ABsoluta [Orig: ABsolutâ] Avium Carnivorarum historia ad Phytivoras pergendum est, inter quas pulveratrices tam silvestres, quam [Orig: quàm] domesticae primo [Orig: primò] occurrunt. Inter illas primus Pavo, propter exquisitum pennarum [Note: Lucian. de domo.] ver, et gemmantes [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 20.] colores, quos adverso maxime [Orig: maximè] sole, quia sic fulgentius radiant, expandit; Iunonium incessum [Note: Varro l. 3. dererust. c. 6.] ingenium, de quo in sequentibus singulare, et magnum apud veteres [Note: Oppiam. l. 2. Lucret. l. 2. de Natura rerum.] aestimium occurrit. Athenis [Note: Aelian. de Animal. l. 5. c. 21.] statuto pretio singulis noviluniis per annos XXX. spectabatur, multi Lacedaemone et ex Thessalia spectatum confluebant. Alexam. [Note: Ael. l. c.] visis iis apud Indos, gravissimas in eum qui occideret poenas constituit. Tiberius [Note: Sueton. in Tiber.] ob subtractum è viridario unum, capite multavit. In Lybia si quis tantummodo [Orig: tantummodò] laedisset,
[Illustration:
Pavo Pfaw
]
[Illustration:
Pavo femina Cum bordeo spurio
]
[Illustration:
??? Pfaw
]
non impune [Orig: impunè] ferebat, si Eustathio credimus. Quod si pretium spectes, mille drachmis marem et feminam venditos fuisse [Note: in Orat. contra Erasist.] Antiphon scripsit: et tempore Varronis [Note: l. 3. dere rust. c. 6.] ova earum denariis vaeniebant quinis, ipsi facile [Orig: facilè] quinquagenis, grex centenarius facile [Orig: facilè] quadraginta milia sestertia reddebat, ut quidam Albatius aiebat, si in singulos ternos exegisset pullos, perfici sexagena potuisse. Dicitur et [Note: Suidas.] Medica, [Note: Aristoph. in Avibus.] Persica, [Note: Statius l. 2. Sylv.] Iunonis, et [Note: Athen. Dipnos. l. 9 c. 19.] picta avis.
Diversitas illorum a [Orig: à] colorum inprimis, et loci diversitate sumitur. Nostrates satis sunt noti. In Terra Firma quidem ventre et pectore nigris, cetera flavi; alii pectore et ventre flavi, [Note: Genera.] ceter a nigri conspiciuntur. In Curiana regione sunt silvestres, [Note: Martyr. dec. 1. de reb. Occani l. 8.] qui per nemora vagntur, et adeo [Orig: adeò] viles sunt, ut unica sunt, ut unica duntaxat vendantur acu, alibi in palustribus inveniuntur. Quod si et Sexum attendamus, femina mare multo [Orig: multò] minor est, neque in cauda oculos illos gerit, Iaponensem si excipias, quae quatuor in Uropygio obtinet.
[Note: Descriptio.] Placet maris et feminae descriptionem exhibere. Mas igitur capite, collo, et pectoris initio intense [Orig: intensè] caerulei, seu sapphirini coloris est. Caput pro corporis proporitione habet exiguum, et quodammodo serpentinum, maculis duabus oblongis candidis, quarum una oculos superequitat, altera brevior at longe [Orig: longè] crassior subiacet, ornatum. Apicem in vertice è nudisquo dammodo scapis tenerrimis. viridescentibus, in summitate eiusdem coloris liliorum flores ferentibus conspicuum. Rostrum candicat et insigniter hiat. Collum est longiusculum tenue et exile. Dorsum ex albo cinenereum, maculis atris transversalibus conspersum. Cauda in duas quasi dividitur. Non longioribus quae ex dorso prope podicem oriuntur pe~nis, in rotam extensis, minores quaedam eaeque fuscae non rigent, sed ut in reliquis avibus extensae conspiciuntur, datas ut longiores sustinerent crederes. Oculi toupte/rou quatuor circulis, aureo, castaneo, viridi et sapphirina constant, et varios ad solem obversae colores iaciunt. In femina pauca colorum conspicitur varietas. Alaetotae, dorsum, venter, coxae, ac pedes coloris sunt fusci ad cinereum ver entis. Capitis vertex et apex eiusdem coloris, in vertice tamen aliquot maculae exiguae, veluti punkcta virescentia interseruntur. etc.
[Note: Locus.] Quantum ad Locum in Asia fuisse invectitios [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] Theophrastus auctor est, transmarinos [Note: Varrode rerust. l. 3. c. 6.] Varro. Babylonia [Note: Diod. Sicul. l. 2. c. 53 Rhodig. Antiq. lect. l. 1. c. 10.] multos pulchriore quam alibi varietate aluit. Media gulosis [Note: Clemens Alexand. in Paedagogo.] celebratos. Ex Asia in Craeciam [Note: Ael. l. 5. de Animal. c. 21.] primum, Samum inprimis unde Samii tamquam praestantiores [Note: Gellius l. 7. Noct. Attic. c. 1???] commendantur, post in Italiam et alias oras delati sunt. Athenis in pretio fuisse superius dictum. Roma tempore [Note: Athen. Dipn. l. 14. Genera tio.] Athenaei plures fuere quam [Orig: quàm] Coturnices. In Suetia, quoque Ostrogothia, et apud Normannos in agro Lexoviensi aluntur. Amant edita loca, pascuntur tamen cum Gallinis, et Gallinarium sub vesperam simul repetunt.
Summa ipsis Coeundi cupiditas. Masculus [Note: Columella l. 8. de re rustica c. 11] quinque feminas desiderat, et ni adsit alia, incubantem invadit, ac ova frangit. Agnoscitur irruisse libido, [Note: Pallad. l. 1. de rerusti. c 28.] quoties circa se amictum caudae gemmantis incurvat, et singularum pennarum capita occulta, locis suis exserit, cum stridore procurrens. Accenditur eadem, si leviter tostam fabam tepidamque ieiunis quinto quoque die exhibeas. Coeunt [Orig: Coëunt] ab Idibus Februarii [Note: Columel. et Pallad. l. c.] ad Martium, vere praesertim, locis fere [Orig: ferè] apricis, cum Favonii spirare coeperunt. Partus a [Orig: à] trimatu obvenit, [Note: x Aelian. l. 5. c. 32. Columella l. 5 c. 32.] cum varii colores funduntur, brevi a [Orig: à] coitu agitur tempore. Ter is anno a [Orig: à] feminis, quae non incubant editur: at quae fovent ova totum tempus fecunditatis aut excludendis, aut etiam educandis pullis consumunt, ita ut vere [Orig: verè] semel in anno parere [Note: H. A. l. 8. c. 11.] Aristoteles dixerit. De numero ovorum non consentiunt auctores. Aristoteles octona in ptimiparis numerat, duodecim aut paulo [Orig: paulò] pauciora in aliis; nec ista continuatis, sed binis ternisve interpositis diebus ponuntur. Alii primo anno unum et alterum, sequenti quaterna quinave, ceteris duodena
edere volunt; nechic numerus transscenditur. Quaeter [Note: Columelli. l. c.] pariunt, earum primus partus, quinque ovorum est, quatuor secundus, trium aut duorum tertius. In Temistana viginti imo [Orig: imò] triginta aliquando enituntur. Concipiunt tamen et [Note: Aelian. l. 5. c. 32.] sine coitu, et ova Zephyria seu u(pene/mia Gallinarum more, non [Note: Athenaeus Dipnos.] plura tamen duobus ponunt. Ut commodius excludantur Gallinis, sed non Rhodiis supponi possunt, recentiora, luna nonaria [Orig: nonariâ] exsistente, hoc est, [Note: Columella.] novem a [Orig: à] primo Lunae incremento dieb. Commodius inquam. Nam et mas seu libidine turgens, seu incubandi flagranss desiderio, illa interdum frangere solet; ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] femina celantur; et quia femina non continue [Orig: continuè] duorum dierum [Note: Aelian de Animal. l. 5. c. 32.] intervallo incubat, refrigerata, infecunda evandunt.
[Note: Aetas.] Aetas ipsis [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 9.] viginti annorum tribuitur. Indicus [Note: Aelian. de animal. l. 11. c. 33.] centum memoratur vixisse. Volatu parum valent; seu quod Uropygium flecti ineptum obtineant, seu quod longitudine caudae et corporis gravitate premantur.
[Note: Vox.] Vocem si attendas, Philomelae auctor eas pupillare dixit, Varro a [Orig: à] voce suadictos tradit.
[Note: Ingenium.] Si Ingenium, incessum suum ita componit, ne maculetur, pullus adhuc, si madescit (fide Alberti refero) moritur. Laudatus [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 20.] gemmantes expandit colores, adverso maxime [Orig: maximè] sole, quia sic fulgentius radiant, simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda, omnesque in acervum contrahit pennarum, quos spectari gaudet, oculos. Si tacitus [Note: Ovid. l. 2. de arte amandi.] spectes; recondit suas opes. Refrigerationis indigus, passis pennis, et in anteriorem reflexis, corpus suum operit; ingruente a [Orig: à] tergo vento, alas pandit, et suaves auras excipit. Lini radicem [Note: Aelian. l. 11. H. A. c. 11] naturale fascini amuletum, sub altera alarum retrorsum gestat. Qui eos venenum detegere, defossum eruere referunt, si dem suam exsolvant.
[Note: Morbi.] Duplici inprimis morbo afficiuntur, Doloribus nempe dentientium infantum similibus cum crista produci incipit, et pennarum defluvio; de qua [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 20.] Plinius. Idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus ac morens, quaerit latebram.
[Note: Praesagium.] De Vipraesagiendi hoc dixisse sufficiat, cum plus solito clamitant, noctu inprims p0luviam [Note: Mizald. in Ephem. text. 1. c. 43.] imminere. Vocis enim illius obstreperae congeminatio, vegetum et acutum intus cum calore vocalem Spiritum, per arteriam vaporoso aere [Orig: aëre] imbutum, erumpere testatur. Quod vero [Orig: verò] extra tempus cantillantem, Paracelsus mortem alicuius ea in domo praesagire tradit, fabula est.
[Note: Usus.] Usum et in Medicina et in cibis aliquem praestat. Nam ius pavonis pingue pleuritidem sanat, linguarum usus ab epilepsia praeservat. Ova usta et in acet trita impetigines emendant, fumus è pennis exceptus rubescentes oculos, [Note: Porta Phytogn. l. 3. c. 29.] propter signaturam curat. Fimus podagrae fervorem mitigat. Caro propter siccitatem et frigiditatem, dura et concocta difficilis audit. Etiam mortui post annum nec olet, [Note: August. de Civit. Dei l. 21. c. 2.] ne putrescit, visa [Note: Aldrov. Ornithol. l. 13. c. 1.] post quadriennium cariem foeniculi odore, saporis amari et salsi contraxisse. Primus eos [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 20.] Aufi dius Lurco circa novissimum bellum piraticum saginare instituit, et ex eo quaestu, reditus seu sestertium seu minorum sexaginta milia habuit. Hortensius [Note: Aelian. l. 5. de Animal. c. 21.] Orator, primus editiali cena cibi causa occidit, et ideo [Orig: ideò] in iusvocatus est. Cerebella Vitellius in [Note: Sueton. in Vitellio.] famosa illa patina, quae Minervae clypeus, cum aliis prodigiosis cibis appsuit. Quaevel de [Note: Athen. l. 13.] virgine a [Orig: à] Pavone in Leucadia adamata; vel de Pavone [Note: Aelian. l. 11. de Animal. c. 33] Indico. Ioviconsecrato, quem sacrilegi suffurari non potuerunt, dicuntur; inter historica recenseri debent.
PAvones, ALBI Septentrioni peculiares esse credebantur: et in calidioribus regionib. eosdem nasci,
[Illustration:
Pavo albus cum tritico multiplier Weiser. Pfaw.
]
[Illustration:
Pavo Iaponensis. mar Cum lacucta.
]
[Illustration:
Pavo Iaponansis focmina. cum hordeo distico
]
successu temporis compertum est. Vidit Aloysius [Note: Cap. de Navigat.] Cadamustus in Maderis; Iohannes [Note: In fabrica Mundi 10. 3. cit. Aldrov.] Laurentius Ananias in parva insula, plures, Scaliger in Gallia binos; Gaudentius Merula Mediolani plures; Aldrovandus unum Bononiae [Note: Aldrov. Ornith. l. 13. c. 2.] natum. Cum ex Norvegia Coloniam adveherentur, numero per seminium aucto, cum penitus in frigidiora loca commearent, et matres in ipso vere ovis incubantes nivosa loca perpetuo [Orig: perpetuò] ob oculos haberent, vulgatiores facti sunt. Tales et in calidioribus regionibus nascentur, si caveas in quib. incubant et excludunt ova, ex parte albis velaminibus obtendas.
[Note: Descriptio.] PAVONUM IAPONENSIUM maris et faemellae descriptionem Marchioni Facchineto, qui eam a [Orig: à] Iulio IX. Pontifice accepit, Aldrovandus debet. Mas nullam cum nostrate praeterquam in cauda et pedibus similitu dinem gerebat. Rostrum erat, ut in nostrate cineritium, sed longius et subtilius. Vertex capitis, qui planus erat, et collum superius virescebant, et maculis caeruleis ceu punctis, quae pariter in medio exiguas lineas albas deorsum descendentes habebant, respergebantur. Apex in capite quatuor ferme [Orig: fermè] digitos longus partim viridis, partim caeruleus, figura siliginis spicae non omnino [Orig: omninò] dissimilis Oculorum pupilla nigra, iris lutea, hanc ruber circulus ambiebat. Pectus et dorsum velut ex squamis, sed colore variantibus constabant. Pectoris enim squamae, si ita vocare licet, ex caeruleo, viridi et aureo: dorsi ex caeruleo et viridi tantum tingebantur. Alarum principium eiusdem cum dorso erat coloris, sed squamae illae virides haud ita apparebant, caeruleae vero [Orig: verò] maiores erant et lucidiores. Pennarum secundi ordinis primae eiusdem erant cum superioribus colores; reliquae in medio virides, ubi lineis nigris transversalibus notantur: post subluteae similiter nigris lineis notatae; in extremitatibus denique nigrae. Venter, coxae, et denique pedes colore leucophaeo et maculis nigris insigniuntur, quarum quae in ventre sunt, lineas albas habent. Cauda pennis, quam in nostrate rariorib., colore magis fusco ad castancum vergente, calamo candidissimo. Oculi caudae multo quam in nostrate maiores, primum aurei, dein caerulei, postremo virides, ut in nostrate. Femina mari quidem minor est, sed capite toto, collo, dorso, pectore et alis simillima. Illud vero in hac admirandum est, supra uropygium, nempe ad dorsi finem, quid veluti caudam habere, ea~que oculatam, ut in mari: sed oculi, licet quam in illo sint minores, sunt tamen pro pennarum portione magni. Habebat itidem caudam viridem pe~nis in ambitu caeruleis, et calamis albis. Postremo [Orig: Postremò] in eo etiam a [Orig: à] mare differebat, quod ventrem haberet prorsus nigrum. GALLOPAVO, aliis Gallus Indicus, Peregrinus, et Calecutensis dicitur, et idem esse cum Meleagride, cuius synonima sunt, [Note: Varro l. 3. de re rust. c. 2. Plin. H. N. l. 10. c. 26.] Gallina Africana, Numidica, Afra avis, Numidica guttata, et alba Lybica, videtur; si vera est illa descriptio, quam ex Clyto Milesio Athenaeus [Note: Athen. l. 14. Dipnos.] adfert. Verba eius sunt. Circa templum virginis, Minervaenempe in Levo (sic legendum [Note: Casaubo~. ad Athen. l. 14. c. 20. Dalechamp. ad l. eund. Ael. l. 5. c. 27. de Animalib.] non Olero. Insula est maris Icarii Sporadum una) Meleagrides aves sunt. Locus ubi aluntur est est e(lw/dhs2 non paludosus, (ut quidam vertunt, Meleagrides enim Aristoteles ab avibus paludicolis distinguit, et Hesychius katoikhdi/ous2 o)/rneis2 vocat) sed arboribus consitus. Animal illud non ita prolem amat; et iuniores pullos adeo [Orig: adeò] negligit, ut sacerdotibus illos curare necessum sit. Avis magnitudo ut gallinae generosae est, capite ampliore, quam [Orig: quàm] pro modo reliqui corporis, glabro, ac super ipso crista carnosa, dura, rotunda, quae clavi modo super caput extuberat, colore ligneo. (Sic lege, xrw=ma [Note: Casaubon et Dalechamp. ad l. c.] non s1w=ma. Lignei coloris facit et [Note: Histor. Plaut. l. 7. c. 3.] Theophrastus mentionem, forte [Orig: fortè] est subflavus.) Admalas iacet instar barbaelonga caro, incipiens ex ore, rubentior quam [Orig: quàm] in gallinis: at eam quae rostro Gallinarum insidet, et quam barbam nonnulli vocant minime [Orig: minimè] habet, tamquam ea parte sit mutila: rostrum acutius et grandius quam gallinae. Cervix nigra, crassior et brevior quam [Orig: quàm] Gallinae. Corpus totum varium. Nigrescit enim totum, crebris maculis albis notatum ac compunctum, lenticula maioribus,
quae rhomborum figura [Orig: figurâ] parvis nigrisque circulis ambiuntur, et pennarum illam varietatem efficiunt, quianiger color aspergitur candido, et vicissim candidus nigro. Alarum pennae linearum ductibus candidis serratisque distinguuntur, in spir as protractis, intervallo pari diremptis. Nullum calcar in cruribus, quae gallinaceis similia sunt. Maribus adeo [Orig: adeò] feminae similes, ut vix Meleagridum sexus discernatur. Similitudinem in colore et mole corporis intellige. Eo enim veluti clavo ligneo carent. Quem Aldrovandus ex Gyllio describit ex novo orbe allatus erat, eadem qua [Orig: quâ] Pavo proceritate. Collum ei simul cum capite a [Orig: à] plumis omnino [Orig: omninò] nudum, tantum purpurascente pelle obducebatur, et tam erat crassum, ut pellem quae antea laxa et vacua [Orig: vacuâ] , cum vocem emittebat, spectabatur, fic inflaret, ut ad brachii crassitudinem accederet. Cum quis ad Gallinam accederet, totis inhorrescebat plumis, et gradu superbo exterrere accedentes conabatur.
[Note: Locus.] Quantum ad Locum Boeotii soli indigenae Meleagrides esse videntur. Aetoliae peculiares, Menodotus [Note: Athen. l. 14.] sanius facit, et inde in alias partes translatas credit. Diodorus [Note: Diodor. l. 3. Biblioth. c. 12.] ultimam Syriae [Note: Victus.] partem, Strabo [Note: Strabo. l. 16. Geogr.] Arabiam ipsis tribuit. Certum, nostras calidioribus locis delectari, una cum Gallinis pasci, et longius a [Orig: à] domo per agros divagari. Quod autem Scylax Cariandensis [Note: in Periplo orbis.] lacui Cephisio, in Africa, Mnaseas [Note: Plin. l. 16. H. N. c. 44.] lacui ibidem Cratumamnem de se promenti, eas vendicat; vel error est, vel Gallinis, quibusdam Africanis, quae paludes amant, rutilam [Note: Columella l. 8. de rerust. c. 2.] galeam et cristam in capite gerunt, quaeque novissimae [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 26.] peregrinarum avium in mensas propter ingratum virus (quod nostris Meleagridib. non competit) receptae sunt, nomen Meleagridum propter similitudinem indidere.
[Note: Generatio.] Coeunt [Note: Bapt. Porta l. 2. Mag. Nat. c. 14.] aliquando cum Pavonibus, et excluduntur pulcherrimi pulli, nitidissimis pennis fulgentes. Incubant verno tempore diebus tricenis.
Ad Vocem earum extendit Pollux verbum kakka/zein. Crocitationi Gallinaceae Pavoninaeque non dissimilem [Note: Vox.] edit, cum fragore per collum longe lateque vagantem, et instar liquoris in dolium infusi obstrepentem. Deusu ipsorum in cibis non est quod [Orig: quòd] dicamus. Olim Isidi Tithoneae [Note: Pausan. in Boeoticis.] a [Orig: à] pauperioribus immolabatur.
PHasianus, Galeno Gallus Silvestris, Statio Phasidis ales, Scythica volucris Iuvenali, Itis quibusdam dicitur. Magnitudo non omnibus eadem. In regionib. Ergimul et Cerguth quae Magno Chamo subsunt, maximos reperiri Paulus Venetus scribit, cum tantae prolixitatis cauda [Orig: caudâ] , ut decem et octo palmos excedant. Is quem Aldrovandus describit libras tres duodecim unciarum pendebat. Rostrum coloris erat cornei, pollicis transversi longitudine, in extremo recurvum, superius inferiore longius. Membrana carnosa, qua capiti coniungitur tuberosa, sub qua nares occultantur, instructum. Caput in vertice colore cinereo fere [Orig: ferè] micabat; ad latera supra coccineam maculam, et prope [Orig: propè] rostrum viridi, et admodum vel in sole, vel in umbra varia. Ab utraque capitis parte è regione aurium pennae, quas Plinius cornicula vocat, elevabantur, sub his caruncula seu musculus qui cornicula illa movent, apparebant. Aures erant admodum latae profundae, et rotundae. Colli pennae infra prope [Orig: propè] pectus, et pectoris etiam prope [Orig: propè] collum tribus coloribus variabant, fusco nempe prope [Orig: propè] radices, dein aureo et viridi; sed viridis nisi complicatis simul pennis non conspicitur, si unicam a [Orig: à] corpore ablatam examines, niger iam apparet, sed et aureus si pennas invertas splendorem amittit. Tergoris pennae erant totae ferrugineae ad ruffum vergentes, et velut in exigua flamenta desinebant. Cauda, quae organi pneumatici figuram obtinet, duos dodrantes, cum duob. palmis explebat. etc. Femina mare per omnia deformior est, Coturnicis fere [Orig: ferè] colore.
[Illustration:
Gallopavo. Mas. Cum. Oriiza. Welscher han
]
[Illustration:
Gallina. Indica. Cum. Ouo Eius
]
[Illustration:
Phasianus
]
[Illustration:
Gallina Afruanae
]
[Illustration:
Phasanen
]
[Illustration:
Phasianus
]
[Illustration:
Urogallus maior. Aurhan.
]
[Illustration:
Urogallus seu Tetroa alius.
]
[Illustration:
Urogallus minor.
]
[Illustration:
Grygallus maior. Spillhan Gurgelhan.
]
[Illustration:
Gallina Coriilorum. Haselhun. Rab hun.
]
[Note: Locus.] Locus ipsis Phasis amni unde nomen sortiuntur Athenaeus [Note: Athen. Dipnos. l.] ex Media accersiri solitas quasi meliores, tradit; in Indiae hortis cum Pavonibus enutritas [Note: Aelian. l. 13. de Animal. c. 18.] Aelianus. In Curiana [Note: Martyr. l. 8. Decad. Ocean. c. 1. Victus.] regione tam numerosi capiuntur, ut singuli duabus aciculis venditi fuerint.
In Scandinavia aliquando absque cibo sub nive latent. Fridericus Saxoniae Dux ducentos emissos capi vetuit. Victitant granis, seminib. et baccis. Avena inprimis delectantur.
[Note: Generatio.] Coeunt [Note: Pallad. de re rust. c. 29.] mense Ma tio et Aprili. Unus mas duabus foemellis sufficit. Viginti fere [Orig: ferè] ovis, illisque rubris pariendi ordo concluditur. ??mel in anno fetificant, et trigesimo die maturos pullos emittunt. Optime [Orig: Optimè] Gallinis incubanda committuntut, ut una matrix quindecim ova operiat. Quomodo vero [Orig: verò] ex Phasiano mare et Gallinis Gallinaceis simul coeuntibus [Orig: coëuntibus] Phasiani procreari possint, docet apud [Note: l. 13. Ornith. c. 5.] Aldrovandum. Longolius. Intereunt pediculis, nisi se pulverent. Pennas dum nimis pinguescunt, si quibusdam credendum, amittunt. Capite in terram immisso, totos selatere existimant; et dum propriam imaginem admirantur prius se capi sinunt, quam [Orig: quàm] aufugere possint.
[Note: Usus.] Quantum ad usum medicum non pingues [Note: Trullian. l. 7. c. 2.] bene purulentis in cibis exhibentur. Vinum in quo unus exstinctus est bibitum, torsiones, si Marcello Empirico credimus, tollit. Adeps, tetanicis, matricis suffocationi, et renum [Note: Galen. de ren. affect. c. 4.] affectibus prodest. In cibis vehementer laudantur, nec vel Perdicibus vel gallinis domesticis, si pulli edantur, cedunt. Olim inter [Note: Philostr. l. 8. de vita Apollin.] summas delicias numerabantur, a [Orig: à] quibus Ptolomaeus abstinebat: at quibus Heliogabalus [Note: Lamprid. in Heliog. Descriptio.] Leones et alia bruta pascebat.
UROGALLUS maior, qui veterum Tetrao Aristotelis Tetrix, ut Gesnero; Agricolae, Iovio et Aldrovando placet, a [Orig: à] quibusdam cum Otide seu Starda, vel Tarda; a [Orig: à] nonnullis cum Ortygometra confunditur; ex Gallinaceorum est genere. Quem Aldrovandus describit, habet collum dodrantale, palmis nigricantibus, cinereo diluto colore sparsim notatis. Caput nigrum, rostrum breve, gibberum, latum. Supercilia et pelliculam circa oculos rubra. Pectus et ventrem coloris nigri. Alarum pennas longissimas palmorum quinque nigricantes, aut potius fuscas, minores sub alis albissimas. Poplites et femora plumis albis, crura ad digitos usque fuscis vestita. Ex albis in cauda maculis aetas conicitur, quo maiores sunt, eo [Orig: eò] pauciores illas habere feruntur. Reperiuntur qui libras quatuordecim Germanicas: imo [Orig: imò] et viginti tres Italicas pendunt.
[Note: Generatio.] De coitu ipsorum mira tradit Encelius. Ore coire, Gallum sperma ex ore tempore coitus evomere; Gallinas post quam id deglutiverunt, concipere; mox comprimi. Reliquias rore vel plu via superveniente, putrefacta [Orig: putrefactâ] materia [Orig: materiâ] , in serpentes mutari, non superveniente, in gemmam translucidam et candidissimam abire, sit penes auctorem fides.
[Note: Usus. Suetonius.] Saporis sunt gratissimi. Caligula sibi eos immolari voluit.
UROGALLUM minorem Stumpfius, Phasianum montanum appellat. A Gesnero conspectus multo maiora supercilia et pellicula rubente, quandoque caerulea, quam [Orig: quàm] Urogallus habebat, Rostrum longitudine transversi digiti, plumas in vertice nigras. Collum plumis Indicis etc. In Septentrione, si Olao fides, sub nive duobus aut tribus mensibus latitant. Capiuntur laqueo, ita ut collo adstricto suffocentur.
GRigallus vel maior, vel minor est. Illam sub nomine Tetracis Nemesianus Poeta [Orig: Poëta] describit, dum ait
Et Tetracem Romae, quem nunc vocitare Taracem Coeperunt, Avium est multo stultissima.Aldrovandus duplicem tradit descriptionem. Prima est illius qui a [Orig: à] Medico
Cracoviensi missus fuit. Erat magnitudine anserina, rostro nigro adunco, gibboso. Capite plano, a [Orig: à] rostro ad narium foramina usque cinereo, nigris maculis consperso. Reliquum, collum item pectus, venter, et coxae coloris erant ruffi, modo [Orig: modò] nigris, modo [Orig: modò] albis maculis aspersi. Cauda ruffa, sed magis quam reliquo corpore ad castaneum accedens, maculis nigris maximis conspergebatur. Digitis nudis, cinereis, quatuor er at instructa. Oculorum cilia coccineus color ambiebat. Tota avis si rostrum more rapacium et ungues aduncos habuisset, et parvo fuisset corpore, vel Lithofalcus, vel Accipiter Fringillarius videri potuisset. Altera ex Gesnero desumpta est, cuius Grigallus erat toto corpore Perdicis fere [Orig: ferè] , praesertim rusticae instar colorato, et punctis maculisque nigricantibus distincto, ima colli pars prona intercedentibus lineis ex caeruleo virentibus rubebat, in ventre plurimum albedinis conspiciebatur. Propter mirificam colorum varietatem, Attagenem Alpinum vocare posses. Minor [Note: Aldrov. Ornithol. l. 13. c. 9.] perdice est maior, sed eidem persimilis. Creditur a [Orig: à] betulae colore Germanis Birckhun dictus. Supremum a [Orig: à] betula corticem si detrahas qui albo subest, in nigroque ruffescit, praecipuum huius alitis colorem imitatur. Densa et opaca loca ut bombardarum minas fugiat petit, ideo [Orig: ideò] saepe in betuleto latet, et inde in sata et faenilia callidissime [Orig: callidissimè] excurrit.
[Note: Descriptio.] ATTAGEN, Perdix b Asclepica quibusdam inter pulveratrices ab [Note: H. A. l. 9. c. 49.] Aristotele ponitur; quod inter palustres ab Aristophane [Note: in avib. et vespis.] et eius scholiaste; vel error est, vel ideo [Orig: ideò] factum, quod [Orig: quòd] interdum ex montibus ad loca vicina [Note: Bellon. l. 5. de Avib. c. 6.] descendat ibidemque moretur; vel illa, nisi Turnerus fallit, intelligenda est, quae ad ripas fluminis moratur. Gallinagini ita similis est, ut nisi paulo [Orig: paulò] maior esset, et pectoris color magis ad cinereum vergeret, altera ab altera difficulter distingui posset; rostrum habet longum, sed capta triticum non secus ac columbi comedit. Quantum ad veterum descriptionem, Alexander Myndius, perdice paulo [Orig: paulò] maiorem, totum circa dorsum kata/fragon, id est versicoloribus maculis pictum, figulinae testae colore, sed magis ruffum, corpore gravi, alis brevibus facit. Quantum ad Recentiorum, Gesnerus Attagenem Corylorum Gallinam esse putat. Bellonius [Note: Bellon. l. citato.] suum Anati campestri, quem coturnicibus bene [Orig: benè] maculatis comparat, similem essescribit. Iulius Alexandrinus [Note: Iul. Alex. l. 13. salubr. c. 5.] genus quod dam longiore collo et cruribus, plumis non iisdem macularum notis distinctis, ex Hispania allatum se vidisse refert. Florentiae [Note: Aldr. l. c.] observatus rostro nigro sed in extremo rubescente, oculi pupilla [Orig: pupillâ] nigra [Orig: nigrâ] , iride cinerea [Orig: cinereâ] , maculis per ventrem albis, dorso ferrugineo, nigris maculis insignito, pedibus ferrugineis. Aldrovandus avem ex Siciliae montibus allatam pro Attagene ponit, quae magnitudine et toto habitu ad Phasianum accedit. Rostrum habet breve, nigrum, et in acuto recurvum. Colorem totius varium. Caput inprimis aspectus pulcherrimi, cristam in medio vertice erectam, subluteam, nigris et albis maculis variegatam. Pupillam oculorum nigram, iridem luteam, supercilia ex pellicula coccineo colore rubente. Sub rostro et gulae principio ceu barba ex tenuissimis plumis dependet. Collum est longiusculum, et ad corporis habitum assimilatum, tenue, et exile, cinereum, maculis albis et nigris conspersum. Pedum digiti anteriores longi, posterior brevis, singuli adunco hamo armati.
[Note: Locus.] Loci si ratio habeatur, nulli sunt in [Note: Ambr. Leo Probl 343.] Campania, quod ibi aconitum, quo purgantur, non proveniat. In Creta [Note: Plin. H. N. l. 8.] non nisi in Cydoniatar. regione. In Cypro etiam domi aluntur. In Rhodo et Ionia laudatissimi habentur, sed et in Hispania Pyrenaeis, Arverniensibus Galliae et Alpibus reperiuntur.
[Note: Victus.] Victitant granis [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] et frugibus. Loquuntur nomen suum qua possunt voce, et decantant. Vocales capti, obmutescunt, si Plinio [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 48.] et Aeliano credimus: in suas sedes dimissi kai\ to\ fqe/gmakai\ par)r(hs1i/an recipiunt. Ex Lydia [Note: Ael. H. A. l. 15. c. 27.] in Aegyptum aliquando deportati, et in silvam dimissi, coturnicis primo [Orig: primò]
[Illustration:
Otis. Cum. Cicere. Arictino.
]
[Illustration:
Attagen. haselhun.
]
[Illustration:
Otis. Trada Trabgans
]
[Illustration:
Charadrios.
]
[Illustration:
Avis Stellata. Stella. Sternvoge.
]
[Illustration:
Oedunemus Triel.
]
vocem emisere, post [Orig: pòst] tri\s2 toi=s2 kakoi=s2 ta/raka explanatissime [Orig: explanatissimè] protulisse finguntur.
