[Note: Descriptio.] PIcus Martius quod Marti sacer sit dictus, dru/okolay Hesychio, dendrokola/pths2, culoko/pos, et dru/kopos Aristoteli, druto/tomos2 Aristophani, kola/fos Miletio, recentioribus Graecis kourkounisth\s2 vocatur. Genera ipsorum tria [Note: l. 9. H. A. 6. 9.] Aristoteles recenset; nos de pluribus inferius dicemus. An vero [Orig: verò] vel illa quae occidentalibus Indis Alcatran teste Cardano dicitur, rostri et corporis magnitudine celebris, cinerea croceave pluma distincta, rostro duorum palmorum, in acutum tendente; vel Picutus dicta, cui rostrum toto corpore maius, ubi capiti iungitur tribus digitis latum, aduncum, quo et arbores terebrat, et a [Orig: à] parvis simiis se defendit, quaeque linguam loco pennae habere dicitur, ad Picos pertineat, penes eruditos sit iudicium. Formam ipsorum si attendamus, habent omnes rostrum rectum, durum, rotundum, et ad pertundendas arbores percommodum. Linguam iis Aristoteles tribuit platei=on kai\ mega/lhn. Aldrovandus
longam quidem in omnibus et ad occiput usque extendi, et super totum capitis verticem ceu in glomum convolvi, adeo [Orig: adeò] ut cum exoritur, tamquam è multis involucris in longum admodum extendatur, observavit; latam minime [Orig: minimè] ; quin est acutissima, et in extremitate quodammodo cartilaginea. Anatomen vide apud Aldrovandum. Crura quoque omnibus sunt breviuscula, at admodum robusta. Digiti pedum ante bini, totidem retro [Orig: retrò] , iique valde [Orig: valdè] coniuncti, ut arborem quam scandunt firmius apprehendant. Cauda rigida, et duriuscula, cuius pennae in extremitatibus ferme [Orig: fermè] nudae, quibus haud aliter quam [Orig: quàm] pedibus inter rependum innituntur.
[Note: Locus.] Locum spectes, in quibusvis reperiuntur regionibus, raro [Orig: rarò] in Belgio, in Tarentino agro negari scribit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] Plinius; sed [Note: Ornith. l. 12. c. 30.] Aldrovandus omnia genera in Italia ali, maximum si excipias, affirmat.
[Note: Victus.] Victitant vermibus, culicibus nempe formicis, quas exporrecta lingua velut in veru infigunt, et latitantibus sub lignorum corticibus, et medulla cossis. Ideo [Orig: Ideò] arbores tundunt, quarum [Note: Plin. l. c.] percussi corticis sono pabulum subesse intelligunt, et tam vehementer eas interdum excavant, ut ipsas sternant. Quidam apud Aristotelem, [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 9.] amygdalum tertio ictu pertudit, et nucleum comedit.
[Note: Generatio.] Nidificant in cavis arborum, olearum inprimis. Tanto artificio nidum exstruunt, et excavant, ut admoto circino rotundius reddi foramen a [Orig: à] perfectissimo Geometra non posset; et ligna quibus inter se consertis constat, facilius manibus separentur, quam [Orig: quàm] ferro dissecentur. Pullos septem vel octo educant, quos exire ex ovo a [Orig: à] cauda Hylas, referente Plinio, tradidit. Quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem partem corporum fovendam matri applicant. Numquam humi consistunt, vel in saxis consident, ne aciem unguium obtundant. Scandunt vero [Orig: verò] per arbores omnibus annis kata/per o(/ a)s1kalabw= tai tamquam stelliones, seu ut Plinius vertit, feles, non modo sursum per arborem reptando, sed deorsum etiam et sub ipsis ramis, pedibus et ventre sursum, tergore deorsum terram versus converso; quod Aristoteli est u(/ption kai\ epi\ th\n gaste/ra.
[Note: Vox.] Humano ipsos sermoni assuescere Scaliger [Note: Exercitat. 237.] auctor est: sed minus apte [Orig: aptè] , et rariora et pauciora quam [Orig: quàm] Picam reddere, addit. Albertus [Note: l. 23. de Animal.] perfecte [Orig: perfectè] aliquando loqui scribit. Validius quam [Orig: quàm] soleret stridens pluviam praesagire credebatur. Hinc ei pluviae avis apud veteres nomen.
[Note: Usus.] Usus ipsorum et in cibo; ideo tota fere hieme et autumno Bononiae in foro venduntur; et in Medicina. Nam cumsale torrefactum quidam ad internas ani eminentias applicant. Assatum vel elixum incantatione ligatos solvere; oculos, gestantibus visum acuere; rostrum è collo suspensum, dentium, uvulae et tonsillarum dolorem curare; Kirandis sunt deliramenta. Idem ferentes ab apibus etiamsi mella earum eximant, non feriri, Plinii. Clavum et cuneum arbori, in qua nidificant infixum, diu non haerere. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 18.] Foramen vero [Orig: verò] nidi lapide vel ligno obstructum, herba [Orig: herbâ] apposita [Orig: appositâ] , seu illa [Note: Aeliam. H. A. l. 1. c. 45.] linaria maior, seu aethiopis, eundem aperire, pari fide affirmatur.
PICUS MAXIMUS, est omnium longe [Orig: longè] maximus, cornicis interdum magnitudine, infra gallinam aliquid, et excepto capitis vertice totus niger. Plumae tamen in vertice coccineo vel flammeo colore egregie [Orig: egregiè] micant, et velut cirrhum efficiunt. Rostrum habet longum, robustum, digitum parvum, longum, cuius superior pars, quae iuxta caput lata eminet, et duasstrias,
ut folium Cyperi, obtinet. Linguam oblongam duram et in extremitate asperam. Digitos binos ante et totidem retro [Orig: retrò] . Ungues recurvos.
PICUM MAIOREM pi/pran Aristoteles vocat. Magnitudine merulam vincit, scribente Aristotele. Is quem Aldrovandus depingit, rostrum habet canaliculatum, linguam longissimam, musculosam, extremo apice duro nervo aculeatam. Caudam robustam, et ob superiores reliquas cooperientes plenas duro calamo donatas et inflexu difficillimas, renitentem. In tota ave triplex color conspicitur. Plumae medio vertice rubicundae, et saturo cocci colore conspicuae sunt, quae in foemella mari alioquin per omnia simili desiderantur. In oculorum ambitu, ventre toto, et alis internis insigni macula albicat. In alis et cauda nigri aliquid conspicitur.
PICUS VARIUS MINOR maiori per omnia simillimus est, et prorsus videretur idem. Nisi rubrae illae maculae in vertice et Uropygio deessent. Dorsum eius versus lumbos magis quam [Orig: quàm] superioris varium. Et ex albo nigroque promiscue [Orig: promiscuè] maculatum, lineis interim obscuris transversalibus quae alarum notis respondere videntur, conspersum est.
PICUS VIRIDIS kolio\s2 est Aristotelis, inter Picos quidem eidem non recensitus, inter Picos tamen vel ob solam pedum et Caudae dispositionem (duobus digitis ante et totidem retro [Orig: retrò] insignitur, et caudam rigidam habet) numerandus. Turturem magnitudine aequat. Rostrum habet nigrum, durum, robustum, acutum duos digitos longum. Caput crassiusculum in superiori parte ex maculis partim miniaceis, partim nigricantibus variegatum. Oculos alia quaedam macula nigra ambit, sub qua rubrae illae maculae superioribus correspondentes pallidiores sunt. Dorsum et alae virides cum luteo tamen intermixto. Mentum, pectus, venter, crura pallide [Orig: pallidè] virescunt, adeo [Orig: adeò] ut exalbo et viridi permisceri videantur. Aestate eum silere aiunt. Ideo [Orig: Ideò] cum mense Aprili quidam clamitantem audivisset, hiemem adhuc metuendam praedixit. Altissimas arbores volatu traicit.
Ossa ipsius tosta in pollinem redacta, et in vino epota validum sunt contra calculum remedium.
PICUS LUTEUS CYANOPUS ex Persia adfertur. Magnitudine a [Orig: à] superiore nihil differt; caput tamen et collum crassius, et rostrum prolixius obtinet. Pennae a [Orig: à] medio vertice ad extremum caudae usque aliquid ferruginei habent, rostrum vero omnino ferrugineum. Pedes subcaerulei, ungues nigri, cetera lutea, nisi quod alarum pennae omnes in extremo quodammodo ferrugineae sint.
[Note: Aldrovand. Ornith. l. 12. c. 35.] PICO VIRIDI MAIORI seu Maximo, Rostrum, quod in omni Picorum genere rectum est, incurvum, pedes ad similitudinem aliorum, varias [Note: Bellon. l. 6. de Avib. c. 15.] maculas in alis, tribuit Bellonius.
PICUS MURARIUS muris turrium maxime [Orig: maximè] adhaeret, et vermiculos in eorum rimis inquirit. Passere domestico paulo [Orig: paulò] maior est, sturni fere [Orig: ferè] crassitie. Rostrum habet oblongum, tenue, nigrum. Caput, collum, dorsum cinerea. Pectus albicans. Alas partim cineras, partim rubeas. Caudam brevem. Digitos pedum longos, tres ante, unum pro calce. Alas in volatu semper motitat, nec uno loco insidere novit. In foraminibus parietum nidulatur. Suavem vocem edit.
PICUS CINEREUS Aristoteli s1i/pwh seu s1i/tth; aliis u(lotomou=s1a quasi materiem contundens, nomine omnib. communi; quibusdam s1ais1opo/gis2 et kinai=dos, quod [Orig: quòd] Uropygium motitet; modernis Graecis kourkounisth\s2 dicitur. Annumeratur Picis, quia eorum more super arbores repit. Caput ei parvum; Oculi exigui; Rostrum longiusculum, nigrum, rotundum Collum, dorsum,
alae, nec non et cauda superius è plumbeo ad cinereum vergunt: sub collo vero [Orig: verò] et ventre è castaneo ad ruftum. Cervix ad latera lutescit. Qua [Orig: Quâ] parte inter rostri principium et retro [Orig: retrò] oculos macula oblonga nigerrima insignitur. Vivit maceriem contundens. In foraminibus arborum, quas terra et limo artificiosissime [Orig: artificiosissimè] claudit, angusto aditu sibi relicto, nidulatur, et prolem numerosam progignit. Frangit Aquilae ova. Res malefica ei tribuitur, quasi rerum cognitione calleat.
