[Note: Plin. H. N. l. 11. c. 31. Nomen.] QUae Crustata Plinio, illa Latinis aliis Crustacea, quod [Orig: quòd] molli crusta operta sint, Graecis malako/s2 raka, eandem ob causam dicuntur. Medium inter Testacea et Mollusca sortita locum videntur. Nam quatenus foris crusta, etsi fragili et tenui obteguntur, cum testaceis conveniunt: quatenus molle carnosumque intus continent, Mollibus comparantur.
[Note: Descriptio.] Ossibus carent, quod [Orig: quòd] ossa iuncturis indigerent, ut Cardanus scribit, nec sub crusta extendi possent. Communes ipsis cum ceteris exsangnibus partes, Caput, Alveus, Gula, venter, [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 3.] et intestinum. Alveus totius corporis indiscretus est: nec caput distinctum, nec aliud quicquam. Ideo [Orig: Ideò] ea Galenus capite truncare voluit: quod cave de Caudatis accipias. kari/des2 ista dicuntur, non tam quod [Orig: quòd] magnum caput habeant; exiguum enim hoc: quam [Orig: quàm] quod maximum inter cetera [Note: Athen. Dipnos. l. 3.] crustata. Et videtur Athenaeus apud quem ista leguntur kefalh\n catachrestice [Orig: catachresticè] pro thorace et capite sumere. [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 5.] In Capite Os est quod protinus ventrem in omnibus, praeterquam in Locustis excipit, mox a [Orig: à] ventre intestinum. Exiguus is, si proportionis in
corporum magnitudine ratio habeatur: [Note: Plin. H. N. l. 11. c. 37.] hoc, simplex usque ad exitum excrementi deicitur. Dentes in ore habent duos priores, et quia hi ad exactam ciborum contritionem non satis, quoad intima corporis penetrare queat, tres in ventriculo, altrinsecus singulos, inferius tertium. Longi qui in ore et tegmine duplici operti, inter quae talia quaedam interiacent qualia locustarum dentibus annecti suo loco dicemus. Intra hos binos dentes carnosum est illud, quod linguae proportionem eiusque effigiem [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2.] gerit. Supra os Oculi siti sunt, iique duri omnibus, apti intro [Orig: intrò] , foras, et in obliquum et quidem celeriter moveri, [Note: Cardan. variet. l. 37] ideo [Orig: ideò] palpebris carent: Cardanus in latus moveri ait nostri comparatione, directe [Orig: directè] autem oculorum suorum. Melius enim esse ut altero utrinque prospiciant etsi diversis oculis, quam [Orig: quàm] utroque simul nec ante nec post. Prominere autem quia a [Orig: à] lateribus: quia aliter ante [Orig: antè] penitus prospicerent: a [Orig: à] lateribus autem collocari, quia si supra caput non viderent, ante vero [Orig: verò] non poterant, quia os infra reponere necessarium fuisset, quia caput habent immobile: neque ante simul os et oculos esse, quoniam oportuisset esse latam faciem, unde in motu etiam tardiores evasissent. Caput etsi exiguum, appendicibus tamen et cornibus munitur, quae et ad pugnandum et ad praetendandum iter [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 31.] data sunt. Pedes omnibus octoni, omnes in obliquum flexi. Brachia forcipibus. denticulata sunt bina, quae Graeci xh/las2, Apuleius furcas, alii nomine Graeco servato Chelas nominant. Horum pars superior in primoribus his, ut loquitur Plinius, movetur superiore immobili; hisque pro manibus utuntur, et contra quam pedes flectant. Omnibus magna ex parte grandior et validior dexter quam [Orig: quàm] laevus forceps est. Caro colore sanguinis rubra et tactu lento. In alveo humor est pallidus, et minuta quaedam oblonga et albida, ruffa etiam [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2.] alia maculis dispersis. Papaver eis parcius. brachior. annexus conmunis. Tabellas quidam Latini vocant quas pla/kas2 Aristoteles, quibus cor crustae coagmentantur. Lapides sub crusta genitos refert Cardanus, de quibus in Cancris agemus.
[Note: Locus.] In stagnis potius marinis et iuxta amnium ostia, saxorum foraminibus [Note: Aristot. de Gener. l. 3. c. 11. et Athen. Dipnosoph. l. 3. Generatio. Arist. de Gener. l. 1. c. 11 et 14.] et limosis locis morari ex Aristotele et Athenaeo habemus. Lapillis, alga, limo et stercore victitant: nec a [Orig: à] carnibus abhorrent. Coeunt more eorum quae in aversum mingunt, ineunte vere, et cum ficus maturescunt, prope [Orig: propè] terram, et quidem quod [Orig: quòd] exsanguia sint et naturae frigidae, diutisime [Orig: diutisimè] . Femina ovum rubidum, membrana praetenui obvolutum, ventri, lateri, et utrique [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2. Arist. H. A. l. 4. c. ult. Plin. H. N. l. 9. c. 31. Sexus.] intestino annexum, et ad carnem usque adhaerens parit. Imperfectum illud, quod foris editum, incrementum capiat. Diversitas Sexuum ex nonnullis cognoscitur. Maior et crassior mas, tenues genitales meatus habet, et primum pedem simplicem. Nec non duabus particulis candidis, quas in carne pectoris habet, sed a [Orig: à] femina discretas tum colore tum concretione similes Sepiarum promuscidi. Vorticosae haesunt, quemadmodum buccini anfractus, quem Graeci mh/kwna, id est, papaver vocant. Oriuntur eae ab acetabulis, quae sub extremis sunt pedibus. Feminae operculum distantius, hirsutius, et opacius: vulvae membraneae ad intestinum hinc atque inde fissae, in quibus ovum gignitur; primus pes duplex, et cauda latior.
[Note: Plin. H. N. l. c. Vita.] Longae vitae esse scripsit Plinius. Nulla respirant, sed aquam per fistulam egerendo refrigerantur. Humoremore accipiunt, et meatu oris superiore emittunt. Hebes omnibus visus, tum quod [Orig: quòd] oculos habeant duriores et promittentes, tum quod a [Orig: à] [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 10.] latere positos. Valent gustu et odoratu, et ad morem aquatilium dormiunt. Nullum sonum vel vocem emittunt, et obliquo motu incedunt, caudaque tantum natant.