[Note: Affectus.] Amant cervos et dorsis illorum insiliunt. Cum [Note: Aelian. de Animalib. l. 6. c. 45. Usus.] Gallinaceis vero [Orig: verò] inimicitias exercent.
Caro in Cibo est laudatissima, seu sanguinis optimi generationem seu excrementi paucitatem, seu concoitionem alimenti attendas. Candida est, tenera, et fibris prorsus carens. Conceditur purulentis a [Orig: à] Tralliano; Nephriticis a [Orig: à] Galeno. Cerebrum genituram augere Avicenna reliquit.
[Note: Descriptio.] GAllina Corylorum Alberto Bonasa et Orix, Longolio falso [Orig: falsò] Otis, Bellonio Gallina rustica M. Varronis, aliis Perdix monatana et Silvatica dicitur. Caput ipsi et rostrum ex descriptione Bellonii et Gesneri, est instar Perdicis, rubet in superciliis. Dorsi pennae superiores Ascolopacis similes: sub ventre è regione ventriculi albescunt, nigro maculatae, in utroque latere sub alis. Remiges alarum ad instar Aluconis maculantur. Cauda grisea, in extremitate alba, deinde nigra ad pollicis magnitudinem; macula [Orig: maculâ] , qua [Orig: quâ] superiores pennae quae ceteras tegunt, carent, tincta, cetera colli Tetraonis colore. Tibiae plumis ad digitos usque teguntur, quae villos leporinos fere referunt. Digiti pedum corticosi, squa~mosi, glauci, multis lineis articulati. Aldrovandus fuscae maculae meminit, è qua eiusdem coloris tenues quaedam pennae ceu villi dependentes, ta~quam barbam efficiunt.
[Note: Locus.] Reperiuntur in Hercynia silva; sed et circa radices Alpium, ubi Coryli et rubi abundant. Iis enim insident, rapacium volucrum insidias magis timentes quam [Orig: quàm] hominum astum.
[Note: Victus.] Vescuntur granis, sed inprimis iulis seu nucamentis, quae piper longum referunt.
[Note: Generatio.] Pullos educatos extra locum educationis ipsorum abducunt: illi vero [Orig: verò] bini, mas et femina aliorsum secon ferunt.
[Note: Usus.] Cibum suppeditant laudatissimum, et caro earum quatuor diversis coloribus secundum Gesnerum tingitur, [Note: Gesnerus.] secundum Albertum foris est nigra, intus alba. Mulieres quaedam pennis certo tempore decerptis, adversus uteri, suffocationem, utuntur. Stumpfius Epilepticis salubres tradit. Hippiatri tres quatuorve earundem ventriculos una [Orig: unà] cum cibo in eis contento, equis asthmaticis devorandos, dari praecipiunt.
[Note: a H. N. l. 10 c. 22.] OTum et Otidem ex veteribus Aristoteles, Athenaeus, Plinius et Oppianus confudere [Orig: confudêre] ; Starnam et Stardam seu Tardam ex recentioribus Conciliatoribus rapacem Albertus facit, et Bistardam vocat. Tetraoni congenerem non esse, quod ex Plinio Bellonius opinatur, vel peculiaris pedum constitutio, trydactilos enim est, evincit.
[Note: Descriptio.] Quantum ad Formam fidipes est Athenaeo, [Note: Dipnos. l. 9.] tribus insistens digitis, magnitudine Gallinacei maioris, capite oblongo, oculis amplis, rostro acuto, lingua [Orig: linguâ] ossea [Orig: osseâ] , gracili collo. Bellonio [Note: l. 2. de Avib. c. 1.] et Gesnero, crassior est et validior, gravis, tredecim cum dimidio libras interdum pendit. Caput habet inconcinnum, cinerei cum collo, et ad ventriculum usque procedentis coloris. Rostrum robustum valde [Orig: valdè] , linguam serratam, utrinque acutam, et in extrema duram. Meatus auditorius adeo patulus, ut extremitas digiti immitti possit. Si introspicias duo apparent sub plumis anfractus, unus rostrum versus, alter recta [Orig: rectà] ad cerebrum vergens. Pectus crassum ac rotundum, cum ventre et cruribus quatenus plumis vestiuntur ad media usque femora albicans. Dorsum castaneis ac subnigris maculis respersum. Alarum pennas maiores candidas, circa finem nigras. Pennarum radices rubras. Caudam pennis ruffis, cum teniis quibusdam et maculis nigris superiore interioreque parte albis ornatam. Tibias
pollicem crassas, medium pedem longas, squamosas. Pedes admodum crassos, sub quibus talus magnus instar musculi conspicitur. Digitos pedis utriusque contra reliquarum avium morem ternos tantum. Interiores partes si spectes, [Note: Gesner. in Ornith.] ventriculum habet magnum, in quo interdum calculi albi inveniuntur, in extrema gula ante stomachum partem capaciorem ex multis rotundis carunculis compactum. Intestinis diductis et extensis id quod a [Orig: à] fundo ventriculi ad alvum recta procedit, dodrantum est septem cum dimidio: appendices vero [Orig: verò] duae ab alvo retrocedunt; quarum altera tenuior est tres dodrantes longa; altera amplior, duos cum dimidio, tres vero [Orig: verò] isti meatus iuxta alvum in unam capacitatem conveniunt.
[Note: Locus.] Quantum ad Locum in Italia non visuntur, [Note: Aldrov. Ornithol. l. 13. c. 12.] nisi forte [Orig: fortè] turbine advectae. Hispaniae peculiares esse credit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 22.] Plinius, sed falso [Orig: falsò] . Nam et in Graecia circa [Note: Pausan. in Phoci. c. 11.] Cephissum Boeotiae nascuntur, et in Britannia [Note: Hector Boetius in Hist. Scotica.] magno sunt numero, et in Belgium sub autumnum gregatim advolant, ibi demque in agris procul ab urbibus dissitis morantur, nihil de Polonia dicam. Falsum itaque cum coturnicibus quod [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 23.] a [Orig: à] Plinio traditur, quae ab eo tempore Italiam deserunt, avolare. Arboribus numquam insident, nec aquas nisi eas, quas post pluvias in camporum foveis relinquuntur, sitis sedandae causa, frequentant.
[Note: Victus.] Vescitur frugibus sed et herbis, ut auricula muris; et [Note: Longol. Dial. de Avibus.] rapis ventrem implet.
[Note: Generatio.] Nidificat in terra, tricenis [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 6.] diebus incubatum absolvit, et parit cum matura seges est.
[Note: Volatus.] Volatu est propter corporis pondus admodum brevi et tardo, et capitur manu, si quis [Note: Xenoph. l. 1 a)naba/s1es2.] celerius instet.
[Note: Affectus.] Amicitiam cum Equo [Note: Ael. l. 2. de Animal. c. 28.] colit, huic appropinquare et fimum [Note: Plut. de Sollertia Animal.] deicere gaudet, [Note: Oppiam. l. 3] ita capitur. Inimicitiam vero [Orig: verò] cum vulpe et cane exercet. A vulpe inversa in terram [Note: Ael. l. 6. de Animal. c. 24.] abiecta, caudamque ut collum avis extendente, capitur. proi)as1in w/s2 pro\s2 o)/rnin o(mo/fulon. Humilitatis ob ponderosam [Note: Idem l. 5. c. 24.] corporis molem sibi conscia, simul ac canes latrantes audiveris. ei)s1 tou\s2 qa/mnous2 kai\ ta\ e)/lh confugit.
Usum et in Cibis et in Medicina praebent. In Cibis caro Xenophonti apud [Note: Athen. in Dipnos.] Athenaeum suavis, a [Orig: à] Demetrio [Note: Usus.] Constantinopolitano. [Note: l. de Accipitrum cura.] Accipitrib. tamquam suavissima praescribitur. Iulio Alexandrino [Note: l. 13. de Sabba c. 5.] quamvis nigra et durior, valenter tamen alit; si vel exquisitam in ventriculo concoctionem adepta fuerit, vel captae et iugulatae durities dometur.
In Medicina. Nam adeps [Note: Plinius in H. N.] apud Phryges et Lycaones mammis puerperio vexatis applicabatur. Fimi usum Avicenna contra impetigines praedicat. Ova eodem teste capillos nigro colore tingunt. Piscatores repraesentatis ex ipsarum pennis muscis, piscibus insidiantur.
ANas Campestris propter consimilem digitorum numerum Otidi succedir. Bellonio Anas Campestris, Canne Petiere Gallorum: et Tetrax, et Galliae peculiaris esse creditur; a [Orig: à] rusticis Gallis Oliva dicitur. Ex eiusdem descriptione, est Phasiani corpulentia, Capite, si crassitiem demas, Coturnicem; rostro quod nigrum pullum gallinaceum refert. Dorsum tribus aut quatuor coloribus, nempe flavo tendente ad rubrum, subcinereo, et rubro intermixto variegatur. Quatuor pennae alarum in superiori parte in extremitatibus suis nigrescunt. Pectus alba torquis iuxta ingluviem circumdat. Radices omnium plumarum rubrae sunt et sanguineae. Tres duntaxat in pedibus digiti. Omnia intus in avibus granivoris communia.
[Note: Victus.] Vescitur granis absque discrimine omnibus, nec non formicis, scarabaeis et muscis. Quamvis color colli et capitis semper idem non sit, et in hoc maris a [Orig: à] femina differentia consistat; dorsum tamen et alae numquam colorem immutant.
STELLA tribus quoque digitis
incedit. Totum corpus, si ventrem et oaudam et alas maiores excipias ex albo, luteo, et nigro ita variegata est, ut qui color superet difficile sit iudicare. Rostrum est longiusculum, in extremitate parum recurvum, nigricans. Venter et coxae candicant. Cauda maculis nigris plurimis, quarum binae transversales insigni sunt magnitudine, consperguntur.
[Note: Descriptio. Bellon. l. 5. de Avib. c. 5.] AVis, quam Bellonius Oedicnemum a [Orig: à] tibiarum infra genu propter os quod valde [Orig: valdè] crassum est, qua nota vel sola agnosci potest, singularem crassitiem, vocat; magnitudinem habet Elori, rostrum longiusculum, in extremo nigrum et flavum qua capiti iungitur. Alis intus albis, extra nigris Otidem, dorso Attagenem refert. Coloris enim est fumosi, maculis nigris per longitudinem ductis variegati. Digitos habet in pedibus ternos, tibias ut supra. Tarde [Orig: Tardè] parit; et ineptae ad volandum, sub finem menfis Octobris repertae sunt. Huic respondet illa quam sub CHARADRII Aristotelici nomine [Note: Gesnerus in Ornith.] Gesnerus descripsit. Gallinae parvae aut columbae ei magnitudo. Rostrum longiusculum, anterius nigricans, posterius flavescens, extremis partibus inferiore et superiore leviter decussatis. Pennae in collo, capite, et pectore maculosae, posteriore colli parte ad fuscum tendente; in dorso et alis fuscae, maculis quibusdam ruffis insignitae. Crura oblonga, coloris sublutei. Digiti terni, brevib. interiore parte membranis iuncti. Ungues brevissimi et mutili. Degit in pratis palustribus: et aliquando in lacu Tugurinensi glacie adstricto manibus se capi permisit.
[Note: Victus.] Victitat muribus quos de nocte venatur.
[Note: Vox.] Vocem tanquam [Orig: tanquàm] fistulae edit. Domi inclusa subinde ambulat, aliquando in orbem ad multum tempus, circa columellam aut aliud quidpiam; aliquando recto tramite; et si quid impedimento fuerit, transilit potius, quam [Orig: quàm] a [Orig: à] via recta deflectat. Oculos etiamsi digitos admoveas, non claudit.
Addit Aldrovandus aliam Oedicnemo congenerem. Crassitie corporis et pedum constitutione Otidem. refert. Rostrum habet superius et inferius aeque [Orig: aequè] longum, rutilum, rictu amplissimo, naribus valde [Orig: valdè] , ut in Ansere patulis. Caput, cervicem, dorsum, caudam, et alas, ex flavo et castaneo elegantissime [Orig: elegantissimè] diluta et maculata. Ventrem totum, et femora, intus can dida. Gulam et pectus albicantia, intercurrentibus maxime [Orig: maximè] in pectore, maculis. Tibias si digitos pedum compares longissimos.
PErdix, Graecis pe/rdic et perdi/kh, Cretensibus ph=ric, Pergaeis s1is1i/laros. Hesychio kakka/ba dicitur. Quo nomine nostra aetate haec avis indicetur, non satis est compertum. Perdicem rufum, veterum minorem vulgarem Perdicem esse placet Turnero; sed rostrum [Note: Athem. l. 9.] illius cinnabarinum non admittit. Quidam apud [Note: In Dialogo de Avib.] Longolium Otidem cum Perdicibus confundit. Bellonius [Note: l. 5. de Avib. c. 13.] ex eo quod Aristotelis Perdicem cum aliis avibus modo [Orig: modò] magnitudo par sit, coire scribit, Coturno Graecorum, qui cum Gallinis rem habuisse visus est, id nominis imponit. Aldrovandus cui Coturnus et Coturnix, magnitudinem quae pro diversitate terrarum variat, (sunt in Allobrogibus [Note: Scalig. Exser c. 236. l. 3.] Perdices mediocri pulso non minores,) si excipias, eaedem; Coturnicem, Perdicem ruftam esse sentit, et Perdices minores ab Athenaeo [Note: Athen. Dipn. l. 9.] appellatas, easdem cum Avib. novis Plinii esse, et Starnas tamquam externas vocari contendit; Rusticulam autem Plinii, quam Dalechampius et Suessanus Perdicem minorem esse credit, Gallinagini quam Ascolopa seu Scolopacem Aristoteles vocat, ex descriptionum collatione accenset.
[Note: Genera.] Genera ipsarum sunt plurima. Strabo [Note: Geograph. l. 17.] Indicos vulture et Ansere maiores tradit. De Graeca seu maiore ruffa aliquid diximus. Aelianus [Note: Ael. l. 17. de Animalib. c. 7.] Syroperdicem vocat avem, perdice minorem et nigram, rostro ruffo, mansuescere nesciam, quaeque circa Antiochiam Pisidiae lapidem exest, et conficit. Idem [Note: Athen. H. A. l. 4. c. 13.] Perdices Cyrrhaeos vocat, qui neque ad certamina valent, neque pulchre [Orig: pulchrè] cantare sciunt, et [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] allio vescuntur. In Chio insula sunt rubrae, Gallinae [Note: Nicol. de Nicolais l. 2. Itin. Orient. c. 8] magnitudine. In Aegypto cinereae, alibi albae. Apud Troglodytas Gallinacei magnitudine, [Note: Scal. Ex. 236. 13.] rostro et cruribus seu fuscis seu luteis. In regno Barnagassi, quaedam Caponum magnitudine, pedibus et rostro luteis, minores Gallinis alias pedibus et rostro purpureis, nonnullas rostro et pedibus cinereis. In Hispaniola diversicolores, suavissimi saporis. In continente, si Oviedo credendum, Hispanicarum Gallinarum magnitudine, duplici pulpa, alia alteri substrata, eaeque tantae molis, ut unam ne insignis quidem helluo absumere queat. Colore sunt in pectore, alis et collo cinereo. Ova ponunt ovorum nostratium Gallinarum magnitudine, colore lapidem caeruleum aemulante.
Quantum ad internam constitutionem bina habere in Paphlagonia corda, falso [Orig: falsò] forte [Orig: fortè] , prodidit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 35 Ael. de Anim. l. 16. c. 15.] Theophrastus, hibernis mensibus nullos habere testes eadem [Note: Arist. H. A. l. 3. c. 1.] fide alii. Ingluviem ventriculo in ipsis praeiacere, [Note: Arist. H. A. l. 2. c. ult.] appendices non superne [Orig: supernè] ut piscibus, sed inferne [Orig: infernè] ad extrema intestini haberi, cum [Note: l. 3. H. A. c. 1.] coeunt turgidos valde [Orig: valdè] testes obtinere; verissime [Orig: verissimè] Aristoteles prodidit.
Loca si quaeras, In Hibernia et Lemniorum insulis nullae sunt, si Botero et Liberali credimus, nec minores in Creta, ruffae in Belgio rarae. A duabus in Anapheu insulam immissis, tanta vis procreata, ut incolae de loco deserendo cogitarent. Apud Tarnassaros, Aethiopas, Samios, Cretenses etc. eximia ipsarum fecunditas. In insula Caprea adeo [Orig: adeò] pinguescunt, ut adipem eximant incolae, et in futura convivia servent. Qui in Boeotia, fines in Atticam non trans volant, si [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] Athenaeo fides, et si forte [Orig: fortè] aliquo migraverint, voce ab indigenis dignoscuntur.
[Note: Victus.] Vescuntur limacibus [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 37.] unde ibi nulli ubi Perdices, in Sciatho [Note: Athen. l. 9. c. 4.] insula cochleis, allio, quod de Cirrhaeis [Note: Ael. H. A. l. 4. c. 13.] Aelianus prodidit; Sabulo, [Note: Scalig. in Aristot. de plantis.] granis et aliis. Pamphagam esse suspiceris.
Libidinis sunt profusissimae, unde salacitatis venereae Symbolum. Sane Mares non tantum visis feminis, [Note: Athem. Dipnos. l. 9.] sed et voce illarum audita [Orig: auditâ] , semen emittunt, [Note: Generatio.] ex animi forte [Orig: fortè] impressione. Nam et si speculum contra eos posuerimus ad imaginem suam accurrentes idem faciunt. Iidem, si Alexandro Myndio credendum, hiantes coeunt [Orig: coëunt] , et toto coitus tempore lingua [Orig: linguâ] exserta [Orig: exsertâ] volant. nata iam ova, [Note: Aelian. l. 2. de Anim. c. 5.] ne circa pullitiei educationem occupatis feminis, earum societate frustentur, frangunt, in aucupantes [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 8. Plin. l. 10. H. N. c. 33.] interdum Veneris impatientia [Orig: impatientiâ] ruunt; et capitibus ipsorum insident, si feminarum copia non detur, vociferantur et pugnant inter se. Victum aiunt Venerem pati, et quidem [Note: Aelian. de Animal. l. 10. c. 47.] tamdiu donec et ipse alterius victor evaserit, quin in proprios pullos idem scelus committunt, eosdemque simul ferme [Orig: fermè] ac exclusi sunt, subagitant, nec Gallinaceo parcunt generi, ex quorum cum Perdicibus congressu, tertium quid progigni [Note: l. 2. de Gener. c. 2.] Aristoteles reliquit. Nec remissior Foemellae salacitas. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33] Si contra mares steterint, aura ab his flante praegnantes fiunt. Hiantes per tempus exserta [Orig: exsertâ] lingua [Orig: linguâ] aestuant, concipiuntque super volantium afflatu, saepe [Orig: saepè] voce tantum audita [Orig: auditâ] masculi. [Note: Athen. Dipnosoph. l. 9] Adeoque vincit etiam libido fetus charitatem, ut illa furtim et in occulto incubans, cum sensit feminam aucupis accedentem ad marem, recanat, revocetque et ultro [Orig: ultrò] se praebeat libidini; quod tamen Plutarchus inficiatur. Nidum ceterarum avium more non exstruunt, sed partui vicinae aream seu receptaculum è festucis substernunt, idemque spina [Orig: spinâ] et frutice; [Note: Plin. l. c. Aelian. l. 3. c. 16. et l. 10. c. 35.] tum ut contra feras abunde [Orig: abundè] vallentur; tum ne ova a [Orig: à] rore decidente vel im bribus et sic infoecun da evadant, afficiantur, muniunt, nec in quo loco peperere incubant. Septem vero [Orig: verò] diebus nidum contexunt, septem in pariendo
consumunt, septenos pullos enutriunt, si Aeliano [Note: l. 17. de Anim. c. 15.] credimus: Ova bis quotannis ponere Albertus dicit; decem, saepius quindecim et sedecim, illaque seu alba, seu ovis columbae similia, [Note: Arist. H. N. l. 9. c. 8. Aelian. l. 10. de Animal. c. 35.] alii addidere. An utraque Perdix incubet, ab aucupibus inquirendum est. Exclusionem quod spectat, pullos morae impatientes, occupatis spatiis sponte [Orig: spontè] erumpere, pertusisque ovis, ubi primum caput exseruerint, pedesque protulerint, reliquo corpore adhuc adhaerescente, procurrere, sibique cibum ductu matrum inquirere, [Note: Aelian. l. 4. de Anim. c. 12. l. 10. Variae histo. c. 3.] aiunt. Sane [Orig: Sanè] more Gallinarum, plumis obvestiti, in agros ubi messis stetit, deducuntur, quod mater suo volatu iis cibum subministrare nequeat. Vitam ad [Note: Athen. Dipnos. l. 9. Plin. H. N. l. 10. c. 33.] quindecim vel sedecim annos extendunt, quod [Orig: quòd] ad vigesimum quintum pervenire, apud [Note: Arist. H. A. l. 9 c. 7.] Aristotelem legimus, mendum est. Olfactus ipsis exquisitus.
[Note: Volatus.] Volatus ob corporis gravitatem et brevis et humilis; [Note: Ovid l. 8. Metamor.] velox tamen et impetuosus, hiberno tempore gregatim, verno, cum proli student, binae tantum volant. In Boeotia sui cum volant non esse iuris, sed in ipso aere [Orig: aëre] , quas transire non audent metas habere, inde ultra notatos iam terminos nusquam exire, nec in Atticum solum transmeare, Solinus [Note: Polyhist. c. 12.] fabulatur. Vocem non eandem habent. Boeoticas exili voce uti aiunt. Athenis [Note: Athen. l. 9.] circa Corydalum pagum oppidum versus caccabant, ultra vero [Orig: verò] pttubi/zous1i. Hesychius kakka/tan scribit; Aelianus [Note: Ael. l. 4. de Animal. c. 13.] quasdam vocis contentione et cantu valere ait. Ex ipsarum cantu certissimum iam appropinquantis diei signum, sed falso asserit [Note: l 5. de Avib. c. 14.] Bellonius.
[Note: Pugna.] De Pugnacitate earum quaedam produntur. Alexander Severus [Note: Lamprid. in Severo.] Perdicum et Catulorum certamine sese oblectabat-Cyprii easdem [Note: Lusigmanus in hist. Cypri.] ad eiusmodi certamina enutriunt. Apud Gesnerum è Sedunis allata, felem mordebat. Pugnant et inter se cum gregatim per nemora pascentibus, femina ceu futuri certaminis spectatrix sese offert, et nisi victori copiam sui faciens.
[Note: Victus.] Victus [Note: Aelian. l. 4. de Animal. c. 1.] numquam in conspectum prodit. Pulli cum primum [Orig: primùm] ad coitum educuntur, sua cute armati, quam vel ad arbores affricando, vel luto oblinendo asperam reddunt, pugnant. acuitur pugnacitas, si trichomanes et polytrichum in cibo offerantur, si [Note: in cong. mirab. narrat.] Liberali credimus.
Sed et singulari pollere Perdices [Note: Ingenium.] ingenio certum est. Si ad nidum coeperit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 33. Arist. H. A. l. 9. c. 8. Aelian. l. 3. de Animal. c. 16.] accedere auceps, praecurrit ad pedes feta, praegravem aut praelumbem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo volatu cadit, fracta [Orig: fractâ] aut ala [Orig: alâ] aut pedibus, procurrit iterum iam iam prehensurum effugiens, Spemque frustrans, donec in diversum abducat a [Orig: à] nidis. Eadem pavore libera, et materna [Orig: maternâ] vocans cura [Orig: curâ] , in sulco resupina, gleba [Orig: glebâ] se terrae pedibus apprehensa [Orig: apprehensâ] , operit. Discunt et pulli astum, [Note: Plut. de sollertia Animal.] et quam primum [Orig: primùm] hominem adesse sibillo signincarit mater, supini se collocant, et corpus quisquiliis tegunt. Nec deponit has venator fraudes. Ante retia propositus, cantum ad pugnam lacessentem orditur. Silvestribus ingruentibus pedem refert, ipsi in laqueos incidunt. Nolo sermoni humano enuntiando aptos dicere, quod aliqui ex [Note: Statius. l. 2. Sylv. Athen. Dipnos. l. 3.] scriptoribus innuere, et latiuscula earundem lingua suadere videtur: Non caret tamen fide, interdum ita cicurari posse, ut, cum Gallinarum domesticarum cohorte promiscue [Orig: promiscuè] habitent, quod apud Aloysium [Note: Aldr. l. 13. Ornit. c. 16] Mundellam factum; domi educatae, ad montes interdiu victum inquirendi ergo [Orig: ergò] sub custodibus dimittantur, sibilo revocatae sub vesperam redeant, quod Nicolaus a [Orig: à] Nicolais [Note: l. 2. Navig. Oriental. c. 8.] in Chio insula communiter fieri prodit; et ab homine de loco in locum ad quatuor milia, ita ut ille terra iter faciat, istae per aerem [Orig: aërem] volent, quiescente quiescant, ducantur, quod in Ponto visum, Odoricus de Foro Iulii tradit. Ova deperdita per alterius [Note: Cassiod. var. l. 2.] matris damna, ut adoptione alienae sobolis suae orbitatis incommoda reparent, resarcire; Natos in campos eductos, ut fuerint materna voce commoti, ovorum genitricem petere; ubi sensere [Note: Aetius l. 13.] medicamentum laetale parari, vociferari. Cirrhaeas [Note: Aelian. l. 4. de Animal. c. 13.] se ipsas, ut ab aucupibus spernantur emaciare: porto ad vocem sonoram [Note: Arist. l. 2. Probl. l. 39.]
conciliandam uti; vulneri origanum, [Note: Aelian. l. 5. de Anim. c. 46.] mansum imponere; laurifoliis [Note: Plin. in H. N.] annuum fastidium purgare; arundinis lecta [Orig: lectâ] , et seu comesta, seu in nidum imposita coma [Orig: comâ] , oculorum fascinationem [Note: Aelian l. 1. de Anim. c. 35.] avertere, adductorum Auctorum fide refertur.
Usus Cirrhaearum in cibo nullus [Note: Idem l. 4. c. 13.] alliis enim vescuntur, nostrates laudem [Note: Usus.] apud omnes, Martialem si excipias, meruerunt, sunt qui pullos veteribus alas reliquis partibus praeferunt. Fuere et exta et ova in usu. Heliogabalus [Note: Lampr. in Heliogab.] Palatinis ingentes dapes iis refertas exhibuit. Sed nec Medicina illis destituitur. Caro Elephantiacis, lue venerea [Note: Cardan. in Comment. in Aphoris.] affectis, fluxu alvi [Note: Hippocr. l. 3. de diaeta] laborantibus prodest. Medulla et cerebrum cum vino, ictericis; ventriculus [Note: Plin. H. N. 30. c. 6.] ex vino nigro iliacis; iecur aridum comitiali morbo laborantib. sanguis [Note: Idem l. 16. c. 18.] suffusioni oculorum. fel [Note: Galen. l. 10. de simplicib. Dioscorid. l. 2. c. 72.] in hebetudine visus, et albuginibus cum melle commistum; pennae combustae ad uteri strangulatum; ova ad [Note: Plin. l. 30. c. 14.] lactis copiam, facere creduntur.
PERDIX GRAECA crassa quoque et Coturnus ex descriptione [Note: Bellon. l. 5. c. 13.] Bellonii dicitur. Nostratibus duplo crassior est; rostro pedibusque rubris, maculis ad anteriorem ventriculi partem eisdem quibus rostra respersa, mediocris Gallinae magnitudine. Frequens est in rupibus Colmensibus, insulis Cycladibus et Cretae maritimis. Vox nostrarum voce maior, coitus inprimis et partus tempore. Nidificant sub dio mense Maio. Ova edunt sub aliquo magno lapide octodecim, quandoque sedecim, ovis Gallinae similia, minora, alba, maculis subrubris exiguis respersa, usui peridonea, sed quorum vitellus non congelatur.
PERDIX RUFFA sive maior, columbam exprimit, rostrum habet Cocci colore, pedes minus rubent. Color cinereus per dorsum, pectus et caput decurrit. Oculorum palpebrae in marginibus rubent, ab iis linea nigra retro [Orig: retrò] per collum tendit, inde reflexa per pectoris partem supremam saepe [Orig: saepè] circulum facit: quod intra eam est albicat.
PERDIX CINEREA, seu minor, Graecis ignota, ex descriptione Gesneri, coloris est varii, nec descriptu facilis. Rostrum subfuscum. Caput è ruffo fuscum; synciput, partes circa oculos, proram capitis simpliciter ruffa: collum et pectus cinerea, exiguis maculis nigris quasi per versus, crispos et undantes, interstincta: Dorsum, caudam et alas varios colores prae se ferenda, crura ex fusco albicantia. Gregatim volat, vere vero [Orig: verò] bimatim.
Perdix quae sub DAMASCENAE nomine Aldrovando transmissa est, brevitate et crassitie corporis ad Perdices accedit, minor tamen est, rostrum habet prolixius; pedes quodammodo luteos. Nec tamen [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 7.] Aeliani Syroperdix est, etsi magnitudo respondeat. Nec enim est nigra, neque rostrum habet ruffum, imo [Orig: imò] illa mansuescit, cum haec semper in feritate perseveret.
PErdix alba, Lagopus a [Orig: à] pedibus leporinis et villosis; [Note: H. A. l. 3. c. 12.] Aristoteli, qui nullum animal praeter unum leporem pedes villosos habere scribit, in cognita; Hesychio et Phavorino lagwi=/nhs2. [Note: l. 2. sermone Satyra. 2.] Horatio Lagois, nisi forte [Orig: fortè] piscem Romae rarum et ideo [Orig: ideò] carum, quod interpretes volunt, intelligat; aliis [Note: Aldrov. l. 13. Ornith. c. 21.] Perdix petrosa dicitur.
Duorum autem sunt Generum.
[Note: Genera.] Prius est columbarum [Note: Plin. H. N. l. 10. 48. Scalig. Exercit. 59.] magnitudine, tanti candoris, ut a [Orig: à] venatoribus hoc solo, quod nives superat, visu deprehendatur, pedes tamen [Note: Aldr. l. c.] et rostrum nigricant, supercilia in mare inprimis rubent: collum maculis quibusdam
[Illustration:
Allagen seu Perdix Rebhim.
]
[Illustration:
Galgulus.
]
[Illustration:
Pica Caudata. Elster Atzel.
]
[Illustration:
Cariiocatactes. NusbicKer.
]
[Illustration:
Orliigometra. Wachteln Konig [Orig: König]
]
[Illustration:
Coturnix. Wachtel.
]
[Illustration:
Rusticula minor. Graschnepf.
]
[Illustration:
Moskuw.
]
[Illustration:
Capella. Kiivitz.
]
[Illustration:
Merops. Seeschwalb.
]
[Illustration:
Upupa Kothan. Widhopff
]
nigricantibus perspergitur, et radices pennarum nigrescunt.
Alterum nomine eodem a [Orig: à] coturnicibus magnitudine tantum differens croceo tinctu; quod Aldrovandus Perdicem Bellonii Damascenam, seu Syroperdicem esse credit. Dorsi et colli colore Gallinaginem aemulatur. Alae quae corpori iunguntur, albas, fuscas et fulvas pennas habent; decem remiges cinereae sunt; pars interior et venter albent, et torquem in pectore rubro, fulvo, flavoque coloribus constantem habent.
Describit et [Note: Gesner. in Ornith.] Gesnerus aliud, quod per aestatem fulvescere, et ne per hiemem quidem albescere dicitur.
[Note: Locus.] Reperiuntur Lagopodes in [Note: Plin. l. c.] Alpibus, et Pyrenaeis [Note: Scal. l. c.] montibus inque summis iugis imminentibus ei valli cui nomen Arbusti, qua [Orig: quâ] fauces aperiunt iter. Ita vero [Orig: verò] frigore, nive, et glacie delectantur, ut ubi locis inferioribus liquantur nives, altiora et soli aversa prosequantur loca, in quibus nix perennat.
[Note: Vox.] Vocem edebat, quam Gesnerus describit, cervinae non dissimilem.
[Note: Ingenium.] Naturam si spectes, non extra [Note: Plin. l. c.] terram, in qua nascuntur, iis vesci facile [Orig: facilè] ; quando nec vivae mansuescunt, et corpus occisarum statim marcescat. Latent quidem homine conspecto; eoque dissimulato sese motu prodere cavent, tanta iis fallen di similitudine nivis fiducia; sed tantae etiam simplicitatis sunt, ut a [Orig: à] venatoribus [Note: Stumpf. apud Aldr.] dispositam lapidum seriem transire non audeant, sed secundum illam, quasi secus murum insuperabilem decurrentes in decipulas incidant.
[Note: Usus.] Usus earum et in cibis est. Praecipuo sapore esse Plinius dicit. Saluberrimas teste [Note: Scaliger. Exerc. 59.] Scaligero Norici credunt gustu, subamaras Gesnerus reliquit.
