7 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines


page 36, image: s045

HISTORIAE NATURALIS De Exsanguibus Aquaticis. LIBER III. De Testaceis.

TITULUS I. De Testaceis in genere.

[Note: Horat. l. 2. saty. Nomen.] TEstacea quae vulgo [Orig: vulgò] dicuntur, e alii Testata, Horatius testas, Cicero, belluas nativis testis adhaerentes, Palladius clausa maris animalia, Albertus testudines, plurimi Conchas, [Note: Arist. H. A. l. 1. c. 6.] et Conchilia dixere. Graeci o( strako/derma, ac si dicas testaceae cutis animalia, o)/strea, quod apud Philosophum invenies, o)/strria, ut Athenaeus testatur, o)strakh)rao)strakw/dn kai\ kogxoridh=, quod Strabo scribit, sklhro/derma, liqo/r)r(ina, quod Empedocli tribuitur, o)strako/rina, o)/straka, o)strakode/rmous2 i)xqu/as2, seu trestaceos pisces, quod apud Suidam, ut illud apud Oppianum legimus, lixa/das2 Hesychius et Varinus, kumatoforti/das2 idem, appellavere.

[Note: Descriptio.] Partes corporis si spectemus, Omnibus testa intus laevis aequalisque habetur, Caro item quam Graece [Orig: Graecè] spondylum, latine [Orig: latinè] callum dici Hermolaus auctor est, quam Lunae incremento augeri prodidere quidam. Terrenum illud quod continet et conservet foris est, hoc calorem leviculum, quia sanguine carent, tamquam turnulus fovet et conservat, et testa dicitur. Non mutant eam, tum quod [Orig: quòd] non moveantur, tum quod [Orig: quòd] non siccentur. Oculos [Note: Arist. H. a. l. 1. c. 9. Plin. Epist. 136.] habere negat Aristoteles, Plinius movere etiam, scribit. Dentes ipsis primores, et carnosum illud quod proportionatur ad sentiendum cibum caput omnib. infra, plantar. modo. Stomachus ori continuo [Orig: continuò] iungitur, isque proportione


page 37, image: s046

magnitudinis exiguus. Hunc excipit venter, in quo quia papaver dicimus, (mh/kon) situm. Moxintestinum continuum tendit simplex, originem a [Orig: à] papavere illo ducens. Excrementum illud quod papaver dicimus, continent turbinata omnia sua clavicula, [Note: Victus. Arist. H. A. l. 8. c. 2. Arist. H. A. l. 8. c. 20.] univalvia fundo, bivalvia qua nodo ligantur. Laborant omnia per frigus, et aestum atque exsuperantiam temporis pati nequeunt. Nutriuntur more plantarum per poros, et quidem humore dulci, si Aristoteli credimus. Ideo [Orig: Ideò] eis anni pluvii prosunt, Purpuras si excipias. Moventur omnia parte dextra, non ad vertiginem sive claviculam, sed in adversum.

[Note: Differentiae.] Differentias quod spectat, mira in ipsis naturae ludentis varietas. Tot color. differentiae, tot figurae, planis et concavis, longis, Iunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, laevibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 33.] foris effuso, intus replicato, iam distinctione virgulata, crinita, crispa, cuniculatim, pectinatim, imbricatim, undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, praedensata, porrecta, sinuata, brevi modo ligatis, toto latere connexis, ad plausum apertis; ad buccinum incurvis. Rondeletius eas brevissime [Orig: brevissimè] complexus est. Alia ab aliis testae duritia superantur, ut pulmones, Holothuria, Echini, longe [Orig: longè] minus dura testa conteguntur, quam [Orig: quàm] Purpurae et Buccina. Alii undique circumteguntur, ut nihil interioris corporis tegi possit, ut Ostrea, Tollinae, Pectines. Alia altera tantum parte testam habent, alteri parti testae loco est scopuli pars cuihaeret. Chamae et Dactyli sive Solenes utrisque extremis non integuntur, per quae caput et posteriorem partem exserunt. Eorum quae undique integuntur: alia turbinata sunt, ut Purpura, Buccinum, alia turbinata non sunt, ut conchae, quae a [Orig: à] Gallis Porcellainos vocantur. Alia unica concha constant, ut Lepades. Alia duabus, et Mytuli. Testar. aliae laeves, ut Unguium, Mytulorum, Aliae asperae, ut Purpurarum, Buccinorum, Ostreorum, quarum rursus testarum, permagna est in asperitate varietas, quae in singulis declarabitur, etc. Nos ea brevissime [Orig: brevissimè] in Turbinata, Turbines, Bivalvia et Univalvia distinguimus. Locus ipsis mare, quod ita amant, ut apud Aegyptios marissymbola conchylia haberentur. In mari rubro mira quadam magnitudine augentur. Bibacta iisdem referta est, ut et maris Aegei et Laconici littora. In montibus et remotis procul a [Orig: à] mari locis reperiri, nullum dubium. Causas alibi inquiremus. Ad Temperiem [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13.] spectat, quod plurima eorum algore et aestu lateant. Limaces hieme, Purpurae et Buccinae canis exortu tricenos circiter dies conduntur. Aestate tamen potius plures vigent, Pirensem Euripum si exceperis, in quo non minus hieme probantur, quod tum, piscibus alio migrantibus pabulentur uberius.

[Note: Generatio. Arist. Gen. A. l. 3. c. 11. Arist. H. A. l. 5. c. 14. Scalig.] De ipsorum Generatione accuratissime [Orig: accuratissimè] Aristoteles in libris generationum egit, eoque res redit, ut omne genus testatum sponte [Orig: spontè] oriri pronuntiet. Apertum, inquit, id hinc est, quod navigiis putrescentibus, faece spumosa adnascuntur, et locis multis ubi nihil tale aderat ante, post per inopiam humoris facto coeno, Ostreae prodiere: ut apud Rhoduminsulam, cum classis applicuisset, et fictilia proiecta essent, in mare, tempore post coeno obducto testis. Ostreae in eis reperiebantur. Nihil autem partis genitalis emitti ab iis, argumentum est, quod [Orig: quòd] cum Chii quidem ex Pyrrha Lesbi insulae Ostreas vivas portassent, et in loca quaedam maris reciproci aestus, et luto similia dimisissent, plures nihilo fuere temporis spatio, quam quam incremento corporis plurimum profecerunt. Quae autem ova vocantur, nihil ad generationem conferunt, sed indicium sunt nutricationis melioris, quale in sanguineis pingue est: quamobrem sapore per id tempus praestant, ciboque laudantur. Quae de Conchis Aelianus scribit, in speciali historia adferemus.


page 38, image: s047

[Note: Sensus.] Sensus eis Plinius adimit, tribuit Aristoteles. Purpuris escas putidas Purpurarii emoli. Acceduntque odore sine dubio illectae ad ipsas. Ungues ad strepitum sesubtrahunt, inferiusque subsidere cernuntur, quoties ferramentum sentiunt admoveri. Exiguo namque exstant, reliquo autem toto corpore perinde ac in cubili occiduntur. Natices qui capiunt non adverso, sed secundo flato adeunt, quoties escam persequuntur, nec voce ulla sed silentio agunt.

[Note: Antipathia.] Antipathiam cum tonitru habere creduntur, et adhaerescentis tempestatis signa sunt.

[Note: Usus.] Adeo [Orig: Adeò] olim in Cibis adhibebantur, ut inde conformatum sit adagium, conchylia viduarum cupedias, et Plinius, luxuriae matrem Conchyliorum, precia margaritis propemomodum aequasse, quaeritur. Commune omnibus salsum quendam in sua carne sucum habere, quo alvum ciere nata sunt: quod [Orig: quòd] si probe [Orig: probè] assentur, maxime [Orig: maximè] tum salsa evadunt, ut quae sucum iam habeant ab igne veluti succensum, et prope [Orig: propè] dixerim, absumptum. Mollitie tamen et duritie operationis variatur eventus. Venerem invitare certum, unde eam Concha Cyprum vectam quidam, alii e [Orig: è] concha natam voluerunt. In Medicina quoque locum invenisse in specialibus dicemus.

TITULUS II. De Testaceis in specie, et primo [Orig: primò] de Turbinatis in genere.

SUPERIORE titulo Testacerorum omne genus, in Turbinata, Turbines, conchylia bivalvia seu du/qura, et monu/qura seu univalvia distinximus: Turbinata vel in genere, vel in specie considerantur. In genere dicta Turbinata sunt illa, quaecumque in volutas et anfractus seu spiras, quales in praelis et torcularibus visuntur, Testas suas quoquo modo reflectunt. Graeci strombw/dh vocant, Gesnerus e(likoridh= quoque dici posse putat, quod [Orig: quòd] e(/likas2 vocent, quas diximus, volutas. At Rondeletio stro/mbos in genere pro omnibus Turbinatis sumitur, Turbo autem est id quod ex amplo et lato paulatim in mucronem desinit, cuius figurae est et Turbo lusorius. Proprium illis est testam habere continuam [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 4.] totam et unicam. Si externa spectemus, si interna considerentur, quodammodo [Orig: quodammòdo] similem naturam nacta sunt omnia, magnitudine autem distant et aliis affectibus qui excessu comparantur. Quaedam enim quae maiora sunt suas quoque partes conspectiores habent: minora autem minus: sic etiam duriora et moliora, et eiusmodi alia alii. Nam quae caro summaa [Orig: summaà] testae ostro exorta est, eam quaedam firmiorem quaedam solutiorem habent. Ex eius medio caput est et cornicula bina; in maioribus proceriora, in minoribus minima. Eximendi capitis eadem omnium ratio, et perterrefactis contrahendi. Habent quaedam os et dentes, minutas, tenues. Quaedam etiam muscarum more habent proboscidem linguae specie. Haec dura est buccinis et purpuris. Nam quemadmodum Tabani et asilus tergora quadrupedum pertundunt: ita his tanta est duritia, ut escarum testas perforent. Subest ori statim venter similis avium ingluvier, qualis est etiam umbilicis. Infra duo candida quaedam, firma, specie mammillari, qualia in sepiis inveniuntur: sed haec solidiora. A ventre gula duplexlonga ac papaver usque, quod in fundo est. Quae omnia erspici possunt, in sinu vorticeso testarum. Quod gulae iungitur intestinum est, a [Orig: à] qua, continuo [Orig: continuò] tractu fertur totum simplexusque ad exitum, incipi eas a [Orig: à] vorticoso sinu quo papaver continetur, atque inde laxiorum. Est autem papaveris magna pars quasi excrementum in omnibus ostraceis. Inde intestinum reciprocans rursum ascendit ad carnosas partes, atque circitet


page X, image: s048

[Illustration:

Polypus.

]

[Illustration:

Nautilus.

]

[Illustration:

Testa Nautili.

]

[Illustration:

Nautili Structura.

]

[Illustration:

Purpura.

]

[Illustration:

Purpura alia.

]

[Illustration:

Testa Nautili.

]

[Illustration:

Buccina.

]

[Illustration:

Cochlea rugosa.

]

[Illustration:

Murex aculeatus.

]

[Illustration:

Strombus magnus.

]


page 39, image: s049

caput terminatur, qua emittitur excrementum omnibus turbinatis tam [Orig: tàm] terrenis quam [Orig: quàm] marinis. Hucusque Aristoteles. Crescere ut vermes, scilicet anfractibus, qui subinde accrescentes plures efficiuntur in partem priorem, quod caput vocatur, experientia docuit. Serpunt parte dextra non ad claviculas, sed in adversum. De Congressu in speciebus dicetur.

TITULUS III. De Turbinatis in specie.

CAPUT I. De Turbinatis in anfractum tortis.

ARTICULUS I. De Nautilo.

[Note: TAB. X. Aldrov. l. 3. c. 3.] DUUM sunt Turbinata apud Aristotelem generum, velenim e(likhn\ habent, vel sunt ???fairoridh= seu [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 1.] in globum circumacta. Ex illis sunt Nautilus, Purpura, Buccinum, et Conchylium.

[Note: Differentiae.] Nautilus, quem Suidas nauthn\, alii nautiko\n et w/on polupo/dos vocant, vulgo nau/tilos2 dicitur, et cum Nauplio Athenaei idem esse videtur. A modernis Graecis qala/mhn touktapodi/ou vocari Robertus Constantinus auctor est.

[Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2.] Duo ipsius apud Aristotelem habemus genera. Unum est, cuius testa pectunculo similis est, cava, neque ei connexa natura. Is prope terram pascitur saepenumero: quare a [Orig: à] fluctibus eicitur in aridam, ubi delapsus de concha, aut capitur aut in humo perit. Hoc genus pusillum est et simile bolitaenis: quae Polypi species est. Alterum in testa tamquam limax est. Is ex ea numquam exit: sed interdum brachia exserit. Illud [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 29.] respicit Plinius cum dicit. Inter praecipua miracula qui vocatur Nautilus, ab aliis, Pompilos (potius polypodis ovum) Scipinus (verius pronus) insumma aequorum, pervenit, ita se paulatim subrigens, ut emissa omni per fistulam aqua, velut exoneratus sentina, facile [Orig: facilè] naviget. Postea prima duo brachia retorquens (potius attollens ex Athenaeo) membranam inter illa mirae tenuitatis extendit. Qua velificante in aura ceteris subremigans brachiis, media cauda, ut gubernaculo se regit. Ita vadit alto, Liburnicar. ludens imagine, et si quid pavoris interveniat, hausta se mergensaqua. Eundem exactissime [Orig: exactissimè] Bellonius descripsit. Concha, inquit, tribus fragmentis constare videtur (carina scilicet et lateribus, cum tamen una et simplex sit) quarum latera utrinque ceu carinae iunctae apparent, ea ut plurimum magnitudine, quam ambae manus amplecti possent: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranae pergamenae, striisque in oblongum ductis, ad oras crenis laciniatae sunt, in formam rorundam abeuntes: foramam autem per quod Nautilus alitur atque exit de Concha, magnum est. Fragilis haec lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino navis rotundae effigiem referens. Navigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite offertque se testa inversa, ut facilius ascendere posset, et inaniscapha enaviget, atque ubi inde emerserit, tum concham invertit. Ceterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter palmipedum digitos, sed haec magis est tenuis, in telae araneae modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirris quos utrinque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam demergit.


page 40, image: s050

Alterum Nautilum, Cochleam margaritiferam Bellonius vocat, et videtur eam Fauconerius describere, cum in Epistola ad Gesnerum ait, suum Nautilum, testam habere interna parte ita nitentem, ut cum unionibus pretiosissimis de coloris amoenitate certare posset, Bellonius enim suae illius cochleae concham, in magno apud artifices Gallos, ad vasa ditioribus abacis accommoda conficienda, pretio esse, et Porcellanam ob id vocari scribit. Fauconerius multa in sui Nautili testae carina tabulata, eodem amoeno colore nitentia, fuisse prodit. Hinc facile [Orig: facilè] colligas eundem cum eo esse, quem a [Orig: à] Graecis qala/mhn touktapodi/ou, id est, polythalamum dici scripsimus. Plin. cum de Nautilo paulo [Orig: paulò] ante dixisset, mox tamquam [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 30.] de altera eius specie. Navigeram similitudinem, inquit, et aliam in Propontide visum sibi prodidit Mutianus. Concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata: in hanc condi Nauplium animal Sepiae simile, ludendi societate sola: duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim, vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero [Orig: verò] flatus invitent, eosdem in usu gubernaculi, pandique concharum sinus aurae. Huius voluptatem esse, ut ferat, illius, ut regat: simulque eam descendere in duo sensu carentia: nisi forte [Orig: fortè] tristi (id enim constat) omine navigantium humana calamitas in causa est. Cardanus quoque cuiusdam cochleae meminit, quam India mittit. Est, inquit, forma triremis cum alta puppi, in qua vasculum aliud, diceres poculum a [Orig: à] natura excogitatum. Nam et magnitudo tanta eius quam vidi, ut cotylam capiat. Res profecto [Orig: profectò] usus elegantissimi et pulcherrimae formae.

ARTICULUS II. De Purpura.

[Note: TAB. X. 5. 6. etc. Nomen.] PUrpura Graecis porfu/ra, Plinio aliquando Pelagium, Politiano concha Herculea, quod [Orig: quòd] tincturae Hercules auctor credatur; Serapioni Pulpia, Brasavolo Antale dicitur. [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 35.] Qui cum Conchylio confundunt, a [Orig: à] Plinio refutantur. Distinguit enim iste, et expresse apud eum legimus. Conchylia et purpuras omnis ora atterit, quibus eadem mater luxuria paria pene [Orig: penè] etiam margaritis fecit. Nec minus illi, qui Conchylium idem [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 36. et 39.] cum Buccino ponunt, quod [Orig: quòd] Plinius cum duo tantum genera Turbinator. continentium florem illum tingendis vestibus adeo [Orig: adeò] expetitum poluerit, alterum Purpuram, alterum Buccinum esse, necesse videatur. Eodem enim libro haec verba exstant. In Conchyliata veste cetera sine Buccino, praeterque ius temperaturae aqua pro inviso potus humani excremento. Concham ex Turbinatorum genere esse Aristoteles prodidit, et aliquot ipsarum genera agnovit, ut circa finem dicemus.

[Note: Plin. H. N. l. 9. c. 36. Descriptio.] Descriptionem si spectes, saepe ovi est magnitudine, aliquando maior, nisi elevata et aculeis munita esset, et canalem ad latus qua linguam exserit haberet. Rugata eadem, aspera, cinerea, aliquando flavescens, aliquando ex viridi cinerea, intus luteo colore. Rostro est longo tubuli modo excavato: Cornua Limacum more attolit, atque eodem modo serpit, iisdem cornibus iter sibi praetendit. Linguam extubulo illo canaliculato in latere procurrentem habet, quae callosae huic parti adhaerescit, cui caro ipsi testae adiungitur. Est autem ea c aro, musculus quidem fortis ac candidus, mediae testae alligatus, quo Purpura tamquam congenito quodam operculo, carni patulae opposito, diutissime [Orig: diutissimè] extra aquam vivit. Marinam enim aquamhaustam asservat, qua pluribus diebus refovetur acsustentatur. Caput illi cartilagineum ac


page 41, image: s051

durum. Os in ea parte qua scopulis haeret, rotundo foramine pervium, quo lapides arrodit, et in stomachum exsugens demittit. Hepar quoque habet viscidum, tenaci quodam lentore praeditum, ut pene [Orig: penè] viscum esse appareat. Sed hoc quod de hepate, branchiis, et corde, Bellonius scripsit, profabulosis censet Rondeletius.

Et haec quidem recentior. Descriptio est. Ut vero et veteres videamus, Clavatam Plinius facit Purpuram ad Turbinem usque, aculeis in orbem septenis fere [Orig: ferè] , qui non sunt buccino. Testam intortam curriculatim in crepidinem desinere, apud [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 15.] Aristotelem exstat. Partes illae quae Dioscoridi secundum Hermolaum kio/nia, aliis io/nia, quod violam significat, partes sunt interni Purpurae corporis mediae, fibratae, torosae, et firmae, circa quas testae volumina capreolorum ritu circumvolvi incipiunt secundum Dioscoridem: vel quibus haeret vena illa vel membrana illam floream Purpurar. continens, inter papaver nempe quod turbinata omnia sua clavicula continent, quod est inferiore loco, et cerviculam seu collum superiore loco.