PICUS NIDUM SUSPENDENS [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 17. Idem l. 9. c.] cum Oriolo, Alberti, Aristotelis Chloreo, et Plinii Chlorione, Galbula seu Galgulo, Ictero, et Bononiensium Regalbula idem esse ab Aldrovando creditur. Modernis Graecis s1ukofa/gos dicitur. Chloreum et Chlorionem Aristoteles [Note: Plin. H. N. l. 37. c. 10. Aldrov. Ornit. l. 12. c. 39.] et Plinius appellavere, ut luteum et viridem in ea reperiri colorem innuerent. Iunior virescit; adultior aut saltem annua facta alis tantummodo exceptis tota evadit lutea. Magnitudine est par Turturi; colore pro ratione aetatis variat. In iuniore rostrum est subfuscum. Adulta inter rostrum et oculos maculam habet nigram. Iunior minime [Orig: minimè] . Illa alas habet nigerrimas, quarum pennae et remiges maxime [Orig: maximè] in extremitatibus suis albescunt: iunior superiores pallidas, inferiores nigricantes.
[Note: Locus.] Locum si attendas Germaniae esse peregrinam Gesnerus reliquit. Migratoria [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 25. Aeel. l. 4. de Animal. c. 47.] vero [Orig: verò] est. Plinius et Aelianus hieme eam videri negant; aestivo tempore in conspectum venire, exortu arcturi sideris discedere, et pullis editis Italiam relinquere, adicivut. In Helvetia mense Maio apparere in cipit, in quibusdam Galliae locis Martio. Dependens pedibus somnum capit, quia [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33.] se tutiorem sperat, si Plinio credimus.
[Note: Victus.] Vermibus more picorum vescitur, sed et ficubus. Unde ipsi s1ukofa/gou nomen.
[Note: Generatio.] Proprium ipsi nidum in arboribus suspendere. Constat ille ex musco et lanugine quandoque, ex foeno et culmis nonnumquam, ex cannabe et festucis interdum. Forma ipsi corbis vel calathi ficarii è iuncis intexti; vincula de quibus pendet sunt, culmi', iunci, fila è lino, serico, setae equinae et cetera. Iconem in Aldrovando vide.
[Note: Vox.] Cum cantillat orio vel loriot sonat, imminente pluvia fistulae instar canit.
[Note: Usus.] Usus ipsius in cibo est et Medicina. [Note: Plin. H. N. l. 30. c. 11.] Pinguescit mirum in modum. Emoritur si ab icterico conspicitur aeger, ipsa evadit. Ad Gemanos accedens, non amplius nascituras pruinas promittit.
CHLORIO INDICUS maxima sui parte, quin toto corpore luteus est; si coronam verticis et caudae alarumque maculas caeruleas, et rostrum pedesque quae insigniter rubent excipias.
PICIS CONGENEREM Aldrovandus Marchioni Fachineto debet. Erat, quantum ex pictura conicere licebat, Coccothraustis magnitudine, rostro luteo, acuto, Picorum haud absimili; vertice, cervice et toto dorso viridi, Uropygio albo, pennis alarum vestitricibus viridibus, remigum. superiorib. albis, inferioribus, et cauda caeruleis. Prona pars a [Orig: à] rostri initio ad anum usque coloris cinnaberis erat.
NB. Picarum genera exotica vide in Mantissa. N. 5.
PRopter rostri et linguae constitutionem, Picis Iynx subiungitur, quam Galenus et Suidas kinai/dion Tzetz es s1eis1opu/gion et Cinclida, Athimontis incolae teste Bellonio Alcionem, Theocriti interpres s1eis1ougi/an, alii Turbinem, Gaza Torquillam vocat. Vincit magnitudine fringillam, Rostrum habet firmum ex plumbeo et nigro permixtum. Linguae aculeum tam acutum et validum, ut humanam cutim haud aliter ac acicula penetret. Ea infra arteriae summum subit, et supra cranium reflexa, prope [Orig: propè] nares inseritur. Est autem gemina ubiab occipitio reflecti incipit, et in syncipite
rursus utraeque partes conveniunt. Digitos pedum utrinque duos habet. Digitorum utrobique longior alter, cum altero breviore coniungitur. Conspicitur in quavis regione circa arbores.
[Note: Victus.] Vescitur formicis, easque exserta [Orig: exsertâ] lingua [Orig: linguâ] velo cissime [Orig: cissimè] aculeo transfixas venari et devorare solet; nec unquam rostro attingit. Dicitur tri/zein, id est stridere. Sed Aelianus obliquam tibiam voce sua aemulari ait.
[Note: Generatio.] Nidulatur in arborum foraminibus, villis et domibus. Octo vel novem ova uno partu excludit. Aegerrime [Orig: Aegerrimè] cicuratur. Si manu teneatur, caput in utramque partem circumagit. Apud Gesnerum enutrita, accessum hominis aegre [Orig: aegrè] ferebat, collum in sublime erigebat, rostrum sine morsu modo extendebat, modo retrahebat. Plumae capitis rigebant Caudam erigebat et dilatabat. Usus ipsius est in cibis.
[Note: Aldrov. l. 12. Ornith. c. 43.] IYNGI CONGENER, quem Aldrovandus describit, magnitudine erat par Iyngis; colore capitis, dorsi, alarum, et totius caudae ferrugineo; maculis luteis transversalibus distincto, pectore et ventre albicantibus, et lineis luteis per longitudinem exornatis. Tibiis luteis; digitis picorum more oblongis.
CERTHIA, Aristoteli ke/rqion, vel ut Robertus Constantinus opinatur ab astu kerdi\on dicta, avicula est exigua, Regulo paulo [Orig: paulò] minor. Rostrum habet arcuatum, in superiori parte longius et crassius. Guttur et pectus candicans; dorsum et alas fulvescentia, nigris maculis ubique distincta. Caudam brevem, rigidam, et in extremitate acutam. Ungues valde [Orig: valdè] aduncos. Victitat insectis minoribus. In cavis arborum nidificat, et viginti quandoque ova ponit. Vocem ipsi claram tribuit Aristoteles. [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 17.] Perpetuo [Orig: Perpetuò] fere [Orig: ferè] nunc in hanc nunc in illam partem volitat. Toto anno eandem patriam incolit. Arborum ramis fringillaginis instar sese annectit, et Picorum more arbores perreptat. Sagax ipsi in vitae officiis ingenium Aristoteles adscripsit.
MEropis nomen Albertus Pico viridi, Niphus Grallo suo, alii Paro maiori, sed male [Orig: malè] imposuere. Convenit illi aviculae, cuius vox multiplicem partitionem capit, ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] meris1mw=| o)po\s2 [Note: Prob. in l. 4. Georg.] dicta est; quaeque Cretensibus [Note: Bellon. l. de Avibus c. 27.] b melisso/fayos, seu Apiaster, Rasi Alkenius, vel Alkerius; Alberto Muscipula, aliis Riparia, Parra, et Gangrena teste Kiranidis interprete dicitur. Magnitudine sturnum superat, Merulis par est. Aristoteles [Note: H. A. l. 9. c. 13.] hoc tantum de illa habet. Pennas eius inferiores pallidas esse, superiores caeruleas, ut Halcyonis, postremas pinnulas rubras. Plinius [Note: Descriptio.] [Note: H. N. l.] Aristotelem secutus, pallido intus colore pennarum, superne [Orig: supernè] Cyaneo, priori subrutilo esse dixit. Aldrovandus et maris et feminae descriptionem tradit. Mari rostrum est longum, durum, ad instar falcis messoriae arcuatum, et quasi triangulum Iris ita rubescit, ut aliam omnem rubedinem superet. Feminae color ubicumque minus intensus. Tergus quodammodo virescens. Linguam habet sublongam et gracilem: oris rictum tam amplum, referente Alberto, ut multas muscas in os eius humoris insidentes capiat. Vesiculam fellis amplam humore viridi smaragdi instar refertam.
[Note: Locus.] In Creta insula tam vulgaris est, ut nusquam non in ea conspiciatur: reperitur et in Italia. Graecis per continentem, incognitam scribit Bellonius.
[Note: Victus.] Victitat [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 40] apibus; ideo [Note: Georg. l. 1.] Virgilius Meropis nidum prope [Orig: propè] alvearia prohibet, et cicadis. Sed nec lampsanae, caucalidis, et raparum seminibus, vel tritico abstinet. Nidificat in [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 1.] cavernis, interdum [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33.] ad sex pedum altitudinem, interdum ad quatuor cubitos, defossis. Et sex [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 13.] aut septem pullos parit.
[Note: Volatus.] Volat gregatim, circa montes qui thymum ferunt frequenter; et cum reliquae aves quasi sursum ad oculos versus volitent, ille retrorsum caudam versum eum exercet.
[Note: Vox.] Vocem instar hominis quodammodo edit, qui ore in rotundum clauso sonet grul gruru, urubul, et longe [Orig: longè] auditur. Ingenium et Mores si spectes, migratoria est. Pullos ne facile [Orig: facilè] capiantur de loco ad locum transfert, et auctor est Aristoteles esse qui confirment, Meropes parentibus senescentibus vicem red dere; imo [Orig: imò] eosdem quam primum facultas datur, liberorum opera [Orig: operâ] ali.
[Note: Usus.] Usus eius in Medicina aliquis. Fel si cum gallis et oleo omphacino misceatur, firmam capillis nigredinem inducit. Frixa in oleo manus ab apum punctionibus immunes reddit, si credere fas est. Est et alius Merops quem Germani Hirundinem marinam vocant. Est superiore paulo [Orig: paulò] longior, et crassior. Rostrum habet nigrum, longum, acutum, et proprius ad falcem messoriam, quam [Orig: quàm] in illa accedens. Arostro maculam nigram, quae per oculos retro [Orig: retrò] ad colli initium usque defertur. Alarum pennae, variis coloribus insigniuntur. Primae caeruleae sunt. Secundae ex caeruleo et flavo mixtae, Tertiae omnino [Orig: omninò] flavae, remiges nigrae et in extremitatibus rubrae.
