7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines (the styling of the headlines partially normalized)


page I, image: s009


page 9, image: s010

HISTORIAE NATURALIS DE AVIBUS LIBER PRIMUS. De Avibus Terrestribus Carnivoris.

TITULUS I. De Aquilis.

CAPUT PRIMUM. De Aquila in genere.

[Note: Nomen.] AQUILA Graecis seu para\ to\ a)ts1s1w, concitus feror, seu para\ to\ a)ei\ e)teo\s2 si)=nai, quod semper augurium eius veridicum esse soleat, a)eto\s2; Cypriorum dialecto a)/gor et *i)/binos, Macedonum parao\s2, *a)rgi/opos,| *a)rgi/poy, Pergaeorum *a)/ibetos vocatur.

[Note: Descriptio.] Totam avis molem sispectes. Corpus ipsi densum, figura crecta. Ossa solida et nihil fere [Orig: ferè] medullae habentia. Magnitudo determinari non potest. Viginti cubitales [Note: Athen. Dipnos. l. 5.] in Ptolomaei pompa delati fuere. Inter Misenam et Dresdam tres in nido, pulli, totidem patulas quercus ingenti spatio complexo, inventi; quorum maximis alae per transversum extensae septem ulnas, ungues viri grandis digitos aequabant, crura leoninis maiora erant. Partes, si in rationem veniant, anterior Capitis pars paulatim arctatur et in rostrum desinit; quod durum, aduncum, ad senectutem crescit, sed tractu temporis fit inutile. Oculi sunt, parvi, caropi, concavi, profundi, nec nimium oblongi, nec exacte [Orig: exactè] rotundi. Dentes nulli. Cerebrum adeo [Orig: adeò] calidum, ut in pulverem redactum, maniam, exhibitum, inducat. Alae rectae et extensae; in summitate recurvae, nervosae, paucaeque carnis, magnitudinis tantae ut eas [Note: Homerus Iliade ult.] Homerus, ianuis thalami compararit. Pennae in iis sunt durae et aliarum, Anserum in primis et Columbarum permixtae pennis easdem absumunt. Dum pulli excluduntur, inedia [Orig: inediâ] albescunt. Pes dexter sinistro maior, colore uterque difformis. Ungues adunci et recurvi, quos in incessu, intro [Orig: intrò] semper vertit; nisi solem aut praedam intueatur, perpetuo [Orig: perpetuò] inspicit, et hebetatos, rostro, aut ad Lapides atterendo, acuit, quique cum pullos nutriunt, invertuntur. Alvus propter cibi humiditatem mollior. Fel [Note: Galen. de Compos. Medic. s. l. l. 4.] aerugineum, impense [Orig: impensè] acre et mordax. Sanguis crassus et fibrosus. Stercus tantae acrimoniae, ut nulli [Note: Galen. l. 10. de simp. facult. Locus.] in Medicina usui esse possit.

Quantum ad Sedes et loca nec in insulis, parvis inprimis, (cum Rhodi in culmine domus Tiberii consedisset, [Note: Suet. in Tiberio.] portenti loco fuit) nec in locis prope [Orig: propè] Maeotidem [Note: Strab. Geogr. l. 7.] paludem, nec in extrema Scythia, et Sarmatia, ob aeris [Orig: aëris] f forte [Orig: fortè] inclementiam reperiuntur. In Caucaso, Tauro, regno Pervano,


page 10, image: s011

Germania, Polonia, Britannia, Dania, etc. in quibus praedae copia, eas invenias; et quidem locis [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 32.] u(yhloi=s2 praesertim en pe/trais2 u)pokre/mnois2, kai\ tpi\ de/ndrwn (de Pygargo et Morphno id sumendum non est) seu pro\s2 as1fa/leian to=u mh\ e)nedrevesqai, id est ut tutiores ab insidiis sint; seu para\ to\ bradei/os ai)/resqai u)po\ th=s2 gh=s2, quia difficulter a [Orig: à] terra attolluntur.

[Note: Nutrimentum.] Nutrimentum ipsis Carnes sunt, Columbarum, Anserum, Cycnorum, Gallinarum, Ovium, Cervor. hinnulorum; ob sui a [Orig: à] morbo tutelam, leporum, testudinum terrestrium, piscium, etiam et cancrorum: serpentum inprimis, seu propter odium, seu propter eam quam ex humido et frigido cibo capiunt, voluptatem. Sed nec a [Orig: à] sui generis avibus iratae et famelicae abstinent. Cadavera tamen non tangunt, Percnopterum si excipias. A meridie venari quaedam incipiunt, ab orto sole quaedam. In praedam conspectam, et iniuriae patentem (lepus in planis, testudo post coitum supina invaditur) velocissime [Orig: velocissimè] et tormenti instar (hinc o)culabei=s2) se demittunt, posteriore pedis digito feriunt, et occisam in nidos deferunt. Falluntur tamen interdum, quod in Falcone Scalig. Exerc. 237. Scaliger observavit: sed et a [Orig: à] Polypo apricante in profundum detractas, Aelianus [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 11.] annotavit. Potus iisdem nullus, forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] ad eum sanguis animalium sufficiat. Visae tamen aquam bibisse, medicinae gratia [Orig: gratiâ] ; et ultimo in senio, rostro prae siccitate incurvato, vitam aliquandiu bibendo sustinere coguntur.

[Note: Sexus.] De Sexu Aquilarum dubitari non debet. Daturgenus, quod propter tres testiculos, Triorchis appellatur. [Note: Generatio.] Coeunt vero [Orig: verò] frequenter; et femina ter decies in die compressa, si mas revocet, denuo [Orig: denuò] accurrit. Unde Aegyptiis et Venus dicitur, et soli dicatur. Commiscentur aliquando cum accipitre, sed ovis incubare non dignantur: sed et marem cum lupa aliquando coire, scriptores Africani referunt. Ovis maioribus XXX. minoribus XX. diebus incubant, et ad exclusionis promotionem lapidem aetitem [Orig: aëtitem] , qui aestum ovorum ab incubatione contractum, utpote frigidissimus, temperat; et peculiari qua pollet vi partum accelerat in nido deponunt. Duos plaerumque excludunt pullos, quandoque tres. Exclusos solem adversos intueri cogunt, et invitos eidem obvertunt. Si forte [Orig: fortè] oculos visplendoris inflexerint, aut nictatione obnubant, tamquam adulterinos abdicant; si immotis eum aspexerint, tenuinos agnoscunt. Volatum affectantes, in [Note: Sinesius in Dione.] altum sublatos, dimittunt, sibi relictos, aut forte [Orig: fortè] dilapsos suscipiunt, grandiusculos, longissime [Orig: longissimè] tamquam rapinae aemulos, a [Orig: à] nido fugant, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 32. Volatus.] kai\ en to=u to/pou to=u pari\ a(utou=s2 panto\s2 a)pela/unous1in.

Quantum ad volatum, a [Orig: à] meridie ad vesperam moventur; mane [Orig: manè] , quiescunt, donec hominum conventu fora impleantur. Tam sublimes recta [Orig: rectâ] via [Orig: viâ] feruntur, et deorsum tanta mole corporis labuntur, velificatas alas modico caudae gubernaculo advertentes, ut ceteras omnes aves superent, et vel ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] Poetis Altivolantes u(yipe/tai [Note: Homerus Iliade o. Oppian. Cyneg. l 1. Lucret. l. 5.] dicantur Tempore incubatus, et nutricationis pernicitas illa imminuitur, sed motus tonicus perpetuo peculiaris manet.

[Note: Vox.] Vocem ipsis clangere seu kla/cein quidam, ut [Note: Homer. Ilia. m.] Homerus, et Auctor Philomelae, tribuunt, qui reboatus quidam est propter strepitum gravem, avicular. motum obtundens: nonnulli pene [Orig: penè] mutas aut vix vocales, quod de tertio genere Aristoteles affirmat, tradunt. Pullos mutos esse constat, quod illis lingua humore quopiam tenellis impediatur. Sed de hoc inferius dicetur.

[Note: Sensus externi.] De sensibus externis non est quod [Orig: quòd] multa dicam, tam exacti est visus, [Note: Plut. de Homer. August. l. 2. de morib. Manich.] ut sola contra rotantis iubaris lucem immotam teneat aciem; sola sublime ita volans, ut a [Orig: à] nobis tanta luce difficile cernatur, latentem sub fruticelepusculum, sub fluctibus nantem pisciculum, videre comperta sit.

Animam ipsi olere certissimum est, propter quam contracta ab ea corpora [Note: Ingenium.] facillime [Orig: facillimè] putrescunt. De ingenio ac docilitate pauca occurrunt. Callitrichum herbam in nidum suum contra noxia animalia ingerere affirmant.


page 11, image: s012

Subvenisse [Note: Pausan. l. 4. V. G.] Aristomeni in Ceadam demisso; gratiam [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 5.] virgini Sestensi et puero pro educatione, rustico [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 37.] pro lato contra serpentem auxilio, retulisse, infantem recens natum [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 21.] ab exitio servasse, apud Auctores invenies. Indi pullos educatos ad leporum vulpium venatum, descripto ab Aeliano [Note: Aelian. H. A. l. 4. c. 26.] modo, instituebant. Tales et Cublai Tartarorum Imperator habuit. Sed et Pythagoras [Note: Plut. in Numa. Antipatia.] aquilam ita mansuefecisse, ut certis vocibus sisteret et devocaret, Superodantem, dicitur.

Inimicitias gerunt [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1.] cum Cycnis, (pugnae apud Statium [Note: Statius Thebaid. l. 3.] descriptionem vide) Trochilo, Gruib. quae ideo montem taurum transmissurae, lapillis vocem cohibent, et noctu transvolant. Ardeolis, Ciconia, Hierofalcone, vulturibus, Dracone et Serpentibus.

[Note: Vita.] Vita quamvis salaci diuturna est. In senectute visus hebetudine, et rostri aduncitate tentatur; cum vero se illa gravari sentit in sublime fertur, inde, oculorum caligine solis calore dispersa, fervida, in aquas frigidissimas [Note: Rhodig. Antiq. l. 7. c. 41.] se dat praecipitem, quibus tertio immersa, nidum petit, et inter pullos capturae aptos quasi febre correpta, cum sudore quodam plumas exuit. Oppetit ergo [Orig: ergò] mortem non tam senio vel aegritudine, quam [Orig: quàm] fame, in tantum superiore accrescente rostro, ut aduncitas aperiri non queat.

CAPUT II. De Aquila in Specie.

ARTICULUS I. De Chrysaeto [Orig: Chrysaëto] .

[Note: Nomen.] CHrysaetos [Orig: CHrysaëtos] Aquilae genus a [Orig: à] fulvo Colore ita dictum est. Aristoteles gnh/s1ion, Albertus Herodium, Aelianus [Note: Aeliaen. H. A. l. 2. c. 39.] Aquilam stellarem, Pindarus [Note: Pindarus Lythio Ode 4.] Iovis alitem, Hesiodus Aegiopen etc. vocat.

De externa eius constitutione veteres hoc duntaxat, produnt, quod [Orig: quòd] maxima sit omnium inter ceteras aquilas eademque ruffa seu fulva aut subrutila (qui color interdum cum aetate mutatur) et oculis Caropos. Quae Aldrovando am Ferdinando Medicaeo missa erat, pendebat libras duodecim, coloris, in minutioribus totius corporis plumis, ex fusco castanei albis sparsim intercurrentibus maculis, paucis dorso, pluribus ventre, radicibus albis; in alis et cauda fusci, eo [Orig: eò] magis quo [Orig: quò] maiores pennae, in cruribus ad pedes usque ferruginei: Longkitudo ei ab extremo rostro ad ultimam caudam, quinque dodrantum, a [Orig: à] rostro ad extremos ungues: quatuor Spithamarum, et ultra. Latitudo expansis alis Spithamar. octo. Rostro quod palmam superabat aduncitas infra inferiorem mandibulam ad pollicem unum propendebat, latitudo plusquam duorum digitorum, medii praesertim, erat. Color, in acie nigrior, alibi. Corneus ad caeruleum dilutum tendens, fusco maculatus. Oculos habebat Caropos, quos palpebrae in uno quoque binae, superne [Orig: supernè] , et inferne [Orig: infernè] integebant, inter nictandum tunica quadam crassa, ab infra sursum exporrecta, musculo conspicuo, cuius initium haud procul ab eruptione nervi optici a [Orig: à] cerebro erat, quamque palpebrae superioris loco a [Orig: à] natura [Orig: naturâ] datam, et ad angulum internum inprimis collocatam, quod cutis capitis ob duritiem in palpebras abire nequeat, creditur instructa, ab angulo maiori ad minorem, obducebantur. Humor aqueus in iis copiosus, Crystallinus, Sessilis, utroque latere compressus, et solidus. Lingua erat humanae similis, lata, extremo teres, versus radicem duobus utrinque ceu hamatis utrique appendicibus corneis armata. Sinistri pedis posticus unguis sex digitos in circumferentia longus erat, dextri quatuor, singulos digitos, quatuor semicirculares tabellae, extremos prope [Orig: propè] ungues, integebant; maximo interiori excepto, quem tres duntaxat vestiebant. De ingluvie, Oesophago, ventriculo, consulat Aldrovandum qui volet [Note: Aldrov. Ornithol. l. 2. c. 2.] Musculos collum moventes anticos et posticos habebat duodecim, seu sex paria, laterales tres. In thoracis utroque latere tres; Abdominis quatuor paria; Alas moventes decem, Scapulae quatuor;


page 12, image: s013

Ulnam moventes, sex; eam partem qui carpo in homine respondet ???otidem, crura quinque, Tibiam octo; Tibiam et digitos, plurimos.

[Note: Nutrimentum.] Cibus ipsi carnes leporum, gruum, Anserum, Hinnulorum, Cervorum, quos ex declivi praecipites agit; et Taurorum, quos magno et ausu et astu aggreditur: aliquando fame premente fructus, et fruges, ut hac in parte deceptus videatur [Note: Arist H. A. l. 8. c. 8.] Aristoteles, qui fruges etiamsi in os ingeras respuere asserit, comedit.

[Note: Generatio.] Ova ad summum tria ponit, si iuvenis est et vegeta, ut plurimum duo, quorum alterum saepissime putre deprehendi testimonio aucupum, per octennium nidum explorantium, Albertus affirmat, quae de ovorum vel ab alterius generis Aquila Chrysaeto [Orig: Chrysaëto] , vel a [Orig: à] Chrysaeto [Orig: Chrysaëto] alteri Aquilae suppositione scribuntur, dubia nimis sunt. Si duo excludit, alterum pullorumeicit, seu nutricatus difficultate, seu quia minus generosus apparet. Praedam nisi fame coacta sola minime [Orig: minimè] absumit. Impertitur avibus regia [Orig: regiâ] magnificentia [Orig: magnificentiâ] portio, quae ea spe sectantur, adulatorum aulicorum ingenia exprimentes.

ARTICULUS II. De Haliaeto et Melanaeto.

[Note: Nomen et descriptio.] HAliaetus, Haliaeetos Phavorino, Aquila marina Latinis, Nisus, sed non recentiorum, [Note: Ovid. l. 8. Metamorphos.] Ovidio dicitur, German. Meer Adler.

Qui a [Orig: à] Bellonio [Note: Bellonius de Avib. l. 2. c. 8.] exhibetur, magnitudine est Milvi. Caro ei cinerea ad nigrum vergens, fibrosa. Alarum ad pedes duos Romanos, et digitos undecim extenditur longitudo. Caput album et fuscis lineis distinctum, rostrum aquilinum, Oculi in medio nigri, in ambitu aurei. Lingua fere [Orig: ferè] humana, appendice ad radicem utrmque instricta. Colore per summa Asturis, per ima albo, Guttur maculis ruffis notatum. Pectus pure [Orig: purè] candidum. Venter gutturi colore respondens. Crura crassa et squamosa. Cauda ad commoditatem volatus lata, Pedes fissi, hamati, caerulei. Digiti quatuor per superna ad dimidiam longitudinem squamosi, ad reliquam incisi, per inferna asperi et aculeati, tam validi, ut flexos vix ulla vi distendas.

[Note: Differentiae.] Species Aquilar. marinar. plures esse videntur, ex quibus, tum illa est Bellonii quam testas in cruribus et ungues omnino rotundos habere scribititum illa Alberti M. et Anglorum, quae pede est uno anserino et natante, altero fisso et praedae dicato; adipem in cauda gerit, quo guttatim in aqua dimisso, pisces attoniti, praedae fiunt opportuni.

[Note: Locus.] Habitat circa [Note: Ari. H. A. l. 9. c. 32. Nutrimentum.] mare, littora et oras.

Cibus ei interdum [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 45.] columbaei interdum aves marinae; quas universas numquam invadit, singulas cum emergentes observavit aggreditur, et immersas vel strangulat in humore, vel per summa corripit, sed piscibus praecipue [Orig: praecipuè] victitat, quos in sublimi in primis [Note: Oppian. l. 2. Ixent. c. Aldr.] natantes, in altum mare se praecipitans aquis pectore discussis rapit, et interdum pondere victa demergitur. Quod de adipe superius dictum, quia et testimonio fide dignorum nititur, et pari, in ardea pede in aquam demisso, pisces alliciente, exemplo comprobatur, fidem videtur mereri; et virib. narcoticis, quales, seu in torpedine, seu in opio, seu in spiritu vini sentimus, adscribendum est. Vixit quidam et quidem quietus ad septimum sine cibo. De ipsius Ortu mira [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3.] Plinius, quae quia mendo non carent, diligentius expendi debent.

[Note: Usus.] Felipsius ad oculorum suffusiones et nubeculas cum melle mixtum prodesse scribit Plinius [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 6. Nomen.] .

MELANAETOS, Aquila Valeria Hermolao, la/gwfonos Aristoteli, lagwsqh/ras2 Hesychio et Phavorino, aliis Hyperionis avis dicitur.

[Note: Descriptio.] Minor est reliquis nigra, rostro adunco extremitate nigro ceteris corneo subcaeruleo. Initium eius supra narium formaina, membrana quaedam transversim obvestit. Vertex ac cervix obscuro ferrugineo tinguntur, Oculi pupilla est nigra, iris caropa, et ex luteo ruffescens. Dorsum ternis exiguis notulis albicantibus aspergitur.


page II, image: s014

[Illustration:

Aquila Adler. Arn.

]

[Illustration:

Haliaeelus. Adler bastard. Meer Adler

]

[Illustration:

Pygargus. Weis geschwenzter Adler

]

[Illustration:

Anathria seu Morphnos. Moss Wey Entenstosse.

]


page III, image: s015

[Illustration:

Melanetus vel Melanaeetus Aquila Valeria. StocK arn.

]

[Illustration:

Melanaetus.

]

[Illustration:

Aquila Pygargus. alius.

]


page 13, image: s016

Alae ad ultim am fere [Orig: ferè] caudam exporriguntur. Crura tota propemodum plumis operiuntur; quod nudatum est, id luteum, vix ad digiti unius spatium [Note: Locus. Cibus.] ad pedes patet. Degit in silvis et montibus. Victitat leporibus [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 32. Pugna.] quos, sensim in terram delapsa, in lana digressos opprimit. Pugnat tamen et cum cervis animose. Multum pulverem volatu collectum, insidens cornibus excutit in oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupem; sed et cum Dracone, Ova hic consectatur Aquilae aviditate malefica: at illa ob hoc rapit, ubicu~que visum. Ille multiplici nexu alas ligat, ita se implicans, ut simul decidant. Sola Aquilarum [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3.] fetus suos alit, est liberalis, sola sine clangore et murmuratione.

ARTICULUS III. De Pygargo et Morphno.

[Note: Nomen.] PYgargus, Gazae Albicilla, Hinnulariaaliis Melanaeto et Morphno maior est,m. at minor Perenoptero.

[Note: Descriptio.] Qui ab Aldrovando exhibetur, maiusculi Galli erat magnitudine, vertice ac collo dilute [Orig: dilutè] castaneo ex cinereo. Oculi, pupilla [Orig: pupillâ] nigerrima, iride lutea [Orig: luteâ] , Rostro adunco, et paulo quam ceteris Aquilis, proportione habita [Orig: habitâ] , longiore. Dorsum alarumque pars superior, ferrugineis obscure [Orig: obscurè] plumulis ac subnigris integuntur, uti venter ac femora. Cauda ab Uropygio ad finem usque tota albicat: duae tamen pennae minores, maioribus incumbentes extremo nigrae sunt. Tibiae totae fere [Orig: ferè] nudae, impense [Orig: impensè] luteae, tabellis super intectae. Ungues acerrimi.

[Note: Locus.] Colit oppida et campos, plana et lucos; silvas et montes nonnumquam. Romae raro [Orig: rarò] visam ex Symmachi epistolis colligitur. Adoritur cervos, ut Melanaetus, cum hinnulis; a [Orig: à] dextro latere insilit, in oculos in volat, et tamdiu alis percutit, donec praecipites agat. Aetitem [Orig: Aëtitem] in nidum infert, a [Orig: à] quo et is nomen obtinuit. Sed in alendo fetu reliquis est difficilior.

[Note: Differentiae.] Duplex illius genus Bellonius recenset. Unum, corpore colore inter album et cinereum ambiguo, extremis alarum nigris, supina [Orig: supinâ] parte tota [Orig: totâ] candicans, quod Ardeam volatu refert; caput versus terram deprimens et perdicibus cuniculis, gallinaceis, et aliis minutis volucribus, victitat, et ut plurimum Oriente et Occidente sole conspicitur. Alterum Milvo regali adeo [Orig: adeò] simile, ut nisi hic et minor esset, et ventre intensius albescente, (pennas circa Uropygium cum superioribus candidissimas obtinet) unus ab altero non dignosceretur. Ungues habet atros, crassos, et in fornicem curvatos. Insectatur alaudas per campos, et cum subbuteone de praeda tam acriter certat, ut uterque alis et pedibus consertis in terram delapsus, saepissime [Orig: saepissimè] aucupibus in praedam cedat.

[Note: Nomen.] MORPHNOS, pla/ggos, kla/ggos, *nettofo/nos, et perkno\s2 Graecis; Naevia, clanga, Planga aut [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3. Descriptio.] Plancus, Anataria seu Avicida Latinis, dicitnr.

Veteres eam [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 32.] magnitudine Melanaetum superare, et nigro ac sub obscuro colore, qui tamen naevis quibusdam interstinguatur esse scribunt. Homerus alas eius tantum patere, quantum valvae ostii cuiusdam viri divitis, cecinit. Ex recentiorib. Aldrovandus nullam se vidisse cui omnia veterum competerent, fatetur. Turnerus apud Gesnerum, nomen hoc Balbusardo Anglorum, qui est Buteone maior, naevo in capite albo colore fusco proximo; quique ad ripas degit, in [Note: Locus.] terra inter arundineta super aquas nidificat, volatu non admodum valet, pisces et cuniculos dilaniat, adscribit. Bellonius avem falconem secuplo maiorem, pedibus caeruleis, digitis oblo~gis, Unguibus patulis, Gallis Gerfault dictam, et terrestri venatui adhibitam, pro Morphno, sed dubius, obtrudit. Saltus convalles et lacus incolit. Aquaticis avibus ut fulicis et anatibus [Note: Pugna.] plaerumque, saepe [Orig: saepè] et piscibus victitat. Spectanda dimicatio est, inquit Plinius, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3.] ave ad perfugia littorum tendente, maxime [Orig: maximè] si condensa harundo sit: Aquila inde ictu abigente alae, et cum appetit, in lacus cadente, umbranique suam nanti sub aqua, a [Orig: à] littore ostendente; tursus ave in diversa, et ubi minime [Orig: minimè] se credat exspectari, è


page 14, image: s017

mergente. Nascitur ex Ossifragis si Aristoteli credimus.

[Note: Generatio.] Morphno CONGENER Aldrovandus appellat aquilam sibi missam, cuius magnitudo galli gallinacei erat. Color totius ferrugineus, rostrum deorsum recta propemodum tendens, membranula lutea capiti coniunctum. Extremae alae versus ventrem maculis ovalibus insignitae, remiges extremo apice albicantes. Crura hirsuta, et albis notis è baetico aspersa digiti superne [Orig: supernè] squamis, inferne [Orig: infernè] tabellis seu annullis intectae.

ARTICULUS IV. De Percnoptero, et Ossifraga.

[Note: Nomen.] PErcnopteros, qui et Cypaetos [Orig: Cypaëtos] , vel Hypaetos [Orig: Hypaëtos] , Aegypias, et Oripelargus dicitur.

[Note: Descriptio.] Breviter a [Orig: à] veteribus, diversim a [Orig: à] Neotericis describitur. Aristoteli est capite albicante, corpore, quam [Orig: quàm] ceterae dictae maiore, sed brevioribus alis, longiore cauda, vulturis referens. Aldrovandus binos eiusdem icones exhibet. Prior Chrysaeto non multo minor, habet Corpus coloris castanei ad nigrum vergentis, rostrum mediotenus rectum, extremo in uncum insignem curvatum, principio iuxta frontem album, cetera nigrum. Caput subalbidum ad fuscum vergens. Oculos iride subalbida, pupilla nigra [Orig: nigrâ] . Collum dimidia fere [Orig: ferè] parte eaque superiore propemodum calvum, et paucissimis ìisque exilibus plumulis consitum, candicans, ad cuius finem, medio prope collo instar pilorum quorundam hirsutorum ac crisporum, plumulae veluti setae oblongae supra ceteras, plumas extabant. In tergo veluti cucullus quidam, ad medium usque protensus in acutum finem, velut triangulum quendam desinebat. Alter ignavus, colore pennarum totius fere [Orig: ferè] corporis erat fusco ad castaneum obscurum vergente, quem in ultimo collo nonnihil albicantium ordo continuus, angulum acutum in dorsum exeuntem constituens qui veluti cuculli humeris inducti basis erat, distinguebat. Capite ad occiput usque calvo, ita ut pennae post verbum surrectae, cuculli speciem exhiberet. Bellonius avem Gallis busard dictam, buteone maiorem, coloris nigri, alis brevibus ignavam Cypaetum vult esse. Gesnerus aliam ciconiae forma [Orig: formâ] et coloribus similem. Frigoris impatientem, corporis intense [Orig: intensè] calidi, carnivoram, sed pisces respuentem, quae quatuor horas uno loco sedebat, et solem aliquando splendentem intuebatur, si non Gypaetum, ex altero saltem parente natum, credit.

[Note: Locus.] Incolit lucos et plana, ut plurimum, montes, quandoque, in Syria et Aegypto maxime [Orig: maximè] invenitur.

[Note: Nutrimentum.] Cibus soli inter aquilas, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 32.] cadavera. Gravis enim, et ad rapinam iners, a [Orig: à] corvo ceterisque id genus alitibus verberatus, fugatur, capitur. Muribus quoque circa Gazaram Aegypti urbem victitat. Pullos statim parere, Aelianus auditione se recepisse scribit. Avicenna fel eius destillatum cum oleo violaceo ad aurium dolorem et tinnitum; fimum ad abortum commendat.

[Note: Nomen.] OSSIFRAGA et Ossifragus, Graecis fh/nhs2 Aristoteli fh/nh. Harpa quoque, Sanqualis, et Immussulus dicitur.

[Note: Descriptio.] Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] de ea. Ossifragae magnitudo maior est quam Aquilae (Chrysaeto nempe excepto) Color ex cinere albicans. Parum oculis valet. Nubecula enim eos habet oblaesos. Quae ab Aldrovando exhibetur, quatuor dodrantes et medium erat longa, novem, alis extensis Spithamas, lata, libras undecim pendens. Plumae totius corporis, sub-albo, fusco, et ferrugineo colore variabant. Cutem proxime [Orig: proximè] vestientes, molliculae et candidissimae erant, remiges ex toto ad castaneum tendebant. Caput et collum angustis et oblongis pennis rigebat. Rostrum ei duos digitos latum, palmum longum, subnigrum, è Corneo fuscum, ab initio membrana quadam ultra navium foramina protensa, marginibus suis literam s. exprimente tectum, ita aduncum, ut uncus solus pollicem latum adaequaret. Lingua humanae simillima, lato apice, hamatis utrinque duris et corneis appendicibus, membranula


page IIII, image: s018

[Illustration:

Morphnos Sitten Adler Bellonii

]

[Illustration:

Perenopteros geiir Adler

]

[Illustration:

Ossifragae alis Species.

]

[Illustration:

Perenopteros alius.

]


page V, image: s019

[Illustration:

Ossifragus. bein brecher.

]

[Illustration:

Morphno congever.

]

[Illustration:

Heteropus. aquilae species.

]

[Illustration:

Perenopteros Aquila peregrinus.

]

[Illustration:

Auis Siithica. Mitternachtischer Adler.

]

[Illustration:

Chriisaetos Bellonii.