[Note: Arist. H. A. l. 5. c. 15.] De eo flore seu succo ita breviter Aristoteles. Inter papaver et collum florem continent, textura densa, colore candidae membranae, qua ablata et compressa manus flore tingitur. Hoc ipse flos videtur esse; reliqua concretio, quasi alumini. Id Plinius florem in mediis faucibus habere dixit, liquoris eum esse minimi in candida vena, unde pretiosus ille bibitur, nigrantis rosae colore sublucens, reliquum corpus sterile. Rondel. partem sucum continentem, cordi proportione respondere existimat, florem, sanguinis loco esse. Caro earum penitus includitur, nec ulla ex parte, excepto capite conspicitur, ut apud [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 36. Aelian. H. A. l. 7. c. 34.] Aristotelem habemus: Testa sua adhaeret. Linguam duram habere eaque testas escarum perforare, non tantum ab Aristotele, sed et Plinio, qui longitudine digitali facit, et Aeliano proditur: Rondeletius promuscidibus muscarum quae inter cornua comparat, et firmam, torosam, quaeque exseri possit, concedit: sed tam duram esse ut testas perforet negat, rostro id fieri verisimilius addens. Qui [Note: Galen. l. 3. de Medic. secund. loc.] kroku/da, seu kroki/da th=stporfu/ras2 apud Galenum, pro tomento purpurarum, pro depexo et contuso in medicamentis veteres uterentur, sumunt, vehementerfalluntur. Lanae n. purpura tinctae crassior et minus curata pars est, cuius et Dioscorides meminit. Operculum varia apud auctores sortitum est nomina. Plinius purpurarum cavum dixit, Aristoteles ka/lumma, d)pika/lumma, Galenus pw=me vocavit. Alii bla/tton buzan/tion, vel bu/zantos, a [Orig: à] Byzanto vel Byzantio Africae nominant, et longe [Orig: longè] verius quam [Orig: quàm] illi, qui id nomen ori narium purpurae adscribunt, quas non habet, vel qui blattas Byzantias buccinorum et Conchyliorum permista opercula appellant. Galenus Indici conchilii testam inter ostraca et testas purpurarum et muricum generatim comprehendit. Nec negandum forte [Orig: fortè] est, Conchylii, buccinae et purpurae opercula, nec substantia, nec viribus differe, nisi forte [Orig: fortè] unguis odoratus differentiam supponat. Nam blatta Byzantia dum uritur ingrati est odoris, et castoreum redolet: unguis vero [Orig: verò] , suavem odorem spirat. Potest tamen et id quod e()uw=des2 Graecis dicitur, gravis apud Latinos odoris esse, et in quibusdam locis ungues odoratos, fetidos in aliis reperiri. Ut ut sit, Carni haeret operculum purpurarum ut unguis noster. Ex filis seu fibris coagmentatur, et quia pinguedinis aliquid in se habet, fumum cornu modo accensum emittit. Et haec quidem de partibus sufficiant.

[Note: Flos Purpurae. Vitru. l. 7.] Flori, qui et sucus Plinio, to\ an/qos2 tw=n porfu/rwn Graecis, varia indita sunt nomina. Vitruvius ostum dixit a)po\to=u o)stra/kou, cu Virgilius Sarrani epitheton, a [Orig: à] Sar urbe Phoeniciae, quae postea Tyrus, unde purpureus color et Sarranus et Tyrius, secundum Massarium addidit. Nectamen omnis Purpura ostrum, ut tradit Gellius, quamvis omne ostrum purpura sit, quod exuberantiam splendoremque ruboris habet, hoc est, illustratur splendore, quo


page 42, image: s052

alia purpura caret, Saniem etiam praeter Plinium idem Vitruvius vocavit, Pollux la/qron, Fucus, pelagium, venenum Tyrium, purpuristum, ka/lka eiusdem sunt apud alios nomina. Tria vero [Orig: verò] huius floris, a [Orig: à] varietate coloris sumpta, posuere genera, porfuri/da, coloris violacei, saturati, et subnigricantis, quo colore porfu/reon ku=ma Homerus dixit: qualis erat amethystina et quae e [Orig: è] Pelagiis purpuris et buccinis fieri solebat. *foiniki/da punicorum rubentem colore cocci, qualis fuit Tyria vel Tarentina. *alourgi/da denique colore glauco, irato mari simili, austero, diluto, qualis fuit conchyliata, Tyria omnium celeberrima, quae et ostrum dicebatur quo obscurior et nigricantior eo carior. Sed et a [Orig: à] loco aliqua est differentia. Testatur enim Vitruvius, ostrum quod legitur in Ponto et Gallia, quod [Orig: quòd] hae regiones sint proximae ad septentrionem, esse atrum. Progredientibus inter septentrionem et occidentem, lividum, quod legitur ad aequinoctialem, orientem, et occidentem, violaceo colore inveniri: quod vero [Orig: verò] meridianis regionibus excipitur, rubrum esse. Inventum fuisse a [Orig: à] Phoenice regnante a [Orig: à] Tyrio Philosopho Hercule produnt. Cum enim in eam, referente Cedreno, Tyri partem adscendisset quae ad mare pertinet, pastoris canem concham vorantem, et pastorem lana sanguinem prout ille putabat a [Orig: à] sanguinis ore abstergentem vidit. Tinctura delectatus, lanam istam ad Regem detulit, qui lanam ita tingi, et sibi vestem parari curavit.

[Note: Locus.] Quantum ad Purpurarum locum in pelago et littorib. ut in Differentiis dicemus degunt, nec ulla magis idonea ipsis regio quam [Orig: quàm] limosa. Si amnis in mare effluentis aquam degustarint, eodem die moriuntur. Dies tamen circiter quinquaginta extra aquas captae vivunt, saepe in arena latent, et canis exortu circiter tricenos dies conduntur. Sunt tamen peculiaria loca, quae a [Orig: à] Purpuris celebrantur. Virgilius et Petronius Assyriae meminere, Plinius Meningis Africae insulae, non longe [Orig: longè] a [Orig: à] Syrtibus sitae, quam Lotaphagorum terram putant, et Getulici littoris: Laconica Pausaniae, Horatio et Valerio Flacco celebris est. Unde huic fucus Tenarius; Arriano, Muxa emporium ad mare rubrum. Teniensem purpuram apud Plinium lego, forte [Orig: fortè] quod in taeniis seu cautibus in mari candicantibus, et fasciae instar pratensis, degit. Dialutensem seu forte [Orig: fortè] Dialucensem alibi, quasi dia\ et a(/lupon, quod per salsum aequor rapit: Porphyrusa Aristoteli a [Orig: à] frequentia Purpurarum dicta est. Fit et Melibaeae apud Festum mentio. Celeberrima denique omnium est Tyria, ut Plinius de suo tempore scripserit: Tyri nobilitas nunc omnis Conchylio atque Purpura.

[Note: Victus. Arist. h. A. l. 8. c. 2.] Victitant pisciculis teste Aristotele: sed nec algam nec muscum reiciunt. Ita ista in suas testas recipiunt, ut iis in orbem exsertis, quasi circularem convivationem praebeant, una alterius alimentum depascente. Plinius pabulo et solo purpurarum genera discernit, ut sit lutense, quod putri limo; algense, quod alga; dialutense quod vario soli genere, pascitur. Istud esse vilissimum.

[Note: Generatio.] Ortum apud Aristotelem invenio duplicem. Vel enim ex limo exsistunt vel ex salivario lentore, ut Plinius prodidit, quem emittunt, de quo ita [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 14. edit. Scal.] Aristoteles. Purpurae verno tempore eundem in locum congregatae faciunt idquod vocant favaginem. Est enim favi specie, sed minus expolita. Quemadmodum si e [Orig: è] folliculis alborum cicerum multis quiddam compactis. Nullus his patet aditus, neque inde fiunt purpurae, sed tum cillae tum testacea alia ex putredine atque limo proveniunt. Sed id est quasi purgamentum et ipsis et buccinis. Etenim hae quoq, favificant. Generantur vero [Orig: verò] haec quoque favificantia, quemadmodum cetera testacea. Ceterum etiam facilius, si qua subsint principia referentia genus suum. Cum n. incipiunt favificare, emitrunt lentorem quendam mucosum, ex quo folliculi concrescunt illi. His igitur omnibus solutis, effluit in terram id quod continebant. Atque eo in loco purpurillae


page 43, image: s053

minutae oriuntur atque concrescunt, quae haerentes purpuris capiuntur, aliquot etiam inchoatae tantum. Quod si ante partus tempus capiantur, in ipsis storeis non tenere [Orig: tenerè] pariunt, sed in eundem locum conventu facto quemadmodum etiam in mari: Unde per cratium angustias quasi racemi prodeant. Celetrime inter testa cea crescunt. [Note: Aetas.] Sex annos vivunt, et singulis annis incrementum earum per orbes patet, quibus totidem quot annos habent, testa claviculatim intorta in crepidinem desinit. Parum progrediuntur, et ad escas a [Orig: à] longo accedunt, quod [Orig: quòd] odoratu valeant. Tincturae ratio [Note: Usus in Cibis.] alio spectat. Usum in Cibis praestant, et hoc cum ostracodermis communes habent, quae salsum sucum contineant, eodemque alvum subducant, carne autem sint dura. Athenaeus ex Hicesio papaver copiosiusalere scripsit, magis tamen Scillam sapere. Colla aegre [Orig: aegrè] confici et difficulter secedere excrementum facile, partes extremas aptissimas esse, et seu elixas seu assas humori ori gratum et stomacho [Note: Usus in Medicina Plin. H. N. l. 32. c. 6.] acommodum emittere, Xenocrates prodidit. Peculiare est eis quod [Orig: quòd] coctae iusculis spissent. Nec a [Orig: à] Medicina excluduntur. Contra venena prodesse, docuit Plinius, contra Dorycnion Nicander. Saliva recentia vulnera [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 10.] agglutinantur. Callus pro se operiuntur tusos glutinat nervos praecisos, Testae cinis pustulas verendorum e [Orig: è] melle discutit, ad dentifricia cum rosis et caryophyllis usurpatur. Cum pulvere glycyrrhizae, papaverisque semine, cremore hordei pauco vino albo pulmonib. auxilantur, et fluxiones sistet. In pollinem redacta ulcerib. malignis competit. Cum melle illita, pilos attenuat. Filum e [Orig: è] purpura quo vipera cervici circumposita suffocata fuit, collo circumdatum tonsillar. affectus tollit. Aetius [Orig: Aëtius] vero [Orig: verò] purpuram hircinio felle madefactam et mulieri umbilico diebus septem impositam conceptum iuvare tradit, si deinde crescenteluna [Note: Arist. l. c. Differentia.] cum viro congrediatur.

Differentiae seu genera, si quaeras, sunt Magnae, quae ad Sigaeum et Loctum Idae promontoria giguntur, Parvae, quas Euripus fert et Caria. Pelagiae quae magnae et scabrae, quarumque flos magna ex parte niger, sed nonnullis pusillum rubidus. Nonnullae ad pretium minae evasisse, prodidit Aristotel. Littorales quae parvae, et flore sunt rubro. Echinatae, quae vel pluribus spinis maxime [Orig: maximè] in postica parte horrent: vel ratioribus, minoribus, et brevioribus. Illae extra modo [Orig: modò] flavescunt, modo [Orig: modò] candicantrintus, modo [Orig: modò] violacei sicut coloris modo [Orig: modò] rubicundi, Istorum tota turbinata pars rubicundo colore conspicitur, dorsum vero [Orig: verò] partim rubet, partim virescit. Anterior mucro acutus non est, sed notabili latitudine spectabilis. Intus colore ferrugineo, flavescente ac eleganti caeruleo variant. Sunt et Rubrae, ut in Austrinis partibus Nigrae, in Aquiloniis; Lividae, in Occidentalibus et Orientalibus. Marmoreae qualis est illa longis undique tuberibus, ubique ferme duplicibus at minime [Orig: minimè] acutis sed obtusis plena, labro latissimo, quasi canaliculato, binae enim id foveae percurrunt, tota fere [Orig: ferè] marmoreae duritiei, undique candida, praeterquam in extremis foraminis oris, quae purpurascunt. Ad hanc pertinet tota exscinerem candida, minor quam [Orig: quàm] priores omnes labro subtus spinosa, cum alioqui nullae in toto corpore spinae dentur. Ventre est plene sessili, seu non turbinato. Pentadactyli denique qualis est illa quam superius descripsimus. Gesneri quam ex Adriatico mari accepit.

ARTICULUS III. De Buccino.

[Note: TAB. X. 8.] BUccinum a [Orig: à] similitudine potius buccini quo sonus editur, rotunditate oris in margine incisa, ut Plin. visum dicitur, quam [Orig: quàm] quod vel buccis admodum sonos musicos edat, vel buccas inflare tubicines rogat, ut Bellonius voluit, Gillius masculino genere extulit, quidam etiam dentale buccinum interpretantur. Graecis hodiernnis fh/kion dici Gesn. auctor est: nonnullis stro/mbos2 et stro/bilos idem significant. Communiter kh/ruc, forte [Orig: fortè] a [Orig: à] cera, quam muco similem mutuo attritu salivant, quod Graecis est khri/azein vocatur:


page 44, image: s054

[Note: Plin. H. N. l. 9. c. 36.] quod vocabulum ex antiquis Graecis nonnulli propurpura sumpserunt: Plinius nonnumquam muricem transtulit Athenaeus purpurae filium nominat.

[Note: Descriptio. _ Arist. H. A. l. 4. c. 4.] Testa tegitur scabra, eaque congenita promuscidibus, ut musca instruitur, quod membrum linguae effigiem prae se fert. Venter os protinus excipit, similis in umbilicis ingluviei avium. Infra duo candida quaedam firma specie mammillari, qualia in sepiis inveniuntur: sed haec solidiora. A ventre gula duplex longa ad papaver usque, quod papaver in fundo est quae omnia perspici possunt in sinu verticoso testarum. Quod gulae iungitur intestinum est, a [Orig: à] qua continuo tractu fertur totum simplex usque ad exitum, incipiens a [Orig: à] verticoso sinu quo papaver continetur, atque inde laxior. Papaver vero [Orig: verò] pars eius ima esculentaque est. Inter hoc et cervicem flos est, sed, ut Plinius dicit, dilutior et minus floridus. Et haec de Buccino veteres. Bellonius Buccini concham ut plurimum minimi ovi magnitudinem non excedere, strias in tergore quinas habere, ut nerita, plerisque in gyrum tuberculis obtusis, brevibusque obseptas, multo quam in purpura frequentioribus, sed ubi in claviculum desinunt, unicum tantum eam comitari testatur. Interna parte incisarn oris magnitudinem habet turbinum modo, et canalem ad latus, per quem linguam exserit, purpurarum modo: eodemque operculo contegitur, qua etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color testae intus lacteus foris fulvus, tantaque magnitudine aliquando crescit, ut ad Carteiam purpurae et buccinae deca cotyli, id est, decem cotylorum capaces reperiantur.

[Note: Locus. Arist. H. A. l. 8. c. 13. Arist. H. A. l. 5. c. 15.] Locum si spectes, petris adhaerent, circaque scopulos leguntur. Canis exortu circiter tricenos dies latere scripsit Aristoteles, quod Plinius de muricibus accepit. Annos circiter sex vivere, iden tradidit.

[Note: Generatio.] Idem ipsis Gignendi modus qui purpuris. Semen adgenerationem nullum habent. Favificare in more eis positum. Ova sub lapide prona parte oblonga albaque, deinceps pendentia disponunt, quae ita disposita favi nomen habeat ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur, cum favificant: quo vero [Orig: verò] tempore favos exstruunt, si incoquantur et abscindantur, ova intra continere comperientur: quae saliverio lentore lapidibus et cautibus ferruminant, ut inde decidere non possint: quod tam magno artificio constituunt, ut nihil coacervatum esse videatur.

[Note: Usus in Cibis.] De earum in Cibis usu, haec scripsit Xenocrates. Buccinae sunt duriores purpura; et magnitudirre ac loco differunt, triplicesque vires habent, testae, colli, et excrementi in testa contenti. Nam scabra substantia piscis alvum sistit, ac praecipue [Orig: praecipuè] si assetur: contra magis facit elixa.

Collum earum alvum sistit, difficulterque concoquitur: idcirco ex sinapi vel aceto, aut liquore, aut pipere corrigere ipsum debeat, qui eodem vescuntur. Aqua denique quae ex eis manat, calefacta, ventrem subducit: Cum eo vero [Orig: verò] excremento quod testa continetur, cocta, magis gilva fit, et piscis qualitatem praefert. Si vero [Orig: verò] totae decoquantur, maiorem sistendi vim habebunt, et sitim offerent. Quidam vero [Orig: verò] eas elixas laevigant, et aeque [Orig: aequè] ac urticas condiunt, fiuntque ori gratae. Luna exoriente plenae, et aestate graciles. Eadem apud Dioscoridem, Galenum et Diphilum invenire licet.

[Note: Usus in Medicina.] Habent et in Medicina usum. Cardialgia laborantibus in cibis praescribit Trallianus, purulentis etiam, si salsus humor est. Ad alopeciam, usta, trita, et in oleo veteri subacta, et ad glutinis crassitudinem redacta a [Orig: à] Myrepso vehementer commendantur.

Galenus ad ophelidas et lenticulas, in furno assae et ex melle trita commendat. Andernacus ex succo limonum detrita ad genus mulierum


page 45, image: s055

dealbandas depraedicat, praesertim si aliquid argenti vivisublimati, iisdem inieceris. In Belgio contra tussim inanem inprimis et puerorum, potus ex buccino propinatus.

[Note: Differentiae.] Differentias quod spectat, Rondeletius duo reperiri scribit, parvum, nempe, lineis frequentibus asperiusculum, et alterum ei simile, nisi quod lineas priminentiores habeat, et transversas, ut striatum merito [Orig: meritò] dici possit. Est et testa spissiore durioreque, nec non genus magnum coloris violacei, sed cuius orbes flavescunt, et in ore candicant. Gesnerus se et aliud vidisse scribit, purpurae similius, figura et magnitudine propius, tuberculis undiquaque dispositis, deinceps rotundis scite [Orig: scitè] omnino [Orig: omninò] eleganterque stixhdo\n elevatum; nec in mucronem adeo [Orig: adeò] exporrectum, sed capite obtusiore brevius. Missa et Aldrovando peregrina, colore et duritie marmoris, circulis rosas aemulantibus.

ARTICULUS IV. De Murice.

[Note: TAB. X. et XI. Nomen.] MUrex modo [Orig: modò] Buccinum, modo [Orig: modò] Purpuram significat, taceo colorem purpureum, cui Muricis nomen imponitur. Hic pro testaceo sumitur, quod et turbinatum et longos [Note: Descriptio.] firmosque aculeos habet, nomenque ab asperitate muror. sortitum est. Perottus inter ostrea enumerat, propter scabritiem corticis. Sed alia in Ostreis asperitas, alia in Muricibus. Illa per totam superficiem sese repandit: haec, aculeis quibusdam per intervalla eminentibus constat, iisque longis et firmis, quod Plinius quoque firmare videtur dum ait. Firmioris iam testae murices et Conchar. genera. Valerius Flaccus dum intortum vocat, debuccino sumendus est.

Usum in Cibis quoque habent, sed illaudatis. Xenocrates enimsalsos virosos [Note: Usus in Cibis.] esse, et ventrem turbare, urinam ciere, ori ingratos, concoctu difficiles, pituitam gignere, etc. scribit. Scribonius Largus tamen et Celsus [Note: Largut Compos. 104.] inter Cibos stomacho gratos recensent. Apud Macrobium etiam cum aliis conchis in epulo apponuntur, quo die Lentulus flamen inauguratus est.

[Note: Usus in Medicina] Usum in Medicina si attendimus, Carnes appositae pilos in mammis tollunt: Testar. cinis cum oleo tumores aufert; panis resistit; Capitis ulceribus cum melle illinitur; maculas in facie mulierum purgat, et parotides tollit. Habetur et pro dentifricio. Carbunculos de veretris exterminare, Marcellus Empiricus prodidit.

