et quae cum fetum eduxere abeunt, ut galgali, upupae, Scilicet. Migrant quaedam, alio non procul a [Orig: à] locis in quibus morabantur secedunt, et se ipsas abdunt, et quidem [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 21. edit. Scalig.] nullo discrimine, tam e)uquw/ruxoi, quam [Orig: quàm] gamyw/nuxoi. Victitant carnibus, insectis, herbis, granis, et seminibus, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 46.] piscibus et ranis. Sola Emmo prunas etiam devorat, ut in eius descriptione dicetur. Bibunt suctu ex his quibus colla longa, intermittentes, et capite resupinato velut infundentes sibi: Porphyrio solus morsu. Non bibunt gamyw/nuxoi, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 18. Plin. H. N. l. 10. c. 52.] quod Herodotus, ut Aristoteles scribit, ignoravit. De Generatione notandum, duobus modis fieri coitum; femina [Orig: feminâ] humi considente ut in [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 53.] gallinis: aut stante, ut in gruib. Quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, et pariunt, praeterquam duobus [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 8.] mensibus hiemis brumalib.: plerumque tamen vere et ineunte aestate: quo tempore etiam pleraeque pariunt, et [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 1. Plin. H. N. l. 10. c. 31.] quidem semel. Oscimes praeter exceptas, inquit Plinius, non temere [Orig: temerè] fetus faciunt ante aequinoctium vernum, aut post autumnale: ante solstitium autem dubios, post solstitium vitales. Ova ferunt omnes, vespertilione excepto, qui animal. Infecunda sunt quae aduncos habent [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 52.] ungues. Tribuit hoc avium generinatura, ut fecundiores essent fugaces earum quam [Orig: quàm] fortes. Ovorum alia
sunt candida, ut columbis et perdicibus: alia pallida, ut aquaticis: alia punctis distincta, ut meleagridi: alia rubri coloris, ut Phasianis. Intus omne [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 58. 59. 60.] bicolor. Exeunt rotundissima [Orig: rotundissimâ] sui parte dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente, quibuscumque emergunt portionibus. Tempus a [Orig: à] coitu, partus excubationis, et numerus variant, ut apud Plinium videre est. Aliquando femina tantum incubat, aliquando mas. In columbar. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 41. Arist. H. A. l. 6. c. 1.] genere, interdiu mas, noctu femina: inter palumbes post meridiem in matutinum femina, cetero mas. A coitu inhorescunt et se excutiunt, saepe [Orig: saepè] etiam aliqua festuca lustrant: quod et [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 73.] edito ovo faciunt. Sunt etiam quaedam his bella amicitiaeque, unde et affectus. Dissident olores et aquilae: corvus et chlorio, noctu invicem ova exquirentes. Simili modo corvus et milvus, illo praeripiente huic cibos. Rursus cum [Orig: cùm] terrestribus, mustela et cornix: Aegithus avis minima cum asimo. etc. De Motu ita egregie [Orig: egregiè] Plinius. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 38.] Omnibus animalibus reliquis certus et uniusmodi et in suo cuique genere in cessus est: aves solae vario motu feruntur, et in terra et in aere [Orig: aëre] . Ambulant aliquae, ut cornices: saliunt aliquae, ut passeres, merulae: currunt, ut perdices rusticulae: ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues: expandunt alas pendentesque raro [Orig: rarò] intervallo quatiunt (ut milvi) aliae crebrius sed et primas duntaxat pennas: aliae et tota latera pandunt: (ut corvi) quaedam maiore ex parte compressis volant (ut pici) percussoque semel aliquae et gemino ictu aere [Orig: aëre] feruntur: (cardueles) vel ut inclusum eum prementes eia culantur, sese in sublime, in rectum, in pronum. (hirundines) Impingi putes aliquas, (perdices) aut rursus ab alto cadere has, (alaudae) illas salire, (coturnices) Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis in sublime protinus se tollunt, atque è vestigio caelum petunt, ut