]


page 15, image: s020

tenui ad inferiorem mandibulam connexa. Mandibula inferior canalis instar excavata; palatum medio rimam quandam exhibebat per quam pituita a [Orig: à] capite destillabat. De mento plumulae tenues villorum instar, ad barbae speciem quod ossifragae [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3.] Plinius tribuit propendent. Crura fuscis plumulis aliquantulum fulvescentibus fere [Orig: ferè] tota obtegebantur. Ungues nigerrimi, prae atrore splendebant, et semicirculum ad amussim repraesentabant. Substantia ipsorum intus alba et ossea, foris fusco cortice intecta erat. Duodecim caudae pennae albo et nigro maculabantur, intus albae, extus fuscae. Et haec externarum partium ratio est. Interna si attendantur, Uvea, quae homini in pupilla perforatur, tenuissimam quandam membranulam pupillae praetensam habebat unde, ut Philosophus notavit, minus visu pollet. Pars, quae iridis ambitu clauditur, ne prorsus visio praepediretur, subtilissima, a)/xroos, et pellucida erat, Abdomen pinguedine copiosa [Orig: copiosâ] redundabat. Lien illi rotundae figurae, ventriculi corpus membranosum, fundo superiori orificio latius, ingluvie carens, quod de sua ossifraga Plinius, cuius vicem Oesophagus, simul atque iugulum transiit, paulatim ad ventriculum usque dilatatus, gerere videbatur. Vesicae fellis nullum cum epate consortium hoc sub ventriculo multo immersum erat adipi. Uterus crasso corpore, pyri forma [Orig: formâ] , semine plenus. Uropygium medii pugni crassitudine, et adiposum conspiciebatur etc. Ad huius genus Bellonii illa, quae corpulentia colore et specie milvi est, duab. maculis nigris ad alarum latera notata, capite accipitris stellaris, cruribus et pedibus vulturinis, etc. non pertinet: sed illa quae in comitatu Tyrolensi, colore accipitrum in dorso, in ventre albicante; orgyiae, distentis alis latitudine, rupicapras ex alto ad montes praecipitat, et frusta ossium etiam maiuscula deglutit; referri huc potest: ut et illa, quam Gesnerus, plumis albis, capite nudo et flavo, Saxis iniecta ossa confringentem, amici verbis describit.

Cibus ipsi Rupicaprae, Hinnuli, canes [Note: Nutrimentum.] Venatici, Anguillae, cuius frusta in dissecto ventriculo inventa, tam acuti foetoris erant, ut spectatores in animi fere [Orig: ferè] deliquium conicerentur.

[Note: Generatio.] Probe [Orig: Probè] fetificat, ut pullos suos et Aquilae, quos ista nido volandi facultatem adeptos, et edaciusculos, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 34.] eicit, nutrit, et abreptos lige/ws2 deflet. Vultures minores ex iis progenerari, et ex iis magnos qui omnino [Orig: omninò] non generent, scribit [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 3. Antipathia.] Plinius.

Pugnat cum vipera; et sauciata, [Note: Lucret. l. 5. Vox. Usus.] herba soncho simili, sibi medetur.

Voces alias alio in tempore iacit.

Usum si spectes, fel eius cum melle potum [Note: Plin. H. N. l. 30. c. 7.] leucen curat: stercus aridum tritum concoctionem promovet. Venter potus calculos pellit. Intestini extremum ad alligatum, colicam sistit. Os ad coxam suspensum, varices sanat.

ARTICULUS V. De Anopaea, Aquila alba, Aquila heteropode et Scythica Ave.

ANopaeae fit in Homero Odyssi 1. mentio, quae quibusdam est a)fanh)s2 invisibilis, seu a)nwferh\s2 id est sursum evecta. Alii pano/paia scribunt, et hirundinem intelligunt.

AQUILA ALBA seu Cycnea, magnitudine est Chrysaeti [Orig: Chrysaëti] , candoris nivei, in rupibus circa Rhenum invenitur. Leporum, cuniculorum, porcellorum et piscium venatu vivit, et volatu tarda est.

HETEROPOS Gesneri, sinistrum crus caeruleum, dextrum fuscum albicans habet, de cetero, pectus, collum, et venter fusca sunt, punctis nigricantib. maculosa. Capitis et cervicis pennae rigent. Oculi subrubent, dorsi initium circa alarum summitates in gibbua attollitur.

DE SCYTHICA ave ita [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 33.] Aristoteles. In Scythia genus avium Otides. Haec duos pullos parit. Ovis non incubat, sed in pelle leporis aut vulpis impositos pullos relinquit. Observat in summa arbore an adsit qui pullos


page 16, image: s021

surripiat. Quod si quis ascendat, pugnat et verberat alis, ut Aquilae. Plinius ab eodem desumpsit. Olaus M. oculatus testis, utriusque historiam confirmat, quam Albert. M. falsi insimulat.

NB. Ad Aquilas pertinent Itzquantitli et Tlacoquantili Indorum, vide infra Mantissam No. 1.

TITULUS II. De Vulturibus.

CAPUT PRIMUM. De Vulturibus in genere.

[Note: Nomen.] VUltutis nomine intelligitur, quae Graecis gu\y gu/pas2, *o)/iwnos, *a)igu/pios2; Latinis etiam Vulturius, a [Orig: à] tardo forsan volatu, et per periphrasin, Avis Titii, torva, avida, magna, Palatina, caucasea, dicitur. Lycophro~ [Note: Lycophro~ in Cassandra.] eas olores rapaces, Hermogenes ta/fous2 e)myo/xous2. Seu sepulcra animata vocat.

[Note: Descriptio.] Toto corpore Aquilam fere [Orig: ferè] imitatur, illamque sesquialtera proportione, si Bellonio credendum, excedit; nec tamen, quod in rapacium genere sollemne, marem femina magnitudine superat. Rostrum ipsi obuncum, oculi truculenti; quatuor, apud Philem, narium spiracula, unde tetra/pnos2 quod fabulosum est. Collum implume, seu potius capitis plumae ita breves, si cum Aquilis conferantur, ut implumes videantur. Guttur longitudine et capacitate, quod propendens ante ventrem ingluvies ostendit, insigne, sub quo spatium palmi latitudine, non tam plumis quam pilis, ruffis, vitulinis simillimis, instar lenissimi cuiusdam velleris, omni scapo calami destitutis, vestitur. Alarum in cumbens corpori pars, leni tota vellere, quod soli inter rapaces peculiare integitur. Crura tota ad pedes plumosa, contra gelu et frigus munimentum. Ungues adunci.

[Note: Locus.] Sedes in altissimorum montium iugis, ponere, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 5.] Aristoteles, [Note: Plin. H. N. l. 10. cap. 7.] Plinius, et [Note: Homerus Iliade 2.] Homerus sunt auctores. Poetae Caucaseas vocant. A recentioribus in Creta, Zacyntho, Apennino, monte Galliae Aureo, visi sunt. Aestate in aprica, frigoris vitandi causa [Orig: causâ] demigrant, et in Arabiae desertis et Aegypti inter Cairum et mare rubrum planis, numerosos Bellonius vidit, quod iter illud Camelorum cadaverib. plenum, pastum ipsis suppeditet. [Note: Agricola l. de subterran.] Agricola in silvis degere asserit. Iuvenali [Note: Iuvenal. Saty. 14.] nidulantur etiam in arboribus. In Creta et alibi in praecipitiis montium mari imminentibus. Propterea Herodotus Brissonis Rhetoris pater ait, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 5.] esse vultures in terra altera nobis ignota, eo argumento, tum quod [Orig: quòd] nemo vulturis nidum conspexerit; tum quod [Orig: quòd] magno numero repente apparent sequentes exercitus.

[Note: Nutrimentum.] Victitant morticinis et quidem solis, illi, qui cum Aquilis, Ossifragis, et Accipitribus nullam cognationem habent, sui generis volucres mortuas, si Herodoto Pontico credimus, ne attingentes quidem. Vivis etiam tum volucribus (ruunt enim in anseres) tum quadrupedib. illi, qui Spurii sunt. In [Note: Bellon. l. -. de Authus c. 23.] Creta et Helvetia agnos, haedos, lepores, cervorum hinnulos. In Chile [Note: Monard. l. de Aromat.] Americae provincia pecudes, infestant.

Datur quoddam genus quod Torgos et Haematorrhophum dicitur.

Venantur a [Orig: à] meridie usque ad noctem, ab ortu solis ad illud tempus quiescunt.

[Note: Generatie.] De eorum Sexu, coitu, Partu, et Incubatu non conveniunt Auctores. Feminas duntaxat inter eos reperiri, [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 46] Aelianus, [Note: l. 1. Hierogl.] Orus, [Note: Phile de propriet. Animal.] Philes, Tzetzes [Note: Tzetzes Chil. 12. c. 439.] et aliiauthores sunt. His adversae Austro volant, vel si Auster non spiret, ad Eurum ventum oris hiatu se pandunt. Spiritus venti influens, intra quinque dies, quibus nec cibum nec potum capiunt, ipsos implet. Tertio a [Orig: à] conceptuanno, non ova sed pullos parere, Geoponicorum scriptor, Philes, et Simocattus produnt, intra centum et viginti dies ova deponere, Orus et Tzetzes. Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 5.] et [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 6.] Plinius nidificare scribunt. Niphus nidum in Italia vidit. Ille bina complurimum ova ponere reliquit: hic ex Umbricio Aruspice tria. De tempore partus nihil determinant, hoc interim a [Orig: à] Divo Hieronymo proditur, vulturem cum [Orig: cùm] coeperit ova edere, quippiam ex Indico tractu adferre, nucis instar, intus


page VI, image: s022

[Illustration:

Vultur Baeticus, Geiir.

]

[Illustration:

Vultur cinereus Geiir.

]

[Illustration:

Vultur Leporarius. Hasen Geiir.

]

[Illustration:

Vultur Alpinus vel aureus Goldgeiir.

]


page 17, image: s023

habens, quod moveatur, sonumque subinde reddat. His veritas subscribere videtur; attamen cum Aquilae, ossifragae et vultures, ut ex Aristotele, et Plinio palam est, promiscuo coitu inter se utantur: facile [Orig: facilè] ex diversarum specierum avibus, tertia sterilis, ut ex equa et Asino Mula, generari potest, quae ob similitudinem cum vulturibus, quam Aquilis maiorem, inter illos [Note: Educatio.] potius collocetur. Educationem, si videas, apud [Note: Orus l. 1. Hieroglyp.] Orum centum et viginti diebus pullis nutrien dis insumit, alimento deficiente femoribus suis rostro vellicatis sanguinem ciet, ipsisque sugendum praebet. Apud Albertum vero [Orig: verò] unguibus eos vulnerat, et de superfluo sibi cibo pascit.

[Note: Aetas.] ad [Note: Ambros. l. 1. Hexaemer. l. 5. c. 20.] centesimum annum.

Quantum ad facultates et actiones animales, Oriente sole in occasum, occidente [Note: Isidor. Origin. l. 12. C. 7. Visus.] in ortum prospicit, ut apud Orum exstat. Non ultra maria tantum, sed per quingenta [Note: Thom. Aquin. de Anima l. 2. Comment. 97.] etiam milia passuum cadavera odoratur: seu quod [Orig: quòd] instrumenti sit exquisiti et sicci; seu quod [Orig: quòd] copiosa ab integris quandoque exercitibus exhalatio sit, seu quod [Orig: quòd] eadem conglobata, ventis eodem de. feratur.

[Note: Volatus.] Moventur tarde [Orig: tardè] propter corporis molem, et volant turmatim.

[Note: Ingenium.] Ingenium exinde colligas, quod [Orig: quòd] Regiones frigus evitaturi mutent. Aegypto non minus, quam [Orig: quàm] Ciconiae advenae, quod [Orig: quòd] ad idem cadaver, a [Orig: à] quo satiati saepius recesserunt, identidem redeant, et expeditos ad bellum exercitus praesentione quadam consequantur: ac ut aliqui addunt, biduo [Orig: biduò] triduove, imo [Orig: imò] septenis diebus ante [Orig: antè] ea loca circumvolent, in quibus cadavera futura sunt, quod [Orig: quòd] domi cadavera [Note: Nicander in Theriac. Antipathia.] a [Orig: à] venenoso serpente percussa fugiant, et hepatis morbo laborantes magnarum a vium iecinora vorent. Suaveolentia adeo [Orig: adeò] aversantur, ut ne armenta quidem mortua, unguento [Note: Aristot. in Mtrabil. Plin. H. N. l. 12. c. 53.] adorato illita, attingant; imo [Orig: imò] unguentorum odore perimantur, perit, et [Note: Ael. H. A. l. 6. c. 46.] mali Punici grano vultur: sed semine Siseris [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 5.] Cretici vehementer Oblectatur.

[Note: Morbis] Inter eius morbos sunt, Hepatis obstructio, et pediculi, insectum venenosum, pediculo par, vel ei qui in inguine nascitur, persimile.

[Note: Usus.] Usum in medicina partes eius, magnum obtinent. Medicamentum ex integro ab Aetio [Orig: Aëtio] [Note: Aet. l. 13. c. 12 4.] paratur, ad abscessus, condylomata, strumas. Cerebrum [Note: Galen. Euporist. l. 9. c. 91.] capiti vel naribus cum oleo cedrino illitum, dolorem eiusdem sedat. Cor pulli a dalligatum adversum comitialem morbum pradicatur. Serenus iecur ad iecoris dolores commendat. Fel. Opstalmicis bene [Orig: benè] ex Sammonico admiscetur. Penna pedibus subiecta parturientes adiuvat; sed nisi tempestive [Orig: tempestivè] auferatur in uteri procidentiam conicit. Si dentes ea scalpentur, acidum anhelitum reddit. Nidore pennarum, si urantur, serpentes fugantur. Pellis ventriculo apposita [Note: Lemn. de occult. Natura. c. 26.] concoctionem egregie [Orig: egregiè] iuvat. Nervi [Note: Tralliam. l. 11.] ex cruribus et summis pedibus collecti, et ad talos çgri alligati, podagram curant. Externa si attendas, ex ossibus vulturis tibias [Note: Pollux Onom. l. 4. c. 10.] Scythae Anthropophagi, Malenchleni, et Arimaspi conficiebant. Ex cruribus candelabra quidam, quod ipsa, innata [Orig: innatâ] vi venenum explorare et attrahere crederent.

CAPUT II. De vulturum Differentiis.

VUlturum duo duntaxat genera Atistoteles [Note: Arist. l. 8. c. 3.] agnoscit; at Neoterici plura esse observant.

Primum est Albicantius, et parvum, quod in montibus [Note: Albert. l. 7. de Animalib. c. 8.] Rheni, Danubii, Helvetiorum circa Clavonam, apparet, et in Scythia, et subiectis Septentrioni regionibus frequens est.

Alterum spodoeide/steron seu magis cinereum, cuius pilos seu plumulas albas capillaceas et capillamentorum instar subtiles, adeo [Orig: adeò] candidas esse Bellonius scribit, ut pellem subdititiam et elaboratam, mustelae alpinae albae, seu etiam vulpis albae esse, quispiam existimare posset.

Tertium Baeticum, quod Aquila [Orig: Aquilâ] paulo [Orig: paulò] minus [Orig: minùs] habet pennas colli, dorsi, ventris, totiusque adeo [Orig: adeò] corporis, castaneo


page 18, image: s024

coloretinctas, dorsi et laterum exiguas, et squamarum instar latiusculas, quae dorsum, ventriculum, ventrem, et uropigii radicem vestiunt, ruffas plumas verticis breviculas ac curtas, si Aquillis comparetur. Colli angustas ac longiusculas, quales gallis gallinaceis, et stu nis propendent. Crura brevia, pl???nis undiquaque ad superiorum usque digitorum partem contecta.

Quartum Nigrum, quod est cauda brevi, alarum et caudae pennis eiusdem cum Boetico coloris. Albertus minus hoc, sed viribus praestantius scribit.

Quintum Leporarium, rostro obunco, nigro, foedis oculis, corpore firmo et magno, alis latis, cauda longa et directa [Orig: directâ] , colore in rutilo nigricante, quod ex vulture et Aquila compositum videtur, et illud quod Homero Albertus melanocon vocari scribit. Huic enim peculiare leporibus insidiari: et solus inter ceteros velox et ad docendum aptus est.

Sextum Aureum Gesneri, quod ita describit. Longus est a [Orig: à] rostro ad extremam caudam sex dodrantes et paulo [Orig: paulò] amplius [Orig: ampliùs] , ad extremos ungues quinque dodrantes aut paulo [Orig: paulò] minus, longitudo superioris rostri quantum illud aperitur, septem fere [Orig: ferè] digiti transversi. Caudae longitudo circiter tres dodrantes. Tota pars supina, id est collum inferius, pectus, et venter et pedes quoque ruffo colore sunt, dilutiore quidem caudam versus, rubentiore versus caput. Digiti pedum fusco vel corneo colore sunt. Alarum penna longissima quatuor dodrantes aequat. Subnigricant seu fusco sunt omnes alarum pennae uno fere [Orig: ferè] colore: parvulae tamen supremae in alis nigriores sunt, ut per medium aliae subruffis maculis, aliae subalbidae circa imum distinguuntur, eo nigriores autem sunt, quo propiores dorso, ubi prae nigredine splendent. Pennae per medium dorsum nigrae sunt, splendentque in earum medio cauliculi albi, praesertim quae circa medium dorsum sunt, et dimidia colli parte, reliqua enim collipars, pennas ex albido ruffas habet. Caudae pennis idem color est qui alarum, nempe fuscus. Hisce addit Albertus quoddam collo crasso, alisque ad dorsum valde [Orig: valdè] retortis et magno pectore, quod frequenter in ripis maris degit, et quod venatur, eo [Orig: eò] defert.

TITULUS III. De Accipitribus.

CAPUT I. De Accipitribus in genere.

ACcipiter vultures excipiat, avis cuius tanta apud veteres veneratio, ut et [Note: Porphyr. lib. 4. de abstinent.] praesagiendi post exactam hanc vitam vi pollere, crediderint: et legem qua capitis damnatur, qui eum etiam imprudens occidisset, tulerint: tanta apud Aegyptios, ut ipsum [Note: Porphyr. ibid.] Soli acceptum putarent, picto [Note: Plutarch. de Iside et Osiride.] Ositim proponerent. Tentyritae [Note: Aelian. l. 10. de Animal. c. 24.] et Philarum [Note: Strabo l. 17. Geogr.] incolae sanctissime [Orig: sanctissimè] colerent, interfectum sepulcri honore afficerent, et in urbem [Note: Herodot. in euterp.] Butim asportarent; seu quod ipsius substantiam ex sanguine et spiritu constare [Note: Porphyr. l. c.] dicerent; seu quod [Orig: quòd] regionem a [Orig: à] venenatis animalibus [Note: Diodor. Sicul. l. 2. c. 4.] eos repurgare cernerent; seu quod [Orig: quòd] Accipiter priscis temporib. librum puniceis literis scriptum, in quo cultus Deorum forma contine batur, thebas ad sacerdotes, detulisse [Note: Diod. l. c. Nomen.] crederetur.

[Note: Euseb. l. 2. de praepar. Evangel.] Dicitur Graecis communiter i(/erac Macedonibus parao\s2 apud Lybias ba/rbas2, Hesychio, kerkno\n, Tyrrhenis a)/rakos aliime/rmnhs2 Latinis Accipiter, seu a [Orig: à] rapacitate, seu quod [Orig: quòd] ter sit acceptus. Unde et sacer ales vocatur.

[Note: Descriptio.] Avem ipsam si spectes, corporis ipsi moles incerta. Nonnumquam vix Aquilis cedit, in Aegypto [Note: Arist. l. 9. Histor. A. C. 28.] minores quam [Orig: quàm] in Graecia, in regionibus A quiloni obversis et rupibus, quia sanguine et spiritu abundant, maiores. Maior mare femina, quod [Orig: quòd] in illo humidum ab immodico absumatur calote; in hac, sanguis cum moderato calore copiosior, multum argumento materiae suppe ditet. Color ipsis ut plurimum ex albido fulvo et nigro diversus, maculisque distinctus, alibi, albi et leucophaei reperiuntur, et qui in frutice spinoso aut acere habitant, ad ruffum aut nigrum declinant: qui in fago, ad


page VII, image: s025

[Illustration:

Buteo. Busant. Busahm massweiih.

]

[Illustration:

Goiirani seu Boudree Bellonii.

]

[Illustration:

Accipiter. Hapich.

]


page 19, image: s026

gilvum seu pallidum. Caro est asperior, quam [Orig: quàm] [Note: Athen. H. A. l. 8. c. 9.] cuculi copiosioribus plumis integitur, quam [Orig: quàm] graviores aves, quod [Orig: quòd] superflua [Orig: superfluâ] materia ad pennas amandetur, eorumque generationi serviat. Rostrum habet aduncum extremo plaerumque corneum. Oculos splendidos, unde Soli sacri, et perpetuo [Orig: perpetuò] mobiles, quorum color cum aetate mutatur. Cerebrum copiosum, linguam latam, principio obtusam, nec bifi dam, nec acutam. Pectus acutissimum, modica [Orig: modicâ] carne munitum. Alas rapacium acutiores. Anhelitum foetidum, cor magnum, cuspide obtusa. Lienem adeo [Orig: adeò] exiguum, ut sensum prope [Orig: propè] modum effugiat. Fel nonnumquam aerugineum, iecori et intestino adiunctum.

[Note: Locus.] Si loca spectes, frequen tissimi sunt, in Anglia, Suecia, Prussia, Livonia, Russia, quod istae avibus tardioris volatus, et multae carnis abundent: minus frequentes in Syria, Persia, Africa, Graecia, et Creta [Orig: Cretâ] . Nidulantur in praeruptis et altis rupibus, in Alpibus inprimis, sed vel intervepreta, vel [Note: Homer. Odyss. e] in arborib., acere inprimis, fago, quercu, abiete, pinu. Qui Massiliae [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 8] agros incolunt, humi fetificant, nec alibi nascuntur.

[Note: Nutrimentum.] Potu omni, Tinnunculo excepto, abstinent, si Atistoteli [Note: l. 8. Histor. c. 38.] et Suidae [Note: in voce e)p] credimus: bibere [Note: Plut. de Iside et Osiride.] Plutarchus, etiam postquam hominis defuncti corpus tetigerit, si affluentis copiae aqua invitetur, [Note: Cyllius in Aelian.] Gyllius, prodidere; quamdiu viventium sanguis sedandae siti sufficit, non bibere: si exsanguibus vesci cogatur, potare, credibile. Cibus ipsis aves, gallinacei inprimis et columbacei generis, Turdi, Fringillae, Coturnices, Corvi, Picae, Cornices; nobilioribus cancri et caro leporina vehementer sapiunt: viliorib. etiam mures, ranae, et talpae; mansuetis quoque fruges et panis. Nec a [Orig: à] cordibus, quod cum [Note: Aristot. 9. Histor. c. 11.] Aristotele, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 8] Plinius et Aelianus non credidere, teste Alberto [Note: l. 23. de Animalib.] et Aldrovando abstinent, quin cerebro è cranio divulso et absumpto, reliquum corpus involant. Nulli ad reliquias praedae suae revertuntur, [Note: Albert. l. c.] dum silvestres sunt; nec unquam cadaveri insidere visi: sed omnes interdum tam avidi, ut stercora prae fame deglutiant. Venatur autem Accipiter, non tantum Turtures; Gallinas albas maxime [Orig: maximè] [Note: Columella l. 9. de rerust.] propter candoris insigne, Anates, Cornices, Sturnos, Picas etc. sed et proprium genus, quod praeterquam Aquilae et Olori, ut quibus dam placet, nulli aliarum avium cum co commune est. Cuculus ab eodem absumitur, [Note: Aristol. H. A. l. 6.] si quan do una apparuere, sola omnium avis a [Orig: à] suo genere interempta. Leporem postquam coepit, [Note: Plin. H> N. l. 10. c. 9.] sinistrum pedem terrae infigit, dextro praedam retinet, et quam [Orig: quàm] primum potest oculos eius eruit. Venaturus solus volitat; praeda [Orig: praedâ] conspecta [Orig: conspectâ] humilis prope [Orig: propè] terram fertur, et omni conamine instat si primo nisu frustratur, persequi desinit, et sibi indignatur.

[Note: Generatio.] Fecunditate negata [Orig: negatâ] , quod [Orig: quòd] humorem [Note: Arist. 3. de gener. Anim. c. 1.] ad crura, ungues, pennas, et genitalia loca simul nequeat transmittere natura; salacitatem ipsi adscripsit antiquitas. Certe [Orig: Certè] , et cum Aquilis [Note: Arist. 2. de gener. Animal. c. 5.] coeunt [Orig: coëunt] , et Asteria cum Accipitre co~greditur. Quoddam genus, cum in venerem ruit, minimarum etiam avium morsibus patet: aliud, [Note: Aelian. l. 2. de Anim. c. 43.] more hominum amatoria levitate flagrantium, feminas semper sectatur; absentes clangore prosequitur. Aegyptii feminam una die requisitam, quantumlibet secesserit, a [Orig: à] marito vocatam, obsequi tradunt, et inde feminas morigeras titulo Accipitris honestant. Tria ut plurimum quatuor aut quinque [Note: Albert. l. 10. c. 8.] quandoque ova pariunt, et vicenis diebus incubant.

[Note: Aetas.] Aetas huius avis in multos se protendit annos. Aegyptii [Note: Aelian. l. 10. de Animal. c. 14.] ad septingentos pervenire, sed falso [Orig: falsò] asseruerunt. Multis etiam infestatur morbis, [Note: i(erakoso/fion Demetrii ed. Rigaltii. Morbi.] nempe difficultate respirandi, et tum sonum elidit; aliquando oscitatur, et vomit: tineolis, et tum ipsi venter et collum glabescunt: cholera, in qua liquorem viridem evomit. Spongia [Orig: Spongiâ] , qua [Orig: quâ] affectus, praeter consuetudinem bibit, multum sessitat, nec ex manu, nec ex pertica [Orig: perticâ] discedit. Febri, tum pustulas siligini similes in ore habet. Tineis, tum caudam, frequenter motitat. Suppressione alvi, tum crebro anulum perticae admovet, et


page 20, image: s027

excrementa nigra reddit. Intemperie frigida, et tum excrementa crocea aut cruenta reddit, alas autem remissas et laxas, capitis plumas horrentes habet. Pituita [Orig: Pituitâ] sicca, et tum liquorem per nares non emittit. Gravedine, et tum ipsi liquor per nares, spuma [Orig: spumâ] per oculos elabitur. Tremore, et tum pinnas ut struthiocamelus habet, et volare nequit. Plura apud citatum Auctorem [Note: Vox.] vide. Vox Accipitribus alia alio tempore, et generi. Apud Graecos verbo (*ru/cein per onomapopoeiam conficto, apud Latino Pipandi exprimitur. Gallinae si eam audierint, dum [Note: Visus.] interim incubant, ova vitiantur. Visus tam acer, [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 14.] ut nullo negotio adversos Solis radios intueatur. Hinc dicitur Aristophani panto/fqalmos omnioculus. Cum Apolline, qui est sol, magnam convenientiam habere credebatur; et eiusdem [Note: Plut. lib. de Iside et Osiride. Homer. Iliad. v. Volatus.] imagine solem denotari Aegyptiis solitum.

VOLATV sutn velocissimi, et adeo [Orig: adeò] celeres, ut velideo [Note: Aristoph. in Avib.] i(ppotoco/tes2, cu/fiai, et i(/erakes2 para\ tou r)a=|on i(/esqai a [Orig: à] facili motu dicantur; soli qui velocissimus sacri sit; et summam cum igne [Note: Aelian. l. 10. c. 24.] cognationem habere credantur. Ita sane [Orig: sanè] se aliquando efferunt, ut humanum visum effugiant; nihilominus praedam inde visam, iaculo citius demissi, assequuntur. Peculiare illis et cum sola Noctua commune, in aere [Orig: aëre] sese resupinare, caudam deorsum, et alas expandere, his vice soli uti.

[Note: Ingenium.] INGENIUM ex parte attigimus, solitariam semper, praeterquam tempore coitus volare; iustae magnitudinis cum vulpibus etiam, Aquilis, et vulturibus certare; in Thraciae [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 42. Plin. l. 10. c. 8.] parte supra Amphipolim cum hominibus societate quadam aucupatum fuisse; in toto avium genere docillimam esse; avem sibi sorte sub noctem oblatam, totam noctem sub pedibus tenere, exoriente sole manumittere, obviam non persequi, tandem, succo Hieracii herbae oculos tingere, sic claritatem pristinam recuperare, addi potest. De cetero, mortuum [Note: Aelian. l. 10. c. 17.] lugere, et in oculos eius terram ingerere, noctuae a [Orig: à] reliquis avib. infestatae auxiliari. Turturem deprehensam [Note: Porphyr. l. 4. de abstinent.] dimittere; unde Aegyptii, ne quando imprudentes avem ab Accipitre dimissam gustent, toto eorum genere in cibo abstinent, a [Orig: à] [Note: Plin l. 10. c. 37.] Tinnunculo [Note: Plut. in Iside et Osiride.] crocodilo, et vite nigra sibi metuere; cum salvia, mentha, abiete et salice sympathiam habere; Auctores quidam prodiderunt.

[Note: Usus.] Usum si spectes, pulli suaves sunt valde [Orig: valdè] , adultorum caro dulcis et levis. Totus assus et in cibum sumptus, morbum sacrum; in rosaceo elixus, oculorum vitia, pulvis in quo se volutavit, lino rutilo aegri collo alligatus, quartanam, adeps oculis inunctus caliginem, oculi a [Orig: à] collo suspensi tertianam; depellere, sed frustra [Orig: frustrà] creduntur. Stercus in vino dulci tritum, [Note: Hippocr. de morbis mulier.] conceptum iuvare; fumum vero [Orig: verò] [Note: Vellanivan. in Brevia.] ex eo, spolio serpentis, opoponace, myrrha, galbano, castoreo, sulfure citrino, et felle vaccino excitatum, et per fistulam in uterum exceptum, fetum educere, credibile est.

CAPUT II. De Accipitribus in Specie.

ARTICULUS I. Der Asteria, Accipitre Palumbario, et Fringillario.

ASTERIAs, qui et Astur aliis, corpore est grandi et oblongiore, unde Palumbario [Note: Arist. l. 9. Histor. c. 36] comparatur, punctis et notis quibusdam stellas referentibus respergitur, hinc ipsi nomen. Capitis pars anterior extensa paulatim est in rostrum. Oculi varii et pellucidi: collum longius Aquilino. Femora longiora quam [Orig: quàm] falconum, crura horum respectu brevia, et crassa. Pedes magni. Cauda ob longitudinem dependet. Est ex eorum genere, qui, quod [Orig: quòd] emissi praeterito pugno revocentur, Pugillares mansuefactariis dicuntur. Differentias sortiuntur Astures varias. Anatura. Alii autrupes mari adiacentes incolunt, aut flumina et aquas dulces sectantur, qui humilem prope [Orig: propè] terram volatum exercent, et clandestino astu praedam adoriuntur. Alii dissitis a [Orig: à] mari locis delectur, et ex


page VIII, image: s028

[Illustration:

Accipiter Palumburius. Habich Rabenstosser [Orig: Rabenstösser] .