REgulus, Graecis Trochilus, Orchilus, Tyrannus, s1alpigth\s2, bas1ili/s1kos2, r(o/billos tri/kkos, ko/rtalos, bas1ilis1ko/n, et Tettigon, in Creta inprimis, aliis Rex Senator, Parra, Bitricus, et Acalanthis dicitur, quae omnia nomina Passeri Troglodyti communiter tribuuntur. Aristoteles [Note: H. A. l. 8. c. 3.] ipsi corpus non amplius tribuit quam [Orig: quàm] Locustae, et cristam è pluma elatiuscula rutilam. Quem Aldrovandus describit, a [Orig: à] capite ad extremitatem caudae mensuratus, vix palmum exsuperabat. Cristam in fronte erectam colore fere [Orig: ferè] aureo gerebat, quae in mortuis non conspicitur. Caput, collum, dorsum, et mediae alae ex viridi lutescebant. Remiges nigricabant, et ad latera flavescebant. Prope [Orig: Propè] earum exortum notabilis visebatur macula. Guttur et pectus ex albo flavescebant, venter candicabat. Foemellae pallidioribus capitis sunt conspicuae. Minores etiam ipsis crista [Orig: cristâ] pennulae, quarum caput linea crassa satis velut corona eleganter ambit. In alis duas habent albas maculas, parvam unam, longam alteram, cum mas hanc solam habeat.
[Note: Locus.] Hieme degunt in urbibus et foraminibus, reliquo tempore in silvis, inter fruteta et iuniperos.
[Note: Victus.] Vescuntur [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] vermiculis, quorum nomine muscae, formicae, cossi, et similia insecta intelliguntur. Muscis adeo [Orig: adeò] ingurgitari quidam dicunt, ut aliquando de vita periclitentur.
[Note: Generatio.] Bis anno pariunt et ova septem aut sex pisorum ponunt magnitudine. Volant solitariae; et aliqui post migratices recedunt.
[Note: Vox.] Vox ipsorum zinzulare, ut Auctori Philomelae placet. Magni et sicci in hieme frigoris tempore, praecipue [Orig: praecipuè] cantant. Parvitatem corporis ingenii sollertiae in ipsis natura pensavit. Ausu enim magno contra [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 11.] Aquilam pugnare conantur. Cum se proxime [Orig: proximè] quasi manu capiendas obtulerint, casso hominis conatu profugiunt. Multi uno specu in hieme conduntur, ut parvus in tam minimis corporib. calor, societate augeatur. Cum in veruculo igni apponuntur, tametsi nemo vertat, tamen per se convertuntur: scilicet, ubi ea pars, quae igni obversa fuit, assata est; altera, quae non est assata, quia gravior, descendit. Motu insolito et cantu quamvis suavi gestientes, quia ariduli vaporosum aerem [Orig: aërem] plausibiliter excipiunt, et adventantem humiditatem, qua [Orig: quâ] refocillentur implorant, pluvias affuturas denotant. [Note: Aratus in Phaenomenis.] Eaedem ingruunt, Arato teste, si cava terrae subierint. Unde floricomis hymenaeis infestos dixit Avienus, quia isti sereno caelo gaudent.
Datur et alius REGULUS NON CRISTATUS, qui quandoque in agro Bononiensi capitur. Similis hic, cristam si excipias, superiori Regulo. Rostrum ei gracile, oblongiusculum, saturrimo atro colore resplendens, interna capacitate, et utraque mandibula, una [Orig: unà] cum linguis rubicundis. Vertex, collum, Dorsum colore baetico ad
[Illustration:
Iiinx seu Troguilla. Windhals Kriniz.
]
[Illustration:
Iiinx Congener.
]
[Illustration:
Passerculus Troglodiites. Zunschl [Orig: Zünschl] upffle [Orig: üpffle] .
]
[Illustration:
Regulus. zunKonig [Orig: zunKönig] .
]
[Illustration:
Certhia. Barchengel.
]
[Illustration:
Passer Troglodiites Armeniaats.
]
[Illustration:
Merops Congener.
]
[Illustration:
Merops. Imbenfras.
]
[Illustration:
Hiirundo riparia. Wasserschwalb spiir.
]
[Illustration:
Asiilus.
]
[Illustration:
Hiirundo agrestis. spiir schwalb.
]
[Illustration:
Passer Troglodiites Bellonii.
]
[Illustration:
Upupa. Widhopf.
]
[Illustration:
Hiirundo. Haus schwalb.
]
[Illustration:
Apus. Geiir schwalb. Kirchenschwalb.
]
flavum nonnihil vergente. Oculi nigrescentes, quos plumae cinereae ambiunt. Alae et cauda exteriori superna superficie ex fusco ad spadiceum vergunt. Pectus, alae internae ac supremae, caudaeque inferioris initium sunt flava. Postici digiti unguiculus omnium est maximus; digitus a [Orig: à] medio anticorum magnitudine secundus, duo ceteri antici minores et aequales inter se sunt. Mascula alba, quam cristatus habet, in hoc non conspicitur.
PAsser Troglodytes, quem Aetius stilipipi/da vocat, etsi multo [Orig: multò] minor Regulo, quod hic pluribus pennis vestiatur, appareat: duplo tamen plus carnis possidet. Rostrum habet longiusculum, acutum, superne [Orig: supernè] fuscum, inferne [Orig: infernè] albidum; lingulam admodum exilem, bifidam, continens. Ventrem, collum, ac dorsum ex fusco ad spadiceum inclinante vestitum. Pectus cinereum; Caudam semper subrectam et albo colore interpunctam. Victitat vermiculis. Nidum saepius in silvis, aliquando in posticis aedibus, et stabulis stramine tectis; iuxta parietes domuum, et sepes, ex musco foris, ex plumis intus construit. Ovi is erecti, et in altero suo fine consistentis formam habet; in medio latere ostiolum. Per hoc ingreditur, et regreditur. Bis anno parit, et ova novem, uno tempore deponit. Volat solus, nonnumquam gregatim, semper breviter; et quoties aliam sui generis offendit, eam aggreditur. Mira ipsi Cantus inprimis si cicuratur, (cicuratur difficulter) suavitas; quem Maio praesertim, saepe [Orig: saepè] hieme exercet. In festo trium Regum, cum omnibus, quos eo anno educavit pullis cantillare Galli fabulantur. Cinis in pulverem exusti, et ex vino bibiti, calculosis opitulatur. Cerebellum in Diasatyrion recipitur.
[Note: Bellonius l. 7. de Avib. c. 4.] Quem Bellonius pro Passere Troglodyte quemque Galli Favette ronse a [Orig: à] colore fulvo vocant, ponit; Ruticillae admodum est similis, paulo [Orig: paulò] vero [Orig: verò] minor, corpore oblongiusculo, rostro gracili et oblongiusculo. Mas magis quam [Orig: quàm] femina rubet. Vix plus carnis obtinet, quam [Orig: quàm] digiti extremum. Unus tantum in eo color, qualis in Lusciniae cauda. Hieme non videtur. Nidulatur, saepe [Orig: saepè] inter dumos hortorum, et in ramis cicutae; aliquando retro [Orig: retrò] parietes in urbibus et pagis. Nidum ingeniose [Orig: ingeniosè] intus ex setis equinis construit. Quinque plaerumque ova edit, eaque cinerei coloris, nigro maculati.
ASILUS seu o)/istros inter aviculas vermivoras ab Aristotele numeratur; quamquam hoc nomen et insecto volatili, quod Equos infestat, tribuatur. Si ea est, quam Bellonius ob parvitatem Philosopho ita vocari scribit, et depingit; habet cristam capitis flavam, rostrum nigrescens, sed in his extremitatibus aliquando luteum, longiusculum, et debile: Caudam, tergus, alarum plicas et extremitares, lutea: crura, pedes, et ungues nigra. Degit in umbrosis nemorum locis. Victitat bestiolis vivis et grana aversatur. Semper canit.
HIrundo, seu a [Orig: à] voce sua, ut Varro credit; seu ab haerendo, quod tectis aedium, vel trabibus, ubi nidificat, adhaereat, dicta, a [Orig: à] Graecis xelidw\n, xelidw\, koti/llh, kekro/pis2, kwti/llos, a(ttiko/ra, a)dwnii\s2, kri/es2, et o)lolugo/na vocatur. Vagam volucrem Ovidius, Daulidem avem Plutarchus, Bistonis alitem Seneca, Pandione natam alii dixere. De Generibus Hirundinum non conveniunt auctores. Aristoteles, [Note: Plin. in H. A.] Domesticas, Apodes, et Falcuas agnoscit. Plinius, [Note: H. N. l. 10. c. 33.] Domesticas, Rusticas, Apodes, et Riparias. Gesnerus, [Note: in Ornit.] Domesticas, Silvestres et Riparias. Scaliger, [Note: Ex. 228.] vulgares nigras. Subfulvas, simili forma [Orig: formâ] in ripis nidificantes. Quater illis grandiores, toto corpore atras, foedissima facie, crurib. brevissimis, crassissimis,
hirtis; et Buteonis magnitudine, sed facie nullo modo ab his dissimili. Dantur et albae, seu quod prae nimio [Note: Arist. H. A. l. 3. c. 12.] frigore albescant; seu quod [Orig: quòd] canescant ante tempus, [Note: Arist. l. de colorib.] ut alia quaedam animalia, seu quod artincio rales evadant. Si quis albas, inquit Aldrovandus, [Note: Ornith. l. 17. c. 6.] desi der et, ova earum dum cubant, oliva [Orig: olivâ] illinat.