hoc etiam ex aqua. Itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt. Vultur et fere [Orig: ferè] graviores, nisi ex procursu, aut altiore cumulo immissae non evolant, cauda reguntur. Aliae circumspectant, aliae flectunt colla. Sine voce non volant multae: aut è contrario semper in volatu silent. Subrectae, pronae, obliquae, in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur: ut si pariter cernuntur plura genera, non in eadem natura [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 47.] instare videantur. De cetero, porrectis ad caudam cruribus volant, quibus longi pedes: quibus breves, contractis ad medium. Uncos ungues habentes altivolae fere [Orig: ferè] sunt, exceptis nocturnis. [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 51.] De voce hoc dioere sufficiat, loquaciores quae minores, et circa coitus maxime [Orig: maximè] . Aliis in pugna vocem, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus: aliis cum vicere, ut gallinaceis. Isidem sua maribus: aliis eadem, ut feminis, ut Iusciniarum generi. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 35.] Quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus. Palumbibus omnibus similis et idem trino conficitur versu, praeterquam in clausula [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 42.] gemitu. Est quae boum mugitus imitetur, in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin parva. Est quae quorum quoque hinnitus anthus nomine, herbae pabulo adventu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 35.] Varium et vitae inter eas spatium. Mares passeres negantur anno diutius vivere. Columbae et turtures octenis durant. Cornicibus et cervis, nescio quot tribuuntur lustra. Morbis infestari nullum dubium, et habentur apud [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 13.] auctores remedia. Conferunt illis oi( au)xmo\i, incommodant ta\ e)po/mbria. Invaletudinis indicium in pennis. para/ttetai ga\r kai\ ou) th\n au)th\n e)/xei kata/stas1in. Quae de Natura, ingeiio, cicuratione, docilitate, et affectibus occurrunt, abunde [Orig: abundè] in Historia explicabuntur. Divinationis iisdem aliquid inesse, compertum [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 7.] est. Grues ex mari in mediterraneo volantes, si silent, serenitatem pollicentur, si clamant, atrocem turbinem. Idem sonans in crepusculo matutino Ardea, praenuntiat; quae et pluviam si ad mare recte [Orig: rectè] tendet, praedicit. Sereno canens noctua; volubili sono crocitans corvus, crepusculo vocales cornix et graculus; monedulae modo [Orig: modò] sursum; modo [Orig: modò] deorsum versus volantes; etc. tempestatem innuunt etc. Usum homini praebent, in cibo, Medicina,
venatione, re vestiaria et plumaria, oblectatione et aliis. Caro earum levior et sanior, purgatissimaque in suo genere est, ut Albertus dixit. Differentiae Avium sunt infinitae, ex multisque fontibus petuntur. Partes si respicias, aliae habent rostrum rectum, aliae, superius, inferius, aut utrinque [Note: Arist. H. A. l. 1. c. 2. edit. Scalig.] incurvum, Pedes, quaedam longos, breves quaedam. Aliae sunt digitatae, aliae palmipedes, aliae inter utrumque divisis digitis, nonnullae apodes: Caput aliis cristatatum, sine crista aliis, sunt et cornutae, ut apud [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 10.] Aelianum videre est. Collum, aliae longum, ut grues; aliae breves obtinuere. De Lingua superius attigimus. Alae, plerisque proportione: sola Dodo tam exiguas habet, ut se a [Orig: à] terra tollere non possit. Omnes plumis vestiuntur, recens natas si excipias, et Dodonem, quae lana quasi tegitur. [Note: Herbert. in Itinerar. p. 347.] Caudatae quoque sunt fere [Orig: ferè] omnes Cacato insulae Mauritiae avis cauda caret etc. Ratione Magnitudinis, sunt, parvae, mediocres, magnae, apum quantitate, [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 14.] et bobus maiores, ut Aelianus fabulatur. Ratione Loci, sunt terrestres, marinae, lacustres, palustres, domesticae et