]

[Illustration:

Astecias Aern habich.

]

[Illustration:

Accipiter fringillarius Nisus Rotelgeier [Orig: Rötelgeier] Fincken habich Sperber

]

[Illustration:

Tinnunculus mas Wandwaher [Orig: Wandwäher] sternschmatz.

]

[Illustration:

Tinnunculus Famina.

]


page 21, image: s029

excelsis arboribus praedam despiciunt, et infestant. A Sexu, in quo femina colore ad Aquilam accedit, nisi quod maculis densioribus et rufis aspergatur. A magnitudine, quae Astures ita commendat, ut in Syria aves quae praedae ac aucupio serviunt, ad pondus emantur. Aloco, sunt namque Armeni, qui oculos habent virides, et si cum dorso nigricantes, optimi censentur; crura candida, pedes magnos. Persis, corpus grande, plumis bene [Orig: benè] vestitum, oculi concavi, supercilia pendentia. Graecis caputgrande, et rarae in collo plumae. Africanis dorsum nigrum, oculi, in iuventute nigri, aetatis progressu ruffescunt. Sardis pennae nigrae, crura brevia, femora longa, pedes palidi. Illyricis, sive Sclavis, statura mediocris, pennae rubrae, maiori ex parte prunarum candentium ad instar; pedes magni, femora ab interna parte plana, volae manus instar aequalia. Alpinis corpus magnum, oblongum, pedes fere [Orig: ferè] candidi, sufficiens ad leporum venationem robur. Germanis oculi iris et suprema capiti contigua rostri pars, crura, tibiae et pedes, crocea. Pennae caudae nigris et canis iisque latis et obliquis maculis asperguntur; colli superioris et capitis ruffescunt, et punctulis, nigris interstinguuntur. Carcani Astocellus, est forte [Orig: fortè] Tardici et Bellonii Semi Astur.

ACCIPITER PALUMBARIUS, qui Graecis est fassofo/nos, fabotu/pos et fabokto/nos seu columbicida, quis sit, certo [Orig: certò] dici non potest. Aristoteles [Note: l. 8. Hist. c. 3.] meram nomenclaturam suppeditat, et simpliciter Accipitrem nominat. Ephesius a [Orig: à] Nispho citatus, Falconem gentilem vulgo [Orig: vulgò] dictum ex eo facit. Alberto cum Asture idem esse videtur, Turnero cum Fringillario idem. [Note: l. 3. de abstin. ab animal.] Aristoteli est Chalcidis avis magnitudine, et Carnivorus: Porphyrio omnium celerrime [Orig: celerrimè] volat.

ACCIPITER FRINGILLARIUS Graecis veteribus *spici/as2 recentiorib. ceute/ri corrupto forte [Orig: fortè] ab Oxyptero vocabulo; Latinis Nisus, quod ei Alberti ni fallor primum aevo impositum est, sed non Ovidii, cui Nisus idem cum Haliaeto, aliquibus Sparverius, ad Italorum Sparviero dicitur. Mas qui Muscetus vocatur, et femina minor est, quique ab Aldrovandro exhibetur, rostrum habet breve, unco acutissimo praeditum coloris cornei subcaerulei. Oculi pupillam ochrae colore pallido, lutea iris excipit, quo dreliquum est intentu flavet. Caput, collum, pectus, venter, crura albicant, et variis maculis distinguuntur. Dorsum et alas maculae multae albae respergunt. Cauda nigris et fuscis maculis transversim ornata, reliqui fere [Orig: ferè] corporis longitudinem aequat. Pedes et tibiae crocei sunt coloris. Feminae, vertex, collum, dorsum, alae coloris sunt obscure [Orig: obscurè] fusci. In Syncipite, et alarum medio, qua dorso incumbunt, alba macula conspicitur. Pars totius corporis prona, est candida, et transversis lineis luteis intersecatur. Degit tempore hiberno in silvis caeduis, earumque gracilibus. Non ante occidentem solem ad sedem suam revertitur. Plaerumque adverso vento volat. In legibus Salicis de eo legitur, quod qui furatus fuerit, centum et viginti denarios persolvere deprehensus teneatur. Dividuntur ab Aetate, in Nidarios, Ramularios qui necdum plumarum deposuerunt exuvium et mutatos. Aloco natali in Illyricos, qui ut plurimum lumbos, ac dorsum nigra obtinent, et vitam brevem agunt. Orientales quibus cauda duodenis pennis instrivitur, Africanos quibus oculi nigri, pectus nigris et transversis maculis varium, alaelongae. Tridentinos, qui sunt proceri, volaces, saepe captas, alaudas in terram deorsum deiciunt; mox sursum arripiunt. Vincentinos, qui aut in montibus Vincentinis nascuntur et omnes statura sunt exigua; aut in Mucrosticanis Spinaroli dicti, capite magno, reliquis minores, et ad aucupia inepti: et Ignotos, qui corpore mediocres, maculis ferrugineis ad rubrum inclinantibus, resperguntur, Acolore Albos namque in Septentrionalibus oris reperiri, Olaus Magnus auctor est.


page 22, image: s030

ARTICULUS II. De Circo Aesalone et Tinnunculo.

[Note: Nomen.] CIR CUS Hesiodo i(/rhc ki/rkos Homero et Aristoteli ki/rkos simpliciter, Festo Circanea vel Circenda, forte [Orig: fortè] , quod, cum insidiatur, circuitum in aere [Orig: aëre] faciat, dicitur.

[Note: Descriptio.] Si descriptionem Bellonii sequimur, haud multo [Orig: multò] milvo minor est: Capitis vertex et guttur inferius exruffo albicant, plumulae quae auditus foramina tegunt nigrae sunt. Rostrum capiti continuum plumbeum est, extremum atrum, collum breve. Crura gracilia, lutea, falso [Orig: falsò] altero claudicare, Plinius prodidit.

[Note: Locus. Nutrimentum. Plin. li. 10. H. N. c. 8.] Galliae est inquilina, et ibidem in Arveniae planis nidulatur.

Cuniculos, vulpes, [Note: Arist. l. 9. Histor. c. 5.] columbos, [Note: Aelian. l. 3. c. 45. de Animal.] turtures, [Note: Aelian. l. 6. c. 45 de Animal.] Mures [Note: Homer. in Batrachomyomachia.] infestat. Bibit cum in maritimis versatur. Amaraginem, lactucam silvestrem, vel crocum nido imponere creditur.

[Note: Vox. Volatus.] Vox ipsi acuta, [Note: Homer. Iliad. x] et clangere dicitur, idque tum facit, [Note: Eustat. in citati Homeri locum.] cum praedae propinquus, de ea apprehenda est sollicitus. Volat in gyrum, et quidem velocissime [Orig: velocissimè] , hinc [Note: Odyss. v. Nomen. Nutrimentum.] Homero e)lafro/tatos, ta/xus2, a)/ggelos, Oppiano Equis Iberis velocissimis celerior.

AESALO, qui Turnero Smerillus, Isidoro Merillus, Crescentiensi Ismerlus, Alberto Mirle, inter rapaces minimus est, et tum corporis specie, tum pennarum colore, Falcones refert.

Perdices et columbas venatur; Alaudas tam avide [Orig: avidè] ut ad [Note: Crescent. l. 10. c. 13.] clibanum usque ardentem, puteum, vel hominum vestes offendat, si peritia, et usus accedat, quatuor merilli, cycnum etiam deiciunt. Solus omni tempore [Note: Plin. l. 10. c. 8.] apparet, quod tamen Buteoni Aristoteles [Note: l. 8. Hist. c. 3.] adscribit.

[Note: Inimicitia.] Inimicitias cum [Note: Arist. l. 9. Plin. l. 10. c. 74.] vulpe et corvo gerit; illius catulos interficit; huius ova confringit. Corvi vulpibus auxiliantur.

TINNUNCULUS Gazae aliquando Tristunculus, ut Italis Tristarellus, ut Italis Tristarellus, et Canibellus et [Note: Nomen.] Gavinellus. Graecis ke/gxris2, kegxri/nas2, kegxrhi/s2, et kerxnhi/s2 quod multis milii instar punctis insignis sit, dicitur.

[Note: Descriptio.] Mas, prout ab [Note: l. 5. Ornithol. c. 6.] Aldrovando describitur, habebat, caput in summo vertice nonnihil compressum, coloris cum universa cervice ad dorsi in itium ferme [Orig: fermè] cinerei. Rostrum statim deorsum molli declivitate tendens, unco insigniac longiusculo, cuius pars capiti contigua fulvescit, media colore est cinereo, ad latera appendix erat, hemicycli forma [Orig: formâ] . Alas et dorsum ferrugineis pennis notis atris distinctis; gulam, pectus, ventrem flavis maculis nigris perspersis vestitum. Alas oblongas, et quinque digitorum spatio ultra Uropygium extensas. Caudam maxima [Orig: maximâ] sui parte cineream, reliqui corporis longitudinem aequantem. Feminae, quae maior erat, rostrum brevius cum rostro magis recurvo, cinereum. Dorsi et alarum pars superior ferruginea ad ruffum accedens. Pennae extremae dorsi cinerei coloris, et notis transversim fuscis obliquis utrinque in angulum medio scapo coeuntibus [Orig: coëuntibus] maculatae. Habet Aldrovandus et Tinnunculum feminam alteram, cuius descriptionem apud eundem vide.

[Note: Locus.] Nidulatur in altis aedificiis, muris, turribus et cavis quercubus, monedularum more, non super fronde, sed in latibulis.

[Note: Generatio.] Feminas Mas semper sectatur, [Note: Aelian. l. 2. de Animal. c. 43.] de absentibus dolet. Illae supra quaterna [Note: Arist l. 3. de gener. c. 1.] ova edunt, minii modo rubentia. Pullos tam diu alit, donec proprio volatu vivere possint.

Victitat papilionibus, Locustis, vespis, muribus. Inventus aliquando in [Note: Nutrimentum.] nido eius et serpens: sed et ipse in picarum nido cum pullis inventus est. Bibat annon dubium. Aristoteles [Note: l. 3. de gener. c. 1.] raro [Orig: rarò] et solum inter uncungues tradit. Aelianus [Note: l. 2. de Animal. cap. 43.] et Suidas nullo potu indigere scribunt.

Cum columbis singularem colit amicitiam, cum Accipitribus aliis, etsi sui generis capitalem hostilitatem exercet. Ideo, [Note: l. 10. Histor. Nat. c. 37.] Plinius. Avis, quae Tinnunculus vocatur, cum columbis habenda est. Defendit enim illas


page IX, image: s031

[Illustration:

Accipiter Aegiiptio

]

[Illustration:

Subuteo. mosweiber

]

[Illustration:

Lanarius. Schinunev

]

[Illustration:

Lanariur.

]

[Illustration:

Lanius cinereus Famina

]

[Illustration:

Lanus albur neintobler [Orig: neintöbler]

]


page 23, image: s032

terretque Accipitres naturali potentia in tantum, ut visum eius vocemque fugiant. Hac de causa praecipuus columbis amor eorumferuntque si in quatuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas. Fumus eius albugines oculorum [Note: Plin. l. 29. Hist. Nat. cap. ult.] extenuat.

ARTICULUS III. De Buteone, Subbuteone, aliis Accipitrum apud Aristotelem generibus, et sacro Aegyptio.

Nomen.BUTEONES, qui et a [Orig: à] numero [Note: Plin. l. 10. c. 18.] testitur, Triorchis, Marcello, Millo dicitur, quae ternam descriptionem Aldro vandus exhibet.

[Note: Descriptio.] Prima sub nomine Buteonis ex montibus Vineolanis allatiponitur. Corpus erecti duarum Spithamarum erat. Caput habebat compressum, figura [Orig: figurâ] trigona [Orig: trigonâ] . Rostrum nigrum membrana [Orig: membranâ] circa nares lutea [Orig: luteâ] vestitum. Iridem circa pupillam in oculis nigerrimam. Collum breve et plumosum. Dorsum ad caudam coloris ferruginei. Altera ex Gesnerus sub Bushardi ut Sabaudis dicitur, maris cognomento, eaque duplex. Magnitudine prior magnam Gallinam referebat. Caput pennis fuscis integebatur: Collum brevissimum erat. Pennae in tergo fuscae, extremae nonnihil ruffi coloris prae se ferebant; in ventre et pectore albicantes nigrisque plaeraeque maculis per medium insignes visebantur. Testes deerant. Alteri, circulus in oculis flavissimus iridem nigram ambiebat, colore nonnihil a [Orig: à] superiore variabat. Venter, latera et crura superius plumis albis vestiebantur, quas latiusculi circuli obscure [Orig: obscurè] ruffi per transversum distinguebant. Testes bini albi et pusilli ad spinam dorsi inter utrumque renem consederant, in quorum medio particula teste minor et flava, testiculo proportione respondens, visebatur. Tertia est Bellonii sub nomine Guyrani seu Boudree. Huic rostrum est curtum, acie nigrum et hamatum, narium regio et rictus flavescunt. Venter plumis candidis, quarum apicem macula nigra, iuxta scapimedii ductum insignis, vestitur. Rectrices alarum plumae, crenas instar serrae exhibent nigras, ubi albere incipiunt. Caudae color varietate Attaginis similis. Crura antica et postica annulis imbricata. Quarta est illius in quo dissecto tres testes inventi, et qui hactenus descriptis in omnibus fere [Orig: ferè] conformis erat.

[Note: Nutrimentum.] Victus ipsi ex herbis [Note: Bellon. l. 2. de Avid. c. 10.] selarea, asperula seu alyso et Matrisylva; ex animalibus, [Note: c. Arist. 9. Hist. c. 1.] mures, ranae, rubetae, lacertae, limaces, serpentes, scolopendrae, erucae. Erepta illi aliquando ab [Note: Simonid. apud Athen.] ardea et anguilla; inventa in dissecti ventriculo et talpa. Volatus est tardi, tam deses etiam, uttelo petitus vix ad tertium ictum cedere dicatur, ideo [Orig: ideò] nullo negotio capitur.

[Note: Usus.] Usus ipsius tum in cibo, tum in Medicina. Sane [Orig: Sanè] et in Balearibus insulis, [Note: Plin. l. 10. c. 49.] et apud Arvernos Galliae populos in honore mensarum est. Carnem quippe habet, teneram, hieme praesertim, et dulcem. Testiculi ex [Note: Bapt Portal. 3. c. 34. Pythognom.] aqua fontis cum melle decocti ad venerem commendantur.

[Note: Descriptio.] SUBBUTEO seu Hypotriorchis, quod nomen Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 36.] illis qui in Accipitrum genere latiores sunt adscribit, prout ab Aldrovando describitur, verticem habet ex cinereo et castaneo ad nigrum vergentem; eiusdemque coloris macula, una a [Orig: à] capite per tempora ad gulae latera descendit; altera ab initio rictus sub oculis utrimque per gulam in longum protenditur. Palpebrae sunt subluteae. Plumae menti et gulae totae albae, et color ille continuus, ad cervicis et verticis per tempora initium, quod minori oculorum cantho ex opposito est, perducitur. Pectoris totius plumae, nec non et ventris medio macula fusca oblonga [Orig: oblongâ] notatae in oris albicant. In pedum planta, tubercula veluti calli ubique eminent. In nemoribus celsis et densis degit, et homines quos Perdicum vel Coturnicum venationi operam dare conspexit, ipsi insequi sollemne est, ut aviculas Canum metu subvolantes arripiat. Sed haec de istis sufficiunt: quid


page 24, image: s033

vero [Orig: verò] [Note: l. 9. Hist. c. 36.] Aristoteles per Pernem, Percum, Rubetarium, et Levem, intelligat, disquiritur. [Note: Pernos] apud Hesychium et Phavorinum genus venatorii est accipitris, ultraignoratur. Percus, seu Percuus idem cum Fringillario propter alarum nigritiem, esse videtur. Aristoteles per Fringillarium, Nisum feminam; per Percnum marem vulgo [Orig: vulgò] Maschettum dictum, forte [Orig: fortè] intellexit. Levis quis sit ignoratur. Bellonius Smerillum esse existimat. Rubetarius vel idem est cum Levi, quia de utroque Aristoteles. Abunde [Orig: Abundè] vivunt, et humivolae sunt, vel Milvi species. Qui SACER AEGYPTIUS Bellonio dicitur, corporis magnitudine Corvum refert, capite Milvum, colore ad Falconem sacrum accedit. In Aegypto est frequentior, quam [Orig: quàm] ulla alia Avis quae rapto vivit. Rara in Syria conspicitur; sed et in Caramania aliquando. Serpentibus potissimum vescitur. Unde ei olim apud incolas tanta [Note: Herdot. in Euterpe.] reverentia, ut illius vel per imprudentiam occisor, morte multaretur; ipsa mortua honorifice [Orig: honorificè] sepeliretur.

ARTICULUS IV. De Lanariis et Collurionibus.

DE Lanariorum ignobili genere, Buteonibus rectius annumerando hic res est, de nobili inter Falcones [Note: Nomen.] agemus. Nomen ipsi seu a [Orig: à] laniandis avibus: seu quod plumas lanarum instar molles habeat. Aliquando Lanius Molliceps Falco albus, degener, et Buteo albus dicitur.

Aldrovandus [Note: Aldrovand. l. 5. c. 11.] duplicem iconem exhibet. Prior, accipitri palumbario magnitudine par, vertice erat lato, capite et collo crassis, omnibus uti et ventre, tota [Orig: totâ] parte prona [Orig: pronâ] , femoribus uropygio, et cauda inferna. Inter oculi canthum maiorem et rostrum, maculam habebat nigram, alas oblongas; longe [Orig: longè] ultra uropygium protensas, tibias luteas, et pro reliqui corporis proportione valde [Orig: valdè] graciles, easdem a [Orig: à] poplite ad ungues paulo [Orig: paulò] plus palmo longas, et culmo triticeo vix crassiores. Unguiculos uncos, sed tenues. Alteri lingua erat lutea et nigra. Caput et dorsum cum leucophaeo fuscum, pectus totum leucophaeum, ad anum usque maculis in longum ferrugineis distinctum. Alarum remigia ex sex ordinibus ratione coloris constare videbantur. Uropigium totum candicabat. Pedes habebat luteos, femora plumis ad poplites usque vestita. Tibias erectas et instar stipitum. Ungues longos et admodum recurvos.

[Note: Albert. l. 23. de Animal. c. 15.] Victum ex muribus in agris quaerit; sed et avium pullos, in nido, vel cum per terram volandi impotentes, reptant, rapit.

COLLURIONES de minore sunt Lanariorum genere; illique vel Maiores, [Note: Differentiae.] vel Minores. Ex maioribus, qui Aeliano Merulae venaticae, Femina est turdi mediocrimagnitudine, è lo~ginquo contemplanti tota cinerea. Capite ad reliqui corporis proportionem triplo maiore. Rostrum habet parte superiore valde [Orig: valdè] inflexum: inferiore sursum modice [Orig: modicè] curvatum. Linguam in extremo multifidam, et in fibras acutas, et quasi capillamenta quaedam desinentem. Oculos totos nigros. Caudam picae similem; quae explicata, corniculatae crescentisve lunae imaginem exhibet. In Mare gula, pectus, venter, femora, cauda prona dilutius quam [Orig: quàm] in femina albicant. Vertex et dorsum obscurius fuscescunt, plumulae harum partium adeo [Orig: adeò] sunt tenellae, ut pili potius glabri ac leves esse videantur. Erat et alter totus albus, rostro, tibiis et unguibus exceptis. Interdiu semper fere [Orig: ferè] arbori summae aut dumeto insident: in Helvetia inter frutices spinosos, et considentes caudam erigunt.

[Note: Nutrimentum.] Victus ipsis Papiliones, scarabaei, vermes, iuli, erucae hirsutae, locustae, grilli; quos, praeda uberior si contingat, defectum penuria providi in aculeis et spinis arborum fingunt: inter aves Turdi, Fringillae, Picae silvestres. Ossa comminuta devorant, et famelici, tantos carnis bolos in gulam ingerunt, quantos rictus capere potest.

[Note: Generatio.] Nidos ex musco, lana, fundos eorundem [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 23.] ex erica, compnunt. Senos pullos excludunt, parentibus rostro,


page X, image: s034

[Illustration:

Tinunculus Cencbris. Wanen Waher

]

[Illustration:

Cu cul [Orig: cúl] us [Orig: ús] Guch gauch

]

[Illustration:

Dendrofaleus Baumfalck

]

[Illustration:

Cuculus Alter

]

[Illustration:

Acsalonus accipitzis Species

]

[Illustration:

Lanius Minor.

]

[Illustration:

Lanius Warkengel neu [Orig: neü] ntobler [Orig: ntöbler]

]


page 25, image: s035

cruribus, pedibusque exceptis, quia plumularum radices ad virorem nonnihil vergunt, omnino [Orig: omninò] dissimiles.

[Note: Vox.] Voce, canum a [Orig: à] longe [Orig: longè] auditum latratum, aut Noctuae aliam appellantis ulutatum referunt, et vocem Hovin, quam saepius iterant, exprimunt. Uniformis [Note: Aelian.] ea hieme et autumno; vere et aestate varias Avium modulationes imitati, eas ad se capiendas aliciunt. Capti in caveam inclusi, muti et elingues permanent. Hiberno tempore facile [Orig: facilè] capiuntur. Nam avem caveae inclusam invadunt, decipula [Orig: decipulâ] decidente, intercipiuntur.

[Note: l. 5. c. 14. Colluriones minores.] Collurionum minorum quinque genera obser vavit Aldro vandus. Tria aliqua sui parte rubescentia: duo cinerea. Aviculae sunt Alaudis paulo [Orig: paulò] maiores, duos palmos et pollicem circiter longae. Omnes utraque rostri quod recurvum est, modice [Orig: modicè] tamen parte, ternos pilos instar barbae promin entis habent. Utrorumque pulli, antequam frequentibus integantur plumis, virescere nonnihil apparent. Tanta eis (expertus [Note: Bellon. l. 2. de Avibus c. 25.] Bellonius) similitudo, ut difficillime [Orig: difficillimè] dignosci possint. Cibus ipsis sorices, mures, lacertae, talpae. Inter edendum, uni tibiae in sistentes, cibum pede altero sursum retracto prehendunt. Humilius volant, et praedae inhiantes aliquandiu sese in aere [Orig: aëre] librando suspendunt. In carduis saepissime [Orig: saepissimè] quiescunt. Octonam aliquando, senaam nonnumquam prolem excludunt. Rubore verticis qui insignes, in Italia inter delicatos cibos.

ARTICULUS V. De Milvo et Harpa.

[Note: Nomen.] MIlvus, quod vocabulum et piscem, [Note: Plin. l. 9. c. 26. Oppian. l. 1. de Piscib.] et stellam [Note: Ovid. l. 3. Fastor.] in Septentrionali parte significat; Graecis i)/ktinos, Cretensibus a)/rpetos Hesychio si locus suspectus non est, a)napthsioke/ras2 eidem et Phavorino ski/llos, e(/lanos, et kaskndo/rion dicitur. Plinio [Note: l 10. c. 10] ex Accipitrum est generib.: Aristoteli inter carnivoras, sed vix rapacium nomine dignus.

[Note: Differentiae.] Tria ipsorum sunt genera. Unum, i)/ktinos a)itwli/os2 [Note: l. 6. Hist. Anim. c. 6.] Aristoteli dictum, minus nigrum et robustum. Alterum maius, colore propemodum ruffo, infirmius. Milviregalis nomine gaudet, quod a [Orig: à] binis falconib. sacris in ipsum emissis, intra nubes etiam se condens, summa cum Principum voluntate in terram deiciatur. Cui et Milvus palustris [Note: Et Bousati Sabaudorum, qui marinus est.] accenseri debet. Tertium, albidius et rapacius, Angliae, et Septentrionalibus regionibus, in quibus nigredo et albedo in candorem vertitur, freuquens.

[Note: Descriptio.] Descriptione operosa [Orig: operosâ] opus non est. Rictum habet rectum, nulla marginum appendice a [Orig: à] frçno seu lateribus extremis ad unci usque initium. Intestino et hepati fel adiunctum habere Athenaeus [Note: Athen. l. 8. c. 8. Locus.] tradit.

Loca temperata Milvo sunt familiaria, nisi quod [Orig: quòd] in Lybia, circa fontes Nili perennare [Note: Herodot. l. 2.] dicatur. Ideo [Orig: Ideò] et insula S. Dominici, vicinoque mari multi, quibus bifurcata cauda, visi sunt: et in Anglia, nullo non anni tempore apparent, et quod [Orig: quòd] spurcitiem in plateis et ad flumen Thamesin legant, lege ab omni noxa immunes sunt. Ideo [Orig: Ideò] hieme adventante vel calidiores regiones Aetolii citius, quam [Orig: quàm] Regales petunt, ibidemque hibernant; (sane [Orig: sanè] ultimo Aprilis tot circa Pontum Euxinum [Note: l. 2. c. 28.] Bellonius vidit, ut, si quindecim dierum spatio tot praetervolassent, hominum superaturos fuisse numerum crederet vel in nidis ad breve tempus plumarum suarum vellere corpus a [Orig: à] frigore tuentur: vel in quercubus aliisve arboribus carie exesis, corpus fovent. Ideo [Orig: Ideò] denique aestu accedente, calidas regiones deserunt, et in Europam, tardius tamen Aetolii, quam [Orig: quàm] Regales revertuntur; et aestu in ea dem urgente, supra nubes, quo [Orig: quò] radiorum solarium reflexio pertingere non potest, ideo [Orig: ideò] nec aestus ita urget, elevantur, ibique aliquantisper haerent.

[Note: Nutrimentum.] Victitant carne, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] animalium pullorum inprimis gallina ceorum et anserinorum tam vivorum, quam [Orig: quàm] mortuorum, et fructibus. In Aegypto [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 28.] in palmas devolasse, et dactylos comedisse visi sunt. Fruges respuere [Note: l. c. Arist. l. c.] Aristoteles credidit. Bibunt [Note: Arist. l. c.] raro [Orig: rarò] , quia sicco cibo rarissime [Orig: rarissimè] utuntur; et si quando; ex solis pluvialibus aquis, si


page 26, image: s036

Tzetzi credimus; a [Orig: à] quibus tamen dum pluit, abstinent. Quod ad fenestras domum in Aegypto [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 28.] advolant, et in insula S. Dominic prope [Orig: propè] ad homines accedunt, in eorumque conspectu corpus a [Orig: à] pulicibus expurgant, mansuetudinis est indicium: quod pueris cibum è manibus, carnes abluentibus, pisces exenterantibus, pileos deambulantibus in urbe, nidulationis inprimis tempore, eripiunt, rapacitatem arguit: quod in Elide nihil ex funerum ferculis [Note: Plin. l. 10. c. 10.] esculenti; nihil Olympiae ex ara carnium Iovi sacrificatarum, auferre dicuntur, vel falsum est, vel timiditatis, [Note: Ovid. l. 2. Metamorphos.] quia turba praesens, argumentum praebet. Creduntur primo anno prae audacia nihil mortuum gustare; secundo prae metu nihil vivum edere; tertio fame interire.

[Note: Generatio.] Pariunt bina, magna ex [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 6.] parte, interdum tamen terna, totidem que excludunt pullos, post vicenorum dierum incubatum: sed qui Aetolius vocatur (male [Orig: malè] Plinius Aegolium vertit) quaternos.

[Note: Vox.] Vocem si spectes, lippire veliugere dicitur.

[Note: Visus.] Visus ipsi satis [Note: Apulei. in Milesiac.] acutus. Unde Aristophanes [Note: In avib. Volatus.] pantofqa/lmous2 dixit.

Volatu et praestant, et in eo aliquid peculiare habent. Illud, tum quia intra nubila se recondunt, et indefesso labore maxima aeris [Orig: aëris] [Note: Iuvenal. Satyra 4.] spatia emetiuntur: tum quia tanta velocitate se praecipitant, ut saepe [Orig: saepè] proiecta in altum pulmonum bubulorum segmina, unguibus antequam in humum delaberentur, [Note: Bellon. l. 2. de Avib.] arripuisse, visi sint. Hoc, tum quia ducunt per [Note: Ovid. l. 2. de Amore.] aera [Orig: aëra] gyros, unde Circaneae, kuklenou/sai, et periode/usai aves dicuntur; tum, quia immotis alis diutissime [Orig: diutissimè] in aere [Orig: aëre] , motus tonici beneficio haerent. Scilicet, elata [Orig: elatâ] ea [Orig: eâ] ex parte paulisper ala, unde subit aura, mo tum aeris [Orig: aëris] in reliquum etiam corpus excipiunt, et ita sustinentur. Sufficitur lata in alarum vicem cauda, quam, prout res postulat, dilatant, constringunt, deprimunt, attollunt. Videatur, inquit Plinius, [Note: Plin. H. N. l. 10.] artem gubernandi navium docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura, quid opus esset in profundo.

[Note: Amicitia] Amicitiam colunt cum [Note: Arist. l. 9. Hist cap. 1. Aelian. 5. H. A. c. 48.] Harpa et Cuculo. Inimicitias cum vulpe, [Note: Horatius in Epodo.] corvo, gallinis et columbis exercent. Asolstitiis afficiuntur [Note: Plin. l. 10 c. 1. H. N. Usus.] odagra, ideo [Orig: ideò] tunc frequentius latent.