[Note: Descriptio.] Descriptione longa opus non est. Formae est gratae, nigredinis decentissimae, modicae carnis, plumarum multarum. Albedo totum cingit ventrem; hinc poiki/lh Aristophani. Color caeruleus, ad latera per caput alasque refulget, unde Cyanea Simonidi. Rubedo sub gutture potissimum et pectore emicat. Unde Ovidius.
_ _ Neque adhuc de pectore caedis Excessere notae, signataque sanguine pluma est.Oculi eruti [Note: Plin. H. N. l. 12. c. 37.] renascuntur, seu quod pullorum acu puncti visum recipiant, quod Aelianus [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 2.] de alba in Samo [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 3.] nascente ab Aristotele proditum ait; seu quod laceratis eorum oculis, alii subnascantur, ut nonnulli prodidere. Cauda est bifurcata, et longa. Pedes breves nigri et debiles. Interna si spectentur, [Note: Arist. H. A. l. 2. cap. ult.] fel aliis ventri, aliis intestino adhaeret. Ventriculus ipsis longior. In dissectis pullorum qui primo partu exclusi sunt, ventriculis Iuna [Orig: Iunâ] crescente, lapilli, chelidonii dicti, magicis narrati artibus reperiuntur. De colore non constat. Nigrum et album Trallianus, [Note: Trallian. l. 1. c. 15.] candidum et rubenti colore [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 17] Plinius, varium et parvum [Note: Dioscor. l. 2. c. 49.] Dioscorides, prodidere. Aldrovandus, unum intus albicantem, extra melinum, alterum subrubentem habuit.
[Note: Locus.] In nulla non regione inveniuntur. A Thebarum [Note: Plin. H. A. l. 10. c. 24.] duntaxat, quod urbs illa saepius capta sit, et Biziae in Thracia, propter Therei scelera, abhorrent. In Aegypto perennant, nostrae hieme mense Septembre seu Octobre vel conduntur, vel in vicina tepidiora [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 16.] loca abeunt. Inventae multae in apricis montium recessibus nudae atque deplumes. In quadam Germaniae superioris silva, incisa quercus putrida, plena Hirundinibus inventa est. In Septentrionalibus locis inter cannas descensurae, sese colligant, et saepissime [Orig: saepissimè] in modum conglomeratae massae, a [Orig: à] piscatoribus extrahuntur, et in aestuaria deportatae, caloris accessu resolutae, volare incipiunt, sed exiguo tempore durant. Redeunt sub veris initium: ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] Rhodiis sub hiemis finem invitantur. Et Calpurnius illis visis oves ab hibernis stabulis educi iubet. Easdem redire indicio observatum. Migraturae [Note: Vossius de Idolol. l. 3. c. 82.] cum rubro filo pedi alligato dimissae sunt, idem retulere reduces.
[Note: Victus.] Victitant insectis, ut cicadis, ideo [Orig: ideò] eas in aedibus haberi vetabat [Note: Plut. l. 8 Sap. q. 7.] Pythagoras; apibus, unde nidos earum alveis propinquos tolli, Aristoteles [Note: H. A. l. 9. c. 40.] iubet; muscis, culicibus, papilionibus, et aliis. Carne vesci, credidit [Note: H. A. l. 8. c. 3.] Aristoteles, an granis dubitatur.
[Note: Generatio.] De artificiosa Nidorum structura, in sequentibus dicemus. Quantum ad coitum [Note: H. Aelian. H. A. l. 2. c. 3] cum ceterae aves in eo a [Orig: à] maribus conscen dantur, Hirundines, contrario quam [Orig: quàm] aliae modo miscentur, aversae nempe. Bis anno, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 5.] quinq, semel ova, magnitudine olivae, ferrugineis maculis conspersa pariunt, nec plura utero gerunt. Primi partus, iniuria frigoris (prima namque parit) corrumpuntur; posteriore pullos, sed caecos proferunt. Fetus educatio summa [Orig: summâ] peragitur a [Orig: à] mare et femina aequitate. [Note: Plin. H. A. l. 10. c. 33.] Alterant cibum, [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 25.] et a [Orig: à] primo natu, finitur in ultimo. [Note: Oppian. in Cyneg.] Nil amplius, qui accepto cibo locum mutavit, accipit, donec in pristmum redierit. Hesiodus citante Aeliano, dimidium tantummodo somnum perficere ait.
[Note: Vox.] Vox ipsarum per fritinnire, thrinsare vel drinzare, zinzilulare, minurizare, a [Orig: à] latinis; per yeturi/zein, ptubi/zein, et ptu/zein a [Orig: à] Graecis, exprimitur. Canunt stantes; aliquando in volatu clamant breve et abruptum quiddam. Mane [Orig: Manè] et tempore coitus magis strepunt.
Rarissime [Orig: Rarissimè] propter pedum debilitatem et brevitatem incedunt. Volucrum [Note: Plin H. N. l. 10. c. 33.] vero [Orig: verò] solis, flexuosi volatus, velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum avium obnoxiae sunt.
[Note: Ingenium.] Ingenium et in eo qui quidem quod
cicurari nequeant pullis Chelidonia applicata, visum restituant, blattas ovis infestas apio fugent, et post quam pullos a [Orig: à] serpente laniatos [Note: Oppian. Halieut. l. 5.] animadverterint, circa cius maxillas se tamdiu, donec conficiantur, volvant; testantur; sed in Nidorum structura maxime [Orig: maximè] . [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33.] Hos luto construunt, stramento roborant. Si quando inopia est luti, madefactis multa [Orig: multâ] aqua [Orig: aquâ] pennis, pulverem spargunt. Ipsum vero [Orig: verò] nidum mollibus plumis floccisque consternunt, tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis.
[Note: Praesagium] Putantur pluvias praesagire, cum circa lacus ita proxime [Orig: proximè] volitant, ut etiam ventre contingant; vel hac et illac volantes parietibus subinde haerent; vel usque adeo [Orig: adeò] humiles feruntur, ut pedibus humum verrere videantur; seu quod [Orig: quòd] tum muscas et alia animalia venentur; seu quod commotam sursum auram perhorrescentes deorsum pavitent.
[Note: Affectus.] Quantum ad Sympathiam vel Antipathiam, vix aliquos videntur, vel amicos vel hostes habere. Cum passeribus tamen, qui initio veris earum praeoccupare nidos conantur, pugnant, et observatum Coloniae, Hirundinem cum Passerem eicere non posset, stridore suo multas convocasse. Hae cum impetu advolantes, luto, quod ore singulae gerebant, nidi foramen obstruxere. Passer inclusus suffocatus est.
[Note: Usus.] Usus ipsarum pullorum inprimis silvestrium in Medicina maximus. Cor cum melle devoratum, quartanas pel lit. Lapilli, croceo linteo involuti, linoque ad collum suspensi, easdem tollunt. Caput matutino pascenti praecisum, et luna [Orig: lunâ] plena [Orig: plenâ] lineo panno adalligatum; capitis medetur doloribus. Idem lapilli si manu singuli teneantur, faciunt, si Marcello credimus. Aqua hirundinum destillata Epilepticos sublevat. Lapilli ad brachia alligati, si Sexto credimus, eosdem sonant. Nec male [Orig: malè] fimus cum aceto et castoreo a [Orig: à] quibusdam iisdem exhibetur. Stercus cum felle taurino inunctum capillos denigrat. Fel et sanguis mire [Orig: mirè] caliginibus prosunt. Idem, si tepido [Orig: tepidò] applicetur, oculum ictu laesum restituit. Celebris nidorum in angina usus, sed et crematarum cinis eandem discutit.
[Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33.] HIrundo agrestis, quam Plinius Rusticam vocat, in capite, collo et dorso, hirun dinis domesticae est colore. Sub rostro, gutture, et toto ventre ad caudam usque candicat. Pedes habet pennis obsitos. Sed et maculam prope [Orig: propè] caudam albam tantae magnitudinis, ut dum volat, nihil in ea nigredinis, caudae extremitates, caput, alas, et dorsum si excipias, appareat. His notis a [Orig: à] domestica [Orig: domesticâ] distinguitur. Caudam quidem etiam bifurcatam habet; sed longissimis illis, quae in domestica [Note: Idem ibid.] visuntur, destituitur. Rarae sunt in domibus. Diversos figura [Orig: figurâ] , sed eadem materia confingunt nidos. Totos supinos, faucib. porrectis in angustum, utero capaci; mirum qua perrtia, et occultandis habiles pullis, et substernendis molles. In Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt; stadii fere [Orig: ferè] unius spatio; quod humano opere perfici non posset. In eadem iuxta oppidum Coptom insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus diebus vernis palea et stramento, rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctib., tanto labore, ut multas in opere emori constet. Ea militia illis cum anno redit semper.
RIPARIA Marcello Empirico Ripariola, Gazae Falcula, Graecis Drepanis dicitur. Femina prone [Orig: pronè] praeter pectus candicat, supine [Orig: supinè] fusca est: mas vero [Orig: verò] magis nigricat, collo toto, praeterquam sub rostro, ubi macula est, lutescens. Hoc tantum cum Hirundinibus omnibus commune habet,
quod [Orig: quòd] pedibus sit curtis, multum volet, et insecta in volatu capiat. Nidos non faciunt. Ripas excavant, atque ita internidificant. Aldrovandus illatis tantum plumis et stramentis nidulari audivit. Aestate tantum apparent, mense Augusto cum Sol est in Leone, et cum imber incessit. Eo tempore pariunt, cumque pulli convaluerint, moriuntur. Plinius, migrare multis diebus antequam futurum est, ut amnis auctus attingat eius nidum, auctor est. Huc refer Hirundinem MARINAM aucupibus Italis dictam, quae corpore est maior, pedibus longioribus, ventre toto ad pectus usque candicante, capite, alis, et dorso fuscescentibus, Rostro robusto, nigro; Rictu maximo eoque coccineo. Cauda [Orig: Caudâ] bifurcata, pedibus aterrimis. Arostro per oculos ad pectus fere [Orig: ferè] usque notabilis linea atra defertur, et velut torquem prope [Orig: propè] pectus constituit.
NB. De Hirundine exotica vide Mantissam. Num. 11.