NB. Perdices Indicas vide in Mantissa. Num. 8.[Note: Genera.] COturnix Graecis antiquis o)/rtuc, modernis o)rtu/kh et o)/rtuki, Villa-no-vano. Quisquila, Gasio Quaquila dicitur. Unum duntaxat ipsarum observatum genus. Visa tamen et Alba, si [Note: Arist. l. de colorib.] Aristoteli credimus; et in campis [Note: Cromerus l. 1. de Polonia.] Russicis et Podolicis virentibus pedibus, quarum usus spasmum inducat, inveniuntur. Notae quas suis veteres tribuunt, et in nostris reperiuntur. Parvae [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 23.] sunt, pedes [Note: Athem. l. 9.] fissos, et pinnas [Note: Arist. in Physiogn.] duras habent. Theophrasto forte [Orig: fortè] Perdices nanae dicuntur. Mas et Femina distinguuntur, quod Feminae totus color quodammodo testaceus superius ad cervicem, dorsum, caudam et alas ad mentum et pectus subluteus; ad ventrem fere [Orig: ferè] albus. A rostro eius supra oculos et aures linea insignis longitudinis alba, circulares aliquot maculas habens excurrit. Cauda pro proportione maior est. In Mare rostrum magis nigricat. Supra illud capilli quidam exstant. Collum lineolis albis intercurrentibus ruffescit. Pedes minus lutescunt; digiti vero [Orig: verò] eorum ita constituti sunt, ut medius primo [Orig: primò] et tertio [Orig: tertiò] longe [Orig: longè] maior sit, posterior quem pro calce habet, longe [Orig: longè] exiguus. In internis partibus singulare quid obtinent. Ossa ipsis dura et solida. [Note: Aristot. 2. H. A. c.] Ingluvies et gula prope [Orig: propè] ventriculum ampla et lata. Cor [Note: Athem. l. 9.] tri/bolon, seu muricis modo [Orig: modò] in tres cuspides divisum. Iecur et fellis conceptaculum intestinis agglutinata. Fellis ad intestina labentis canalem vix aspectabilem. Testes iecori subditos.
Quantum ad Locum Averrhoes [Orig: Averrhoës] in Andalusia, teste [Note: l. de promiscua doctrina.] Galeoto Martio reperirinegat, in mediterraneis Galliae tractibus sunt rarae. In Delo, [Note: Athem. l. 9.] unde nomen Ortygiae sortita est; ad sinum [Note: Ioseph. Antiq. l. 13. c. 1.] Arabicum, in superiore Aethyopia, Terra sancta, Madera, Capreis magna ipsarum copia, ad Taenarion, quae nunc [Note: Procop. l. 13. de bello Vandalico.] Cerempolis tanta, ut hodie [Orig: hodiè] Porto de Qualeis nominetur. In agrum Neopolitanum tanto numero ex Africa propelluntur, ut glomeratim saepe [Orig: saepè] in aedes maritimas incidant, et sine ulla difficultate capiantur. Migratorias esse aves, omnes, Albertum si excipias, concedunt. Adveniendi habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii longioris vires suas nutriunt
tarditate. Ubi terram persentiscunt, coeunt [Orig: coëunt] catervatim, deinde globatae vehementius properant, quae festinatio (sunt verba [Note: Polyhist. c. 18.] Solini [Note: H. N. l. 10 c. 23.] et Plinii) plerumque exitium portat navigantibus. Accidit enim plerumque noctibus, ut vela incidant, et praeponderatis sinibus alveos invertant. Austro nun quam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. Plurimum se Aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque co [Orig: cò] tarda facilius provehat, siccior et vehementior spiritus. Ortygometra dicitur quae gregem ductitat. Eandem terrae proximantem speculatus Accipiter rapit, ac propterea opera est universis, ut sollicitent ducem generis externi, per quem frustrentur prima discrimina. Quod de tempore dixit erratum est, nisi de terris tepidioribus aestate apud eos depulsa intelligantur: quod de continuo volatu cum malis et velis insedisse observarit [Note: l. 5. de Avib. c. 20.] Bellonius, in Delum saepissime [Orig: saepissimè] delatas alii; in Ponticis insulis requiescendi causa paucos dies morari [Note: Varro l. 3. de rerustic. c. 5.] Varro; falsum, quod de navigantium exitio vix credibile, nec tantam simul abire multitudinem verisimile, cum nonnullo corporis pondere et vento apto destitutae, in locis apricis et tepidioribus remaneant. Austro numquam exire falsum. Cum et [Note: Bellon. l. 5. de Avib. c. 17.] Bellonius a [Orig: à] Septentrione in meridiem tendentes, cum è Rhodo Alexandriam Aegypti navigaret, observarit; et Aristoteles Austro tamquam humido et gravi moleste [Orig: molestè] volare prodiderit. Sec nec de Ducibus inter auctores convenit. Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 11.] haec loca adeuntes, sine Ducibus pergere; abeuntes. Lingulacam, Otum, Ortygometram, et Cynchramum Duces habere; ab hac noctu etiam revocari, scribit. Plinius id [Note: Plin. H. N. l. c.] ad ventum transfert, et de Ducibus ita. Glottidem seu Lingulacam initio blamblandita peregrinatione avide [Orig: avidè] profectam, paenitentia in volatu cum labore scilicet subit. Reverti in comitatam piget, et sequi, nec unquam plus uno die pergit. In proximo hospitio deserit. Verum invenitur alia anno intercedente relicta: simili modo in singulos dies. Cynchramus perseverantior festinat etiam pervenire ad expetitas terras.
[Note: Victus.] Victitant granis milii, tritici, et aliarum frugum. In Capreis insulis Acinis herbarum; apud [Note: Iunius in Novendalib.] Holandos Bryoniae, secundum Portam malo Punico. semine cannabis, lolio, et tritico saginantur, sed et Hellebori semen [Note: Lucret. l. 4. de natura rerum. Arist l. l. de plantis. Galen. ad Pison. Aphrodis. in prooemio Problem. Ambr. l. 3. Hexam. c. 9.] perinde ipsis cibus, ac sturno cicuta, quae hominib. venena esse creduntur; (ideo [Orig: ideò] Plinius [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 23. et 72. Solin. Polyhist. c. 18.] veneni semen dixit) seu recuperandae sanitatis causa, cum Epilepsia tentantur, quod Aquae placet, seu peculiari quadam naturae suae praerogativa, concoctio enim non vi duntaxat caloris, sed tota ventriculi substantia perficitur; seu, quod [Orig: quòd] , cum pertenues habeant ad corda penetrantes meatus, antea devoratam cicutam concoquant, quam inde letale gelu ad praecordia pervenerit, ut Divus Basilius censet. Aquam simul ac bibere [Orig: bibêre] , turbant, seu quod [Orig: quòd] tali delectentur, seu quod singularem cum Camelis et Elephantis, quibus idem sollenne, amicitiam gerant.
[Note: Generatio.] Salacitas ipsis quae [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 8. Athen. l. 9.] Perdicibus, saepius coitum repetunt, et humi nidulantur. Sunt qui quotannis quater prolem edere velint; bis in his quas petunt, bis in his ad quas revertuntur regionibus. Utut sit, quo loco pariunt non incubant, ne quis locum longioris temporis mora [Orig: morâ] percipiat. Sedecim ova cornicis similia, si, Bartholomaeo Anglico credendum, excludunt; ex his pulli feminae, rursus ad decem mense Augusto pariunt. Unde non mirum tantam Coturnicum copiam, et mense Maio incubanti insidiantem, spem centum et amplius perdere.
[Note: Volatus.] Volatus sunt modici, Austro praesertim flante, cuius humiditas corporis gravitatem auget, sed defectum cursu compensavit natura, hinc Comestori Currelii dicuntur.
[Note: Vox.] Vocem mari Aristoteles ademit, exilem Albertus credit, feminae crassam. Mensis Aprilis initio canere incipiunt; num subito [Orig: subitò] cum ad nos venerint, dubium. Vox nemini nota non est, et ideo [Orig: ideò] apud Athenaeum Pratinae placuit, ut a/du/fwnon dixerit. Sapientes olim pro gnomone utebantur, quod verum
[Illustration:
Perdix cinera. graw Repbun
]
[Illustration:
Perdix russa
]
[Illustration:
Lagopus. Schnee hun Steinhun
]
[Illustration:
Perdix Damasceaa.
]
[Illustration:
Coturnix mar ???
]
[Illustration:
Lagopur alterg
]
[Illustration:
Horticlanus mar. Brachamsel
]
[Illustration:
Orliigometra. Wachtel Konig [Orig: König]
]
[Illustration:
Hortulanus Congener
]
[Illustration:
Hortusanuis famina
]
cantusuo horoscopi emersum signare crediderint; cum in eo certum numerum servet.
[Note: Pugna.] Pugnacitas quae avibus [Note: Arist. in Physiogn.] durae pennae communis, in istis adianthiusu [Note: Dioscor. in l. 4. c. 131] accenditur, et occasionem, ut [Note: Aristoph. in pace.] Aristophanes Carcini Poetae [Orig: Poëtae] filios; o)rtu/gas2 o)ikogenei=s2 dixerit, et pugnax o)rtugi/ou yuxh\n e)/xein dicatur, dedit, satis olim Athenis et alibi nota fuit; ubi ad certamen tamquam ad gladiatores ludos effusissime [Orig: effusissimè] conveniebatur, et Solon pugnantibus spectandis tempus impendere iubebat. Nec ignota Neapolitanis hodie [Orig: hodiè] , aliquoties victrix, duodecim saepe [Orig: saepè] aureis venditur. Augustus quoque tanti fecit, ut Erotem Aegypti Praefectum, quod victricem per contumeliam edisset, morte infami multaverit, et Areopagitae [Note: Quintil. l. 5. Instit. Orat. c. 9.] puerum, quod [Orig: quòd] Coturnicibus quas comprehendere posset, oculos erueret, damnaverint. Antipathia ipsis cum [Note: Aelian. l. de Animal. c. 49.] Pelicano, sed et cum Luna et Sole exorientibus, si Oro credimus. His visis terram fodicant, pupillasque identidem conscribillant.
[Note: Morbi.] Epilepsia [Orig: Epilepsiâ] eas laborare, experientia comprobavit, sed solas praeter hominem quod [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 23.] Plinius prodit, falsum; cum [Note: Hippocr. lib. re morbo sacro.] Hippocrates, capras et oves, Scaliger [Note: Arist. Comment. in Aristot. in Plantis.] canes, Rhodiginus [Note: l. 6. Antiq lect. c. 7 Ingenium.] feles et arietem, Absyrtus Equos, Brodaeus Accipitres et Graculos, eodem morbo vexari scribant. Quae de Ingenio ipsarum Oppianus [Note: In Ixeuticis.] et [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] Plinius, nempe adverso flatu pondusculis lapidum appensis aut gutture arena [Orig: arenâ] repleto stabilitas volare, et cum mare transvolant, singulas ternos ore lapillos ferre, singulos per intervalla dimittere, sic utrum mare tranarint observare, produnt; teratw/dh kai\ pi/stews2 po/r)r(w esse videntur. Bellonius in naves lapsas aperuit, et milium duntaxat reperit, lapidum non obliturus, si aliquos invenisset.
[Note: Usus.] Usus Coturnicum olim in cibis apud quosdam nullus, [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 23.] quod [Orig: quòd] veratro vescantur, et comitiali morbo laborent. Galenus [Note: l. 6. Epidem. comm. 5] quosdam, qui edissent, in Doride, Boeotia, et Thessalia musculorum distentionibus correptos observarit. Nos nihil tale sentimus, ut nec ex capris vel avib. quicquam, ex modico esu assarum inprimis optimum pollicetur sanguinem Aldrovandus, ex immodico, pinguiorum inprimis, putredinalem febrim minatur. Usum in Medicina si requiras, [Note: Galen de Euporist. a c. 155.] cerebrum ex unguento myrteo tritum, et stanneo vase repositum, Epileptico paroxysmo medetur, si faciem eo illeveris. Adeps cum pauco helleboro membro pudendi inunctus, venerem auget, cum melle, myrrha, et chalcanto albo oculorum vitia corrigit. Cum Zingibere tritus, Equorum oculos incolumes servat. Caro inveterata porcorum et piscium escae immiscetur.
NB. Coturnicis genus exoticum vide in Mantissa. N. 7.[Note: a Plin. l. 10] DE Ortygometra quam Plinius et Gaza Matricem, Villanovanus Ethigometram, Scaliger [Note: in Comment. ad l. 8. Arist. de H. A. c. 15.] Coturnicomatrem, et verius vocat; vix, quid certi dicendum sit, habemus. De forma nihil fere [Orig: ferè] ab Antiquis traditum est. Aristotelem [Note: l. 8. H. A. c. 12.] si excipias, qui palustribus avibus facie similem esse reliquit. Sed nec ex Recentioribus quicquam certi colliges. [Note: loco citato.] Scaliger non absimilem gallinagini, magnitudine parem, colore tamen dilutiore, facie tota [Orig: totâ] coturnicis, esse, et ab aucupibus matrem Qualearum, ab aliis Rascle dici, scripsit. Bellonius duplicem [Note: l. 4. de Avib. c. 19.] ponit. Unam quam Rasclequoque nun cupat. Alteram quam in genistis degere affirmat, magnitudine Ortygometrae nigrae, quam falso [Orig: falsò] Rallum nominat, colore praecipue [Orig: praecipuè] ruffo, in alarum costis subrubente, in femoribus castaneo, maculis albis interstincto; capite perdici cinereae simili. Aldrovandus, qui aquaticarum hanc fere [Orig: ferè] speciem esse putat, ut crura habeant oblonga, digitum qui pro calce est perbrevem, corpus gracile, plumas plaerumque varias, ventrem albicantem, caudam brevem, rostrum longiusculum modice [Orig: modicè] flexum, avem, quam a [Orig: à] Cardinali Paleotto acceperat, quaeque rostrum coturnice maius, caput, collum, dorsum,
et maiorem alarum partem testacei coloris, alas qua ventrem contingebant ruffescentes; crura pedesque pro corporis portione longos, colore inter croceum et viridem medio, obtinebat, pro Ortygometra posuit.
CYnchramus Hesychio Cynchramas, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 12.] Aristoteli Cychramus, aliis Cenchramus quoque dicitur. Quaenam sit avis inter graviores non convenit, etsi fere [Orig: ferè] certum est, nec linariam miliariam esse, ut Ruellio placet, et in sequentibus patebit, nec ex cenchritis avibus milio quidem pinguescentibus sed aquaticis, et ex Anserum genere: nec Cenchrin, a [Orig: à] varietate punctorum milii instar dictum, ex Accipitrum familia. Gesnerus [Note: in Ornitholog.] Helvetiis Brachvogel dictam, fere [Orig: ferè] esse putat, quae cruribus est proceris, rostro oblongo, eodemque modice [Orig: modicè] inflexo, quae autumno avolat, et tempore verno cum coturnicibus redit, et palustribus delectatur. Bellonio [Note: l. 4. de Avib. c. 20.] est Gallorum le Pruier aut Preyer, quae alauda [Orig: alaudâ] cristata [Orig: cristatâ] [Note: Descriptio.] est maior. Rostrum habet breve, crassum, tuberculo conspicuum, ad instar ossis durum, inferius cum superiore coniunctum, foveam in medio efformans, ventrem pallidum et nigris quibusdam maculis distinctum. Crura pedesque inter rubrum et castaneum media, posticum digitum longum. Versatur in pratis, hordeo et milio delectatur, nidos in agris avena et milio consitis exstruit, et sex pullos excludit.
[Note: Vox.] Vox ipsi Tirtertirteriiz.
[Note: Volatus.] Cum volat crura contra aliarum avium morem pendere sinit.
Aldrovandus [Note: Aldrov. Ornith. l. 13. c. 24.] Hortulanum omnino [Orig: omninò] esse credit, avem alaudae magnitudine, at paulo [Orig: paulò] minorem, cui rostrum, crura tota, pedumque digiti rubescunt. Caput, collum et pectus in mare intercurrentibus punctis croceis, flavi, in femina partim flavi, partim viridis sunt coloris, alarum pennae inter costales in utroque sexu, flavo et nigro colore tinguntur, mas sub oculis ad latera maculam habet rotundam, intense [Orig: intensè] luteam, quae in femina non est.
[Note: Locus.] Reperitur in agro Bononiensi et Florentino, ex milii esu vehementer pinguescit, et magno numero depilata, et scatulis asservata, Romam, transmittitur, ibidemque caro pretio venditur, sunt vero [Orig: verò] et alia Hortulanorum genera, Flavus nempe [Orig: nempè] colore propemodum paleari, alarum costis et remigum pennarum extremitatibus albis. Albus cycno ipso fere [Orig: ferè] candidior, et Hortulano congener. Caput ipsi ex cinereo ad flavum vergit, collum cinereum nigris maculis punctatim distinguitur. Venter, crura, pedesque crocea sunt. Cauda tota fusca ad latera latescens.
Albicilla cuius cauda alba, cetera vulgaribus Hortulanis similia, color duntaxat in omnibus pallidior.
GAllus Gallinaceus, Gr. o)rnis2 a)lektru/wn, a)le/ktwr, brhto\s2, ki/kir)r(os, kokkobo/a|s2 o)/rnis2, ko/ruqwn, kottos, kroki/as2, koti/kas2 mhdiko\s2, o)lo/fwnos, o)rqobo/as2, o)rqa/lixos, pe/rpkos2 o)/rnis2, s1e/rkos, s1e/lkos, w)/idos o)/rnis2, Latinis cohortalis avis, lucis, cristati oris, etc. dicitur. Gallinam a)lektri/wnan, a)lekto/rida, ki/kkan, o)rqa/lida, Cortis avem, Mylagridam, appellavere. *ne/ssoi, ni/krakes2, i(/ppoi, neoti/des2 o)rqalaxoi\, pullorum sunt nomina.
[Note: Genera.] Differentiae ipsarum sunt variae, quae a [Orig: à] locis, voce, integumento, partu et incubatione sumuntur. Hadrianarum Gallinarum Aristoteles [Note: l. 6. H. A. c. 1.] mentionem facit, quae pennae versicoloris, quottidie [Orig: quottidiè] pariunt, sed pullos interimunt; quas [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Athenienses alere studebant, quaeque vel. sunt eaedem cum nanis, et pumilionibus seu [Note: l. 10. c. 53 et 56.] Plinii, quibus certa fecunditas rara, et incubatio ovis noxia, seu Columellae, [Note: Columella de re rustica l.] quae etsi vetustae propter infecunditatem improbantur, pluribus tamen locis fecundae reperiuntur, et ova plurima edunt, vel cum Longolii Parturientib. seu
[Illustration:
Gallus Indicus Welscher han.
]
[Illustration:
Gallus cormdus.
]
[Illustration:
Gallus Patavinus.
]
[Illustration:
Gallina Pataiuna.
]
[Illustration:
Pumilio Kriechhun.
]
[Illustration:
Galliva. Henne.
]
[Illustration:
Gallus. Han.
]
[Illustration:
Gallus.
]
Leyhennen, quas versicolores, et rostro longiusculo facit. Pumilas enim, quae passim exstant, et claudicando potius, quam [Orig: quàm] inceden do per terram reptant, nemo istis accensuerit. Sunt et Tanagraeae, Lydae, Rhodiç, Chalcidicae, Medicae, et Alexandrinae. Ex Tanagraeis Galli inprimis probabantur, alii ma/ximoi\ seu pugnaces dicti; alii Cossiphi et Merulae dicti, qui Lydas [Note: Pausanias in Boeoticis.] magnitudine aequabant, Corvis colore similes, paleariam et cristam instar anemones, nec non candida et exigua in rostro supremo et caudae extremitate signa, habebant. Cum omnes a [Orig: à] proeliis [Note: Varro de Re rustica.] commendentur, et amplitudine pares sint, [Note: Columella.] facile [Orig: facilè] eiusdem generis esse suspiceris, forte [Orig: fortè] et cum Longobardicis, qui pedibus usque sublatis in cedunt, plumis exauro fulvis teguntur, eosdem. Patavinas Hermolaus, et Longolius dixere; sed quia cauda destituuntur, quod veteres in suis non reticuissent, vix est credibile. Sunt et in regno Senegae, Gallinae Pharaonis dictae: in regno Tarnassari nostris triplo maiores. In Iamaica insula [Note: Petras Martyr in Decadib.] Pavonib. nec magnitudine, nec sapore cedunt.
Reperitur et prope [Orig: propè] Thessalonicum [Note: Aelian. de Anim. l. 15. c. 20.] genus quod dam Gallinaceorum perpetuo [Orig: perpetuò] mutum numquam familiari his alitibus cantu vocale. Non nullae quoque sunt Lanigerae: ut in quadam Orientis urbe, et nivei coloris, in regno Mangi pilis more felis nigris vestiuntur. De reliquis suis locis agemus.
[Note: Forma.] Quantum ad Formam, Gallum gallinaceum Alucone scilicet maiore minorem prodidit [Note: H. A. l. 9. cap. 8.] Aristoteles. Soli fi. dipedum altilium colores diversi sunt, et nitorem hunc si attendas, maiori specio sitate quam [Orig: quàm] [Note: Laert [Orig: Laërt] . in Solone.] Croesus vestiuntur. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 17. Arist. H. A. l. 2. c. 8.] Spectatissimum insigne ipsis, corporeum serratum, nec carnem id esse, nec cartilaginem, nec callum iure dixerimus, verum peculiare. Cristam Latini foinikolo/fon, kurbas1i/an ugl kurbabi/an, korufh\n, et loifi/on Graeci, dixere. Semper est exserta et rubens dum integra sanitate fruitur, et mirum de ea. Herbersteinius. [Note: Initinere Moscovitico.] Cum cuidam in Moscovia frigore iam fere [Orig: ferè] enecto, abscissa fuisset, sibi restitutum, erecto statim collo cantasse. Plicabilem Gallinae obtinuere, et per medium caput deorsum dependentem. Oculos omnes habent splen didos, salacitatis indicium. Paleae (Aristoteles ka/llaion ob purpureum floridumque colorem vocat) ex rutilo albicantes, sub mento et collo, velut incanae barbae dependeant. Rostrum robustum, in superiori parte aduncum, coloris plaerumque cornei visitur. Caro quae rostrum undique cingit, nonnullis mentum, Columellae gena est. Iubae (sic longiores ceteris plumas Columella dixit) collum et cervicem undique ambiunt. Vel pectus vel pars ventris posterior Navis, a [Orig: à] qua pullum aperiri iubet [Note: l. 6. c. ult.] Apicius, vocatur. Cauda, quam o)/tran Hesychius vocat, maribus maior, quam [Orig: quàm] feminae, binae longissimae in curvi arcus imaginem propter teneritudinem prae se ferentes, in feminis sunt; quae capis saginandis sub cauda evelluntur, pinguefactorias Germani dicunt: Calcaribus quae plh/ktra, et ke/ntra, armantur mares; inque iis in magnam quandoque molem excroscunt, sed et gallinae cum mares vicerint, cucuriunt, crista etiam caudaque erigitur, ita ut difficile sit, an sint feminae, cognoscere, nonnumquam calcaria parva, errore ne naturae an opere ignoro, iis enascuntur. Plinius [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 56.] Gallinas probat imparib. digitis, aliquando et super quatuor transverso uno; Columella quinque, ita tamen ne cruribus emineant transversa calcaria, sed haec ad Oeconomiam spectant. Internarum partium ista est ratlo. [Note: Galen. l. 11. de usu partium.] Ossa habent consistentiam laxam, cavam et levem. Ingluvies, quae pro/lofos et fu/ssa ventriculo [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. ult.] praeposita est. Appendices habet infra, qua desinunt ihtestina, ut vere [Orig: verè] ultra ventriculum esse [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37] Plinius scripserit. Pellicula intra ventriculum stercori destinata, Echinus, ab aspredine dicitur, Dioscorides koili/an vocavit. Testes gallinaceis sunt sub iecore, feminae supra caudam. Uterus ex descriptione M. Antonii Ulmi duplex habet foramen. Infernum per quod ovum ad externa respiciens iam perfectum egreditur: supernum et internum per quod sub septo transverso inchoatum, ad formam perfectam suscipiendam ingreditur. Totus in parte
sinistra ad spinam situs est, dextram abdominis et centrum, intestina obtinent. Exitum ipsi in superna ad spinam desinente parte dedit natura, quia animalia supergressu coeuntia [Orig: coëuntia] , instrumenta in proximo habere oportebat, in inferiore podicis ad ventrem positus, quia infra [Orig: infrà] illius est officium. Uterque tam proxime [Orig: proximè] cute, quod praeputium dixeris, et musculo, sphaericae figurae, ut extensioni magis accomodi essent, obteguntur, ut arctissime [Orig: arctissimè] conniventia, sensim ipsum aliquando fallere possent. Uteri substantia membranea et crassa est, figura concava, trium digitorum longitudine, qua ad exitum pertinet latior. Porrigitur ab infimo abdomine, iuxta ipsorum intestinorum exitum, ad locum conceptionis ovorum sub septo transverso, estquecum [Orig: estquecùm] exten ditur longitudine dodrantali, cuius longitudinis ratione, membranam obtinuit a [Orig: à] spina dorsi proportionalem omnino [Orig: omninò] ac persimilem intestinorum mesenterio, quam et venae frequentes percurrunt, cum ad nutritionem ipsius uteri; tum ad ovi intrinsecus contenti, dum pertransit a [Orig: à] loco sub septo transverso, ad ipsius uteri exitum, alitionem. Membrana autem (verba sunt Ulmi) spinae colligans, eadem prorsus exsistit ipsi mesenterio intestinorum, quin imo [Orig: imò] eadem est et substantia [Orig: substantiâ] , et origine: quapropter consensum habet uterus cum ipsis intestinis. Figura uteri inaequalis, alibiangusta, oblonga, alibi lata, brevis, iuxta hanc varietatem, varia quoque sortiri nomina debet. Nam uteri latitudo infimo abdomini proxima, et in qua ovum iam absolutum continetur, estque ipsemet uterus, reliquum vero [Orig: verò] corpus angustum, oblongum, rotundum, quod ad septum transversum extenditur, vel uteri stomachus, vel uterus productus extensusve, vel uteri gula, nuncupari posset. Est autem membranea et tenuis, admodum diversa a [Orig: à] reliquo utero protenso, et a [Orig: à] substantia ipsius uteri, qui ad exitum iacet. Nam finis hic membraneus subtilis et pellucidus exsistit, ac exsanguis. Intestinum quoque uteri, ratione figurae et quantitatis, cuncum longitudine rotunditatem cavernosam habeat, merito [Orig: meritò] diceretur. Cui accedit membranae occasio hanc uteri extensionem, vel productionem spinae colligantis, quod Mesenterium uterinum appellamus. Intermedia pars uteri, quae est illius portio ab utero proprie [Orig: propriè] dicto, finem interiacens, crassam obtinet substantiam, albam, lacti similem, et in semetipsam considentem, cuius mesereo~ multiplices venas habet. Huius substantia cocta ovi albuminis gustu saporem exhibet.
[Note: Victus.] De Victu non est quod multa dicamus. Praecepta saginandi ad Oeconomiam pertinent. Vvis et ficubus impense [Orig: impensè] , sed infeliciter vescuntur. Steriles enim evadunt, et pituitosi, si vel semen [Note: Mathioli in Dioscor. l. 3. c. 148.] cannabis apposueris, numerosorum ovorum partu gaudebunt, si vel hordeum semicoctum, vel Nasturtii semen cum furfure et vino subactum, exhibueris, maiora deponent, ad saginandum tum triticum cum aqua coctum, potu interdicto, tum Cytisus vehementer laudantur.
[Note: Generatio.] Quantum ad Generationem, et quae ei adhaerent. Sexus in hac ave manifestis signis distinxit, et mas erecta [Orig: erectâ] crista [Orig: cristâ] , iuba [Orig: iubâ] , a [Orig: à] cervice per collum dependente, cauda maiore, et insigni ad proeliandum calcari superbit. Salacitatis vero [Orig: verò] sunt inexhaustae. Nam etsi peculiare ipsis coeundi tempus, vernum esse, unde maiores forte [Orig: fortè] tum testes, Aristoteles innuere videatur, et ad unum ovum fecundandum multoties [Note: Oppian. in Ixeuticis.] cum eadem [Orig: eâdem] gallina gallus coeat, quin et quidam effeminati a [Orig: à] primo [Note: Arist. l. 9. c. 49.] ortu nascuntur, ut nec cucuriant, neque feminas ineant, et [Note: apud Athen. l. 9.] Theophrastus agrestes cortalibus ad venerem procliviores dicat: certum tamen simul, singulis diebus quinquagesies et amplius uxores suas Gallum inire, si eas mori contingat, maerore animi interdum contabescere, si illae desint, ne a [Orig: à] masculino quidem genere sibi [Note: Ael. l. 4.] temperare, unde lege [Note: Plut. in l. num brutae ratione utantur.] vivicomburio damnabatur, alias [Orig: aliàs] non sui generis volucres, Phasianos nempe et Perdices aggredi, et semen [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] ad Gallinarum et conspectum et vocem emittere. Quin numquam [Note: Aelian. l. 7. c. 46.] qui in aede Herculis pascebantur ad Gallinas, quae in Hebes,
interfluente utramque aedem rivo perenni, transvolabant, nisi cum libidinis vexabantur stimulis. Non aeque [Orig: aequè] tamen salaces omnes, lacertosi, rubenti, erectaque crista [Orig: cristâ] ; rostro, brevi, pleno, acuto, oculis ravis aut nigris, palea [Orig: paleâ] rubra [Orig: rubrâ] , collo vario, feminibus pilosis, unguibus longis, cauda magna, frequentibus pinnis, profusissimi in Venerem esse creduntur. Coitus tempus mari, statim ac a [Orig: à] cubili surgit, feminae, progresso iam die, superveniente illo, considet ista humi. a [Orig: à] coitu [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 2.] inhorrescit, saepe [Orig: saepè] festuca aliquase [Orig: aliquâse] lustrat, et vapore per libidinem excitato membra extendente, sese excutit. De partu et ovis ne hoc caput nimia mole legentes perturbet, in sequentibus separatim dicemus. Animales actiones quod spectat, quia Gallinae unico oculo sursum elevato, rapaces aves observant, Visu, quia aridissimum quodque modo [Orig: modò] id ore recipere queant, illico [Orig: illicò] diiudicant, [Note: Scalig. Exerc. 266] gustu pollere videntur.
[Note: Vox.] Vox Gallinae mutabilis. Circa partum kakka/zei seu singultit, dum incubat, glocit seu glocitat. Cum iniri debet, mancam et exilem vocem format, in genere gracillare et pipare dicitur. Cantus, pro malo omine ???ccipitur, et inter obstetricum numeratur observata. Galli prope [Orig: propè] Thessalonicam nullam habent, apud nos graviorem, sed vere [Orig: verè] a)/pwdon, quinec choro, nec fidibus concordat, a)/dein et cucurrire solent. Vigiles hos nocturnos excitandis in opera mortalibus, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 21.] rumpendoque somno natura genuit. Norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdum cantu, cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia ad curas, labore~que revocant, nec solis ortum incautis obrepere, diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero [Orig: verò] cantum plausu laterum, hinc h(me/rofonos, et lucis praenuntius dicitur, et veteres gnomonibus horariis destituti, noctis deliquium et diei accessum co metiri solebant. Matutinum cantum, quidam alimenti desiderio, (avide [Orig: avidè] animal calidissimum nutritur:) alii salacitati (initurus cucurrire incipit) nonnulli aurae mutationibus, quae ex solis contingunt motibus, multi cum et satur, et àcoitu canat, occultae cum sole amicitiae vendicant. Qui profunda nocte validius, mane [Orig: manè] remissius cantare putant, cantum vento ferri, ventum noctu magis quam sub crepusculum spirare, sic gallum longius audire, opinantur. Muti evadunt, si vel circulum è sarmentis [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4] callo addideris, vel caput et frontem oleo inunxeris, si Plinio et Alberto credendum.
Singularem iis inesse Fastum tum inde colligi potest, quod imperitant [Note: Plin. H. N. l. c. c. 21.] suo generi, et regnum in quacumque domo sunt exercent: tum quod [Orig: quòd] nullam [Note: Athen. l. 9] ineundi sui absque atrocissimo certamine copiam faciant, tum quod [Orig: quòd] aedes [Note: Aelian. de Animal. l. 4. c. 29.] ingresluri, sese, ne scilicet crista uspiam offendatur, inclinent.