[Note: Differentiae.] Quantum ad Differentias et Genera, est Murex Marmoreus, Triangularis, Lacteus, Purpureus Orthocentros, Coracoides, et Aporrhais. Marmoreus a [Orig: à] candore et duritia nomen sumpsit. Rondeletii parte interna ex albo purpurascit. Testa gravis est, densa, solida, aculeis multis horrens, figura inter buccinum et conchylium media, ampla, ut merito [Orig: meritò] dekako/oulos dici possit. Uritur facile [Orig: facilè] , et in cinerem abit, acrimoniaque ob empyremum acquirit, Ambustis medetur, cicatricemque pulchram inducit, postquam abluta, et cum oleo rosato in unguentum redacta fuerit. Gesneriani marmorei muris color forinsecus pallescit, intrinsecus cum pulcherrimo splendore ex albo roseus est. Labrum exterius protendit se et dilatat in marginem: mucrones infra caput seu conum testae duo magni, sed obtusi prominent. In ipso cono parviadmodum et subrotundi, per spiras deinceps non aculei sed tumores visuntur. Huicaccedit Aldrovandi, turbine acutissimo atque longo et exili, undique strictus aut potius undatus.

Triangularis, altera parte est planus, altera fere [Orig: ferè] rotundus, sed ita, ut utrinque sint duo latera, tertium, plane pars afficiat, a [Orig: à] qua figura, quae huic propria est, nomen sumpsit. Aculeos habet breves et firmos, vario est colore, foramen duplexhabet rugosum, quo ob testae amplitudinem et brevitatem sonus editur gravis et tristis. Operculum cum uritur fumum


page 46, image: s056

emittit. Pinguedinis aliquid habere, recte [Orig: rectè] inde colligas. Quare in oleo amygdalino decoctum in aurium doloribus utiliter usurpatur. Lacteo color nomen imposuit. Obtusiore est turbine aliquando quam ceteri, aliquando Exochas potius et tubercula habet quam clavos. Triplicis effigies invenies apud Aldrovandum. Purpureos Orthocentros totus forinsecus et intrinsecus rubet, turbine candicat. Mucrones habet duodecim rectos et robustos, sex constat volutis quae exiguis et obtusis tuberculis resperguntur. Coracoides Rondeletio ab infirmis et rostris corvorum similibus aculeis dicitur.

Aporrhaides quidam inter Lepades, quod [Orig: quòd] ut istae saxis adhaereant, ponunt; sed male [Orig: malè] . Faciunt enim et Neritae idem, quae tamen toto genere ab iisdem differunt. Adde lepades parte altera detecta et carnem ostentante affixas; Aporrhaides vero [Orig: verò] acclinato tegmine, quod iis operculum est, ad saxa agglutinantur. Quid si illius Muricum generis [Note: Plin. H. N. l. 32.] sint, quae Graeci Plinio prodente Colycia, et Corythia vocant, turbinata aeque [Orig: aequè] sed minora multo, efficaciora etiam, et oris halitum custodientia. Ut ut sit, quem Aldrovandus expressit, marmorea est duritia, intus et extra candicans, septem aculeis, ab uno tantum latere, iisque canaliculatis instructus.

ARTICULUS V. [(transcriber); sic: VI.] De Conchylio.

[Note: Aldrov. l. 3. c. 15.] CONCHYLII nomen ut ut universo testaceorum generi imponatur, privatim tamen pro unica specie accipitur. Sic apud Plinium invenimus, cum in Ponto conchylia non esse cum ostreae abundent, scribit: sic apud Philostratum in vita Apollonii, cum, in Biblo maxima conchylia et murices eximiae magnitudinis nasci, dicit. Sumi et pro colore, apud Plinium inprimis, tam certum est, ut demonstratione non indigeat. Qui pro Ostracio sumunt, nomen partis toti accommodant. Est autem ea parte latius qua in turbinem deficit, sine aculeis tuberculisve ullis. Foramen quo caro interior ostenditur, non rotundum, ut in purpura et buccino, sed longum. Operculum blattam Byzantiam Serapionis esse, quae eadem, quod avium unguem aemuletur, cum ungue Dioscoridis, opinatur Rondeletius. Nec e\uw=des2 vocabulum obest. Nec enim hoc semper gratus innunitur odor; saepe etiam gravis. Ideo [Orig: Ideò] expresse [Orig: expressè] Dioscorides, a)mfo/teroi de\ouw/deis2, qumiw/menoi, kastori/zontes2 pos1w=s2 th=| o)s1mh=|. At castoreum fetet, et utrumque, tam operculum, quam haec blatta Byzantia ad suffocationes uterinas adhibetur. Quod autem, in Indiae nardiferis lacubus unguis inveniri, et nardi pabulo vesci dicitur, cum conchylium marinum sit, id ex aliorum potius quam sua sententia a [Orig: à] Dioscoride scriptum opinatur Rondeletius. Similis purpurae tegumento dicitur, non figura, sed usu potius et substantia.

[Note: Usus. Plin. H. N. l. 21. c. 8.] Laudatissimus est qui a [Orig: à] maritubro adfertur, candicans, pinguis. Babylonicus nigrescit atque minor conspicitur, sucum ipsis et quidem purpureum inesse testatur Plinius. Partes eius omnes in medicamentis usurpantur. Crematum idem efficit [Note: Galen. l. 3. de Med. s. l.] quod purpura et buccinum. Caro interna medicamentis aurium dolores sedentibus a [Orig: à] Galeno admiscetur.

CAPUT II. De Turbinatis in orbem circumactis.

ARTICULUS I. De Turbinibus.

[Note: TAB. II.] TAntum de strombi/odeis2 seu Turbinatis, et in anfractum tortis, sequuntur Turbinata, quae in orbem circumaguntur, Turbines nempe, Trochi, Neritae, Cochleae, Echyni, et Conchylia. Turbinum haud spernenda sunt genera.


page XI, image: s057

[Illustration:

Murex marmoreus Rondel.

]

[Illustration:

Murex Orientalis.

]

[Illustration:

Aporrhais.

]

[Illustration:

Concha Longa Rondel.

]

[Illustration:

Murex Coracoides.

]

[Illustration:

Concha altera.

]

[Illustration:

Turbines.

]

[Illustration:

Concha Indica polita.

]

[Illustration:

Concha echionata cruda.

]

[Illustration:

Trochus magnus.

]

[Illustration:

Trochus Pyramidalis.

]

[Illustration:

Trochi.

]

[Illustration:

Trochi.

]

[Illustration:

Turbo magnus.

]

[Illustration:

Nerita Rond.

]

[Illustration:

Turbo Longus.

]

[Illustration:

Nerites.

]

[Illustration:

Nerites.

]

[Illustration:

Nerites.

]


page 47, image: s058

[Note: Descriptio.] Est turben magnus, auritus, tuberosus, angulosus, muricatus, pentedactylus: sunt et turbines in spongiis nascentes. Magnus multis voluminibus constat, margine spisso et aspero, testa alba, lineis tuberculisque multis scabra et aspera. Foramen habet rotundum, et rimam qua excrementa excernuntur. Saxis haeret turbine sursum verso. Auriti, tres icones habemus, quorum primus perelegantem et in mari Gallico rarum exhibet, alter, intus et in tergore ferrugineum cetera croceum, concha tuberosa, prone [Orig: pronè] et supine [Orig: supinè] pictum; tertius, tuberculosum, testa superius leucophaea, inferne [Orig: infernè] crocea. Tuberoso tubercula nomenindidere. Varii est generis, longus, tenuis, acutior, laevis, albus, niger, varius. Aldrovandus quatuordecim Icones exhibet, ex quibus secundus, est striatus, e [Orig: è] monte erutus. Angulosus exinde nomen sortitus est, quod testae volumina ita a [Orig: à] se discreta sint, ut in medio angulos efficiant. Ustus dentifriciis conficiendis utilissimus est. Muricato, tubercula brevia et obtusa nomen imposuere, testa est intus purpurea, foris alba, et quasi calce illita. Pentedactylos dicitur, quod quinque appendices longas et acutas, si extremum turbinis annumeres habeat. Spongiis quae delectantur, multorum sunt generum, quaeomnia apud Aldrovandum videri possunt.

Conchula, quae lactea vocatur, in succo pomi Citrii, cum aqua vitae dissoluta, mulieres ad faciem fucandam utuntur.

ARTICULUS II. De Trochis et Nerite.

[Note: Tab. X. Aldrov. l. 3. c. 25.] TRochi a [Orig: à] similitudine instrumenti, quo pueri lusitant, appellantur. Omnes sunt leves et varii. Testa veluti crustis duabus constare videtur; externa minus nitet: quae subiacet unionum est splendore. Alii sunt parvi, alii oblongi. Icones exhibent Magnos, Pyramidales, Niloticos albos et maculosos, Nerita seu ut Scaliger legit Narita, Graecis nhri/ths2 a)nhri/ths2 et a)na/rths2 apud Athenaeum, Hesychio nh/ritos, dicitur. Nomen a [Orig: à] Nereo Deo marino sortitos videtur, quod is forte [Orig: fortè] tali concha tamquam elegantiore buccinae loco, usus esse fingatur: sicut et Triton, quem visum auditumque in quodam specu Olyssiporiensis orae concha canentem Plinius refert. Ab illis qui Adriaticum sinum accolunt etiam nunc veteri nomine appellatur. [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 4.] Testa est levi, si Aristotelis dedescriptionem sequimur, ampla et rotunda, forma buccinis proxima, papaver tamen non nigrum ut buccina, sed rubrum habet. Corpus medium testae firmiter annectitur. Tranquillis diebus soluti pascuntur: coortis ventis recipiunt se ad saxa cancelli, atque ibi quietem agitant. Neritae autem adhaerent more patellarum, et earum quas a)por)r(atdes2 Graeci vocant, et cetera horum genera omnia. Haerent enim saxis reclinato tegumento, quod quasi tegumentum esse videantur. Quem enim usum ambae valvae biforibus, hunc praestat altera tandem pars turbinatis. Intus pulpa carnea, inque ea os. In rimis cavernisque saxorum generantur, celerique incremento augescunt. Et olfaciunt, et audiunt. Ideo [Orig: Ideò] silentium servent necesse est, qui eos capiunt.

[Note: Motus. Plin. H. N. l. 9. c. 33.] De Natatione eorum ita Plinius. Navigant ex his Neritae, praebentesque concavam sui partem, et alteram aurae opponentes, per summa aequorum velificant. Aelianus et Bellonius diversos ab Aristotelis Nerite proponunt. Illius est magnitudine exigua, pulchritudine eximia, et in mari ubi sordium nihil, et tranquillitas viget inque saxis ad imam maris sedem adhaerescentibus Inascitur. Huius, testam in anfractum intortam habet, qua penitus inclusa, nulla ex parte praeter quam capite conspicua est. Apud Aremoricos tanta huius testacei frequentia, ut abscedente aestu, magnos acervos e [Orig: è] saxis colligant, et coquant. Quia papaver rubrum habet, pulmenta ex eo confecta, ac si minio tincta essent, conspiciuntur.


page 48, image: s059

Graeci crudas eius carnes edunt, quod [Orig: quòd] appetentiam excitare, inprimis cum caepis comestae, credantur. Icones plurimas apud Aldrovandum vide. Nobis aliquot duntaxat exhibere visum.

ARTICULUS III. De Cochleis.

[Note: Nomen. Aldrov. l. 3. c. 29.] COchleae, Aristotele koxli/ai et ko/xloi, quod [Orig: quòd] ta\ o)/straka kuxloi\s2 mh= habeant, Spartanis s1e/meloi et s1e/s1hloi, Hesychio et Varino s1ela/tai, aliis pwmati/ai ab operculo, fere/s1ikoi et feroiku/oi, seu domiportae, xamaidu)toi, xramadoli/ai, a)xradamu/lloi, etc. dicuntur; quorum tamen nominum quaedam terrestribus potius convenire videntur.

[Note: Descriptio.] Descriptionem si attendas, Teucer animal esse sine pedibus, sine spinis, sine ossibus, testaceum, oculos nunc exserens, nunc retrahens, ad exemplum quaestionis Iudicrae scribit. Siliceo, claviculatim intorto tegmine clauditur, quod vulgus testam, et volutam, Cochlearem testam Budaeus, Cochleam synecdochice [Orig: synecdochicè] Celsus, domum Sammonicus et Statius, calicem Plinius, ke/lufos Dioscorides, i)/strakon Galenus vocant. Si eam detraxeris hebetescere atque exspirare quidam aiunt, negant illi, qui circa initium Augusti exire, et novis super induci prodidere. Capitis figura carere, apud Albertum M. legimus. At Plinius equorum capitibus assimilavit, Massarius bovini prae se ferre figuram scripsit. Cornua quidam bina attribuere, ut Plinius; quatuor nos, id est; magna duo quae posteriora sunt, et minora totidem fere [Orig: ferè] in fronte, habere videmus. An Oculi dati sint disquiritur. Pro visu tentamenta proportione puncti atrioris in summo corniculorum accepisse, tradit [Note: Scalig. in Arist. l. 1. de Plant. Plin. H. N. l. 11. c. 37.] Scaliger. Carere iis, et corniculis in quibus arenacea durities, praetentare iter, Plinius. Haberein summitate cornuum, et cum appropinquant, oculos in cornua retrahere, cornua in caput, et caput in corpus, Albertus. Os eis inest. Dentes, acuti, tenues praeduri, [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] eiusque indicium, derosam a [Orig: à] minimis earum vitem, dentibus carnosum quid interiacet. Promuscidem etiam inter aculeum et linguam habent, et ori iungitur quasi ingluvies avium; a [Orig: à] qua stomachus est, quem excipit venter, in quo situm est, quod papaver vocatur, mox intestinum continuum tendit simplex, originem a [Orig: à] papavere illo ducens. Saliva quae punctis acu vel stylo carnibus manat, myxa Graecis dicitur.

[Note: Locus. Arist. H. A. l. 8. c. 13. Plin. H. N. l. 8. c. 32.] Quantum ad Locum, reperiuntur in mari, fluviis, et terra, quarum istae silvas et consita arboribus loca potissimum amant. Hieme propter frigus nimium, aestate quod fervidum tempus reformident, in occulto delitescunt, suoque succo vivunt, nisi quid roris de caelo deciderit. Ideo [Orig: Ideò] [Note: Varro R. r. l. 3. Aelian. H. A. l. 10. c. 6.] Varro. Locusis (pro cochleis) melior, quem et non concoquit sol, et tangitros. Locum mutare Aelianus prodidit, ad Propontidem calidam hiemare, ad Aegialum aestatem insumere scribens.

[Note: Victus.] Rore victitare dixi, sed non solo. Sub noctem saepissime [Orig: saepissimè] ad pastum exeunt, et tum post pluvias aestivas et autumnales accenso lumine a [Orig: à] rusticis [Note: Plin. H. N. l. 22. c. 22. Theophr. l. 7. c. 24.] capiuntur. Plinius mire [Orig: mirè] caulem asphodeli in Campania prosequi et sugendo arefacere scribit. Theophrastus easdem inter ficorum genera recenset. Saginabantur apud veteres [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 56.] in vivariis. Instituit ea Fulvius Hirpinus in Tarquinensi paulo [Orig: paulò] ante civile bellum, quod cum Pompeio M. gestum est, distinctis quidem generibus earum: quia et saginam commentus est, sapa et farre aliisque generibus, ut cochleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis gloria in eam magnitudinem perductae sunt, ut octoginta quadrantes caperent [Note: Macrob. Saturn. l. 3. c. 13. Plin. H. N. l. 8. c. 39. Antipathia.] singularum calices. Macrobiiseculo haec saginandi ratio ignorabatur.

Inimicitias cum lacertis gerere apud Plinium legimus, cum laris avib. apud Aelianum. Massarius ubi limax sit, neque suem esse, neque perdicem ait. Sale super limacem proiecto, totum fere [Orig: ferè] liquescere, et in aquam viscosam converti, Albertus M. prodidit.


page XII, image: s060

[Illustration:

Cochlea caelata.

]

[Illustration:

Cochlea rugasa et umbilicata.

]

[Illustration:

Cochlea Sarmotica.

]

[Illustration:

Cochlea caelata cum [Orig: cùm] suo operculo.

]

[Illustration:

Cochlea cylindroides alter.

]

[Illustration:

Cochlea olearia.

]

[Illustration:

Cochlea echinophora Rond.

]

[Illustration:

Cochlea cylindroides prior.

]

[Illustration:

Limax marinus [Orig: marinûs] .

]

[Illustration:

Cochleae operculum

]

[Illustration:

Cochleae operculum.

]

[Illustration:

Cochlea

]

[Illustration:

depressa.

]

[Illustration:

Echinus spohatus [Orig: spohatûs] asuis spinis.

]

[Illustration:

Echinus Spatagus, et Brissus

]

[Illustration:

Echinus

]

[Illustration:

integer

]

[Illustration:

Echinus idem in duas

]

[Illustration:

partes

]

[Illustration:

dissectus.

]


page 49, image: s061

[Note: Generatio. Aristot. l. 3. de Gener. l. 11.] De Ortu non convenit inter auctores. Solas ex omnibus testaceisin coitu cohaerentes videri, et vere acautumno praegnantes apparere, ex Aristotele habemus. Gesnerus quoque Limaces coire, et ova parere candida, magnitudine oculorum lucii piscis, iisque incubantes mense Maio aliquando inveniri, audivisse se scribit. Albertus, et Porta ex limo, et putrescentibus aquis vel rore oriri, et ideo breviore vita frui. Hieme tantum oriri, [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 51. Plin. l. 19. c. 10.] quod Plinio placuit, vix verisimile, cum easdem lactucis innasci testetur, nos viciae sciamus. Testa detracta hebetescere, et processu temporis in aureliam transire, ut eruca, atque immobilem vivere, sed quidnam ex eo animalis pennati oriatur, compertum nondeum esse, Massarii fide addimus. Terrestres contractione et concussione corporis moventur.

[Note: Usus.] De Usu earum in Cibis apud Romanos constat, ex superioribus. An vero [Orig: verò] boni vel mali sint succi, inter scriptores non convenit. Celsus boni succi esse prodit, nec intus vitiari; [Note: Galen. l. 3. de Alim. facult. c. 2.] Galenus, etsi Graecis in mensa frequentes, sed concoqui pertinaces, crassioris succi, et quae ventriculo diutissime [Orig: diutissimè] immorentur, solidius alimentum praestare, sed tardius et paulatim concoqui. Archigenes inter a)qro/ws2 nutrientia, et syncopticis exhibenda reponit: sed mendum, [Note: Mercur. Var. lect. l. 1. c. 5.] cum Mercuriali suspicor, quod Aetius, qui ad verbum transtulit cochleas omiserit.

Plinius nec veteres, necrecentes ori gratas esse reliquit. Fluviatiles et albas virus habere, ut et silvestres. Alexandrinis ideo [Orig: ideò] frequentiorem elephantiasin, quod crebro salsamenta, limaces, quidam et asininas carnes comedunt, si Caelio Rhodigino, et Galeno credimus. Mathiolo quae in apricis degunt locis, et odoratis victitant herbis, iis quae in opacis et palustribus degunt, praestant. [Note: Dioscor. M. M. l. 2. c. 8.] Dioscorides terrestres stomacho utiles esse, nec facile [Orig: facilè] corrumpi scribit. Optimas Sardonicas, Africanas, Astypaleicas, et quaeque in Sicilia ac Chio gignuntur, quaeque in Liguriae Alpibus, pomatiae, cognominantur. Marinas facile [Orig: facilè] excerni: fluviatiles virus olere; quae vepribus frutetisque glutinatae cohaerent, quas sesilos vocant, ventrem et stomachum turbare, addit.

Marcellus earum usum penitus improbat. Apud Apilium lacte et pulte pastas invenies. In Medicina frequens earum usus. In capitis dolore, caput praecisum de collo suspenditur. Earundem pinguedine capilli multiplicantur. Integrae pro febris amuleto, de collo suspensae commendantur. Oculis caligantibus Africanas combustas et tritas. Marcellus Empiricus commendat; auribus dolentibus, cum oleo nardino aut rosaceo fervefactaas Asclepiades; cum hordeo decoctas Villanovanus. Cartilagines, carnem earum, glutinare, Hollerius prodidit; nervos Dioscorides. Tagautius emplastro ad maturanda oedemata adhibet. Sanguinis e [Orig: è] naribus fluxum concisae ex aceto sistunt. Cum melle et felle bovis mistae, anthraces maturant et rumpunt. Tritae cum suis volutis hydropicorum aquas exsugunt.