APos, aliis ku/yelos, nonnullis Hirundo Marina vocatur. Est toto corpore plumis egregie [Orig: egregiè] munita, unius coloris, qualis in murium pilis, conspicitur. Caput habet supra admodum latum; collum brevissimum, rictum adeo [Orig: adeò] amplum, ut integros scarabeos deglutiat, rostrum exiguum, nigrum, alas longas, caudam bifurcatam, crura breviscula, ad digitos usque pennis obsita, ad rependum potius quam [Orig: quàm] insistendum facta. Digitos utrinque binos, ut in Picis Martiis, unguibus acutis armatos, quibus quod rapuit adeo [Orig: adeò] constringit, ut id perfodiat.
Victitat insectis per aera [Orig: aëra] volantibus, eaque nisi volans capit et edit. Oculorum vero [Orig: verò] acieita valer, ut per mille passus muscam observet, et subito [Orig: subitò] insequatur. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 39.] Volant plurimum, et gregatim, arcus tensi figura, saepe [Orig: saepè] alas non movendo. Hae sunt quae toto mari cernuntur, nec unquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a [Orig: à] terra, ut non circumvolitent eas Apodes. Cetera genera resident, et insistunt: his quies nisi in nido nulla, aut pendent aut iacent. Nidificant in foraminibus turrium. Visae et in speculis et abruptis fluminum littoribus. Fetus earum Bononiae magno vaeneunt.
UPupam avem, quae Graecis communiter e)/poy, Orus Cucupham, alii s1ih/thn, a)lektru/ona, ge/las1on, kuku/fan, Phylincopteron, Agriopetinon, et a)grioko/koron appellant. Magnitudine [Note: Pausan. V. G.] paululum Coturnicem excedit. Color in ea cinereus albus et nigricans, quem mutat autumno inprimis. Unde apud Aeschylum du/o morfh\s2 fa/nein dicitur. Rostrum ei nigrum, rotundiusculum, falcatum, parumper a [Orig: à] lateribus depressum. Capiti plicatilem [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 24.] cristam, trilofi/an Graeci dicunt, ex viginti sex plumis constantem, dedit natura, quae per medium caput a [Orig: à] rostro residet, et per capitis longitudinem pro avis arbitrio, surrigitur et contrahitur. Hinc makres1i/kranos, et koruqai/olos poetis [Orig: poëtis] cognominatur. Fit id beneficio [Note: Aldrov. Ornithol. l. 17. c. 11.] musculi, qui inter verticem capitis et rostri initium in quodam cavo locatus, totus continuus, a [Orig: à] verticis extremo, et frontis carnosiore initio nascitur, et utrinque supra nares, infima parte carnosior, et rubicundus, extima et suprema, cui cristae plumulae profunde [Orig: profundè] implantantur, membranosus magis, ac cutaneus, desinit. Lingua ipsi parva, trigona, initio lata, extremo, instar aequalium laterum trianguli acuta, in profundo latitat. Aspera arteria initio divaricationum, quibus in pulmones utrosque finitur, duo velut oscula, extrinsecus laryngis vicem supplentia exhibet, quibus pellicula tenuissima praetenditur. Annuli semicirculares in utrumque latus terminati, nequaquam interna [Orig: internâ] parte coeunt, sed tota interior facies hiat, subtilissima [Orig: subtilissimâ] membrana obtenta tantummodo [Orig: tantummodò] cooperta, quae aere [Orig: aëre] et spiritu copioso, vocis efformandae ac edendae
[Illustration:
Pica glandariae genuis.
]
[Illustration:
Picus Cinereus.
]
[Illustration:
Acanthis.
]
[Illustration:
Parus siiluaticus.
]
[Illustration:
Pica glandaria. Haher [Orig: Häher] .
]
[Illustration:
Rubicilla. pirrliula blut fink
]
[Illustration:
Aurivittis. Carduelis Specios golt finck
]
[Illustration:
Rubecula. Roth kaliben [Orig: käliben] Roth brustle
]
[Illustration:
Rubicilla. pirrliula blut fink
]
[Illustration:
Ruticilla. Roth Schwenzle
]
[Illustration:
Collurio seu Lanarius.
]
[Illustration:
Motacilla. Bachstelz
]
[Illustration:
Parus maior. Grose meiise.
]
[Illustration:
Pica Glandaria. alia. Heer.
]
gratia, concepto, in amplum distendi potest.
[Note: Locus.] Montes et silvas incolere Aristoteles [Note: H. A. l. 9. c. 11.] testatur. In sepulcris, et humano stercore commorari Isidorus. Rarius arboribus insidere, saepius in terra, maxime [Orig: maximè] ubi immundicies est, experientia. Plurimo anni tempore, in montium angustis, et arborum cavis locis latitat. Ideo [Orig: Ideò] verno tempore deplumis solet conspici.
[Note: Victus.] Vescitur myrti baccis, vermibus, formicis, muscis. Uvis saepe [Orig: saepè] tam immodice [Orig: immodicè] , [Note: Genera. tio.] ut ebria evadat. De Nido non convenit inter Auctores, nec sibi constat Aristoteles. Gesnerus sub stipitibus arborum. Olaus M. [Note: l. 29. c. 21] in paludum tuberibus nidificari tradit. Hic [Note: H. A. l. 9. c. 15.] modo nidum luti vice stercore humano, [Note: Aelian. l. 6. de Animal. c. 1.] seu ut intolerabili odore foeditate homines ab eodem fuget; seu ne venenata ad eundem animalia accedant, circum linire; modo [Orig: modò] , stipites arborum subire, et sine ullo instrumento in cavis parere, scribit. Terna ova Perdicum similia, [Note: Anglicus l. 119. c. 112] sed minora, duriora, aspectu deformiora, et odoratu graviora, parit.
[Note: Volatus.] Lente [Orig: Lentè] admodum volat.
[Note: Vox.] Vox ipsi per aestatem alia, alia per hiemem, si Alberto credendum; si Polluci [Note: l. 5. c. 13.] b popi/zei semper, si poetis [Orig: poëtis] , pou= pou= semper clamitat. Si gemit, pluviam indicat. Si clamat, vulpem in vepretis haerere innuit. Siante vitium tempus canit, insignem vini copiam praenuntiat.
[Note: Ingenium.] Ingenio non destitui certum, si ex uvarum esu ebria adiantum herbam ori in serere; et circumambulando sibi mederi, gramen adversus bas1kani/an edere; clausum nidum, herba quadam, prodente [Note: Aelian de Animalib. l. 3. c. 26.] Aeliano aperire, verum est. Senescentes, inter pullos iam adultos plumas deponunt, et visum amittunt. Ab iisdem, donec vires recuperent, pascuntur. Visus admota herba, restituitur.
[Note: Usus.] Invenit et in Medicinausum. Cor in lateris doloribus laudatur. Mira in somniis videbis, si sanguine tempora illeveris. Lingua oblivioso suspensa prodest. Pennarum suffitus vermes expellit. Corium capiti impositum dolorem sedat. Ala dextra cum dente hominis ad caput dormientis suspensa, non expergisci, donec auferatur, fabulam esse credo.
PArus, Aegithalus, Parix, et Parula dicitur. Tria eius Genera agnoscit Aristoteles; plura adiciunt alii. Omnibus iuxta oculos maculae albae sunt. Unguibus etiam omnes reptare, et facile [Orig: facilè] , ubi volant, adhaerere possunt, ita ut nucem è filo illis suspensam adhaerescentes comedant.
[Note: Locus.] Semper fere [Orig: ferè] in arboribus degunt; raro [Orig: rarò] terram petunt. Ad Belgas et Anglos quotannis sub initium Octobris accedunt.
[Note: Victus. et Vox.] Vescuntur muribus cute tantum detracta. Obiectis, vermibus, apibus, nucibus, ca~nabino semine, quod dum rostro perforant, sonum fabri malleum in asserm adigentis excitant, Sebum eis exhibetur, ut lentore fauces demulceantur, et suavius canant.
[Note: Generatio.] Nidificant in cavis arborum quidam, nonnullae nidos de arborum ramis miro artificio suspendunt. Ova plurima [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 15.] edere scripsit Aristoteles. Gregatim et impetuose [Orig: impetuosè] volant. Tinnire per noctem auctor Philomelae scribit. Veniunt apud Helvetios in cibum, et regium morbum, patientis aspectu in se, si nonnullis credimus; recipiunt.
Species Parorum sunt, Maior, Palustris, Silvaticus, Ater, Caeruleus, Caudatus, et Cristatus.
[Note: Aldrov. l. 17. Ornit. c. 13.] PARUS maior Aristoteli ai)gi/qalos spizi/ths2, Turnero et Longolio Parus Carbonarius, Gazae Fringillago vocatur. Coloribus quinque viridi, luteo, albo, nigro, et caeruleo elegantissime [Orig: elegantissimè] variat. Caput integit vitta, praeintenso nigrore instar corvi resplendens. Tempora et oculorum ambitus albent. Lingua extrema in duas partes fissa est, quarum utraque denuo [Orig: denuò] in exigua quasi capillamenta subdividitur. Cauda est bifida, partim cinerea, partim nigra, cuius extremae utrinque pennae duae,
exteriori parte candent. Propter cantus suavitatem alitur, eumque per totum continuat. Pulverizatus colicos et nephriticos cruciatus tollit.
PARUS INDICUS tribus potissimum coloribus, oculos si excipias, caeruleo, albo, et nigro constabat. Guttur, pectus, et totus venter candicabat. Vertex capitis et collum coloris erant caerulei diluti Pedes nigerrimi.
PARUS PALUSTRIS in agro Bononiensi Paronzino, Bellonio, quartum Pari genus, Turnero Schaeniclos Aristotelis dicitur. Capite est prorsus nigro, ut a [Orig: à] Gesnero describitur; pectore et ventre albicat. Dorso et cauda frigescit, crura sunt rosea.
SYLVATICUS macula per medium verticem rubente est conspicuus, partibus utrinque nigris, crusculis fuscis, alis nigricantibus, reliquo corpore viridis, ventre dilutius.