Usus ipsorum apud pauperiores nonnullis in locis in cibo. In Medicina cinis cremati bibitur, contra Epilepsiam; testiculi ex aqua fontis, contra impotentiam; fimus, contra articulorum dolores, quod et vermes, qui ex eo XL. diebus in fimo macerato, nascuntur, faciunt, commendantur. De HARPA inter Aristotelem, Plinium, et Oppianum non convenit. Gesnerus vulturem aureum Harpam Oppiani, quod sub mento plumas barbae instar habeat, esse credidit. [Note: l. 5. c. 16.] Aldrovandus Milvum palustrem opinatur.

ARTICULUS VI. De Cuculo.

[Note: Nomen.] CUculus, quo nomine mons in agro Bononiensi, pisci [Note: Athen. l. 7 c. 27.] marinus, [Note: Fernel l. l. 6. Methodic. 20.] herba involucrum papyraccum, et alia veniunt, Graecis ko/kkuc nomen a [Orig: à] voce sortitus est. Accipitri apponitur, quod eum tanta similitudine referat, ut Aristotelis aetate hoc ipso creditus sit prognatus, et apud [Note: Bellon l. 2. de Avib. c. 29.] Gallos Falco cuculi parens communi proverbio dicatur. Plinii is videtur ertor. Nam Aristoteles, [Note: H. A. l. 6. c. 6.] dum Cuculum ab Accipitre interimi scribit, quod nulla avis in suo genere solet facere, accipitrini generis eundem non esse docet.

[Note: Differentia, et Descriptio.] Duo Sunt ipsorum genera, Maius nempe et Minus, quae sola inter se magnitudine differunt. Nec est quod curiose [Orig: curiosè] describantur. Neque aduncis sunt inquit [Note: Arist. l. c.] Aristoteles unguibus, ut Accipitres, neque capite accipitribus similes. Sed ea utraque parte columbos potius quam accipitres imitantur: nec alio quam [Orig: quàm] colore repraesentant Accipitres, nisi quod [Orig: quòd] isti maculis seu lineis distinguantur, cuculi velut punctis. Cave tamen, illud quod de pedibus, extra aduncitatis defectum intelligas. Nec enim iis terni ante et retro [Orig: retrò] unus ut columbis; sed bini antici


page XI, image: s037

[Illustration:

Lanius. WarcKengel. alius.

]

[Illustration:

Lanius Collirio.

]

[Illustration:

Lanius Miluus.

]

[Illustration:

Cuculus. Guggauch. KuKK [Orig: KúKK] uck [Orig: úck] .

]

[Illustration:

Buteo. Triorches Bushart, Busant.

]

[Illustration:

Accipiter minor.

]

[Illustration:

Miluus. Weiie.

]

[Illustration:

Accipiter maior.

]


page 27, image: s038

et totidem postici, ut Picis, et nocturnis a vibus, quod Antiquitati ignotum. Sed et id, quod de punctis dicitur, stricte [Orig: strictè] sumendum est. Nam quos Aldrovandus describit, prona [Orig: pronâ] parte tota [Orig: totâ] tam cinerei sunt, quam [Orig: quàm] albi, lineis seu maculis transversim ductis oblo~giusculis, fuscis, et interruptis interdum, interdum magis continuis distincti. Crura corporis magnitudini in iis non congruunt. Nam et femora brevia, et tenuia sunt, et tibiae vix pollicem latum longae. Iuvenem totum nigricantem maculis subruffis per alas respersum, Aldrovandus notavit, foramina narium in rostro multum eminebant. Oris pars interior flavi coloris erat.

[Note: Locus.] Loca, si atten damus, ubique fere [Orig: ferè] gentium reperitur, novum orbem, et Aethiopiam, si Alvarezius fidem meretur, si exceperis. Aestate pro natura avis, in cuius nido parit, in arborib. petris, et fluminum ripis degit: hieme in terrae, lapidum, et arborum cava se abdit, in iisque per totam hiemem latet. Auditam [Note: Nutrimentum.] eius latentis vocem fabulantur, cum truncus fornaci calefaciendae immitteretur.

Cibus ipsi erucae, muscae, fruges; sed et carnes, si verum est, grandiusculum nutricis pullos, imo ipsam devorare, quod [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 29.] quibusdam creditum, quamquam exinde carnivoras esse [Note: Arist. l. 6. H. A. c. 7. Plin. l. 10. H. N. c. 9.] negetur, quod nonnumquam Accipitri in cibum cedat. Hieme dum latitat et implumis est, vel congestis et ibidem [Note: Auctor de Natura.] repertis vivere, vel hirundinum et ursorum modo vitam sustentare, credendus est.

Quantum ad Generationem, quia naturae [Note: Arist. l. 3. de Gen. c. 1.] est frigidae, maiori ex parte [Note: Idem l. 6. Histor. An. c. 7. Generatio.] singula parit ova, raro [Orig: rarò] bina. Genus quod dam in petris nidificat; (sic Aristotelis [Note: Hist. Animal. l. 6. c. 1.] verba sumenda sunt) reliqua in palumbi, [Note: Arist. l. 9 Hist. Animal. c. 29.] alaudae, luteolae, sed currucae inprimis nido ovis [Note: Aelian. l. 3. de Animal. c. 30.] iam feto, ova sua deponunt: seu, quod [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 9] ob metum et ignaviam non fore tutam generi suo stirpem opinentur; seu quod propter frigidam [Note: Arist. l. 3. degen. c. 1. Aelian. l. 3. de Animal. c. 30.] corporis constitutionem, ex ovis pullos excludere non possint.

De ingratitudine in nutricem, non [Note: Ingenium.] conveniunt Auctores. Alii, negant, dum, vel avis eum duntaxat in cuius nidum sua importat, ova [Note: Arist. l. 6. Hist. c. 7. Isidor. l. 12. Orig. c. 7.] comedere, propria subicere: vel deprehensa postquam adoleverint fraude, a [Orig: à] nutrice [Note: Oppian. in I. l. 1.] relinqui; vel ad volatum firmos, sibi conscios ad parentem [Note: Aeliam. l. c.] evolare; vel nutricem, seu viso cuculi, cuius ovum citius excluditur, pullo, tamquam eo contentam a [Orig: à] suis incubandis [Note: Niphus apud Aldrov.] desistere; seu exclusos, specie cuculi elegantiore captam (arripit hic cibos avidus, et pinguescit) tamquam spurios [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 29.] occidere, et in cibum cuculi pullo dare, scribunt. Alii affirmant dum, vel pullos nutricis ab iis vel conculcari, vel cibo fraudari, vel ipsa [Note: Plin. l. 10.] inspectante absumi; et iam volandi potentes, ipsam nutricem [Note: Idem l. c.] corripere credunt. Utut sit, hoc certum est, educare currucam subditum cuculum adulterato fetam nido.

[Note: Volatus.] Volatus ipsis brevis, interruptus, humilis, et ut hostem effugiant, instabilis. Ideo Milvorum scapulis, quo tempore adveniunt, suscipi putantur, ne per longa aeris [Orig: aëris] spatia defatigati deficiant. Solent autem ineunte vere apparere; cuius adventantis primi post amphisbaenam sunt nuntii. Caniculae ortu [Note: Plin. l, c.] occultantur, post rarissime [Orig: rarissimè] [Note: Ael. l. 3. de Anim. c. 30] cernuntur. Hieme deplumes in cavernis torpent.

[Note: Vox.] Vox ipsorum propria Cucu. hanc minus explanant, [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 49.] cum se abdituri sunt. Ad ultimum alibi Iulium, ad S. Iohannis, apud nos, festum, perfectam edit, si ultra, uvae vix maturescent.

[Note: Antipathia.] Inimicas tum omnes fere [Orig: ferè] aviculas, praecipue [Orig: praecipuè] cum ova pariunt, habent, seu quod illorum sint fraudis consciae: seu quod Accipitri per quam sint similes: tum cicadas ex eius saliva [Note: Isidor. l. 12. orig c. 4] ortas, quae eos frequenti agmine invadunt, et postquam sub alas irrepsere, morsibus lancinant. Ideo [Orig: Ideò] sub ortum caniculae, quo raucis

Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

[Note: Sympathia.] cantilenam suam abrumpit. De eiusdem cum Milvo amicitia superius dictum est, quod de paliuro in monte Coccygio a [Orig: à] [Note: Plut. de fluviis.] Plutarcho refertur, omne animal, solo cuculo excepto,


page 28, image: s039

quod insederit, tamquam visco retinente haerere, non minus fabulosum est, ac quod de cicadis ex ipsius saliva natis dicitur.

[Note: Morbi.] Inter corporis affectus referri potest, quod hieme deplumescit, pennas mutat, et simul colore immutatur. Exuvio deposito, corpus eius scabrescit.

[Note: Usus.] Usus eius, et in Medicina, quia cineres [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 9.] usti ad dolorem ventriculi valent; et in cibo, quia eius pullo, qui iam volare potest, nulla avium sua vitate carnis comparari potest, obtinuit.

TITULUS IV. De Falconibus.

CAPUT PRIMUM. De Falconibus in genere.

[Note: Nomen.] FAlconis ut avem significat, vocabulum adeo [Orig: adeò] generale est, ut eo omne rapacium genus Auctores inculuserint; et Aquila, [Note: Albert. l. 23. de Animal.] cum Theodotione et Symmacho, omnes quarum in venatu volatico usus est, Falcones nominarint: Recentiores illis avibus a [Orig: à] falcato unguium hamo nomen indidere, quae Thuscis Campanis vernacula Capys dicebantur, et a [Orig: à] nobis iam describentur; nec tamen tam stricte [Orig: strictè] , ut non quaedam Accipitrib. communia intercursura sint.

[Note: Differentiae.] Ad tres ipsos classes Migratores nempe, Campestres, et Riparios Bellonius redigit; ad nobiles, ignobiles, et Hybridas seu medii generis, quod promiscuo generosorum et ignavorum coitu generentur, [Note: l. 23. de Animal.] Albertus. Sub illis Falconem sacrum, Hierofalcum, Falconem montanum, peregrinum, gibbosum, album, rubeum, cynopodam arboravum, et lapidarium; sub istis Buteones, Lanarios, Tinnunculos, sed perperam; comprehendit. Sub his, Germanos et Tunctanos quidam enumerant, sed et hi omnes, aetate, colore, et corporis forma [Orig: formâ] variant, Hinc Hornotinorum, qui eodem anno nati sunt: Nidulariorum, qui statim a [Orig: à] nido domi adoleverunt, nec ita ut ramularii pennas producunt. Ramalium, qui circa nidum ramulatim obvolitant; Mutatorum, qui vel deplumes sunt, vel plumam veterem cum nova iam commutarunt; nomina.

[Note: Descriptio.] Quantum ad descriptionem exactam, In capite, dorso, superiore colli, exteriore alarum et caudae parte cinereus sit et subniger, in aliis passim partibus varius, et virgulis quandoque interruptus: sed primo anno secundus color ruffus est, remissae rubedinis, albescit deinceps paulatim, eo magis, quo [Orig: quò] pennas mutarit saepius. Caput habet crassum, nec oblongum, nec strictum, superiore parte a [Orig: à] rotunditate deficiens. Collum et rostrum brevia, maculas in maxillis nigras, circa oculos albas; oculos croceos ad rubedinem accedentes, pectus cum osse pectoris acuto et duro. Pedes patulos, croceos, et ad albedinem declinantes. Crura brevia. Coxas longas, et pennatas etc. Morantur in tota septentrionali plaga, et quidem optimi. Bosnia albos profert, sed et Orientis regiones haud malos. Degunt vel in altissimis montium verticibus vel silvarum arboribus excelsis.

[Note: Vox.] Vox ab acuto ingraviorem flectitur.

Mira quadam volandi ratione, in principio, medio, et fine venationis utitur. Ad praedam pergens celeri volatu in sublime adscendit, et rursus compositis ad pectus, quibus icturus est unguibus, tanto impetu in avem obliquato volatu descendit, ut strepitum quasi concitati venti suo descensu excitet, in descensu avem percutiens, adeo [Orig: adeò] longum vulnus infligit, ut a [Orig: à] capite ad caudam usque discissa, aut toto capite truncata, nonnumquam in humum decidat.

[Note: Pugna.] Cum Ardea ipsi periculosum certamen. Haec enim [Note: Paraeus l. de homin. et Animal. praest.] ubi infra positam se videt, rostro suo praelongo ac acuto, quod prius absconderat, sursum elato, irruentem ita excipit, ut eo semet Falco saepissime [Orig: saepissimè] medium pectus induat, et ambo inter dum illisis interraneis humo affligantur.

[Note: Morbi.] Cum multis saepe [Orig: saepè] morbis


page XII, image: s040

[Illustration:

Falco Rubeus Rother Falcke

]

[Illustration:

Alies. Falco Falcken ander art

]

[Illustration:

Falco aliter

]

[Illustration:

Falco Pas Sagir

]

[Illustration:

Falco Ousnentanus

]


page 29, image: s041

conflictantur, Febri: Apoplexia, Apostematibus capitis, vertigine, oculorum suffusione, asthmate, vermibus, podagra, [Note: Antipathia.] pediculis, etc. Antipathiam cum illis gerit, tum Alauda, quae in hominis manus, quam falconis ungues mavult incidere: tum Drepanis avicula lacustris, quae auditis falconis tintinnabulis, tantopere [Orig: tantoperè] consternatur, ut malit lapidibus ab homine obrui, quam [Orig: quàm] volatu se in aera [Orig: aëra] attollere.

CAPUT II. De Falconibus in specie.

ARTICULUS I. De Falcone peregrino, sacro et Gyrfalcone.

FAlconum species superius exposuimus. PEREGRINO qui primum ob audaciam et generositatem locum sortitur, nomen ex eo est inditum, vel quod semper de regione in aliam migret, vel quod nidus eius nullibi gentium inventus, fuerit.

[Note: Differentiae.] Quatuor ipsorum a [Orig: à] colore genera posuit Carcanus, duo ab eodem Belisarius. Unum quod pennis aereum coloremprae se fert, et in singulis pennarum capitibus ad coronae modum albedine sigillatim distinctae pennae, quasi figuram ostendunt. Si excellere debet, Caput necesse est aliquantum in fornicem, vertice leniter elevato acrotundo, curvatum, cinereo colore habeat: simul atque volandi potens evasit, in rostri parte superius plumulas quasdam, quae veluti barbulae speciem gerant; ostentet. Gula lineis in longum ductis nigris maculetur. Supercilia et maxillae admixto modico rubore albicent. Dorsum livescat. Alae sintlo~gae in ultimam caudam recumbentes. Cauda longa, crassis pennis constans, in acumen paulatim desinens, femora longa, tibiae breves, pedes colore inter flavum et plumbeum ambigente tincti, digiti graciles. Ungues magni, nigri et acuti etc. Natales, Sardiniae, Aegypto, Cypro, Cretae et Rhodo debet. Si qui in Italia vel alibi capiuntur, vi ventorum eo depulsos fuisse creditum est. In Alpibus etiam nidulari, fide veteri cuiusdam Falconarii, Albertus M. refert. Alterum, Nigrius, quod multis a [Orig: à] priore notis variat, femora lineis transversim distincta, crura item colore croceo sed diluto maculata, gerit. Qui exhoc [Note: Aldrov. l. 7. c.1.] genere ab Aldrovando describitur, verticem capitis habebat planum ac compressum, Rostrum membrana [Orig: membranâ] lutea [Orig: luteâ] intensi coloris, nares ambiente, capiti coniunctum. Caput, cervicem, dorsum, alas fusca, per singulas fere [Orig: ferè] pennas maculis atris transversim per alarum maiores respersae conspiciebantur. Gula ex albo nonnihil flavescebat, parte sui infima, maculis veluti guttis nigris transversis dist incta. Pectus, venter, et femora alba, lineis latiusculis nigris transversis variegata. Videtur hoc genus idem cum illo esse, quod alii Nigrum absolute [Orig: absolutè] , alii Carbonarium et Falconarium appellant.

[Note: Locus.] Creditur primo [Orig: primò] in montanis prope [Orig: propè] Babylonem visum, post in Salamine apparuisse. Nunc in alpibus et Pyrenaeis reperitur: in Germania adhuc rarum est.

[Note: Volatus.] Utrumque rarius in volando alas movet, sic a [Orig: à] montano distinguitur: et a [Orig: à] sublimi in pronum velocissime [Orig: velocissimè] descendit.

[Note: Ingenium.] Adeo [Orig: Adeò] mites sunt, ut quandoque irasci nequeant; ad hominumque nutus magnitudine quadam animi potius, quam [Orig: quàm] inedia venantur. Cretenses capiunt etiam Grues, Anates, Mergos, Tardas, Phasianos: Ardeas, inprimis si cibi abstinentiainducantur [Orig: abstinentiâinducantur] . Si Aquilam viderint numquam imposterum aucupantur.

SACER, qui et Britannicus, Aelyus, et Aeriphilus [Orig: Aëriphilus] apud Avicennam Falco Sacchari, vel Graecorum imitatione quasi Hierax Accipiter, per excellentiam dicitur, vel a [Orig: à] corporis magnitudine, viriumque praestantia, ita appellatur. Sane [Orig: Sanè] a [Orig: à] Bellonio [Note: Bellott. de Avib. l. 2. c. 14.] Accipitrum adicitur numero. Tria ipsorum apud Tardivum genera; Unum, quod lepores et hinnulos; alterum,


page 30, image: s042

quod capreas parvas capit, tertium peregrinum exprimit, de quo superius.

[Note: Descriptio.] In descriptione Albertus et Fridericus Imperator dissident, si Carcanum sequimur, corporis ipsi statura pleru~que oblongiuscula. Capite vertice plano canum. Rostrum caeruleum; Nares exiguae, pectoris, dorsi, et alarum superiorum maculae fuscae, femora interiora alba. Crura pedesque tota fere [Orig: ferè] coloris caetulei. Cauda maculis circularib. phaseolorum aut renum figuram exprimentibus varia. etc. Excellit, cui color rubicundus, ruffus aut incanus, lingua crassa, pes amplius, digiti crassi, et colore caeruleo diluti.

[Note: Locus.] Inveniuntur apud Tartaros, et Moscovitas. [Note: Paulus Iovius in libro de legat. moscovitico.] In Polonia, quod Maximilianus Caesar per suos exploratores comperit, in arboribus non ita proceris nidulantur. Cum versus meridiem victus quaerendi gratia [Orig: gratiâ] proficiscuntur, ab aucupibus adventus gnaris, in Aegei maris insulis intercipiuntur, et Venetias etiam è Creta afteruntur.

[Note: Nutrimentum.] De victu scriptores inter se non consentiunt. Belisarius cadaverib. etiam vesci dicit. Tardivus cibos etiam crassiores facile [Orig: facilè] concoquere scribit. Albertus delicate [Orig: delicatè] , eos cibandos, cibo semper recente, cerebellis, sanis carnibus, reliquit. Volacissimi sunt, nisi è nidis abducantur, et nubes etiam transscendunt. Capiunt Anseres silvestres, Grues, Ardeas, Lepores, Capreolos. His insident, et cerebrum capite perforato excutiunt. In eorum conspectu ne Aquilae quidem volare audent.

[Note: Descriptio.] GYRFALCO seu Gyrfalcus (male [Orig: malè] a [Orig: à] quibusdam Horodius dicitur) qui id ab [Note: l. 7. c. 3.] Aldrovando describitur, verticem habebat complanatum colore cinereo. Rostrum breve caeruleum, unco modico, deorsum incurvato, subcaeruleo, instructum. Dorsum, alae, venter, cauda alba erant. Verum tergi, alarumque plumae plene [Orig: plenè] singulae nigra macula notatae, quae cordis quodammodo figuram aemulabantur. Alae erant admodum longae. Remiges prope [Orig: propè] extremum apicem nota [Orig: notâ] maiori ac longiori nigra ornabantur, quae tamen albo claudebantur margine. Gula, pectus, et venter pura tingebantur albedine. Cauda erat breviuscula notis nigris transversim variegata. Pedum digiti oblongi, validi, late [Orig: latè] expansi, tabellarum continua serie per totum intecti.

[Note: Differentia.] Genera ipsorum a [Orig: à] colore petuntur. Alii sunt, flavi, rubei, et cinerei. Albos etiam in Moscovia reperies. Qui in pectore albicant, magis etiam albi sunt, et primo anno dorsum partim albicat, partim subruffum, vel subrubeum est. Ubi vero [Orig: verò] mutati sunt, color ille subruffus in nigredinem permutatur.

[Note: Locus.] Locum ipsis natalem Norvegiam et Hiberniam Belisarius ponit: at certum in Tartaria [Note: Paulus Vanet. l. 1. c. 61.] quoque et Moscovia [Note: Mischov. c. 14. Asianae Sarmat. Nutrimentum. Pugna.] inveniri.

Vescuntur inprimis Columbis, et id genus aliis: et postquam semel de aliqua ave gustarint: illa [Orig: illâ] deinceps relicta [Orig: relictâ] , novam semper praedam persequuntur. Aggrediuntur et Aquilas. Accipitres, Nisi, Falcones, iis advolantib., praedam ulterius non prosequuntur, sed pavidae persistunt. Si in quinque Grues libero aeris [Orig: aëris] campo unus emitratur, non prius persequi desinit, quam singulas in terram deiecerit.

[Note: Ingenium.] Duo habent peculiaria. Unum, quod cum simul aliquot vehuntur, certo quodam senii ordine cibum capere soleant. Alterum, quod praeter ceterarum rapcium morem, numquam sese aqua [Orig: aquâ] abluant, sed sola arena [Orig: arenâ] utantur. Frigore etiam tantopere [Orig: tantoperè] gaudent, ut perpetuo [Orig: perpetuò] , aut super glacie, aut lapide, marmoreve aligo stare gestiant.

ARTICULUS II. De Falcone Montano, Gentili, et Tunetano.

[Note: Descriptio.] FAlco MONTANUS, quod sit magis reliquis indomitus per excellentiam ita dicitur. Caput habet vertice fastigiatum et nigrum, coronula [Orig: coronulâ] quadam [Orig: quâdam] cinerea [Orig: cinereâ] cinctum, cui in fronte non longe [Orig: longè] a [Orig: à] rostro plumulae quaedam exiles, et capillares eminent. Guttur adsternum usque non nihil candescit, maculis conspersum


page XIII, image: s043

[Illustration:

Falco Falck.

]

[Illustration:

Aesalo. falconom Specier

]

[Illustration:

Giirfalco. Geiirfalck.

]

[Illustration:

Falco peregrinus.

]

[Illustration:

Falco Bergfalck Montanus.

]

[Illustration:

Mile, Smirlin.

]


page 31, image: s044

maiusculis, pectus reliquum versus inferiora, notis quibusdam, quandoque ferrugineis, nonnumquam rubeis nigri cantibus aliquando insignitur, quibusdam guttur et pectus nigris plumis vestiuntur, Dorsum ac lumbi maiori ex parte plumis fuscis, minutis, obteguntur. Aliqui eorum post medium dorsum, lineas quasdam albicantes, autrubescentes, quae deorsum vergunt, habent. Crura et pedes plerumque crocei, vel ex flavo paleari flavescentes, et squamis densissimis integuntur. Mutatos facilius est cognoscere: et optimus est hornot inus fuscus.

[Note: Nutrimentum.] Non Anates solum, sed et Anates et Ardeas capit, et persequitur. Visus aliquando et Aquilam, quae sibi praedam praeripuerat, et se ipsum interemisse.

[Note: Differentia.] Ponit et alterum eius genus Aldrovandus, quod Leucophaeum nuncupat. Corpus eius totum cinerei est ad caeruleum vergentis coloris, pro diversa partium [Orig: partìum] ad lucem obversione dilutioris obscuriorisve [Orig: obscuriorisvè] . Rostrum crassum, breve, nigrum, robustum, pollicaris crassitudinis, tam validum, ut vix ulli alteri fortius. Pectus valde [Orig: valdè] teres ac grande. Diversum primo [Orig: primò] ab aliis Aldrovandus putabat: sed cum cum descriptione Montani apud Albertum conferret, et vero [Orig: verò] Montano, qui aliquoties plumas veteres cum novis commutavit, mediam partem dorsi caeruleam affingi, et quo frequentius senectutem exuit, eo tergum magis caerulescere, gulam cum pectore, abolitis, quae distinguebant cum aetate maculis, albescere, observaret, alterum Montani esse genus conclusit.

[Note: Descriptio. et Differentia.] GENTILIS per excellentiam propter generositatem ita dicitur. Friderico Imperatori alii sunt Gentiles Peregrini, alii simpliciter ita dicti. Illi Falconib. sacris sunt mnores, et quo plus cum Gyrfalconibus participant, eo [Orig: eò] elegantioris esse formae existimantur. Vertex capitis debet esse planus, occiputlatum. Rostrum crassum, et recurvum. Collum breve, prope [Orig: propè] caput subtile, prope [Orig: propè] spatulas crassius. Habere debent pectus foris prominens, et carnosum, cavitatem inter pectus et collum magnam et profundam. Coxas plumis complurimis opertas, et sub genibus etiam dependentes. Crura crassa ac brevia, pedes amplos, digitos expansos et macilentos. Cum adhuc hornotini sunt. Alii sunt absolute [Orig: absolutè] fusci: alii rubris, nonnulli pallidis maculis ceu guttulis perornantur. Alii ruffi sunt, aut simpliciter, aut ad nigredinem vergentes. Alii fulvi, vel absolute [Orig: absolutè] , vel cum quadam rubedine. Maculae a [Orig: à] collo ad pectoris furculam parvae sunt, inde vero [Orig: verò] progressae ad anum usque maiores evadunt. Fulvis ad rubeum vergentibus, color est ex aequo permixtus. Laudabiliores in suprema capitis parte ceu corona quadam in circuitu perornantur; prope nares durities rostri virescit. Maxillae sub oculorum parte subrubeae sunt. Dorsum fusco est colore, ad rubedinem inclinante, marginibus rubescentibus et maiusculis sine guttis tamen exornatum. Pennae alarum maiores fuscae cum marginibus. Cauda eiusdem cum dorsi pennis coloris, modo [Orig: modò] quod margines in ea in plurimis sint pallidiores, seu quod a [Orig: à] corde sit remotior; seu propter aliam causam. Simpliciter dicti trium eidem sunt generum, sicut et peregrini, de quorum datis notis quo plures obtinent, eo [Orig: eò] magis probantur. Aldrovandus eosdem cum Carcani GERMANIS facit, qui Peregrino forma, capite, rostro et pedib. sunt simillimi. Corona albicans caput ipsis prope [Orig: propè] collum cingit, femora interna plumis albis vestiuntur. Mutatis caput, collum, et humeri fusca sunt, dorsum cyaenea tingitur. Mares seu Tertiarii a [Orig: à] maribus Peregrinorum nulla possunt ratione discerni. In volando crebriore spissioreque alarum motu utuntur. Rapiunt omne avium genus, Aquaticum praesertim, quod si è nido exemptus adhuc pullus ad hoc instituatur, Grues etiam capere audet. In eo solum Peregrino cedunt, quod [Orig: quòd] non sola animi magnitudine, sed etiam cibi aaviditate praedam in vadere dicantur.

DE TUNETANO inter Carcanum [Note: Bellon. l. 2. c. 8.] et Bellonium non constat. Ille corporis esse exigui, coloris perpulchri, capite flavo, alias nigro, peregrinos pedib. praesertim ita exprimere, ut


page 32, image: s045

multi fallantur, scribit. Hic magnum esse, ad Lanarii similitudinem, plumis et pedibus accedere, diutius et constantius volare, capite crasso et tereti esse, strenue [Orig: strenuè] sublunem a?ra scandere, reliquit.

ARTICULUS III. De Falcone Gibboso, Albo, et Gallorum Lanario.

[Note: Descriptio.] FAlco GIBBOSUS, quod [Orig: quòd] ei ob brevitatem colli, caput ante iuga alarum dum eas supra dorsi latera componit, vix appareat, ita ut gibbum gestare videatur, ita dictus est. Corpus habet exiguum, planum collo fere [Orig: ferè] continuum. Caput reliqui corporis proportione magnum. Rostrum perbreve et rotundum, oculos flammeos. Alas praelongas, et valde [Orig: valdè] exsertas, in facie guttas. Crura proportione ceterorum membrorum longiuscula [Orig: longíuscula] et squamosa. Pedes in articulis digitorum, praecipue [Orig: praecipuè] ad interiorem plantae pedem nodosos. Nidulatur in montibus inaccessis. Tamalte [Orig: Tamaltè] volat, ut hominis visum effugiat. In aucupio non statim inter descendendum percutit, sed potius cum a [Orig: à] descensu rursum ascendere incipit, tunc post eriore ungula ante pectus disposita ferit, et quandoque tam fortiter, ut unguem sibi amputet, pectus laedat, imo se ipsum aliquando occidat.

[Note: Falco alius.] Est et aliud Falconis Gibbosi genus, quod semper alas tamquam ad volandum extendit, animosius quam [Orig: quàm] robustius [Orig: robustiùs] . ALBO nomen color imposuit. Albertus eum in dorso et alis subalbum esse, alibi guttas valde [Orig: valdè] albas aliis guttis sub pallidis interpositas habere; et regionem frigidam, et humidam in causa esse, scribit. Addit, Falcone Peregrino maiorem, et ad similitudinem Lanarii albi, qui per campos muribus insidiatur, accedere. Mittit eum septentrio, et ex illo inprimis Norvegia, Suecia, Estonia. Non tam est in volando velox ut Niger: diutius tamen in Avium persecutione perdurat. Non debet ad venandum emitti, antequam pe~nas mutaverit. Ad eum [Note: Aldrov. l. 7. c. 10.] refert Adrovandus quendam Sparverium, cuius descriptionem Roma [Orig: Româ] acceperat, qui corpore toto caloris lactei, maculis flavis perspersi, rostrum habe bat album magis quam [Orig: quàm] caeruleum, alas candidissimas ac sine maculis, in cauda pennas duodecim candidas et flavis maculis conspersas: quarum conspectum, pennarum praecipua et aliarum quasi tegumentum, tota candida, eripiebat, easdem quasi in vaginam recopndens. Pendebat mortua tredecim uncias, pondus in eiusmodi avehaudleve LANARIUS (generosum intellige) GALLORUM dicitur, quod R ei accipitrariae auctorum testimonio, Galliae peculiaris et proprius.