villaticae, silvestres, campestres. Aliae arboribus insident, vel illis se affigunt, aliae cavernis delectantur. Quantum ad Qualitates, sunt albae, nigrae, versicolores, et quidem tales pleraeque. Mutant quaedam colorem, vocemque tempore anni ac repente [Orig: repentè] fiunt aliae, ut oscimes et grues: non mutant aliae. Ratione Cibi sunt carnivorae, ut rapaces, inseectivorae granivorae etc. Deglutiunt et lapillos et ferrum quaedam. Ratione Generationis omnes fere [Orig: ferè] , ut dictum, ovum [Note: Plin. H. N. l. 10. c 53.] ponunt, sola vespertilio, animal. Infecundae sunt uncungues: fecundiores aliae. Columbae decies anno pariunt: hirundines, turtures, merulae bis. Nihil de congressus, partus, incubationis, exclusionis, differentiis dicam. Motus diversitatem superius iam attigimus. Sed et de vocis varietate actum. Philomela modulatur: Aquila clangit: Accipiter pipat: corvus crocitat, crocit, corniculat. Perdix cacabat: Anser, gratitat, glacitat: Cycnus drensat. Turtur et Columba gemunt: Palumbes plausitat: Ciconia gloterat. Gallus cucurrit: Gallina gracillat, glocit: glocitat. Pavo pupillat: Grus gruit, Vultur pulpat. Graeculus frigulat: Milvius lipit, lugit. Anas tetrinit: hirundo trinsat. Passer pipit: Sturnus pisitat. Turdus trutilat: Acredula mittat. Coturnix grylissat: Galgulus glocitat. Merula stridet vel modulatur: Upupa popissat. Meleagris caccissat: Vespertilio stridet. Pica picatur: Cuculus cuculat. Bubo bubulat: Noctua cucubat. Ulula ululat: Buteo bubit. Regulus zinzilutat, Parus tinninat. Reliqua, ne nimis prolixus sim, non attingo. Ego eas in hoc Opere, in Terrestres et Aquaticas distinxi. Illas iterum in Carnivoras, sub quibus sunt Aquilae, vultures, Accipitres, Falcones, Psittaci, Corvi, Cornices, Noctuae, Vespertilio etc. Insectivoras non canoras et canoras: Granivoras, sub quibus pulveratrices, silvestres et domesticae, pulveratricesque et lotrices simul, etc. et Baccivoras. Aquaticae in Palmipedes et Fissipedes quae etiam sua sortiuntur genera, dispescuntur, prout in syllabo libror. et Capitum praefixo apparet. Et tantum de Avium natura in genere praemittere placuit. Quod reliquum est, scire te Benevole Lector velim, exhiberi hic Tibi quasi in tabella, quicquid de Avibus veteres et recentiores habent. Addidi enim omnia illa quae a [Orig: à] Gesnero et Aldrovando omissa sunt. Ideo [Orig: Ideò] et totum quintum librum Marcgravii de Avibus Brasiliensibus Appendicis loco adieci, paucis quibusdam omissis, quae alibi abunde [Orig: abundè] explicata sunt. De Usu si quae desiderabuntur, in Additamentis, Deo bene [Orig: benè] volente, prostabunt, in quibus una quaeque Exoticar. suae Classi restituetur. Quapropter, si aliqua nunc bis occurrerit, veniam dabis. Similes aliquando appareant species, quae tamen velicone, vel quibusdam in descriptione positis differunt. Quia vero [Orig: verò] duplici Aristotelis Historiae Animalium editione usus sum, vulgari nempe [Orig: nempè] et
Scaligerana [Orig: Scaligeranâ] ; ideo [Orig: ideò] illam absque addito, hanc cum nomine Commentatoris citare soleo. Indicem tibi dabo; postquam totum de Animalibus opus paratum fuerit, illumque totius operis ad species, partes, et affectiones reducti, prout Plinius Historiae suae libro undecimo, capite trigesimo septimo et aliis pluribus in locis fecit, Compendium, sed Alphabetico ordine dispositum: si tituli marginales omissi sunt, ne mirere. Primus hic in hac Historia labor, et iam fere [Orig: ferè] per triennium apud Typographum delituit: nec tum [Orig: tùm] mihi istos addere animus, prout et in historia de Piscibus vidisti. Fruere interim his, Benevole Lector, cum Deo; et authori iuventutis literariae studiosissimo, prosperam valetudinem et ad plures curas vitam apprecare, ut Tuo bono, opus Historiae Naturalis, de Homine inprimis, quod parat, aliaque huc spectantia, feliciter absolvere possit. Vale. Lesnae ex Musaeo. 10. Febr. A. C. M. DC. L.
[Illustration:
Aquila Gesneri. Adler.
]
[Illustration:
Chriisaetos Aquila. Adler.
]
[Illustration:
Adlers Klauen.
]