[Note: Pugna.] Pugnacitas nulli est ignota. Eius spectaculum, quo Miltiades Graecos in Persas felicissimo successu animavit, Socrates lphicrati Duci animos adiecit, Themistocles exercitum contra Persas ducens instituit, Pergameni quotannis celebravere. Eo Tarnassari Indiae populi, Ambivariti, [Note: Becan. in Gottodanicis l. 7.] apud quos per octo dies summo partium studio in curia quotannis committuntur, Galli, Angli, hoce tempore delectantur. Accendi, et [Note: Rhodig. Ant. Lect. l. 16. c. 13.] allio, unde e)s1korodis1me/noi, politricho, [Note: Plin. H. N. l. 22. c. 1.] trichomane et adiantho, forte [Orig: fortè] quod cristam [Note: Porta in Phitogno~.] Galli quodammodo aemuletur, dicuntur, apud veteres stimulis ferris aeneisque, quos plectra vocant armabantur, ut se facilius tutarentur in pugna. Nec haec caret singulari artificio. Videre est ibi [Note: August. l. 1. de ordine Politian. in Rusticis.] intenta proiectius capita, inflatas comas, vehementes ictus, cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum. Si ex certamine [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 20.] victoriam reportavit, tum oculorum eminentia, tum cervice erecta simul, et [Note: Aelian. de Anim. l. 4. c. 29.] cantus contentione insolenter effertur, et triumphantis similis est, vere [Orig: verè] )/*arews2 ne/otios Martis pullus.
[Note: Victus.] Victus idcirco non canit, quod ex illa mala pugna spiritus, fracti vocem supprimunt. Cuius offensionis verecundia confusus, in primam quamque latebram sese occultat. Ad Sympathiam et Antipathiam, quae sequuntur, pertinent. [Note: Affectus.] Quod de Gallinis circa
praesepia [Note: Colmella de R. R.] decidit, immistam pabulo necem bobus affert. Porphyrionem tanto amore Gallum prosequutum, ut hoc occiso, ille inedia perire voluerit, Aelianus [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 28.] oculatus testis est. Apes deficiente cibo gallinarum carnibus, et uvis passis refocillantur. Leo Gallum, et maxime [Orig: maximè] album, ut Ambrosio [Note: Ambros. Hexam. l. 6. Aelian. H. A. l. 8. c. 28.] placet, metuit, quem ex cantu a [Orig: à] longe, ex crista propius agnoscit, seu ob occultam quandam causam, nam a [Orig: à] leonibus et Pantheris homines non attingi, qui iure Galli peruncti fuerint, maxime [Orig: maximè] si ei allium admisceatur, [Note: Plin. Hist. Nat. l. 29. c. 4.] Plinius vere [Orig: verè] an falso prodit: seu [Note: Lucret l. 4. de Naturarer.] quod sint
--- Gallorum in corpore quaedam Semina quae cum sint oculis immissa Leonum Pupillas inter fodiunt, etc.Basiliscum, cum cucurrientem audit adeo [Orig: adeò] tremere dicunt, ut emoriatur. [Note: Aelian. de Animal. l. 3. c. 31.] Sic in Cyrenensium arenis ab itinerantibus abigitur. Vulpes una nocte quadraginta interdum et amplius aufert. Voce mustellae Gallinae sero [Orig: serò] exanimantur. Superventu vero [Orig: verò] eorum, qui serpentis vel canis rabidi morsu laesi fuere, incubitus vitiantur. Eo tamen die quo peperere, a [Orig: à] serpentib. non laeduntur, et caro earum tum a [Orig: à] serpentibus morsis remedio est. Florem vitis si comederint maturescentium uvarum esu abstinent. Ex Sambuco magis canoram buccinam fieri pastor credit, si ibi caedatur, ubi Gallorum cantum frutex ille non exaudiat, seu quod in locis silvestribus, in quibus Gallorum cantus non auditur, sicciora et solidiora ligna nascantur, ex talibus tibia magis sonora tornetur, seu et ob aliam causam. Nam ob streperam Galli vocem, stridore suo fungosam sambuci materiem convellere, vix verisimile fuerit. Denique taxi baccis quidem impune [Orig: impunè] [Note: Dioscor. l. 4. c. 75.] vescuntur, sed sparti semine, et hominis qui helleborum bibit excremento, ut Avicenna testatur, intereunt, si cum incubant [Note: Arist. in H. A. Plinius in H. N. Columella. de R. R.] tonuerit, ova pereunt, et semiformes pulli interimuntur. Auro liquescenti si Gallinarum membra misceantur, consumunt id in se, ita hoc venenum auri est, falso scripsit [Note: Plin. l. 29. c. 5. H. N.] Plinius, et ab experientia [Note: Scaliger. Exser. 88.] confutatur.
[Note: Morbi.] Morbi Gallis peculiares, Phtiriasis et Pituita. Hac inter messis et [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 6] vindemiae tempus, et cum ficus ac uva immatura ad satietatem [Note: Columella de re rust.] permissa est, laborant. Aqua in qua origanum maduit, praeservantur, restituuntur sanitati, si vel urina rostrum ablueris, membrana qua tum lingua obducitur leviter unguibus avulsa; vel scillam in aqua maceratam cum farina exhibueris. Aphtiriasi maxime [Orig: maximè] dum incubant infestantur, si arena littorali vel saponariorum è lixivio relicto cinere cura mulierum sese pulverent, liberantur. Solent et cum abortu conflictari, qui ovi candido assato, cum uvis passis tostis aequo pondere tritis et ante alium cibum exhibitis, praecavetur. Pulli facile [Orig: facilè] Podagra tentantur, si stercus pedibus eorum adhaereat: quamquam an Galli quibus calor multus, cibi abstinentia non minor, [Note: Scaliger. Exser. 277. s. 2.] ea laborent, dubitetur. Capis sane [Orig: sanè] quibus pusillus calor et edacitas multa familiaris est.
[Note: Ingenium] Quae de Ingenio dici poterant superius sunt attacta, singulari familiam amore prosequi, et simul ac aliquid escae nactus est, Gallinas et pullos ad vescendum invitare, easdem contra Milvos defendere, parientibus [Note: Porphyr. l. 3. peri a)poxhs2.] feminis condolere, et maerorem exili testari voce, Luna exoriente [Note: Aelian. de Animal. l. 4. c. 29.] laetari, et quod summa admiratione dignum est, cum sese sanguinis copia aggravari sentit, unguib. sanguinem ex cristis prolicere, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 27.] sic plethora levari, helxine se herba purgare, adiecisse sufficiat.
[Note: Praesagium.] Nec omittendum, Gallos si tempore pluviae canant serenitatem, si noctu citius, quam solent, a ëris mutationem et ventum, si paulo post solis occasum vel a [Orig: à] vespertino crepusculo, insolentes in raucisonum cucurritum non sine alarum motu prorumpant, [Note: Aelian. de Animal. l. 7. c. 7.] tempestatem praedicere. Scilicet, Auster vocalia instrumenta replet, ea sarcina dum se per motum exonerare volunt, ad cantum insolito modo stimulantur. Sed et Gallinae, si vel mane [Orig: manè] exire recusant, [Note: Aldro. Ornith. l. 14. c. 1.] vel pediculos quaerant, et paludes more Anatum alis verberent, vel pectora rostro purgent, vel in arena ultra
solitum sese concutiant, vel in principio pluviae locum opertum quaerant, imminentes imbres maximos praesagire, creditum est. Tempestive [Orig: Tempestivè] serendum esse moneat, si pennas, cum deplumantur, ut ante hiemem solent, a [Orig: à] capite amittere coeperint; serotine [Orig: serotinè] , si a [Orig: à] posterioribus.
[Note: Usus.] Usus harum avium in cibis frequens et ab omnibus laudatur, signatarum inprimis. Ideo [Orig: Ideò] hoc primum [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 50.] antiquis cenarum interdictis exceptum invenio iam lege C. Fannii, annis undecim ante tertium bellum Punicum, ne quid volucrum poneretur, praeter unam Gallinam, quae non esset altilis, quod deinde caput translatum, per omnes leges ambulavit. Inventumque diverticulum est in fraudem carum, Gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis, multo [Orig: multò] ita gratiores approbantur. Nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet. Pertinax [Note: Capitolin. in vita eius.] Imperator lumbos amicis mittebat, et dorso laganis [Note: Athem. l. 14] sunt similes. Messalinus Cotta cristas cum palmis pedum et Anseribus torrere, atque patinis condere reperit. Cerebrum assum cum pauco sale et pipere editur. Iecinora inter omnia edulia Cardanus celebrat. Ventriculus si concoquatur, [Note: Galen. l. decib. boni et mali succi.] uberrime [Orig: uberrimè] nutrit. Intestina quae et Gigleria vocabantur, cum aliis quibusdam rebus incocta edebantur. Testes apud Bononienses Calend. Augusti comedere sollemne est. Uropygium inter militares cibos a [Orig: à] Gallis computatur. Erant [Note: Galen. l. 3. de aliment.] Galeni tempore, qui et sanguinem Gallinarum edebant. Apud Aegyptios [Note: Alpin. l. 3 de Medic. Aegypt. c. 16.] nigrae arte certa [Orig: certâ] saginatae in familiarisunt usu. Ius feminae in balneis potant, sic pingues evadunt. Apparatum pullorum Conchialatorum, Parthicorum, Oxyzoniorum, laseratorum, cum cucurbitis elixatorum, Varrianorum, Frontonianorum, tractogalatorum, farsilium, leucozoniorum, et his similium, in Apicio vide, ex quo multa Aldrovandus desumpsit. Olim tamen qui morbo [Note: Hippocr. l. de morbo sacro.] sacro laborabant, Galli carnibus abstinebant. Britannis [Note: Caesar l. 5. de bello Gallico.] olim nefas Gallinam gustare, hodie [Orig: hodiè] in Socotora insula eandem contingere, religio est.
De Usu in Medicina quis unquam dubitaverit. Inde olim superstitiose [Orig: superstitiosè] Aesculapio immolabantur, nec quisquam fere [Orig: ferè] est morbus cui depellendo non adhibeantur. Reperti qui exsorbili ovo ter quaterve excreverunt, si Brasavelo fides. Febrientibus albumen ovorum in aqua concussum exhibuit [Note: Hippocr. l. 3. de morbis.] Hippocrates. Testes in hectica [Note: Trallian. l. 12. c. 5.] commendantur. Cerebrum Gallinarum in tremore et narium fluxu. Melancholicis Gallina nigra per medium dissecta bene [Orig: benè] supra caput imponitur. Sunt qui Gallinae pennam in aceto intinctam ad somni profunditatem conferre tradunt. Ius Galli veteris Asthmaticis prodest. Stercus album Galli ad occultas anginas commendatur, et certo [Orig: certò] vomitum educit, nec male [Orig: malè] in colica exhibetur, et cum oleo et nitro mixtum clavos pedum sanat. Membrana ventriculo subdita gornu similis trita, stomachicis feliciter exhibetur. Iecur assatum Ilaeo resistit. Marcellus denique Empiricus prodidit, ossiculum extremum ex ala Gallinacea cochleari terebratum, nodisque septem litio ligatum, atque ita brachio vel cruri eius partis, quae inguina habet suspensum, iis mirabile remedium exhibere. Pro Colophone notandum est, quod Caelius Aurelianus reliquit, quendam a [Orig: à] Gallo pugnante leviter laesum, in rabiem incidisse.
DUpliciter Gallinam ova concipepere, Per se nempe et ex congressu, constans fere [Orig: ferè] veterum et recentiorum est sententia. Priori concipiuntur modo, quando mare absente, desiderio ipsius proiciunt intra sese [Note: Aristot. H. A. l. 10.] semen gallinae; sic, tamquam maris initum passae essent, praegnantes fiunt. Excitat ingentem in partibus genitalibus pruritum, seminantis materiae abundantia; quam mutua inter se libidinis imaginatio auget, sed et si tempore certo
suaviter attrectentur, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 2.] idem motis attrectatione humoribus faciunt, ut haud falso [Orig: falsò] ; etiam pulvere concipere Plinius dixerit. Accedit ventorum Austrinor. Autumno et vere auxilium. His flantibus, aves multiparae loca ani per quae concipiunt, obvertunt, iis ad libidinem concitantur. Continuus caudae ut motus, semen quod copiosum, nec menstruorum discessio ulla, ad matricem attrahit. Hinc a [Orig: à] vento concipi [Note: Varro R. R. l. 2. c. 1.] aliquando creditum. Haec ova o(penh/mia seu subventanea et zephyria dicta sunt, ut [Note: Arist. l. 6. H. A. c. 2. Scalig. in l. 10. Aristot. Histor. animal. c. 6.] cynosura et urina illa, quae aestate ab humore contento inutili generantur. Neque tamen omnino [Orig: omninò] inania credas. Omnes enim partes habent, minora goni/mois2, liquidiora, minus suavia, et infecunda perse, a [Orig: à] superveniente Gallo fecundantur. Nec obest vel ex luteo in album mutatio, ut Aristoteles credidit, vel utriusque a [Orig: à] membrana ambitus. Ex albumine enim pullus generatur; ova piscium iam exclusa, post a [Orig: à] mare iniecto semine fecundantur, et ovum in matrice subventaneum, praeter testam et pellem completum, a [Orig: à] semine Galli fecundari, Albertus M???testatur. Quanto tempore maturescant, incertum: tardius propter caloris in semine penuriam, verisimile. Reliquias eorum quae è semine generata sunt esse, falsum. Nam in gallinarum et Anserum genere, a [Orig: à] novellis sine coitu edita, compertum est.
De Ovis quae ex congressu sic habe. [Note: Arist. l. 6. H. A. c. 2. Aldrov. Ornith. l. 14. c. 1.] Postquam femina de superiore loco quae praecincturae seu septo transverso subest genituram excepit, formantur ex ca a [Orig: à] facultate formatrice ibidem ova, quae spinae pedunculis adhaerent, exiguum tum [Orig: tùm] primo [Orig: primò] quiddam ut candidum videtur, et venulis distinctum, rubrum dein et sanguineum, luteum, et flavum totum tandem. Mox de spina in intestini uterini principium decidua et ad primos uteri loculos transmissa continuato congressu eo citius quo iste frequentior augescunt, et albugo a [Orig: à] croceo secernitur. Tum in secundos loculos detrusa, iustam molem acquirunt, et luteum, albumine involvitur. Deveniunt tandem in tertiam cellulam, in qua testae natura duritiem largitur, eam tamen, ut mollia adhuc exeant, nec nutritio, quae per eadem fit, impediatur. Sic vitello et albugini constantia, (gallatura seu sperma Galli, si Alberto et Aldrovando credimus, per totum albumen, usque ad vitellum pertingit, huic versus partem ovi acutiorem infigitur. Decimo a [Orig: à] coitu die perfecta, trib. tunicis, quarum una vitellum ambit, altera tamquam pia mater albumen complectitur, tertia inter quam et illam humor crudus nascitur, et dum formatur fetus excernitur, testae adhaerens, durae meningis locum implet; intus instructa, mollia, ne dolorem pariant, latiore parte, ut mollius deponantur, et quia a cutior adhaeret, ideo [Orig: ideò] postrema exit, egrediuntur, ac refrigerata, evaporato humore qui exiguus, relictaque portione terrea, iustam duritiem, sed acuta parte, qua pullus exit, et ubi grandinem generationi inutilem, qui non cernitur nisi fracto putamine, et iniecta parte lutei infra, Aristoteles ponit, exactiorem, servata sua [Orig: suâ] figura, acquirunt. Poni cofnecta [Orig: cofnectâ] bruma [Orig: brumâ] incipiunt. Circa Calendas Ianuarii etiam locis tepidioribus ac fecundissimis. Optima fetura ante aequinoctium vernum editur, post solstitium nata, magnitudinem non implent, tantoque minus, quanto serius provenere. Parituras se singultu [Note: Columella de R. R.] produnt; eodem, peperisse testantur, facilius, si festucam ore apprehensam dorso imposuerint, si [Note: in Ixenticis.] Oppiano credendum, libentius, si iam prius ovum in nido conspexerint sine dolore, vel exinde quod [Orig: quòd] testa membrana mollis fuerit, egresso demum induretur, colligas.
Numerus pro aetatis ratione variat, quae multa pariunt, bis in die ponunt, sed hyperinae evadunt, et cito [Orig: citò] commoriuntur. Sunt qui quasdam noctu tenera, et nisi ad magnam diei partem, dura, eniti credunt, tenera edituras, dura, si aliquot horis antelucanis lumen viderint, ut sub ortum solis ponere cogantur, et salis supponatur paululum. Monstrosa interdum circa ea accidere certum. Vidit Aldrovandus cuius
putamen punctis et lineis sanguineis conspersum. Uterum laesum vix dixerim. Sanguinem quo uteri interdum turgent venae transsudasse verisimile est. Vidit et Albertus totum sphaericum, duabus testis inclusum, absque ullo vitello, cum albumine aquoso tenui, et altero intra interiorem testam. Dantur et sine testa tam hypenemia quam vera: forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] illa aquosa sint, et exiguo, si humidus Gallinis cibus apponatur, calore dotentur: his propter ictum, vel ex multitudine compressionem tale quid accidat, si Nicandri opinioni standum est. Nec inter rara trilecitha, id est triplicis vitelli habentur; illaque plaerumque in medio testae cavitatem habere Elluchasis prodidit. Vidit et Gesnerus aliquando cuius putamen, ab altera parte extrema, in angustum velut collum instar cucurbitae se colligebat. Unum sphaericum ad columbarum vix accedens: alterum anserino haud minus, plicis rugisque insigne in Aldrovandi Musaeo reservabatur. Ceterum [Orig: Ceterùm] ponatve et Gallus ova inter doctos quaeritur. Nonnulli decrepitum et ad coitum ineptum, septimo, nono, aut ad summum decimoquarto aetatis anno, pro virium vel imbecillitate vel robore ponere aiunt. Ortum id putrefacto intus semini debet; vel ex humorum colluvio conflatur. Editur sub caniculae exortum, quod tunc maxime [Orig: maximè] ab ambientis calore expultrix languida in alite decrepita iuvetur. Visum in Imperati Musaeo oblongum, ab Aldrovando rotundum, colore modo [Orig: modò] luteo, buxeo, flavescente, lurido, sed et quoddam ruptum, vitello omnino [Orig: omninò] carere dixisses. Quin et Lemnius Zirizaeae duos annosos Gallos non tantum ovis incubasse, sed et aegre [Orig: aegrè] fustibus ab illo opere abigi potuisse, reliquit. Confracta tandem ova, et strangulatus a [Orig: à] civibus Gallus, quod, ne Basiliscus excluderetur, metuerent. Et haec est quorundam opinio. Ovo simile aliquid ex conglobata intus putri concretione, in ultimo senio, cum non amplius coit, concipere, verisimilius est: At ovum cum testa non magis excludere potest, quam [Orig: quàm] vir fetum, cum parere non didicerit. Basiliscum ex eo produci inprimis si rubeta incubaverit, nugae, testa [Orig: testâ] carere, et adeo [Orig: adeò] durae pellis esse, ut fortissimis ictibus resistat, fabulosum.
ABsoluta [Orig: ABsolutâ] Ovorum historia, de generatione pullorum aliquid nobis [Note: Arist. l. 3. de Gener. c. 2. Hippocrat. de Natura pueri.] dicendum est. Horum vero [Orig: verò] principium veteres Graeci, et inter eos Alcmaeon Crotoniates, et Hippocrates Cous in vitellum; nutrimentum in albumen coniecere. Recentiorib. contrarium sentire placuit. Ex albo liquore ovi corporatur animal. vitellus alimento destinatus est, kai\ pi=s2 a)/ei s1unistame/nois2 tw=n mori/wn enteu=qen h( au)/chs1is2, inde membris subinde constituendis incrementum administratur. Et certe [Orig: certè] pullo iam constituto saepe vitelli pars exstat, et cum albumen pnrou/menon, ignitum, quod incubatione fit et fotu, s2e/reon solidum fiat; luteum en toi=s2 pa/gois2 ph/gnutai, qermaiw/menon u(grai/netai, gelu duratur et coit, calore humescit. Excluduntur incubatu, vel a)uto/mata in terra. Nam in Aegypto et defodiuntur in fimo terra obruto, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 3.] et turmatim fornacibus Cairinis exclusi prodeunt. Syracusis, potatorem quendam ovis sub storea humo stratis tamdiu potare numquam opera intermissa solitum fuisse dum excluderentur, proditum est. Liviam ovum in sinu exclusisse, apud Plinium legitur; et vas in quo absque Gallinae opera excluderentur, a [Orig: à] Porta descripsit. Oblonga et acuta excludunt feminam, obtusa rotundaque ab ea parte quae acutior esse solet marem. Incerto id argumento ab Aristotele proditum, contrarium apud Columellam legimus. Diester septem exclusioni adscripsit Philosophus, minuuntur, si tepidus aer [Orig: aêr] accesserit, h( pe/yis2 qermo/ths2 tis2. Concoctio calor quidam est, sed et depravantur aliquando nimio, et urina evadunt, w(=sper oi( o)/noi en toi=s2 a)lsti/ois2 o)cun/ontai, a)nhtrepome/nhs2 th=s2 i(duo/s2, quemadmodum vina faece subversa in calore acescunt.
Formationem, et quomodo alimentum pullus factus assumat, diligentissime [Orig: diligentissimè] exposuit Aristoteles; hunc Aldrovandus secutus, sequentia nobis reliquit, quae ipsius verbis proponemus. Secundo inquit ab incubatu die, luteum observavi deferri ad cacumen, aliquo pacto alteratum, et in medio quasi subalbidum: cuius rei inprimis Aristoteles non meminit. In aliqua vero [Orig: verò] parte albuminis, quae pariter erat alterata, semen Galli apparebat, quod tres illas videbatur obtinere qualitates, quales iam ante diximus. Tertia die ablato putamine in parte ovi obtusa, vidi albumen, et reliquam substantiae ovi partem in superiori putamine separatam. Recesserat autem albumen aliquantulum a [Orig: à] putamine, quemadmodum fieri videmus in ovis omnib., quae minus recentia sunt. Hinc Plinius ova schista appellat tota lutea, quae triduo incubatu tolluntur. Vocat autem Schista, teste Hermolao, quia dividantur, et discedebat vitellus a [Orig: à] candido. Videbam item manifeste [Orig: manifestè] admodum membranas illas tres quas ovis inesse ex Alberto dixi, et ex Aristotele etiam colligitur: nequeverum est, quod secunda earum sit recenter genita. Si enim illud ita esset, minime in ovis nondum incubatis conspiceretur. Inest autem et his, ut etiam vidi, sed albior in incubatis caloris causa. Eadem die vitellus videbatur versus ovi partem acutam: atque hoc est, quod dicebat Philosophus. Effertur perid tempus luteus humor ad cacumen, ubi est ovi principium, nam ibi est maior calor, et vis spermatis. Apparebat etiam in albumine exiguum velut punctum saliens, estque illud quod Philosophus cor statuit. Ex eo vero evidenter admodum videbam enasci venae trunculum, et ab hoc duos alios ramulos proficisci, qui meatus illi fuerint sanguiferi, quos ad utramque tunicam ambientem vitellum, et albumen protendi ille dixerat. Sum autem omnino eius sententiae, ut eiusmodi vias credam esse venosas, ac pulsatiles, sanguinemque in iis contineri puriorem, prin cipalium membrorum generationi, iecoris nempe [Orig: nempè] , et pulmonis, similiumque idoneum: adeo ut recte [Orig: rectè] dixerit Philosophus, tertia die signa apparere, an ova fecunda sint futura: licet eiusmodi observatio in maiorum avium, utpote Cycnorum, Anserum, acid genus aliarum ovis locum minime habeat. In eiusmodi enim, ut idem Philosophus testis est, paulo tardius ea signa apparent. Luarta die bina videbantur puncta, et quodlibet eorum sese movebat: quae haud dubio cor, et iecur fuerint, q~ viscera in ovis triduo incubatis idem dixit. Apparebant item duo alia puncta nigricantia, nempe oculi: et iam luteum manifeste [Orig: manifestè] ad acutam ovi partem, ubi maior calor est, et spermatis vis sese receperat. Trahitur autem a [Orig: à] spermate illud pro carnis generatione, ut in omnibus animantib. fit, quae sibi simile generant. Luinta die non amplius punctum illud, quod cor esse diximus, extra videbatur moveri, sed obtegi, ac cooperiri, et duo illi meatus venosi evidentiores conspiciebantur, alter vero maior altero: nec verum est, quod Albertus scripsit, apparere in tunica illa, quae albumen includit: nisi forte id de tertia tunica, seu secundaria dixerit, cui evidenter venae insunt, nam alioqui in illa nullius venae vestigium inerat. Harum venarum insita vi reliqua albuminis portio quasi in palearum colorem immutatur. Videbantur etiam ramuli ad locum tendere, in quo caput formatur, eo scilicet puriorem materiam, a [Orig: à] qua caput, ac in eo cerebrum fiat, una cum virtute formatrice deferentur: Erat autem capitis fabrica valde rudis adhuc ac informis: oculi vero conspectiores, atque erui quasi magnitudine. Sequenti dein die ablato superiori partis obtusae putamine, eiectisque duabus prioribus tunicis, tertia evidenter cernebatur venulis referta: de hac locutum fuisse Philosophum arbitror cum inquit: Membrana etiam fibris distincta sanguineis: atque haec meo iudicio secundina dici potest. Dein inter hanc, et quartam membranam, quae fetum involvebat, humor erat aquosus: quem autumno serosam albuminis partem esse, quae post natum fetum superest, tamquam ad
generationem inepta. Eam vero membranam innuere videtur Aristoteles a [Orig: à] meatibus illis venarum ortum ducere, quatenus scilicet vi sibrarum a [Orig: à] venoso illo meatu ortarum in palearum, vel sanguineum colorem immutatur. Cernebatur deinde totus fetus moveri, et oculi iam maiores erant, quam in praeterita die: at partes inferiores, thorax nempe, venter, et pedes, erant valde imperfectae, nec discerni adhuc poterant, et rostrum erat muccosum: ut recte [Orig: rectè] dixerit Aristoteles: pars inferior corporis nullo membro a [Orig: à] superiori distingui inter initia cernitur. Caput denique tota inferiori corporis parte maius erat. Septima die aperta quarta tunica fetum conspeximus parvum adhuc, ac indist inctum cum oculis tamen magnis, triplicique in illis humore, crystallino nempe, vitreo et aqueo. Aperto capite iam cerebrum aperte [Orig: apertè] cernebatur, minus vero [Orig: verò] reliquae partes. Unde dicebat Philosophus. Paulo post (intelligit meo iudicio diem quintam usque ad nonam inclusive [Orig: inclusivè] ) et corpus iam pulli discernitur, exiguum admodum primum, et candidum, conspicuum capite, et maxime oculis inflatis, quibus ita permanet diu, uti nos conspeximus: et sero, inquit, decrescunt oculi, et se ad ratam proportionem contrahunt; quod quidem verissimum est: siquidem in quarta decima, aut quinta decima die aliquantum resident diminuti propter caloris digestionem. Octava rursus die oculi maiores adhuc videbantur, utpote ciceris fere magnitudine. Totum corpus tunc sese velociter movebat, et iam crura, et alae distincte [Orig: distinctè] cerni incipiebant. Rostrum tamen interim muccosum adhuc erat. Sed forte [Orig: fortè] quispiam quaerat, cur prius superiores, quam inferiores partes in eiusmodi formatione appareant: cui responsum velim, virtutem, seu facultatem formatricem in superioribus magis quam in inferioribus vigere, quod spiritales sint, et per consequens plus caloris obtineant. Ceterum isthaec omnia, quae hac die videbam, sequenti manifestiora apparebant. Decima die non amplius caput toto corpore maius erat, magnum tamen, ut in infantibus etiam videmus: magnitudinis autem causa est humidislima cerebri constitutio. Quod vero Aristoteles dicit oculos fabis maiores esse, id profecto minime verum est, si de vulgaribus nostris fabis locutus fuerit, cum alioqui [Orig: alioquí] ervi, vel ciceris albi, magnitudinem non excederent: atque hinc etiam non absurde quispiam colligat fabas antiquorum fuisse rotundas, quales araci sunt, quem ideo fabam veterum quidam existimant. Neque etiam verum est: quod tradit; tunc scilicet oculos pupillis adhuc carere. Etenim hae non tantum hac die apparebant, sed duabus etiam praecedentibus, una cum [Orig: cùm] omnibus partibus ac humoribus. Quod vero ait, detracta cute nihil solidi videri, sed humorem tantum candidum; rigidum, et refulgentem ad lucem; nec quicquam aliud, id de crystallino humore mihi dixisse videtur, qui tamen haud solus apparebat, sed vitreus quoque et albugineus, unde non parum hallucinatus videri potest Philosophus, uti etiam Albertus, qui eo tempore nil duri, et glandulosi in iis reperiri existimat, cum crystallinus humor solidus sit, ac quam maxime conspicuus. Eadem item die vidi omnia viscera, nempe cor, iecur, pulmonem. Cor autem, et iecur erant albicantis coloris: et cordis motus non solum apparebat, antequam fetum aperirem, sed iam secto etiam thorace moveri videbatur. Erat autem pullus involutus quartae illi membranae plurimis venis refertae, ne in humore iaceret. Cernebam etiam vasa umbilicalia prope anum ad umbilicum deferri, ibique inseri, ut cibum per illum petat fetus. Vidi denique, quod Aristoteles non advertit, in dorso prope uropygium pe~narum principia nigricantia menti humani cuti non absimilia, cui pili abrasi sint. Die subsequenti haec omnia erant manifestiora, et in superioris rostelli extremitate erat quid albidi: cartilagineum, et subduriusculum, quod rursus die decimatertia magis erat conspicuum. Erat autem rotundum milii grano haud absimile. Sagacissima rerum parens natura id ibi fabricasse videtur,
utimpediat, ne rostello suo vel venulas, vel membranulas, vel alias quascumque tenerrimas particulas pertundat. Aiunt mulierculae, pullos iam natos cibum capere non posse nisi prius id auferatur. Decimaquarta die pullus iam totus plumescebat. Decimaquinta in digitis ungues albicantes apparebant. Die vero decimasexta ovum aperire placuit in opposita parte, ubi nativa tunica, sed unica tantummodo apparebat, eaque alba. Alteram enim quam in altera parte semper videram, hic observare minime datum est. Itaque dubitabam an ea rantum pro albuminis tutela nata sit, cum scilicet ovum non sit recens, vel ad pulli defensionem in ovo incubato. Nam in dies illa magis magisque decidere videtur, et fetum sequi, qui sui gravitate deorsum decidit. Aristoteles etiam unicam tantum esse eiusmodi tunicam his verbis innuere videtur. Sunt, in quit, quandoque locata ova hoc ordine, prima postremaque ad testam ovi membrana posita est, non testae ipsius nativa, sed altera illi subiecta: liquor in ea candidus est, quasi diceret, omnes partes in ovo locatae sunt hoc ordine: nempe prima, postremaque ad testam ovi membrana posita est. Intelligit meo iudicio per primam, et postremam membranam, eas membranas recens in incubato ovo genitas, eas videlicet, quas aliquoties appellavi tertiam secundinam, et quartam, quam involventem fetum dixi. Nam cum dicit testae nativam non esse, ostendit nec primam, nec secundam esse, quae ab altera ovi parte reperitur. Videtur igitur excludere hanc nativam sive primam, vel secundam, et intelligere tertiam, quam secundinam saepe vocavi. Cum vero [Orig: verò] dicit, sed altera illi subiecta, intelligit eandem, secundinam nempe testae subiectam, quod vel ex hoc maxime [Orig: maximè] liquet, quod candidum in ea liquorem inesse dicat. Is enim, ut supra ostendi, inter tertiam et quartam continetur. Hinc manifesto errore Suessanus convincitur, qui ex Ephesio per primam interpretatur eam, quae testae adhaeret, per postremam vero, quae albumini. Quae omnia a [Orig: à] nobis observata quottidie in sequentibus diebus evidentiora, utpote in perfectissimo pullo apparebant. Die vero vigesima pullus putamine a [Orig: à] parente Gallina ablato hora vigesima secunda sua sponte exivit. Post exclusionem reperiri in putamine tunicas duas albas nativas una cum duobus aliis in incubatu genitis secundina nempe, et quae fetum ipsum involverat, in qua excrementum adhuc inerat subalbidum. Evidenter adhuc apparebant in pullo tria illa vasa umbilic alia, duae scilicet arteriae, et vena una, et orificium umbilici valde erat contractum. Vena veroiecori per alium rarum, qui recta [Orig: rectà] ad illud tendebat, inseri videbatur. Mirum autem erat, quod extra id nihil lutei appareret, cum tamen in cavitate abdominis, ubi intestina sunt, prope anum pullus per umbilicum totum fere id absorbuerat, simul cum quinta tunica, quae id involverat. Tanta autem ibi lutei inerat copia, ut vix duplo plus sit in ovo nondum incubato. Aristoteles etiam scripsit, decima ab ortu die, si alvus abscindatur, aliquid adhuc lutei in ea conspici. Sed consideratione inprimis dignum est, quomodo eiusmodi membrana, quam una cum vitello a [Orig: à] pullo absumi diximus, post eiciatur. Videtur autem dicendum, quod per eandem viam, umbilicum videlicet, regredi debeat, vel per anum, quod potius credo. Tunicae huic duo vasa implantantur, quorum unum arteriam esse, et a [Orig: à] corde proficisci, pulsus indicat: alterum vena est, deferturque adintestina, lutei videlicet vehiculum: Hepar erat coloris admodum lutei, forte quod ex luteo per venas attracto nutriatur. Hactenus Aldrovandus. Auxit naturae dotes ingenium. Feminas habebis si luna [Orig: lunâ] plena [Orig: plenâ] nata, eadem [Orig: eâdem] supposueris. Eo colore nascentur, quo tincta ova fuerint, pulcherrimi excludentur, si cum Palumbi mare Gallina creverit, et ne de monstrosis laboremus, a [Orig: à] Iohanne Baptista Porta absque causa provisum est. Solent in partu numeroso quod [Orig: quòd] conceptus cohaereant saepe monstra nasci; necvel geminas vel quadrupedes pullos, nulla sectis membranae vitellis, vidisse, rarum est.