[Note: Descriptio Lanarii.] Rostrum et crura cum pedibus habet caerulea, plumas anteriores albo et nigro varias, maculis non transversis, sed plumas in longum distinguentibus. Plumae dorsi, alarum et caulae, partem externam si spectes, non admodum sunt variegatae. Extensarum interiora notis rotundis, instar exiguorum nummulorum per supersiciem disseminatis, conspectuntur. Sic a [Orig: à] Tardivo et Bellonio describitur X qua Galliae est perpetuus, semperque tam hieme, quam [Orig: quàm] aetateibidem conspicitur.

[Note: Ingeniu.] Ingenii sunt tractabilis, et ad omne aucupii genus idonei. Picas, Coturnices, Perdices, Cornices, Phasianos; imo [Orig: imò] Anates et Grues, si institutio accedat, capiunt, et societate maxime [Orig: maximè] gaudent. Quoniam alis diutissime [Orig: diutissimè] in aethere supra praedam suspensi haerent, tantopere Anates fatigant, ut et canum opera [Orig: operâ] , et fustibus plurimae occidantur.

[Note: Italici falcones.] Carcanus Italicor. meminit. Habent isti caput totum planum. Rostrum falconis, peregrini et montani rostro minus et caeruleum. Pectus flavum raris et ferrugineis maculis distinctum. Extremas alas veluti ocellis rotundis albisque pictas. Mutatis, caput universum ad humeros usque, flavo colore ad rubeum vergente, et lineis tenuibus distincto, tingitur. Pes, qui ante cae. ruleus fuerat, in lutem abit. Nascuntur in montibus Vincentinis et


page 33, image: s046

Alpibus, quae Germaniam ab Italia dividunt. Solent alarum aequilibrio, in aere [Orig: aëre] sese diu admodum et frequenter suspendere, sic metu incusso, ne Perdices, Coturnices, aut Phasiani diffugiant, saciunt [Orig: sacíunt] , rarenter occisas in terram praecipitant. Visus aliquando qui et Accipitrem exanimaret.

ARTICULUS IV. De Falcone Lapidario. Arborario et Rubeo.

[Note: Aldrovand. l. 7. c. 11.] FAlco LAPID ARIUS recte [Orig: rectè] Letofalcus dicitur. Est mediae inter Peregrinum et Gibbosum magnitudinis. In praeruptis petris, et Alpium rupibus nidificat. Regitur et nutritur simili modo quo Peregrinus.

ARBORARIUS, quem Gesnerus descripsit, rostro erat caeruleo, oculis nigricantibus, pectore albidis et nigricantib. maculis variegato; pennis alarum nigrioribus; dorso nigro, cuius pennarum margines infimos, maculae ex candido ruffae distinguebant. An idem sit cum Accipitre Fringillario dubitatur. Nidum in arboribus exstruit. Rarus ipsius in aucupio usus; iucundum in conflictu cum monedula specta culum exhibet. Adeo [Orig: Adeò] quoque placidus est, ut per silvas et agros emissus ad dominum redeat. In dissecti ventriculo plumas et Cantharides reperit Gesnerus.

RUBEUS a [Orig: à] guttarum seu notularum quibus distinguitur, rubro colore dictus est. Peregrino minor est, nec citius rubere apparet, quam [Orig: quàm] alas exserat. [Note: Albert. l. 10. c. 9. Crescent. l. 23. c. 12.] Calor debilis in superficiem corporis effusus, et fumosum humidum, quodad generationem pennarum excernitur, adurens, rubedinis causa esse putatur. Invenitur in locis planis et palustribus. Phaeniceos in Moscovia dari perhibent.

[Note: Volatus.] Volatus est agilis, sed non diu perseverantis. Nam penna rubea, quia mollior, non diu volandi impetum sustinet.

[Note: Ingeniu.] Facile [Orig: Facilè] cicurari, Albertus innuit, difficulterregi Tardivus. Post secundam aut tertiam pennarum mutationem melior; quod remittentibus per aetatem humoribus [Orig: humoríbus] calidis, non parum temperamentum iuvetur. Vitae est minus quam [Orig: quàm] reliquilongae.

[Note: Alii.] Adistum duos ex Indiis Orientalibus [Note: Aldrov. l. 7. c. 13.] allatos Aldrovandus reducit, qui parte anteriore tota et alis internis adeo [Orig: adeò] rubebant, ut qui pronos inspexisset, nihil praeter colorem rubeum vidislet. Maiorem putat fuisse feminam; minorem, marem. Mares enim ob hoc ipsum Tertiarii dicuntur, quod [Orig: quòd] tertia parte feminis sint minores. Mentum in femina, macula [Orig: maculâ] oblonga [Orig: oblongâ] cinerea [Orig: cinereâ] , quae inferne [Orig: infernè] desinebat, distinguebatur. Pectus quoque eiusdem coloris notulis anteriori sterno raris respergebatur. In mare color rubeus, saturatior et evidentior erat. Mentum nulla [Orig: nullâ] macula [Orig: maculâ] insigniebatur. Pennae remiges interiores notis fuscis transversim frequentibus; statoque intervallo distinctis, albebant.

ARTICULUS V. De Falcone Cyanopode, et illis, qui promiscuo coitu gignuntur.

[Note: Aldrv. l. 7. c. 14.] FAlco CYANOPUS ad quod referri debeat genus, cum quatuor Falconum genera pedibus caeruleis instructa inveniantur, difficile est dicere. Ad Lanarium tamen potius, quam [Orig: quàm] aliam speciem pertinere videtur. Est Falconi Peregrino et magnitudine aequalis, et figura [Orig: figurâ] similis: sed in hoc differt, quod [Orig: quòd] dorsum eius, et exterior alarum pars minus nigredinis, et pectus plus albedinis habeat; alae sint breviores, cauda longior aliquantum; pedes hyacinthini.

[Note: Vox.] Vocem acutiorem, quia humidior, Peregrino habet. Raro [Orig: Rarò] aves Pica [Orig: Picâ] , vel cornice maiores invadit. Plaerumque se praecipitaturus, propter metum loco manet, et suspenditur. Audacior evadit, si aucupis accedat praesentia. Qui in Helvetia reperitur, diversus est ab isto.

[Note: Locus.] Nidificat in excelsis iuxta aquas, aut


page 34, image: s047

[Note: Aldrov. l. 7. c. 15.] profundas valles, petris. Nidis exemptus mansuefit. Capit Perdices, Columbas, Cornices, Anates, Phasianos, et Tetraones.

[Note: Aldrov. l. 7. c. 16.] Falcones PROMISCVO COITV geniti, a [Orig: à] Peregrinis plaerumque proveniunt. Hi enim a [Orig: à] parentibus statim expelluntur, et cum suaespecici coniuges non inveniant, adspeciem alteram quam sibi simil imam invenerint, libidinis tempore convertuntur. Carcanus ex altero parente Peregrino, altero Montano procreatos, Falcones traversos vocat. Albertus quatuor eorum genera ponit. Ceterum, si cum Falcone pedis caerulei Peregrinus commisceatur, fere [Orig: ferè] similis Peregrino generatur avis, si cum Lanario nigro, ignobilis Falco niger. si cum Lanario albo, similis Falconi albo, si cum Lanariorubeo, similis colore et figura Falconi rubeo. Patrissant autem plaerumque, et ignobilitatem matris, institutio post unum vel alterum annum compensat.

TITULUS V. De Psittacis.

CAPUT I. De Psittacis in genere.

[Note: Nomen.] RApacibus Psittaci subnectuntur, tum quod rostrum et ungues aduncas habeant; tum [Orig: tùm] quod [Orig: quòd] cicures, carnem etiam ipsam devorent. Nomen sortiti sunt, seu a [Orig: à] Psittace urbe iuxta [Note: Stephan. de urbibus.] Tigrim celebri, seu a)po\ tou tw=n yittaki/wn fu/tou. Solivirides Psittaci veteribus cogniti. Psittaci fructus, in intimo quoque cortice et tota nuclei carne, insolenter admodum eundem imbibit.

[Note: Descriptio.] Magnitudinem si spectes, in regione cuinomen dedere, brachium cum dimidio longitudine explent. Visus [Note: Scalig. Exerc. 236.] Scaligero qui clathratae fenestrae fere [Orig: ferè] impleverat spatium. in quadam novi orbis regione Phasanos superant. in insula Banda, columbam nostratem vix excedunt. Alibi, Gallinis, Turdis, hirundinibus, imo [Orig: imò] Passeribus aequantur. Color quoque illis varius. In nova Hispania, Aethiopia [Note: Scalig. Exerc. 59. sect. 1.] et ultim a India, quosdam totos albos invenies. Circa Tarnassaram septuplici colore superbos; in Ternate Moluccarum una, Brasilia, et Aethiopia rubros: in quibusdam Aethiopiaesylvis nigros; in Malabar, prassinos; scutelatos, purpureos; cinereos et caeruleos alibi. Bellonius magnos quosdam totos canere, mediocres ex rubro variegari, pusillos nonnullos prolixa cauda, totos virides esse ait. Circa Iavam, alii sunt rubri rostro luteo; alii versicolores, candidi quidan. Et quis omnes diversitates enumeret, cum supra centenos magnitudine et colore discrepantes, curiosi observaverint. Antiquis [Note: Apul. l. 2. Floridor.] solus in intimis plumulis et extimis pinnulis, viror, notus erat. Unde Avis [Note: Stat. l. 2. Sylv. Ovid. El. 2.] viridis dicebatur. Communia fere [Orig: ferè] omnibus sunt. Caput praegrande, ingenii signum, rostrum, quod qua collo committitur, in solis inferne [Orig: infernè] sub faucibus apertum est, adeo [Orig: adeò] durum, ut ferreis clathris vix parcant. Statius cornu vocet: aduncum idem, ut [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 43.] eo, tamquam hamato et semicirculari forma constructo, se cum devolant, excipiant, illi innitantur, levioresque se ita pedum infirmitati faciant. Mandibulae superioris, quod ipsis cum solo Crocodilo, et Thaematopode si Oppiano credimus commune, motus. Lingua quae cucurbitae seminis figuram repraesentat ceteris avibus [Note: Arist. l. 8. H. A. c. 12.] latior. Unde a)nqrwpo/glottos dicitur. Pectus rotundum. Pedum species, quia ante et pone binos habet, rara; illos in regno Aethiopiae interioris prope [Orig: propè] mare arenosum, si excipias, quorum quidam sex in pede digitos habent, quidam tres. Crura breviuscula, infirma, et plaerumque fusca. Ungues adunci, quibus escam elevant, et ados extrorsum convertunt. Capitis Anatomiam apud Aldrovandum vide.

[Note: Locus.] Locum ipsorum natalem solam Indiam esse, veteres [Note: Plin. l. 10 cap. 42.] credidere. Tempore Alexandri M. in Taprobana primum [Note: Pausanias in corinth.] inventi; Neronis, in [Note: Plin. l. 6. c. 29.] Gaugada Aethiopiae insula visi sunt; Diodori Siculi, in ultimis etiam Syriae nascebantur. Avorum temporibus, terrae


page XIIII, image: s048

[Illustration:

Psittacus. Maior.

]

[Illustration:

Psittacus. Minor.

]

[Illustration:

Psittacus Pappengei

]

[Illustration:

Psittacus.

]

[Illustration:

Psittacus. Poikilor inchos.

]

[Illustration:

Psittacus Viridis

]


page 35, image: s049

cuidam supra caput bonae spei, nomen ob copiam indidere. In regno Calecut tanta ipsorum est ubertas, ut Oryzam saepissime [Orig: saepissimè] depascantur; tanta in Occidentali India, ut Psittacorum regioni inde nomen creverit. Nec Nigritae in regno Senegae illis carent.

[Note: Nutrimentum.] Victus ipsis feris adhuc, frumenta, legumina, semen Carthami seu Cruci, quo pinguescunt, cum homo purgetur; fructus omnigeni, cum molli tum duro cortice intecti. Nux etiam myristica, ad quam in Insula Banda saepissime [Orig: saepissimè] advolant: Cicuribus, quicquid porrigetur, caro, panis, saccharum inprimis. Bibunt aquam, sed vinum multo [Orig: multò] libentius, cuius potu non solum lascivi, et solito loquaciores redduntur, sed et humano inebriantur more, et intra bibendum, pedibus suspensi caudam in altum, et caput deorsum ad aquam extendunt. Nidos si Cadamusto credimus ex surculis ad tenellos procerarum arborum ramos pensilibus, pilae modo rotundos, per quam exiguo formaine, construunt, ut ser pentum insidiis viam praecludant, Maximi, gallinaceis haud minora ovaponunt, mediocres columbaceis paria, fae cunditatis indicium, ingens illorum in natalibus locis copia; castitatis, quod [Orig: quòd] bini semper, mas et femina agere videantur.

[Note: Volatus.] Volatus ipsis in natali solo expeditior. In nostris oris propter caeli frigidioris inclementiam minus eo valent, impotentiam, reptandi facilitas, qua sursum, deorsum, et in maximam altitudinem scandunt, ob congruam rostri et pedum conformationem, compensat. Illius unco, dum pedes promovere nituntur, appensos sese sustinent; dum provolant, ne pedes ob corporis deorsum labentis pondus debiles offendant, sese obvio adminiculo apprehenso, eodem velut anchora et praesidio excipiunt.

[Note: Vox.] Vocem articulatam nullam naturaliter habent, quidam etiam fere [Orig: ferè] muti sunt; nec quicquam unica illa voce Perroquet excepta [Orig: exceptâ] , quae in ipsorum nomen abiit, ingeminant.

[Note: Amicitia] Amicitiam singularem colunt, cum [Note: Oppian. l. l. 2. Cyneget.] lupo, cum quo simul pascuntur; homine, unde in America relictis silvis interdiu prope [Orig: propè] domicilia agunt, et Turture, quod Ovidius [Note: Eleg. 2. 6. Ingenium.] notavit.

Ingenio prope [Orig: propè] ad hominem accedunt. Accipiuntnamque verba et pronuntiant articulate [Orig: articulatè] omnia; facilius [Orig: faciliùs] , si intra alterum aetatis annum docueris, segniores, ferreo in caput verberantur radio. non sentinut aliter, propter duritiem, ictus. Sic Ascanii [Note: Rhodig. l. 3. Antiq. c. 32.] Cardinalis continuatis perpetuo [Orig: perpetuò] verbis symbolum Apostolicum pronuntiabat. Henrici U III. Angliae Regis in Thamesin delapsus auxilium implorabat, viginti libras promittens; extractus, quatuor denarios hospitatori suo dari iussit. Meditari eosdem Cardanus addit; Pherecides masculos, cos observare, et deferre, qui venena propinare moliuntur, et in domos important, refert. quosdam circa Iavam intelligere, et ad interrogata respondere, quidam narrant. Non facile [Orig: facilè] crediderim. At pueros [Note: Albert. l. 23.] inter dum imberbes amare; blande [Orig: blandè] attrectatos libidine, [Note: Scalig. Ex. 236.] ita ut oscula figant, tangi; quosdam pueros ita odio prosequi, ut in eorum capita de sublimi oco non aliter impetum faciant, atque Falco in Anatem, si inter lugentes [Note: Manasses in Annalib.] agant, lamentari, quod Constantinus Manasses in historia Basilii Imperatoris testatur. Saltantes capitis gestu, depressis agitatisque alis imitari, [Note: Scalig. l. c.] dubitandum non est. Feminas numquam aut rarenter humanas reddere voces, [Note: de leg glo. 1. p. 12.] Tiraquellus reliquit. Virides macrouros, quibus collum torque rubro cingitur, annulo illo primum apparente, nil praeterea discere quidam affirmant. Scaliger acceptas è via publicitus voces reddidisse scribit. In insulis vero [Orig: verò] S. Michaelis [Orig: Michaëlis] et Divite simplicitatis tantae esse, ut ad crocitantem Psittacum innumera, ex arbore in cuius ramis aucepslatet, multitudo convolet, facileque se capi patiatur, apud Martyrem [Note: l. 10. decad. 3. rerum Ocean.] legimus.

[Note: Usus] Usus Psittacorum apud Occidentales Indos in cibo apud Orientales olim, Aeliano [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 18.] teste, sacri habebantur. Heliogabalus capita ipsorum in convivio exhibuit, iis demque leones, pantheras, et alia animalia [Note: Lampr. in Heliogab.] pavit.


page 36, image: s050

Oblectamenti loco apud Romanos olim fuere. Nam cum Gallinis rusticis et Merulis in [Note: Varro l. 3 de re rustica. c. 9.] publicis ornatibus ponebantur. Viros Psittacos manu gestare M. Cato conqueritur. Articulatam ipsorum vocem in tantum eosdem miratos esse, Suidas auctor est, ut eos Indi mercem fecerint. Unde caveis eburneis, argenteis, vel ex alia pretiosa materia factis includebantur. Indis pennae ipsorum in magno usu. Ex his imagin es varias, papiliones, flores, herbas, pileos et perizomata conficiunt; vestes, aulaea et tapetes contexunt; enses et clypeos exornant, aliaque utensilia miro artificio conficiunt. Sed de plumario opere alibi.

De Psittacis vide quoque infra Mantissam N. 4.

CAPUT II. De Psittacis in specie.

ARTICULUS I. De Psittaco maximo Cyanocroceo, Maximo Psittaco altero, Psittaco albo cristato, et Psittaco viridi alarum costa superna rubente.

[Note: Descriptio. Aldrov. l. 11. Ornith. c. 2.] P Sittacus maximus Cyanocroceus in aula Ducis Mantuae ab Aldrovando visus est. Magnitudine bene [Orig: benè] saginatum caponem exaequabat, ab extremo rostro ad caudam extremam bicubitalis. Vertex capitis erat planus et viridis, rostrum aduncum, in hemicyclum compositum, extrinsecus in perfectam dimidii annuli rotunditatem formatum, palmum longum, totum nigrum; superius longitudine duobus digitis inferius excedebat. Oculos habebat albos et nigros, quos ternae lineae nigrae a [Orig: à] rostro ad colli initium ductae, figuram literae S. iacentis repraesentantes, in longum succingebant. Guttur veluti torques nigra ambiebat. Pectus, venter, femora, Uropygium, cauda inferior, crocea erant. Cervix superna, dorsum, alae, caudae pars superior, colore caeruleo vestiebantur. Qui apud Comitem S. Florae erat, semel singulo die instante vespera bibebat, notis et familiaribus abblandiebatur. Aestivo tempore aquis se immergebat, aut pluviae donec totus maderet exponebat, a [Orig: à] madore frigore correptus, ad solem se vel focum siccabat, ex podagra mortuus est.

[Note: Aldrov. l. c. c. 3.] Maximus Psittacus alter apud eundem Principem fuit. Corpus ei non ita ut superiori crassum. Capitis vertex compressus, palmo longior. Rostrum quam superiori brevius, nec longo adeo [Orig: adeò] hamo incurvum, tres propemodum digitos longum, et totidem, qua capiti committitur latum; mandibula [Orig: mandibulâ] superiore alba [Orig: albâ] , inferiore nigra. Oculorum regio et tempora albescentia. Dorsum, alae incipientes, gula, pectus, venter, femora, cauda tota superne [Orig: supernè] , punicea. Remigum tegetes secundo in alis ordine lutei, puniceis marginib., caeruleo velut ocello prope [Orig: propè] apicem ornatae, etc. Psittacus albus cristatus magnitudine erat columbo domestico par. Corpus universum candido plumarum Agmine vestiebatur. Capitis verticem habebat plumis grandiusculis, sesqui palmum altis, retrorsum nonnihil incurvis, acuto apice denuo [Orig: denuò] antrorsum reflexis, candidis, denis, velut crista perornatum. Rostrum cinereum, ad nigrum vergens, qua capiti committitur naribus patulis pervium, ac harum medio tuberculo, quodam tereti clivosum. Oculos iride lutea, pupilla nigra. Linguam latam, rubicundam. Caudam in altum plumis dodrantalibus, frequentibus, candidis, surrectam. Crura cum pedib. sublutea. [Note: Idem c. 5.] Psittaco viridi alarum costa superna rubente pullastri anniculi erat corpulentia, capitis vertex luteus. Rostrum superius extremo nigrum, post subcaeruleum, reliqua rubicundum; inferius vero [Orig: verò] album. Oculi iride croceo aut potius rubente, cincti pupilla nigra, corpus totum viride, parte quidem prona virore flavescente ac diluto, alis vero [Orig: verò] et dorso saturiore, et qui in


page XV, image: s051

[Illustration:

Psittacus Maximus pappengei. gressei art

]

[Illustration:

Psittacus Maximus alter

]

[Illustration:

Psittacus viridis melanovuuhor.

]

[Illustration:

Psittacus albus cristasus.

]

[Illustration:

Psittacus Versicosor sive Erÿthroiianos.

]

[Illustration:

Pssittacus Laucocepsialos.

]

[Illustration:

Psittacus cinereus.

]


page 37, image: s052

maxima et extrema et extrema penna remige ad caeruleum non nihil tendat. Costa superna alarum in tantum rubet; uti et cauda eaque breviuscula, parte inferiore ad latera, rubra [Orig: rubrâ] in longum macula [Orig: maculâ] insignitur; superne [Orig: supernè] vero [Orig: verò] flavescit.

ARTICULUS II. De Psittaco poikilorincho, viridi melanorinchio, Leviocephalo, et Erythrocyano.

[Note: Aldrov. l. 11. c. 6. 7. 8. 9.] PSittacus poikilorinchos magnitudine erat gallinae minoris. Corpore plaeroque virescens, dorso obscurius, pectore et ventre, interlucente luteo, radicibus ubique cinereis, dilutius. Rostrum superius in parte superiore habebat ex viridi caeruleum; ad latera, colore ochrae, in cuius extremitate macula transversalis candida percurrebat, inferius circumcirca coloris plumbei in medio lutescentis. Vertex plumulis aureis ornabatur. Remiges parte exteriore, ventrem versus, initio virides, paulatim in colorem subcaeruleum, seu amethystinum, purpureumve potius terminabantur, nigra cetera. Secundae in ordine longissimae totae luteae erant. Quae mediiis ferme [Orig: fermè] alis conspiciebantur, ad principium latere exteriore, quod ventrem respicit, primum [Orig: primùm] viridi, dehinc miniaceo obscuro, inde viridi, postremum apice ipso partim violaceo, partim nigro vicissim variabant. Cauda duodenis instructa pennis, quarum quae è latere sunt, utrinque quaterna [Orig: quaternâ] , qua [Orig: quà] enascuntur, initio sui primum virides erant latere exteriori, luteae interiori, inde rubeo, coccineove colore, tertio ordine denuo [Orig: denuò] viridi, postremo luteo variegatae. Reliquae quatuor mediae totae virides, at fine suinonnihil lutei habebant. Pedes plumbei, quaterni digiti bini ante, retro totidem, ut in Picis Martiis, interiores quidem exterioribus multo [Orig: multò] breviores. Ungues ut rapacibus adunci. Tibiae brevissimae, nempe inter poplites et talos, digitum longaesed crassiusculae. Psittaco viridi melanorincho collum, dorsum cum alis virore pleno tinguntur. Costa alae, qua corpori adnectitur, extrema, coccineo rubet, penna in extremis alis, qua ventrem spectant, est nigra. Uropygium inferius coccineum. Rostrum totum nigrum. Caput et pectus lutea. Psittacus Leucocephalus ita ab Aldrovando describitur, etc. Dodrantem et digitum unum longus est. Rostrum duos digitos crassum, album: et pars capitis rostro continua item alba. Oculi pupilla nigra, iris ferruginea. Vertex et frons, quae albent, maculis nigris variegatae sunt. Occiput, collum, dorsum, alae, uropygium supernum obscuro ac pleno virore tinguntur. Gula et alarum costa suprema rubore cinnabarino. Pectus ac femora virent denuo [Orig: denuò] . Pars ventris inter femora et pectus interiecta fusco subrubido, aut eo colore, quem pictorum vulgus terrae umbrae vocat, insignitur. Alarum latera pennas quasdam, quae remiges tegunt, easque extremas caeruleashabeat, albo tamen nonnihil admixto. Venter postremus uropygio proximus lutescit. Cauda medio rubra, ad latera rubro et luteo, inde caeruleo variegata est. Pennae pene [Orig: penè] omnes extremo apice nonnihil nigrescunt, cetera virides sunt. Tibiae et pedes cinerei. Posser et hic idem ob multiplicem colorum varietatem Psittacus poikilo\s2, i. e. versicolor appellari. Est enim coloribus non paucioribus quam septem distinctus, quorum tamen praecipuus est viridis. Psittaco Erythrocyano, caput, pectus caerulea sunt. Vertex summus macula lutea insignitur. Rostrum haud ita ut prioribus grande, nigrescit. Oculorum regio albicat. Pupilla nigra, Iris fusca. Ventris latera sub summis alis lutea sunt. Venter viridis. Femora è viridi albicant. Uropygium luteum est. Summum dorsum dilute [Orig: dilutè] caeruleum est. Alarum tegetes viridi, luteo, roseo promiscue [Orig: promiscuè] conteguntur. Sic remiges et cauda totae roseo perfusae sunt. Dorsi extrema pars seu lumborum regio flavescit. Caudae denique pennae pauculae, eaeque virides obtegunt. Crua et pedes cinereo imbuuntur, ceteraroseo, Hic


page 38, image: s053

forte [Orig: fortè] ille est, quem in Tarnasari urbe Indiae pulcherrimum ac septemplici colore distinctum reperiri Ludovicus Patricius scriptum reliquit.

ARTICULUS III. De Psittaco Cinereo, Erythrolevo, Torquato macrouro, Minore macrouro toto viridi, Erytrochloro macrouro, Erytrochloro cristato, et aliis et Gesnero positis.

[Note: Aldrov. l. 11. c. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16.] PSittacus Cinereus ex Mina adfertur, et a [Orig: à] potissimo partium colore ita dictus est. Corpus enim totum cinereo obscuro, seu potius aequaliter subcaeruleo tingitur, remiges paulo [Orig: paulò] saturiore visuntur. Oculos macula candida cingit. Cauda vix ultra extremas alas protenditur, et tota cinnabarino colore tincta est.

Psittaco Erythroleuco magnitudo est caponis grandiusculi, corpus candidum, postrema tergi pars, uropygium, cauda tota, alarum remiges miniacei coloris. Rostrum unco quam [Orig: quàm] in aliis longiore.

Torquatus macrourus solus antiquis cognitus fuit. Caput et corpus omne habet viride. Rostrum miniaceum. A rostro inferiori sub mento etc. Minor macrourus totus viridis in Hispaniola reperitur, nec totus turdo maior est. Rostrum habet superna parte rubrum, inferna è rubro nigricans. Iridem oculi rubicundam et croceam. Corpus herbaceo virore amoenum. Pedes et tibias rubicunda.

Erytrochloro macrouro ex Iaponia allato, corpus quatuor colorib., quorum potiores viridis et ruber insignitum erat. Verticem habebat planum, rostrum rubeum, exiguum, et in ferius etiam aduncum. Retro et ante oculos maculam caeruleam. Caudam corpore toto longiorem.

Erythrochloro cristato alae, cauda ac crista, qnae sex pennis, tribus maioribus, totidem minoribus constabat, sunt rubri coloris, corpus reliquum viridis.

His adde Psittacum Erythrocyanum, nec non Erythroxantum Gesneri; quorum ille, parte supina rubet, alis superius in flavo viridibus, cetero caeruleis; cauda partim rubra, partim caerulea, hic, illi per omnia simillimus, in hoc tantum discrepat, quod per medium alarum plurimum flavioris coloris habeat, nonnihil etiam in cauda.

Huc etiam Aldrovandus Avem illam, quae in Hispania capta, magnitudine erat fringillae; rostro nigro, adunco; capite, collo viridi, vertice ut in Garrulo Bohemico crista insignito; alis caeruleis, extremo nigricantibus; uropygio ferrugineo; femoribus albis; pedibus nigris; digitis quaternis, binis ante, retro totidem; refert.

TITULUS VI. De Corvino genere, et aliis nonnullis Avibus, quibus rostrum durum ac robustum est.

CAPUT PRIMUM. De Corvo.

[Note: Descriptio.] COrvus, Graecis, seu a [Orig: à] colore nigro, seu a [Orig: à] capitis magnitudine ko/rac. L. Floro [Note: In Histor. Valer. Corvini.] Satyra avis, seu propter salacitatem. Virile enim membrum veteres Graeci sa/to appellabant; seu a [Orig: à] Satyra [Note: Rhodig. Antiq. lest. l. 29. c. 25.] palude, quae et Pomptina, viginti quatuor olim urbium capace loco, dicitur. Locus ipsi post Psittacos vel eam ob causam datur, quod et ad rapacium naturam accedat, et olim apud veteres in tanto pretio fuerit, ut per [Note: Aristoph. in Avibus.] illum iurarent. Magnitudine Cornicem superat, et adeo [Orig: adeò] est ater, ut prae nimia nigredine caeruleus quodammodo appareat, nec ab [Note: Scalig. ad l. 2. de caus. plant. c. 17.] aquis mutetur. Rostrum habet aterrimum, nonnihil aduncum utrisque marginibus incidens; Oculos lucidos; Linguam in apice latam, ad radicem rotundam,


page XVI, image: s054

[Illustration:

Corvus. Rap. rab.

]

[Illustration:

Corvus. Rab.

]

[Illustration:

Altrap.

]

[Illustration:

Cornix. Krae.