ATER qui et Carbonarius, albam maculam infra oculos habet, aliam in occipitio, caput nigrum, ventrem luteum, crura fusca.
CAERULEUS ab Aristotele tertio loco, et absque nomine peculiari positus, quod solus caeruleo capite sit insignis, ita dicitur.
CAUDATUS Aristoteli o(rino\s2, Bellonio Monticola, aliis, sed male a)nw/numos vocatur. Niger est, parte prona [Orig: pronâ] , albus supina, in mediis alis rubet, circa imum ventrem dilutius. Vertex ei albus, rostrum fuscum, cauda bifurcata, et tantae longitudinis, ut retio [Orig: retiò] per tergus super caput posita, hoc longitudine sua vincat. In femina omnia sunt pallidiora, et color tergoris in mare castaneus, in hac ferme [Orig: fermè] fuscescit. [Note: Arist. H. A. l. 7. c. 23. Bellon. l. 7. c. 25.] Incolit montes et silvas, et raro [Orig: rarò] , nisi frigido tempore invenitur. Vescitur vermibus, araneis, et similibus animalculis. Sed et arborum germina principio veris amputat. Nidum struit inter frutices, duos fere [Orig: ferè] palmos cum dimidio longum, ex musco et araneorum filis compositum, aditu semper angusto.
Species quae Mourier Gallis audit, rotundum aditu gemino ad arboris alicuius truncum suspendit, et multa ova parit. Visus ex lanugine illa, quae in salice vetusta et populo, extra ex lino aut cannabe exstructus. Quem Aldro vandus a [Orig: à] Presbytero quodam Coloniensi descriptum exhibet, avicula est Wyntepfker, quasi vini promum Colonienses dicunt.
Volant Pari caudati invicem, et modo [Orig: modò] hanc, modo [Orig: modò] illam petunt arborem. vox ipsis non ita incondita; altum vero [Orig: verò] veris inprimis tempore clamant. CRISTATO magnitudo est Paro maiore minor, montano par. Caput cum paucis punctis albis nigrum, crist a retro [Orig: retrò] extensa, corpus pronum fuscum, pectus album, crura cinerea. Degit circa abietes et Iuniperos.
[Note: Aldrovand. Ornithol. l. 18. c. 22.] MOtacilla, Hesychio ki/lloros et s1eis1opugi\s2, a [Orig: à] motitatione caudae dicta, a [Orig: à] quibusdam cauda tremula vocatur. Commune omnibus muscis vesci; et circa aquas et pecora, ideo [Orig: ideò] versari: combustarum pulverem contra lapidem vesicae vehementer laudari Faventinus et Massa reliquere. Species ipsarum sunt Alba et Flava, ad quas Spipolae, Spardae, et aliae Muscicapae referri possunt.
ALBA, quae et communis Gazae Albicula, Bellonio Aristotelis Cnipologus, sed forte [Orig: fortè] male [Orig: malè] , avicula est oblonga, vertice, collo superiore et pectore nigris, dorso cinereo, rostro lo~ iusculo, tenui, nigro, gula candida, ventre toto candido. Foemella vertice est cinereo, gula lutescente, cetera mari similis. Versatur circa aquas: saepe [Orig: saepè] et aratrum vermium causa sequitur.
FLAVA duplex est. Alteri caput proportione parvum, fuscum: rostrum longiusculum, nigricans. Cranium mollissimum, alae breves, venter cum paucissimo luteo albicans, qui color initio caudae inferius intensior est. Pennae in alis nigricantes, in medio per transversum albidae, extremae totae nigrae, cauda bifurcata, reliquo corpore longior. Ab Accipitre
[Illustration:
Parus maiior. Spiegelmass Brandmeiss.
]
[Illustration:
Parus ceruleus minor. Blawineiss.
]
[Illustration:
Parus palustris. Kolmeiss flesch. meiss.
]
[Illustration:
Parus siilualiais. Waldinass.
]
[Illustration:
Parus ater: Kolmeiss.
]
[Illustration:
Motacilla alba Weisser Wasser. steltz.
]
[Illustration:
Parus caudatus sive Monivose.
]
[Illustration:
Parus Cristatus. Kobelmeiss.
]
[Illustration:
Motacilla flava. Geber Wasser. steltz.
]
[Illustration:
Spipolla.
]
[Illustration:
Motacilla mas.
]
[Illustration:
Spipola alba.
]
[Illustration:
Stoparola.
]
[Illustration:
Borin Genua.
]
[Illustration:
Stuparola.
]
[Illustration:
Boarina.
]
[Illustration:
Rubemla lyrbola Phalicurus Roth schwenzle
]
[Illustration:
Muscipeta.
]
[Illustration:
Riirrhulas. Rotschwentzlein.
]
[Illustration:
Rubetra Bellonii.
]
[Illustration:
Rubetra seu Batos
]
[Illustration:
Rubecula seu Phoenucuras. rotzagel [Orig: rotzägel] rotschwentzleien.
]
[Illustration:
Cannevarola. Haufrotelein [Orig: Haufrötelein] .
]
[Illustration:
Anthus.
]
[Illustration:
Lusciniola. Nachtgall.
]
[Illustration:
Hipolais seu Carruca.
]
[Illustration:
Phoenicurus. alter.
]
[Illustration:
Luscinia. Nachtigal.
]
[Illustration:
Oenanthe. Burstner [Orig: Bürstner]
]
[Illustration:
Atricapilla. s. ficedula. Grasmeich. schwartz Kopff
]
[Illustration:
alia Ficedula sive sttricapilla
]
persequente si evaserit, egregie [Orig: egregiè] cantare dicitur. Alteri rostrum gracile, atrum, in extremo parum recurvum, flavedo a [Orig: à] gula ad podicem usque praecedente intensior. Caput et dorsum ferruginei ferme [Orig: fermè] coloris, mentum albicante macula velut batba cana [Orig: canâ] vestitum.
SPIPOLARUM, ut aucupes Bononienses appellant, tres describit [Note: l. 18. Orthol. cap. 26, 27.] Aldrovandus species. Una habebat caputleucophaeum, albam sub mento maculam, pectus rubicundum. Dorsum cinereum, ventrem ex rubicundo et albo varium. Altera pectus maculis fuscis deorsum descendentibus interstinctum, ventrem albescentem, maculam retro [Orig: retrò] ad oculos maiusculam ad ferrugineum accedentem. Tertia cui et Boarinae nomen, tota erat ex älbo lutescens, rostro et pedibus fuscescentibus.
STOPAROLAS idem exhibet binas; unam pectore et ventre fere [Orig: ferè] candido; Capite, quod maculis nigris in vertice, conspergitur, collo, tergore, cauda subfuscis: alteram rostro oblongo, recto, supra tamen parumper declivi, superius nigro, inferius corneo: collo, pectore, et ventre pallidis, oculis exiguis.
[Note: l. 18. Ornithol. c. 28.] MUSCICAPARUM, quae forte [Orig: fortè] Oppiano, quod [Orig: quòd] circa boves volitent boudu=tai, plures exponuntur ab eodem species; ex quibus illa quam Pigliamo sche aucupibus Italis vocari scribit, in collo maculam albam velut torquem habet, in medio alarum aliam [Orig: alìam] : Altera, Magnanima quasi munus fabri obiens dicitur, forte [Orig: fortè] quod rostro sonore [Orig: sonorè] tundat, dum Muscas capit. Tertia quae Gesnero [Orig: Gesnerò] Glarea, cruribus roseis, et ante hiemem avolat. Quarta quam Germani Todtenvogel vocant, forte [Orig: fortè] quod imminente pestilentia sint frequentiores, solitaria est, et per arbores irrequieta volitat. Quinta Gallis Moucherolle dicta, quae passeri adeoo [Orig: adeoò] similis est, ut non nisi moribus dum vivit; et rostro cum mortua est ab eo distinguatur. In silvis et dumetis latitat; et crura habet rosacea. Quidam Linariis eas comparant. Gesnerus eandem cum sua Prunella esse conicit.
[Note: Arist. l. 8. H. A. c. 3. Scalig. ad l. 8. H. A.] QUae Aristoteli Graece [Orig: Graecè] bati\s2, illam Gaza Latine [Orig: Latinè] RUBETRAM, Scaliger Rubicolam transtulit. Non convenit de ea inter Auctores. Niphus Italorum Baradam esse opinatur. Germani quidam Turdorum minimum genus quod rubi fructu victitat: Longolius Linariam seu Miliariam; Turnerus Anglorum Moretetteram, aut Stonchatteram; Bellonius Gallorum Traquetum, quod continuo [Orig: continuò] a as motitet. Si hunc sequimur, fringilla [Orig: fringillâ] paulo [Orig: paulò] minor est. Capite supremo nigricat, unde Melanocephalos Cretensibus dicitur. Collum et dorsum habet cinerea. Mas a [Orig: à] femina discrepat, quoniam ventre candicat, dorso, capite, et collo albicat, gerit et albam per alas lineam. In Graecia, Creta et Gallia continuo [Orig: continuò] , migratoria enim non est, visitur, et semper dumetorum cacuminibus insidet. Unde [Orig: Undè] forte [Orig: fortè] ei apud Graecos nomen, nec ad pagos vel vicos propius accedit. solitudine gaudet, et gregatim duntaxat, dum soboli intenta est, volare conspicitur. Nidum tanta [Orig: tantâ] struit industria, ut difficulter quo intret vel exeat invenias.