Aqua ex Cochleis destillata, hecticam febrem ad uncias sex sumpta tollit; maculas oculorum, cum fimo lacerti, corallio rubeo, et saccaro destillata, abolet: clavos et verrucas, resectas, mense Maio vel Octobri detracta et instillata sanat. Polen de testis limacum inanibus contritis fissuras manuum pedumque inspersus tollit, etc. Plura vide in Aldrovando.

[Note: Diffcrentiae.] Iam de Differentiis dicendum est. Multiplex autem ipsarum est varietas, magnitudinem, figuram, colorem, regionem, victum, vitam, et alia, si spectemus, sunt nigrae, albae, ruffae, varinae, nudae, tectae. Adhaerent fico, lauro, asphodelo, carduis, aut foliis gregatim.

In mari rubro, maximam, testa purpurea, cum spira in medio, mira colotum varietate, inveniri, scribit [Note: Aelian. H. A. l. 11. c. 21.] Aelianus. Sertum, inquit, dicens, summo artificio et ornatu


page 50, image: s062

contextum, e [Orig: è] floribus multiiugis, viridibus, aureis, rubicundis, peraequa intervalla digestis. Gyllius tantae se unam mangitudinis vidisse asserit, ut tantum vini caperet, quantum piscator exsiccare uno prandio poslet. In Aegypti Nilo grandissimae feruntur, vocales, ululantium expressa similitudine.

In agto Romano sunt quaedam lupinis paulo [Orig: paulò] maiores, quae autumno quorundam carduorum caulibus acervatim adhaerescunt, si Mathiolo credimus. Minutae forte [Orig: fortè] Plinio. Sunt et Echinophorae oblongae, quibus tubae loco utuntur tubicines; Pomatiae, quae cancellum qui testas ingreditur, raditur, raro [Orig: rarò] excedunt, et in Tridentinis montibus, e [Orig: è] Terra, hieme, et frutetis, uncis quibusdam ferreis, prope [Orig: propè] fruticum radices, terra circumfossa, eruuntur, praestantisimaeque censentur.

Seseli, quae silvestribus frutetis et sentibus adhaerent: et ex quibus quaedam opere vermiculato a [Orig: à] natura elaboratae conspiciuntur: Cavaticae in Balaearibus insulis quae non prorepunt e [Orig: è] terrae cavernis, neque herba vivunt, sed uvaemodo inter se cohaerent. Minus denique vulgares, quae adhaerente operculo eiusedem testae sese operiunt, et semper terra obruuntur. Circa maritimas Alpes quondam effodiebantur, forte [Orig: fortè] [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 56.] et hodie [Orig: hodiè] . A regionibus sunt Illyricae, quibus magnitudo praecipua; Africanae quibus fecunditas; Solitanae, quibus nobilitas; Siculae, quae modicae, quoniam magnitudo duras, facit, et sine succo, Astypalaicae, quae laudatissimae; Linusiae, abagro cui nomen lina est, ita dictae, iuwta Pytiuntem, medio inter Parianem coloniam et Priapum spatio; Germanae, quas Vegetius in potione equi prophylacti ca, admiscet. Aceratae, quae latae et multifariam nascuntur. Et hae quidem Terrestres sunt. Marinis accensentur, Sarmatica, Caelata, Olearia, Depressa, Rugosa, umbilicata, Echinophora, Cylindroides, et laevi turbine obtuso, addi his umbilici possunt.

Sarmatica, in mari Sarmatico invenitur. Dolium corporis mole aequat, cornibus arboreis cervum. Extrema cornua in orbiculos rotundantur, unionum instar splendentes. Cervice est crassa; oculis accensae candelae modo micantibus; naso obrotundo, et pilis felium ad instar obvestito; rictu oris magno, sub quo pendet prominetque carnea moles, aspectu subhorrida. Quatuor nititutr cruribus totidem latis et aduncis palmis.

In Dania se vidisse, forte [Orig: fortè] mentitur [Note: Aldrov. l. 3. c. 31.] Thevetus. Caelata, Caragolo demat, seu Scaragolo Hispanis, testa. est turbinata et satis longa, caelaturis inaequalis et scabra, intus laevi. Operculo superiore parte est non aspero, intus tuberoso, inaequali, et rubri coloris. Sucum salsum gignit, et venerem stimulat. Testa in aceto macerata, superiore veluti cute vel crusta spoliatur, redditurque cochleae margaritiferae modo splendens, nitida et unionis modo colorata. Huic similis est Cochlea maculis viridibus Aldrovadi, nec non ea, quae inter Turbinem et cochleam caelatam mediam naturam habere videtur. Quae hic exprimitur, operculo est miniaceo, miniaceis tuberuculis, turbine violaceo infra, fuperne [Orig: fupernè] ferrugineo. Cavitas inter turbines, viridi est colore.

Oleariae nomen a [Orig: à] Plinio inditum quod ea oleum decapularent, vel in [Note: Aldrov. l. 3. c. 32.] usus quottidianos haurirent. Rotunda est, in torta, et adeo [Orig: adeò] magna ut aquae quatuor libras capiat. Huiusmodi aurifices, additis ansa et basi in urceos efformant.

Depressa, est altera parte plana, altera excavata in voluminibus, quae initio parva paulatim crescunt ad foramen usque. Rugosa, rugas per transversum ductas, ita elatas habet, ut et striata dici possit. Colore est intus albo foris flavescente, valde [Orig: valdè] fragili. Umbilicatae, et quidem in medio, in satis insignem magnitudinem excrescunt. [Note: Aldrov. l. 3. c. 34. 35. 37. 38.] Aliae nigricant, aliae corneo sunt colore, aliae maculosae. Ad cochlearum terrestrium quae conglomeratae foeniculi crassioribus caulibus


page XIII, image: s063

[Illustration:

Echini quiantum gavis Rond.

]

[Illustration:

Echinus marinus ferrugigeus.

]

[Illustration:

Echinometra arnethestini coloris.

]

[Illustration:

Echini species oblonga aperta.

]

[Illustration:

Echinometra Aldrou.

]

[Illustration:

Concha Margaritifera.

]

[Illustration:

Contha imbricata Rond.

]

[Illustration:

Concha Echinata.

]

[Illustration:

Pina Magna.

]

[Illustration:

Concha Tridachnes.

]

[Illustration:

Concha squamosa.

]

[Illustration:

Concha Pictorum.

]

[Illustration:

Concha corallina.

]

[Illustration:

Concha rugata.

]

[Illustration:

Concha fasciata.

]

[Illustration:

Concha Longa.

]

[Illustration:

Concha vera cum animali.

]

[Illustration:

??? testa.

]


page 51, image: s064

adhaerent, formam quam proxime [Orig: proximè] accedunt. Echinophorae a culei quibus tota conspersa est, nomen indidere. Operculo, succo, substantia, a [Orig: à] parvo buccino non differt. Cylindroides pyramidem refert, pyri modo turbinata, magnitudine pugni, et punctis variis subcastaneis notatur. Laevem turbinae obtuso, politam admodum Rondeletius facit. Testa est crassiore, carne minus dura. Frequentissime [Orig: Frequentissimè] circa Levinum insulam capitur. Hisce adde Limacis marini insolentem speciem, nec non Cochleam marinam aliam tuberosam, quorum Icones damus. Umbilicum marinnm Bellonius lapidi rubro persimili tegumento rugoso et scabro occludi scribit, quodque solum inter Gallici Oceani turbinata politiem admittat. Rotundiori hiat ore, edulisque est. Clavicula earum herbarum more, quae sese arboribus alliganta [Orig: alligantà] dextra ad sinistram invertitur. Papaver in clavicula testae continetur. Rondeletio Umbilici vocantur, quod praeter foramen illud quo cochleae saxis inhaerent, quoque exserunt, alterum habeant umbilico admodum fimile, quod profundum convolutionum veluti centrum est, vel circa quod anfractus Cochleae convoluntur, veluti citca periku/klion.

Duos inprimis apud Rondeletium habemus, quorum prior, superiore parte latior, mox in turbinem desinens, nigris, rubris, et albis tuberculis, corallorum omnium colorem et naturam referentibus, distinguitur: alter ciceris magnitudine, qui in spongiis reperitur, veluti granulis rubri coralli aemulis conspersus est. Inter umbilicum et foramen quo corpus exserit, testam incisam habet, in cisutae operculi vice sunt.

ARTICULUS IV. De Echinis.

[Note: TAB. XIII. Aldrov. l. 3. c. 40.] ECHINUS, quem quidam cum Echeneide pisce perperam confundunt, Graecis. e)xino\s2, vel a)po\ to=u e)/xein e(auto=u tw=n s1arkw=n a)fanw=n ou)s1w=n, vel a)poto=u mh\ dun/asqai e)/xesqai dia\ ta\s2 a)ka/nqas2 o( e)stin o(/ a)kra/thtos [Note: Nomen.] quod teneri ob aculeos [Note: Descriptio.] non possit, dicitur. Quidam Carduum marinum, nec non Erinaceum vocant. Spinosus ergo [Orig: ergò] est piscis. Mirum est quod de iis Aristoteles reliquit. Eorum scilicet corporis partes dissectas coire rursus et redintegrari. Idemapud Aelianum et Philen invenies. Spinae ipsis pro pedibus sunt: his ingrediuntur et volvuntur in orbem. Hinc eos saepe [Orig: saepè] detritis aculeis inventias, quod Aristoteles et Plinius prodidit. Agilius et celerius moveri qui sunt cibo idonei, vel exinde colligas, quod semper aliquid algae suius implexum spinis gerant. Imminente tempestate sese affigere aut harena saburrare, ne a [Orig: à] fluctibus excuterentur, inde procellarum nautis praesagia, ab Oppiano, Plutarcho et Plinio creditum: at Bellonius frustra hoch credi prodidit, quod [Orig: quòd] multis promuscidibus instructi, a [Orig: à] fluctibus volutarinon possint.

[Note: Usus.] Sunt ex illis quidam a)/brwtoi, seu cibo inepti; sunt tamen quorum et in Eduliis usus est. Nullo enim tempore ovis carent, ut Aristoteles prodidit: maxime [Orig: maximè] tamen pleniluniis diebusque tepidis pleniores redduntur, eos si exdipias, quos Pyrrhaeus fert Euripus, qui hibernis mensibus meliores censentur. [Note: Galen. l. de attenuante victu.] Exiguum illudque humidum nutrimentum praebent, Mnesitheo auctore, sed quod Galenus stomacho commodum esse existimat. Ventrem deicere, omnes fere [Orig: ferè] scriptores annotarunt; magis eos qui circa Cephaleniam, lcariam, et Hadriam nascuntur, quia amarescunt, minus, rubicundos, melinos, crassiores, et qui cum raduntur, lacteum quiddam emittunt. Plinius secundus ius eorum multis verbis commendat, quo vocabulo aquam internam esse intelligendam, Gesnerus putat. Laco apud Athenaeum unum in os immissum una cum testa dentibus comminuit: nostri, in quit. Dalechampius lapide, testam frangunt, et flavam


page 52, image: s065

sive croceam partem, id est, ova, edunt, de quibus ita Perottus. Scinditur Echinus levi percussu, hir ta testudo in duas partes dividitur: abicitur altera, altera vero [Orig: verò] leviter aqua abluitur. Decidunt sordes, quae in iis pro visceribus sunt: remanent quinque partita ova, subruffa, ad stellae imaginem formata. Haec cruda sumuntur, saporenon iniucundo, quamvis nescio quid amaritu dinis habeant. Conditos mense Decembri olim, Palladius auctor est.

Qantum ad usum Medicum, vencnatos quidam prodidere, Arcesilaumque Batti Eudemonis F. cum in letalem morbum incidisset, marino Echino in potionem a [Orig: à] Learcho sumpto, [Note: Plutarch. l. de vir tut. Mulier. Dioscor. l. 2. c. 1.] mortem obiisse, apud Plutarchum legimus: quod tamen apud nullum alium invenies. Testae crematae cinis, Dioscoride teste, sordida ulcera expurgat. Eaedem contusae et ex aqua illitae luxuriantem carnem comprimunt, et incipientibus panis resistunt. Ad capitis manantia ulcera valere, Rondeletius auctor est. Ad abortum eundem prodesse Aetius [Orig: Aëtius] prodidit.

Contra urinae stillicidium valere Paulus Iovius reliquit. Quippe, inquit, qui frigiditate maris praealti, in quo degunt, (sexginta enim aut etiam amplius passuum gurgite oriuntur) ipsi quidem exigui sint, sed aculeos grandes durosque gerunt. Causa magnitudinis est, quod incrementum corporis in ipsos convertitur. Cum [Orig: Cùm] enim parum caloris obtineant, neque concoquere possint, multum ob eam rem habent excrementi: aculei autem et pili, et reliqua generis eiusdem excremento nascuntur. Duri vero [Orig: verò] et rigidi pene [Orig: penè] lapidis constant propter frigus. Ad [Note: Hippocr. l. 1. de morb. mulier.] secundas expellendas, Hippocrates tres tenuiter tritos in vino odorato propinat. Alopeciam, cinis cum adipe porcino vel ursino sanat, etc.

[Note: Disterentiae.] Differentiae Echinorum sunt variae. Sunt Toronenses, qui circa Toronem nascuntur. Candidi sunt, et spinis et testa, et ore, augenturque forma productiore quam [Orig: quàm] ceteri, estque iis spina parva, nec rigida, sed mollior. Euphatenses, quos Eratosthenes, [Note: Strabo Geogr. l. 16.] ut est apud strabonem, in insulis apud Euphratem, mirae magnitudinis esse prodit, alios pileis maiores, alios dukotu/lous2. In mari Indico facile [Orig: facilè] congium capiunt, si Aeliano adhibenda fides. Balthici, qui instar magni mali sunt, et in mari Balthico inveniuntur. Duros esse, punicei fere [Orig: ferè] coloris, et spiculis ademptis maculosos, Gesnerus prodidit. Circa Daniam quoque et Norvengiam habentur. Fluviatiles, ut Hermolaus et Massarius ex Paulo Aegineta prodidere. Purpurei mixto virore, quales in scopulis quibusdam maris mediterranei aqua contectis, apud Antii reliquias, et iuxta Baias, reperiri scribit Perottus, tam grata oculis varietate, ut, si colores durarent, nulla esset cum gemmis comparatio, sed mortuo pisce colores tabescunt. Agiles, qui velocius moventur, necsunt edules, *a)/brwtoi in de dicuntur. Calidiores quidem sunt, sed quia voraces iidem, et prae copia ingestorum cruditatem colligunt, ideo [Orig: ideò] in cibos non veniunt. Bellonio si credimus, maiores aculeos habent, sed crassitie minores sunt, vixque grandis gallinae ovum magnitudine excedunt. Diversa in eis colorum varietas. Sunt omnino [Orig: omninò] nigri, abli, vitrei, ruffi, flavi, cyanei. Quidam purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis, micantibus ad aculeos scintillae modo. Ovarius, ut Hermolaus vocat, quem Rondeletius ita descripsit. Forma eius in rotunditatem conglobata est, dempta una parte parum compressa, in qua os est rotundum, quinque dentibus in curvis, intus cavis, et in idem punctum coeuntibus munitum: ii quinque maxillis internis connexi sunt, quae ab ore intus erectae, ex acuto in latum tendentes, et ambienti calyci non continuae. Inter dentes interna caruncula quaedam est, quae linguae vice est; mox iungitur gula, quae in intestinum desinit longum, per testam stellatim dispositam, eius tenuibus


page 53, image: s066

fibris suspensum, tandem in parvum foramen terminatur. Hoc foramen ad egerenda intestina destinatum est, ex adverso oris situm, ita ut os in terram versum sit, excrementi foramen supra habeatur, Partus enim ex imo petitur, unde fit ut os ad partum sit versum, excrementum vero superius parte prona testae contineatur. Excrementa rotuda sunt exiguarum pillularum instar. Qualis intestinorum talis ovorum ordo est. Nam inter nigrum id quod carnis vice est, et intestinum ova flava cernuntur quae sola eduntur cruda.

Testa tota intrinsecus formainibus parvis plena est, per quae movendi facultatem nervi aculeis suppeditant: Extrinsecus in exigua tubercula eriguntur aculeorum cotylem excipientia, vinculo, mem branula, scilicet, obligata, ut in orbem moveri possint. Talis radii cum brachio articulatio. Aculeorum igitur caput cavum est, et in aculeum illi desinunt. His in gyrummovetur.

Spatagus et Brissus prout a [Orig: à] Rondeletio describitur, vix a [Orig: à] cordis figura recedit, aculeis parvis et raris septus. Os dentibus caret, verum maxilla in ferior superiore prominentior est, ad hauriendum aquam arenamque accomodata. His enim et luto vescitur. In interiore testa intestinum est convolutum, aqua et arena plenum, neque ova, neque nigrum illud continet, quod carnis loco est. Rari sunt.

Echinometra, quam cum Plinio, spinas longissimas calycem minimum habere Gillius putavit, cum Aristotele Rondeletius et Bellon. calycis potius magnitudine alios superare, crediderunt. Ille eius magnitudinis exhibet, ut ambabus manibus quaqua versum extensis vix capi potuerit. Hic in Insulis mari Aegaei ita profecisse vidit, ut ad duorum pugnorum crassitudinem extuberarent. De cetero, pelagiae sunt, minimis aculeis praeditae, brevibus et obtusis interceptae spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liventibus, et ex purpurea nitentib. Parte prona plenae, supina rotundae visuntur.

Aldrovandus quatuor exhibet, Prima est aculeis non admodum longis, coloris tota ferruginei. Altera spinis denudata, extrinsecus scabrosa, coloris eiusdem. Tertia, magnis longisque aculeis insignita, coloris tota amethystini. Quarta, omnium maxima, quae in Thyrreno et adriaco mari nascitur, tantae capacitatis, ut quinque aquae libras capiat, in superiore parte gibba et rotunda, in feriore plana. Circumferentia erat duorum dodrantum et palmi. Caylx evidenter in parte anteriore apparebat albus, in quinque ceu ventres, ut in Melopeoponibus divisus, quorum singuli tres habebant taenias, quarum media erat tamquam sutura, quae partes separat, et facillime [Orig: facillimè] aperitur, aperta figuram serrae refert. Binae illae aliae tcniae sunt colore quasi castaneo, crebris formainibus pertusae, quae tamen nisi expositae aeri [Orig: aëri] ; non apparent, quintuplo maiores ea sutura. Dentes habebat qui nos, concavos, figura triangulari, etc.

Est tandem Echinus Minimus pelagius, spinis grandibns, longis, et praeduris, modo pene [Orig: penè] lapidis. Plerumque un Iudeoltalis vocatur, quod perpetuo [Orig: perpetuò] nigrescat et sordescat. Testam iuglande maiorem non promit, estque reliquis omnibus vividior. Nam si supinum ponas, mox suas spinas deprimit, et se in pronam partem convertit. Gignitur in alto gurgite. Bellonius ita hoc genus descripsit. Plures habet quam [Orig: quàm] alii proboscides: idcirco citius repit, firmiusque haeret. Ovanon fert, sed sanguineum quiddam nigrum saniei simile, quo manus cruentat. Dentes verticilli modo habet quinos, circulari ordine dispositos, quibus algas, saxa, et conchyliorum testas arrodit. In interna eius parte multos nervos annexos cernas: ex quo in digenae coacervatam dentium congeriem, ita cum nervis exisccari sinunt, ut annuli vice ad signandum panem utantur. Refert enim quinquefolium, vel


page 54, image: s067

quippiam simile affabre [Orig: affabrè] delineatum. Ventrem in quinque partes distinctum habent, quae ab oris verticillo testae appensae, ad foramen excrementi coeunt [Orig: coëunt] , sed disiunctae sunt, et quasi interventu liminum dicriminantur. Totidem promuscides habent Echini, quod in testis foraminulis pertusis apparent. Sunt enim ultra sex milia in quolibet.