]

[Illustration:

Graculus Iul. Dole

]

[Illustration:

Nebel Krae.

]

[Illustration:

Pÿrrho coraceus. stoumab.

]

[Illustration:

Coriacias Arist.

]

[Illustration:

Pyrrhacorax. alius

]


page 39, image: s055

nigram. Visi tamen in Septentrionalib [Note: Olaus Magn. l. 19. c. 8.] regionibus, Anglia, Neapoli apud Alphonsum Siciliç Regem, Lestorum Indiae extra Gangem regione, quin et tempore [Note: l. 5. de gener. c. 5.] Aristotelis, albi; seu quod [Orig: quòd] ob aspectum nivium in nivosis locis tales nascantur, seu quod frigus id efficiat, seu quod [Orig: quòd] alimento id attribuendum sit. Interiora eius si attendas, gulam patentiorem prope [Orig: propè] ventriculum pro ingluvie [Note: Arist H. A. l. 2. c. ult.] habet. Fel renibus, et [Note: Arist. H. N. l. 2. c. 15.] parte tantum altera intestino iungitur. Excrementa alba esse apud Horatium legimus. Cuidam vero [Orig: verò] apud Livones et Botnios generi, quod marinum dicitur, rostrum dentium fere [Orig: ferè] instar serratum, sed forte [Orig: fortè] falso [Orig: falsò] , adscribitur.

[Note: Locus.] Quantum ad Locum in Asia non nasci Theophrastus [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] prodidit. Locis [Note: Esa c. 34.] desolatis, [Note: Theon. in Aratum.] humidis, excultis, turribus, celsis aedificiis, morari, nec ea, du~modo cibus suppetat, deserere; in agris uberrimis gregatim ferri, et eius frequenti suo numero bonitatem, quam innata sagacitate cognoscunt prodere, compertum. Binos [Note: Ael. l. 2. de Anim. c. 48.] per sterilem et infructuosum campum, nec non arctiora loca volare, quod non satis [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 31.] cibi pluribus, unde in Cranone Thessaliae oppido numquam plures duobus reperiri, a [Orig: à] quibusdam notatum. In Galliae oppido, quod Corvatum dicitur, annos plus, quam [Orig: quàm] centum egisse, Albertus nescio, qua fide refert.

[Note: Nutrimentum.] Victitat vorvus frumento, pomis, [Note: Athen. l 13.] ficubus, cerasis, quae cum pediculis deglutit, et dum binis [Note: Aldrov. Ornithol. l. 12. c. 1.] è pastu, horis pulpam reicit, ossa evomere solet, nec non vermibus, hinc aratoris vestigia rodit; piscibus, unde apud Anglos [Note: Bellon. l. 6. ae Avib. c. 1.] lege sub gravi mulcta cautum, ne quis vim corvis inferat, cadaveribus, quae si non attingit, infecta esse coniciuntur. [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 47.] Quin nec a [Orig: à] vivis animalculis abstinet. Alaudam et passerem devorasse visus est, pullos vero [Orig: verò] alimonia destitutos, parentem ipsum invadere, et devorare [Note: l. 3. de Anim. c. 43.] Aelianus auctor est. In Bothnia non tantum lepores et cuniculos interimunt; sed agnorum etiam et arietum stragem edunt. Constitutum è publico praemium, qui eos occidissent. Potus est vehementer appetens. Tradendum putavere memoriae quidam, visum corvum per sitim lapides congerentem in situalm monumenti, in qua pluviae aqua durabat, sed quae attingi non posset, ita descendere paventem, expressisse tali congerie, quantum potaturo sufficeret. Aestivo [Note: Ael. l. 1. de Animal.] tamen tempore sexagenis diebus, dum ficus maturescunt, non bibit, seu quod, nisi Hyginus fallit, guttur pertusum, dum ficus maturescunt, habeat; seu quod eo tempore relaxatione alvi se laborare sciat.

[Note: Generatio.] Generationem quod attinet. Ore coire [Note: Plin. l. 10 c. 12.] vulgus prodidit, inde fellatorum ipsis nomen, sed falso. Nam et vulvas habent, et ova iuxta septum, nec cogitare [Note: Arist. l. 3. de gen. Anim. c. 6.] quomodo semen per ventriculum, qui semper quod iniectum est concoquit, perveniat, absurdum est, et visi duo Avicennae, quialiorum congrediebantur more. Rostrorum fit inter eos ante coitum co~iunctio, seu ut alii, cantu prius quodam velut hymenaeo [Note: Oppian. l. 1. de Aucupio.] demulcentur feminae; tum mares admittunt, hinc exorta fabella. Ponit bina, saepe quaterna aut quina ova, post viginti dierum incubatum pulli excluduntur. Exclusi; forte quod [Note: Greg. M. Moral. l. 30. c. 8.] color ipsis sit albicantior, negliguntur a [Orig: à] parentibus, et ad septimum diem, quo atrocem induunt, seu caelestirore, ut Cassiodorus credit, seu a [Orig: à] muscis praetervolantibus aluntur. Agniti recipiuntur in curam, donec firmiores evaserint, mox pulsi, quae sunt ad vivendum necessaria inquirunt. Circa Cranonem tamen singula perpetuo paria degere, et genitores soboli loco cedere, Plinius [Note: Plin. H. N. l. 7. cap. 48.] asserit. Aetatem eis longaevam [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 48] Hesiodus tribuit, fabulose [Orig: fabulosè] si genea\n pro centum sumas annis; verisimiliter si pro uno, intra quem et omnia, quae terra profert per ficiuntur, et ipse homo in utero: Sic longaevitas intra CV III. annos consistet. Vox eidem minime [Orig: minimè] sonora, quamvis cantare Plautus [Note: in Aulularia.] dixit, quia crocitat, rau cedine et stridore aures offendens; hanc seu propter diversos [Note: Lucret. l. 4. de Natura rer.] effectus, seu imbrium et [Note: Virg. Georg. l. 1.] ventorum instantem incursum, ita mutat, ut Fulgentius sexaginta quatuor diversas habere


page 40, image: s056

dixerit. Odoratu cum vulture fere [Orig: ferè] certat, in volatu tar dior et gravior est, ideo [Orig: ideò] non mirum aliquando populi clamore [Note: Plut. in Flaminio.] dissono gravius ictum, w(/sper, e)mbronthton decidisse.

[Note: Ingenium.] Mores et ingenium admirationem merentur. Ad trigesimum et quadragesimum una viventes [Orig: víventes] , coniugii iura servant, uno defuncto alter per vitae reliquum viduus permanet. Nummos quidam [Note: Albert. l. 23. de Animal.] Erfordiae furabatur, et sublapide absondebat. Alter Augustum ex [Note: Marcob. l. 2. Satur. c. 4.] Actiaca victoria reducem, verbis, Ave Caesar, victor, Imperator salutavit, viginti milibus seu D. aureis solatis emptus. Quidam [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 43.] sub Tiberio Principe singulis matutinis in rostra evolans, in forum versus, Tiberium, deinde Germanicum et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntes P. R. salutabat. Occisi funus innumei is elatum est exsequiis, interfectus, qui occiderat. Taceo illum sutoris, Caesarem salutare edoctum, in quo opera et impensa periisset, nisi [Note: Macrob. l. c.] operam et im pensam periisse, eloqui potuisset. Nec non illum, [Note: Scalig. Exerc. 237.] qui Cunradum coquum in fame implorabat, adeo [Orig: adeò] exprese [Orig: expresè] ut ab homine vocatus crederetur. Difficilimum elementum optime [Orig: optimè] exprimunt. Venatici (primum [Note: Scaliger.] Ludovicus Gallorum Rex instituit) perdices et corvos feros venantur. Phasianos aliquando.

[Note: Amicitia.] Amicitiam naturalem colit, cum lauro, quem de pasto Chamaeleonte comedit, cum asaro et [Note: Ruell. l. 1. de Nat. stirp. c. 2.] aro, quib. remediis in quibusdam morbis utitur; cum salice Amerina, qua tamquam amuleto nidum munit, cum Coracio, qua [Orig: quâ] vim [Note: Arist. de Mirabilib.] toxici degustati frangit; cum Oenuta qua se ad ebrietatem exhilarat.

[Note: Inimicitia.] Inimicitias autem gerit, cum Milvo et Percnoptero, propter cibum, cum [Note: Cicero l. 1. de Natur. Deorum. Arist. H. A. l. 9. c. 1.] Aesalone, propter ovorum fractionem, Chamaeleonte, Circo, Turture; et aliis. Cu` Erucae [Note: Ael. l. 6. de Animalib. c. 46.] semine, quo interit.

Tempestatem plenam praesagiunt, si cum [Note: Plin. H. N. l. 18. c. 39.] singultu quodam diu multumque vespertino praesertim [Note: Ael. l. 7. de Animalib. c. 7.] crepusculo latrant; et si de arbore pendent [Note: Virg. Georg. 1.] [Note: Praesagium] alas saepenumero motitant. Serenitatem, si contra solum hiantes mane [Orig: manè] per arborum ramos plumas et alas expandunt, si privatim primo [Orig: primò] crocitantes, mox turmatim congressi liberius vociferantur, aut si sub nocturnum crepusculum gregatim versantur, et dum separantur summe [Orig: summè] crociendo ad nidos advolant.

[Note: Usus.] Usus eius in Medicina aliquis est. Pulli mense Martio combusti contra Epilepsiam propinati sunt. Ova ad denigrandos pilos adhibebantur; a [Orig: à] Villanovano ad Epilepsiam commendantur. Corportatum vigilias inferre quidam asserunt. Pes a [Orig: à] collo pueri tussientis suspensus eum, si Psello credimus, sanat.

CAPUT II. De Cornice in genere.

[Note: Descriptio.] QUae Latinis Cornix, Graecis vulgo korw/nh, haec iisdem hodie [Orig: hodiè] kourw/nua vel kou/raka. Polyrrhaeniis Cretae populis ko/mba, Varino, kera/is2, Horo kori\ dicitur. Magnitudine vincit graculos. Rostrum, crura, et totum corpus habet undiquaque nigerrima, (falsus [Note: Strabo l. 3. Geogr.] Strabo, dum peculiare esse Hispaniae, ut nigrae ibi sint cornices scribit) illud tamen, durissimum alias [Orig: aliàs] et acutissimum, prope [Orig: propè] caput albicat, superiori parte barbulas quasdam veluti setas circa palpebras habet, inferiore nigra, eaque minima velutigranula. Albam, capite nigricante, ceteris alarum apicibus in rubedinem vergentibus, Rhodiginus [Note: Rhodig. Antiq. lection. l. 11. c. 11.] vidit.

Versantur circa urbes, domos, maris ripas, fluminum littora et sterquilinia. [Note: Locus.] In Britannia ingens ipsarum copia, quoniam in pabulo humido eius soli vermes abundant.

[Note: Victus.] Victitant frugibus, nucibus, olivarum baccis, vermibus, piscibus, et carnibus, et vere [Orig: verè] [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] pa/mfagoi, dicuntur.

[Note: Generatio.] Generationem earum quod spectat, Nidulantur in summis arborum frondibus. [Note: Aelian. de Animal. l. 3. c. 9.] Non temere [Orig: temerè] nec impudenter inter se miscentur, et eandem cum corvis in coniugio fidem servant: hinc solitariae cornicis occursus, malum in nuptialibus auspiciis omen:eliminare cornicem virgo iubebatur. Ova pariunt post solstitium gemina, natura


page XVII, image: s057

[Illustration:

Cornis cirurea. graw Krae [Orig: Kräe] .

]

[Illustration:

Coriux Cerula. holy Krae [Orig: Kräe] .

]

[Illustration:

Pica lndua masc.

]

[Illustration:

Cornix Frugilega.

]

[Illustration:

Pica Indica Faenina.

]

[Illustration:

Pica Caudatas. varia. Azelflegerst.

]

[Illustration:

Picae glandariae speves alia.

]

[Illustration:

Pica glandaria garrulus. heger, herren vogel

]

[Illustration:

Hagert Pica. aglaster.

]

[Illustration:

Pica marina. nebel Krae [Orig: Kräe] .

]


page 41, image: s058

ita dispesante, ut [Note: Aphrodis. l. 2. Probl. 64.] quae diu vivunt pauca procreent; Incubant feminae tam impense [Orig: impensè] , ut [Note: Isidor. Orig. l. 12. c. 7.] assiduo, in incubitu plumas exuant. Pullos a [Orig: à] cauda de ovo exire, seu pedibus primo [Orig: primò] praevolutis, falsum; caecos nasci [Note: Arist. l. 4. de Generat. c. 6.] verisimilius est. Non prius [Orig: priùs] pasci quam [Orig: quàm] plumis vestiri incipiant, vulgo [Orig: vulgò] creditur. Volandi potentes [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 8.] diu prosequuntur, et avolantes subinde comitantur, ideo [Orig: ideò] iusta naturae talione et decreto, quantum [Note: Isidor. l. c.] tempus impendere in fetibus educandis, tantum et ipsae senio confectae, a [Orig: à] pullis suis aluntur. Male [Orig: Malè] a [Orig: à] solstitio aestivo habent, seu quod [Orig: quòd] [Note: Porphyr. peri\ a)poxh=s2] scabie et lepra afficiantur, seu quod carnes a [Orig: à] lupo semesas comedant, Aetates ipsi humanas ter [Note: Plin. l. 7. c. 48.] tres auctores tribuunt. Arato e)nnea/ ghra korw/nh dicitur, forte [Orig: fortè] quod diuvivat polu/ghran na~que Theon exponit. Aristophani pe/nte geneas\ a)ndrw=n zw/ei, quinque generationes virorum vivit. Vox ipsius est kra/zein vel krw/zein, ob assiduitatem obstreperi cantus, garrula et loquax dicitur. Quamvis vero [Orig: verò] eas tanuglw/ssas2 Homerus [Note: Odyssie.] vocet, id est lingua longa et extensa, tamen tempore Plinii allata, [Note: Plin. l. 10. c. 43.]è Baetica, plura contexta verba exprimens, et alia atque alia crebro [Orig: crebrò] addiscens.

[Note: Volatus.] Volat celeriter. Graditur lente [Orig: lentè] instante pluvia, celeriter dum pullos pascit.

[Note: Affectus.] Amicitias colit, cum Ciconiis quibus maria transvolantibus Ducempse praebet, et cum [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 1. Plin. l. 10. c. 74.] Ardeola, cum qua contra vulpem pugnat. Inimica est, Noctuae [Note: Aelian. de Anim. l. 3. c. 9.] cuius ova merdie absumit; Mustelae, quod ipsius nidos saepe [Orig: saepè] diripiat; et cum Tympano ave, quam occidit. Ingenium earum et singularem Ingenium. sollertiam multa ostendunt. Si nucem perfringere nequit, in altum sublatam ad saxa et tegulas [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 12.] praecipitat. Verbenacam [Note: Zoroastr. in Geopon.] supinam nidis imponit, ut ab iisdem blattas aliasue bestiolas abigat. Apud Marrem Aegyptiorum Regem educata, literas, quocumque iuberet, detulit. Mortuae [Note: Ael. H. A. l. 6. c. 7.] sepulcrum ad lacum Myridis prope [Orig: propè] Crocodilorum urbem erectum est.

[Note: Usus.] Quantum ad Usum cerebrum coctum et in cibo sumptum inveteratis capitis doloribus remedio esse [Note: Plin. H. N. l. 20. c. 6] Plinius testatur. Carnem in morbis chronicis utiliter sumi, et nidum corpori illitum vitae dies prolongare, olim vane [Orig: vanè] creditum est.

CAPUT III. De Cornice in specie.

ARTICUL. UNICUS. De Cornice Frugivora, Cinerea, et Caerulea.

[Note: Descriptio.] COrnicis tres sunt species Frugivora nempe, Cinerea et Caerulea. Frugivoram spermolo/gon Aristoteles vocat, frugilegam et granivoram alii. Nigra est tota, rostro excepto, quod albicat. Magnitudine est inter Corvum et Cornicem media.

[Note: Victus.] Victitat ut diximus frugibus, nec tamen lumbricos respuit. Quia Ardea in earum nidis nidulari folet, ideo [Orig: ideò] circa villas nobilium, qui Ardearum aucupio delectantur, in summis arboribus impune [Orig: impunè] nidos faciunt. Angliae sunt maxime [Orig: maximè] infestae. Ideo [Orig: Ideò] olim sancitum est, ut funditus exstinguerentur; pretium occisori daretur.

Cinerea Turnero Marina dicitur. Minor est Spermologo. Dorsum totum, collum superius, alarum latera, nates et totum ventrem cinerea habet. Aestivo tempore altos montes incolit, in quibus soboli propagandae incumbere, ex eo colligi potest, qnod [Orig: qnòd] nullibi in planis nidulari reperiatur. Sub autumnifinem ad plana descendit, ibique totam post hiemem prope oppida et pagos degit. Fitid ob rupium asperitates, et nives continuas; vel ob intolerabilem frigoris saevitiam. Victus ipsius idem qui nigrae. Quadrupedum, hominum suspensorum cadavera et pisces affectatnec a [Orig: à] lacticiniis abstinet. Gesnerus in dissecto ventre, quasdam quisquilias, et cortices granorum, nec non substantiam quandam albam, pinguem, ex iisdem forte [Orig: fortè] granis concretam et lapilosinvenit. Numquam in Helvetia nidulari dicitur. In inferiore Germaniain cibum a [Orig: à] plebecula admittitur.


page 42, image: s059

Caeruleam cornicibus, quamvis vix sciri potest, an ex earum sit numero, [Note: Aldrov. l. 2. Ornithol. c. 5.] Gesnerus, Kentmannus et Aldrovandus annumerarunt. Caeruleo passim colore, in capite, alis, cauda, circa Uropygium et tota parte supina, nitet, alibi sinceriore, alibi viridi admixto. Dorsi et colli proni color fuscus est: maiores alarum pe~naenigrae. Crura fusca, et pro corporis pro portione parva habet. Reperitur trans Albim in saltu Luchoviano, et silvis finitimis. Versatur in locis non frequentatis. A proiectis, praeter cetera, cadaveribus victitat, et nidum ut upupa ex oleto construit.

CAPUT IV. De Graculis in genere, et in specie.

GRaculus seu quod [Note: Varrol. 4 de Lingua latina.] gre~gatim volet, quae etymologia Quintiliano [Note: l. 1. Instit. Orat.] improbatur, seu quod iacta segetum semina plurimum gerat, seu quod ex olivetis cubitum sese recipiens binas baccas pedibus ore vero [Orig: verò] tertiam ferat, dicitur

Victitat praeter segetes, carnib. glandibus, [Note: Victus.] et [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] locustis. Unde a [Orig: à] Lemni insulae incolis, quod [Orig: quòd] adverso volatu locustarum exitio occurrat, colitur.

Ad coitum verno tempore excitatur.

[Note: Aelian. l. 3. de Animal. c. 12.] Vox ipsius est koloi=an kai\ klw/zein, ut Pollux tradit, quorum istud et Gallinaceo [Note: Vox. Affectus.] quodam generi tribuitur. Amicitiam cum [Note: Aelian. l. l. 9. c. 1.] Gavia gerit, hospitalitatem cum Accipitre. Hoc Homerus sub Hectoris et Aeneae Graecis infensissimorum exemplo prodidit. Avem congregem esse, vel vulgaris paraemia, semper graculus assidet graculo ostendit. Mas mortem potius subit, quam [Orig: quàm] coniugem derelinquat, [Note: Ael. l. 9.] altero mortuo, alter dolorem perpetua viduitate testatur. Loquacissimi sunt, coitus inprimis, et quo pullos enutriunt, tempore. In vini potu miraipsis lascivia. Manibus retenti, oculos [Note: Nicolaus Leonicus.] impetere maxime [Orig: maximè] solent, seu quod effigiem suam in illis cernentes, velut ad cognita desideria tendant, seu quod a [Orig: à] rebus fulgentibus et mobilibus quales oculi, facillime [Orig: facillimè] alliciantur. Cicures voces pronuntiare discunt [Note: Bruier. l. 15. c. 78. derecibaria.] adeo, ut è caveis emissisponte [Orig: emissispontè] sua eas repetant. Matutino, vero [Orig: verò] suboriente sole tempore, citius eas capiunt, et memoriae tenacius mandant. Suetum id et veteribus. Paxillos [Note: Aristophan. in vespis.] enim in parietibus domi suae, quibus insisterent faciebant. Epileptico [Note: Dalechamp. in Plin. l. 3. c. 22.] morbo obnoxii, velut exstincti ex arborum, tectorumque culminibus decidunt. Annuum fastidium lauri purgant folio.

[Note: Usus.] Usus ipsorum apud plurimos in cibis.

[Note: Generatio.] Quantum ad genera tria [Note: l. 9. H. A. c. 24.] Aristoteles posuit, quartum palmipes, tria et Gesnerus, Tullam nempe Becuam et Taham, Nos Coraciam, Pyrrhocoracem, et Lupum seu Monedulam ponimus.

CORACIA magnitudinem habet cornicis, illa inprimis, quae nigra et pamphaga. Rostrum quatuor fere [Orig: ferè] digitos lo~gum, quodammodo arcuatum, coloris punicei, seu inter aurantium, rubrum et subflavum medii Pedes eiusdem coloris, unguibus exceptis, qui simul cum toto corpore sunt nigerrimi. Incolit praeruptos montes, et raro [Orig: rarò] ad plana descendit. Cicur simila ex lacte, carne, pane, et tritico vescitur.

PYRRHOCORAX Cornice est minor, Monedulae aequalis, luteis cruribus et [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 48.] rostro, quod parvum Turnerus, in extremitate nonnihil aduncum Bellonius dixit, cetera nigerrimus. Tam frequens est in Alpibus ut peculiarem Alpium Plinius scribat, sed et in Anglia, Creta, Cycladibus monte [Note: Bellon. l. 8. c. 6.] Iura et alibi reperitur. Apud Rhaetos hieme duntaxat cernitur. Agros frumento confertos depascitur. Altum vociferat, et vocem Merularum acutam, ac ad fistulae sonum nonnihil accedentem imitatur. Ex eius volatu alto frigus augeri, humili minui quidam colligunt. Pulli in cibum pauperioribus mensis cedunt.

MONEDULA, Aristoteli lo/kos omnibus nota avis est. Caput, pedes, totumque corpus et rostrum nigra sunt. Nigredo de cinereo aliquid participat; rostrum circa narium foramina albicantibus punct ulis insignitur, prope [Orig: propè] ventriculum [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 24.] gulam pro ingluvie


page XVIII, image: s060

[Illustration:

Bubo. Berghu Huru. biwu

]

[Illustration:

Bubo.

]

[Illustration:

Bubo. Nacht Eule [Orig: Eüle] .

]

[Illustration:

Bubo. Kauz [Orig: Kaüz] . dich

]

[Illustration:

Asio. buhomis Species

]

[Illustration:

Ulula. Eule [Orig: Eüle] .

]

[Illustration:

Asio seu Oius. Olueul [Orig: Olueül]

]

[Illustration:

Asio alius seu Scops.

]


page 43, image: s061

patentiorem habet. Loca plana amant, sed et in altissimis turribus saepe [Orig: saepè] tam num erose [Orig: erosè] nidificant, ut in una centum interdum nidi conspiciantur. Quia frumenti aliorumque granorum, ubi satiata fuerit reliquias terra recondit, et spicas sub sequenti anno ex iis colligit, ideo [Orig: ideò] frumentum [Note: Plin. H. N. l. 14. c. 17.] serendi rationem hominibus ostendisse creditur. Auri et argenti [Note: Ovid. l. 7. Met.] furacitas in ea mira. Unde Monedula a [Orig: à] moneta dicta creditur. Gaudet in capite fricari, quasi pruriret, ideo carnem eius pruritum inducere Albertus credidit.

Est et aliud Monedulae genus, quod collum habet albo torque circumdatum, forte [Orig: fortè] illud quod Hesychius et Phavorinus stefa/nion seu coronatum dixere, forte [Orig: fortè] et illud, quod in Helvetia circa Tugium albo circulo collum ambiente distinctum, cetera alteri simillimum, reperiri, Gesnerus prodidit.

CAPUT V. De Picis in genere.

PIca, quae Atticis ki/tta, communiter ki/ssa, Laconibus kei=ssa, Hesychio et Phavorino ba/skillos, et kraggw\n, aliis si/tta, ki/ssa, et poi/kilis2 dicitur.

[Note: Genus.] Genus ipsarum unicum duntaxat agnovisse Aristoteles videtur. Alii in urbanas et silvestres dividunt. In nulla non regione obviae sunt. Glandaria in Batavia rara.

[Note: Victus.] Victum si attendas, est pamphaga. Suum alveos quandoque cibi causa petit, et quosvis acrodryos fructus. Visa passerem [Note: Cardan. l. 7. c. 35. de variet. rer.] devorasse, sed et una, a [Orig: à] cancro, quem è fluvio abreptum in arborem vicinam portaverat, collo sub forcipibus compresso, misere [Orig: miserè] interempta legitur. In libidinem valde [Orig: valdè] sunt proclives.

[Note: Generatio.] Ova circiter novem parere; multos sed imperfectos imo [Orig: imò] caecos pullos excludere [Note: l. 9. H. A. c. 13.] Aristoteles prodidit. In nidis construendis singulari utuntur artificio. Nam eum in locis spinosis figunt, terra [Orig: terrâ] intus oblinunt, foris in circuitu, infra et supra spinis diligentissime [Orig: diligentissimè] muniunt, foramen unum (duo quibusdam placent) idque arctissimum pro introitu relinquunt. Ova vero [Orig: verò] interdum alio transferunt. Binos frequenter exstruere, ut qui pullis insidiantur dubios reddant, prodidere nonnulli.

Volatus ipsis raro [Orig: rarò] altus, quem etiam alarum brevitate impeditae parum protrahunt. Saliunt, et caudam more Motallicae perpetuo [Orig: perpetuò] moverit. *ki/ptas2 kittabi/cein [Note: Onomast. l. 5. c. 13.] Pollux scribit; sed singulis fere [Orig: ferè] diebus imo [Orig: imò] horis, vocem mutare, et unius cuiusque animantis imitari, certum. Puerili vagitum [Note: Pausanias in Arcadic.] expressisse quandam, alteram haedi primum [Orig: primùm] veluti a [Orig: à] matre separati querulam vocem edidisse, mox vituli instar mugiisse, ovis more balasse, tandem ad instar pastoris, cum post pascua oves ad potum deducit, sibilasse, fide digni auctores prodidere. Aliquid illi apud Plutarchum [Note: lib. de sollert. animalium.] ne subfuerit metuo, quae alioquin loquacissima, auditis Romae buccinatoribus obstupuit, paucos post dies quasi expergefacta, omnem eam buccinatorum harmoniam summa cum admiratione expressit.

[Note: Affectus.] Infestantur ab Alucone et [Note: Arist. l. 8. H. A. c. 3.] ulula. Epileptico eas corripi morbo quidam prodidere. Variae [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] quotannis cum rapae seruntur, calvescere, proprium. In Au usto id fieri Gesnerus prodidit.

[Note: Usus.] Usus ipsarum et in cibis et in Medicina aliquis. Glandariae Bononiae in foro venduntur, sed durae carnis sunt; Athenaeus tamen Cothyin Thracum Regem apposuisse testatur. Quidam seu vino albo ad consumptionem coctas, seu in olla tostas, et in pollinem redactas, seu destillatas, oculorum hebetudini rubori, et dolori prodesse, prodidere. Nonnulli vivam in partes dissectam, laborantibus articulis imponunt.


page 44, image: s062

CAPUT VI. De Picis in Specie.

ARTICULUS I. De Pica varia seu Caudata, Caudata Indica, Glandaria, Garrulo Argentoratensi, Pica Marina, et Persica.

AAristoteles unicum duntaxat genus Picarum, glan darium nempe ponit. Plinius id duplex, sumpta a [Orig: à] pedibus differentia, facit, nec de vario reticet. Nos et has, et quae sequentur, huc pertinere credimus.

VARIAE seu Caudatae caput dorsum, collum, pectus, alae femora, cauda, pedes eorumque digiti atque ungues aterrima, extremum alarum albicans, dorsum et cauda et maxima nigredine viridescendentia, tota ventris superficies candida.

Caudata INDICA quam Aldrovandus exhibet, ex Iaponia allata erat. Rostrum, tibiae et pedes rubescebant. Caput totum et collum, quod torquis albus ambit, erant caerulea, dorsum et scapulae ferruginea. A superiore rostri parte inter utrumque oculum macula tres fere [Orig: ferè] digitos longa, et pollicem lata punctulis seu potius lineolis nigris transversalibus conspersa ad dorsum usque protendebatur. Alarum pennae vestitrices castaneae, sed lineis nigris crassiusculis per longitudinem positis respargebantur, reliquae virides erant. Pectus et venter ad anum usque candescebant. etc.

GLANDARIA, Aristoteli malako/kranhs2 seu Molliceps, recentiorib. Graecis karaka/ca, aliis Picata Granata dicitur. Differt a [Orig: à] varia, tum magnitudine, tum maxime [Orig: maximè] colore. Habet ad alarum latera transversales notas caeruleas, quales in nullo ferme [Orig: fermè] volucrum genere conspicias; tam amplum oris hiatum, ut glandes integras deglutiat. Nares plumis albis et nigris operiuntur. Rostrum aliquantulum recurvatur, lingua bifida est. Color corporis varius est. Nam cervix ex rufo et caesio mixta est. Uropygium candicat, dorsum pallescit. Cauda longiuscula est, et duodecim pennis nigris constat.