[Note: Hesych. et Phavorin. Lex.] RUBECULA, quae Graecis e)ri/takos2, e)riqeu\s2, e)ri/qulos, e)riqe/a, et da/ndalos, Gazae etiam Sylvia, pectore est aurantio ad ferrugineum accedente, lingua bifida, cauda duodecim pennis instructa, quam saepe [Orig: saepè] motitat, postquam submiserit absque tremore statim erigit, et sic eius pulli a [Orig: à] Phaenicuri, seu Ruticillae femina, et pullis, quibus ita similes sunt, ut vix ab oculatissimo dignosci possint, quae simul atque caudam moverint non cessant, donec ter aut quater simul moverint, dignoscuntur. Aestate cum prole ad desertissima quaeque loca secedit, cum Ruticilla comparet. In fine Autumni perfectam in pectora rubedinem nacta, ad oppida et pagos confugit, quo tempore
Ruticilla delitescit. Numquam fere [Orig: ferè] in eodem saltu nisi una reperitur; unde Phavorino o)/rneos monh=ros kai\ mono/trofon, et natum in de illud, una arbor non capit duos Erithacos. Voce homines [Note: Porphyr. l. 3. de abstin. ab animal.] imitari, prodidit Porphyrius. Si cava terrae subierit, pluviam praedicit. Merulam amore tanto prosequitur, ut noctu fere [Orig: ferè] in proxima arbore prope [Orig: propè] eam quiescat. Dicitur et morbo comitiali esse obnoxia.
[Note: Aldrovand. Ornith. l. 17. c. 31. 32. Scalig. ab l. 8.] PYRRHULA seu Rubicilla, Scaligero Byrriola passeris est magnitudine; gula, pectore et ventre, miniaceis seu purpureis (feminae pectus totum castaneo cinereo colore diluitur) rostro [Note: Arist. H. A.] brevi ac lato, bituminis instar splendente, trigono ferme. Lingua [Orig: Linguâ] pro corporis magnitudine latiore et crassiore; cuius pars extrema quae palatum tangit, et sapores diiudicat carnea est et nuda, reliquae cornea [Orig: corneâ] pellicula obteguntur. Degit aestate in montibus et silvis; sub hiemem ad plana descendit, et facillime [Orig: facillimè] capitur. Colorem per totum annum servat. Vescitur vermiculis; sed inprimis semine cannabino, et primis illis arborum mali praesertim et pyri gemmis, quae ante folia et flores erumpunt. Sed et nucibus ac acinis rubentibus sambuci aquatici, et solani perpetui, delectatur. Nidulatur in sepibus et quatuor ova excludit. Voce fistulam imitatur etiam femina, et omnes cantus avium canendo et sibilando exprimit: forte [Orig: fortè] et humanum sermonem.
[Note: Arist. l. 9. H. A. c. 49.] PHOENICURI seu Ruticillae, quam Aristoteles et Plinius cum Erithaco confundunt, plura fortassis sunt genera. Turnerus enim caput scribit ei esse nigrum, Gesnerus macula alba insigne. Aldrovandus quatuor diversas observavit, binas iisdem ex Gesnero adiecit. Tota aestate nobiscum degit, hieme avolat, aut se abscondit. Vescitur muscis, nucleis ieglandium concisis, ovis formicarm et araneis. Nidulatur in arborum, murorum, et posticarum aedium, ubi hominum minor frequentia, cavis. Bina aut terna ova parit. Cuculi pullum, qui aliquando in eius repertus fuit nido, alit. In sublimi aliquo aedificio, primo inprimis diluculo, idque veris tempore, canit. Hyme et pullis exclusis silet. Inter incubandum praetereunte aliquo clamitat.
ANTHI avis, quem Florum Gaza vertit, facit mentionem Aristoteles, eidemque fringillae magnitudinem, pedes fissos, pulchrum colorem, domicilium circa aquas et pecudes; [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 42. et 74.] victum ex herbis et vermiculis facilem, oculorum imbecillitatem, hinnitum equorum, quem herbae pabulo, adventu ipsorum pulsa imitatur, adhunc modum se ulciscens, odium cum Spino et Aegitho tantum, ut sanguinem eorum credant non coire, multisque ob id veneficiis infament, tribuit. Quaenam illa hodie [Orig: hodiè] sit avis, non convenit inter scriptores. Bellonius illam quae Gallis Bruant dicitur, esse credit, illamque fringilla esse maiorem, mares fere [Orig: ferè] lutescete, cauda flavescere, cruribus et pedibus nonnihil rubescere, circa altas et proceras arbores procul a [Orig: à] pratis dissitas versari, plerumque canabino semine vesci, ad minimum quinque pullos excludere, dum volat strepitum edere, scribit. [Note: Aldrov. l. 17. c. 33.] Aldrovandus, qui modo descriptam avem Chloridem esse putat, spipolam esse iudicat, cum et pulhra sit, et omnia fere [Orig: ferè] ea, quae Antho Aristoteles adscribit, admittat. Circa amnes, inquit, et prata uliginosa degit, et si ab equis ibi pascentibus pellatur, aufugit quodam cumgarritu, quo, hinnitum equi quodammodo imitari videtur. Gesnerus denique illam Aviculam quam circa Argentoratum Gaulammer vocant, Aristotelis Anthum esse conicit.
CANNEVAROLA Bononiensium, quod [Orig: quòd] in viridi crescenteque cannabe et niduletur, et degat sic dicta, Germanorum Crasmuscho, et Anglorum Titlingae, si Aldrovando credimus, per omnia similis est. Lusciniam
tam exacte [Orig: exactè] corporis figura [Orig: figurâ] exprimit, ut nisi paulo [Orig: paulò] esset minor, ne tam ruffesceret, prorsus eadem videretur. Tota parte prona [Orig: pronâ] , gula nempe [Orig: nempè] , pectore, et ventre ex albo flavescit, supine [Orig: supinè] capite, collo, dorso, et alis ex luteo fuscescit. Rostrum habet lutescens longiusculum. Caput planum. Caudam breviusculam infra lutescentem, supra ad ferrugineum vergentem.
[Note: Arist. H. A. l. 9. c. 49. Plin. H. N. l. 10. c. 29.] OENATHE Aristoteli et Plinio memorata, Gazae vitiflora seu vitifera, vel a [Orig: à] colore simili uvis germinantibus; vel quod [Orig: quòd] vini tempore appareat, vel quod uvis delectetur, ita dicitur. Abdit se sub caniculae exortum, eadem [Orig: eâdem] occidente conspicitur. Vitat interdum frigus interdum aestum. Quaenam sit avicula ambigitur. Bellonius illam esse credit, quae Gallis, Culblanc, Italis Culo bianco dicitur. Avis est Sittae magnitudine; rostro, alis, cruribus, et caudae extremitate nigris; dorso cinereo; lingua [Orig: linguâ] oblonga ac plana, pedib. parvix: cruribus oblongiusculis. Quia quicquid sub ventre, infra, et supra Uropygium, et anteriorem partem caudae album est, Cul blanc vulgo vocatur. Versatur in parvis dumetis, neque in volatu perseverat. Nidulatur in foraminibus veteris maceriae, quandoque etiamin lapidicinis, quin et in terra, ubi bos aut aliquod iumentum vestigium impressit. Vescitur erucis et vermibus terrae. Plures Couliblanci descriptiones apud Aldrovandum [Note: Aldro. Ornith. l. 17. 6. 38.] vide.
Quam Bellonius LUSCINIOLAM appellat, avis non est obvia. Pectore, capite, dorso, et colle pectoris est cinerei. Pennae alarum, et caudae fuscae; rostrum acutum, subnigrum, gracile, in extremo et intus aureum, celeriter perterram cursitat. Numerose [Orig: Numerosè] quando aestus ingravescit, et potandi gratia in palustria sese conferunt, capiuntur. Huc referillam, quam aucupes Itali Giarolam vocant, magnitudine alaudae. Rostrum habet fragile, intus rubicundum. Rictum admodum amplum. Verticem, collum, dorsum, et alas coloris varii. Linguam bifidam, Caudam adeo [Orig: adeò] brevem, ut vix ulla appareat, illamque bifidam, variam, angustissimis plumulis compositam. In pedibus posticus digitus admodum longus, paris longitudinis unguem annexum habet, ita ut ambo pollicem expleant, isque primum rectus fere [Orig: ferè] totus, extremo tantum, admodum exiguo unco modice [Orig: modicè] inflexo, armatur.
[Note: Nomen.] INter Insectivoras Canoras primum Lusciniae alterum Hypolaidi, tertium Atricapillae locum tradimus. Causa in voce patebit. Illa Graeis )*ahdw\n et )*ahdw\: Latinis, seu quod in lucis canat, seu quod ante lucem, seu quod lugens Luscinia; sed et Acredula, volucris Attica, Ales Daulia, Pandionia etc. dicitur.
[Note: Descriptio.] Formam non est quod describam, cum ubique sint obviae. Linguae summo [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 15. Plin. H. N. l. 10. c. 29.] acumine caret, nec tenuitatem illam primam habet, quam ceterae aves, atque hoc illi cum Atricapilla commune intercedit. Mari Femina corporis habitu similis, aliquando tamen ad cinereum vergens, quod et iunioribus competit. Illa quam Schwenkfeldius maiorem vocat, tota fere [Orig: ferè] cinerea est, et parum rubedinis obtinet. Sexum male [Orig: malè] ex corpore coloris, mole, oculo dextro, qui marimaior dicitur, collegeris: Mares adulti vere capti, quod tum in venerem ruentibus genitalia turgeant sese produnt; extra id tempus, quae frequentes, et modulatos edit cantus, qui continuo spiritu in lo~gum trahuntur; quae unico saepe [Orig: saepè] insistit pedi, et diu immobilis permanet, mas est. cursitat per caveam femina, et cantum brevem concisum ac intermissum promit.
[Note: Locus.] Locus ipsis diversus. In silvis quaedam vitam agunt, quae maiores sunt forte [Orig: fortè] , quia se in his tutiores a [Orig: à] serpentibus credunt, in sepibus quaedam, nonnullae montana loca amant, palustria nonnullae; plana aliae. Hibernia iis
caret si Botero credendum; Batavia si aliis; imo [Orig: imò] mori illatae dicuntur. Athenis tanta ipsarum copia, ut Philomelam Atticam Poetae [Orig: Poëtae] finxerint. Sunt et prope [Orig: propè] Arduennam silvam plurimae. Aestate adulta non diu apparent, et sub autumno usque ad dies vernos conduntur. Maximi vaeneunt, quae in caveis hiemem pertulere. Cibus eis vermiculi, sed inprimis formicae, et illarum ova. In caveis duris ovis et mica panis vescuntur.