Ad hunc referri potest, ille qui in rubri maris littore semipedem latus, prona parte planis, superiore gilbus, paucioribus ac minus frequentibus spiculis praeditus a [Orig: à] Bellonio visus est; nec non ille maris rubri aculeis longissimis ferrugineis, ad rubrum vergentibus, cuius pictura Castelleto Genuensi debetur.

Quem in quinto genere Rondeletius reposuit, saxo inhaerentem, calyse quoque est parvo, spinis pro corporis ratione longis et duris, quo ad urinae destillationes felicissime [Orig: felicissimè] idem usus [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 5.] est. Idem est cum Echino Aristotelis, quem in Historia Animalium describit.

ARTICULUS V. De Conchyliis, et quidem Bivalvibus.

PUNCTUM I. De Conchis.

[Note: TAB. XIII.] HActenus de Echinis, sequuntur Conchylia, quae vel sunt Bivalvia seu di/qura, vel Univalvia. Ad illa pertinent, Conchae, Chamae, Ostrea, Pectines, Musculi, Mytuli, Tellinae, Balani, Pholades, Solenes, Pinnae: et Conchae anatiferae. [Note: Aldr. l. 3. c. 41.] Concharum plura sunt genera, quae ad Asperas seu striatas rugosasque et Laeves redigi possunt.

Ex Asperis est 1. Margaritifera quae et Indica quod apud Indos; apud quos be/rber, dicitur, plurima nascatur, [Note: Athen. l. 3.] et Mater perlarum dicitur. Androsthenes apud Athenaeum in Indiae vavigatione ita describit. Ostreum aspectu pectini simile, concha non striata sed plana, spissu, (hirsutam Echinorum modo [Orig: modò] male [Orig: malè] Plinius reddidit) non utrinque aurita, pepecinis modo, sed una tantum parte. In eius carne gemina concrescit, ut in suilla grando: modo [Orig: modò] colore adeo [Orig: adeò] similis auro, ut cum eo collata non facile [Orig: facilè] internoscatur, modo [Orig: modò] argentei coloris, modo [Orig: modò] omnino [Orig: omninò] alba, et piscium oculis similis.

[Note: Differentia. Plin. H. N. l. 32. c. 11.] Multa earumgenera Plinius recenset, cuiusmodi sunt, Pentedactyli, melicembates, echinophorae, etc. Interdum tam grandes in India reperiuntur, ut referant in ventam in mari insulae Borneo, cuius caro pondus septem et quadraginta librarum pendebat. Sunt quaedam totae argenteae: quaedam colore rubicundo flammeo micant.

[Note: Usus.] Carnes ab Indis quandoque crudae, quandoque assae comeduntur. Ex testis varia, ut cistae, pocula, cochlearia, scipiones mulierum, et rabulae lusoriae formantur. In dae mulieres armillas et monilia ex illis gestant.

De Margaritis in Historia Naturali foßilium agemus.

[Note: Aldr. l. 3. c. 43.] 2. Imbricata, seu imbricatim undata, sic dicta, quod test ad undarum ses ttollentium similitudinem distincta est. Graecorum vulgus Aganon, Caloieri Arabiae Tridacnem vocant.

[Note: Descriptio.] Est dura, carne concoctu difficili. Quae Tridacna Plinio dicitur, est pedalis longitudinis. Utraque testa libras medicas quindecim pendebat. Eo loco quo sibi in vicem connectebantur, singulae duos digitos, per transversum crassae erant. Allata erat Aldrovando ex rubro mari. Tridacna dicitur, quodononnisi [Orig: quòdononnisi] tribus vicibus deglutiri possit.

3. Striata cui striae percurrentes nomen dederen. Varia harum sunt genera. Albaesunt, nigricant, flavescunt, per ginglymum colligantur. Est quaedam longa, ovi figura, testis multum cavis, canaliculis parum profundis. Est et pectiniformis tota ex cinereo lutescens, fasciis tribus ochreis ornata. Est et extra ferruginea [Orig: ferrugínea] , intus albo, et purpureo violaceo varia, in qua animans luteo, caeuruleo, et rubro varium.


page 55, image: s068

Est et Candida ac admodum lucida: fasciam in medio habens lat am castanei coloris, cuius medium percurrit linea castanei coloris valde [Orig: valdè] saturati.

[Note: Aldrov. l. 3. c. 45.] 4. Echinata, quae pectini similis est, testis admodum concavis, striatis, in ambitu in cisis. In striis sive exochis eminent aculei frequentes, incurvi, certis intervallis a [Orig: à] se dissiti. Uniones [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 35.] in ea reperiri testatur Plinius. Nam et Iuba tradit, Arabicis esse concham similem pectini insecto, hirsutam Echinorum modo, ipsam unionem in carne ipsa esse grandini similem.

5. Squamosa, quae striis seu lineis semicir cularibus, squamarum in modum est exornata.

6. Longa, cuius duas species Rondeletius [Note: Aldrov. l. 3. c. 47.] ponit. Unam colore vario, in medio albescente, intus cum laevitate candido: Alteram, testa alba, aspera, lineis multis distincta, quam Plinii longam esse putat At Aldrovandus veram Plinii longam se exhibere credit, colore extra albo fuscoque variam, intus vero roseam, animante suo praegnantem. Idem aliam exhibet, parte quae replicatur, foramina multa, ordine disposita habentem, quae a [Orig: à] natura forte [Orig: fortè] , ut aer [Orig: aër] ingrediatur facta sunt.

7. Pictorum, quae ideo [Orig: ideò] ita vocabitur, quod testae eius pro conficiendis coloribus raderentur. Crassitudine plurimum excedit, et florem foris habet. Reperitur maxime [Orig: maximè] circa Cariam. [Note: Aldrov. l. 3. c. 48.] Aldrovandus unam exhibet ex Rondeletio colore Cinnabaris, aut Sandarachae, figura Spondylorum aut minorum Ostreorum.

8. Corallina, quae quod Corallum [Note: Pldr. l. c. c. 49.] colore imitetur ita dicitur. Externa testarum parte pectinem refert: sed lineis est aspera, tuberbulis rubris inaequalis, intus laevissima, candidi marmoris colore. Carnem habet duram, odore viroso, sapore salso. Post diutinos Austri flatus, et caniculae exortum in littus eicitur.

[Note: Aldr. l. 3. c. 50. et 51.] 9. Rugata, quae lineis multis et elatis, per transversum ductis rugata est: testis valde [Orig: valdè] spissis, coloris intus argentei, quae per ginglymum articulantur. Ex iis Spherulae precum et dentiscalpia conficiuntur.

Ad hanc pertinet Conchula rugata Rondeletii, quae a [Orig: à] latere ad latus multas veluti rugas sparsim et sine ordine habet, Testae sunt depressae, colore vario. Labra testarum crassa et tam arcte [Orig: arctè] connexa, ut sine vi non aperiantur. Diphilus carnem copiosum bonumque sucum gignere tradit.

10. Rhamboides, quae veteribus ignota videtur, quod testa sit musculorum marinorum testae simili, musculum striatum, Rondeletius vocavit. Tota concha nigricat. Rara est, quia in alto mari degit, duramque carnem habet. Bellonius Balanum Graecis dici putat, sed falso [Orig: falsò] ut apud Rondeletium videre est.

[Note: Aldr. l. 3. c. 53. 54. 55. 56. et 57.] Ex Laevibus est Concha Galades, Nigra, Faciata, crassae testae, et Tenuis testae. Galades sunt maximae et laevissimae, in tus vero [Orig: verò] candidissimae, non admodum concavae, caro ipsis alba, dura, concoctu difficilis, sucum crassim gignens. Satis raro [Orig: rarò] capiuntur. Nigra, hisce est similis, nisi quod intus et foris nigricat. Fasciata, testa est admodum laevi, dura, et marmorea. Nomen hoc obtinuit, quod quinque veluti fascias latas a [Orig: à] latere ad latus ductas habeat. Harum plures Aldrovandus exhibet. Crassae testae, a [Orig: à] galadibus et Chamis asperis, non tantum testarum crassitudine sed fasciarum ratione, quae in illis rariores et latiores sunt, et in his plures et unica tantum linea constantes. Aldrovandus aliquot earum icones exhibet, interque has clathratam maiorem et minorem. Ex ustis et in cinerem redactis praestantissimum antispodium fieri scribit Rondeletius. Tenuis testae, conchae, extra sunt colore foedo, lutulento cinereo, intus argenti modo resplendent.


page 56, image: s069

PUNCTUM II. De Chamis.

[Note: TAB. XIV. Aldrov. l. 3. c. 58. Nomen.] CHamarum nomen a [Orig: à] verbo xw=, ut Gesnero placet, derivatur, inditumque huic concharum generi, seu quod hient, seu a [Orig: à] capacitate. xh/mh Varino est xa/s1ma, id est, oscitatio, unde Plinius, Conchas Mar garitarum pandere se dixit quadam oscitatione. Galli flammas et flammatas vocant, ltali Peverazas, non tam quod sapore sint piper redolente, quam quod [Orig: quòd] pipere condiantur. Spartianus Ostreas et Lithostreas cum dixit in Heliogabalo Chamas tracheas et Chamas leas intellexisse Hermolao creditur. Quidam Hiatulas dixere, Galenus vero [Orig: verò] Concham pro Chama usurpavit. In genere eas si spectes, vix in tanta varietate constat, quomodo a [Orig: à] conchis et quibus notis differant, hoc unico excepto quod Chamae id peculiare habent, quod plerumque in littore hiantes in veniantur. unde earum nomen Ion Chius [Note: Aelian. H. N. l. 15. c. 12.] a)po\ to=u kexhne/nai derivat. De cetero ita Aelianus de iis. Chamae marinae et variae et multiplices sunt: aliae asperae, aliae leves: quaedam digitorum compressu confringuntnr, aliae vel saxo aegrae conteruntur. Quaedam ipsarum nigerrimae sunt, vonnullae argentei coloris similitudinem gerere videntur, aliae utroque colore mixito insignes. Ac quemadmodum earum est varium et multiplex genus, sic multas et diversa sedes habent. Quaedam enim in littoribus dispersae iacent in arena, vel in limo quiescunt: nonnullae sub algam subiciunter; aliae syis mordicus adhaerent.

[Note: Locus.] Aestivo tempore cum incipit messis, in Istrico mari gregatim natant, et leviter feruntur, cum ante id tempus [Note: Ingenium.] sua sibi mole graves efferri non possint. Contra, ex tranquillo mari mirifica voluptate afficiuntur, et Favonii mollibus auris afflari gaudent: eamque ob rem in latebras abditae, et in suis conniventes testis, cum a [Orig: à] tempestatibus mare conquiescere sentiunt, et Favonium flare, tum relictis sedibus, ad summum maris natant, et apertis testis eminent, et quiescentes ventum exspectant placidum ac secundum: qui si contigerit, alteram concham substernentes, alteram erigentes, hac pro velo, illa pro naviad navigandum utuntur, ut si eas procul videas, sic per tranquillum mare natantes, classem navium existimes: Quod si navem ad se accedere sentiunt, aut belluae impetu, aut valentioris piscis metu perculsae, contractis uno impeut testis, subito [Orig: subitò] delabuntur, Carnem alvum et urinam ciere athenaeus scribit: at Dioscorides urinae non meminit. [Note: Aldrov. l. 3. c. 65.] Dispescuntur in Laeves, et Asperas, Asperae xh/mai traxei=ai Graecis nomen a [Orig: à] testarum externa parte, qua lineas multas obliquas et cavas, ideoque musco oppletas habent traxere. Bellonius valvas tornatas et orbiculari fere [Orig: ferè] rotunditate habere dixit, Testas tam duras ut nonnisi valido ictu confringi possint. Labra haud quaquam in gyrum denticulata, sed Mytulorum more laevia. Movetur ut limax, et quia fortibus spondyliis constat, iis testas movendo per arenam lumbricorum more, conscendunt. In arena circa littora reperiuntur. Carnem ipsorum Icesius duriusculam, mali succi, parum nutrire, facile [Orig: facilè] excerni, marisque salsuginem referre pronuntiavit. Diphilus stomacho gratam esse addidit.

[Note: Aldr. l. 3. c. 59.] Laeves Chamae, Chameleiae Graecis dictae, testa duplici constant, quae tamen digitorum compressu facile frangitur. Conchis laevibus, quae Galades dicuntur similes sunt: ut tantam in Oceano magnitudinem adipiscuntur, ut quaternorum digitorum latitudinem, senorum vero [Orig: verò] longitudinem exsuperent. Intus et foris candidissimae sunt, Caro quoque intus candida, inque ea duo foramina cernuntur: alterum os est, alterum excrementi meatus, utrumque sinuosum, ut dilatari et constringi possit: hoc ad


page XIIII, image: s070

[Illustration:

Chama aspera Bellon.

]

[Illustration:

Chama Laevis Rond.

]

[Illustration:

Chama nigra Rond.

]

[Illustration:

Chama glicii meridis.

]

[Illustration:

Chama Peloris.

]

[Illustration:

Ostrca marina.

]

[Illustration:

Ostrea marina Rond.

]

[Illustration:

Ostrea siiluestris Rond.

]

[Illustration:

Ostrea gaidero poda.

]

[Illustration:

Spondiilus Aldro.

]

[Illustration:

Spondiilis Aldrou.

]

[Illustration:

Pecten.

]

[Illustration:

Pecten Versitolor.

]

[Illustration:

Peteunrinor castaneus cum animali.

]

[Illustration:

Pecten asper.

]

[Illustration:

Pectines alii Aldrou.

]

[Illustration:

Pectunculi.

]


page 57, image: s071

attrahendum aquam, illud ad reiciendum excrementum. Habent et mh/kwna, ut conchae ceterae. Latenter magis protuberante semper hiant. Facile [Orig: Facilè] a [Orig: à] calido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt, et facilius exanimantur, si longius secesierint a [Orig: à] mari. In arena cum Tellinis capiuntur. Moveri a [Orig: à] se, et sedes in littore mutare comperiet, qui eas in vasa aqua pleno immerserit; quod Veneti ut minus exanimes servent faciunt. Non elotae propter arenam respuntur: recentes elotae et adhuc vivae Tellinis non sunt posthabendae, Differentias earum varias Aldrovandus posuit, quem in Iconibus vide.

[Note: Aldr. l. 3. c. 60.] Sub Laevi comprehenduntur, Piperata, Nigra Bellonii, Nigra Rondeletii, Glycymeris eiusdem, et Peloris.

Piperata Bellonii Biverone quibusdam Italis dicitur, non tam quod ob piperis saporem sitim excitet, quam [Orig: quàm] quod perpetuo [Orig: perpetuò] bibat, neque diu sine aqua servari possit, atque in forum allata et aquae immersa geminam atque oblongam exserat ligulam, ut cochleae modo perpetuo [Orig: perpetuò] sitiens moveri percipiatur, In coeno degit, et usque adeo [Orig: adeò] tenues testas habet ut transpareant. Cardinibus non iunguntur in vicem infarctis, sed nervo ut ostrea. Labra habent laevia magisque in rotunditatis ambitum circinnantur qum Tellinae.

[Note: Aldrov. l. 3. c. 61.] Nigra Bellonii robore testae cum aspera facile [Orig: facilè] certat: nec crenas ita profundas in labris habet. Peloride quoque maior est et dulcior. Ideo [Orig: Ideò] glycymeridem putat.

[Note: Nigra Rondeletii] est testis oblongis, laevibus, duris, spissisque ae veluti marmoreis. Glycymeribus sapor carnis [Note: Aldrov. l. 3. c. 63.] dulcis nomen imposuit, facitque earum Macrobius mentionem. Sunt maiores quam Pelorides, testa oblonga mytulorum fluviatilium testae modo, sed duriore et spissiore, rugosa, non tamen obid aspera, ex albo ruffescente, carne et succi bonitate Peloridi similes. Sunt qui Glycyamaridas vocant. Aldrovandus Pelorides maiores Athenaei esse credit. Frustra vero [Orig: verò] Corycia in Plinio ad Chamas glycymeridas referas. Macedones enim teste Aegesandro, conchas asperas koru/kous2 ut Athenienses [Note: Macrob. Satur. l. 5. Aldrov. l. 3. c. 64.] krei/ous2, id est, arietinas vocant. Macrobius in cena adyciali Lentuli appositas fuisse dixit.

Pelorides non tam a [Orig: à] luto, (scribi deberet phi wrides2) quam vel a [Orig: à] magnitudine: pelw/rion sive pe/lwron significat to\ me/ga kai\ tera/stion, id est magnum et prodigiosum; vel a [Orig: à] Peloro Siciliae promontoio, iuxta quod optimae reperiuntur, nomen sortitae sunt. Athenaeus eas uno loco ex sententia fortasse Phililii a [Orig: à] Chamarum genere segregasse videtur. Duabus conchis constant, ut Rondeletius reliquit, quaenumquam ita iunguntur, quin semper hient seu vivo seu mortuo animali, etiam sine calidi contactu.. Eae oblongae sunt et laeves, ex albo purpurascentes, in medio connexae. Caro intus alba est, quae etiam contracta, tota testa vix capi potest, extenta longior multo [Orig: multò] est, rotunda, spissa, pudendo virili non absimilis, digiti medii crassitudine, In extremo altero foramina duo apparent, [Note: Bellon. de Piscib. l. 2.] alterum oris est rotundum, alterum excrementi. Bellonius a [Orig: à] calcinellis differre scribit, quod [Orig: quòd] turbinatiori et grandiori corpore constent. Calcinellae enim, inquit, compressiore sunt forma testa translucida, acmulto quam Chemaeloii teneriores. Media autem est inter asperam laevem constitutione et natura. Non enim ita horret ut aspera, neque ita glabrescit ut laevis, albo praeterea ac fulvo emblemate distinguitur.

[Note: Usus.] Eius caro durior est, quam Tellinarum. Diphilus copiosum bonumque sucum gignere tradit. Labra earum, addit idem, sunt crassiuscula, et tam arcte [Orig: arctè] connexa, ut nisi vi aperiantur, et saepe etiam rumpantur, priusquam os aperiant. Hucusque Bellonius.


page 58, image: s072

PUNCTUM III. De Ostreis.

[Note: TAB. XIV. Nomen.] TEstaceum quod Latini Ostreum et Ostream dicunt, Graeci veteres o)/streon, et o)/streion, vel a)po\ tou= o)stra/xou, vel quasi o)/steon quod testa velut ossea tegatur; moderni a)stri/dion, Psellus o)stri/dion, Hesychius u(rtako\n, vocant. Invenies tamen o)/streon pro toto testaceorum genere sumi. Undes Suidas Echinum qala/ttion to\ o)/streon tradit.

[Note: Descriptio. Aldr. l. 3. c. 66.] Formam quod spectat ita de iis Aldrovandus. Quod ad formam Ostreorum attinet, Bellonius inter bivalvium genera hoc peculiare ait esse ostreae, et pectini, ut partem habeant pronam et supinatam, quarum altera sit turbinatior ac praetumida, altera vero [Orig: verò] plana, Plinius alibi originem atque genituram conchae, quae Margaritas fert, esse ait, haud multum Ostrearum conchis differentem.

Alibi quoque Thethya ostreae similia esse scripsit. Et Hegesander apud Athenaeum hepatum piscem in capite duos lapides habere, colore splendoreque ostreis similes. Capita ostreorum generinulla eodew Plinio. Galenus ostreis pilos esse negat, sed melius Plinius oculis carere ostreas omnes dixit. Eidem praeterea ostreorum praecipus spondylo (caro hic interior) brevisunt, atque non carnose, nec fibris lacinioso, ac tota in alvo. Perottus spondylum in Ostreo esse scribit, callosum illud rotundum, albicans, quod intus habeat in medio, a [Orig: à] similitudine spondyli, quod nos verticulum dicimus appositum fusis, ut melius nendo vertantur. Nam reliqua caro circumspersa Lacinia dicitur. Quod Ovum vocatur. Wottonus non semper, sed vere habere ostreas asserit: moxque procedente tempore minui demumque totum fere [Orig: ferè] aboleri.