[Illustration:
Gallus Iurcicus.
]
[Illustration:
Gallina Iurcica.
]
[Illustration:
Gallus Persicus.
]
[Illustration:
Gallina Persica.
]
[Illustration:
Gallina Indica.
]
[Illustration:
Gallus Indicus.
]
[Illustration:
Gallus Indicus. mirabilis.
]
[Illustration:
Gallina Guinea.
]
[Illustration:
Capo. Kappaun.
]
[Illustration:
Gallina lanigera.
]
[Illustration:
Gallus palustris. murhan.
]
HActenus de Gallis et Gallinaceis; in specie occurrunt nobis Gallinae, Pumilio, Patavinae, Gallinae Turcicae, Persicae, Galli Scotici silvestres, Palustres, Galli et Gallinae Indicae, Gvine enses, Capi. Gallina PUMILIO seu Nana, quam Aldrovandus describit, erat fere [Orig: ferè] tota nigra. Maiores alarum pennae in extremitatibus candicabant. Maculis in collo mediam lunam aemulantibus ornabantur. Oculos macula sublutescentis coloris rotunda ambiebat. Caput erat citratum, Paleae et crista intensius rubebant. Ungues impense [Orig: impensè] candicabant.
Ex PATAVINIS Gallina tota ex nigro virescebat. Cristam gerebat exiguam coloris vix rubri. Pellicula quam prope [Orig: propè] aurium foramina obtinent, albebat. Mas quinque duntaxat coloribus ornabatur, nigro, albo, viridi rubeo et luteo. Corpore erat ater, caput cirrhatum, cirrhi radices erant albae, rostro et pedibus luteis. Visa aliquando Gallina tota candida, cristata, visa et alia in lapideam substantiam inter parietes co~versa, caudiculis suis absque pennis histricis instar horrida. Dantur et pedibus pennatis seu hirsutis quarum descriptionem apud Aldrovandum [Note: Aldr. l. 14. Ornit. c. 5.] vide. Cristam Gallus habebat duplicem non admodum magnam. Visi aliquando et monstrosi. Tacebo gallinam quae tres pedes, tertium prope [Orig: propè] anum enascentem habebat, pullum, qui totidem instructus, tertium velut ex Uropygio enatum ostentabat. Nihil vel de eo dicam, cui pese [Orig: pesè] podice natus, quinque digitis instructus, visebatur, vel cui seu quatuor, priores imperfecti et pallidi; perfecti et lutei posteriores, seu quinque erant, vel de eo pullo cui quatuor alae erant: non tantum contrarium alarum pennae situm; sed et cervicis plumulas caput versus cirri instar erectas. Tagliaferus Medicus observavit in quodam. At qui in aula Hetruriae Ducis visebatur Gallus, habebat caput et paleas ex plumis militum, conos quibus galeas exornant aemulantibus duos in fronte pennarum calamos velut duo cornua surrectos; totidem ab utraque rostri prope [Orig: propè] nares parte, qui in extremitate plumas tenuissimas setarum instar edebant, unum in cervice, qui a [Orig: à] principio fere [Orig: ferè] eiusmodi setis ornabatur. Pennae veluti squamas toto corpore aemulabantur. Prope [Orig: Propè] Uropygium qua cauda exit tuberculum rotundum et subalbidum visebatur. Cauda carnosa, pilis nuda, in extremitate floccum album habens propendebat. Tibiae velut ocreis in duebantur.
TURCICUS Gallus, quem Aldrovandus describit corpore erat candicante. Alis et alvo nigris. Cauda partim viridi partim nigra. Tibiis et pedibus subcaeruleis. Toto corpore, modo [Orig: modò] argenteis, modo [Orig: modò] aureis lineis variegato. Gallina tota erat alba, maculis ubique nigris conspersa, pedib. subcaeruleis. Visa et alia cum pedib. caeruleis ex albo et nigro maculata. Post carneam cristam, aliam ex pennis albis Alaudae instar habebat, ut in icone expressum est.
PERSICUS cristam veluti caudam obtinebat, pedes cinereos, ipse totus niger erat. Gallinae totae coloris ferruginei visuntur.
Gallus SCOTICUS silvestris Phasiano carne ac magnitudine est similimus, sed nigra [Orig: nigrâ] pluma [Orig: plumâ] , rubentibus admodum [Note: Boeth. in descript. Scotiae.] palbebris. Mas collo, pectore, alis, coxisque punctis rubicundis
aspersus est; feminam leucophaeam, maculae nigrae variant, supercilia et barbulae in utroque sexu maculis nigris asperguntur. Similis est huic ille quem Turnerus Morhenam vocat. Mas enim totus splendescentis est nigredinis, eam caudae partem, quae podicem tegit, quaeque alba est si exceperis. Caput ruber sed corneus cirrhus tegit, et circa genas duo veluti lobi rubri et carnei. Femina tota maculis distincta est, et a [Orig: à] Perdice nisi maior esset, et ruffa, magis aegre [Orig: aegrè] dignoscitur. Degunt in desertis, et erica consitis locis. Granis, et summis erucae germinibus, vescuntur.
Gallo PALUSTRI corpus est subruffum aut sufflavum, punctis nigricantibus undique distinguitur. An idem sit cum illo qui frumento abstinet, et enascentibus minutis que Cytisi foliis vescitur, ut Boethius prodidit, dubito.
GAllum INDICUM duplicem nobis Aldrovandus exhibet. Primus est auritus, tridactylos, nulli volucrum generi pulchritudine inferior. Rostrum illi in superiore parte aduncum, totum rubrum. Caput, pectus, et venter integer colore roseo diluto, qui in pectore maculis sub roseis dilutiorib. exiguis, in ventre longe [Orig: longè] maioribus, quas alba linea transcurrit, insigniuntur. Cristas habebat duas, carneam unam, quae prope [Orig: propè] rostrum est, inter quam et rostrum superius, macula oblonga caerulea est: alteram pennis luteis prope [Orig: propè] primam cristam parvis, mox maiorib. quae sursum primo [Orig: primò] ascendunt, mox descendunt deorsum, constantem. Oculi eundem fere [Orig: ferè] qui in homine est prae se ferebant situm, oblongum scilicet, in cuius medio illi positi. Aures habebat erectas asininis non absimiles. Alas admodum diversi coloris. Caudam duplicem. Priorem exiguam, quinque pennis ruberrimis constantem. Aliam novem longissimis, diversum colorem obtinentibus. De collo superiori et Uropygio pennae caeruleae albis calamis ornatae dependent. Alterum simpliciter Indicum idem nominat. Coloris toto corpore erat aterrimi. Rostro superiore adunco, utroque caput versus luteo, cetera atro. Ubi foramina narium aliis, ibi rotundum quid et luteum cerasi magnitudine conspiciebatur. Cristae loco cirros gerebat. Cauda et calcaribus carebat. Tibiae pedesque tabellis albicantibus praediti erant. Gallinas INDICAS, tres idem exhibet. Primam colore corporis fuso. Capite cirrhato, rostro in medio tuberoso, albicante, nigris maculis insignito. Coxis ex ferrugineo lutescentibus. Cauda nulla. Uropygio, simiae instar, nudo. Alteram corpore a [Orig: à] rostro ad caudae extremitatem exiguo, ad caeruleum vergente, rostro recurvo et rubicundo. Cauda longa, ut in Pica extensa, candida, et lineis nigris conspersa; quaeque in fronte tuberculum magnum, figura [Orig: figurâ] ficus, coloris fere [Orig: ferè] caerulei gerebat. Tertiam colore fusco, in collo et alis ad cinereum vergente, rostro rubicundo, sed non adunco, tuberculum simile in fronte gerentem. Numidica dicebatur.
[Note: Bellonius l. 5. de Avib. c. 9.] GAllinae Gvineae a [Orig: à] regione ita dictae, Perdices Terrae novae quoque dicuntur. Corpulentia vix nostrates Gallinas superant, iisdemque quoad mores et vocem fere [Orig: ferè] similes sunt. Peculiare ipsis acervum quendam pilorum supra caput obtinere, sed qui in anteriori parte reflectuntur, a [Orig: à] prima vertebra aut osse colli procedendo per posteriorem capitis partem. Gallum Mauritanum ita Gesnerus ex Caio descripsit. Pulcherrima inquit avis est, magnitudine corporis figura [Orig: figurâ] , rostro et pede Phasiano similis, vertice corneo in apicem corneum a [Orig: à] posteriori parte praecipitem, in anteriori leniter acclivem elevato, armatus. Eum natura videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare: inter
[Illustration:
Gallinae aquaticae.
]
[Illustration:
Fulica. Wasser hun.
]
[Illustration:
Chloropos Gallinula.
]
[Illustration:
Ispida. Eiisvogel.
]
[Illustration:
Gallina hiipoleucos.
]
[Illustration:
Eriithropus.
]
[Illustration:
Scolopax sive Gallinago. Schnepf.
]
[Illustration:
Gallinula terrestris.
]
[Illustration:
Scolopax seu Gallinago minor. Harschnepf.
]
[Illustration:
Rusticula siiluatica. Walfschnepf.
]
[Illustration:
Eriithra.
]
[Illustration:
Gallina Rhodopes.
]
[Illustration:
Gallina Sorica.
]
[Illustration:
Gallina. Ochra.
]
oculum et aurem utrinque una omnibus eiusdem cum vertice coloris: ita ut insideat capiti co modo quo Ducalis pileus Duci Veneto, si quodiam adversum est aversum fieret. Rugosus is est inferius per circuitum; qua [Orig: quâ] se attollit in directum in summo collo ad occipitium, nascuntur erecti quidam atque nigri pili in contrarium versi. Oculi toti nigri, aeque [Orig: aequè] et in orbem palpebrae et cilia. Si maculam in summa et posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quaedam callosa colore sanguineo occupat, quae ne propendent veluti palea, ut replicaretur, natura voluit, et averso ductu in duos processus acutos a [Orig: à] capite liberos finiret. Ex hac carne attollunt se utrinque carunculae, quib. nares in ambitu vestiuntur, et caput in anteriori parte a [Orig: à] cetero rostro pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores, replicantur leviter sub utraque nare. Quod inter verticem et carnem est a [Orig: à] dextra et sinistra parte, squamosa [Orig: squamosâ] duplici incisura notatae: in posteriori nulla sed laeves, et veluti punctis quibusdam sui coloris respersae. Color illi in faucibus exquisite [Orig: exquisitè] est purpureus: in cetero corpore per summa contuenti, qualis consurgit, si album et nigrum pollinem, utcumque tenuiter tritum, colori fusco rarius aspergas, nec tamen commiscens. Tali colori maculae ovales aut rotundae per totum corpus inesse visuntur, per summa maiores per ima minores comprehensae intervallis linearum, ut apparet in plumarum compositione naturali, qua se mutuo intersecant obliquo hinc inde ductu per summa tantum corporis, non item per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex singulis avulsis pennis. Superiores enim obliquis lineis se intersecantibus, aut si mavis, orbiculis quibusdam ex albo et nigro, ut dixi polline confectis, et per extremitatem co~iunctis; ut in favis aut retibus, maculas ovales aut rotundas, in spatiis fuscis comprehendunt, inferiores non item. Utraeque tamen simili lege positae sunt. Nam in aliis plumis ordine ita iunctae sunt, ut fere [Orig: ferè] triangulos acutos faciant; in aliis ut ovalem figuram repraesentent, etc. Vox illis divisus sibilus non sonorior, nec voce Coturnicis maior. similem Gallinis communibus scribit Bellonius. Fecundae sunt, et in nutriendis pullis sedulae.
CAporum tot sunt genera quot Gallorum, et sola castratione ab his differunt. Capitis tamen iuba maior est quam [Orig: quàm] Gallis, caudae pennae longiores sunt, et calcaria in maiorem mollem excrescunt. Vox etiam magis demissa et rauca. Scaliger unum insigni magnitudine, perpetuum convivam habuit, qui cum ater fuisset totus, anno quarto evasit candidus, quamquam erant alii quibus nulla pluma nigra [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 50. Varro de R. R. l. 1. c. 2 Plin. H. N. l. 10. c. 21. Columella. R. R. l. 8. cap. 2.] fuerat. Duobus olim castrabantur modis, lumbis nempe adustis candente ferro, aut calcaribus ad infima crura usque. Hodie [Orig: Hodiè] vulnere tanto quantum digito superius lumbos subsepto, ubi testes adhaerent immittendo sufficit, inflicto, testiculi per posteriora evelluntnr. Mori interdum contingit, si erratum fuerit: et Gallum a [Orig: à] castratione ita intumuisse Aldrovandus observavit, ut pellis digitis pulsata, tympani bellici instar sonum ederet. Brevi quidam pinguescere scribunt, si cerevisiam aquae loco apposueris.
[Note: Usus.] Usus in cibo multus est. Optimum enim sunt nutrimentum et perfectum generant sanguinem, ut omnium avium laudes quantum ad obsonia pertinent, una caro Gallinacea, cuius patina stomachum iuvat, pectus lenit, vocem sonoram facit, corpus obesat, Platina comprehendat. Maxime [Orig: Maximè] circa sex, septem, vel octo mensium aetatem probantur. In Medicina ius caponum ad virium restaurationem commendatur. Quidam ossa crurum medicamentis ad alba mulierum menstrua, immiscent. Alii Fistulae indolenti pelliculam ventriculi interiorem, in sole torrefactam, et in pulverem redactam inspergunt. Graeci asserunt, fabae semina caporum sanguine macerata, ab adversantibus herbis immunia fore;
et si pridie quam [Orig: quàm] seruntur aquae simplici infusa fuerint, citius nascituras; sin nitrata difficilimam coctionem non habituras.
[Note: Varro l. 3. de re rust.] AVes, quas Latini Columbas, seu quod in culminibus villarum degere soleant; seu quod bibentes rostrum aquae diutius immergant, ut Hermolao videtur. (kolumba=n Urinare est) seu quod [Orig: quòd] lumbos frequenter colant, ut Alberto M. placet, dicunt, Graecis periste/rai, et periste/roi, pe/leiai aliquando trhrw=nes pelh=res2, et e)/uripoi apud Homerum, Hesychium, Phavorinum et alios dicuntur. Descriptionem non est, quod apponamus. Proprium omnib. utraque connivere palpebra [Orig: palpebrâ] . Aristoteles [Note: l. 2. de partib. Anim. c. 13.] pedibus et unguibus cucullum repraesentare dixit. Internas si spectes partes [Note: Arist. H. A. l. 3. c. ult.] Ingluviem parvam et fere [Orig: ferè] rotundam ultra ventriculum, id est geminos sinus habent; unum in quo merguntur recentia, ut guttur: alterum, in quem ex eo dimittunt con coctione maturata. Ventriculus ipsis [Note: Arist. l. 3. de partib. c. 7.] ferventior. Lien tam exiguus, ut visum fugiat. Defelle inter eruditos non constat. Sunt qui habere negant, [Note: de atra bile.] Galeno ridiculi, sunt qui affirmant, seu in Uropygio vel dorso, quod verisimile non est: seu non eo loco, quo cae tera animantia, sed et inter eas aliis ventri aliis intestino iungitur. Cysti carere dum affirmat Galenus, nedecipiatur metuo.
[Note: Locus.] Quantum ad Locum, ubique fere [Orig: ferè] conspiciuntur. Ingens olim earum in Assyria circa Ascalonem quia sacrae, [Note: Euseb. praepar. Euang. l. 8. c. 5.] et lege edi vetitae; in [Note: Athen. l. 14.] Cypro, Papho, Cythera, Sicilia, Cnido, quia Veneri dicatae, copia. Tanta apud Poeonas et Illyrios, ut incolas militari contra eas ordine exire, Textor [Note: in cornu copiae.] nescio cuius fide, prodiderit. Nil de portu, et navali, Thisbaeorum, Insula Columbaria [Note: Polyhist. c. 9.] Solini, quae in Tyrrheno mari sita est; Lucaiis insulis, in quib. columbis quandoque onerantur naves, regno Pegu, Fessa, et aliis dicam. Amant vere [Orig: verè] propter innatum pavorem eminentia loca: naturaliter tamen specus et latebras quaerunt, quae de nidulatione in arboribus [Note: Horat. l. 1. oda. 2.] dicuntur, Palumbis potius competunt. Sexum difficulter, nisi interiora scrutentur, discernas. Vox tamen exigua faemellam, gravior marem prodit.
[Note: Generatio.] Coituri mutuo se exosculantur, et senior quidem primum congressum ab osculo exorditur, sequentem sine osculo celebrat, [Note: Arist. H. A. l. c. 2.] at iunior quoties libet coire, osculatur, observatum tamen sine osculo marem [Note: Aldrov. Ornithol. l. 11. c. 1.] admitti, si foemellae ereptus post triduum eidem restituatur. Si mares desunt, ruunt in mutuos amplexus feminae, ita singulis diebus ad octiduum et ultra hypenemium ponitur. Ovum quinto a [Orig: à] coitu die perficitur: per oblivionem factum, quod [Note: Plin. H. N. l. 10. c.] Plinius intra decem maturescere scripsit, et femina saepe [Orig: saepè] ipsa [Orig: ipsâ] qua [Orig: quâ] peperit, postridie [Note: Athe. l. 9.] aliquando, marem repetit, utforte [Orig: utfortè] ad partum alterius ovi alacrior accedat. Vexata, vel sponte [Orig: spontè] paulo [Orig: paulò] morosior, ovum per tristitiam retinet. Bina fere [Orig: ferè] [Note: Plin. l. 10. c. 52. H. N.] ponuntur, ita natura moderante, ut aliis crebrior sit fetus, aliis numerosior. Sed et quia volaces, [Note: Arist. de Anim. Gener. l. 3. c. 1.] consumitur volatu materia [Orig: materiâ] , et in alas pennasque abit. Ex priori marem, feminam ex posteriore edi veteribus [Note: Arist. 6. H. A. c. 4. Plin. H. N. l. 10. c. 48. Aelian. l. 1. var. Histor. c. 1.] creditum, visae tamen binas feminas aliquando, binos aliquando mares uno exclusisse partu. Bene [Orig: Benè] autem Plinius crebriorem iisdem fetum innuit, et falso [Orig: falsò] di/gonon appellavit Varinus. Singulis namque seu [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 4.] tricenis, seu quadragenis [Note: Varro l. 3 dere rust. c. 7.] diebus concipiunt, pariunt, incubant, et pullos enutriunt. Continuatur toto anno fecunditas, silocum [Note: Idem l. 5. c. 13.] apricum; unde Aegyptiae [Note: Plin l. 10. c. 53.] duodecies pariunt; et cibum, quem facile [Orig: facilè] acquisitum eximio corporis et ventriculi calore nullo negotio conficiunt; (haec fecunditatis causa Aristoteli) habuerint, si horum aliquid deest, a [Orig: à] bruma [Note: Varro. l. 3. dere rustic. c. 7.] ad aequinoctium hibernum otiantur. Sic duodecim ex eis imo tredecim [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 58.] et
[Illustration:
Columba Indica rostro.
]
[Illustration:
Columbus.
]
[Illustration:
Columba Ciipria
]
[Illustration:
Columba siiluestri.
]
[Illustration:
Turtur Indicus.
]
[Illustration:
Turtur.
]
[Illustration:
Alchata sive Filacotona.
]
[Illustration:
Columba domest:
]
[Illustration:
Columba Ciipria.
]
[Illustration:
Columba hirsutis pedibus maior.
]
[Illustration:
Columba Livia.
]
[Illustration:
Turtur.
]
[Illustration:
Oncas Seu Umago.
]
[Illustration:
Columba domestica Variis coloris.
]
[Illustration:
Columba Ciipria.
]
quatuordecim, haberi possunt paria. Aestate enim binis interdum mensibus terna edunt, saepe [Orig: saepè] inter pullos ova inveniuntur, et alii provolant, alii erumpunt, hi rursus simul [Note: Varro l. 3. dere rust. c. 7.] ac creverunt, et robut habent, cum matribus pariunt, et quamquam [Note: H. A. l. 6. c. 4.] Aristoteles intra annum eos coire, semestres in cipete Venerem agnoscere scribat: Plinio tamen quin que mestres fetificare scribenti, Albertus et experientia subscribunt. Non est ergo [Orig: ergò] mirum quod M. Varronis temporibus, quinque milia columbarum quandoque in uno peristeroptrophio colebantur, cum vel decem paria paucis annis in talem numerum excrescere queant. Incubatio maris et feminae [Note: Athem. l. 9. c. 16.] perficitur opera, haec noctu, ille interdiu incubat, de tempore inter scriptores non constat. Plinius, aestate octavo decimo die excludere putat, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 58.] vicesimo alias [Orig: aliàs] . Apud [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 4.] Aristotelem, quod ovum prius editum fuerit, intra vicesimum diem et absolvitur et excutitur a [Orig: à] pullo. Pertundunt ovum pridie [Orig: pridiè] quam excludatur pullus. Alberto denique completur septem in utero diebus, fovetur per quatuor decim, postea fisso ovo, pullus exit. Experientia ab Aristotele militat, qui [Note: 4. de Generib. c. 6.] etiam caecos et imperfectos, quod, quia pauciparae sunt, copiam alimenti cum prole parere soleant, pari affirmat. Possunt ab ortu [Note: Oppian. l. 1. de venat.] versicolores haberi; si miscentibus iam oscula maritis,
Stragula flammeolis oculis rubrosque tapetes Et vestes ostro perfusas obicit auceps.[Note: Aetas.] Vitam columbarum octonis annis Plinius [Note: Plin. H. N. l. 10.] definivit; quos etiam allectricibus, excaecatis Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 7.] tribuit. Albertus domesticis viginti annos adscribit. Athenaeus [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] ad triginta producit, fuit, quae viginti duos annos vixit, et semper, excepto ultimo generavit.
[Note: Vox.] Vocem per goggi/eizn, goggu/eizn, tonqori/zein, et totii/zein, quod Latini gemere, murmurare, et meditari dicunt, expressere Graeci.
[Note: Volatus.] Volatum quod attinet, nullae domesticarum neque longius domo, neque diutius abvolant, sed et alte [Orig: altè] per aera volitasse, in Paphlagonia Bellonius [Note: l. 6. de Avib. c. 23.] observavit, ut conspectum effugerent, seu iis cum aere [Orig: aëre] tanta intercedit familiaritas, ut securius in eodem degant: seu alia causa. Celeritatem multi testantur [Note: Virgil. l. 5. Aeneid.] auctores, huius opera uno eodemque [Note: Aelian. variar. l. 9.] die victoria Taurosth enis ex Olympia Aeginum parenti ipsius nun ciata est. Sueta intecta fides, ut Hircius et Brutus in [Note: Plin. l. 10 c. 37.] Mutinensi obsidione, Leydenses in sua; Romani in Circum vel Theatrum euntes, quae vellent domum nuntiaturi; [Note: Bellon. l. 6. de Avib. c. 21.] Aegyptii, Cyprii, et Cretenses nautae ad terram appropinquantes; Benenses [Note: Boter. in Relationib.] Cattiae urbis incolae eis usi tamquam tabellionibus fuerint; effecit. Frustra vallum et vigil obsidio per caelum eunte nuntio. Duplicatur celeritas, dum se a [Orig: à] rapacibus insectari sen. tiunt. Sed et strepitum in volatu [Note: Virg. Aeneid. l. 5.] quandoque edunt, qua [Orig: quâ] ostentatione, ut vinctae praebentur Accipitri implicatis strepitu pennis, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 36.] qui non nisi ipsis alarum numeris eliditur. Speculatus occultus fronde latro, et gaudentem in ipsa gloria rapit.
[Note: Ingenium.] Ad Ingenium et Mores Columbarum pertinet, quod cum bibunt, collum [Note: Athen. Dipnos. l. 9. Plin. H. N. l. 10. c. 34. Arist. H. A. l. 9. c. 7.] non resupinant, sed quia breve et amplum, multarumque aquarum capax habent, large [Orig: largè] iumentorum more bibunt, quod
__ ubi mollia frangunt Nubila, iam longum caeloque domoque gregatae, Si iunxit pennas, diversoque hospita tractu Venit avis, cunctae primum mirantur et horrent, Mox propiusque volant, socium iamque in aere ipso Paulatim fecere suum, plausuque secundo Circumeunt hilares, et ad alta cubilia ducunt.quod corpus primo [Orig: primò] humectant, dein pulvere [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 49] sese conspergunt, sic a [Orig: à] pulicib. et omni sorde mundantur, quod [Orig: quòd] mane [Orig: manè] feminas vagantes in nidum compellunt, et incubare cogunt. Saepe [Orig: Saepè] ex hac causa castigatio pigrius intrante femina ad pullos, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 34.] quod coniugii fidem non violant, communemque
servant domum. Nisi caelebs aut vidua nidum non reliquit, et imperiosos mares subinde etiam iniquos ferunt: quippe suspicio est adulterii quamvis natura non sit. Tunc plenum querela guttur, saevique rostri cibus, mox in satisfactione exosculatio, et circa veneris preces pedum orbibus adulatio. Appetunt tamen maribus defunctis, cuiuscumque coloris, non nigrae tantum, quod proditum quibusdam, novas nuptias; et si [Note: Aldrov. Ornithol. l. 15 c. 1.] domini iussu coniugia permutent, pristino domicilio redditae, prioribus spretis, novissimis adhaerescunt, quin et nonnullas ex maritatis cum aliis coire Aristoteles dixit: et ut nigra [Orig: nigrâ] apud Aegyptios mulier perpetuo [Orig: perpetuò] vidua, quod [Orig: quòd] pulla semper incederet significabatur: sic ingrati apud eosdem columba, quod [Orig: quòd] masculus validior factus, patrem rostro in cessit, et a [Orig: à] matre abigere conatur. Huc etiam pertinet, quod [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 7.] mas adultos pullos, cum ex nido tempus prodeunti est, subigit, quod eis pavore perculsis (sunt autem [Note: Ezechiel. c. 7.] timidissimae) med???ae natium partes [Note: Tzeket Chilia. 12. 433.] tremunt, quod [Orig: quòd] , dum etiam sub mensis cum Gallinis conversantur, hominum consuetudinese delectari ostendunt, quod denique Aquilam sublimipetam abhumipeta discernere norunt, et si hic invadit, in sublime [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 45. Arist. H. A. l. 9. c. 36.] feruntur, si ille, deorsum versus ruunt. Nec tacendum, recens natis pullis vel [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 24 Aeliam. H. A. l. 3. c. 45.] terram salsuginosam, quam in locis lotio conspergi suetis quaerunt; vel salis ipsius [Note: Gomesius l. 1. de Sale.] grana, seu ut livorem abigant, [Note: Athen. Dipnos. l. 9] nefascinantium noceant imprecationes; seu, ut ad recipiendos cibos praeparentur; seu, quod verisimillimum, ut eis tam fecunditatem quam cibi appetentiam ingerant; inspuere, corporis mundiciei impensius studentes, nidos a [Orig: à] fimo repurgare. [Note: Aeelian. H. A. l. 1. c. 35.] Helxine, herba [Orig: herbâ] ad evacuationem uti, laurinos ramulos tenues primum pro amuleto colligere, deinde ad pullorum custodiam nidis imponere. Colores suos varietatemque dispositam nosse. Memoria [Orig: Memoriâ] , ideo temporis, quando feminae in cucubitu succedendum est, nun quam mas obliviscitur, [Note: Rhodig. l. 20. c. 10.] pollere. Ita denique cicurari, ut et literas ferant, et cibum ex auribus, quib. praestigiis nebulo ille Saracenus Muhamedes usus est, capiant.
[Note: Pugna.] De Pugna satis est dixisse, in nidorum vicinia mares pro uxoribus has pro illis pugnare. Antequam coiverint, mares adhuc caelibes, suas aliis subtrahere conantur. Vidit et Avicenna duas pro femina pugnantes; haec victori adhaesit; quem, pugna [Orig: pugnâ] repetita [Orig: repetitâ] , deseruit victum.
[Note: Amicitia] Amicitia eis intercedit cum homine. Alliciuntur in columbaria et manent, si vel humano sanguine cum pisis integris in vase figulino circumacto [Note: Gesnerut de columbis.] illinantur, et pisa deglutiant; vel cranium hominis senis in iis [Note: Albertus de Avib.] suspendatur; vellorum quo homo [Note: Palladius l. 3. c. 44.] strangulatus est, deponatur; vel lac mulieris puellam a [Orig: à] bimatu lactantis, occultetur. Cum capite caprae, quod excruciatum, cum multo sale, et cumino Romano coctum, acibidem depositum, eos retinet. Cum Tinnunculo et vespertilionibus ut suis locis expositum est, denique cum vite agresti, peristerione, saliva, carlina, semine viticis, et aliis. Detinentur vel peregrinas adducunt, si aliquid horum vel in columbario sparseris, vel suspenderis in nido.
[Note: Inimicitia.] Inimicitias autem exercent, cum circo, ad cuius vocem perhorrescunt, quod vociferans invadat; [Note: Hont. l. E. pod. od. 16.] Milvo, [Note: Aelian. l. 3. de Animal. c. 45.] Aquilis, marinis inprimis; Bubone, qui ova exsorbet. Noctua, corvino genere, vulpibus, catis, Mustellis, [Note: Serapio. l. 4. de Methodo c. 114] helleboro albo, et dentibus humanis, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37 Morbi.] quibus virus quoddam inest, quod et fetus implumes necat, taceo de aliis.
Affectus ipsorum sunt, Pulices et pediculi, quibus nisi mundentur, macilentae evadunt; varioli circa oculos, [Note: Crescent. l. 9. c. 90.] qui mense Augusto inprimis infestant; et vitiligo ac lepra ob quam a [Orig: à] Persis pulsas apud Herodotum [Note: Herodot. l. 1.] legimus.
[Note: Usus.] De Usu columbarum in Medicina multa prodita sunt. Ventriculo quia sunt ferventiore, lapillos comesos conficiunt, Margaritas eis exhibitae poliri [Note: de variatate Rer.] Cardanus prodidit. Pestiferis haud corripi morbis, qui carne assidue [Orig: assiduè] in cibo usi fuere, ex Aegyptiorum accepimus arcanis. Odor etiam silvestrium in aerem [Orig: aërem] resolutus, ab Epilepsia et
Paralysi, si Villanovano et Abenzoari credimus, praeservat. Cerebella caecitatem inducendi proprietatem habere, metuo ne falso [Orig: falsò] , dicuntur, medi. camentis venerem promoventib. recte [Orig: rectè] praescribi, certum. Sanguis [Note: Dioscorides.] cruorem membranis cerebri emanantem cohibet, et oculis [Note: Galen. de Simp. Medic. c. 3.] suffusis eximie [Orig: eximiè] prodest. Lusciosis bene [Orig: benè] illinitur. In masculis efficaciori Hierocles eundem medicamento ad stranguriam Equi admiscet. Adeps ad dysuriam commendatur. Pennae primum enatae et cum urtica ustae podagrae dolores leniunt, ut Marcellus auctor est. Ovis recte [Orig: rectè] condyloma fovetur; sed desidere ante aeger in aqua debet, in qua verbena decocta est. Fimus tanti est fervoris, ut ignem saepe [Orig: saepè] concipiat, et in ea [Note: Galen. l. 9. de Tempore.] Mysia quae est Asiae pars, domus hac ratione conflagrarit. Cum hordeacea farina vel aceto mixtus, strumas discutit; arefactus, et cum nasturtii semine tritus, inveteratos coxendicis, cervicis, et lumborum dolores extirpat, ut seriptum Fernelius reliquit. Prodest [Note: Gesnerus de Columbis.] calculosis, si vel in aceto maceretur, illud propinetur colatum; vel in eodem septem diebus infusus, et aquae rosaceae instar destillatus exhibeatur. Excutit fetum, si cum Castoreo, opoponace, myrrha, vel felle vaccino suffitus excipiatur. Emplastrum cum aceto forti, recte [Orig: rectè] super ani ficus posueris. Imbecillius tamen domesticarum stercus, validius earum quae in montibus vagantur. De reliquis consule Aldrovandum.