[Note: Partus. Arist. H. A. l. 5. c. 9.] Nidum vere mense Maio, vel etiam prima aestate, quandoque humi sub sepibus, et arborum truncis, aliquando in ipsis fruticibus viridibus, et densis, ex foliis arborum, paleis, et musco oblongiusculum construunt. Cum plurimum sena ova pariunt; et dum incubant, a [Orig: à] cantu, si Aristotelem sequimur, cessant; si Albertum et alios, Luscinia pervigil custos, cum ova quodam sinu corporis et gremio fovert, insomnem longae noctis laborem (solam ex omnibus somnum negligere, kai\ dia\ te/lous2 a)gru/pnein [Note: Aeliam. l. 12. c. 20.] Heliodus apud Aelianum auctor est) cantilenae suavitate solatur; quo possit non minus dulcibus modulis quam fotu corporis, ova animare.
[Note: Vox. Sidon. Epist. l. 2. Plin. H. N. l. 10. c. 29.] Cantum et vocem earum, quam e)ustomei=n Pollux vocat, Sidonius sibilare dicit, Pliniiverbis explico. Lusciniis inquit ille diebus ac noctibus continuis XV. garrulus ssine intermissu cantus. Densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tanto in corpusculo, tam pertinax spiritus. Deinde in una perfecta Musicae scientia modulatus editur sonus: et nunc continuo [Orig: continuò] spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguiter conciso, copultatur intorto; promittitur revocato, infuscatur exinopinato. Interdum et secum ipse murmurat: plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est vibrans, summus, medius, imus, breviterque omnia tam parvulis in faucibus, qui tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit: ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam effi caci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. Variant tamen. Nam in palustribus, relaxante instrumenta vocis humiditate nimia [Orig: nimiâ] , tam sonorae non sunt. In [Note: Martyr. in Histor. Occid. Ind.] Hispaniola. S. Iohannis, Martyre teste, numquam a [Orig: à] cantu cessant. In Scotia non tam suaviter ac in Italia canunt; et circa Orphei [Note: Pausan. in Boeotic.] sepulcrum, vocaliores a [Orig: à] Thracibus credebantur.
[Note: Affectus.] Amicitiam et cum Phaenicuris colunt, cum quibus etiam coire creduntur, et cum aviculis mollioris rostri, ad quas caveis inclusae advolitant. Inimicitiam, cum collurione qui visco implicatas capit; Accipitre qui eisdem insidiatur; et vipera, a [Orig: à] cuius suppositae oculorum sulgore in certissimam perniciem trahuntur, descendentes [Note: Merula in Mirabil. Cardan. l. de var. rer.] enim paulatim ex arbore in praedam ipsi cedunt, ut Merula scribit; quod tamen Cardanus negare videtur, exercent. Inter affectus corporis praecipus pinguedo. Saepe [Orig: Saepè] adipis molc obrutae exstinguuntur. Si aliquo alio liberos corripi contingat, formicarum ovis sibi ipsis medentur.
[Note: Ingenium. Apud Nemesian. Ecloga. 2.] Ingenium singularis in herum cicuratarum fides; saepe [Orig: saepè] emissa, (tale Alcon Donaci se dono dedisse canit)
Scit rursum remeare domum tectumque subire Viminis, et caveam totis praeponere silvis;imo [Orig: imò] multae venditae vel dono datae aliis prioris domini desiderio contabescentes commoriuntur; et obstinatus libertatis amor, (si adultae caveae [Note: Aelian. in variis.] includantur, cantus et cibi abstinentia, pro servitute venator em teste Aeliano, silentio ulciscuntur) testantur: Cantus maxime [Orig: maximè] , et Docilitas. Simplex ille, si in solitudinibus degunt; varius et multo apparatu compositus, si in auditores inciderint. Non filomou/s1ous2 duntaxat, sed et filodo/cous2 cum Charmide Atheniensi agnoscas to\ kerw\s2 e)li/ttei to\ me/los. Nec minor posteritatis cura. Meditantur aliae iuniores: versusque quos incitentur accipiunt. Audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Docilitas mira. Caesares iuvenes habuere Luscinias Graeco
[Note: Plin. H. N. l. 10. c. 42.] atque Latino sermone dociles; praeterea meditantes in diem et assidue [Orig: assiduè] nova loquentes, longiore etiam contentu. Visum iam saepe [Orig: saepè] iussas canere coepisse, et cum Symphonia alternasse: sicut homines repertos, qui sonum earum, addita in transversas harundines aqua [Orig: aquâ] foramen inspirantes, linguaeve parva aliqua opposita mora, indiscreta redderent similitudine. [Note: Gesner. in Ornithol.] Fuere tres Ratisbonae, Anno M. D. XLVI. quae, intra noctis silentium, quicquid interdiu ab hospitib. colloquentibus inaudierant, Germanico sermone, ita promere solebant, ut abaudientibus optime [Orig: optimè] intelligerentur.
[Note: Usus.] De ipsarum in cibo usu non est quod multum dicam. Plumis nudata vox est praetereaque nihil, ut Lacon ille apud [Note: Plutarch. in Apopth. Lacon.] Plutarchum dixit. Appositam fuisse in centenaria illa Aesopi Tragigici, cui quendam civem Romanum donatione unica XM. aureorum dedisse legimus. Patina, vel exinde colligas, quod centum aviculis, quae cantu aliquo excellerent, constaret. Arrii etiam filios magno coemptas [Orig: coëmptas] esitasse [Note: Horat. l. 2. Serm Satyra. 3. Plin. H. N. l. 32. c. 10. Aelian. l. 1. H. A. C. 43.] Horatius testis est. Medicinam si spectes. Cancrorum oculi cum Lusciniae carnibus in cervina pelle alligati vigiliam praestant fugato somno. Fel cum melle illitum visum perfecte [Orig: perfectè] acuit, ut vult Kiranides.
[Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] HYPOLAIDEM seu Currucam Atistoteli debemus; qui quidem Cuculum in eius nido parere scripsit; sed cum corporis formam non addiderit, par fere [Orig: ferè] de ea ac Antho inter scriptores concertatio. Niphus cantu et magnitudine Philomelam imitari, et quod in oculi Equi mortui concavitatenidisicet, Hyppolaida vocari scribit. Bellonius Lusciniae in cantu similem, Gallis Fanette brune, facit. Turnerus, Titlingam seu Lingettam Anglorum, quae Luscinia minor est, colore subviridi. Culices et vermiculos in ramis arborum sectatur; raro [Orig: rarò] humi consistit; hieme non cernitur, cuculi pullum pro suo educat, et sequitur, esse; et Germanis Passerem gramineum Grasmusche seu Graßmucke [Orig: mücke] vocari reliquit. Gesnerus dictionem Germanicam Grasmusche per metatesin a [Orig: à] Latinorum curruca factam esse conicit, et quatuor eius genera facit. Maiores vel colore sunt fusco prae ceteris canorae. Circa lacum Verbanum Piccafigas, id est, Ficedulas, vocant, vel pectore albo, capite cinereo. Ex Lino nidum struunt. Atricapillis, maribus caput prima aetate rubet, dein de nigrescit, feminis semper ruber. Minores ventrem album, oculos albicantes habent, inter sepes fere [Orig: ferè] degunt, et hieme discedunt. Eliota Anglus Paslerem sepium esse putat, quem Turnerus Passerem Troglodytem interpretatur, Germanis Zaunschlipffe. Aldrovandus nullam observavit, cui proprie [Orig: propriè] illud nomen convenire existimatet. Shwenkfeldius, d)pilai+/da, Graecis, Andothiam Alberto dici opinatur, et supina parte totam cineream, prona [Orig: pronâ] albidam, partim dilute [Orig: dilutè] cinereo colore respersam, vertice punctulis nigris maculato, describit. Secundum eundem, nidum inter gramina rotundum suspendit. Ova Maio plaerumque quinque, aliquando septem, subviridia, punctis minutissimis varia, parit; eaque si digitis tangantur, non amplius fovet, sed relinquit.
ATRICAPILLA melagko/rufos et melanoke/falos Graecis, falso [Orig: falsò] Gallinago ab Alberto M., ab aliis Guger Germanorum, qui capite quidem atro est, sed pectore rubet; a [Orig: à] nonnullis avis Phoenicuro adeo [Orig: adeò] similis, utnisi cauda differrent, quae illi rubea, huic cinerea est, vix digni possent, esse putatur. [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 49. Plin. l. 10. H. N. c. 29. Scalig. ad H. A. Arist. l. 9.] Quam vere [Orig: verè] Aristoteli et Plinio cum Sycalide, seu Ficedula, vel ut Scaligero placet Ficula et Ficilla eadem sit, et ineunte qautumno Ficedula, ab autumno protinus Atricapilla evadat, putetur; cum Schwe~kfeldius Atricapillam vere et autumno deprehenderit, [Note: Schwenkfeld. in Aviar. Siles.] iudicandum relinquo. Aliquot earum exhibet Aldrovandus icones. Una capite, dorso, cauda, et
remigibus alarum pennis tota nigra erat. Alterius vertex colorem castaneum gerebat. Tertia notabili macula supra rostrum in fronte notabatur. Quarta tota ex albo et nigro variabat. Schwenkfeldius Passere paulo [Orig: paulò] minorem, vertice nigerrimo, collo dilute [Orig: dilutè] caeruleo, ventre albicante, podice subflavo, pedibus glaucis, unguiculis fuscis, esse scribit, et summae linguae acumine carere addit. In Anglia non habentur, si Turnero credimus, Nidificant in caveis arborum, et plura quam viginti ova ponunt, sed numero semper impari. Non tantum vermiculis, sed et sorbi Alpinae bacculis, vescuntur; imo [Orig: imò] et uvis inhiant. Unde Ampelides vocantur. Pullos tanta sedulitate alunt, ut in nido etiam pinguissimi [Note: Gell. Noct. Attic. l. 15. c. 8.] exsistant. Optimae sunt in cibo autumno, propter alimentum tum in iis abundans. Phavorini temore negabant ullam avem praeter ficedulam totam comedi oportere. Dioscorides frequenter in cobo sumptas, visum acuere testatur.