Aristoteles illud in altera tantum parte eis fieri voluit, idemque esse quod Echinos habere alias dixerat. Eodem auctore Ostreae meatum habent, quo excrementum secedat parte superiore. Idem Aristoteles testas eis tribuit scabras, alibi etiam labra crassa. Et Plinius quaedam silicum duritia tegi, ut ostreae et conchae dixit.

[Note: Generatio.] Quantum ad Gener atiovem nullum eis sexus discrimen, ut Plinius et Oppianus prodidere: ideo putrescente limo proveniunt, aut spuma circa navigia diutius stante, defixosque palos, et lignum maxime [Orig: maximè] : sed et in cavernosis et petrosis aquarum dulcium adventu gignuntur. Obtinere tamen ex putri producta aliquid [Note: Arist. de gene. l. 3. c. 11.] prolificum quamvis non coeant [Orig: coëant] , apud Aristotelem habemus, Hinc et Plinius. Nuper compertum in Ostreariis humorem ostreis fetificum lactis modo effluere, et Perrus Gyllius, Bizantinos ostrea serere et eorum quasi lac seminare; a [Orig: à] spectatae fidei se accepisse scribit. Grandescunt sideris ratione maxime [Orig: maximè] , sed privatim [Note: Plin. H. N. l. 2. c. 41.] circa initia aestatis multo lacte praegnantia, atque ubi Sol penetrat in vada. Sidus illud Luna est, quae plena corpora humentiora reddit, adeo [Orig: adeò] ut nec prudentes Chirurgi trepan otum aperiant, quia tum cerebrum magis difundi, et totam cranii capacitatem impleri est. Nullum eisdem sensum inesse apud Plinium legimus. Auditum esse non est verisimile, inquit idem, sed ad sonum se mergere solent, ideo [Orig: ideò] et silentium in mari piscantibus. Tactus tamen omnibus. Carere et motu Aristoteles prodidit. Aqua marina et limo pacuntur, quin et rore, quare e)rs1h/enta Ostrea, id est, roscida, Oppianus dixit.

[Note: Locus.] De Loco in differentiis agetur: hoc tamen addere placet, non tantum in pelago, dulcibusque aquis, et ubi plurimum influunt amnes reperiri: sed et in petrosis, carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa Grynium et Myrinam, quod apud Plinium legimus, Mirum vero [Orig: verò] quod apud Athenaeum habetur, posteaquam Appameam Phrygiae urbem, Mithridatici belli temporibus a [Orig: à] motu rerra


page 59, image: s073

discessisset, lacus, quiante ibi nulli comparuissent, repen te [Orig: tè] exstitisse, fluviosque et fontes novos ex iisdem locis terrae motu excitatos fuisse, veteres que multos exaruisse, ac nimirum plurimam aquam tum dulcem, tum salsam, tametsi ab eis locis mare longe [Orig: longè] abesset, ex visceribus terrae sic emanasse, ut tractum universum illum tum ostreis, tum aliis picibus marinis referserint.

[Note: Inimicitiae.] Infestos sibi Cancros marinos et stellas marinas ostrea habent. De illis auctor de natura rerum ita. Cum testas aperit ostrea ut clementioris aurae deliciis glorietur, cancer insidias ei repentinas praetendit, et lapidem inter eius testas proicit, ne illas coniungere possit, et si carnes ostreae comedit.

[Note: Usus.] Usum in Cibis habere nomo non novit, crudas, elixas, assas, omniumque testatorum nobilissimas, Bellonius [Note: Galen. l. de boni et mali succi li. 3.] prodidit. Legimus tamen apud Galenum, carnem ipsarum humidiorem et tenaciorem esse, est crassi succi, humoremque crassum, crudum, et frigidum gignere. Crudae salsum humorem de se fundunt, ideo [Orig: ideò] alvum movent, et tentiginem excitant, Elixae, humore suo destitutae, murmura excitant, secundum Iovium, secundum Iulium Alexandrinum, ob multam carnis molitiem concoctu faciliores sunt, ac pituitam potius quam [Orig: quàm] crudum humorem procreant. Assae, (assantur autem in craticula addito aromate multo ac salis momento, sed testis suis non avulsae) minime [Orig: minimè] noxiae sunt. Plinius crudas stomachum unice [Orig: unicè] reficere, fastidiis mederi, ac [Note: Macr. Sat. l. 9. c. 6.] leviter alvum mollire scribit. In pontificali cena apponebntur, teste Macrobio, echini initio et ostrea cruda. Qui modo [Orig: modò] edere eo volet, Lunae motum observet; hoc est, ea decrescunte, ea edas: senescente longe [Orig: longè] sunt deteruira.

In Medicina in venere quoque locum. Adhibentur ex mulso et pipere cocta contra tenasmu. Gariopontus hydropicis dedit. Usta ad labiorum ulcera et alia prodesse, apud Myrepsum habemus. Cinis dentes splendidiores efficit. Trita et optime laevigata ulcera rebellia exsiccaat [Orig: exsiccaàt] , quod Galeno debemus. Cinerem veteri urinae misceri adversus eruptiones in corpore humano et ulcera manantia Plinius reliquit. Marcellus Empiricus eundem, si in morem salis pane colligatur et voretur, statim ad removendam narium gravedinem proficere scribit. Rondeletius denique experientia comperit, ex testarum cinere factam aquam lixivam, ad minuendos tumores o)idhmatw/deis2 pedum et genuum plurimum conferre. Exsiccat, enim, inquit, multum digerit, et calefacit, si post ustionem cinis non lavetur.

[Note: Differentiae.] Differentiae Ostreorem sunt variae, quae a [Orig: à] loco et colore sumuntur. Locum si spectes, sunt 1. lmeno/strea ut Aristoteles vocat, quae in stagnis marinis nascuntur. Rondeletius ea ex duabus testis componi ait modice [Orig: modicè] concavis, et parum in dorsum elatis, foris inaequalibus et asperis, in tenues laminas facile [Orig: facilè] sectilibus, intus laevibus et candidis. Testas parvas esse; carnem mollem, suavem, concoctu facilem.

2. Littoralia, quae in littoribus (pro\s2 h)o/s1i) in veniiuntur: necnon saxis limi et aquae dulcis expertibus. Parva sunt, dura et acria.

3. Pelagia, seu marina, quae in mari nascuntur, parva et rara. Grandescunt quidem sideris ratione maxime [Orig: maximè] : sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnantia, atque ubi [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 6.] sol penetrat in vada. Haec videtur causa, quare minora in aliis locis reperiantur. Opacitas enim prohibet incrementur, et tristitia minus appetunt cibos. Sunt aliquando in Mediter raneo multa simul connexa, et supra se posita. Inter haecrepunt Scolopendrae, et vermes in canaliculis inculsi vivunt. Testae foris sordidae et luto obductae, et ex crustis multis sive laminis constantes, intus laeves et albae. Caro mollis: circa eam fibrae multae veluti fimbriam constituentes, eam aliquando ambiento


page 60, image: s074

purpureo crine, quae praestantiae nota est authote Plinio, qui Calliblephara dixit.

4. Britannica, quae omnibus praeferuntur, quaeque Maslarius post Lucrina [Note: Iuv. Satyr. 4.] inventa fuisse, et Ruputina Iuvenali dici putat.

5. Santonica, quae magis salsa et acria iudicantur.

6. Burdigalensia, inter quae Medokina ab oppido vicino Medoe [Orig: Medoë] , dicta, [Note: Horat. Satyr. 4.] capite nigra, suavitate praecellunt.

7. Circaea, quae ab Horatio commendantur.

8. Abydena, quae olim a [Orig: à] ganeonib. celebrari solita, Clemens Alexandrinus in Paedagogo prodit.

9. Lucrina, a [Orig: à] Lucrino Campaniae lacu, in sinu Baiano, prope Puteolos ita dicta, de quibus ut et de Britannicis ita Plinius. Nondum Britannica serviebant littora, cum Orata Lucrina scilicet littora nobilitabat: postea visum tanti in extrema Italia petere Brundusium ostreas: ac ne lis esset inter duossapores, nuper excogitatum, famem longae advectionis a [Orig: à] Brundusio compascere in Lucrino.

10. Brundusina, de quibus ita idem. Gaudent peregrinatione transferrique in ignotas regiones. Atque ita Brundusina in Averno compasta, et suum retinere sucum, et a [Orig: à] Lucrino adoptari creduntur.

11. Cumana, quae Strabo praestantissima facit. Nihil interim de suburbanis circa Venetias et Adriaticis, quibus Bembus teste Calcagnino palmam dedit, dicemus. Plinius paucis meminit, dum in quit. Dicemus et de nationibus, ne frau dentur gloria sua littora, sed dicemus aliena lingua, quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit. Sunt ergo Mutiani verba quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Getulicis, acriora Lepticis, pleniora Lucensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora lstricis, candidiora Circiensibus.

Quantum ad Colores ruffa sunt in Hispania, fusca in Illynco, nigra et carne et test Circaeis, quibus palma mensarum diu tributa est. In mari rubro flammeis illustrantur Zonis, ea ut diceres varii coloris temperatione ad colorem iridis accedere; adeo [Orig: adeò] lineis perpetuo ductu inter se distantibus distinguntur. Meliora ita descripsit Plinius. Praecipua habentur in quacumque gente spissa, nec saliva sua lubrica, crassitu dine potius spectanda, quam latitudine, neque in luto capta, etsi ea Veneti ceteris antecellere opinentur, neque in arenosis sed solido vado, spondylo brevi atque non carnso, nec fibris laciniosa, ac tota in alvo. Addunt peritiores notam; ambiente purpur eo crine fibras, eoque argumenta generosa interpretantur, calliblephara appellantes. lovius maxime [Orig: maximè] probari tradit, quae magnarum navium carinis adhaerent, et ab urinatoribus de manu colliguntur. Praeter haec sunt adhuc Ostrea Silvestrta et Gaideropoda. Illa vulgus in Provincia Scandebec vocat, propterea quod sapore sunt acri, et ideo [Orig: ideò] delicatorum labra ca lefaciunt et urunt. Testa sunt pellucida, partibus quibusdam flavescente, alias purpurascente, foris crinita et crispa, intus splendida, levissima, candidissima. Carnem habent parvam, salsam, subamaram, et insuavem.

[Note: Athem. Dip. l.3.] Facit horum Athenaeus mentionem, multique alimenti esse dicit, sed virus olentia, et ori ingrata. Reperiuntur in mari mediterraneo. Testa in fucis mulierum lapidis specularis vice usurpari potest, et exsiccantibus pulveribus utiliter admisceri. Gaideropoda quasi pes asini dicitur apud Graecos, qui daideron hodie asinum vocant. Testa eius, describente Bellonio, [Note: Aldrov. l. 3. c. 68] eximio naturae artificio, superior inferiori infarcta est, ut quibusdam veluti cardinibus annexa, nigroque nervoin eius medio inter tubercula et sinus coaptato, vincta ac constricta esse videatur.

Tubercula quoque superiora duobus acetabulis inferioribus bene [Orig: benè] correspondent, ut et inferiora superioribus. Proionde apertas Gaideropodas,


page 61, image: s075

si quis attente [Orig: attentè] intuebitur, in his branchias, (hoc certe [Orig: certè] ridiculum est, nullum enim ex testaceis habet) et stomachum et reliquas partes nutritorias contemplabitur: imo [Orig: imò] etiam auriculas fungi crispi figuram referentes, magnitudine grandioris acetabuli, polypi, quae dilatari ac contrahi soleat: umbilicum vulgus esse putat. Rondeletius haecpro spondylis, qui Athenaeo traxh/loi, a)po\ th\s2 traxu/thtos2, id est, ab asperitate dicuntur. Meminit eorum Plinius et Galenus, interque ostracoderma recenset; Macrobius etiam, qui inter cenae Pontificalis prima fercula numerat; sed et Columella, qui inter testacea reponit. Duplici spondylus, secundum Rondeletium testa constat, intus cava et laevi: foris scabra, ad ungulae asini formam rotundata, latioreparte, quae et inferior dici potest, tenuior est, et multo [Orig: multò] minus densa, minus concava, arcta valde [Orig: valdè] et firma articulatione connexa: utriusque enim testae binae apophyses sunt, sive tubercula, quae binis acetabulis vicissim recipiunt et recipiuntur: vinculo medio nigro et valido cohaerent. Caro interna ostreor. carni similis est. circa hanc fimbriata membrana. Intus caro, sed durior, et virus olens. Adnascuntur saxis, et ita haerent, ut nonnisi malleo, aut fracta saxi parte capiantur. Rondeletius idem, in saxis Fresconiis Agathensis sinus parvos reperit. Reperiuntur in eis cancri parvi. Aldrovandus aliquot spondylorum genera exhibet, interque illa elegans quoddam, plurimis extra tuberuculis obtusis praeditum, ab uno latere rubicundis, ab altera inter viridem et caeruleum ambigentibus, quibus tamen rubra etiam permiscentur tubercula: summum caput seu vertex candicat. Intus circulus satis conspicuus colore viridescente totam fere [Orig: ferè] concham prope [Orig: propè] extremitatem ambit: dein color sequitur castaneorum, dein albus et subviridis. In medio velut umbilicus est, addito luteo constans.

PUNCTUM IV. De Pectinibus.

[Note: TAB. XIV. Nomen.] PEctines, si Gyllium sequimur, a [Orig: à] rugis seu imbricaturis illis quibus signati sunt ita dicuntur. Plinius aliquando a [Orig: à] pectunculis distinguit, nonnumquam utrumque promiscue [Orig: promiscuè] nominat. Graeci kte/nes2 nominant, ob manuum et pedum similitudinem, ut Nicandri interpreti placet.

[Note: Descriptio. Arist. H. A. l. 4. c. 7.] Descriptiones exactas in differentii dabimus, hic dicere sufficiat bivalves et clusiles esse; ut apud Aristotelem legimus, seque concludendo tueri: pectinatim eis divisas testas; ideo [Orig: ideò] Athenaeo r(a/bdwton, et traxou/strakon dici: utraque parte auritas, easdemque reseratiles esse. Nam ab altero latere nodo ligantur, ovum dictum altera [Note: Athen. Dipnos. l. 3. Plin. H. N. l. 9. c. 51.] tantum parte eis fieri: Athenaeus eis ostrea in quibus nascuntur margaritae contulit. Sponte in arenosis et limosis locis proveniunt: in sinu vero [Orig: verò] Aquitanico et Normannia capiuntur frequentissime [Orig: frequentissimè] . Anno autem perficiuntur. Temporibus pluviosis proveniunt plurimi, quod et aliis testatis accidit. Nam squalore pectines magis trahunt ruffum colorem. Iamque in Pyrrheo Euripo pectines aliquando defueruunt, non modo [Orig: modò] propter ferramentum, quo piscatores abradendo ubertim caoerent, verum etiam propter siccitates. Quae autem ova in iis appellantur, quamvis vere [Orig: verè] iis insint, moxque procedente tempore minuantur aboleanturque, tamen nihil ad generationem conferunt, sed indicium sunt nutricationis melioris, quale in sanguineis pingue [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 36. Plin. H. N. l. 9. c. 39.] est. Oculi ut ostreis nulli, Conchis dubii, sic pectines si quis digitos ad versus hiantes moveat, contrahuntur ut videntes. Volare sagittae, modo, nisi forte [Orig: fortè] hoc ad Lolliginem pertineat, Plinius prodidit: sed et stridere sentiuntur, quoties per summa humoris nitibundi feruntur. Massarius per aera [Orig: aëra] volare negat. Cum enim, inquit, callo illo interiori ambae testae connexae sint, ut difficile


page 62, image: s076

divelli queant, non possunt ita libere [Orig: liberè] aperiri, ut volare valeant etc. Tanta tamen velocitate dehiscunt: ut ex vehementi repercussione faliant, et superiactent, ut quasi volare videantur.

[Note: Usus.] Usum in Cibis quod attinet, fuere olim apud antiquos celebres, nec in Cotyis convivio omissi. Celsus et Archigenes stomacho aptos faciunt. Galenus sucum alvum ducere non aliter ac serum lactis scribit. Xenocrati dulces sunt ac facilius ostreis concoquuntur. Magis assati, secundum eundem, minussucci habent et difficulter excernuntur: in testis suis si assentur, minus huius in commodi habent, facilius alunt, et valentiores sunt. Nativam autem dulcedinem in muria conservant et urinam movent: ac candidi quidem et lati sunt dul ciores atque albi duri: ruffi virosi et urinam cient: varii autem medii sunt, et eorum aliqui fucis similes, qui per se dati difficulter concoquuntur, et tamen urinam movent. Diphilo candidimolliores sunt.

Locor. varietas bonitatis differentiam in vexit. Methymnaeos a [Orig: à] plaerisque gulae amatoribus suis temporibus [Note: Clemens Paedag. l. 2. Varroin Satyra.] expeditos Clemens Alexandrinus testatur. Varro pectunculum Chium, inter cancrum ciborumque exquisitas delicias comprehendit. Horatius Tarentinos laudat, ideo [Orig: ideò] in eorundem numismatib. frequenter occurrunt. De reliquis ita Xenocrates. Pectines, inquit, optimi sunt, qui ad iustam magnitudinem pervenerunt, cavi, colore nigriore: praestant autem vere ac aestate, siquidem eo tempore ad Lunae in crementum optime [Orig: optimè] augentur. Omnibus autem antecellunt Mytilenaei, magnitudine, natura, humoris bonitate. His similis Ionium mare iuxta Illyrida, Hetruriam, Salonas, et Latium producit. Iam vero [Orig: verò] et Chios et vicinae insulae, item Alexandria eiusmodi pisces ferunt. Pontus quidem etiam multos fert, sed minutos et qui etgre [Orig: etgrè] augeantur.

Usum in Medicina si spectes, Trallianus in colico affectu dari iubet. Plinius [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 9.] urinam ciere, et quae in vescia sunt moderate [Orig: moderatè] detergere scribit. Ad Venerem excitandam non minusvalent quam [Orig: quàm] ostrea.

[Note: Disterentiae.] Differentiae pectinum sunt variae: sunt magni, quibus altera valvular. latior veluti tegmen superposita est; sunt et ruffi, candidi, versicolores, candidi et lati: sunt utraque parte auriti, alterutra tantum, nulla, se Bellonio fides est. Ex auritis, quidam utramque aurem habent magnitudine; alii minores aures habent quam [Orig: quàm] caput testae; quidam tam magnas, ut ab una aure ad alteram ducta linea, caput testae non tangat, sed potius emineant aures; alii denique una aure minores. Duos Rondeletius descripsit: Priori, testa est qua parte aurita, strictior, deinde amplificata in orbem circumagitur, altera modice [Orig: modicè] cava et in dorsum elata, altera veluti alterius operculum. Intus carnis multum habet, quae circa medium etiam carnosum, longum, tenerum, alligata apparet. In est in carne particula luteum ovor. colorem referens. Spectantur, mh/kwn, et os tubae modo factum, atque intestinum tenue luteo plenum. Tota caro in ambitu membranam habet veluti fimbriam versicolorem, ex qua fila et multa et tenuia dependent. Huic similem Aldrovandus ponit, testa ferruginei diluti coloris, fasciisque ferrugineis. Alter superiore est tot corpore longior et strictior, amplioribus auribus, utraque testa pectunculorum Burdigalensium modo concava. Aldrovandus plurimas earundem figuras, auriculis et colore differentes exhibuit, interque eos versicolorem, castaneum eburneum, et croceum qui auriculam unam habet satis latam proportione animalis, rudimentumque alterius. Eburneus in summitate macula quadam rubra condecoratur, cui alia lutei coloris insidet. Est et asper colore fuso, cuius Iconem adicimus.


page 63, image: s077

PUNCTUM V. De Musculis.