[Note: Mores.] Ad Naturam et Mores pertinet, quod [Orig: quòd] hiberno solum tempore conduntur, vere et autumno pinguescunt, [Note: Plin. H. N. l. 8. c. 1.] quod autennis potius et cornibus quam [Orig: quàm] chelis quibus tamen magis
[Illustration:
Locusta Marina Carabus. Marstoffel [Orig: Marstöffel] .
]
[Illustration:
Astacus Marinus comm. See Krebs.
]
[Illustration:
Aetacus similis pediculo maruio.
]
[Illustration:
Astacus scammarus 3.
]
[Illustration:
Leo seu Elephantus.
]
[Illustration:
Astacus parvus Marinus.
]
[Illustration:
Astacus similis pediculo marino.
]
[Note: Arist. H. A. l. 5. c. 17. l. 8. c. 17. Usus. Plin. H. N. l. 9. c. 37. Athen. Dipnos. l. 3. Lem. de Occult. Natur. l. 3.] valent inter se depugnant, istis cum aliis, quod denique vere et autumno post partum operculum exuant.
In Cibo laudantur plenilunio, quia sidus tepido fulgore mitificat tempore verno et autumnali, et cum uterum gerunt. Gratisunt saporis, sed durae carnis, ideo [Orig: ideò] coctionis arduae. In Medicina, ad canis rabidi morsum, tabem, et fervidorum humorum deustionem conferre, Lemnius tradidit.
[Note: TAB. II. 1. Nomen.] CRustata in Caudata et Rotunda optime [Orig: optimè] dividemus. Illa sunt, Locusta, Astacus et Squilla. Locustam Isidorus, a [Orig: à] pedum longitudine dici putat. Graecis est kara/bos, para\ to\ ph=| ka/ra| bai/nein, quod [Orig: quòd] capite incedat, vel eo sit multum prominente, karabi\s2 apud Trallianum, Hesychio et Varino *a)igelh/ros a [Orig: à] caudae motu, kaba/reos et khrafi/s2. Ab aliquibus grafiai=oi, ab aculeis, pro\s2 to\ gra/fein kai\ xara/ttein, id est, ad scribendum et sculpendum idoneis. Aristophanis scholiastes pagou/rous2 tou\st par) h(mh= kara/bous2 exponit. Hirto asperoque sunt corpore.
[Note: Descriptio.] Duo eis ante oculos cornua magna, initio aspera et aculeata, deinde rotunditate praepilata, (ke/ntra Oppia. nus et Aelianus, Aristoteles ke/rata, nos antennas vocamus) in exortu crassissima, quae paulatim magis ac magis ita gracilescunt, ut tandem in tenuissimum cirrum desinant, in omnemque partem pili instar flecti possint. Oculi cornei semper prominentes, et exserti, in obliquum mobiles, aculeis acutissimis firmissimisque utrinque tamquam propugnaculis muniuntur. Oris lateribus additae appendiculae tamquam parvi pedes ad tutelam. Dorsum asperrimum est et aculeatum, velut e [Orig: è] fronte aculeus magnus eminet. In lateribus branchias habet veluti e [Orig: è] pilis coagmentatas, pedes utrinque quinos annumeratis extremis chelis, quas Gaza modo [Orig: modò] forcipes denticulatos, modo brachia forcipata interpretatus est: flectunt eos in obliquum, ut chelas introrsum. Cauda laevis et sine aculeis ex quinque tabellis contexta, in pinnas quinque desinens, natandi causa, ei tamquam remo innititur, et in ea totius corporis robur situm est, quod experieris si ea parte Locustam apprehendas. Dentes habent primores binos maiusculos et gulam ante ventrem exiguam, in quo nonnulli dentes, et similis muti humor. Cor ex nigro rufescere observavit Bellonius. Mare cum excipiunt ore, transmittunt id ad suas branchias, quarum plures quam [Orig: quàm] alia crusta intecta [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 2.] obtinent. Praeterea meatus pectore dependet usque ad exitum excrementi: is pro vulva feminis est: genitale vero [Orig: verò] semen continetin manibus. Iacet autem in concavo carnis, ita ut interiaceat caro. Nam intestinum ad partem curvam situm est, meatus ille ad cavam; non alio modo quam in quadrupedibus continetur. Neque vero [Orig: verò] id alia specie est in masculo et foemella, sed utrisque et tenues et candidi, ac pallidum continent humorem. Et utrisque eadem origo a [Orig: à] pectore. Quem Aldrovandus appinxit dorsum habebat inter atrum et caeruleum medium, dentem superiorem triplo maiorem inferiore. Uterque intus tuberculis caret, et utrinque est acutus.
[Note: Locus.] Reperiuntur in mari, circa Sigaeon inprimis Athon et Ligustico. In Indico [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 3. Arist. H. A. l. 5. c. 17.] quatuor sunt cubitorum. Hieme vero [Orig: verò] aprica littora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt, petrosisque locis vivunt. In Ligustico nigricantes Pierius Valerianus conspexit.
[Note: Victus.] Victus ipsis pisciculi, quos circa cubilia capiunt, et captos ori forcipe suo admovent. Muraenaes et congros maiores devorare, et cibos ore
terere, quod oris constitutio et gulae angustia [Note: Bellon. Aquatil. l. 2. c. 3. Generatio. Arist. H. A. l. 5. c. 17.] ostendit, observavit Bellonius. Vita omnib. diuturnior. De Generatione ita Aristoteles. In genere crustatorum locusta post coitum impletur, et continet ova circiter menses tres, Maio, Iunio Quintili. Deinde edit ea sub ventre ad plicaturas: ubi crescunt, quomodo solent vermiculi. Id quod commune est et molluscis et piscibus oviparis, ut omnium ova crescant. Locustarum igitur ovum est solutile in arenae modum, octo in classes partitum: pro numero scilicet cooperculorum, quae lateri adhaerent. Quorum singulis cartilagineum quiddam adsitum est: circum quod haerent cumulata specie rami: unumquodque enim horum cartilagineorum in plura scinditur. Quod deprehendas, si diducas: sin aliter intueare, unum corpus concretum putes. Grandissimum quodque non est ad foramen, sed ad medium: postrema autem minima. Minimis magnitudo quanta fici granulo. Neque continuo [Orig: continuò] ipsi meatui haerent, sed medio. A cauda namque ad pectus, duo, singula utrinque sunt potissimum intervalla. Sic enim etiam coopercula ipsa disposita sunt, ut a [Orig: à] latere tegere non possint. Quare extremitatibus suis imposita cooperculi modo contegunt omnia. Videtur autem parturiens producere ova ipsa ad illa cartilaginea caudae applicatu. Comprimens enim sese atque statim curvans parit. Cartilaginea hoc tempore augescunt ita, ut ovorum ipsorum capacia esse possint. Nam ad cartilaginea pariunt sicut Sepiae ad malleolos, aut alia quae fluitant. Is est pariendi modus. Concoquit autem ibidem potissimum vicenis diebus. Tum abicit cuncta simul consistentia sicut cum eiecit, videntur: inde ex his locustae oriuntur die fere [Orig: ferè] quinto decimo: capiunturque saepenumero [Orig: saepènumero] minores digito. Ante [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 2. Sexus.] Arcturum pariunt, post Arcturum amittunt ova. Hucusque Aristoteles.