Laudatus et in cibis Columbarum usus. Commendantur in epatico morbo ab [Note: Libro de interm. affectib.] Hippocrate, in virum, post diuturnum morbum imbecillitate a [Orig: à] Rhase; et Peguani ita iis delectantur, ut advenis, interdum vendere nolint. Silvestres, quas elixabis, domesticis, quae assae, magis valent. Pulli propter molliorem sucum veteribus vernales aestivis et autumnalibus (vescuntur tamen et haemelioribus granis) praeferuntur. Et videbis exiis, apud scriptores Messos, Crustas, Miranse Catalonicum ludebat, quod et Rui dicitur, et alia cibarii genera. Pullos tamen, caput et oculos laedere, lepram nimio usu gignere, Simeon Sethi; Cynanchen inducere Rhasis, meminere. Quod vero [Orig: verò] [Note: de Re Rustic. l.] Varronis tempore, singulorum pullorum paria ducentis nummis, et si eximia essent, singulis milib. sestertiorum vendebantur, quod [Orig: quòd] [Note: de Re Rustic.] Columellae diebus sunt inventi, qui quaternis milibus nummum [Orig: nummûm] bina paria mercabantur: quod denique [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 37.] Plinius L. Axium Equitem Romanum ante bellum civile Pompeianum denariis quadringentis singula paria venditasse scribit, luxuriae potius et deliciis quam usui adscribendum est.
[Note: Genera.] GEnera columbarum tria Varro [Note: l. 3. dere rust. c. 7.] posuit. Unum agreste, seu saxatile, quod in turribus et culminibus villae habetur, quod falso [Orig: falsò] Perottus pelei/adas2 esse credidit, quidam male [Orig: malè] cum illo saxatili, quod in agro Bononiensi capitur, prorsus ferum, saxatilibus Varronis maius, coloris lividi, rostro rubicundo, conferunt, quodque [Note: l. 10. de Compsos. simpl. Medicament.] Galeno no/mas2 et bo/s1kas2, dicitur. Alterum clementius, quod cibo domestico contentum, intra limina ianuae solet pasci. *katoiki/dion seu Domesticum Galeno. Tertium ex his stirpib. Miscellum fructus causa. Aristoteli sex sunt species, nempe, Columba, Oenas, Gazae vinago, Phabs, Phassa, Peleias, et Turtur. Aldrovando vero [Orig: verò] ex magnitudinis ordine, Phassa primum, Phabs secundum, Oenas tertium, Columba quartum, Livia seu Pelias sextum, Turtur postremum locum occupat. Palumbum Pyrallidem, Columbam, et Turturem, nihil inter se similitudinis habere falso [Orig: falsò] a [Orig: à] Callimacho [Note: Aeliam. l. 1. varia. hist. c. 15.] dictum, in sequentibus exponetur. In Silvestres et Domesticas commodissime [Orig: commodissimè] distinguuntur. Et Domesticae quidem, si Differentias attendas coloris, magnitudinis partium, et coitus, ratione variant. Fuere [Orig: Fuére] in insula Capitis viridis et Madera silvestres adeo [Orig: adeò] mites, ut domesticarum more se capi manibus paterentur. In Therapne maximas nasci ait Perottus, Spoleti perexiguas. Tantum
duodecim passuum milia efficiunt discrimen. Habentur in Norvegia totae albae, quas et alibi vulgatissimas conspicias. In [Note: Athen. Dipnos. l. 9. c. 16.] Graecia eo primum tempore visae sunt, quo Persicus exercitus circa Athon montem interiit. In Eryce [Note: Aelian. l. 4. de Animal. c. 2.] Siciliae ingens numerus unum rubrum tamquam Ducem sequitur. In Persia [Note: Scaliger. exerc. 231. c. 7.] denique Columbi si qui sunt, oblongo et anserino illi sunt collo. Genera tam indigenarum quam Exoticarum plurima apud nos sunt, quae an veteribus cognita fuerint, iure dubitari potest, etiamsi Romanos Columbarum amore insaniisse [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 17.] Plinius prodiderit. Sunt Gutturosae vulgaribus domesticis duplo fere [Orig: ferè] maiores, pedibus hirsutis, quae inter volandum, et dum murmurant, fauces in ingentem tumorem inducunt, Plinii Campanas dixeris. Aliae Cypriae, seu ut Gesnerus nominat, Rusticae, Anglicae, Monachicae, seu Ferrariensis, ex quib. quaedam Cucullatae, cristam gerunt, et pedes vel pennis ornatos vel nudos habent: quaedam crista carentes, rostro sunt admodum exiguo, et pedibus nudis. Aliae Turcicae et Persicae colore toto pullo seu betico, praeter oculos, qui miniacei, pedes qui pallide [Orig: pallidè] rubent, et rostrum, quod lutescit. Aliae Indicae rostro Anatis, nihil praeter pedes, et magnitudinem cum columbis commune gerentes, quarum illa quam Aldrovandus Vienna acceperat, rostro albicabat, circa nares rubescebat, postremo [Orig: postremò] serpentum instar subcaeruleis et nigris maculis, quae per totum ferme [Orig: fermè] verticem producebantur, variegatum erat. Sub oculis macula longa alba totum caput tamquam torquis ambiebat. Aliae, quae, quod in honorem foemellae, vel suae vel aliarum post longa murmura a [Orig: à] terra sese elevent, et ultra illas volaudo alas quatiant, Belgis Overslagers dicuntur. Aliae Gyratrices, quae, dum in orbem supra foemellas maxime [Orig: maximè] obvolitant, tam fortiter alas quatiunt, ut duorum asserum simul collisorum sonitum superent. Unde remiges earum pennae semper ferinae fractae conspiciuntur. Aliae Galeatae, quarum caput, cauda, remiges, semper alius coloris sunt, quam [Orig: quàm] reliquum corpus. Taceo hic monstrosas, quarum una in Germania prope [Orig: propè] pagum Rikenhoven capta, praeter quatuor pedes, duplicem alvum habebat; altera duplici quoque alvo Bononiae nata est; tertia bicorpor quodammodo erat, ex uno nimirum corpore, alterum par pedum remittens, cum reliqui duo alteri corpori perfecte [Orig: perfectè] inessent.
SYlvestres columbae quae sint, praeterito ex Aristotele articulo recensuimus. Primus exillis Palumbus, qui vel Maior, vel Minor. Hic Phabe Philosopho dictus, a [Orig: à] nemine hactenus descriptus est. An ille sit, qui in Marchia Anconitana Palumbo vocatur, incertum.
[Note: Nomen.] Maiorem Graeci fa/ssan, Attici fa/ttan, moderni fa/ka, Niphus Torquatum, Servius, Titum vel Titium; sed per hos forte [Orig: fortè] vultures intellexit Persius ut Aldrovandus opinatur; Villanovanus Cadonem vocant. An Generis diversitatem admittat, nondum liquet. Hispani [Note: Martyr. Decad. Oceani l. 10.] in quadam novi orbis insula grandiores nostris. Gustu et sapore meliores Perdicibus qui aromaticum spirabant, odorem, et quarum dissecta ingluvies floribus plena deprehensa, invenere.
[Note: Descriptio.] Corporis crassitie ad Gallinas propemodum accedunt, magnitudine haud multo minores. Color est cinereus, caput ex rubro et caeruleo mixtum, alae in lateribus maculis albis insigniuntur, torquis coloris est a [Orig: à] capitis, dorsique colore diversi. Ingluviem [Note: Arist. H. A. l. 2. c. ult.] ventriculo praepositam habent. Ideo bene [Orig: benè] Plinius, Aves quaedam sinum unum habent, quo merguntur recentia, ut guttur alterum, in quem ex eo demittunt, coctione maturata, ut Palumbes. Testes, cum Venerem exercent, insigni magnitudine augentur; hibernis mensibus, ne ullos quidem habere arbitrantur nonnulli.
[Note: Locus.] Locum si spectes, nullibi noti non sunt. Apud Delphinates, et Vesates Aquitanos, magnus eorum proventus. Raro [Orig: Rarò] humi insidere visae, arboribus vel editioribus locis delectantur. [Note: H. A. l. 1. c. 1.] Aristoteles dum campestres vocat, per loca campestria, illa quae arboribus consita sunt, intelligere videtur. Migrare prodidit Plinius, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 24.] nec abnuit experientia. Nechibernare quidem apud nos sese pati, falso [Orig: falsò] apud [Note: Plin. H. A. l. 8. c. 12.] Aristotelem dicitur. Nam si tepidiora defuerint loca, in angustis montium iugis sese recondunt. Ideo [Orig: Ideò] verno tempore deplumes conspiciuntur. Phattas semper conspici, quod [Orig: quòd] apud aristotelem exstat, error est. De Phabis id intelligendum Athenaeus innuit.
[Note: Nutrimentum. Scalig. in Arist. de Animalib. l. 5. c. 12.] Cibus eis inprimis Fabae. Unde Fabarianum apud Ferrarienses nomen, in Gallia glandibus saepius, cum ilicis cocciferae tum suberis; ilicum viridium, nec non fragorum repletum inventum in Gallia stomachum, Bellonius affirmat. Hinc Glandiferarum appellatio. Alica [Orig: Alicâ] vehementer saginantur.
[Note: Generatio.] Coeunt et fetifi cant [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 4.] trimestres, unde tanta ipsarum copia. In Venerem accensae, mutuo [Orig: mutuò] sese ante initium [Note: Oppian. de venat.] exosculantur. Ante veris ingressum, intenso adhuc frigore nidificare, et plumas sibi, ut pulli cali dius recumbant evellere, ex inspectione, an auctoritate. [Note: Mantuan. l. 1. de Cal. Tempor.] Alciat. prodidit. Nido locus arbores, iuniperi inprimis, si [Note: Eidyll. .] Theocrito credimus. Bis quotannis parere ex Plinio [Note: H. N. l. 10. c. 58.] habemus; semel ex [Note: H. A. l. 6. c. 4.] Aristotele. Terna plurimum pariant [Note: Plin. l. c.] ova. Sed quamvis tot pepererint, numquam plus duobus educunt. Tertium quod irritum est, Urinum vocatur. Palumbes incubat femina post meridiana, in matutinum cetero mas. Incubatus [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 4.] citius quam a [Orig: à] columbis perficitur. Decem et quatuor diebus uterum ferunt. Totidem iterum fetus, sed [Note: Arist l. 4. de Generat. c. 7.] caecus et imperfectus involucris evadit, atque perficitur. Vivere [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 35.] palumbes ad XXX. annum, aliquos ad XL. habemus auctores, uno tantum incommodo unguium eodem et argumento, senectae, qui citra perniciem reciduntur. Marem prius mori [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 7.] credunt, cum in avib. ceteris feminae prius abeant. Salacitas forte [Orig: fortè] in causa. Nam et in passerum qui salacissimi genere idem contingit.
[Note: Vox.] Quantum ad Vocem gemere Philomela auctore, minurire Spartiano dicitur. Cantus omnibus similis, inquit [Note: H. N. l. 10 c. 35.] Plinius, atque idem rrino conficitur versu; praeterquam in clausula gemitu. Hieme mutis, vere vocalibus. Audiunt tamen, si ex asperrima hieme placidum et serenum tempus successerit, si aurito testi Nipho credimus. Genere ordinarie [Orig: ordinariè] vere [Note: Plin. H. N. l. 18. c. 28.] incipiente, et nisi confecto solstitio incipiunt. Sic huius tempus indubitatis notis signavit natura. Et vox rusticis praesentis veris signum habetur.
[Note: Morbi.] De corporis affectibus nil occurrit, unguium in senectute incrementum, de quo supra, si exceperis.
[Note: Ingenium.] Sed nec de Ingenio et Moribus multum, [Note: Isidor. in Originib.] Amisso corporali consortio solitariae incedunt, nec carnalem ultra copulam requirunt. Adulterio corruptae, [Note: Porphyr. l. de Abstinentia.] corruptorem, si assequi possunt, interimunt. Ingenii sunt simplicis, ideo [Orig: ideò] in eorum nidis deponit ova cuculus; et Plautus hominem ignavum, Palumbem vocat. Vulnere denique accepto [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 46] origanum imponunt, et ad sanitatem redeunt.
[Note: Usus.] Invenere et in cibis et in Medicina Usum. In Carani nuptiis appositas Athenaeus; [Note: Dipn. l. 4.] in Nasidieni convivio sine clune ceu lautiores Horatius meminit. Carnes in fluxu mensium pituitoso Hippocrates: [Note: l. 2. de morb. mulier.] in tympanite Trallianus; in Elephantiasi Aretaeus, in colio affectu Aetius [Orig: Aëtius] ; in pestilentia Alexander Benedictus, in dysenteria et colica Plinius praescripsere. M. Cato Censorinus aegrotis exhiberi voluit. Paulus tertium inter aves locum eidem assignavit. Venerem propter glandium esum exstinguere, creditum quibusdam. Oculi, quia confossi renascuntur, ad vulnera oculorum et cicatrices [Note: Porta l. 1. Phytog. c. 14.] commendantur. Iumentorum verminatio finitur, [Note: Plinius in H. N.] ter circumlato verendis Palumbo, palumbus emissus moritur, iumentumque liberatur confestim. Sanguis vulnera purgat. Fimus urinam provocat, et calculo in
faba sumptus resistit. Lapilli in ventriculis in venti, contriti, potioni contra eosdem insperguntur.
OEnas Tzetzi , non tam a [Orig: à] fibris carnis, quae dura, et nisi tergus detraxeris esui inepta est; quam [Orig: quàm] , vel a [Orig: à] colore uvarum nigrarum maturarum, quas Graeci vocant; vel a [Orig: à] vindemiae tempore, quo et conspicitur et capitur; unde Lycophroni , dicitur. Gaza vinaginem, Iosephus Scaliger Vinitorculum, alii viniferam, Iulius Scaliger Rupicolam, vocavit. Maior est columba. Rostrum habet, si Oenas est quam Aldrovandus exhibet, cinnaberinum, longum, in extremo acurum. Caput totum ventrem et alarum pennis cinerea. Remiges notabilis magnitudinis et nigricantes. Cervicem, intercurrentibus plumis nigris viridem. Caudam versus Uropygium cineream cetero nigram. Pedes rubros.
ALCHATAE quam cum Filacotona eandem Aldrovandus facit, alae sunt oblongae, pennae et plumae coloris coturnicum, cutis extrema dura, in Syria pedes nigri et breves. Ad eam proxime accedit illa, quae nomine Angeli Monspessulanis venit, quamque Perdici persimilem, rostro et pedibus nigris, plumbis ex fusco colore in nigrum vergentibus, et luteis in ruffum, esse Rondeletius ad Gesnerum scribit.
COLUMBA LIVIA Alberto Cavernalis, Graecis , ex descriptione Gesneri, est columba [Orig: columbâ] domestica [Orig: domesticâ] minor. Rostrum ipsi albicat, et circa nates parum purpurei habet. Collum pronum ad latera habet pro diverso ad lucem posita varie [Orig: variè] splendens, in se partim subviride partim purpureum. Supinum ex cinereo tale. Plumas ubique cinereas, alarum pe~nas quatuor longiores cinereas, medias, partim cinereas, partim ad extrema nigricantes, ultimas dorsum versus subruffas. Pedes rubros.
Vescitur glandibus et granis. Nidificat in arborum cavis et templorum muris. Migrat, et in cibo, palumbo tantum tenerior, praefertur. In India, prodente Aeliano, virides pennas habent, Psittaco simillima: Cruribus et rostro Graecam refert Perdicem.
[Note: Disserentiae.] TUrtur in Columbaceo genere ultimo loco ponitur. Tria aut quatuor earum in Hispaniola observata genera. Visae in locis frigidioribus, et nivosis candidae et in Aquitania duas eiusmodi se vidisse testatur [Note: Scalig. Exerc. 19.] Scaliger. Turcarum vero [Orig: verò] Imperator, par rari et peculiaris generis He~rico Galliarum Regi transmisit. Ex Alexandria diversi a [Orig: à] nostratibus adferuntur coloris. Observatum et nostro aevo quoddam genus, cuius foemella candicat naturaliter; mas coloris est cinerei ad subruffum vergentis, habetque torquem nigrum.
[Note: Descriptio.] In Descriptione non est quod immoremur. Falso [Orig: Falsò] Orus Apollo soli inter omnes volucres dentes et mammas tribuit. falso [Orig: falsò] [Note: Ovid. in Epistol.] Ovidius nigrum dixit. Collum torquis ambit lo~ge [Orig: gè] aterrimus, viridibus maculis conspersus, ante vix conspicuus. Alae sunt versicolores. Dorso et pectori vicinae elegantissimo colore ruffescunt, nigris, quarum extrema viridia, intercurrentibus. Hinc virides cum ruffis marginibus sequuntur. Remiges sunt atrae; sialbi aliquid occurrit, in extremitate illud est. Femina [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 7.] nisi interiorum aspectu difficulter cognoscitur. Ex Indicis femina, pedibus exceptis, qui rubri, et rostro quodnigricans, tota est candida. Mari caput, collum, pectus alae ad remiges, dorsum ad Uropygium dilute [Orig: dilutè] ruffescit, nec ulla macula respergitur. Iris in oculis miniaceo colore resplendet. Torquis tenuis et nigra circum quoque collum ambit. Venter prope [Orig: propè]
[Illustration:
Turtur.
]
[Illustration:
Fringilla.
]
[Illustration:
Chalandra.
]
[Illustration:
Montifringilla.
]
[Illustration:
Alaude non christata.
]
[Illustration:
Fuedula.
]
[Illustration:
Ficedule Canabra
]
[Illustration:
Passer.
]
[Illustration:
Passer.
]
[Illustration:
Passer montanus.
]
[Illustration:
Passer stultus.
]
[Illustration:
Passer Canarinuogel. Canarius.
]
[Illustration:
Passer memlius stein amsel. Solitarius.
]
[Illustration:
Passer Siiluestris. ringelspatz.
]
[Illustration:
Passer domesticus.
]
[Illustration:
Passer falvus.
]
[Illustration:
Passer maculatus.
]
[Illustration:
Passer domesticus. alius
]
[Illustration:
Passer albus.
]
[Illustration:
P. Albicilla.
]
[Illustration:
Passer montanus. alius.
]
[Illustration:
Paserculus Brachiiuras.
]
[Illustration:
Passeris species.
]
anum lutescit. Pedes rubei tabellis albicantibus ornantur.
[Note: Locus.] Nullibi fere [Orig: ferè] non visuntur, rarius alicubi vel frequentius [Orig: frequentiùs] . In Aethiopia tanto numero per aera [Orig: aëra] volare traduntur, ut nebulas effundant, et solis tadios impediant. Apud Tartaros quia in cibis prohibitae, abundant. Sed et Peru numerose [Orig: numerosè] eas alit. Morantur fere [Orig: ferè] semper vel in montium iugis vel ulmi aut aliarum arborum cacuminibus Hieme vel latent, vel tepidiora loca petunt. Unde Trimestres, quod totidem mensibus nobiscum agant. Plinio. Cum ad Italiam [Note: Varro de Rerust. l. 3. c. 5.] veniunt, in Pontiis insulis, prima [Orig: primâ] volatura [Orig: volaturâ] requiescendi causa paucos dies morantur. Redeunt ad nos adventantis veris nuntiae, cum iam prolem fecerunt.
[Note: Nutrimentum.] Vescuntur [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] frugibus, glandibus et olivis. Milio vehementer delectantur. [Note: Columella. de Re R.] Aestate sua sponte dummodo sit facultas cibi, hieme offa [Orig: offâ] panis vino madefacta pinguescunt, et si novella sunt aetate, in tantum, ut [Note: Scalig. in Theophr. l. 5 c. 20.] pinguedine suffocati intereant, tamquam nimio infartu elisis faucibus.
[Note: Generatio.] De Generatione eadem fere [Orig: ferè] quae in Palumbis occurrunt. Bis anno pariunt, et trimestres fetificans. Mas et femina vicissim incubant. Nidus inter densos arborum ramos ex duris et nodosis lignis construitur. Indicae quotiescumque ova rumperentur, nova pariebant; forte [Orig: fortè] non facturae, si illa exclusissent. Proprium omnibus crepitus ventris; et cum vocem edunt, novissima pars alvi vehementer citatur.
[Note: Aetas.] Octonis annis vivere, reliquit Aristoteles; quindecim iisdem cubare [Note: l. 3. de propr. Animal. c. 34.] Bartholomaeus Anglicus.
[Note: Vox.] Gemere Latinis dicuntur; Graecis , quibusdam . Tum volatu, tum pedibus plurimum valent.
[Note: Amicitia.] Amicitiam colunt cum Psittaco, [Note: Scalig. in Theophr. l. 3. c. 16.] Merula, Pavonibus.
[Note: Inimicitia.] Inimicitiam [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 46.] cum corvo, et chloreo exercent. Helleboro, quo columbae intereunt, propter peculiare temperamentum impune [Orig: impunè] vescuntur; malo punico trito perimuntur.
[Note: Ingeium] Ad Ingenium pertinet, quod si mori alterutrum contingat, [Note: Mantuam. l. 2. Part. Mar.] a [Orig: à] secundis nuptiis abstinere, soli volare, nec ramis frondentibus insidere, nec limpidam aquam bibere, nido suo contra lupi incursus, [Note: Ambr. 6 Hexam. 4.] squillae folia, quae isti fugere consueverunt, superiacere, et gladiolum seu tamquam fascinationis amuletum comedere, seu nido imponere, qua fide non addo, prodatur.
[Note: Usus.] Usum quod spectat Aegyptii iis, [Note: Porphyr. l. 4. de Abstinent. l. 7. Epigr.] quod Accipitris sacri sibi alitis ungues aliquando evaderent, abstinebant. Martialis, [Note: Porphyr. l. 4. de Abstinent. l. 7. Epigr.] cuius aevo capita Turturibus amputabantur, clunes laudat. Vulgus pingiores commendat. In Medicina idem quod Palumbes praestant; Fimus albugines extenuat. Facilitatur partus, si tribus iuniperi septem lauribaccis, cum cinnamoni drachma, et corricis cassiae drachma una et semis farta assata et pinguedine Gallinae ad ignem inuncta, vesperi bis in hebdomada sumatur. Non tangi venereis, qui in corio lupi cor Turturis delatum gustavit, falso [Orig: falsò] a [Orig: à] Mizaldo prodirum est.
[Note: Nomen.] PAsseres, Graecis , Macedonibus , Eleis, [Note: Athen. dipnos. l. 3.] , aliis et , ut apud Hesychium exstat, dicuntur. Eidem passerculus est.
[Note: Differentia.] Aristoteles vix alios praeter domesticos novir: ideo [Orig: ideò] omnia quae de illis scripsit, hisce conveniunt. Athenaeo ex Alexandro Myndio, aliisunt silvestres, quorum feminae corpore sunt debiliores, rostri colore magis testaceo, facie id est anteriore parte, nec nigra, nec valde [Orig: valdè] alba; Hollandorum forte [Orig: fortè] lignipetae: alii Domestici, qui [Note: l. 3. de Ament.] Galeno, modernis Graecis. Alberto sunt quidam in vertice rubei, in cavis arboribus nidulantes. Visuntur et albi, et semper, si [Note: insecret. secret.] Pseudo Aristoteli credimus, tempestatem nuntiant conspecti. Sunt in insula S. Thomae virides, [Note: Scalig. Exercit. 236 h. 2.] canori. Meminit Avicenna [Note: l. 8. de Animal. c. 7.] cuiusdam, qui quin decim diebus continuis in principio veris suavissime [Orig: suavissimè] cantillet, post colorem
immutet, mutescat, et sese abscondat. Est India Passer Nocturnus, inqui noctu volat, interdiu quiescit. Hirundinibus est alis et volatu similis, ex cinereo niger, nisi quod in mediis alis albam habeat fasciam. Noctuam odio ingente prosequitur. Forte [Orig: Fortè] Aristotelis [Note: H. A. l. 9. c. 1.] Colaris, quem ab ulula capi affirmat, vel Actuarii Passer silvestris magnus, in summis fruticum surculis desidens, colore et magnitudine Alaudae, voce garrula, hieme latens, quique a [Orig: à] Noctua capitur. Sunt ibidem et Turdo minores, velocissimi volatu, qui aquas sequuntur, et natant. Sunt et alii de quibus inferius dicetur.
[Note: Descriptio.] Descriptionem non est, quod quis a [Orig: à] nobis postulet. Pennae quoties acriora urgent frigora abeunt in albas. Non est ipsis gula, nec ingluvies, sed ventriculus longior. [Note: Arist. H. A. l. 2. c. ult.] Adimum intestinum paucae appendices visuntur. Fel aliis ventri, aliis intestinis iungitur. Nullibi non inveniuntur. In Media [Note: Diodorus Sicul. l. 4. c. 3.] tanta aliquando eorum copia, ut incolae, quia semina terris concredita absumebant, alio [Orig: aliò] commigrare coacti fuerint. Delphis in Hollandia, saepe [Orig: saepè] una die in uno cerevisiariorum granario aliquot centuriae capiuntur. Migratorios esse vel sese occultare, Hieronimus innuere videtur. Athenaeus mares hieme latere, feminas permanere, ex eo quod color in ipsis mutetur, collegit. Aldrovandus inter migratorias vel latentes poni credit; quod, mares vere, calore tam interno quam externo accrescente, quando iterum calor accrescit, coniuges suas ad sobolis propagationem adhortari incipiant.
[Note: Nutrimentum.] Victitant granis iactis in terram seminibus milio, muscis, formicis, grillis, scarabaeis, vespis, apibus delectatur et hordeo, cuius corticem celeriter a [Orig: à] grano separant. Sed nec grana sambuci reiciunt. Et hyosciami semina absque ullo detrimento, seu propter venarum exilitatem seu causam de Coturnice redditam, devorant.
[Note: Generatio.] Generationem quod attinet, salacissimi esse comperiuntur. Vidit [Note: Exercit. 269.] unum Scaliger in cavum quoddam plus decies ad foemellam quam iniret, ex adverso muro, pusillis interpositis momentis advolasse. Vidit [Note: Aldrov. Ornithol. l. 15. c. 10.] Aldrovandus alterum, qui longe [Orig: longè] inori quam horae spatio, vigesies feminam inivit, pluries initurus, nisi ista locum mutasset. Nidulantur vel sub tegulis tectorum, vel in foraminibus parietum, et ut pulli mollius cubent in foeno et plumis. Occupant et hirundinum aliquando nidos. Unde apud Aegyptum ob limum, quem invehit Nilus, cum hirundinibus artem parietum è luto construendorum invenisse, creduntur. Pariunt caecos et imperfectos [Note: Arist. 4. de Gener. c. 4.] pullos: bis terve quotannis, octo ad summum, quatuor ad minimum, ut plurimum septem.
[Note: Aetas.] Aetas passerum diversimode [Orig: diversimodè] desinitur. Mares negantur anno diutius vivere, argumento, quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab aestate incipit. Feminis longiusculum spatium, ait, Plinius. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 38.] Albertus id a [Orig: à] tempore coitus computat. Scaliger [Note: in Arist. de plantis.] nullum excedere bimatum, verisimile esse credit. Ex illis, inquit, parum captatur, minimum capitur; fecundissimi sunt, frequentia non magna. Aldrovandus eam ad quadriennium extendit, quod [Orig: quòd] columbae etiam salacissimae, decimumsextum imo [Orig: imò] plures attingant. Cognoscitur aetas ex rostro, cinereum hoc, et circa fauces croceum iuvenibus, nigrum ac durum provectis. Vox eorum apud Graecos est , quod stridere vertitur. Apud Homerum , apud auctorem Philomelo pipere. Rhadivus cantillare dixit. Cum gradiuntur, saliunt.
[Note: Ingenium.] Ingenium si attendas, ita sunt timidi [Note: Ael. H A. l. 7. c. 19.] ut saepe [Orig: saepè] a [Orig: à] somno excitentur, ad domorum fastigia concurrunt, ut a [Orig: à] suspectis casibus reddantur alieni, qui multis periculis probantur obnoxii. Visus [Note: Idem Var. Hist. l. 13. c. 31.] qui ab Accipitre impetus in Xenocratis sinum confugit. Taprobanenses [Note: Acosta. l. 1. Hist. Ind.] in alto mari emissos, terram petituri, sequuntur. Evadunt interdum ita domestici, ut ad puerorum manus vocati advolent. Ad Noctuam confugere, dum aucupis artes effugere conantur, quod Orus Apollo prodidit, falsum. Quid iis cum nocturnis avibus?
[Note: Inimicitia.] Gerunt et Inimicitias cum Vulture,
[Illustration:
Passeres Indici. Indianische Sperlinge.
]
[Illustration:
Eritra Indana Indica.
]
[Illustration:
Passer Indicus.
]
[Illustration:
Passer Indocus. alius
]
[Illustration:
Embriza alba
]
[Illustration:
Embriza pratens. femina.
]
[Illustration:
Einberza pratensis mas
]
[Illustration:
Emberza. Embritz wilbling Gorlyorst.
]
[Note: Barthol. Angl. l. 12. c. 33.] Mustela et aliis. Calamodyles, qui ex Passerum genere esse videtur, folio [Note: Ael. H. A. l. 6. c. 46.] cedri perit. Pestem a [Orig: à] milio atque panico, Sturnorum, Passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen est ingotum, in quatuor angulis segeris defossa. mirum dictu, ut omnin?o nulla avis intret, inquit Plinius: Eodem referente [Note: Plin. H. N. l. 18. c. 17.] multi ad remedia eiusdem segetis rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam sarriatur, defodique in medio inclusam vase fictili: ita nec Passerem, nec vermem nocere; sed eruendam priusquam metatur, alas [Orig: alàs] amarum fieri.
[Note: Usus.] Usus Passerum in cibis rarus. Galenus tamen eos alibi cum columbis, Perdicibus, et Phasianis inter cibos attenuantes numerat. Alibi autumno maxime [Orig: maximè] laudabilem carnem habere testatur; et Suidas in deliciis habitas prodit. At Platina [Note: Platina l. 5.] ob nimiam caliditatem male [Orig: malè] alere, difficulter concoqui, et libidinem excitare ponit. Invenere et in Remediis locum. Caro venerem [Note: Plin. H. N. l. 30. c. 15] excitat; et rite [Orig: ritè] Epilepticis, Tympaniticis, renum [Note: Galen. l. 6. de sanitate tuenda. c. 2.] calculo, vel atticulorum vitio laborantib. praescribitur. Idem de cerebellis et ovis prodidere scriptores. Adeps Nicolai ad tophos Emplastro inscritur. Fimus, faciem purgat; quae facultas ex maribus agnoscitur, [Note: Porta l. 5. Phytognom. c. 16.] quod [Orig: quòd] guttatim albis, et nigris punctulis distinguantur. Idem cum vino potus virgam erigit. Cum sputo hominis illitus, varices extirpat, cum adipe porcino inunctus alopeciam sanat. Stomachum exsolutum et nauseabundum [Note: Archigen. apud Galen. l. 8. sec. loca c. 4.] inspersus corrigit. Cum oleo calefacto proximae [Note: Plin. H. N. l. 30. c. 3.] auriculae infusus, dolorem dentium pellit. Cinis denique pullorum utiliter ad cundem infricatur.
PAsser Albus totus est candidus, rostrum, pedesque, quae partes flavae sunt, si excipias. Oculorum etiam nigram pupillam lutea iris ambit.
Flavus ad Aldrovandum delatus, totus erat flavus, praeter oculos, qui nigri. supra per dorsum, caput, alas, et caudam ad castaneum vergebat colorem. Quali etiam femora, tibiae, et pedes tegebantur.
Maculatus qui dicitur, albo, nigro, et sub flavo constabat colore. Caput totum, ac collum alba, intercurrentibus maculis subluteis. Rostrum erat flavescens in superiori parte, in inferiore omnino [Orig: omninò] flavum. Alae tribus praedictis coloribus ornabantur. Oculorum iris candida. Cauda tota pene [Orig: penè] flava erat.
Albicillae rostrum et cauda ex cinereo candicat. Caput et omnes inferiores partes exalba lutescunt. Dorsum maculae coloris ferruginei amplae, lineolis admodum candidis, exiguis decoratae, percurrunt. Pennae alarum castaneae sunt, circumcirca luteae, tibiae pedesque fuscae.
[Note: Aldrovand. Ornit. l. 15. c. 15.] Montanus est omnium Passerum nostratium pulcherrimus. Vertex capitis est coloris fere [Orig: ferè] punicei, vel potius castanei. Mentum, ut vulgaribus atrum; inter quod et verticem color albus est, qui descendens totum ventrem occupat. pat. Adoculorum latera maculae sunt binae, una altera maior, utraque nigra. Dorsum atque alae partim flavae, partim nigrae. Alae, qua ventrem contingunt, modo ferrugineae, modo atrae, modo albae. Cauda tota ex luteo fuscescit. In femina sunt omnia pallidiora, et mentum eam maculam non habet.