[Note: TAB. XV. Aldrov. l. 3. c. 70. Nomen.] TESTACEA, quae vulgariter Musculi vocantur, Plinius quandoque myias, aliquando myiscas, nonnumquam myscos, saepe [Orig: saepè] musculos appellat. Athenaeus mu\as2, Aristoteles e)la/ttous2 mu/as2, vocant, moderni Graeci mi/dion, id est, parvum musculum dicunt: nos musculos simpliciter minores appellamus. Rondeletius ita eos describit. Sunt ex ostracodermorum genere, quae tenui testa et duplici conteguntur, circa saxa aut ligna nascuntur pilis, et veluti lana alligantur. Testa foris nigra, fere [Orig: ferè] semper vel musco vel lanugine obducta, intus laevis et splendens, ex albo caerulea, parte acutiore crassior et spissior, reliquo ambitu rotundo tenuior. Caro intus pallida, cum non cruda est, cocta vitellis ovorum similis, in ambitu fimbriata, in eo formen est evidens ad attrahendam aquam, neque enim per villos trahit: in media carne est particula carnosa linguae similis: in est et mutis, et pituita quaedam glutinosa, callo albo adhaeret. Reperiuntur et in mari et in aqua dulci stagnante: numquam vero [Orig: verò] fere [Orig: ferè] in rapidis fluminibus.

[Note: Usus.] Ubique fere [Orig: ferè] in Cibum cedunt, sed optimi sunt Ephesii. Marini commodum praestant nutrimentum: qui in aqua sunt dulci, carne sunt dura, concoctu difficili, pravi succi. Laudatissimi qui in in feriore Germania ex Oceano Germanico capiuntur. Medicinam si spectes, ad ciendam et urinas multum praestare vult Athenaeus, cui Celsus adstipulatur. Marinum tritum ex oldo vetere talorum tumoribus et doloribus impositum mederi, Marcellus Empiricus reliquit. Aquatiles ad nebulas oculorum in iumentis adhiberi, testis est Gesnerus. Uruntur super carbonibus, et corium externum detrahitur usque ad medium, quod album apparet: additur Zingiber, er chalcanthum paribus portionibus, et ex his mistis, pollen in oculis equi inflatur.

PUNCTUM VI [(transcriber); sic: V] . De Mytulis.

[Note: TAB. XV. Aldrov. l. 3. c. 71. Dioscor. l. 2. c. 7.] MYtulorum nomen a [Orig: à] Graecis mutuavere Latini, muti/lous2 eos illi vocant. Dioscorides testam ipsam mu/aka dixit: animalia Oribasius myacas; Athenaeus mu/as2 s1killw/deis2, quod [Orig: quòd] scyllam quidam ex iis resipiant; Aristoteles mu/as2 puelw/deis2, non solitos a [Orig: à] figura, ut Gaza vertit, nec latioris et amplioris conchae, ut Niphus, sed in imo maris, seu gurgite nascentes, ut Rondeletius, nisi forte [Orig: fortè] phlw/deis2, quod in limosis producantur dici debeant, ut Gesnerus innuere videtur. Iovius cum Tellinis eosdem esse censet, sed falso [Orig: falsò] , ut in seaquentibus apparebit. Dioscorides sane [Orig: sanè] , Galenus, et Aegineta distinxere, ideo separatim de utrisque agunt.

[Note: Descriptio. Generatio. Aristot. de gen. H. A. l. 3. c. 11.] Descriptionem inter Differentias quaere. Sponte [Orig: Spontè] naturae in arenosis proventiunt, quod ante Plinium Aristoteles prodidit: prodire tamen et aliqua ab ipsis emissa facultate, (buccinae et purpurae, quae favare dicuntur, id est quasi a [Orig: à] seminali natura humores quosdam mucosos emittere) vel potius sobole, quippe minores subinde iuxta principium adnascuntur, Massario ex ipso Aristotele visum.

[Note: Usus.] Reperere et in Cibis locum, tam elixi quam [Orig: quàm] assi. Crudi virus et scyllam resipiunt. Elixi, et acrioribus quibusdam, ut sinapi, nasturtiove conditi, illud deponunt. Assi, sitim vehementer excitant. Deteriores sunt qui in locis arenosis, aut inter testas figlinas proveniunt, quam [Orig: quàm] qui in [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 9.] algosis gignuntur. Autumno et ubimulta dulcis aqua miscetur mari, bonitatem servant, procedente tempore amaritudinem trahunt, et colorem rubrum. Oprimi quoque mytuli, quando illa sic vocata ova continent. [Note: Lemn. de Nat. mira. l. 3. c. 7.] Ius corpus augere Plinius reliquit: eodem sues, teste Lemnio, pinguescunt.


page 64, image: s078

Maiores duri sunt, ideo [Orig: ideò] concoctu difficiles: sanguinem procreant crassum, succumque non adeo [Orig: adeò] bonum: copiose [Orig: copiosè] tamen alunt, et ventrem urinamque cient.

In Medicina, easdem cum Musculis facultates habet. Carnes ad canis morsum valere scribit Dioscorides, [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 9.] sed revugnat Galenus. Iuri multum Plinius tribuit. Myacum ius, inquit, traditur alvum et vesicas exinanire, et in teranea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. Itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulari, in flationibus etc. Concha ad excipiendum oleum loco cochlearis utuntur.

[Note: Differentiae.] Differentias aliquot apud atthores invenias. Sunt enim, se locum spectes, alii Marini, alii Fluviatiles. Hi marinis suntsimiles, in eo tamen differunt, quod minores sint, subrecti appareant, atque humi pinnae modo in figantur. Sedem non mutant, grandi hiatu suas testas pandunt, easque reseratiles et clusiles, tenues, intus glabras, pictorum coloribus accommodatissimas habent. Gustus sunt ingrati. Marini, ut Bellonius habet, villos extrorsum habent more pinnae, ab ea testae parte qua scopulis haerent, per quos alimentum exsugunt, atque arenas et marina deiectamenta attrahunt. Cancrum pinnae modo in concha mutrit, orbicularem, parvum, suis sic membris absolutum, ut et incedat et alatur, et ova excludat grandi lente multo [Orig: multò] maiora et crassiora; humi accumbant, cum tamen glandes sive muscioli adhaerendo pendeant. Differunt et magnitudine, rotunditate, et gustu. In maioribus cancelli, ut dixi, nascuntur cancelli. Salem virusque respiunt quidam. In eo vero [Orig: verò] a [Orig: à] ceteris ostracodermis differunt, [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 4.] teste Aristotele, quod tenuia labra habeant. De magnitudine trium vel quatuor heminarum, quod apud Plinium legitur, nil dico. Videtur hoc Phocae vel Lepori marino competere, vel in genere conchis debere adscribi.

Aldrovandus plura earum genera cum Iconibus exhibuit, inter quae est, Castaneus, Niger cum tuberculo adnato, alter cum striis flyavis. Fluviatilium alium maiorem, alium minorem dedit.

PUNCTUM VII [(transcriber); sic: VI] . De Tellinis.

[Note: TAB. XV. Aldrov. l. 3. c. 72. Nomen.] TEllinarum nomen Athenaeus Latinorum mytulis tribuit, Plinius pectunculis illa, quae Tellinis a [Orig: à] Dioscoride adscripta sunt. Nos hic illas intelligimus, quas moderni Graeci cifu/dria, Lesbi incolae Chinades, Galli Narbonenses et Romani Tellinas, o(/ti ta/xista gi/nontai te/leiai, quod ocissime [Orig: ocissimè] perficiantur, Veneti Capparazole, sive Capparole, a [Orig: à] capparis similitudine, appellant.

[Note: Descritio.] Descriptio inter differentias quaeratur. Non tantum in mari, et portubus undis agitatis degunt, sed et fluviis. Locis vero [Orig: verò] arenosis maxime [Orig: maximè] delectantur.

[Note: Usus.] In Cibis laudem prae ceteris testatis meruere. Plus succi habet earum caro, quae etiam reliquarum carne mollior. Recentes, secundum Dioscoridem, stomacho sunt utiles, sed maxime [Orig: maximè] ius earum. Elixas, dulces [Note: Oribas. 2. Coll.] esse, earumque ius alvum solvere Oribasius prodidit. Venetiis, Genuae, et Romae rustici in saccis per urbem circumferunt, quas modiolis divendunt. Cum enim esxiguo corpore (verba sunt Bellonii) constent, nec facile [Orig: facilè] aperiantur, gustuique gratae sint, mirum in modum ob id expeti bellariorumque loco aslumi solent, inprimis, si ab arena optime [Orig: optimè] , repurgatae fuerint. Marinae inprimis, et in his tenuiores, quae Athenaeo Basilicae [Note: Durant. in Thesauro sanit.] commendantur; et quod Castor Durantes ventriculo noxias esse scribit, de fluviatilibus forte [Orig: fortè] sumendum est. Sitim certe [Orig: certè] istae exitant, calculosque gignunt: Oribasius tamen maiores esse, et plus succi habere, Aegyptias inprimis, scribit. Clausae sale sparguntur, et per testas humorem trahunt.


page 65, image: s079

In Medicina ustae cinerem reliquunt causticum, adeo [Orig: adeò] , ut is cum cedria myxtus et in stillatus, evulsos radicitus [Note: Gaelen. de simpl. med. 11. 38.] palpebrarum pilos renasci prohibeat. Arotaeus in Iliaco affectu ius ipsaru, propinari iubet. Pueris ad sonum tubae imitandum usui esse, Athenaeus [Note: Athen. Dip. l. 3.] prodidit. Sopater etiam in Comoedia quae inscribitur Eubulotheombrotus scibit. At resiste, e [Orig: è] Tellina repente ad meas aures suavis quidam sonus illapsus est.

[Note: Differentiae.] Quantum ad Differentias et Gemera, Athenaeus alias marinas, alias Fluviatiles, seu quae in fluviorum ostiis reperiuntur, fecit, et addit, in Canopico ostio et Nili ascensu multas esse. Illarum leptote/ras2 seu tenuiores Basilicas idem vocat, et alvum subducere, beneve nutrire ait. Hae, quia maiores, Basilicarum nomen mererentur, nisi eypressa Athenaei in contrarium verba essent. Bellonius Basilicas ita describit. Laevis est Tellinarum testa, candida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudine diffusa et augusta mediocriter fortis et quod dammodo teres. Rondeletius duas etiam species ponit, quarum una duplici testa constat, utraque simili, laevi, valida, et satis spissa, in ambitu ferrata, qua de causa ad unguen coniunctae sunt, intus leviter cavae; altera, in ostio Araris fluminis invenitur, in sinu Agathensi, superiori similis, nisi quod testa sit maiore, minusque spissa, et ex rubro flavescenti parte, qua testae colligantur, in acutiorem angulum desinente. Addit et Tertiam, colore candido, testa pellucida, et additamentis multis conflata, intus laevissima. Tenuis ad. modum, et ambitu magis rotundo. Aldrovandus plures appsosuit, inter quas sunt nonnullae cum dentalibus; una etiam testa diaphana et fragili; alia cinerea, lineis purpureis. transversalibus.

PUNCTUM VIII [(transcriber); sic: VII] . De Balanis, et Pholade.

[Note: TAB. XV. Aldrov. l. 3. c. 3. 73. Nomen.] BAlaniseu glandes, a [Orig: à] glandium similitudine nomen obtinuere Pollicipedes Bellonius vocat, quia vulgo poulsepieds dicuntur, quod pollicum in pedibus similitudinem habeant.

[Note: Descritio.] Descripsit eas ita Rondeletius. Id genusglandem esse colligimus, quod illi cum glandibus magna sit similitudo. Nam ug glandis quercus vel Ilicis pars prior levis est, et in acutum tendit, posterior aspera; sic haec, quae saxo exhibemus affixa, posteriore parte, qua sayis haerent, rugosa sunt, et aspera, glandiumque caliculis, posteriore, earum partem arcte [Orig: arctè] retinentibus simili, Plura ex una radice pendent e [Orig: è] sanorum rimis. Ex testaceorum genere sunt. Pars enim prior, longa, rotunda, ex duabus testis componitur, colore et laevitate unguium, in medio [Orig: medío] rima est, ex qua capillamenta quaedam veluti plumae rubescentes prodeunt. Concha una veluti ex multis acutis unguibus constant, tota in quinque digitorum longitudinem accrescit. Crassitudine sunt pollicis in Hispania; in Britannia aremorica minores. Pars posterior quae saxo alligatur, corio duro asperoque potius quam testa constat, ex nigro flavescit. Plura in Differentiis vide.

[Note: Locus.] De Loco non est quod multa addamus. In Hispaniae parte ea quo Oceano alluitur, in Normannia et Britannia frequenrissimi sunt, perque vicinas urbes et pagos divenduntur. Racematim Oceani caudibus adhaerent.

Laudantur in cibis, tamquam optimi saporis ab Epicharmo, et qui mirum in modum fastidia stomachi sublevent, et mulierum malaciis accomodentur. In convivio quo Lentulus flamen Martialis inauguratus est nigros et albos appositos esse, Macrobius testatur. Elixi ex aqua


page 66, image: s080

salsa pulpam habent duriusculam, quam auferunt, sinistra tenentes radicem, ad quam alligantur, dextra vero [Orig: verò] caput arripientes: quod posteaquam contorserint, pulpam a [Orig: à] theca extrahunt, ut ambiens corpus relinquatur vacuum calami modo. Pulpa autem quae inde egressa est, lumbrici modo oblonga, rubra, teres, aceto piperato maceratur ac manditur, Archigenes quoque apud Galenum stomachi cis convenire scribit,

[Note: Differentiae.] Differentiae et Genera eorum recensentur aliquot. Sunt 1. Maiores, quos ex Rondeletio superius descripsimus. 2. Minores, qui nascuntur iu saxis et rimis navium, quae diutius immotae uno in loco manserint. Adnascuntut etiam mytulis. Striatae sunt, foramen habent, e [Orig: è] quo veluti forndem emittunt, multae simul nascuntur. Intus parum carnis continent, et parvae sumper manent. 3. Aegyptii, qui ad Nili ostia capiuntur, et sunt, teste Athenaeo, dulcess teneri, ori grati, copiosi, nutrimenti, multi succi, diuretici, et solvunt alvum. Aldrovandus etiam quosdam exhibuit, interque hos, multos modice [Orig: modicè] rubescentes, simul adnatos; a [Orig: à] Gigante sibi communicatos, eosque striatos; Ostraceum quoddam, quod merito [Orig: meritò] polyceps dici possit, quoniam veluti ex multis Balanis compactum est, laeve rubescens, balanum denique sessilem, qui in parte inferna ubi insidet, maximum habet foramen.

[Note: Aldr. l. 3. 6. 34.] Pholades a)po\ tou= fwlei=n et fwle)vein, quod in cavernis et latibulis condantur, suum obtinuere nomen. Et recte [Orig: rectè] ita in saxis latent, ut iisdemque undique contegantur, per foramen vero [Orig: verò] exiguum er sensui vix patens aqua nutriuntur. Missum est, inquit Rondel. ad me alio ex littore saxum, in quo nullae rimae, nullae cavernae, sed foramina tantum apparebant tam exigua, ut vix aciem admitterent. Eo igitur ictibus multis confracto, cavitates internae multae erant vario situ, et diversae magnitudinis, in quibus conchas istas reperi. Testis constant duab. longis, non in latum extensis mytulorum modo, sed rotundis. Intus eadem fere [Orig: ferè] est caro quae in mytulis. In saxorum cavernulis, vel vi vel natura factis, aquae marinae appulusu procureantur, atque in con cham vertuntur, quae cavitatis seu foraminis figuram servat. In portu Veneris multae occurrunt.

[Note: Usus.] Nullus earum praeter Athenaeum meminit, qui easdem palato suaves, sed malisucci et virosas facit.

PUNCTUM IX [(transcriber); sic: VIII] . De Solene.

[Note: TAB. XV. Nomen.] SOlen Eustathii e)kto=u taie/w kai\ to=u o(los s1olhn\ et per crasin s1wlhn\, dicitur, Graecis vocatur au)/los, a [Orig: à] canalis sive tubi similitudine, do/nac, a [Orig: à] figura arundinis crassae, concavae, quae Cypria arundo Dioscoridi; Dactylus, ab humanorum unguium similitudine; *o)/nuc denique seu unguis, ab extremis, tenuitate et figura unguibus simili, vel a [Orig: à] testae colore et substantia unguibus nostris non dissimili. Veneti Cappam longam nominant, Bononienses [Note: Usus.] piscem canellam. In Cibis a [Orig: à] pauperibus adhibentur. Galenus dura carne esse dicit, et ob id difficulter concoqui, propriumque hac ipsis et Purpuris, ut refert nicesius quod cum in iusculo coquuntur, id crassius reddunt. In ore mandentium relucere Plinius scriptum reliquit. His natura, inquit, in tenebris remoto lumine, alio fulgore clarere, et quanto magishumorem habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus, atque in solo atque veste, decidentibus guttis, ut procul dubio pateat, succi illam naturam esse, quam etiam miremur in corpore. Splen doris causam glutinoso Solenis succo adscribit Rondeletius, hi quidem quae tenacia et veluti glutino compacta sunt, ea laevia, aequalia, ac ac perpolita esse olent, atque ob id relucentia, Dispescuntur in Mares et Feminas. Illos


page XV, image: s081

[Illustration:

Musculus Muschel.

]

[Illustration:

Musculi Rondel.

]

[Illustration:

Musculi Aldrou.

]

[Illustration: ]

[Illustration:

Mytuli oblongi.

]

[Illustration:

Mytulus niger cum strysflavis.

]

[Illustration:

Tellina.

]

[Illustration:

Tellina.

]

[Illustration:

Tellinae cum dentalibus.

]

[Illustration:

Tellmae congerentes.

]

[Illustration:

Tellinae congeneres.

]

[Illustration:

Balanus marina. Meer Eychlen.

]

[Illustration:

Balanus alius.

]

[Illustration:

Balani rubei.

]

[Illustration:

Balani Gyganfis.

]

[Illustration:

Balani sive Polycipedes.

]

[Illustration: ]

[Illustration:

Pholas.

]

[Illustration:

Pholas Aldrou.

]

[Illustration:

Solen mascul Rond.

]

[Illustration:

Solen faenuna Rond.

]

[Illustration:

Phola concha alia.

]


page 67, image: s082

Plinius Solenes, Aulas et Donacas vocat, has Onyches. Mas secundum Rondeletium, ex Concharum longarum est genere: dupli constans testa [Orig: testâ] , laevi, tenui, altera tantum parte colligata [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 4.] nigro vinculo, etiamsi aliter scribat Aristoteles. Cum enim diqu/rwn alia sunt altera parte li ata, altera soluta, ut claudi et aperiri possint; altera utroque latere connexa, in hispostremis Solenas numerat, cum contra semper altera parte solutos videas. Dodrantali sunt longitudine, pollicis crassitudine, harundinis modo cavi, extremis duobus semper apertis: anteriore caput exserit, et retrahit testudinis ritu, secundum testae longitudinem carnem protensam habet. Testa caeruleo est colore, lineas evidentes habet per transversum ductas, qua parte colligatur; crassior est, aliis partibus in tenuem substantiam desinit, ut mytuli. Aqua et arena vivit. Carni facultatem urinae ciendae inesse Plinio scriptum: sed quia glutinati succi est, metuo ne erret. Differt ab isto Mas Rondeletii. Est enim lineis miniaceis, per transversum variegatus; in altera quoque Conchae extremitate, linea lutea apparet. De Femina ita item Rondeletius. Onychas appellat Plinius Solenes feminas, quae colore, sapore, magnitudine, a [Orig: à] maribus differunt, in aliis omnino [Orig: omninò] similis. Testa lineis caeruleis distincta non est, ob id Plinio unicolores dicuntur.