Sexus differentia in eo consistit, quod feminae primus pes bipartitus sit, mari continuatus uno ungue. Femina quoque pinnulas quae subtus sunt magnas habet, sed collum versus decrescentes. Mas omnes aeque minores. Maris etiam pedibus postremis quasi calcaria quaedam sunt: eaque tum magna, tum acuta, feminae eiusmodi pars parva et inoffensa. Rondeletius addit in caudae supina parte feminam habere appendices duplicis pinnis similes, ad contegenda et conservanda ova; [Note: Aristot. de Gener. l. 3. c. 8. Motus. Bellon. Aquatil. l. 2.] mari simplices et parvas. Vulvam bifurcatam habere, Aristoteles testis est.
De Natatu, pedes anteriores, in eo qui maiores sunt moveri Bellonius negat, sed pinnulis quas partim sub cauda gerit, partim in extremo eiusdem, tum quaternis reliquis pedibus [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 25.] natare asserit. Cum nullius rei metu afficitur anteversus progreditur non praetensis sed obliquatis ad latera cornibus, ne aqua contra natantem ruens reprimat cornua, et ulterius progredi prohibeat. Retrocedens in metu, demittit et laxat eadem, et tamquam remis altius demissis Scapham propellens, multum [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 30.] itineris conficit. Latent mensibus quinis, et more arietum cornibus dimicant. Laedi non posse nisi sub [Note: Antipathia. Plin. H. N. l. 9. c. 30.] cauda tradit Rondeletius. Antipathiam si attendas, tantum Polypum pavet, ut si iuxta viderit omnino [Orig: omninò] moriatur. Muraenam eadem aggreditur, et ex victa prandium instituit.
[Note: Usus.] Usum in Cibis si spectes, Collimedon ideo [Orig: ideò] Carabi accepit nomen quai hoc cibi genere impense [Orig: impensè] delectaretur. Eliguntur gravidae et tempore plenilunii. Praeferuntur in Italia ab Octobri usque ad Aprilem: praeferuntur et maximae, quales capiuntur in mari Indico, et circa Africae quoddam littus loco petroso, ut scribit Synesius. Plus carnis habent quam [Orig: quàm] Cancri, ut Diphilo Siphinio apud Athenaeum visum, difficulter concoquuntur, sed ad modum nutriunt salsi humoris siccique participes, et si aqua dulci saepius coquantur, ventrem cohibent. Condituras vide apud Aldrovandum. Usum in Medicinae quia spectat, Hippocrates puerperae ut
[Note: Hippoc. l. de morb. mulier.] melius purgetur praescribit. Simeon Sethi testas combustas ac cum meraco vino potas renes calculosos expurgare scribit.
AStacus ex sententia Rondeletii, [Note: TAB. II. 2. Nomen.] quasi a)sta/ktos, id est, non destillans sed abunde [Orig: abundè] fluens dicitur, quod [Orig: quòd] tubercula plurima, tum alba tum purpupera guttarum, sive lacrimarum specie forcipibus inspersa habeant.
Est vel Marinus vel Fluviatilis. Ad [Note: Descriptio.] eum Leo seu Elephantus Plinii, et istae quem hic descripturi sumus pertinet. Est autem Astacus colore toto [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 2.] nitido, sed nigritia insperso. Pedes inferiores grandes, ad octo usque habet: ab his grandes spsos duos multo [Orig: multò] maiores et mucrone latiore, quam [Orig: quàm] locusta, sed ipecie diversa [Orig: diversâ] . Dextri namque summum latum oblongum tenue est: sinistri crassum et teres: utriusque vero [Orig: verò] bipartitum ac quasi mandibula cum dentibus infra supraque. Quamquam dextro dentes serrati sunt omnes, alterius primores serrati: at interiores tamquam molares. Inferiorum ordo quaternis aequalibus, superiorum ternis inaequalibus expletur. Movent partem superiorem utrique, et ad inferiorem premunt: ac valgi quidem sunt situ inferiore, tamquam a [Orig: à] natura destinati ad protendendum et premendum. Supra hosce duo alii hispidi paulo [Orig: paulò] infraos. Moxhaud longe [Orig: longè] infra, branchiae circum os multae et hispidae, quas assidu?e motat. Hi pedes qui ori praesto [Orig: praestò] sunt, exstantibus quibusdam tenuibus barbulis asperantur. Dentes duos habet ut locusta: supra hosce cornicula breviora ac tenuiora quam locusta. Tum alia quatuor eadem [Orig: eâdem] specie, sed breviora et tenuiora, super his oculos pusillos breves. Prominet pars cui subsunt oculi, acuta et aspera quasi frons, maior quam [Orig: quàm] locustis. Omnino [Orig: Omninò] facies acutior, pectus autem latius: totumque corpus carnosius ac mollius quam [Orig: quàm] locustae. Octo pedum quatuor bifidi, quatuor non: quod collum appellatur, quinque in partes divisum est extrinsecus. Tum est sexta pars lata quinque producta plagulis. Hactenus Aristoteles. Gesnerus Chelam faciem hominis ridiculam repraesentantem exhibet. Nam Chelae pars minor maximum et aquilinum nasum refert: et quae in utriusque partis confinio apparent verrucae, oculos, si supercilia addantur. Superiorem partem quatenus seu cornicula quatuor supra nasum et frontem eminent, caeruleo aliove colore si pictor inducat, ad reprae sentationem pillei auriti et ad latera descendentis, ita tamen ut aures lateant: retro [Orig: retrò] et circa tempora pili prominant nigri. Facies partim albo inducatur pigmento, partim roseo fuco niteat. Linguae instar partis chelae maioris tubero rubicundo colore insigniantur. Quod [Orig: Quòd] si cristam quoque e [Orig: è] pennis praesertim gallinacei, capi aut pavonis nutantem, foramini summo indideris, plane [Orig: planè] Gorgoneam et terribilem habebis faciem.