[Note: Aldrovan. Ornithol. l. 15. c. 16.] PAsser Silvestris verticem capitis habet ferrugineum ad cinnabarinum vergentem. Oculorum ambitum album, iridem flavam. A mento ad podicem cinereus est, sed plumarum
extremitates ad subruffum inclinant. Mentum et collum inferius lineae admodum continuae, transversales. Nigriusculae percurrunt; cum alias [Orig: aliàs] in omnibus Passeribus maribus totum atrum statuendum sit. Dorsum, cauda, et pedes ex ferrugineo fuscescunt, nisi quod [Orig: quòd] pennae in extremitatib. suis omnino [Orig: omninò] sint luteae. Alae eundem colorem exhibent, sed pennae primae costas obtegentes, in notabilem desinunt candorem.
[Note: Idem lib. c. c. 18.] Torquatum Bellonius ab albo torque oculos sub supercilio ambiente [Note: Bellon. l. 7. de Avibus c. 20.] vocar. Macula ei lutea est. Dorsum et alae cinerea. Habitat insylvis, in cavis arborum nidulatur, vocem edit magnam, et aliterse et pullos, quam [Orig: quàm] is, qui in urbe degit, alit.
Passer in iuglandibus degens omnium est minimus. Rostro admodum brevi, nigro, crasso; pedibus, cruribus, capite, alis, Passeri murali similis.
[Note: Idem. c. 20.] Passer stultus Bononiensium, est avicula habitu Passeribus similis, sed colore diversissima. Totus namque flavescit, maculis ubique ferrugineis, aut potius ruffis, oblongis, sed per dorsum multo [Orig: multò] longioribus et crassioribus, ubique deorsum descendentib. conspersus. Rostrum ipsi est ruffum, crassum, curtum. Oculi maiusculi, quorum pupillam lutea iris ambit. Cauda et alae ad nigrum vergunt; extremitates tamen pennarum minorum in alis candidae sunt, pedes toti ex luteo ruffescunt.
[Note: Idem c. 21.] Illyricus nostratibus maior est, colore fere [Orig: ferè] similis. Pronus enim plane [Orig: planè] candicat. Supinus pallide [Orig: pallidè] ruffescit, nullo intercurrente alio colore. Oculi et rostrum, quod candicat, pro corporis proportione sunt magni. Cauda bifurcata, pedes lutei, lineis transversalibus coloris pene [Orig: penè] carnei ornati.
His adde Passerculum Brachynrum nostratem, cui cauda admodum brevis. Totum corpus flavescit. Pectus et venter magis albicant, Rostrum intensius luteum est.
[Note: Item c. 17.] Sed et avicula Passeribus congener huc referatur, cui rostrum, ut in domesticis, candicat, totum corpus maculis subruffis, oblongis, deorsum descendentibus tingitur. Venter ac femora albescunt. Tibiae, pedesque subflavi sunt.
[Note: Aldr. Ornith. l. 15. c. 22.] PAsseres Indici sunt varii, sed praecipua ipsorum genera sunt quatuor. Unus est macrourus, et hic duplex. Alius rostro miniaceo magnitudine domesticis, caudam si excipias par, rostro brevi, crasso, et praedicti coloris. Capite plano prope [Orig: propè] cervicem elevato, intercurrente sub viridi ad caeruleum vergente colore, subnigrum. Gutture, collo inferiore, pectore et ventre candicantibus. Alis subviridi ad caeruleum vergente, albo, nigro, et lutescente colore tinctis. Cauda duplici minore nempe, alba, quae maioris fulcrum, et maiore quatuor pennis longitudine dodrantale angustissimis constante aterrima. Tibiis et pedibus ex nigro et albo maculatis, unguibus nigris et acutissimo hamo armatis.
[Note: Idem c. 23.] Alius rostro caeruleo, cui caputur in illo planum, sed in cervice magis elevatum totum nigrum. Oculi nigri, circulo albo circumdante, et inde lutescente. Collum et pectus coloris coccinei; venter et coxae candicant. Alae, tergus, et caudae nigricant. Caudae longiores pennas, quae sunt binae longisiimae quinque nimirum palmorum, et latissimae, tertia primum etiam lata, sed in exilia admodum filamenta desinens, minores aliae sustinent.
[Note: Idem c. 26.] Alter est Brachyurus superioribus omnino [Orig: omninò] dissimilis, minor nempe, et praeter pedes et rostrum, quae carnei coloris, totus niger. Cauda [Orig: Caudä] breviore. Oculis nigris, albo circulo cinctis.
Tertius est sine Uropygio, et hic vel Erythromelanus, in quo totum corpus prone [Orig: pronè] et supine [Orig: supinè] , item alarum principia coccineo colore splendent. Reliquum alarum atrum est. Rostrum pro corporis proportione exiguum, et domesticorum rostro minus, colore qua capiti iungitur albo, cetera nigro, acutum et exile. Uropygiumnullum. [Note: Idem c. 27.] Inde ex eius pennis opera plumaria conficiunt: vel Cyanerii thromelanus
suriori longior, rubri, cyanei, et nigri coloris; quique habet caput, collum, pectus et inferiora omnia coloris rubri saturati: ad colli latera maculas binas, contiguas [Orig: contiguás] , semilunares, magnas caeruleas, rostrum parvum, recurvum, nigrum, prope [Orig: propè] frontem album; alas admodum longas, nigras, ad latera caeruleas; pedes breves et nigras.
[Note: Idem c. 28.] Quartus Porphromelanus, cui, caput, dorsum, Uropygium coloris sunt purpurei saturati. Rostrum collurionis aemulum, superius nigrum, qua capiti adhaeret album. Remiges alarum nigrae. Cauda quinque digitos longa, decem pennis nigerrimis constans.
[Note: Gesner in Ornithol.] HAE Passerini etiam generis esse videntur. Albam ita Gesnerus describit. Emberiza alba, quae mihi demonstrata est media hieme apud nos capta, maior est flava, rostro brevi, latiusculo, flavi nihil habet. Colore similis Alaudae, alioqui dissimilis, ventre albicante, a [Orig: à] quo etiam Albam cognominavimus. In superiore rostri parte retro [Orig: retrò] mucronem, tuberculum intus conspicitur. Digiti fusci sunt; crura album et puniceum colorem prae se ferunt.
De Pratensi sic idem, Emberizam pratensem voco quam aucupes nostri Wise Emberitz a [Orig: à] pratis in quibus versari solet appellant. Haec, ut pictura indicat, colore est testaceo, seu figlino, cruribus, pectore, ventre, alis et cauda media [Orig: mediâ] . Utrinque enim in ea nigrae sunt pennae. Dorsum quoque nigricat, et in alis superius maculae nigrae sunt subrotundae: inferius vero [Orig: verò] marginis pennarum secundum longitudinem nigricant. Rostrum fuscum, vertex niger, infra quem utrinque macula albicans retorsum tendit: tum rursus aliae duae nigrae et albicantes per intervalla sequuntur. Hancavem circa lacum Verbanum Ceppa vocant.
[Note: Nomen.] CARDVELIS Carduelus, et Cardelus Gazae Hermolao et Gesnero Thraupis; Aldrovando ab aurea in alis witta, Chrysomitres. Aurivittes, Kiranidi Iena, et Avis Iovis; aliis Corydalis, Graecis etiam dicitur.
[Note: Descriptio. schwenckfeld, in Aviar. Silesiae.] Avis est parva, cui dorsum cinereum et fuscum, Alae croceo colore, nigroque mixtim et alternatim vatiatae, albisque notatae maculis; vertex nigricans; rostrum acutum subrubens apice fusco. Oculi ambitus exterior niger, hunc miniatus, miniatus, miniatum caesius circumdat. Nec tamen haec colorum pictura in omnibus apparet. Femina alas habet cinereas, guttur album. Visa nondum adulta ubique unicolor, ex cinereo [Note: Aldro. Ornith. l. 18. c. 3.] ad ruffum tendens. Visae et aliae, quarum quaedam in anteriori capitis parte et in mento aliquid rubri obtinent, dorso, pectore, ventre, et reliquis capitis partibus albescunt: quaedam totae prorsus albae sunt, capitis partem rubram si demas, et aliquot lutescentes in alis pennas.
[Note: Sexus] Sexus facile [Orig: facilè] cognoscitur, si coloris, ut supra attigi, vocis et plumarum habeatur ratio. Vox feminis exilior, nec diuturnus cantus. Plumae costas obvestientes cinereae aut fuscae, maribus aterrimae.
[Note: Nutrimentum.] Victitat seminibus lapparum, papaveris, rutae, dipsaci. Cannabino adeo pinguescit, ut cantandi alacritatem amittat. Quaecumque vero [Orig: verò] edit, rostro decorticat, ut pura medulla vescatur.
[Note: Generatio.] Nidum in truncis arborum et spinis construit, ter in anno, Maio nempe Iunio et Augusto. Aliquando et in hypocaustis pullitiem educit. Septem saepe [Orig: saepè]
ova, octo interdum, quinque aliquando ponit. Praestant ceteris, qui mense Augusto excluduntur. In dumetis nascuntur, atriores sunt, et prunis aut malis aurantiis potius quam [Orig: quàm] aliis arboribus insident.
[Note: Vox] Canunt omni tempore, sed maxime [Orig: maximè] , cum alias è suo genere adventare cognoscunt.
[Note: Volatus.] Volant gregatim, et ad duo milia quandoque.
[Note: Aetas.] Aetatem ad XX. annos producunt. Visa Moguntiae viginti tres egressa, cui singulis annis rostrum ac ungues praecidebantur, ut cibum potumque capere posset. Depositis geminis pennis canae, quo locabatur vel prona vel supina iacebat. Plus voce quam patina [Orig: patinâ] hominem delectant. Haud mali tamen sunt alimenti, si pingues, et non nidificant, Assas iliacis et colicis prodesse Kiramides auctor est.
[Note: Descriptio.] SPINUS seu Ligurinus avicula est, pectore luteo, rostromediocri, tenui et acuto. Duas habet maculas nigras. Alteram in fronte, alteram sub mento. Mari capitis macula multo nigrior; idem toto corpore magis quam femina lutescit.
[Note: Locus] In frigidioribus regionib. vel numquam vel raro [Orig: rarò] apparet, nec in Italia quotannis cernitur.
[Note: Victus.] Iisdem quibus Carduelis vescitur, nasci inprimis et comizae semine.
[Note: Generatio.] Nidulatur in montium silvis. Ova secundum [Orig: secundùm] nonnullos duodecim, secundum alios quatuor aut quinque [Note: Vox. Aldro. Ornith. l. 18. c. 4.] ponit. Amoenissime [Orig: Amoenissimè] cantat; et non tantum Carduelis, sed et aliarum avium aliquando vocem imitatur.
[Note: Volatus.] Volant gregatim, et toto agmine facillime [Orig: facillimè] autumno capiuntur. Sanguis eius cum sali sanguine non coit. Asino vero [Orig: verò] , quod spinas tempore verno depascens, nidum deiciat, infensus est.
[Note: Descriptio.] PASSER CANARIUS ab insulis Canariis, unde adfertur, ita dictus, avis est vulgaris Pari magnitudine; rostro albo parvo et in acutum tendente; alarum et caudae pennis totis viridi colore. Mari pectus, venter, et pars superior capitis, quae rostro adiacet magis lutea sunt, quam [Orig: quàm] feminae.
[Note: Victus.] Pascitur Phalaridis semine, saccaro, et auricula muris, qua [Orig: quâ] ad cantum excitatur.
[Note: Vox.] Concentu est valde [Orig: valdè] amoeno et acuto, quem spiritu diu non interrupto nunc in longum, nunc in altum varia vocis inflexione extendit.
Praeferundi quibus cauda longior, corporis magnitudo minor.
[Note: Descriptio.] FRINGILLA, seu quod frigus praenuntiet, seu quod plures in frigore convolent, ita dicta, Spiza est Aristoteli, modernis Graecis Fringillaro. In ea capitis et colli pars prona ad subcaeruleum vergit; quod hinc ad Uropygium subvirescit. Pectus et venter inter rubrum et spadiceum ambigunt. Femina minus vegetis ornatur coloribus; pectus et venter ex ruffo albescunt. Visa toto corpore candida. Visa et ex albido flavescens.
[Note: Locus. Arist. H. A. l. 9. c. 7.] Locis gaudent hieme moderate [Orig: moderatè] frigidis, aestate tepidis. Nam in Helvetia feminae per hiemem recedunt, et valido frigore ita offenduntur, ut volare nequeant, et manibus capiantur.
[Note: Generatio.] In infimis arborum, et summis fruticum ramis nidulantur. Nidus intus ex lana et aranearum telis, extus ex musco construitur. Quinque aut sex ponere ova aucupes referunt.
[Note: Vox.] Non uno eodemque modo canunt. Quaedam concise [Orig: concisè] quasi quaerulantur, quaedam in longum trahunt. Maribus vox alta est et plena. Feminis exilis et submissior. Fringutire vel frigere auctores dicunt, si suavius ut canat volueris, locustam mandendam appone.
[Note: Ingenium.] Difficulter ob astutiam capiuntur; facilius vel zephyro flante, vel sudo. Nam et demissius tum volant, et melius allectricum voces audiunt. Quaedam numquam mansuescunt, et inedia consumptae commoriuntur. Omnes primis captivitatis mensibus prae maestitia obmutescunt; nec nisi blanditiis [Note: Theophr. design. tempest.] exhilarantur. Mane [Orig: Manè] si canant, tempestatem praesagiunt.
[Illustration:
Emberiza pratensis. Wisemmertz.
]
[Illustration:
Carduchs. Distelfinck.
]
[Illustration:
Prunella.
]
[Illustration:
Fringilla. Finck.
]
[Illustration:
Linaria Rubra. stocKhenfling.
]
[Illustration:
Linaria. Henfling FlachsfincK.
]
[Illustration:
Fringilla montana.
]
[Illustration:
Acantur quem Gaza Spinum et ligurinum ??? cat. Zeisel.
]
[Illustration:
Citrinella. Citrinle.
]
[Illustration:
Carduelis mas.
]
[Illustration:
Chloris. Grunfinck [Orig: Grünfinck] .
]
[Illustration:
Serinus. Girliz. Fedemlein.
]
[Illustration:
Fringilla. alia.
]
[Illustration:
Ligurinus alius
]
[Illustration:
Carduelis ciliis albis.
]
[Illustration:
Fringilla sublutea.
]
[Illustration:
Canarias. Zuker Vogel. CanariVogel
]
[Note: Descriptio.] MONTIFRINGILLA magnitudine fringillam excedit. Color in capite, dorso et cauda nigrior quam [Orig: quàm] Fringillae. Supina pars albicat. Pectus cum gutture nonnihil ruboris habet. Alae duabus transversis lineis ex ruffo flavescentibus distinguuntur, media linea interiecta. In femina, vertex, cervix et dorsum plus habent ferruginei: alarum linea superior adeo [Orig: adeò] est angusta et brevis, ut fere [Orig: ferè] delitescat. Non adeo [Orig: adeò] suave canunt, et caveis inclusae aliarum alitum Passerum inprimis voces imitantur.
[Note: Descriptio.] LINARIA Passeris est mangnitudine, specie admodum similis, colore testaceo seu ferrugineo ad cinereum vergente, eoque in mare intensiore. Idem in pectore maculis respergitur ruffis, femina fuscis et maioribus. Alarum rectrices pennae nigricant, sed ad latera et in extremitatibus suis candicant.
[Note: Nutrimentum.] Cibus ipsi Phalaridis, lini, cannabis, raparum, et caulium semen, panicum, avena fracta etc.
[Note: Morbus] Laborat interdum morbo, quem subtilem dicunt, in quo maesta silet, pennae obrigent, venter solito tumidior venis rubris conspergitur, pectus ex carne apparet.
[Note: Vox.] Exoriente canicula [Orig: caniculâ] obmutescit, ac plumas vellicando circa medium excutit; sic certum canicularis sideris exortum indicat. Celebris est apud Italos eius astutia. Unde proverbium egli è un Fanello.
[Note: Gesner. in Ornithol.] Huc pertinet Linaria Rubra Gesnero a [Orig: à] coccineo verticis colore dicta, sive illa Aster Oppiani, sive aliud quid. Advolant aliquando turmatim, et fere [Orig: ferè] pestilentiam brevi futuram circa Norimbergam indicare putantur.
[Note: Aldrov. l. 18. c. 9.] Nec non Linaria marina Aldrovandi, quae rostro lutea, vertice miniacea, pectore et ventre candicans. Collo et dorso ex luteo fusca est. Alteri quam exhibet per tergus et superiora prorsus leucophaeae; percurrentibus striis deorsum vergentibus, color miniaceus magis splendet, alae sunt longe [Orig: longè] pallidiores; Gula et pectus leviter lutescunt; retro oculos macula fusca, rotunda data est.
Quae circa Argentinam Gyntel nominatur, per caput dorsum et caudam fusca est, pectore ruffo, fuscis distincto maculis, cruribus rubicundis, ventre inferiore albicante; seminibus papaveris et aliis vescitur; et gregatim volat.
[Note: Nomen.] ALAUDA, seu Cassita et Galerita, quae tamen cristatis vocabula proprie [Orig: propriè] conveniunt, Graecis veteribus , ut apud Hesychium lego; modernis Cuzula, , et in Creta, teste Bellonio, [Note: Scaeliger Exerc. c. 233.] Chamaechilados nuncupatur. Cirim non esse, tum cirri seu innulae oblongae pulcherrimae, tum pedes rubri, qui in alauda non sunt, Scaligero agente, evincunt. Formam non describam, obvia omnibus est avicula. In posteriore digito pedis longissimum habet unguem.
[Note: Locus.] In Andalusia non reperiri, Averroes [Orig: Averroës] tradit; numquam arboribus insidere [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 8.] Aristoteles. Visae tamen in illis cristatae, si rugosum nec levem habuere corticem. In angustiis montium [Note: Agricola. l. de Animal. subter] hieme alicubi conduntur: in Italia et Gallia omni eas videbis tempore.
[Note: Nutrimentum. Plut. l. de Iside.] Vescuntur granis, sed et vermes deglutiunt, attelaborumque ex genere locustarum ova diligenter perquirunt: ideo a [Orig: à] Lemniis coluntur.
[Note: Generatio.] Nidum ex siccarum herbarum radicibus humi ter in anno, nempe circiter Calend. Maii, Iunii, et paulo post Idus Iulias construunt, eundemque aurae obversum ita in segetibus et gramine recondunt, ut praetereuntium et Accipitrum minime [Orig: minimè] obvius sit oculis. [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 1.] Ova quinque pariunt, quae a [Orig: à] bufonibus foveri falsum; quia aurae exponuntur. Superin cidentes solis radii parentum defectum supplere videntur. Pulli exclusi implumes adhuc deducuntur ad pastum, ut praedantium cripiantur iniuriis.
[Note: Vox.] Quantum ad Cantum mira alacritate pennis exsertis in aere [Orig: aëre] vocis
modulatione, laetae serenitati temporis, quasi applaudit. Nam nubilo pluviove caelo, vix aut unquam canit, ut neque humi, sed inter ascendendum. Ascendit autem paulatim, subito [Orig: subitò] vero [Orig: verò] et instar lapidis descendens cantillat. Matutino vero [Orig: verò] potissimum audiuntur, metidiano silent.
[Note: Inimicitia. Arist. l. 9. H. A. c. 1.] Inimicitias exercent cum Pella ex ardearum genere, cuius ova diripiunt, ut Aristoteles vult; cum Acanthyilide, ut Philes et Aelianus; cum corvis, quod ab iis devorentur; cum Accipitribus [Note: Anto~. My-Zald. cit. Aldrov. Aelian H. A. l. 6. c. 46] Alaudariis, a [Orig: à] quibus adeo [Orig: adeò] expavescunt, ut in hominum sinus confugiant, cum Arcturo sidere, quia in ipsius cum sole exortu, obmutescere incipiunt, aegrotant, et plumas vellicando excipiunt. Denique cum sinapis semine, quod nulli non innoxium, alaudas conficit.
[Note: Morbi.] Laborant morbo comitiali, et alterius oculi caecitate, idque nono accidere anno Albertus experientia [Orig: experientiâ] propria [Orig: propriâ] nixus testatur.
[Note: Usus] De usu in cibis taceo. Iuniores et pinguiusculas nemo non appetit.
[Note: Species.] Species Alaudarum sunt, CRISTATA et NON CRISTATA. Illa est vel Maior vel Minor; quarum haec Aristoteli incognita, Schvvenkfeldio Arborea, Fera, , apicem pro corporis magnitudine longiusculum, et pedes rubros habet. Cum frigus intensum est, et nix agros tegit in sterquiliniis et prope [Orig: propè] horrea versatur, per aequinoctium avolat, si Longolio credendum; nidum in fossis senticosis sternit; nullam particularem cantiunculam habet; sed inepte [Orig: ineptè] aliarum quibus cum victitat vocem refert: Congener est ipsi Alauda Silvatica, quam Germani Waldlerch vocant, parte inprimis prona albicantior.
Maior rostrum habet cavum; cristam, cuius radices inter utrumque oculum situantur, aliquantulum nigricantem. Dorsum cinereum albo maculatum. [Note: Bellon. l. 5. de Avibus c. 22.] Ventrem albicantem, pectus cinereum albis maculis conspersum. Caudae plumas nigras. Linguam exiguam fere [Orig: ferè] furcatam, quia ramis raro [Orig: rarò] insidet; ungues longiusculos. Habitat in agris, circa flumina, et lacus; hiemis tempore ad vias. Non volat aliarum more, sed vento cogente, nunc ima nunc summa petit.
Non cristata suavius canit.
[Note: Usus.] Laudatur ad colicos dolores, [Note: Galen. de simpl. Medic. facult. l. 11.] seu cocta seu assa. Quidam cor alligari femori iubent: aliis recens tepensque devorant. Consularis Asprenatum domus est, inquit Plinius, in qua alter [Note: Dioscorides l. 2. c. 48.] è fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta, et corde eius armilla [Orig: armillâ] aurea [Orig: aureâ] incluso; alter sacrificio quodam crudis laterculis incluso corde, ad formam camini, atque ut sacrum peractum erat, obstructo sacello. Thraces vivente adhuc Alauda cor exemptum sinistro femori pellendae coicae ergo [Orig: ergò] circumdabant, ut Alexander Trallianus scribit. Porta causam in loquacitatem conicit. Nimia enim garrulitate, flatus, ex quo morbus saepe [Orig: saepè] exoritur, eximitur.
Non CRISTATA, Hermolao, Sipontino, et Grapaldo Terraneola, Nipho falso [Orig: falsò] Aristotelis Tetrix, colore similis est cristatae, sed magnitudine minor. Caput habet nigrius fulvo colore [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 25.] intermixtum. Dorsum spadiceum, cinereum, et subnigrum. Pectus pluribus maculis distinctum. Ventrem subalbidum. Posticos digitos et ungues eiusdem magnitudinis cuius et posteriores. [Note: Bellon. H. Avium. l. 5. c. 23.] Degit in planis locis, erica et Iunipero consitis. Hieme gregatim volant, aestate binae. Alta petunt volatu, diutius in aere [Orig: aëre] haerent, et maiora spatia conficiunt. Amoenitate vocis inter omnes excellunt. Galli ex uno temperamento in alterum facile [Orig: facilè] transire, et pro ventorum diversitate, diversimode [Orig: diversimodè] etiam immutari, tradunt. Flante Austro macrescunt, Aquilone pinguescunt. Captura hieme largissima, nisi nives diutinae sedeant, et maxima sit frigoris inclementia.
Ad hanc Calandra, Alauda pratorum, et Alaudae congener spectat.
Calandra Graecis et forte [Orig: fortè] , seu suavitate cantus; aliis, sed falso [Orig: falsò] Acredula, Charadrios, Gurgulio, ad Sturni magnitudinem accedit. Alaudae de cetero in omnibus similis. Collum qua iubae Capiti connectuntur gracile habet,
[Illustration:
Coscothraustes
]
[Illustration:
Coscotraustes. Indica.
]
[Illustration:
linarin funfling [Orig: fünfling] . flax fink
]
[Illustration:
linaria
]
[Illustration:
Alauda. Cristata. lerche
]
[Illustration:
Alando lerche
]
[Illustration:
Carduolis distelfinck
]
[Illustration:
ligurinus
]
[Illustration:
Spinus. Ligurinus
]
[Illustration:
Chloris seu frin gilla Viridis grim finck
]
[Illustration:
Hortuia nus Brach amsel Trostel
]
[Illustration:
Turdus. Krames vogel.
]
et rostrum crassius. Victitat dutiusculis grantis. Vocis modulatione audientes mirifice [Orig: mirificè] oblectat, ac omnes avium voces expressime [Orig: expressimè] imitatur. Capta, vix unam diei horam sine cantu praeterit.
[Note: Bellon. H. Avium. l. 5. c. 24.] Alauda Pratorum Alaudis est minor. Rostrum habet tenue, et longiusculum. Plumas cutem contegentes omnino [Orig: omninò] nigras. Caudae, in extremo albicantes. Humi dormit. In pratis nidificat. Difficulter educatur, sed educata suavissime [Orig: suavissimè] canit. Cum Accipitrem supervenientem adspicit, in arborum ramis latitat.
Alaudae congener illa Aldrovando dicitur, quae Bononiae Petrone, Genuae Petronella et Chiapparone dicitur. Cristatae maioris magnitudinem aequat, vel superat. Eidemque colore fere [Orig: ferè] similis est. Pectoris et totius ventris color magis ad subflavum vergit. Ungues in tantam longitudinem non excrescunt. Tibiae et pedes albicantiora sunt. Humi saepe [Orig: saepè] quiescit vel cursitat; in arboribus vero [Orig: verò] et fruticibus summa semper cacumina petit, quibus diu immobilis insidens, suavissimas cantilenas modulatur.
[Note: Descriptio.] CHLORIS Germanis Grunsinch [Orig: Grünsinch] , seu Fringilla viridis, magnitudine est alaudae, aliquando tota viridis, aliquando valde [Orig: valdè] lutea. Mas a [Orig: à] femina in hoc differt, quod haec spadiceo partim, partim cinereo ubique coloratur, minusque multo lutei coloris, imo [Orig: imò] modicum admodum habet. Pedes ei et crura mollicula, carnea fere [Orig: ferè] substantia et colore. Gula, venter, pectus, uropygium, et alarum suprema ora, pulcherrimo ochrae colore flavescit.
[Note: Victus. Arist. H. A. l. 8. c. 3.] Aristotels vermiculis victitare scribit. Verum pascitur quoque seminibus, Carduorum maiorum, Lapparum, raporum, et phalaridis. Adeo [Orig: Adeò] aliquoties cicuratur, ut una manu detenta, cibum [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 13.] altera porrectum, capere non recuset. Nidum ex hymphito stirpitus evulso [Note: Generatio.] facit. Sed stragulum ex lana et villo subicit. Quatuor aut quinque ova [Note: Aelian. H. A. l. 4. c. 47] parit.
[Note: Aldrovand. Ornith. l. 18. c. 18.] Congener est huic illa, quam Aldrovandus Chloridem Indicam vocat, quaeque prono, ventre nimirum et pectore est candidissima, rostro subviridi ad fuscum vergente, capite toto dorso et Uropygio viridibus; pennis, alarum remigibus et tota cauda caeruleis, scapis albis, pedibus nigris.
CITRINELLAM Gesneri, quam Galli Tarin vocant, Thracipedem Aristotelis Bellonius esse opinatur. Color capitis dorsi caudae intensior est quam [Orig: quàm] in Ligurino, ideo ob flavedinem magis fusca videtur. Mas plus flavi coloris in toto corpore et praesertim in pectore et circa nates habet, quam femina. Vescitur iisdem seminibus, quibus aliae canorae. Raro [Orig: Rarò] plures quam [Orig: quàm] septem, aut octo uno incubitu excludit, et in cantu omnibus huius generis excellit.
SERINUS Gesneri Ligurinum magnitudine et colore refert; pectore et ventre ex viridi flavescens; parte superiore, partim eiusdem coloris partim fusca. Congener est illa, quam Germani Hirngrylle vocant, magnitudine [Note: Gesner. in Ornithol.] Ligurini, sed magis lutea. Capitur in Helvetiae montibus. Auceps cum sexum utrumque domi aleret, ita ut aliqua volandi libertas esset, pullos etiam ex eis habuit. Sed cum aliquando pro mare Gryllo marem Ligurinum adhibuisset, ova quidem nata sunt, sed ex quibus foris nihil provenit. Suavissime [Orig: Suavissimè] cantillat.
LUTEARUM duo sunt genera; Unum, quod Ciam simpliciter Itali vocant; Alterum, quod a [Orig: à] colore paleari, Ciam Pagliariam, seu Pagliaricciam, Angli Gelgorstam dicunt. Capiuntur facillime [Orig: facillimè] omni aucupii genere. Vescuntur granis hordei triticei pane; hieme alimentum in equinis stercorib. quaerunt. Captae per duos vel tres menses merum Cici ingeminant; servitutis oblitae ad suos modulos revertuntur. In caveis saepe [Orig: saepè] cum morbo comitiali conflictantur. Media [Orig: Mediâ] hieme magno
numero in Italia apparent, et in pratis ingentes earum catervae conspiciuntur. Quae de harum congenere addit Aldrovandus vide si libet capite videsimo primo, libri decimi octavi.
AVis Latinis, seu per Onom atopoeiam, seu a [Orig: à] colore, Turdus dicta, a [Orig: à] Graecis veterib. a [Orig: à] modernis [Note: Bellon. Obser. l. 1. c. 10.] Schynopoullos, ac si lentiscinas aves diceres, vocatur. Genera ipsorum tria prodidit Aristoteles. Viscivorum seu picae magnitudine. a [Orig: à] stridore dictum, quantitate Merulae; et Ilias, omnibus minus, minusque maculis distinctum, [Note: Athen. Dipnos. l. 2.] quod gregatim volat. et nidos è luto hirundinum more construit, et apud Gallos [Note: Scalig. g in H. A. Arist. l. 9. c. 26.] non extare putatur. Recentiores plura enumeratis annumerant. Nam et Turdela Hermolao est genus Turdi alterum, quod in Veneta provincia Drexanos vulgo [Orig: vulgò] vocant, maior Turdo, penna subfusca [Orig: subfuscâ] , varia; et Turnero illa, quae Saxonice [Orig: Saxonicè] Brachvogel, (commune hoc fere [Orig: ferè] illis nomen, quae in novalibus et quiescentibus agris immorantur) colore fusco, terreo, obscuro, ut humi sedens agnosci vix possit, ex Turdorum est genere. Idem Germanorum Trostel, Turdum pilarem esse putabat. [Note: Genera.] Scaliger [Note: l. Commentar. citato.] secundi apud Aristotelem generis, duas species facit; quarum una Trida a [Orig: à] Vasconibus, altera Turdus dicitur, figura [Orig: figurâ] et facie adeo [Orig: adeò] dissimiles, ut nonnumquam in agnoscendo fallantur. Saxonum Ziepdruschel colore Iliaco similis, quaeque circa rubos versatur, et fructibus eorum victitat, minimum Turdi genus, et Aristotelis quibusdam, Germanorum vere [Orig: verè] Klein Zimmer, Merula [Orig: Merulâ] minor, rostro acuto, brevib. pedibus, eiusdem nonnullis Cyanus. Helvetii habent Turdum silvestrem. Carinthiorum avis dicta Leimtrostel, pedibus albis, Turdis minoribus annumeratur. De Albis, qui in Septentrione, non est quod aliquid dicam.
[Note: Forma.] Forma si spectetur, cinereus color eis fere [Orig: ferè] peculiaris est, huic quam [Orig: quàm] illi remissior vel intensior. Omnes per collum inferius, pectus et ventrem maculis aestate consperguntur, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 49] quas per hiemem deponunt. Unde Plinius, [Note: H. N. l. 10. c. 29.] Turdis color aestate circa collum varius, hieme concolor. Visus tamen viscivorus, nescio quo anni tempore captus, qui ita plumbei coloris evaserat, ut quodammodo ad amethystinum accederet. Visus et Turdus vul ò dictus, tribus diversis coloribus diversis nimirum temporibus captus. Rostrum omnib. est longiusculum, crassiusculum, rectum. Lingua lata, et ad imitandum humanum sermonem parata. Pedes figura [Orig: figurâ] similes, et colore non in omnibus eodem. Intestinum appendices non habet, nec gula versus stomachum dilatatur, nec superius ingluviem habet. Nullibi non sunt obvii. Daphnios, seu a [Orig: à] Laureto illo Alexandrino, ubi baccis vesci poterant; seu a [Orig: à] Daphne delitioso quodam Syriae suburbano ita dictos, Clemens Alexandrinus celebrat. Advenas esse, et quotannis in Italiam circiter aequinoctium autumnale transmare verno revolare, Auctor est [Note: de Re Rust. l. 3.] Varro. Unde trimestres Plinius dixit; per hiemem latere scripsit [Note: H. A. l. 8. c. 3.] Aristoteles: nec tamen omnes, vel ex eo evidens, quod in [Note: Gesn. in Ornithol.] Helvetia circa Tigurum per hiemem abundent, hieme in Italia loca maritima iuniperis et myrtis consita, frequentent. Ab [Note: l. 5. Hexam. c. 14.] Ambrosio inter eas quae sub hiemis initium ad nos accedunt, numerentur; Bononiae denique Martio [Note: Aldrov. Ornithol. l. 16. c. 1.] etiam mense copiose [Orig: copiosè] habeantur.