GARRULUS Argentoratensis a [Orig: à] garritu, et loco in quo maxime [Orig: maximè] degere solet, nomen sortitus est, veteribus vel ignotus, vel saltem non descriptus. Caput ipsi crassum colore ex caeruleo et viridi mixto, maculis per longitudinem albis, quae per totum pectus ventremque deorsum feruntur. Rostrum mari duos digitos longum, crassiusculum, aliquantulum recurvum. Oculi magni, nigri, Dorsum a [Orig: à] secunda, vel tertia vertebra ad Uropygium usque castaneum. Alarum color varius. Cauda superna parte virescit, inferna partim violaceo, partim caeruleo permiscetur. Femina toto caelo a [Orig: à] mari diversa est. Caput, collum, pectus ventrem ex castaneo ad Leucephaeum vergunt. Rostrum est crassius. Alae prope [Orig: propè] scapulas caeruleae, mox ex caeruleo virides, remiges nigrae. Cauda latiuscula, ex viridi et caeruleo ad fuscum inclinans.

PICA MARINA, quae et Gaza dicitur, tota, caput, cervicem, pedes, et alarum partem si excipias, subviridis apparet. Rostrum habet robustum, paulo [Orig: paulò] quam [Orig: quàm] in Picis longius. Capitis verticem coloris castanei diluti, inferiorem eius partem ad tempora luteam. Digitos longos, pedes insigniter aduncos, secundi ordinis alarum pennas ex castaneo dilutas.

PICA PERSICA, tota fere [Orig: ferè] subfusca est, rostrum habet breviusculum et albicans. Oculos albos. Alarum secundi ordinis pennas, cum Uropygio, et prioribus in cauta luteas, pedes subcaeruleos, tabellis nigris insignes.

NB. De Picarum generibus quibusdam exoticis vide Mantissam. N. 5.

ARTICULUS II. De Garrulo Bohemico, Gesneri, seu Ampelide Aldrovandi.

[Note: Descriptio.] AVem, quae Garrulus Bohemicus Gesnero dicitur, Ampelidem, à


page 45, image: s063

[Note: Aldro. l. 12. Ornit. c. 18] potiori victu, Aldrovandus appellat. Magnitudine Merulas exaequat. Caput habet quodammodo compressum, coloris ferruginei, more alaudae cristatae apice retro [Orig: retrò] vergente, coloris versus rostrum subcastanei diluti, retro [Orig: retrò] subcinerei ad fuscum vergentis, terrae Umbriae haud dissimilis, insignitum. Collum breviusculum, antica [Orig: anticâ] et postica [Orig: posticâ] parte nigrum, ad latera ruffum, prope [Orig: propè] rostrum candidum. Pectus castaneum dilutum ad roseum vergens. Dorsum subcastancum, prope [Orig: propè] Uropygium leucophaeum. Ventrem totum subcinereum. Exteriores alarum pe~nas nigras maculis spactatu iucundissimis insignitas. Nam primae numero septem solidae et quodammodo cartilagineae albae sunt, appendices cin~abaris instar rubescunt, has aliae maculis luteis perornatae, literam L. figura [Orig: figurâ] exprimentes subsequuntur, sicque dispositae sunt, ut in quibusdam septem, in aliis sex, in quibusdam quinque tantum appareant. Ultimae maculas albas habent. Cauda maris decem, faemellae duodecim pennis constat. Interiora si spectes, ex Anatome habeto. Intestina in dissecta duos dodrantes longa fuisse, absque revolutionibus et anfractib., ideo [Orig: ideò] celerius faeces excernebat. Ventriculum in medio epatis velut reconditum, exiguum, carnosum et duro callo obductum; tunicam in eo substantiae diversae, uveae quoad colorem non dissimilem, durissimam et quasi cartilagineam; Iecur in duas partes aeque [Orig: aequè] divisum, pro sua magnitudine maximum. Lienem exiguum, linguae humanae figura [Orig: figurâ] , oblongiusculum: Pericardium duplicatum, et veluti pinguedini mersum: Pulmones qui in omni fere [Orig: ferè] avium genere ad medias usque costas protenduntur, colli et dorsi vertebris et costarum duntaxat superiorum principiis adhaerentes; asperam arteriam in principio laxiorem et ovalem, moxangustiorem, tandem latiorem iterum: Linguam duram et osseam, et in extremo, ubi velut alas quasdam habere et sagittam prae se ferre videtur, bifidam, et quasi in duas aciculas divisam. Os hyoides, quod reliquis animantibus pro implantatione linguae datum est, ab osse occipitis ad latera foraminis, per quod spinalis medulla a [Orig: à] capite ad dorsum transmittitur, originem suam deducere, et ubi ad radicem linguae coniungitur, acutissimum angulum efformare videbatur. Eius medio asperae arteriae caput insertum erat. Oculi intus adeo [Orig: adeò] magni, ut cerebri ipsius magnitudinem superare viderentur. Cerebrum sphaericam referebat figuram; et superiores ipsius ventriculi ad mediam regionem capitis collocabantur.

[Note: Locus.] Locum si atten das, Bohemiae quidem peculiaris est, sed migratoria eadem. In Italiam delatae, in Placentino et Mutinensi agro, ubi XL. simul capiebantur, morabantur; in Ferrariensi, nullae visebantur, forte [Orig: fortè] quod terrae motum ibi futurum praesensissent. Anno 1552. inter Moguntiam et Bingam, in tanta copia apparuere, ut, qua transvolarent, ex earum umbra, veluti nox induceretur.

[Note: Victus.] Victus ipsis uvae, ligustri, iuniperi, Cynorrhode baccae, pineae nuclei, uvae passae, poma, amygdala. Baccas liederae, carnem, et frumentum nonnisi famelicae attingunt. Volant pernicissime [Orig: pernicissimè] et gregatim.

[Note: Vox.] Vox earum erat ziziri, unde forte [Orig: fortè] zin zivellae quibusdam dicuntur. Facile [Orig: Facilè] cicurantur.

Cibum sibi invicem offerunt, mas feminae, femina mari. Caro saporis est in cibo gratissimi. Nec ergo vere [Orig: verè] esse Pica videtur, quamvis iam, quia de genere non constat, inter eas reposita sit; quia linguam latam non habet, nec incendiaria Plinii, quia nec in incendiis nascitur, nec carbones apportare visa est, nec avis Hercynia Plinii, quia ei noctu lucere non competit, utut in Voitlandiae syl vis, quaedam Turdi minoris magnitudine, colore partim caeruleo, partim aureo, quam croceo, talis esse dicatur; Nec avis Nova Plinii, quia columbo minor est. Nec denique Merops Aristotelis, quinec apibus insidiatur, nec vermibus vescitur.


page 46, image: s064

ARTICULUS III. De Pica Brasilica et Rhinocerote ave.

PIca Brasilica, aliis a [Orig: à] rostri magnitudine Ramphastos, Hipporynchos, et Burynchos, aliis Barbara et Piperivora dicitur. Magnitudo ipsi inter Picam et Merulam media. Caput pro corpore maiusculum et crassiusculum et atrum. Rostrum duos palmos longum, unum latum, serratum, et velut è squamulis quibusdam compactum, substantiae ad instar membranae tenuissimae, osseae, splendidae, levissimae, cavae, atque aeris [Orig: aëris] intus capacissimae, unde Naribus carere crediderim. Oculi in medio capite, illique maiusculi. Collum, dorsum, atque alaenigrae. Pectus aureo colore cum quadam rubedine prope [Orig: propè] initium micans. Venter et foemora cinnabarino colore vestita. Cauda nigra, et in extremitate insigniter rubescens.

Victitat pipere, quod avidissime [Orig: avidissimè] devoratum, inconcoctum et crudum adhuc eicit. Incolae, vim ea ratione piperis domitam credentes, recenti illud praeferunt.

RHINOCEROS a [Orig: à] cornu, quod in fronte gestat, ita dicitur. Occisa in ipso volatu tum esse dicitur, cum Turcas Christiani ad Naupactum superarent. Caput erat duorum propemodum dodrantum, cirrhis nigris, altis, deorsum spectantibus ornatum. Rostrum quatuor fere [Orig: ferè] dodrantes lo~gum, instar arcus cuiuspiam recurvum. Inferior pars tota ex luteo albicabat; supina versus caput colore miniaceo, reliquum ex luteo, albescat. Cornu è fronte enascebatur, et supinae rostri parti adhaerebat, prope frontem palmum unumlatum, in fine recurvum, colore supera et infera parte miniaceo, media [Orig: mediâ] luteo, etc. Fit talium Avium apud veteres mentio. Nam et Hesychius Rhinocerotem avem in Aethiopia reperiri scribit; et Tragopanda Plinii, Aquila maior, capite phaeniceo, cornibus in temporibus insignitur; et Tragopa solini in capite arietinis cornibus armatur; et Pomponius Mela eiusmodi aves Tragopaemanes appellat. [Note: Salig. Exerci. 231. s. 3.] Et Cardanus avis meminit Aquila [Orig: Aquilâ] maioris, ex luteo et rubro splendidae, ex cuius rostro fulvo caeruleoque capuli parentur.

CAPUT VII. De Loxia.

[Note: Descriptio.] LOXIA seu corvi rostra, Trogon Plinii Roberto Constantino esse, videtur; ignota sine dubio Aristoteli. Magnitudine parum maximum vincit. Rostrum habet contra omnium avium morem ab utraque parte recurvum, crassum et admodum robustum. Unde ipsi nomen est. Colorem singulis annis hieme inprimis, mutat, ita ut nunc ad viridem, flavum, nunc ad rubrum et cinereum vergat. Rubere primum solet pectore, collo, et ventre, deinde flavescere. In vertice, cervice, et circa oculos caeruleus apparet; in cauda et extremis alis nigricans, crura rubicunda.

[Note: Locus.] Plurima Germaniae loca incolit, in Italia rarius videtur.

[Note: Victus.] Victitat seminibus cannabis, nucleis abietum, et ut quidam produnt, cadaveribus. Voracissima autem est.

[Note: Generatio.] Nidificat in abietibus, et verisimile est a [Orig: à] cauda de ovo exire, seu quod, si reliquarum more prodiret, exitus a [Orig: à] rostri curvitate impediretur; seu quod, cum media hieme nascatur, subinde ab ambientis inclementia [Orig: inclementiâ] , calor animalis suffocaretur. Hiemali tempore cantat, et quidem suaviter, in aestate abstinet. Caveis in clusa Psittacorum more sursum atque deorsum reptitat. A potu pocillum rostro si potest abicit, imaginem forte [Orig: fortè] suam in aqua conspicata.

TITULUS VII. De Noctuis.

CAPUT PRIMUM. De Bubone.

[Note: Aldrovand. l. 8. c. 1.] ABsoluta [Orig: ABsolutâ] Avium diurnarum Carnivorarum historia [Orig: historiâ] , ad Nocturnas deflectendum est. Hae vero [Orig: verò] ob


page XIX, image: s065

[Illustration:

Ulula.

]

[Illustration:

Ulula. Uwel. Huhu. eule

]

[Illustration:

Ulula. Kirch Eule [Orig: Eüle]

]

[Illustration:

Noctua.

]

[Illustration:

Aluco. mas huw.

]

[Illustration:

Ulula alia

]

[Illustration:

Noctua Kauslein [Orig: Kaüslein] . Noctua Steinkautz.

]

[Illustration:

Saxatils

]

[Illustration:

Strix

]


page 47, image: s066

caesios oculos glaukw=pai, dicuntur, et magnitudine inter se differunt. Oculos magnos amplos et caesios habent. Non solum in tenebricosis montium et rupium cavernis, sed et in cavis arboribus, desertis aedificiis, domorum, templorum, et turrium tectis latent. Inter duo denique crepuscula, [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 34.] (de nocte parum aut nihil vident; de die excedens sensibile sensum laedit) lacertas, scarabaeos, apes, vespas, mures, hirundines, interdum lepusculos, et cuniculos rapiunt. Numerantur autem inter rapaces nocturnas. Bubo, Asio sive Otus, Scops, Aluco, Ulula, Noctua, Strix, Caprimulgus.

BUBO, qui Graecis bu/as2, bou/talos, sklo/y, bou/fos; Goropio Becano, cum Aristotelis Cyminde, Chalcide, Hubride, et Ptynge, idem: Aristoteli forte [Orig: fortè] Ascalaphos, omnium nocturnarum est maximus, [Note: Arist. l. 8. H. A. c. 3. Strabo Geogr. l. 17] nec Aquila [Orig: Aquilâ] minor. Corpus ipsi breve, et propter caudae brevitatem veluti decurtatum. Corporis tegmen plumeum ferrugineo seu obscuro quodam aeris colore est. Maculis nigris sparsim et incerto ordine respergitur. Caput habet, adeo [Orig: adeò] grande, ut ob eius magnitudinem pullus a [Orig: à] cauda primum in lucem [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 16.] prodire credatur; frontem orbiculatam seu teretem, plumis velut aurib. eminentibus in regionibus prout in Oto, insignitam. Cavernas ad auditum patulas, hocce pennarum ornamento ob magnitudinem tectas. Oculos maximos, et qui igneo splendore, ingenti magnitudine, et truci obtutu, terrorem aspectantibus incutiunt. Rostrum aduncum; Collum pro sua magnitudine perbreve; Ungues Aquilinis maiores; crurabrevia. Cuius [Note: Gesner. in Ornith.] Gesnerus iconem exhibet, magnitudine Anserem vincebat. Alas habebat ad tres dodrantes longas. Caput magnitudine et forma felinum. Pennae supra utramque aurem nigricante, et tres digitos subrigebantur. Cuius Aldrovandus, [Note: Aldrov. Ornith. l. 8. c. 2.] in multis abillo differebat. Nam huic quidem etiam ad extremos usque digitos crura; sed breviora, graciliora, nec ita supra genu torosa. Color ei erat per totum corpus ex cinereo ferrugineus, in pectore potissimum, ubi etiam sub nigris maculis per longum ductis, promiscue [Orig: promiscuè] respersus erat. Dorsum et alae è ferruginco magis suscessebant. Et cum ille Gesneri in singulis totius corporis plumis magis variegatus, et tenuibus quibusdam lineolis, transversim ductis Accipitrum et Anatum instar, minutim distinctus fuerit: et universo corpore magis vero [Orig: verò] dorso et capite, maculas quasdam incerti ductus, lituris nigris, crassis, et quodammodo figuratis gesserit: hic in alarum pennis maioribus, et cauda, lineis subnigris, transversis, largiusculis, distinguebatur; quae ita efformatae in cauda praesertim fuere, ut singulae latiores superne [Orig: supernè] et inferne [Orig: infernè] instar fimbriarum triplici ordine dispositae, aliis subtilioribus, clauderentur.

[Note: Locus.] Locum si spectes deserta [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 12.] incolit, nec tantum [Orig: tantùm] desolata, sed dira etiam et inaccessa. Inter sepulcra etiam diu noctuque versatur; aliquando propter mures, et iuxta horrea reperitur. Coetum aliarum avium fugit. Hinc solicana et devia [Note: Ovid. in Epist.] vocitatur. Nidulatur in altissimis rupibus, ne fetum iniuriis exponat, et ut securius ad praedam evagetur. Ovum eius Plinii tempore vix visum [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4.] est, nostris non adeo [Orig: adeò] rarum.

[Note: Cibus.] Cibus ipsi [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 8.] carnes avicularum, cuniculorum, et leporum. Tantum praedae, dum pullos educat congerit, ut et venatoribus satis lucri adferat. Templa noctu frequentare, ut se oleo ex lampadibus ingurgitet, vix credipotest. Noctu autem victum quaerit, et sublustri crepero gaudet in vespere. Unde Nocticanicana, et [Note: Plin. l. 10. c. 12. H. N.] noctis monstrum vocatur. Si diuturno tempore prodeat, ab aliis avibus seu visu insolens, convellitur. Roboris est magni. Visus et feroces canes abegisse, et cum Aquila depugnasse. Sise viribus imparem sentit, in dorsum supinus procumbit, unguesque ac rostrum sic adversum erigit, ut hostium nullus accedere audeat.

[Note: Volatus.] Quantum ad volatum [Note: Ovid. l. 5.] vix movet natas per inertia brachia pennas, numquam [Note: Metam.] volat [Note: Plin. l. 10. c. 12.] quo libuit, sed transversus. Hebetes ipsi interdiu oculi, minus tum [Orig: tùm] quam [Orig: quàm] Noctua videt. Non


page 48, image: s067

cantu [Note: Plin. l. c.] aliquo, sed gemitu vocalis est, et bubulare, quod Graecis est bu/zein, dicitur.

[Note: Usus.] Usus eius est, tum in Aucupio. Nam et aviculae dum eam inter diu circumvolant, et percutiunt, facillime [Orig: facillimè] retibus capiuntur; et Galli [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 28.] eiusdem opera, Milvos venantur: tum in cibo. A quibusdam enim editur: tum in Medicina. Cerebrum vulnera cum adipe anserino glutinat; cum aphronitro scabiem sedat. Sanguis asthmaticis est utilis. Cor eius, si impositum [Note: Plin. H. N. l. 29. c. 4] mammae mulieris dormientis sinistrae fuerit, ut omnia secreta pronuntiet; si axillae, ut canes obmutescant; efficere, sed falso [Orig: falsò] tradunt. Creditur [Note: Toseph. l. 8. Antiq. c. 8.] Agrippae Romae captivo, primo regnum cum libertate, post mortem porten disse; Chingis Canum ab hostibus victum, quasi servasse, ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] Tartaris honorari, serenitatem denique si totam noctem cecinerit, portendere.

CAPUT II. De Asione seu Oto.

[Note: Descriptio.] ASio seu Otus forte [Orig: fortè] ab auribus qui, Alexandro Myndio apud Athenaeum Lagotia, quod aures leporinas habeat; aliis apud Aristotelem Nycticorax; quia Buboni per omnia, magnitudinem si excipias (magnitudine columbae esse scripsit [Note: Athen. l. Dipnosoph.] Athenaeus, quod de maximis intelligendum,) est similis, ternos quoque digitos habet anticos, posticum unum (male [Orig: malè] noctuae similiem Plin. [Note: Plin. H. N. l. 10. cap. 13.] dicit male [Orig: malè] et Caza to\n sko/pa per Asionem apud Aristotelem vertit; et Oppianus, [Note: Oppian. in Cyneget.] cum [Note: Athem. l. 9.] Athenaeo Otum cum Otide confundit) Bubonem sequitur. Aldrovandus [Note: Aldrov. Ornithol. l. 8. c. 3.] binos describit. Priori caput erat auribus velut cornibus plumeis insignitum, cinereo, baetico diluto et nigro ad supercilia usque et nares prope modum colore varium. Facies tota anterior, è cinereo candicabat, minutissimis plumulis veluti pilis tota obsita. Corpus totum è cinereo seu leucophaeo ad ferrugineum dilutum vergebat, maculis, ubique fuscis conspersum, tam maiusculis, quam [Orig: quàm] punctorum instar minutissimis. Per ventrem notae fuscae in longum recta [Orig: rectà] ducebantur, et in acumen desinebant etc.

Alterum semipalmum in longitudine minus, Fulvum Aldrovandus appellat. Toto propemodum anteriori corpore maculas fuscas, in longum protensas, et singulis plumis albicantibus decus satas, ut crucis aut lilii Francici referrent, figuram, habebat. Crura et pedes ad ungues usque hirsuti, uti totum corpus, flavescebant. Cauda infra alarum longitudinem, uno fere [Orig: ferè] digito erat. Describit et Bellonius [Note: l. 8. c. 3.] tertium, auribus patulis, cruribus ad ungues pilosis, facie Aluconi simili, ventre maculis nigris variegato. Cauda [Orig: Caudâ] alarum longitudinem aequante, ulula [Orig: ululâ] multo [Orig: multò] maiorem, qui vel superiori est similis vel Aristoteli incognitus et Arvernis in Gallia montibus peculiaris species, dicendus. Cranii Anatomen vide in Aldrovando. Auris et oculi hisce verbis idem exsequitur. Avi huic supra aures cutis in longum producitur complicata, rugosa, sponte concidens, et meatum eo loco occludens, instar membranarum, quae tamen in amplissimum, si voles, ambitum deduxeris. Sunt enim laxae, implumes intus, candidae, foris vero [Orig: verò] minutissimis et pulchellis plumulis consitae et quae orbem venustum in marginum ambitu constituunt. Non alteri rei magis appositae, hasce cutaneas valvas, quam branchiis piscium compararim. His apertis, auditus foramen amplum ac patulum in medio apparet, multis anfractibus instar humani tortuosum. Oculus inventus fuit substantia quadam cartilaginea, velut capsula circumclusus, non tamen undique. Nam infra in parte oculi posteriori haudquaquam membrana haec substernebatur, sed circumquaque ad latera, a [Orig: à] qua circulus supra totum oculum exporrigebatur, ante quidem hac [Orig: hâc] membrana angusta erat, intra vero [Orig: verò] et qua magis ad post eriora vergebat, dilatata. Oculus ipse ante orbicularis erat retro sessilis, et compressus, longe [Orig: longè] quam vel in medio latior. Resecta cornea uveam ab illa intus plurimo nigrore tinctam et veluti atramento perfusam, quippe quae etiam humores subiectos


page 49, image: s068

digitis contrectata tingeret, observavi. Huic in orbem alia tenuissima pellicula instar annuli circumponebatur, crocea, seu aurea per totam substantiam, ita uveae connata, ut nullo modo integra ab ea seccerni posset. Huiusmodi sane [Orig: sanè] nullam, quod equidem sciam, in aliis animantibus reperiri puto. Duae igitur hae membranae coloribus diversis tinctae et per corneam transparentes, horrendum illum nocturnarum avium oblutum faciunt, concurrentibus simul è nigro et croceo ex adverso radiis et velut flammae è silice excussae micantibus. Humor crystallinus minime [Orig: minimè] durus aut solidus erat, qualem in Aquilis et aliis observavimus, sed tener et molliculus, utpote qui facillime [Orig: facillimè] vel sua sponte dissolutus refecta cornea simul cum aqueo humore efflueret.

[Note: Locus.] Locum si attendas, montes plerumque inhabitat, locaque edita. In montibus Arverniae copiosi inveniuntur, et in ltalia in monte Plumbicio passim sunt obvii. In Ciliciae campis de die inter Ambrosiae plantas abditum Bellonius invenit, cum tamen eo loci, ne ad quartum quidem milliare, arborem ullam nascentem videre liceat. Nidulatur in arborum cavernis, et foraminibus [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 12.] Aristoteli et [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 23.] Plinio migratorius est. Nam cum Lingulaca, matrice, et Cynchramo, Coturnicibus hinc proficiscentibus ducem esse scribunt.

[Note: Volatus et Vox.] Levi facilique volatu fertur. Vocem edit ei similem, qua [Orig: quâ] homo frigore affectus reclamare solet hu, hu. Repetit eam solis occasu instante, aliquanto intervallo interposito, sonoram, tamquam si fistula [Orig: fistulâ] tenui ederetur. Cum a [Orig: à] quopiam lacessitur, sibilum aut crepitum emittit, qualem felis solet. In pugna eadem ratione se defendit ac Bubo. koba/los e)/sti kai\ mimhth\s2 [Note: l. 8. H. A. c. 12.] Aristoteli, seu quod instar mimorum ac parasitorum collum contorquendo nunc in hanc, nunc in illam partem ridiculos et mimicos gestus edat, seu quod imitatione gaudeat: Quicquid faciem. tem aucupem cernit, idem quoque agit. Stant [Note: Athen. l. 9. Dipnosoph.] illi è regione, et viscoso quodam Pharmaco oculos inungunt, illud post in pelvibus relinquunt et abeunt. Accedit Otus et oculos sibi conglutinat, sicque capitur. Aristoteles [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 12.. Athen. l. c.] eum in altero aucupe intentum, ab altero circumveniri reliquit. Magi recenti Asionis felle glaucomata curari dicunt.

NB. Est et genus exoticum Oti, de quo vide in Mantissa. Num. 2.

CAPUT III. De Scope.

SCops, [Note: Athen. l. 9. Dipnos.] Alexandro Myndio absque s apud Latinos nondum invenit nomen, quamvis Bellonius [Note: Bellon. l. 2 de Avib. c. 35.] U. lulam exipso faciat. Graecis vel a [Orig: à] voce inepta, [Note: Eustat. in Odyss. 5.] vel quod en skia=| w)=pa habeat ene/rgon, seu noctu maxime [Orig: maximè] cernat, vel quod [Orig: quòd] varietate gesticulationum, quibus naturaliter utuntur homines, skwpto/ntas2, id est, qui alios deludere solent, referat, sic dicitur. Habet fere [Orig: ferè] cum omnibus noctunis aliquid commune. Cum Bubonibus et Otis, quod [Orig: quòd] auritus sit. Cum Ululis et Alucone, quod pedes utrinque in aequum digitorum numerum dispertitos habeat. Cum Noctuis, quod pedum compositione, figura [Orig: figurâ] , colore denique et magnitudine, his quam [Orig: quàm] aliis propior sit. Ab Athenaeo et Aeliano ita depingitur, ut minor Noctua [Orig: Noctuâ] esse, in colore plumbeo albicantia puncta habere, et ab utrisque temporibus duas pinnas subrigere, dicatur.

[Note: Genera.] Duplex apud [Note: Athen. l. 9. Dipnos. ex Callimacho.] veteres ipsorum genus. Alii sunt vocales, qui omnib. temporibus patent, ideo [Orig: ideò] a)eiskw=pes2 dicuntur, glauci sunt ac esui propter vitium carnis inepti. Alii muti qui automno interdum apparent, nec plus uno vel altero die commorantur, Scopes absolute [Orig: absolutè] dicuntur, et ab Aeiscopib. crassitie differunt, turturi et palumbo similes. Tot et apud Neotericos differentiae. Una Italiae frequens, quam isti Chiuvino vocant. Altera huic apud Germanos similis, paulo [Orig: paulò] albidior, cauda [Orig: caudâ] et auriculis longioribus. Illa prout ab Aldrovando describitur, noctua [Orig: noctuâ] est minor, palumbo par, omnium fere [Orig: ferè] nocturnarum minima, illam si


page 50, image: s069

excipias, quae Alaudam non superat, et rara est. Caput ei teres plumulis coloris ubique plumbei vestitum. Aurium plumulae una [Orig: unâ] tantum pinnula [Orig: pinnulâ] constabant, quae in mortuo vix appareat. Totius corporis superficie tenus color cinereus est, hinc inde nonnihil admixto, plumbeo, maculis albicantibus distinctus. Maiores alarum et caudae pennas, maculae albae, transversim ornatn; minores reliquas omnes etiam linea in longum nigra secat. Circa collum et alarum initium ruffo decore promiscue [Orig: promiscuè] respergitur. Pedes habet exiguos fuscos, ad plumbi colorem obscurum accedentes, squamosos, depiles, in digitos binos anticos, et totidem posticos dispartitos, unguibus fuscis instructos.

[Note: Generatio.] De Generatione ipsius nihil exploratum esse scribit [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 28.] Aristoteles, nisi quod [Orig: quòd] Favoniis flatibus appareant. Plinius [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 49.] amplius nasei negat, forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] ipsorum satyricos motus, cum insident, plçrisque memoratos concipere mente non possit.

[Note: Vox] De Voce superius dictum est. Quod ei ex [Note: Athen. l. 9. Dipn.] Athenaeo potius quam [Orig: quàm] Aeliano a [Orig: à] Gyllio applicatur, pa/nta ta\ tw=n zw/wn e)/uglwtta kai\ dihrqrwme/na ei)=nai th\n fw/nhn, quasi omnes oris expressione et articulata voce longe [Orig: longè] superet; ad aves, quarum lingua latiuscula pertinet. Ridiculos saepe [Orig: saepè] exercent gestus. Cum enim colla retro [Orig: retrò] agilia habeant, caput modo adducendo, modo protendendo, vertice nutando, humeros, iactando, et saltitando, histriones imitantur. Unde Scops saltationis apud antiquos genus, quod et Scopiam [Note: Pollux l. 4. c. 14. Meurs. in Or chestra.] nominbant, e)/xon tina\ tou= traxh/la perifora\n kata\ th\n tou o)/rniqos mi/mhsin. Habebant quandam colli circumvolutionem ad avium imitationem. Perire mali Punici grano, Gyllius in Aeliano [Note: Aelian. l. 6. H. A. c. 46.] addit.

CAPUT IV. De Alucone et Ulula.

ALVOCNIS, qui Graecis e)leo\s2, non e)leio\s2, nec e\laio\s2, nomen, vel ab Italorum Alochone Gaza formavit; vel a [Orig: à] Germanorum, ut Lazius vult, locken, quod allicere significat, desumptum est. Duo [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 32. Aldrov. l. 8. c. 5.] ipsorum sunt genera Unum maius, alterum minus.

Maius Caponis est [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 3.] magnitudine, hoc peculiare habet, ut palpebram a [Orig: à] summo oculo ad imum adducens, conniveat. Auriculis caret; sed eorum loco coronam quandam è plumis constructam, quae faciem totam, pinnulis supra oculos superciliorum altorum modo, elevatis, et utrinque per tempora nec non sub mentum descendendo in orbem coeuntibus [Orig: coëuntibus] , flammei muliebris forma [Orig: formâ] , habet. Rostrum ipsi album. Oculi in cavitatem profundam, a [Orig: à] plumulis undique surrectis constitutam, magni, et toti atri immerguntur. Dorsum coloris est plumbei, notulis albidis variegatam. Crura plumis candidis conteguntur, pedes duntaxat pilis. Incolit tam loca campestria, quam saxa praerupta, rimas turrium, et cavernas quercuum. Muribus et aviculis et inter has [Note: Arist. l. 8. H. A. c. 3.] picis victitat. Quod forte [Orig: fortè] animal culum coepit, deglutit, integrum. Tam ampla enim ei gula, ut bolos ovo maiores integros transmittat: neque quicquam cibu sumit antequam ossa, pilos, et plumas reiecerit. Transversim, Ardearum more inter volandum fertur.