[Note: Locus.] Numquam non in Oceano frequentes: in Euxinio tamen nulli. In saxis [Note: Oppian. Halieut. l. 1. Arist. H. A. l. 5. c. 17.] habitare Oppianus prodidit: Aristoteles in terrenis. Circa Thasum et Hellespontum nascuntur. Coeunt [Orig: Coëunt] eodem modo quae cetera crustata. Mas feminaque nulla nota insigni [Note: Generatio.]inter se differunt. Nam utriusvis utram libet forcipem maiorem deprehendes; quamquam utramque aequalem [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 22.] unquam neutri. Ore mare excipit, cum locustae ad branchias transmittant. Sine humore longius a [Orig: à] mari [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 22.] deferri nequit: et tam est loci patrii amantissimus, ut non longe [Orig: longè] deportatus, eodem adrepat. Polypum extimescit.
[Note: Usus in Cibis.] Quantum ad Usum in Cibis, optimi illi apud veteres qui in Methymna
capiebantur. Omnes difficulter coquuntur, et tarde [Orig: tardè] descendunt: rite [Orig: ritè] confecti et Praeparati non imbecilliter alunt. Mnesitheus assos elixis praetulit.
[Note: TAB. II. 5. Nomen. Bellon. de Aquatilib. l. 2. c. 3.] CRustatum quod [Orig: quòd] hic descripturi sumus, nomen Leonis vel a [Orig: à] magnitudine, ut Aldrovando videturt, vel a [Orig: à] colore flavo, quo vivus conspicitur, ut Rondeletio placet, sortitum est: Bellonius cum Elephanto Plinii idem [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 9. Descriptio.] facit, quod [Orig: quòd] eadem sit Leonis apud Aelianum et Elephanti apud Plinium descriptio.
Corporis specie Astaco affinis est, sed brachia longiora habet, forcipes tenu es et latiusculos, quorum scissura maior, quam in ullo alio Crustatorum genete. Pedes tres qui proxime [Orig: proximè] brachia sequuntur, longiores sunt, aculeati, in calcaria terminati: ultimus exiguus brevis et tenuis, neque aculeis, neque pilis munitus. Praeterea ab. Astaco dorso aculeis differt, quibus cum locusta convenit. Utrinque cornua duo longissima tenuissimaque habet, item alia in fronte brevia, inter quae unum in fronte eminet acutum, neutra [Orig: neutrâ] parte setratum: haec sunt oculorum propugnacula, qui cornei sunt et prominent. Corpus totum undulatum est, instar panni ex hircorum camelorumque pilis contexti. Cauda perinde ac in Astacis in pinnas quinque desinit, sed lineis magis distincta. Scaliger unum vidit, cuius brachium puerilis brachii magnitudinem aequabat, quantum et ille quem Aldro vandus Brundusio sibi missum describit, habebat. [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 11.] Plinius Elephantum suum nigrum esse vult, id est, violacei exsaturati coloris. Nam kuano\s2 Graece [Orig: Graecè] de nigro, ut de Aethiope, et caeruleo, ut de mari dicitur. Forcipibus adeo [Orig: adeò] valent, ut observatum sit, Massiliae vulpem per totam noctem, ab uno detendam fuisse.
[Note: Usus.] Apponuntur lautis in Italia conviviis, Aelianus, adipem squalidae et infuscatae faciei nitorem afferre, reliquit.
[Note: TAB. II. 6.] ASTACUS parvus marinus Rondeletii semper est parvus. Corpus ei vivo rubescit, alioqui lineis caeruleis transversis variatum. Capite et thorace est rotundiore quam [Orig: quàm] fluviatilis, in lateribus inciso. E capite eminet Cornu latiusculum, magnum si totum corpus spectes, utrinque serratum, inter oculos situm, quas recondit et exserit. Cornua quatuor oculis praefixa sunt, dum et breviora cornu serrato vicinora, alia duo multo [Orig: multò] longiora, flexibilia, articulata. Chelam utrinque unicam habet denticulatam, quaternis articulis connexam. Utrinque pedes sine forficibus. Collum tabelis constat, et in pinnulas desinit. Sub cauda appendices sunt ovis reponendis destinatae.
[Note: TAB. II.] AStaci fluviatiles Galeno kammari/des2, [Note: TAB. III.] Athenaeo ka/mmaroi, modernis Graecis Caranides et Caranidia dicuntur.
[Note: Nomen. Descriptio.] Circa eor. Descriptionem non est quod [Orig: quòd] multum laboremus, hoc tamen poni potest. Ventriculum mutim undique ambire, quam quidam stercus esse credunt, Bellonius hepar, sed falso [Orig: falsò] , quod [Orig: quòd] hoc solis sanguineis datum sit: Eundem tam miro artificio fabrefactum, ut etiam in eius fundo alterum os comperias suis maxillis et dentibus refertum. Utrinque etiam spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Branchias habere ex Aristotele Gaza et [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2.] Rondeletius prodidere. Philosophus enim bragxiweidh=, hoc est, partis branchiis similes dixit.
[Illustration:
Caumus. See Krebs.
]
[Illustration:
Astacus Minor. Kleiner Krebs.
]
[Illustration:
Astacus Maior. grosser Krebs.
]
[Illustration:
Astacus supinus.
]
Gesnerus cirros potius esse iudicat, ad motum progressionis natationisque [Note: Helmont. de Lithiasi c. 7.] a [Orig: à] natura datam, vel ne aqua introrsum penetret. De Lapidibus memorabilia prodidit Helmontus, quae sequuntur. Per plutimas inquit atque uniformes cancrorum discretiones ista comperi. Inprimis stomachum cancri esse in capite prope [Orig: propè] verticem. Mares enim quotannis aegrotare incipiunt, a [Orig: à] mensis Iunii medio: foemellae dein in Iulio ante testatum exuvium. Sunt enim per dies novem et amplius velut semiexanimes ac immoti. Qua tempestate stomacho illorum exterius obducitur membranula nova, inter quam et stomachum veterem, est liquor quidam lacteus, qui sensim exterius in globum stomachi convexum, qua [Orig: quâ] parte attingit, obducitque stomachum vetetem, contrahitur utroque latere in concavum, statimque lapidescit. Interim nec tunc nec multo [Orig: multò] post cancer esitat quicquam. Ideoque (pene [Orig: penè] incredibile) vetus sive interior stomachus, sensim in mucilaginem alimentariam absumitur; exteriorque ac novus alter stomachus, in vicem absumpti, succedit. Siquidem isti lacti, ad stomachi veteris convexum subnato, obten ditur statim pellicula, per modum lacti tepenti solitum: crescitque lac istud, inter utramque praefatam membranam, utriusque scilicet stomachi. Quae cuncta ducentis forte [Orig: fortè] cancris dissectis, dietim observavi, iucunda admiratione. Tandem residua pars lactis, cancro cedit in alimentum. Nihil autem cancer edit, aut in eius stomacho reperitur, quantisper isti lapides sunt in stomacho eius, vivitque circiter XXVII. dies tam ex veteri suo stomacho, sensim absumpto, quam ex usu resolutorum postea lapidum. Hucusque Helmont. Albertus plenilunio crescere putat.