[Note: Victus.] Quantum ad Victum delectantur baccis myrti, iuniperi, sambuci, hederae; nec non olivis, ut est apud Calphurnium Poetam [Orig: Poëtam] . Unde Olivariorum nomen; fagiglandibus, insectis, lumbricis et culicibus. Ex semine ab ipsis excreto provenire viscum Theophrastus [Note: Theophr. de Caus. Plant. l. 2. c. 23.] et Plinius [Note: H. N. l. 16. c. 94.] prodidere, tam falso [Orig: falsò] quam Satyria et Orchides ex eorum genitura nasci, falsum est. Quot enim in arboribus Turdus stercus excernit, et
[Illustration:
Montifringilla mas.
]
[Illustration:
Montifringillae Congener.
]
[Illustration:
Linaria marina.
]
[Illustration:
Linaria rubra.
]
[Illustration:
Linaria alia
]
[Illustration:
Alauda. Lerche.
]
[Illustration:
Alauda Cristata.
]
[Illustration:
Guntel.
]
[Illustration:
Alauda pratorum.
]
[Illustration:
Alauda Cristata.
]
[Illustration:
Alauda Cristata Senex.
]
[Illustration:
Alaudae Congener Cum loto Aethiopica.
]
[Illustration:
Calandra. alancta mareim Calander
]
[Illustration:
Chloris siiluestris
]
[Illustration:
Citrinella.
]
[Illustration:
Lutea seu Cirulus femina.
]
[Illustration:
Lutea mas.
]
tamen viscum non generatur? Quot in regionibus Turdi non sunt, ubi viscum nascitur? Concoquitur in Turdi ventriculo granum, [Note: Scalig. in Exerc. 168.] cum labruscarum longe [Orig: longè] duriora et maiora concoquantur gigarta: et exhibitis uni visci baccis, nulla in excrementis reperta est species. De saginatione videantur Oeconomica.
[Note: Generatio.] In cacuminibus arborum nidificantes, pene [Orig: penè] contextim in successu, generant. Ova, decem a [Orig: à] conceptu diebus pariunt et fovent. Increbuit alicubi mos, ut vasa ibidem collocentur.
[Note: Vox] Vox eorum trutillare, ut Philomelae auctor inquit. Sermonia ssueti, [Note: Scalig. Exerc. c. 237.] tamquam è modulis sermocinantur. Habuit Agrippina, qui omnium sermones [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 42.] imitabatur. Et mirum est adeo [Orig: adeò] surdos dici, ut vitium in proverbium cesserit. Invenere et in
[Note: Usus.] Medicina Usum. Myrtorum baccis farti et assi ventris profluvio laborantibus [Note: Plin. H. N. l. 30. c. 7] exhibentur. Tempore pestis in cibo, macerati, laudantur.
[Note: Bellon. l. 6. de Avib. c. 31.] Quid de usu in cibis dicam? Duriores quidem concoctu, Perdicibus, Attagenis, Phasianis et Gallinis, Galenus facit: sed quia idem Phasianos Gallinis concotione et nutriendi vi pares, edendi suavitate superiores [Note: l. 7. Method.] alibi scribit; alibi alibi [Note: l. de cibis boni et mali succi.] laudatis cibariis, quae neque tenuem neque crassum sucum gignunt annumerat, vel locus prior mendosus est, vel sibi ipsi contradicens, fallitur. Graeci [Note: Alex. ab Alex l. 5. Genial. dier. c. 26.] sane [Orig: sanè] ova cum Turdis, leporinis carnibus, ac mellitis placentis secundae mensae frequentius inferebant. Iisdem Turdorum turmae in propomatibus seu primis [Note: Athen. in Dipnos. l. 2] cenae ferculis in usu. Eorundem pectora in patinam Apicianam coniciebantur. Et quantus circa eos Romanorum luxus, sive copiam, sive pretia spectes. Tanta Turdorum [Note: Plin. H. N. l. 13. c. 9] aliquando fuere aviaria, ut ex iis stercorarentur agri. Lucullus [Note: Varro de R. R. l. 3.] alios videbat Turdos in mazomo positos coctos, alios volitare circa senestras captos. Ex uno Ornithone quinque milia scio vaenisse Turdorum denariis ternis (id est computante. Budaeo denis solidis Turonicis et semisse) ut H. S. sexaginta milia ea pars villae reddiderit eo anno, inquit [Note: l. 3. de Re R. c. 2.] Varro. At nunc aetatis nostrae luxuries quottidiana fecit haec pretia, etc. Nostra aetate quoquo modo capti eduntur. Quibusdam iecur ovis integrum cum medulla panis contunditur, et perlinteum transmittitur. Hinc aromatibus ad saporem coloremque commendandum inspersis fervescit. Turdi in iure carnium elixi, et modice [Orig: modicè] frixi imponuntur.
TUrdus Viscivorus, Aristoteli , Athenaeo dicitur. [Note: Gesner. in Ornith.] Maior est ceteris Turdis, et paulo [Orig: paulò] infra columbam. Capite, alis, et ventre fuscus; plumis tamen iuxta caudam aliquid flavi admixtum apparet. Cutem intra rostrum pallidus et subruber colores mixti tingunt. Collum parte prona [Orig: pronâ] , venterque totus nigris punctis in albi cantibus plumis, et alicubi flavis variant. Pedes digitique, posteriore praesertim tibiarum nervo, flavescunt. [Note: l. 16. Ornith. c. 2.] Aldrovandus semel unum adeo [Orig: adeò] , in cauda maxime [Orig: maximè] , et alarum remigibus albescentem observavit, ut pene [Orig: penè] albesceret; capite vero [Orig: verò] , tergore, et supernis alis omnino [Orig: omninò] cinereus esset. Nullo non tempore apud nos visuntur. Cibus ipsis abietis viscum et resina; aestate inprimis; hieme fructiferarum arborum semina. Sed et baccis arborum, Iuniperi praesertim et Ligustri, inhiant. Dum singuli singulas visciferas arbores occupant, et prope [Orig: propè] eas morantes, alios persequuntur, facilius capi, prodidere nonnulli. Observatain iis a [Orig: à] rusticis et praesagia. Diu nempe duraturae hiemis, si circa huius finem in cacumine arboris cantillent. Futurae aestatis, si in eius medio consideant.
[Note: Gesner. in Ornithol.] TRICHAS, qui Pilaris perperam dicitur, et a [Orig: à] stridore nomen sortitus est, totus fere [Orig: ferè] magnitudine et figura est Merulae. Rostrum habet
subflavum in extremo nigricans. Os et linguam flavo colore tincta. Collum pronum cinereum maculis nigris aspersum. Dorsum caropum, et per medias pennulas nigricans. Pars circa Uropygium cinereis plumis obtegitur. Caudam nigrae pennae constituunt. Collum supinum et pectus varia sunt. Pennae alarum partim nigricant, partim ruffo colore tinguntur, etc. Numquam aut raro [Orig: rarò] in aestate in Anglia visitur, hieme tanta illorum multitudo, ut nullius avis maior. Vescitur baccis iuniperi, Aquifoliae, et sorbi minimae. Apud Helvetios postremo [Orig: postremò] advenit, Acute [Orig: Acutè] [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 20] sonat, et quamvis colorem mutet: vocem tamen non variat. Volat gregatim, et inter volandum obstreperus est.
TUrdus Illas, Tyllas Alexandro, Myndio dicitur. Fuscus est per totum dorsum. Pectus est varii coloris, medius venter albicat; utrinque rubet. Eodem colore pars sub alis tingitur. Interiora oris penitus flavescunt. Nidificant in Bohemia vel Hungaria. Gregatim plaerumque in dumetis degunt. Initio hiemis per quatuordecim fere [Orig: ferè] dies ante Pilares in Helvetiam advolant, circa Pascha recedunt. Racemis victitant, vineisque multum damni inferunt. Ideo [Orig: Ideò] tempore vindemiarum capiuntur. Gesnerus in dissecti ventriculo mense Novembri baccas spinae albae quam Oxyacantham dicimus, reperit.
Quem Aldrovandus Turdum simpliciter dictum vocat, is Bellonio Turdus primus Aristotelis, et Turdus viscivorus minor dicitur. Crura in eo ex cescriptione Gesneri albicant. Pectus, ventrem, et latera puncta nigra insigniunt; illud subflavo et ruffo colore in unum commixtis insignitur. Idem sub alis color merus. Tota fere [Orig: ferè] pars prona fuscescit. Alae susco ruffum miscuerunt, et maculas subflavas habent. Venter candidus est. Crura albicant. Proprium illis esse apparet, ut circum oculos maculentur. Sexum solo cantu discerni posse dicunt.
NB. Genus Turdorum exoticum Vide in Mantissa. N. 9.
MErula, Graecis et , quibusdam a [Orig: à] nigro colore Nigretta; Latinis quod solivaga sit et sola pascatur, Merula dicitur. Duo [Note: Genera.] ipsarum Genera Aristoteles [Note: H. A. l. 9. c. 19.] ponit. Vulgare seu nigrum, et candidum, quod tantum circa Cyllenam Arcadiae nasci scribit: nos et in Norvegia, et in novo orbe inveniri scimus. Varro [Note: de R. R. l. 3. c. 9.] inter res inusitatas reponit. Addit et tertium fusco colore, et minoris magnitudinis, quod Passerem solitarium vel Merulam montanam quidam esse iudicant. Vidit Aldrovandus totam ex flavo ad castaneum vergentem, mutato forte [Orig: fortè] priore colore. Magnitudinem ei Turdi Trichadis Aristoteles tribuit citante Athenaeo, colorem nigrum, rostrum puniceum vere [Orig: verè] an falso [Orig: falsò] nescio. Albertus rostrum et pedes crocea. Sed ut plumarum colorem pro temporis diversitate mutant: ita et rostrum idem non servat. Nam id anniculis, teste Plinio, in ebur transfiguratur, at maribus duntaxat. Scaliger [Note: In Aristotelis H. A. l. 9. c. 5.] pullos nigrum habere, anniculos buxeum affirmat Sexus optime [Orig: optimè] discernitur. Femina namque fusca est, rostro inferius tantum lutescente, supra plane [Orig: planè] fuscido. Gula pectusque totum ex albicante et fuscescete colorib. maculantur. Nominat Aldrovandus [Note: Ornith. l. 16. c. 6.] quandam Leucophalum, cuius caput praeter tres maculas oblongas nigtas, quae retro [Orig: retrò] oculos conspiciebantur, prorsus candidum erat, rostrum et oculorum iris lutea, pedes fuscescebant. Cauda et venter aterrimi caloris. Alae albo maculabantur. Apponit et candidam totam, rostro duntaxat rutilo, et pedibus lutescentibus. Aliae ex albo et nigro sunt maculatae, mas minus quam [Orig: quàm] femina, cauda [Orig: caudâ] nigra [Orig: nigrâ] , rostro et pedibus intense [Orig: intensè] in mare rutilis, paslide [Orig: paslidè] in femina flavescentibus.
[Illustration:
Turdus Viscivorus. Trostel.
]
[Illustration:
Turdus simpliciter. Krametuogel.
]
[Illustration:
Turdus leucocephalos.
]
[Illustration:
Merula. Stein Amsel.
]
[Illustration:
Merula mas.
]
[Illustration:
Merula femina.
]
[Illustration:
Merula alba et nigra.
]
[Illustration:
Passer sobtarius mas. merulus
]
[Illustration:
Passer solitarius femina.
]
[Illustration:
Merula torquata mas.
]
[Illustration:
Merula torquata femina.
]
[Illustration:
Merulae Congener.
]
[Note: Locus.] Quantum ad Locum, versantur in locis densis consitis arboribus, spinetis, angustis montium angulis, et lapidum fissuris. Mutant ut Turdi [Note: d Arist. H. A. l. 9. c. 16.] locum, et hieme in vicina demigrant aprica. Parasitus tamen apud Athaenaeum, si algor sub dio perpetiendus sit, se Merulam esse profitetur.
[Note: Victus.] Vescuntur iis dem quibus Turdi. Sed et pomis sorborum, orni sambucique acinis. Caveis inclusae etiam carnib. Plantae ex quibus praecipue [Orig: praecipuè] cibum decerpunt, sunt Oxycedrus Dalechampii, Ilex Aquifolia eiusdem, Myrtacanta, philyrea angustifolia, myrtus laurea maxima, myrtus exotica Plinii, et area Theophrasti effigie alni.
[Note: Generatio.] Nidos figura [Orig: figurâ] haemisphaerica [Orig: haemisphaericâ] oblongiuscula [Orig: oblongiusculâ] , admodum scutellae cavos, ex surculis ramulisque exilibus, et fibrosis radiculis luto inter se contextis, substrata molliore materia construunt. Bis anno, omnium avium primae, ante exactam hiemem, in Helvetia mense Mattio vel Aprili pariunt. Numerum pullorum nemo exponit. Nido Aldrovando allato quinque inerant. Persarum Magos ex salvia sub ficu putrefacta, dum sol et Luna secundam solis faciem occupant, avem Merulae similem procreasse, cuius adustae cinere lampadi insperso domus serpentibus repleta videbatur, auctor est [Note: Epist. Medic. 38.] Langius.
[Note: Vox.] De earum Voce fringulicire quidam usurpat. Veteres eius non exprimunt proprium, sed inter canoras ponunt. Quandam adeo [Orig: adeò] in novem vocum modis exprimendis excelluisse, ut nullus hominum perfecte [Orig: perfectè] eam imitari potuerit, Albertus auctor est. Incipiunt autem vere canere, continuant per aestatem. Hieme cohibendo vocem, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 49] strepunt et tumultuose [Orig: tumultuosè] voculantur. Plinius hieme balbutire, circa solstitium mutas esse [Note: Plin. H. N. l. 10.] ait.
[Note: Amicitia] Amicitiam eum ea Rubecula colit. Sequitur enim eam, et noctu, vel iuxta ipsam, vel in proxima arbore conquiescit. Ipsas Noctuae ita infensas quidam volunt, ut quotiescumque clamantem audiverint, tamquam iniviuriam vindicaturae, advolent. Mali Punici grano perire Aelianus [Note: Ael. H. A. l. 6. c. 46.] auctor est.
[Note: Ingenium.] Ingenium resipit, quod [Note: Philostr. l. 7. in vita Apollon.] humanum sermonem, quamvis linguam strictam, rostrum rectum, et angustum habeant, imitantur: et quod [Orig: quòd] Laurifolio annuum fastidium purgant.
[Note: Usus.] De Usu in cibis, haec pauca dixisse sufficiat. In pectore ipsarum [Note: Horat. l. 2. sermon.] adusto haud parvam collocasse voluptatem Romanos. Inter popinae vero [Orig: verò] professores [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 50.] clunesne tergoribus sint praeferendae, disceptatum. Tarde [Orig: Tardè] tamen concoquuntur, parumque alunt, si [Note: Platina l. 5. de tuenda sanit.] Platinae credimus; inter laudatas censeri debent, si Salernitanis. Nonnulli a [Orig: à] Noctua captas praeferunt. Alii pingues et retibus vel laqueis captas eligunt.
Quantum ad Medicinam, bene [Orig: benè] illis qui laxa sunt alvo praescribuntur. Plinius inassatas cum myrti bacci dysentericis mederi scribit, Porta [Note: l. 3. Phytogn. c. 11.] Melancholiae. Fimus ex aceto mistus, si orizam avis comederit, extirpat lentigines. Caput ad brachium sinistrum, cum leporis pedibus portatum, audaces facere, mendacium est.
PAsser Solitarius, quod cum nullo sui generis unquam, nisi tempore generationis versetur vulgo [Orig: vulgò] dictus, quem tertiam Aristotelis Merulam esse Gesnerus, Niphus, et Aldrovandus asserunt, Merulus Solitarius circa Tridentum, Merulus stercorosus, quod in latrinis habitare credatur Romanis, si Alberto credendum; Merula saxatilis [Note: Gesner. in Ornithol.] Placentiae dicitur. Avis est Merula paulo [Orig: paulò] minor, tota nigra, rostro lo~giusculo, parumper arcuato, capite pro corporis proportione parvo, superius plano, nigroque ad latera, nempe [Orig: nempè] circum oculos, aures, et in collo inferiore caeruleo. Femina tota fusca est, et pectore maculis lutescentibus
variegatur, mari plane [Orig: planè] dissimilis. In saxis et testis (non tectis, [Note: Arist. l. 9. c. 19.] a kera/mion, namque textus habet) diversorium habere Aristoteles dixit. In parietibus aliis Passeribus co~iungi, et cum eis ad pastum volare Albertus. In dumosis rupibus circa Larium lacum nidulari, neque cum aliis avibus degere, Gesnerus affirmat. Canorus est, et Mediolani ac Genevae magno propter cantum pretio venditur. Quem Bellonius descripsit, et Charadrium esse primo aspectu putabat, Turdi Iliaci est crassitie, Lusciniae morib. praeditus. Rostrum habet rotundum, acutum, subalbum, in extremo nigrum. Pennas sub pectore et duabus costis colore dactylorum, [Note: Forma.] maculis interstincto. Dorsum cinereum, fulvo maculatum. Pedes Turdo similes, Caudam ut in Luscinia ruffam, quam moxut è nido eximitur, immutat. Mas quia pulchrior, coloris elegantia [Orig: elegantiâ] a [Orig: à] femina distinguitur.
[Note: Generatio.] In rupibus solitariis nidificat, et raro [Orig: rarò] in plano aut per valles cernitur. Certo anni tempore sub tegulis seu imbribus degit. Canit noctu aeque [Orig: aequè] ac interdiu ad lumen candelae maxime [Orig: maximè] : Franciscus Gallorum Rex tanti eius cantum fecit, ut nullam praeter hanc audire dignaretur.
PASSERI SOLITARIO congener est illa avis, quam quidam Petrocos scyphum, Germani Steinrotele et Blauvogel vocant, Bellonius [Note: l. 1. Observ. c. 11. et l. 6. de Avib. c. 6.] Cyaneum Aristotelis, sed falso [Orig: falsò] (Ex Picorum enim genere est, rostro etiam ad saxa durissimo; et quis Merulam totam caeruleam vidit) dixit. Magnitudine [Note: Seiler. ad Gesnerum.] est Sturni, pectore, cervice, et lumbis Cyanea: dorso et alis nonnihil nigricans. Rostrum ei sesquidigiti longitudine subternares fuscum, imo aculeatum, superiore parte adunca, inferiorem ut plurimum contegente.
[Note: Locus.] Degit in altissimis, praeruptis, et nivosis scopulis, in Creta, Citharea, Corcyra, Zacyntho, Eubaea, et circa fluvium Athesin.
[Note: Generatio.] Nidificat in deviis solitudinibus, pullosque, quos ternos aut quaternos excludit, ut a [Orig: à] rupicapris etiam tuti sint, in cavernas deorsum condit.
[Note: Vox.] Vox ipsi articulata, amoena et varia. Media [Orig: Mediâ] et intempesta [Orig: intempestâ] nocte expergefacta, ad astantis provocationem claro spiritu canit. Ante tempus autumni cum colore etiam vocem mutat, ac alis expansis novos, secum continuo [Orig: continuò] murmurans, excogitat cantus, nec veteris obliviscitur.
Color sub hiemem niger è caeruleo evadit. Circa veris initium, in pristinum commutatur. Adulta vel è nido semel egressa et volatui adsueta, nullis astutiis capitur. Moris denique ei, oculos hominum aliorum alitum more adpetere. Tamque diligenter res observare, ut plaeraque, vocis aliquo articulo indicet.
MErula Germanorum MONTANA, avis est paulo [Orig: paulò] infra Turdum maiorem. Caput, dorsum et alae, ruffo quodam modice [Orig: modicè] admisto nigricant. Pectus est, explumis partim subfulvis, partim nigricantibus obscure [Orig: obscurè] maculosum. Os interius et lingua lutei seu melini coloris. Ventris color ex nigro et cinereo mistis; crura ex glauco nigricante, et ruffo, constant. Cauda est atra.
TORQUATA, quae et Montana, Saxatilis, et Equina, quod in silvis vermiculos in fimo equino quaerat, avis est barbatula, magnitudine fere [Orig: ferè] et colore Turdi. Parte prona [Orig: pronâ] inter collum habet albas duorum digitorum latitudine plumas, reliqua [Orig: reliquâ] maculosas, nigris in medio pennis, ambitu albis, superiore fuscas, alarum pennis, margine extrinseco albicantibus. Femina, quam Aldrovandus descripsit, erat corpore toto subnigro; rostro circa nares, et in apicenigro, ad latera flanascente, pennis remigib. alarum nec non ventris, extimis oris, nonnihil albicantibus, cetera [Orig: ceterà] candicantibus. In ultimo gutture seu pectoris principio macula albissima pollicem lata ad humeros pertingente, vel torque candido, ornabatur.
[Illustration:
Merula Rosea mas seu Sturnus marinus.
]
[Illustration:
Merula. amsel.
]
[Illustration:
Merula Brasilica.
]
[Illustration:
Merula apus Indica.
]
[Illustration:
Sturnus vulgaris.
]
[Illustration:
Cariiocatacte. nusbicker
]
[Illustration:
Sturnus. Staer.
]
[Illustration:
Sturnus Capite albo.
]
[Illustration:
Sturnus pullus.
]
[Illustration:
Sturnus Cinereus.
]
Merula BICOLOR quod duobus potissimum coloribus fusco aut subnigro, et luteo rubescente variet, dicta, est avis Merula [Orig: Merulâ] paulo [Orig: paulò] minor, capite fusco, lineolis candicantibus variegato, rostro in luteo rubescente, qui etiam color in tergore et cauda intensior; in pectore et ventre remissior, videtur. Alarum remigibus fuscis, in extremis oris albis, pedibus breviusculis, digitis pro proportione longis luteis, unguibus rubicundis.
SAXATILIS, quam Turnerus ex Graculorum genere facit, quidam Cyanon Aristotelis credunt, nonnulli Rubiculam Saxatilem, Nucifragam, Merulam Alpinam vocant, avis est cum Caryocatacte Gesneri eadem, merula maior. Sturnifere [Orig: Sturniferè] instar maculata, supra nigricans, minus tamen in capite et dorso, quam [Orig: quàm] in alis, maculis ubique distincta semilunaribus, quaepariter per tergus et alas maiores sunt quam per caput. Prone [Orig: Pronè] a [Orig: à] rostro ad anum usque lutea maculis ferrugineis albisque, quae et ipsae magnitudine variant, percurrentibus. Alarum pennas maiores habet nigras, et in extremis oris candicantes. Caudam supine [Orig: supinè] nigram, prone [Orig: pronè] ferrugineam, pedes fuscos. Vaga est, nec invenusta.
[Note: Aldr. Ornith. l. 16. 6. 15.] MErula ROSEA, ab aucupibus, Italis Sturnus marinus vocatur. Est merula [Orig: merulâ] paulo [Orig: paulò] minor; tergore, pectore, et alis supernis roseis seu carneis, capite cirrhato, rostro qua capite iungitur nigro, cetera carneo, alis et cauda nigris, remigibus fere [Orig: ferè] sub castaneis. In femina, color est dilutior, caput si excipias. Reliqua enim pars colli, alae et cauda minus quam [Orig: quàm] in mare nigrescunt. Plurimum [Orig: Plurimùm] adipis corpori adiciunt, et in cibo maxime [Orig: maximè] commendantur.
[Note: Bellon. l. 6. de Avibus c. 27.] EXOTICA est duplex, Brasilica, et Indica Apos. BRASILICA ut a [Orig: à] Bellonio describitur, differt magnitudine a [Orig: à] Merula. Rostrumilli breve. Color totius corporis, si caudam et alas, quae atrae sunt, adeo [Orig: adeò] intense [Orig: intensè] rubet, ut nullus intensior rubor possit excogitari. [Note: Ornith. l. 16. c. 16.] Cauda oblo~ga est, crura nigra. Illius, quam Aldrovandus exhibet, pennae superius omnes ad scapulas rubent, dein nigrae succedunt, has rubrae rursus excipiunt. Rostrum est insigniter recurvum, intus luteum. Pedes, qui pro tibiarum proportione maiusculi ex cinereo leviter fuscescunt. APOS monstrosa forte [Orig: fortè] est. Rostrum habet Merulae in extremitate nigrum et recurvum, infra qua capiti iungitur candicans. Caput, venter, dorsum, colore coccineo intenso et vegeto, alae et cauda nigro, unde Porphyromelanos dici posset, tinguntur.
CONGENER Merulae est duplex. Una rostro, prope [Orig: propè] quod linea rubra conspicitur, nigro; capite, dorso, et cauda, ad subcastaneum vergentibus, extremis oris albicantibus. Prone [Orig: Pronè] pectore, ventreque toto et cauda, lineis quibusdam cinereis per transversum ductis albicat. Altera Merulis erat minor, Passeribus maior, capite cinereo, oculis nigris aureo circulo circumductis, rostro pro corporis proportione robusto, luteo, crassiusculo, in extremitate nigro et acuto. Dorso ad caudam castaneo obscuro, pennis alarum quae dorso iunguntur albis. Qua ventri nigris. Remigibns in extremis oris cinereis. Similis Collurioni cinereo videbatur.
[Note: Genera.] STurnus, Graecis ya\rya/ros, bu/tta, bu/tqos, et go/lmis2, quod apud Hesychium et Phavorinum leges, dicitur. Avis est ob colorum varietatem, et conspersas per corpus maculas, elegans, et bene [Orig: benè] , picturata a [Orig: à] Poetis dicitur. Non tantum autem albis maculis tingitur; sed rubescit quoque, lutea aliquando; in alis, prope [Orig: propè] oculos, et in infimo tergore viridescit. Rostrum habet Picorum non absimile, in fine fuscnm. Caudam brevem et nigram. Pedes fere [Orig: ferè] croceos. Aristoteles [Note: H. A. l. 8. c. 16.] solum vulgare genus, quod super tecta cantu suo aures
fatigat, agnovisse videtur. [Note: Ornith. l. 16. c. 19.] Aldrovandus tres exhibet, Unum totum, album, rostro quod ex luteo rubescit, et pedibus, qui leviter carnei exceptis. Alteri caput, collum, et rostrum erant alba; Maculae supra oculos binae nigrae: venter candidus, alarum principia maculis subcaeruleis varia. Remiges alarum et cauda ut in Sturno vulgari. Pedes lutei. Tertii totum corpus ex cinereo lutescebat. Pectus punctulis conspergebatur. Rostrum et pedes nigri coloris erant.
[Note: Locus et Victus.] Locum si attendas, nullibi non inveniuntur. Avenis; pratis aquosis, ubi armenta pascuntur, et agris gaudent. Turribus inprimis et tectis hieme latent. Si victum pamphagi sunt. Nam praeter baccas et uvas, quibus impense [Orig: impensè] delectantur, et pinguescunt; milium quoque, panicum, cicutam, stercora, et lumbricos, imo suspensorum cadavera, ideo [Orig: ideò] ab eorum esu Belgae abstinent, depascuntur.
[Note: Generatio.] Nidulantur iisdem sere [Orig: serè] locis, eodemque pene [Orig: penè] modo, ut Passeres. Ter anno parere dicuntur; et uno tempore septem vel octo ova ponunt. Graecis dicuntur kixli/zein; auctori Philomelae pisitare. Summo mane maxime [Orig: maximè] sunt obstreperi, nocte silent. Visi qui omnium avium voces imitabantur. Et [Note: Bruier l. 15. de recibar. c. 42.] in Galliae urbibus habentur, qui sermonem explanate [Orig: explanatè] , longiori etiam contextu, exprimunt. Habebant et [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 24.] Caesar es iuvenes eiusdem peritiae unum.
[Note: Volatus.] Proprium ipsis catervatim volare; et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Vespere potissimum aggregantur, et tanta multitudine atque impetu quandoque volant, ut nubem facere, et tempestatis modo sonare videantur. Dicuntur sibi ipsis medicinam facere. Atterebat [Note: Gesner. in Ornith.] pedi luxato ova formicarum, comminuta, et subalis calefacta, unus. Sic integer intra paucos dies evasit. Metuunt Accipitrem, eundemque superne [Orig: supernè] vel a [Orig: à] latere accedentem, alis eventant, subtus volantem stercoribus opprimunt. Semine alii intereunt; et a [Orig: à] canibus metuuntur.
[Note: Usus.] Galenus [Note: l. 6 de sanit. tuenda.] eos inter cibos attenuantes et boni succi refert; quod vel de iuvenculis, vel de illis, qui in montibus degunt sumendum est. Vindemiae [Note: Alex. l. 13. salub. c. 8.] tempore pabuli melioris copia [Orig: copiâ] non improbantur. Suaviores evadere, si mox captis capita amputentur, [Note: l. 3. desanit. c. 21.] Cardanus auctor est. Stercus oryza pastorum ad faciem exornandam [Note: Aegineta l. 28. c. 8.] facit.
NB. Sturni genus Indicum vide in Mantissa. Num. 6.
[Note: Descriptio.] DUplicem Coccothrausten Aldrovandus exhibet, vulgarem Gesneri, et Indicam cristatam. Illa ita dicta, quod rostro suo coccos et interiora cerasorum grana confringere soleat. Circa Verbanum Lacum Fringilla [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 23. Bellon. de Avib. l. 7. c. 30.] Montana, Bellonio, a [Orig: à] rostri magnitudine Grosbec dicitur. Putabat hanc esse Aristotelis Pardalum quiddam. Falso [Orig: Falsò] , ex collatione utriusque patebit. Pardalus enim colore toto cinereus est, magnitudine par Sturno. Coccosthraustes autem est, si Bellonii descriptionem sequemur, sturno paulo [Orig: paulò] minor, rostro duro, et magnitudine pro corporis proportione insignis. Capite superiore mali aurantii colore, cum macula sub gutture nigra, collo cinereo, dorso fulvo, alarum extremitatibus ex viridi lutescentibus sicuti torques Palumbis, caudae extremitate alba [Orig: albâ] subtus fulva [Orig: fulvâ] . Ventre, pectore et gutture eius dem coloris. Gesnerus ei tribuit, Alaudae aut Loxiae magnitudinem. Rostrum durum, validum, breve, latum, quod inferius a [Orig: à] pennis nigris ambitur. Colorem capitis, in femina, caropum, vel ex flavo ruffum; in pectore et ventre ex cinereo rubicundum. Pennas alarum superius nigricantes, in medio albentes, in imo coloris fere [Orig: ferè] caerulei seu Indici. Collum pronum, et utrinque ad latera plumis cineris vestitum. Dorsum ex fusco nigricans.
[Note: Locus.] Aestate in silvis capitur, et tum in Italia in montib. agit. Sub Octobrem ad plana descendit. In Germania aestate rarius, hieme frequentius cernitur.
[Illustration:
Picus maximis niger. Grosser Schwarker Specht.
]
[Illustration:
Picus Varius minor.
]
[Illustration:
Picus maior Bu~ndter specht
]
[Illustration:
Picus Viridis. Griinspocht [Orig: Griinspöcht] .
]
[Illustration:
Picus murarius. Maurspecht.
]
[Illustration:
Picus Viridis monor. Grosser Griinspecht.
]
[Illustration:
Picus Luteus Giianopus.
]
[Illustration:
Picus nidum suspindit. Widwal Biinolt, Goldmerle
]
[Illustration:
Picus cinereus. Blauspecht, Maiispecht.
]
[Illustration:
Picus Chlorio Indicus.
]
[Illustration:
Picus varius. Elsterspecht. Grasspecht.
]
[Note: Victus.] Nidificat in arborum cavis. Victitat nucleis cerasorum, quae rostro confringit; necnon olivis, et aliis baccis. Non servat accrescente aetate colorem. Caveae inclusa, non solum raro [Orig: rarò] cantillat, sed ne institutionem quidem admittit.
INDICA incolis capitis viridis apud quos repentur, dicitur Fruso, Lusitanis Cardinalitius, quod galerum purpureum gestare videatur. Habet cirros in capite figura [Orig: figurâ] trigona [Orig: trigonâ] coccineos, quo colore pariter, collum, pectus et venter refulgent. Alarum extremitates dilute [Orig: dilutè] purpurascentes. Caudam pro corporis proportione, longiusculam, digitum auricularem latam, aliquantulum surrectam. Tibias breves et albicantes, ungues robustos et nonnihil recurvos. Victitat panico, amygdalis, et alsine herba, et cibum è manibus accipit. Voces avium, lusciniae maxime [Orig: maximè] imitatur. Saepe [Orig: Saepè] se aquae immergit, unde temperici calidissimae esse putatur. Visa icone sua in speculo, mirabilibus modis sibilos edendo, cristam deponendo, Caudam more Pavonum erigendo, alas motitando, gesticulatur, et speculum impetit.