Minus simili cum maiore maculorum diversitate variegatur, domesticam columbam magnitudine non ex. cedit. Vertex capitis, collum, dorsum, alae ad pennas remiges usque plumis vestiuntur ab initio prope [Orig: propè] radicem cinereis obscuris; reliqua ferrugineis dilutis. Anterior capitis pars, plumulis candidis informam flammei cincta videtur, quas circulus luteus undiquaque ambiens claudit. Oculi nigerrimi versus interiorem canthum plumeis luteis obsidentur.

Tibiae et pedes villis horrentes nonnihil rubent, binis ante et totidem retro [Orig: retrò] digitis instructi. Unguibus armatur longis, validis, acutissimis, et aterrimis.

[Note: Vox.] Vocem noctu edit adeo [Orig: adeò] terribilem, ut pueris et feminis terrorem incutiat. Rarior multo [Orig: multò] conspectu est, quam [Orig: quàm] maior. Ulula flammeata Gesneri eadem cum Alucone.

ULULA, Graecis ai)gw/lion, o)lolugn\, et


page 51, image: s070

o)lolugw\n, dicitur. Quae a [Orig: à] Gesnero [Note: Gesner. in Ornitholog.] describitur, magnitudine erat Gallinae, vel supra, colore rufta, vel nigro respersa. Rostrum reve et a dunhcum albicabat. Oculos habebat magnos nigros, pupillam obscure [Orig: obscurè] ruffam, pinnulas inter oculos et rostrum multas, densas, cinerei fere [Orig: ferè] coloris, margines palpebrarum rubicundi, membrana nictanti superne [Orig: supernè] abducebantur. Collum erat multum retro [Orig: retrò] agile. Crura albicantia punctis conspersa lividis, hirsuta ad pedes usque. Pedum digiti bini ante [Orig: antè] , totidem retro [Orig: retrò] . Quam [Note: l. 8. Ornithol. c. 6.] Aldrovandus describit, et inter ululas, quod vocem non flebilem eiulando, sed Gallinaceorum haud absimilem rotro frendendo, ediderit, reponere metuit. Caput, dorsum, alas, caudam colore cinereo, maculis albicantibus ac nigris distinctam habebat, sub ventre albicabar, et nigris maculis variegabatur. Capite erat valde [Orig: valdè] magno, tereti, enoriniter crasso, admodum plumoso. Oculis ex toto nigricantibus, et plumulis albis undiquaque in orbem cinctis, in quorum ambitu, ad palpebrarum oras lippientium, instar rubescens circulus conspiciebatur, superiori tantum palpebra inter nictandum oculus contegebatur. Rostrum erat subvirescens, etc.

[Note: Locus et Cibus.] Colit et campestria et saxa, di/qalos [Note: Arist. l. 9. H. A. l. 17.] est, seu geminicibi. Fruges in humilioribus colligit. Inexcelsis rapinas agit, et carnes in cibum parat. Picas [Note: Arist H. A. l. 8. c. 3.] venatur: sed et [Note: Idem. H. A. l. 9. c. 1.] colorem (subest mendum, nec nota cuiquam avis) forte collurionem, rapit. Est nuktino/mos [Note: Idem l. 9. c. 17.] kai\ h(me/ras2 o)liga/kis2 fai/netai\, Noctu vagatur; de die raro [Orig: rarò] apparet.

[Note: Generatio.] Parit quaternos, si bene [Orig: benè] Plinius [Note: Plin. H. N l. 10. c. 16.] Aristotelem [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 6.] intellexit. Nam ne de Aetolio Milvo res sit verendum est. Vox eius est ululare, seu maesta et flebili voce plangere, idque [Note: Apul. l. 2. Floridor.] vespertino tempore.

Fel eius praedicatur ad albugines, [Note: Usus.] suffusiones, et caligines. [Note: Plin. l. 29 H. N. c. 6.] Adeps ad claritatem.

CAPUT V. De Noctua in specie sic dicta.

[Note: Generatio et descriptio.] NOctua Latinis quod [Orig: quòd] noctu canat et volet, Graecis glau\c, kokkoba/rh, [Note: Hesychius in Lex.] kri/gh, et tutw/ dicitur. Duplicis ipsarum generis mentionem faciunt Auctores, Maioris nempe et Minoris. Utrique collum breve, gulae pars in ferior paulo latior. a)pofua/des2 seu appendices infra [Note: Arist. H. A. l. 2. c. ult.] ubi intestinum desinit paucae, lien tam parvus [Note: Idem l. 2. c. 15.] w(/ste lanqa/nein o)li/gous2 th\n ai)/sqhsin, ut sensum multorum effugiat. Cauda [Note: Albert. l. 23.] brevis, et si [Note: l. 23. de Avib. c. 32.] Bellonium audimus, pedes pilosi, Capitis vertex ex plumularum ibidem positu veluti introrsum excavatus. Quae ab [Note: Aldrov. Ornithol. l. 8. c. 7.] Aldrovando describitur, erat columbae magnitudine, capite maiusculo superne [Orig: supernè] depresso. Oculis magnis et glaucis. Rostro longiusculo, dilute [Orig: dilutè] flavo, corpore toto plumis partim baetico partim albo distinctus. Cruribus plumosis, et ad pedes usque hirsutis, coloris è cinereo baetici. Pedum digitis subfuscis, cinereis, implumibus. Quam Germani saxatilem nominant, tota parte prona fusci, modico ruffo permixti, et albicantibus maculis distincti est coloris. Crura et digitos pedum habet hirsuta, plumis albidis. In exstincta rostrum superius rubebat, cum prius in viva rubere non videretur. Inter oculos et rostrum pennulae quaedam ceu pili aut barbulae rigent.

[Note: Locus.] Locum si attendas, in Creta nasci negat [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 29.] Plinius, illatam mori tradit, nec in Alpinis Helvetiae regionib. inveniri scribit. E Gallia Cisalpina [Orig: Cisalpinâ] , Lo~gobardia, et Germania ad Rhenum eo [Orig: eò] advehuntur. In Attica [Note: Apostol. Cent. 6. Proverb. 41.] plurimae. Unde Noctuas Athenas. Saxatiles montana et saxosa incolunt. Ideo [Orig: Ideò] ad frigus arcendum plumas cruribus et digitis natura induit.

[Note: Victus.] Cibus ipsis vespae, apes, lacertae, [Note: April. H. A. l. 8. c. 3.] mures, quarum [Note: Crescent. l. 10. c. 16. de Agricult.] cicuratae, in domibus etiam venationem exercent, semel saturatae trium dierum inediam perferunt, nec novem abstinentia [Orig: abstinentiâ] laeduntur.


page 52, image: s071

[Note: Generatio.] Quantum ad Generationem, quod de Bubone, id et de hac [Note: Plin. l. 10. H. N. c. 17.] Plinius dicit, solam inter uncungues, et carnivoras non caecos parere pullos, Eustathius et Varinus falso [Orig: falsò] tradunt, nec verius, cum formicas a [Orig: à] suis pullis abigere cupiunt, vespertilionis cor in nido tamquam amuletum habere, Oppianus reliquit. Si enim ipsa lepus est, cur aliunde pulpamenta quaerat. Nec de die omino [Orig: ominò] caecutire verum; nec propter insitam vim igneam tenebr as penetrare, ac luna silente videre, quod Eustathius, et Varinus scribunt. Die, [Note: Ambr. l. 5. Hexam. c. 24.] exorto quasi splendore visus eius hebetatur, et quasi quibusdam errat in tenebris. Sicca nimis et tenuis humoris substantia facili negotio dissipatur. Noctu, quia aere [Orig: aëre] qui visionis medium est, non illuminato, obiectae colorum species non exprimuntur, si propius [Note: Bellon. l. 2. de Avib. c. 24.] accesseris, haud loco sese movebit. Moderata lux quia Noctuae conveniens, ideo [Orig: ideò] qhre/vei [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 34] a)/xris2 e(spe/rou kai\ peri\ o)/rqron, per vesperam et circa matutinum crepusculum venatur. Sonum edit duplicem, unum tou, tou; alterum vocant cucabare. [Note: In avib.] Aristophani kikkaba=n. Pollux [Note: Pollux Onom. l. 5. c. 13.] eam vi(/zein scribit. Nigidius [Note: Plin. l. 10. c. 17.] novem habere voces prodit. Apuleius [Note: l. 3. Milesior.] serum et intortum eius cantum vocat.

Est etiam saltatrix, et corpus et cervicem frequenter in orbem contorquendo, [Note: Ingenium.] nunc torvo et fixo obtutu hominem aspicit, nunc capite huc illuc acto scurras et histriones imitatur. Luce [Note: Crescent. Agricult. l. 10. c. 6.] vagantem aviculae reliquae sturnatim admirantium specie primo [Orig: primò] circumvolitant, mox impetunt. Ab his [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 17.] circumdata, resupina pedibus repugnat, collectaque in arctum, rostro et unguibus tota tegitur.

[Note: Inimicitia.] Inimicitias gerere dicitur cum [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 1.] cornice, seu quod sibi ova meridie absumat, seu propter aliam causam-Lucretius [Note: l. de Natura rerum.] sane [Orig: sanè] cornices metu Noctuarum in Athenarum moenibus unquam volasse negat: cum orchilo, [Note: Arist. l. 9. H. A. c. 1.] eius ova itidem exedente; cum Pico Garrulo, et ovib. Contractu frondium platani torporem contrahere, sic a [Orig: à] ciconiis a [Orig: à] nido submoveri, fabulatur Aelianus. Auxiliatur [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 17.] ei contra aaviculas collegio quodam naturae passer, bellumque partitur.

[Note: Usus.] Usus captae tum in aucupiis, prout in Oto dictum est: quod genus aucupii hodie [Orig: hodiè] , a [Orig: à] pipatu avium circumvolantium noctuam Pipatam vocant. Unde Pipare quod decipere; tum in cibis, apud tenuioris fortunae homines; tum in Medicina [Orig: Medicinâ] . Nam cibus aqua [Orig: aquâ] in qua Noctua lavit perfusus, Gallinarum pituitam pellit. Sa~guis inter psilothra numeratur, iecur parotidas sanat. Anginis cerebro succurritur. Ebriosis ova pertriduum in vino data, taedium eius ad ducunt.

[Note: Praesagium.] Praesagia si respicias, si nemore deserto frequentior in urbibus apparuerit, sterilitatem; si vespertino crepusculo de suis lustris citius pro consuetudine egressa, plurimum cucubaverit, pluvias; si [Note: Aratus in phaenomenis.] pluvia [Orig: pluviâ] durante, cessaverit, serenitatem, polliceri creditur.

NB. De Noctuae genere exotico vide Mantissam. N. 2.

CAP. VI. De Strige et Caprimulgo.

[Note: Descriptio.] STRIX quaenam sitavium, non constare arbitratur [Note: l. 11. H. N. c. 39.] Plinius. Ovidius cam brevi compendio descripsit, dum scribit

--- Strigum Grande caput, stantes oculi, rostra apta ruinae, Canicies pennis, unguibus hamus inest.

Ubera eas infantium labris immulgere, sanguinem in cunis noctu exsugere, imo [Orig: imò] et dilaniato unguibus corpore mortem afferre, credidit superstitiosa [Note: Ovid. 6. Fastor.] Antiquitas. Isidorus [Note: l. 12. Origin. c. 17. Vox.] vero [Orig: verò] propriis pullis lacteum humorem instillare, eosque ultra modum amare prodidit.

[Note: Vox.] Vox ipsarum proprie [Orig: propriè] stridor est Latinis. Omen semper triste habebatur.

Aldrovandus [Note: l. 8. Ornithol. c. 8.] hunc nocturnam quandam avem refert, quae habebat caput magnum, rotundum, anteriore parte plumulis exiguis, in orbem velut fla~meum positis exornatum. Oculos grandes cum iride dilute [Orig: dilutè] flava ac pallente,


page XX, image: s072

[Illustration:

Niictuorax

]

[Illustration:

Nathtrab

]

[Illustration:

Caprunulgus. nachtrab. Pfaff. alias geisntelken

]

[Illustration:

Vespertilio.

]

[Illustration:

Caprimugus alius.

]

[Illustration:

Vespertilio. Spekmause. flederinaus.

]

[Illustration:

lunge Fledermeuse

]

[Illustration:

Vespertilio. lactans Fledermas. mit deniungen

]

[Illustration:

Despertilio Flatermause.

]


page 53, image: s073

pupillas maximas, et vehementer atras. Rostrum corneum, fuscum. Pennas universi corporis ferrugineas, maculis fuscis in remigibus transversim distinctas. Caudam palmo fere [Orig: ferè] alis longiorem. Crura ad digitorum ungues usque instar pedis leporini pilosa. Digitos pedum binos ante, totidem retro [Orig: retrò] . Magnitudine erat Asionis. Dicebatur caprarum ubera exsugere.

[Note: Descriptio.] CAPRIMULGUS etsi specie a [Orig: à] reliquis multum differat; nocturnis tamen, ratione visus accensetur. Graecis )*aigoqh/lhs2 para\ to\ e)c a)igo\s2 teqhlake/nai, quod [Orig: quòd] capras sugat, dicitur. Magnitudine est [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 30.] paulo [Orig: paulò] maior quam [Orig: quàm] Merula, minor quam [Orig: quàm] cuculus, seu ut Plinius, [Note: l. 10. H. N. c. 40.] grandioris Merulae aspectu. Cuius iconem Aldrovandus exhibet, erat cuculo ita similis, ut nisi inusitata pedum, crurumque exilitas et brevitas cum diversa constructione obstitisset, is idem esse crederetur. Caput habebat vertice longo et compresso. Oculos grandes, iridem et pupillam nigerrimas, Rostrum vix passerino maius, modicum aduncum, plumulis tamquam pilis quibusdam superne [Orig: supernè] ad nares et inferne [Orig: infernè] sub mento, ornatum, etc. Quam Gesnerus exhibet, rostrum habebat aduncum, et tibias plumis obvestitas.

[Note: Locus.] Degit in [Note: Arist. l. c.] montibus circa mare inprims in Creta, propter viciniam stabulorum quibus caprae includuntur. Intrant h namque isti fures nocturni pastorum stabula, caprarumque uberibus advolant, propter suctum lactis, qua [Orig: quâ] iniuria [Orig: iniuriâ] uber emoritur; caprae, quas ita mulsere, caecitate percutiuntur. A deo [Orig: deò] terribilem clamorem habent, ut etiam audientibus pavorem incutiant. Duo aut tria cum. [Note: Arist. l. c.] plurima ova pariunt. De visu ita Aristoteles: e)sti ou)k o)zu/wpos th=s2 h(me/ras2, a)lla\ th=s2 nikto\s2 ble/pei. Parum acute [Orig: acutè] interdum videt, sed noctu perspicax est.

TITULUS VIII. De Carnivoris mediae naturae.

CAPUT PRIMUM. De Vespertilione.

[Note: Descriptio.] VEspertilio, LXX. nukteri\s2, Hesychio et Phavorino fa/lkh, Phili nukta/lwy et file/speros, Victorino Avis sorex, Vallae semimus, Platoni in aenigmate, Avis non avis dicitur. *toi\s2 tthnoi=s2 kai\ pezoi=s2 e)pamfoteri/zon kai\ dia\ tou/to a)mfote/rwn te kai\ ou)dete/rwn metexei\n, bene [Orig: benè] scripsit [Note: l. 4. de partib. Anim. c. 13.] Philosophus, male [Orig: malè] [Note: l. 7. Saturnal. c. 16.] Macrobius, quatuor pedibus ingredi, et inter quadrupedes referendum, ut inferius patebit. Color nonnullis fulvus, aliis niger, subalbus, cinereus. Magnitudo diversa. Maiores [Note: Strabo. l. 15.] in urbe Assyriae Borsippa, quam [Orig: quàm] alibi, in novo orbe columbas adaequant, in Brasilia [Note: Livius Hist. c. 10.] monedulas, circa Urabam [Note: Gomara Hist. c. 61.] turtures, in Orientali India, si Pompilio Azalio credendum tanti, utillas transeuntes, alarum verbere prosternant, multos etiam occidant. Caput quibusdam murinum est, caninum aliis. Rostrum a [Orig: à] ceteris avibus diversum. Nares vituli instar. Dentes XXXIV, in mandibula inferiore octodecim, sedecim in superiore Bellonius observavit, viginti quatuor in singulis mandibulis duodenos, eosque serratos, teretes, et longiusculos [Note: l. 9. Ornithol. c. 1.] Aldrovandus utrinque insuperiore mandibula senos, in inferiore septenos quorum anteriores ceteris longiores; omnes valdealbi [Orig: valdèalbi] , Clusius. Maxillas intus et foris pilus oblo~gus, niger, obvestit. Auriculas interdum binas, quaternas interdum habet: similitudo eis Asininarum, et superiores quadruplo sunt inferioribus maiores. Mamillae soli volucrum datae sunt, lacte sola nutritubera [Note: Plin. l. 10 H. N. c. 61.] admovens. Alas, quae [Note: Strabo l. 15.] pellitae, exsangues quidam diexere. Ab armis incipiunt, et per latera per axillas continuo [Orig: continuò] ductu ad crura usque feruntur, eaque circumambiunt. Quatuor hae flexus, plicas seu articulationes habent, quibus alas inter volandum dilatant, et contrahunt, mediis superiorum, (cubitos Albertus nominat) quique in plures alios deorsum flexus divaricantur, digituli singuli, unguiculis haematis instructi, quibus parietibus se affigunt, annectuntur. In supremis alis rudimenta, quaedam brachiorum nervosa apparent, quae in uncum desinunt. Pedes illi bini, in quinos digitos dissecti et


page 54, image: s074

unguiculis acutis instructi, singuli in medio, ac si palmam efformarent, ampli. Innituntur inferiori alarum membranae, atque ex ventre ad caudae, si quae est, latera, exporriguntur. Cauda quippe aliis nulla, ut recte [Orig: rectè] [Note: de partib. Animal. l. 4. c. 11.] Aristoteles, Africanis murium instar oblonga, [Note: Bellon. l. 2. de avib. c. ult.] et quatuor digitos extra membranas alarum prominens. Aldrovandino mediis atque infimis alarum membranis sub ventre involvebatur, et ad extremam earundem exporrigebatur apicem. Penis mari sat magnus; exsertusque, qualis simiarum est, genitalis feminae meatus pone podicem apparere solet. Quid sibi Plinius, verbis, Coxendix huic aviuna traditur, velut, cum duo crura habeat, intelligi vix potest.

[Note: Locus.] Locum si spectes, laca obscura, cavernas, et meatus subterraneos amant. Ideo [Orig: Ideò] et in labyrintho Cretae inter Cnossum et Cortinam, Borsippam, [Note: Strabo Geog. l. 16.] urbem adde, plurimi, et in Appennini prope [Orig: propè] Puteolos, speluncis multa milia, et in monasterio quodam Misniae tanta, ut excrementorum acervis multi carri onerari possint. Delectantur in victu [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 61.] culicibus et muscis, sed et lardum, candelas, et alia pinguia arrodunt. Succidiam saepe ita exedunt, ut in excavata scrobe stabulentur. Invadunt et nudam corporis partem culicum more, et sanguinem exsugunt, in Dariene ita infestatos Hispanos, tabe contracta obiisse, [Note: l. 6. dec. 3.] Martyr auctor est. Gallinas, canes et catos mo su aculeo in cristam infixo interemisse addit. Solus volucrum, [Note: Plin. l. cit.] animal tantum parit, et fetus lacte ub eribus admotus nutrit. Recens nati musculis sunt similes, glabri, infantis humani instar; sed omnibus partibus absoluti, matris uberibus, cum primum enixa est adeo [Orig: adeò] tenaciter adhaerent, ut ne a [Orig: à] mortua quidem sponte [Orig: spontè] decidant. Nullis secundinis obtectos quidam putavere produci, refellit [Note: l. 2. de Avib. c. 2.] Bellonius, qui plures vigenis se in Pseudolabyrintho Cretae praegnantes secuisse tradit, has etiam mater devorat, dum proli nuper natae ob teneritudinem metuens, primo vel secundo die ad pastum evolare prohibetur. Cum duo tantum ei natura ubera dederit, plures geminis uno partu non edit; quia vero [Orig: verò] magna eorundem interdum copia ingruit, haud male [Orig: malè] [Note: Gemma [Orig: Gemmà] Cosinocret. c. 8.] quidam è putri etiam materia oriri, opinati sunt.

[Note: Volatus.] Volant mane [Orig: manè] et vesperi potissimum [Orig: potissimùm] ; feminae saepe [Orig: saepè] geminos implexae infantes; volatu ob timorem in directo seu tortuoso, atque haud longe [Orig: longè] a [Orig: à] terra semper. Volitatione fessi, hamis digitulorum, quorum in mediis alis rudimenta habent, [Note: Homer. Odyss. m.] parietibus saxis, arborib., aut cavernarum fornicib. sese appendunt, et [Note: Homer. Odyss. w.] continuata serie, ac veluti catena quadam inter se cohaerent. Melius de nocte vident, [Note: Alex. Aphrod. l. 1. prob. 66. Ingenium.] quia spiritus ipsorum visorius tenuissimus et dilucidissimus, per noctem modice [Orig: modicè] incrassescens, idoneus ad conspectum redditur, de die extenuatus, expanditur et evanescit, ideo [Orig: ideò] face vel gladio volantibus obiecto, decidunt.

[Note: Vox.] Voce exili gannitum potius et latratum canum imitantur, quam [Orig: quàm] murium sibillum. Latinis stridere, Graecis [Note: Homer. Odiss. w.] tri/zein, tetriga/pein, et tetrige/nai [Note: A. Pollux. l. 5. c. 13. Affectus.] dicuntur.

Singularis ipsis cum columbis amicitia, detinentur istae, si caput vespertilionis in peris summo columbarii fastigio suspendatur. Inimicitias vero [Orig: verò] gerunt cum Ciconia, [Note: Ael. l. 1 de Anim. c. 37.] quia a [Orig: à] solo illius contacu huius ova sterilescunt, ni platani foliis in nidm positis sibi caverit: Cum platano, qui prae foribus suspensus ne involent, prohibet; cum hedera, cuius suffitu et odore perimuntur; cum formicis, ad quarum nidos si alas suspenderis, nulla ipsarum egreditur, cum locustis, [Note: Democrit. in Geopon.] quae locum ubi vespertilio suspensus non transvolant.

[Note: Usus.] Usus vespertilionum est tum in cibis; nam a [Orig: à] [Note: Strabo. l. 16.] Borsippenis condiebantur, ab incolis insularum [Note: Scalig. Exser c. 236.] Catigan et S. Iohannis eduntur, ferventi aquae immersi et excoriati eduntur, [Note: Niremberg. Naturae Exot. l. 10. cap. 93. 94.] in Oriente gallinas sapore vincunt: tum in Medicamentis, totipraeparati, bene [Orig: benè] scirrho, et podagrae adhilbentur. Sanguinem trichiasi conducere, Archigenes [Note: Galen. l. 4. de compos. medic. s. l. c. 8.] et [Note: y Galen in Euporistis.] Serenus credunt, Galenus et Iulius Alexandrinus negant. Cor et lingua hydrophobiam inducit. Caput dextro alligatum brachio vigilantis somnum impedit. Magicae revera, vanitatis est


page XXI, image: s075

[Illustration: ]

[Illustration:

Struthocamelus Straus

]

[Illustration:

Pavo Sine cauda chinensis

]

[Illustration:

Gallus Monstros, caudatus

]


page 55, image: s076

quod tradunt, si ter circumlatus domui vespertilio vivus per fenestram inverso capite infigatur, amuletum esse, praesertimque ovilibus circumlatum toties, et pedibus suspensum in superliminari.

CAPUT II. De Struthocamelo.

[Note: Descriptio.] STruthocamelus strouqo\s2 Philostrato et Aristoteli, strouqoka/mhlos2 Hesychio, strouqoioka/mhlos Oppiano, streifoka/mhlos recentioribus Graecis dicitur, melius Chaenocamelum, quia xh=na sive anserem potius, quam [Orig: quàm] strouqe\n sive passerem, nisi cum Scaligero, gallinamreddere malis, dixissent. Plautus eum Passerem marinum appellavit, Phavorinus Lybicam avem, Diodorus Siculus Cervinam dixit. Aristophanis lubiko\n o)/rneoi; Horatii Afr avis, gallinae potius sunt, quas praegrandes Africa terra tulit. Maximus est omnium avium. Diodorus [Note: Diodor. Biblioth. 3. c. 12.] Camelo parem esse. Plinius [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 1] equitis equo insidentis magnitudinem excedere; et verum est, si collum quantum potest erigat. Rostrum habet exiguum sed acutum. Cput in quo fere [Orig: ferè] nullum cerebrum, parvum, exiguis pillis, in femina pallide [Orig: pallidè] lutescentibus, in mare flavescentibus, collo ad rubrum colorem vergente. Palpebras utrinque solus omnium alitum ut homo, pilos in superiore palpebra. Collum longissimum. Dorsum, cuius pennae in mare nigerrimae, in femina suscae, lanae quandam substantiam sua mollicie efficiunt, tam latum, ut puerum lactentem insi dentem [Note: Oppian. Cyneget. l. 3. v. 490.] ferre possit. Alarum Pennae eiusdem sunt coloris, sed in superiori parte candidissimae. Gordianus miniatos habuit. Initerioribus alarum cubitis spicula secundum [Orig: secundùm] [Note: Albert. l. 23. de Animalib.] quosdam, quibus ferit, habet; osseos in extremis alis, secundum alios, mucrones, quibus ceu calcarib. ad cursum velociorem se incitat. Aldrovandus observare eos non potuit. Caudae pennae in mare subalbidae, in femina subfuscae sunt. Cosae praegrandes, quod in angustum sensim iuxta femur finiantur; femur humanum potius imitantur. Pedes Camelorum cruribus similes [Note: Oppian. l. c.] qamnh=sin arhra/menoi foli/dessi, frequentibus firmati squamis ad geminos, usque duros poplites integutur. Pedes more boum bifidi, in binas ungulas dividuntur. Cur bisulcum potius quam [Orig: quàm] solipedem aut digitatum natura fecerit, ignorare me fateor.

[Note: Locus.] Reperiuntur, in [Note: Theophr. l. 4. Histor. plant. c. 4.] Africa, Lybia, [Note: Plin. l. 10. c. 1. H. N.] Aethiopia, [Note: Xenoph. l. 1. Exp. Strabo l. 18] Arabia, et [Note: Diod. Sicul. l. 3. c. 13 Victus.] Syria. Amant deserta et fere [Orig: ferè] aquosa, et tanta eorum aliquando conspicitur copia, ut velut equitum quandam aciem eminus efforment.

Quantum ad Victum, Carpophagum esse ex Strabone [Note: l. 6. Geogr. Strabgo.] colligi potest. ferrum, lapides, ossa, et quicquid obtigerit, sine delectu devorare certum fere est: sed an eadem concoquet, dubitatur, si fit, quod [Note: Epist. 12.] Langius credidit, specificae potius proprietati, quam intensissimo calore tribuendum id erit. Nam leo [Note: Aphrodis. in prooem. probl.] struhocamelo calidior, ferrum concoquere non potest. Interrogatur, qui circumducebat, a [Orig: à] Brentio, [Note: Vossius in emens. ad l. 3. de Idol.] deglutire quidem ferri particulas, sed iterum, vel integras, vel summum perpusillo imminutas, respondit.

[Note: Generatio.] In Venerem proclivis est, et Cameti Bactriani instar, aversus coit. Complura [Note: l Plin. l. 10. c. 52.] ponit ova, octuaginta [Note: Aelian. de Arimal. l. 14. c. 13.] nempe, et quidem mense Iulio; liaque lapidea [Note: Aristl. l. 9. H. A. c. 15.] quasi crusta munita, et XV. plus minus libras pendentia. In arena condita, et neglecta, solis calore foventur: solo visu exiis pullos excludi quidam credidere, quod intueri ea avem viderent. nec propter gravitatem iis incubare posse scirent. Non excluduntur simul. Pars intra ova formatur, pars in lucem prodit, pars fovetur.

[Note: Vox.] De eius voce nil memoratu dignum occurrit. No~ elevatur a [Orig: à] terra propter corporis molem; festinantissime tamen interdum incedit, ingruente in alas vento, et tamquam vela eas extendente. Naturaliter eum calvere Plinius [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37] dixit; equum odisse alii tradunt. Collum frutice occultat, seu quod di/ a)frosu/nhn kai\ nuqro/thta yuxh=s2, [Note: Plin. H. N. l. 10. c. 1.] latere se ita existimet; seu quod eam corporis partem, quam se inferiorem habere novit, contra persequentium iniurias muniat.


page 56, image: s077

[Note: Usus.] Usum si spectes, ova [Note: Plin. l. c.] propter amplitudinem pro quibusdam habentur vasis. Garamantes poteoria et capitum tegmenta ex iis conficiunt. Pennae conos bellicos et galeas adornant, quas apud Turcas solis Ianitzaris gerere concessum. Lapis in ventriculo repertus, et collo suspensus, concoquendi vim promovet. Sebum efficacioris ad omnia quam adeps anserinus usus: ideo [Orig: ideò] cum auctio regia per Catonem Uticensem fieret, LXXX. sestertiis vaeniit; et apud Aeginetam emplastrum diacinnabarios ingreditur. Carnes Arabibus, Aethiopibus, Numidis et aliis in usu, hinc Struthophagorum nomen. Heliogabalus [Note: Lamprid. in Heliogabalo.] sexcentorum capita una cena, ad edenda eorum cerebella apposuit. Fitmus Seleucius, qui Hippopotami adipe delibutos inter Crocodilosimpune [Orig: Crocodilosimpunè] natabat, totum uno die comedisse dicitur. Sceletum apud [Note: l. 24. c. 22.] Pareum vide.

NB. Est et alia Struthocamelorum species. Vide Mantissam. Num. 3.