[Note: Locus.] Reperiuntur passim in fluminibus, lacubus, et rivis. In Pannonia tam frequentes ut Iulius Alexandrinus saepe supra triginta currus Astacis onustos, in foro Gammario Viennae numeravit. In Hispania non haberi affirmant quidam.
[Note: Victus.] Victitant cadaveribus, et carnibus, et quidem his adeo [Orig: adeò] delectantur, ut in Danubio de navibus suspensis, magna multitudo adhaereat. Ranas quoque appetere, Albertus testatur, et nos experientia [Orig: experientiâ] comprobatum habemus. Per tredecim dies vivum absque cibo conservavit Gesnerus Sexus notis distinguuntur. Mares in ea parte qua [Orig: quâ] corpus ad caudam continuatur subtus, quatuor longas prominentes virgulas habent, quibus feminae destituuntur. Cauda etiam illius, rotundio, planior et spissior; tenuis, vacua, et latahuius, maiorque tabellarum in eadem distantia.
[Note: Generatio.] De Generatione hoc sciendum, Marem in coitu primo [Orig: primò] supra dorsum feminae ascendere, mox se istam supinam vertere: per solam meatuum applicationem coire: membro n. que alterius corpus ingreditur destituuntur: Ova per anum, per quem et excrementa reddunt, parere: et saepe minimos Astacos caudae matris adhuc adhaerentes conspici. Albertus ova feminae primo [Orig: primò] in corpore valde [Orig: valdè] compressa esse, dein paulatim exire et virgulis curtis sub cauda dones complectantur adhaerescere, scripsit. Hieme mensibus quinque latent, si communem opinionem sequaris. Aliqui enim tum etiam apparere ac ad litora prodire; aestate ad optatas aquas gregatim concedere dicunt. Novilunio emaciantur, plenilunio pinguescunt.
[Note: Antipathia.] De mira [Orig: mirâ] quaedam inter Cancros et parvos antipathia, sic Helmontus. In Marchia Brandeburgica locupletissima est cancrorum piscatio. Vectores autem coguntur noctu excubias agere, ne ferte [Orig: fertè] porcus aliquis vel leviter subter currum transcurrat. Nam id si contigerit, mane [Orig: manè] quotquot cancri, in curru fuermt in veniuntur mortui. Tam exitialis est porcus cancro.
[Note: Differentiae.] Dividuntur in Minores et Maiores. Illi, quod [Orig: quòd] sub saxis degant, saxatiles dicuntur, patte supina [Orig: supinâ] albicant, pronanigricant [Orig: pronânigricant] , elixi non undiquaque rubescunt. Maiores, rotundiori sunt magisque crenato in Pado
corpore, quam [Orig: quàm] in squama, cuius dexter pes sinistro tenuior est.
[Note: Usus.] Locum in Cibis habere, omnes norunt, quam vis etiam difficilioris concoctionis esse certum sit: quia et longiore in ventriculo mora [Orig: morâ] , mandatis frigidis et humidis in caput vaporibus, soporem in ducunt. Martio et Aprili mensibus a [Orig: à] quibusdam commendantur, luna [Orig: lunâ] inprimis accrescente. Venae quae in eis interdum reperiuntur, improbantur. Varias praeparationes apud Aldrovandum vide. Medicis, contra canis rabidi morsum, phtisin, febrem hecticam, urinae retentionem, calculum, inflammationem linguae et gutturis, et Cancrum in mammis inserviunt. Contra anginam sic a [Orig: à] quibusdam praeparatur. Astacos circiter decem vivos contere: et stillatitios liquores intybi rosarum et papaveris erraticiaffunde, inde expressus sucus vinum rubellum refert. Eo linguam abluere et diligenter ac penitus gargarizare oportet, deinde ent haustum eius mediocrem bibere, Linguam abstersam et purgatam larido insulso percinge, post horam et dimidiam, quicquid viscidae pituitae insederit, rursus absterge, et succo Astacorum praescripto denuo [Orig: denuò] lava. [Note: Aldrov. de Crustat. c. 6. Hartman. in praxi Chymiatrica.] Reliqua in Aldrovando vide. Praeparatio contra mammarum cancrum apud Hartmannum optima. Lapides quod [Orig: quòd] spectat, rarissimum exiis diureticum, febrifugum, et vulnerarium parari posse existimat. Helmontius, si in formam pristini lactis resolverentur. Usurpantur quoque contra calculum, cum nucleis persicorum et mespilorum: contra sanguinis grumos, cum [Orig: cùm] carbonibus e [Orig: è] tilia aceto restinctis, etc. Huc pettinet Astacus Caraboides, et Gammarus terrestris. Ille colore est omni parte corporis cinereo, antennis quatuor, duabus longioribus, reliquis brevioribus, pedibus et chelis hirsutis. Pedes duo priores chelis proximi tabellas in extremitate circum undique serratas habent, ad natatum faciliorem forte [Orig: fortè] utiles. Quantum ad hunc, Crustacei quoddam genus in terra latitat, maxime [Orig: maximè] in India Occidentali, Cuarassas vocant, tam prope Gammarorum formam, ut cum [Orig: cùm] effossum e [Orig: è] terra conspexisset Iulius Caesar Scaliger, ac roganti quid esset, in sepulcris inveniri alii dictitassent, a [Orig: à] Gammaris abstinuerit diu.