[Note: Usus.] Caro dulcior est: sed vix comedi potest nisi ab arena repurgata. Sumuntur frixae et elixae, melioresque inprunis tostae, quoadhient. Rondeletius deteriores existimat, quod sint exsuccae, duriores, et sicciores. In arena stare Bellonius tradidit, sed cum omnia silent sursum e [Orig: è] profundissimo foramine emergere, et in id sese postea abdere, unde postea nisi palla ferrea in transversum supposita, et praefundissime [Orig: praefundissimè] impacta avelli possint, id quod et Plinius, et ante eum Aristoteles vidit.

PUNCTUM [(transcriber); sic: CAPUT] IX. De Pinnis.

[Note: TAB. XVI.] PInna, Graecis pi/nnh et pi/nna, quod semper sordibus obducta sit, dicitur. Hermolaus Concham Aegyptia [Note: Nomen.] cognomine Paralios, a [Orig: à] Democrito Pinnam vocari scribit. A quibusdam Agnus castus vocatur. Neapolitani Pernam, Vene ti Asturam, vocant.

[Note: Descriptio.] Descriptiones in Differentiis vide. Ex duabus testis componuntur, et a [Orig: à] mytulorum figura non admodum differunt. Cancri etiam in illis hospitantur. Rondeletins tantam Romae se vidisse scribit, utad cubiti magnitudinem accederet.

[Note: Locus.] Locum si spectes, in Acarnania Pinna oriri et uniones gignere Plinius testatum reliquit. In mari an sint ambigit Bellonius, et Rondeletius in locis in quibus mare fluit ac refluit, vix reperiri scribit. Venetiis non visitur: sed in Propontide ad latera eius sinus, qui Nicomediam fertur, qua terram pertingunt, frequentia magna exsistit. In rumis Nicomediae civitatis reperiri, Bellonius auctor est.

[Note: Natura.] In Cibo comparando, Cancellum semper aut Squillam comitem habent, sua sede non dimoventur quin pereant; nisi iterum eodem statu humi defigantur. Nam cum eis natura haec insit, ut rectas stare, et per villos arenulam attrahere necesse sit, iacentis vivere non possunt. Naturam eius optime [Orig: optimè] versibus Philes expressit, in cuius testa et uniones et byssum reperiri testatur.

[Note: Usus.] Usum in Cibis quod attinet, Athenaeus eas urinam pellere, difficileque concoqui et distribui dixit. Ovum, quod secundum Aristotelem continent, pro lunari potestate, aliquando minus, non ad generationem confert, sed melioris nutricationis indicium est.

De carnis dotibus ita Wottinus. Pinnae, inquit, optimae sunt, tenellae,


page 68, image: s083

Plenae, carnosaeve, quae in limosis (tenagw/disi) vadis gignuntur; et ubi mari dulcis aqua miscetur, et locis tranquillis, ac ventis carentibus: teneriores enim hic nascuntur, quam [Orig: quàm] ubi fluctibus agitantur. Grandioribus parvae; et quae vere et aestate capruntur, aliis praestant. Sunt enim et suaviores et pleniores. Quae magnitudine media [Orig: mediâ] sunt, carnem quidem habent mollem, candidam, ac dulcem: collum durum, concoctu difficile, corruptionique renitens, Collo namque corpus reliquum facilius corrumpitur: elixis assae duriores evadunt, praesertim si vino fuerint aspersae. Earum quae in vino maceratae sunt caro, mollior est, sed flatum generat.

[Note: Differentiae.] Quantum ad Differentias, Rondeletius tres differentias agnovit, Bellonius duas, Aldrovandus quatuor posuit.

Rondeletii prima est Minima, mytulis similis, nisi quod strictiorem partem multo magis acutam et longam habet. Testa foris aspera est, colore fusco, intus viridi, et argentei splendoris, si in arena vixerit Pinna; si in coeno, colore est magis flavescente, et minus splendente. Ab inferiore et strictiore parte in amplam latitudinem extenditur: illic arctissime [Orig: arctissimè] clauduntur testae, hic facile [Orig: facilè] discluduntur. Intus multum est carnis, cuius omnes fere [Orig: ferè] partes indiscretae. Alteram Pernam Plinio vocari scribit. Pernae, inquit isti, Concharum generis, circa Pontias insulas frequentissime [Orig: frequentissimè] stant, velut suillo crure longo in arena defixae, hiantesque qua limpitudo est, pedali non non minus spatio.

Cibum venantur. Dentes in circuitu marginum habent pectinatim spissatos. Intus pro spondylo (spondylus seu callus caro durior et interior ostreorum est.) Eius generis hanc esse in qua unius nascuntur, ex Theophrasto Athenaeus tradit.

In Gallico mari inveniri, et in ea uniones parvos auctor est Rondeletius. Tertia minor est, et eo differt, quod [Orig: quòd] antequam acuta et stricta parte in amplitudinem extendatur, excavata sit.

In coenosis et arenosis locis vivit defixa: et carnem intus duram habet quae virus resipit.

Bellonio altera Maior est, altera Minor. Haec foris magis albicat, intus ad caeruleum accedit. Mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valvasque continuo [Orig: continuò] cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua [Orig: quâ] parte planior esse constat; qua autem se in latum expandit, eadem byssum est veluti capillamentum quoddam coacervatum praedurum ac nigrum quod lapillis affigitur, limumque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Illam Pernam vocat, quae pelagia est, rugis profundis caret, duriore testa [Orig: testâ] contegitur, et bipedalis saepissime [Orig: saepissimè] invenitur. Pinnophylacem, ut minor, alit: uliginoso ac palustri tractu nascitur: profundiore gurgite immergitur, et multum ingrati saporis habet.

[Note: Aldrov. l. 3. c. 76.] Ex Aldrovandi pinnis prima est aculeata, coloris rubei: Altera pinnae parvae Rondeletii similis cum capillamentis: Tertia pinnae Pernae genus. Quarta, parte interna et externa depicta, testa foris fusca, rubra, et aspersa; intus sanguinei, et caerulei coloris. Datur et quinta cum tubere verrucoso intus adnata.

Pinnis adde Conchas anatiferas, diversi generis. Prima tribus partibus constat cum umbilico annexo. Altera quinque partibus cum umbilico. Tertia, aperta est, eique umbilicus inseritur. Quarta, hiulca est ea parte qua primum plumulae prorumpunt. Quinta, fetum intra vulvas situm ostendit. Sexta, fetum imperfectum e [Orig: è] valvis exemptum. Septima, Berniclam avem adultam, ex eiuscemodi Concha natam.


page XVI, image: s084

[Illustration:

Pinna magna Rond.

]

[Illustration:

Pinna Porna. minor.

]

[Illustration:

Pinna. alia

]

[Illustration:

Pinna. alia

]

[Illustration:

Pinna parva Rond.

]

[Illustration:

Pinna s. Perna. maior.

]

[Illustration:

Pinna aculealn Aldrou.

]

[Illustration:

Patellae Aldrou.

]

[Illustration:

Patellae diversae.

]

[Illustration:

Pinna alia cum tubere adnato.

]


page XVII, image: s085

[Illustration:

Patella Cypria maior non striata n.

]

[Illustration:

Patella Cypria maior striata. n. i.

]

[Illustration:

Lepas, sive Patella Bellon.

]

[Illustration:

Concha Venerea.

]

[Illustration:

Concha Venerea Zoographi.

]

[Illustration:

Patellae ferae sive

]

[Illustration:

Aures marinae.

]

[Illustration:

Concha Ven: Rond.

]

[Illustration:

Concharume Venerearum: Speciebus.

]

[Illustration:

Concha Persica maior.

]

[Illustration:

Concha Persica minor.

]

[Illustration:

Tubuli in quibus Vermes.

]

[Illustration:

Penicillus alius.

]

[Illustration:

Penicillus Meerbensel.

]

[Illustration:

Tubuli aly parui.

]

[Illustration:

Vermes

]

[Illustration:

in Tubulis.

]


page 69, image: s086

ARTICULUS VI. De Conchyliis Univalvibus.

PUNCTUM I. De Lepade seu Patella.

[Note: TAB. XVI. et XVII. Aldrov. l. 3. c. 79.] HActenus de Bivalvibus dictum: Univalvia sunt, Lepas, Concha Venerea, Concha Persica, et Penicillis. Ad priorem Auris marina pertinet. Lepades, Plauto nisi mendum subest Lopades, quibusdami Graecis pwma/tia, [Note: Nomen.] modernis Petaglides, ve quod [Orig: quòd] sint petrarum in mari quasi, lepi/des2, id est, squamae quaedam; vel quod petrae cum eis spoliantur veluti le/pesqai h(/ lepi/zesqai, hoc est, desquamari videantur, dicuntur. Gaza Patellas, a [Orig: à] vasis escarii similitudine, ut Rondeletius [Note: Descriptio.] autumat, exponit. Inter mono/qura censeri debere, nullum dubium. Saxis testa in dorsum data adhaerent: ideo Aristoteles alteram partem superficiei detectam, carnem ostendere dixit. Os ipsius versus terram, et excrementorum exitus superius habetur: Papaver quoque in imo, sive in suo fundo habent. Bellonius scribit tanta esse magnitudine, quanta extrema ovi putaminis pars abscissa esse potest. Colorem testarum livere vel cinereum esse cornuaque limacis instar exserere, et os, et caput habere huic persimile. Plura in Differentia vide.

[Note: Locus.] Locum si quaeris, in saxis littoris Aquitanici et Britannici, nec non Massiliensis et Agathensis sinus scopulis inveniuntur. Circa Lepadusas insulas tamfrequentes, ut nomen iisdem dederint, si Athenaeo credimus. A saxis solvi, pastus quaeritandi gratia [Orig: gratiâ] Aristoteles auctor est, cui et Bellonius, dum cochlearium more serpere ait, subscribit. Ad Rondeletius id negat, Nullis enim, inquit, ad natandum partibus praedita est, nisi temere [Orig: temerè] huc et illuc undis iactata feratur; neque victus illi quaerendus, nam maris spuma et aqua vescitur, qua [Orig: quâ] alluuntur saxa. Quod si aqua [Orig: aquâ] allui saxa desinant, ea quae in testa relicta est absumpta, contabescere et emori tandem necesse est. [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 55.] Tam se fortiter attactae saxis applicant, ut ne Milonis quidem digitis, avelli possint. Cultro igitur aut aculeato ferro opus est, inter ipsas et saxa immisso, quod ad oras Oceani Aremoricorum pueri facere solent, prodente Bellonio.

[Note: Usus.] In Cibis crudae a [Orig: à] piscatoribus et mares accolis usurpantur. Coctae facilius concoquuntur, modo [Orig: modò] non nimium decoquantur. Ius alvum ciet. Usum earum et ad capiendos cibos esse, ex hoc Tarentini videre licet. Obsonii s2ola/tos dicti, praeparatio in mari cuius vi in unum locum statim omnes pisces conveniunt.

Ex mari patellas accipito, earum scilicet, quae circa saxa nascuntur: quarum quidem contundens carnem, exprimesque ex ea in testa aliqua inscribito, quae sequuntur: subitoque non sine magna admiratione videbis pisces in unum locum fluere confertum. Sunt vero [Orig: verò] ipsa nomina taw\, s1obaw\q, quibus sane [Orig: sanè] ichtyophagi utuntur.

[Note: Differentia.] Dividitur in magnam, Maris rubri parvam, et feram. Maior Rondeletii testam habet non exquisiti rotundam, sed inaequalem, intus laevem, foris parum asperam, cui aliquando muscus innascitur, gibbam in ambitu livescentem et striatam, intus cavam. Carnosam quoque fimbriam in corporis ambitu quam expandit quum haeret, soluta contrahit. Interius subest caro dura, qua [Orig: quâ] maxime [Orig: maximè] saxo haeret, quae scuti picti formam refert. Os superiore in loco manifestum est, inferiore ori adverso, excrementi meatus, non in testa, ut in ea quae a)/gria dicitur. Os venter sequitur, in eo est mh/kwn, in imo ventre etiam pars, quae ovum dicitur. Maris Rubri lepas Bellonii, tabellis, quas in tergo gerit, corneis numero octonis,


page 70, image: s087

tranversis, loricae modo contegitur, atque undequaque cartilagine obsepta est, multis spinulis horrida, iis persimilibus quae in stellis marinis visuntur: sesquidigitum lata est, ternos vero [Orig: verò] longa. Caro rubri limacis colorem ac naturam habet, esturque cocta. Parvae Rondeletti testa media nucleis pinearum nucum figura similis est, et aequalis. Ex laminis parvis constat: Carnem intus habet, sed ob parvitatem partis vix discernuntur.

[Note: Aldrov. l. 5. c. 81.] Fera, lepa\s a)/gria, et auris marina, qala/nzionou)=s2 ob magnam cum aure nostra similitudinem, testam habet cavam, argenti vel unionum colore: foris gibbam, lineis multis depictam: parte una [Orig: unà] , cochlearum modo claviculatim contortam, a [Orig: à] qua foramina incipiunt, initio parva, quae deinde magis ac magis augentur. Differt a [Orig: à] maiore excrementi meatu, quod ut annotavuit Aristoteles, parte ima testae excrementum egeratur, qua [Orig: quâ] foramen habetur. Bellonius maiorem vocat. Quia testa pellucida et perpolita est, ideo [Orig: ideò] ab aurifabris in tenues laminas dissecatur, ut inde elegantissima vasa incrustentur. Aldrovandi Cypria maior striata et non striatam ad maiorem Rondeletii reserri potest.

PUNCTUM II. De Concha Venerea.

[Note: TAB. XVII. Nomen.] Concha Venerea nomen forte [Orig: fortè] ex eo invenit, quod [Orig: quòd] non modo [Orig: modò] Venerigrata, sed et ob communem originem e [Orig: è] mari cognata, crederetur; [Note: Aldrov. l. 3. c. 82.] celebrisque esset eius Deae effigies, atque haud suo an ex hoc genere, ut Gelenii verbis utar, pede [Note: Martial. l. 14.] premens. Martialis Concham simpliciter vocat, Hyle Poetria [Orig: Poëtria] Concham Erythraeam, sine dubio, quod [Orig: quòd] circa mate rubrum frequens sit. Bellonius in vico nomine Tor viginti camelos his conchiliis rotundis onustos se conspexisse prodit, et Cairi incolas iis ad laevigandam papyrum, et telas coloribus permixto gummi confactas uti. Ideo [Orig: Ideò] eidem Laevigatoria dicitur. An Belliculi marini, ou)mpelerikoi qala/ssioi Myrepsi, seu ut quidam vertit, Umbilici marini recte [Orig: rectè] a [Orig: à] Pharmicopaeis nonnullis dicantur, dubito.

Putat enim interpres lapides intelligi exiguos et candidos, in littore maris repertos, umbilicum hominis referentes abstergendi facultate praeditos, quos alii fabas marinas dicunt. Cordus Denta lium nominavit. Ennius forte [Orig: fortè] , citante Apuleio, Matriculos [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 25.] Mutianus apud Plinium Muricem. Nec aliud quid sibi xoiri/nai Graecorum volunt, quamvis eas Aristoteles praeterierit. Expresse enim, eas Conchas marinas, quibus utebantur Athenis ante calculorum usum inductum, Scholiastes Aristophanis vocat: ne dicam, Pollucem quoque idem attestari. Galli Porcellanas appellavere, seu a [Orig: à] quadam oris suilli specie, ut Gesnero placet, quam parte sui inter labra denticulata dehiscente, vel potius altero extremo testae, nempe acutiore et eminentiore, rostri suilli instar, quodammodo referunt: h)/ dia/ tw=| mori/w| gunaike/iw pw=s2 e(oike/nai; th=|te metacu\ tw~n xeilw=n xi/s1ei: kai\ th=| e)ndote/rw| koilo/thteth=| mhtra|. Sane nutrices apud Varronem maxime [Orig: maximè] naturam qua [Orig: quâ] feminae sunt, appellant Porcum, et Graeci, eadem significatione Chaeron sive Delphaca. Uterinos etiam calculos, qui hoc genere minores sunt, vulgus Germanorum appellat. Minimam aliqui Corvinam aut Corviolam dixere.

[Note: Descriptio.] Descriptio si attendatur, Latior est, secundum Mutianum purpura, neque aspero, neque rotundo ore, neque in angulos prodeunte rostro, sed simplice concha, utroque se latere colligente. Testam omnibus admodum duram esse vel inde agnoscas, quod numquam eam arrosam comperias. Tota intus candida est, foris colorum varietate insignis, in diversis conchis, politissima et aequabilis. Os ipsi est in ambitu dendiculatum, inque eius lateribus canales breves, per quos linguam exserit. Plura in Differentiis.


page 71, image: s088

Usum in quibusdam concha sola invenit. In pillulis de bdellio adalvum stringendam reperitur: quamvis Monachi Mesues interpretes matrem perlar. supponi iubeant. Turcae et Cairi incolae quomodo eis utantur, superius diximus. Galli ad suspendendas claves et conficienda cochlearia utuntur. Aethiopibus loco monetae inservit. Ideo in tanto apud eos pretio, et saepe aurum pro ea permutent, saepe filios suos vendant. In Concha maiore faciem sculptam et pulchre [Orig: pulchrè] expressam se vidisse, Gesnerus testatur.

[Note: Differentiae.] Differentias Concharum plurimas apud Rondeletium, Gesnerum et Aldrovandum invenies. Rondeletius quatuor habet.

Prior ovi est figura, in testae extremo utroque foramen habens, alterum cibi gratia parum prominens, alterum ad excrementa reicienda. Remoram Mutiani esse credit.

Secunda, testa est tenuiore et magis perspicua, varia quoque, et promaculis inspersis lineolas habente, Concha simplice utrinque sese colligente.

Tertia parte plana compressa magis est, maculis rotundis notata, durior secundo, colore candido.

Quarta, parte altera est in tumorem elata, in qua circulus aurei coloris. Alioqui tota foris est candida, intus caerulea.

Gesneri ruffa maior et minor non multum a [Orig: à] Rondeletii abeunt. Illa nusquam inniti potest nisi parte plana quae candida est, ut intus quoque gibba, quae haemisphaerium constituit, ruffa, maculis nigris distincta. Laevitate ita resplendet, ut imagines reddat, sed obscure [Orig: obscurè] . Minoris dorsum in summo varium est, albis, pallidis, et glaucis maculis. Pars interna candicat.

Aldrovandus, tredecim species, si non plures ponit, ex quibus una tota ex ruffo candicat, et maculis per totum dorsum oblongis et ferrugineis aspergitur: alia lutescebat primo [Orig: primò] et maculis purpureis ornabatur, in humido detenta pallidior evasit, postquam superioris corticis cuticulam exuisset. Tertia maculis per dorsum aterrimis rotundis et inaequalibus tingebatur. Quarta subpurpureis, amethystinis et caeruleis. Reliquas ibidem vide. Nos hic tres depingi curavimus. Quam Lusitani et Aethiopes Buzios dicunt, undiquaque alba est, nisi quod in dorso lineae binae flavent, in ovalem fere [Orig: ferè] speciem coniunctae, et dorsum ipsum inaequalium quam [Orig: quàm] ceteris et gibbosum, ita ut illi quoque testa incumbere possit, sed oblique. Pars interior e [Orig: è] roseo ad caeruleum redit.

Huc Concham Persicam et Penicillos refero. Illa a [Orig: à] loco nomen sumpsit. Est maiore sui parte rubicunda, cetera candida. Margaritas proferre proditur. Minor tota cinericii coloris [Note: Aldrov. l. 3. c. 84.] est. Tubulos testaceos Penicillos recentiorum nonnulli vocavere. Molli quadam et laxa substantia saxis alligantur, ita ut aquarum undis cedat et agitetur. Cum id carnosum, quod nimirum intus latet, se exserit, frondem expandit, sunt et in quibus vermes delitescunt, quorum sex Icones hic damus.

[Illustration: ]