[Note: TAB. IV. 3. 4. 5. 6. etc. Nomen. Aldrov. de Crustat. c. 8.] CRustata, quae Latinis Squillae, Graeci kari/das2, kwri/das2, et kouri/das2 vocant, seu a)po\th(ka/rh, capite, quod Squillis maiusculum est; seu a)po\ th\ ska/irein, s. initiali abiecto. Heraclides Colybdaenas apud Athenaeum vocat, quo nomine Epicharmus, ut Nicander vult pudendum marinum intelligit.
[Note: Descriptio. Arist. de part. l. 4. c. 8.] Descriptionem si atten damus, Caudam habent, sed forcipe carent, forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] pluribus pedibus, in quos redundantia illa absumitur, instructi, si Aristotelem et Rondeletium sequimur: At Bellonius pedes forcipatos habere scribit, quas etiam Aelianus, et quidem maximas In dicis in Gange fluvio attribuit. Corpore sunt vere nigrescente, sed postea albedinem [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. ult.] recipiunt. Cornua etiam habent Oppiano teste acuta, et in summo capite posita: Aelianus aculeum acutissimum triremis rostro similem, et secturas, serrae modo habere scribit. oculi sub eodem munimento praeduri eminent. Intestinum quoque recte [Orig: rectè] in caudam veluti Locustis et Alstacis finit, qua excrementa emittunt et ova pariunt.
[Note: Locus, Oppian, Halieut. l. 1.] Vivunt in marinis palustribus et saxosis locis. Ab illis e)le/ioi, Aeliano, ab his petreae Oppiano dicuntur. Indicum mare maiores alit, quae in profundo haerent, ut minores littoribus gaudent. In diffractis saxis in mari rubro reperiri, prodidit theophrastus, quod de vivis an de figuris sumendum sit, dubitatur. Habentur et in Oceano Germanico, et Gallico, mari Tyrrheno et Adriatico. Circa Iasum magnas celebtat Archestratus.
[Note: Victus. Aelian H. A. l. 1. c. 30.] Victitant ostreorum carnibus: Aelianus quasdam alga vivere prodidit.
[Illustration:
Astacusflu Edel Krebs
]
[Illustration:
Astacus fluvalius.
]
[Illustration:
Squilla lata.
]
[Illustration:
Squilla lata Rondel.
]
[Illustration:
Squilla gibba Garner.
]
[Illustration:
Carangon seu Carangon Rondel.
]
[Illustration:
Squilla parva.
]
[Illustration:
Squilla Ursa minor. hoger Krebs.
]
[Illustration:
Squilla mantis.
]
[Illustration:
Squilla.
]
[Illustration:
Leo Rondel. Leu.
]
[Illustration:
Squilla lata Baren [Orig: Bären] Krebs.
]
[Illustration:
Squilla gibba. alia.
]
[Note: Arist. H. A. l. 4. c. 2. Sexus.] De Sexu ita Aristoteles. Distinguitur a [Orig: à] femina mas duabus particulis candidis, quas ipse peculiates habet in carne pectoris, sed ab ipsa discretas tum color, tum concretione, similes sepiarum promuscidi. Vorticosae hae sunt, quemadmodum buccini anfractus, quem Graeci mh/kwna, id est, papaver vocant: Oriuntur eae ab acetabulis, quae sub extremis sunt pedibus. Est etiam in pectore caro rubra, sanguinis colore, quae tamen attrectata dilabatur, neque similis carni sit. Ab ea meatu qui in pectore buccini refert speciem, alia est sinuatio funiculi crassitudine, sub qua duo, quaedam sunt appensa intestino are. nacea genitali semini destinata. Atque haec mas habet. At femina ova ibi, colore rubra, quae annexa ventri, atque utrinque latus intestini, ad carnosas usque partes, membrana [Orig: membranâ] tenui continentur.
[Note: Generatio.] Coeunt [Orig: Coëunt] more quadrupedum retro [Orig: retrò] mingentium, scilicet, ut femina caudam supinam exponat, mas suas superimponat et applicet; et coeunt [Orig: coëunt] ineunte vere iuxta terram, et cum ficus maturescunt.
[Note: Antipathia.] Inimicitias cum Laborace exercent, et a [Orig: à] Phycide ac Lupe comeduntur. Quo se modo ulciscantur, apud Aelianum [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 30] habemus. Cum se, inquit, interceptas sentiunt, fast gium quod eminet a [Orig: à] capite, quodque simile est acutissimo triemis rostro, atque in summa parte secturas habet, modo serrulae uncinatae, hoc, inquam, animosae illae bestiolae cum incurvarint, summa laevitate saliunt, et tamquam saltatorium versant orbem. Lupusore hiante squillam lassam comprehendit, haec in gutturis laxitate saltat, ut gula intumescat.
[Note: Usus.] Usus earum et in Cibis est et in Medicina. In Cibis pretiosum piscem Iuvenalis [Note: Iuven. Satyr. 3.] nominat. Apicius tanti grandiusculas faciebat, ut earum gratia in Africam navigaret, cumque priusquam [Note: Athen. Dipn. l. 1.] navi exiliret Minturaensibus minores animadverteret, gubernatorem, nulla excensione facta [Orig: factâ] , ea [Orig: eâ] dem via Italiam repetere iuberet. Hodie [Orig: Hodiè] elixantur et cum aceto comeduntur: friguntur etiam in Cartagine cum oleo sarina [Orig: sarinâ] adspersa [Orig: adspersâ] . Olim ficus fol is assatae involvebantur. Difficulter concoquantur, stomacho nocent, et Veneris desiderium excitant. Hoch et sibi contigisse Cardanus testatur. Hecticis eximie [Orig: eximiè] prodesse nullum dubium. Aiunt tritas et particulae impositas, cuspidem vel sagittam, si quae infixa, singulari atrahendi vi educere. Quidam escae ad mugiles capiendos admiscent. Iisdem et lupus piscis inescatur.
[Note: TAB. IV. 3. 4. 8. 12. Nomen.] QUam Squillam latam Rondeletius vocavit, hanc nos Ursam et quidem Aristotelis cum Bellonio et Scaligero dicimus. Ubi enim porrecta iacet, ursi corium extensum repraesentat. [Note: Scalig. Ex. 245.] A Squillis eam separavit Aristoteles, quod sub Squillarum nomine non notet. Neapolitani Messanenses in Sicilia Messacaram, quasi sit h( mei/zwnkari\s2, vocant.
[Note: Descriptio.] Rondeletius eam ita descripsist. Locustarum est magnitudine, sed latior, multo et magis depresso corpore et hirto, in fronte ossa duo, utrinque unicum, in ambitu serratum, in quibusdam acutius, in aliis latius. Hipinnae duae alligantur. Inter haec duo enascuntur cornua, initio articulata, circa media bifida, ut ex duabus quatuor fiant, non valde [Orig: valdè] longa. Brachia duo habet cum aculeis, veluti clavis eminentibus, pedibus maiora, non bifida, quae in os flectuntur, quibus ori cibum tamquam pedibus admovent. Pedes utrinque quaterni sunt. Oculi parum prominent. Frons quadrata, et latior quam [Orig: quàm] in ullo Crustatorum genere. Tumores multi per dorsum sparsi sunt, ex quibus exstant tubercula, quorum summa pars adeo [Orig: adeò] rubet, ut carbunculus in annulorum pala inclusas dicas.
In Coenosis vivere ar gumento est, [Note: Scalig. Ex. 245.] quod [Orig: quòd] luto obsita e [Orig: è] mari extrahatur. Raro [Orig: Rarò] in Gallia capitur; Romae et Neapoli frequenter; in Africa frequentissime [Orig: frequentissimè] . Circa Minturnas Campaniae oppidum maiores sunt Smyrnaeis. Idem eis pariendi tempus natura statuit que Locustis. Per hiemem et vere prius que ova excludunt laudantur, Et haec de Ursa, quae Maior dicitur, accipienda sunt. Est alia quam Minorem et Caelatam vocant. Scaliger Cangren Aristotelis credit, Rondeletius Cicadam marinam, quod [Orig: quòd] cum Cicadis terrestribus magnam similitudinem habeat. Quinque tabellis constat, et dorso egregio naturae attificio varie [Orig: variè] caelatis et sculptis. Tota ruber. Dodrantalem magnitu dinem vix superar.
[Note: TAB. IV. 6.] QUas Aristoteles kraggo/nas2 aut kra/ggas2, Hesychius kragw/nas2 vocat, cae Gazae sunt Crangines.
[Note: Descriptio] Est vero [Orig: verò] haec Squilla, si Descriptionem attendas, palmimaioris longitudine. Contegitur crusta tenui, laevi, candida, nonnumquam ex albo parum rubescente, quae cocta, tota rubescit, cornu instar pellucida. E dorso enascitur cornu in fronte serratum, sursum recurvum, cuius denticulatae asperitates in superiore et inferiore sunt parte non in lateribus. Oculi sunt cornei, in quibus subiecta pars cava cochlearis modo. Cornua sunt quatuor, ex quibus duo bene [Orig: benè] longa, tenuia et flexibilia. Pedes habet quinos; qui in calcar terminantut terni sunt.
Posterior pars pro reliqui corporis crassitie et magnitudine longa, septem tabellis constans, in quatuor pinnas desinit: e [Orig: è] quarum medio exstat aculeu latior quam [Orig: quàm] in Squilla gibba. Quam Gesnerus vidit, partim rubebat, partim dilutius albicabat, ad latera flavescebat.
[Note: Usus.] Sunt omnium crustatorum sapidissimi. Carne tenera dulci, bonique et multi alimenti constant. Caudae in primis crusta spoliatae, cum pipere, sale et aceto, mensibus Februario, Martio, Aprili, Maio, laudantur.
[Note: TAB. IV. 5. 13.] SQUILLA GIBBA kufh/, propter gibbum quem habere videtur dum se curvat dicitur. Alii kampu/las2 et [Note: Descriptio.] kurta/s2 vocant. Graeci moderni Caridas et Caranidia nuncupat. Crangonibus sunt tenuiores maxime [Orig: maximè] in cauda extrema. Senos ante frontem gerunt valde [Orig: valdè] tenues cirros. Caudam contractam, in cuius extremo pinnae sunt quinae: quarum quae medio loco posita est, serratam duram, atque in acutum fastigiatam formam [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 17.] habet. In Santonum littora maxima earum copia. Ova pariunt et generant Locustarum more. Ceterum menses circiter quatuor gerunt. Cornu frontis elatum in palatum Lupi piscis infigunt, eumque [Note: Anexandr. in Pindarr.] interimunt. Ubi tanguntur saltant, ac tangentem seape [Orig: seapè] expavescunt, corpusque in aqua gibbosum arcuato motu promovent erucarum modo. Vendebantur olim in sportulis ex iunci rimine contextis, friguntur cum oleo in sartagine: aut elixantur in aqua et comeduntur cum aceto.
[Note: TAB. IV. 7.] SQuillaparva nomine proprio caret. *skullaron Aristotelis, non est, ut perperam Gaza convertit. Chelas enim [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 15.] hoc, Astaci modo habet. Quidam e)gxlw/rous2 a [Orig: à] colore fortasse, quem vivis Rondeletius obscurum tribuit, dici volunt. Alii melikari/das2 apud Athenaeum propter suavitatem in cibo. [Note: Differentia et descriptio.] Duplex istarum est genus. Unum Maius, duriore crusta quam [Orig: quàm] Squilla gibba, que vivum in aere [Orig: aëre] saltat, et noctu ut candela lucet, Cambaretto Romanis.
Alterum Minimum, ut tam
exiguum, ut mille vix libram aequent pondere, Venetiis frequens. Cocis quibusdam Brava, Vasconibus, Civade, id est, avena, pugillatim enim devoratur. Caput habet pro Corpusculi magnitudine crassum et latum, sine cornu. Caudam tenuem, gibbum parvum. Oris appendicibus et aliis Gibbae similes, punctis aliquot variatur. Bellonius vivas subfulvas spectari ait, coctas ruffescere.
[Note: Locus.] Et in mari, et in fluviis nascuntur: etsi Bellonius longe [Orig: longè] a [Orig: à] mari provenire dicat. De Garumna canistris excipi, Scaliger testis est. Tarentinus fluviatiles nominat.
[Note: Usus.] Carne sunt adeo [Orig: adeò] dulci, ut fastidium pariant. Vix ullum aliud Cibi genus, teste Rondeletio, dulcius degustaveris. In aqua hordei lotae, et in carnis iure coctae, hecticis maxime [Orig: maximè] conveniunt. Cum crustis adiecto pipere elixae, venerem stimulant. Icon quam hic damus, Gesneri squillam parvam exprimt.
[Note: TAB. IV. 9. Aldrov. l. 2. c. 16.] SQUILLA MANTIS, nomen a [Orig: à] bestiola quadam ex Locustarum genere accepit, nec antiquis est dicta. Occitani eam Preguedicus, id est, precantem Deum appellant, quod semper manus iunctas teneat, et corpore sit, ieiunantium in star, gracili et macilento. Divinare eandem vulgus credit, et de itinere quaesitam alterum brachium extendere.
Mathiolus Hippocampum appellat, Bellonius Cicadam marinam, quam Speusippe Nympha [Orig: Nymphâ] esse suspicatur, eandem ita descripsit.
[Note: Descriptio.] Tenuis est, inquit, huius crusta, cruda ita albicat, ut fere [Orig: ferè] transpareat. Una cum pisciculis marinis saepe suo cortice contecta extrahitur, et simul cum carpionatis, bocis, maenis, et trachuris canistris inseritur. Natura incredibili fere [Orig: ferè] artificio. Cicadae oblongum corpus decem tabellis, assabre [Orig: assabrè] articulatis loricavit: quarum prima, quae caudam extremam conficit, caudam in lateribus expandit. Cauda porro [Orig: porrò] duabus maculis phoeniceis subrubris insignita est, quae duorum oculorum speciem prae se ferunt, estque aculeata et crenata. Prima tabella a [Orig: à] cauda incipiens, versus secundam, tertiam, quartam, quintam, et sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus, dum in mari natat, aquam percutit, et corpus incitat.
Tres tallellae, quae sex praedictas subsequuntur, ternis utrinque pedibus communitae sunt:, ad cervicis autem initium, duo brachia maiora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea cancris, alter quam locustis forcipantur. Sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus cum cibum corripit, ex uno brachio, ad aliam brachii articulationem transfert.
Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars quae capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, et contra quam cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis et imbecillis est.
Aculeum unum habet utrinque ori praefixum, ut Phalangium et Scolopendra, quo mordicus cibum a [Orig: à] pedibus suggestum continet quem postea dentibus conficiat, et in stomachum dettudat.
Dentes illi natura in oris lateribus protulit, unico utrinque ossi crenato, V. litterae formam referente infixos. Cuius anterioris partis officium est, ea incidere quae mandit: posterioris vero [Orig: verò] quae crenas habet, conterere. Nam idem os, duos habet dentium ordines.
Praetenturas duas in fronte breves, ursinis similes, ostendit, trifariam in extremo diffissas: ac rursus duas alias in lateribus praedictis breviores. Oculos habetvirides, exsertos, quos non alveo ut Cancrarium et Locustarium genus condit: sed ante hos pinnulas exporrigit eis similes quas in cauda gerit: ex quo multi decepti caudam caput esse crediderant. Strias rectas intergore, atque in capitis tabella
ductas profert. Pisce dissecto, dentes, fortib. musculis movere conspicientur. Cerebrumque adeo [Orig: adeò] esse exiguum, ut vix hordei grani magnitudinem aequet: Optici tamen ad oculos perduci apparent. Rondeletius toto corpore pellucido esse addit. Eodem modo parit et coit, quo aliae squillae.
[Note: Usus.] Carne est molli, dulci, delicata. Huic affinis est Tamaru gvacii Brasiliensium, [Note: TAB. LI.] Camaron de Salgado Lusitanis dicta. Caput habet triangulare. Barbam [Note: Marcgrav. Hist. Brasil. l. 4. c. 20.] cancerinam octuplam. Et in eo tantum a [Orig: à] Manti differt, quod in anteriori parte corpotis pedes non habeat, nec brachia interius serrata.
CRustata quae Latini Cancros vocant, Graecis karki/noi, quasi koraki/noi, quod [Orig: quòd] ko/ras2, id est, pupillas, et oculos mobiles habeant, dicuntur. Siculi ka/rxas2 vocant, Hesychius ka/beirous2. [Note: Descriptio.] Apud Varinum ptu/caxris2 vel pu/caris2 Cancer dicitur, quod ostrea lapillo inter testes seu valvas (ptu/xas2 h)/ pu/cia) [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 10. et 3.] iniecto, venetur. Caudam habent revolutam, sine e)pika/luma ptuxw=des2 Aristoteles vocat, quae ex tabellis constat, et corpus posteriore parte integit: Caput indiscretum. Cerebro carent, etsi partem quae cerebri fungitur munere habeant. In obliquum aspiciunt inclusis crustae fragili oculis. [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 13. et l. 11. c. 48.] Pedes qui in obliquum feruntur eis deni cum forcipibus, quorum dexter in omnibus maior, et in primoribus superior pars movetur inferiore immobili.
[Note: Arist. de part. 4. c. 8.] Dentes interius bini primores, et inter eos caruncula linguae effigie. Stomachus ori continuo [Orig: continuò] iunctus exiguus.
[Note: Plin. H. N. l. 9. c. 31.] Mollibus et petrosis locis gaudent: quin et sub terra inveniuntur. Hieme [Note: Locus.] aperica littora sectantur aestate in opaca gurgitum recedunt.
[Note: Victus.] Vescuntur conchiliis. Polypum ob nimiam Venerem imbecillum devorant, [Note: Arist. H. A. l 4. c. 4. et l. de Resptrat.] nec a [Orig: à] suo genere abstinent. Aquam quam ore excipiunt, parte oris exigua emittunt, hinc apparet circa os spuma, quod aqua et aer [Orig: aër] , quicum ea hauritur, per attractum et reiectum agitentur.
[Note: Galen. de cib. bon. et mali succi.] Galenus dulci et salsa [Orig: salsâ] aqua [Orig: aquâ] vivere scribit. Lacte potatos sine aqua diutissime [Orig: diutissimè] , auctor de natura rerum.
Generationem si spectes, Cancri parte [Note: Generatio.] priore copulantur, sua opercula, [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 7.] loculosa illa rugosaque, mutua [Orig: mutuâ] consertione componentes. Primum Cancer minor ab averso supervenire solet, tum maior, ubi ille supervenerit. Ova edunt in operculo, hinc istud feminis latius, et hirsutius; ita a [Orig: à] maribus discernuntur.
[Note: Plin. N. H. l. 9. c. 31.] Addit tamen Plinius, feminae primum pedem duplicem, mari simplicem, eundem duas inter ventrem et caudam spinas habere, quibus illa ceret.
[Note: Motus.] Solie [Orig: Soliè] crustatorum genere non natant, sed ince dunt, et quidem transverso latere quod simiis et ursis, propter posteriorum pedum latitudinem competit. Cum enim motus tractatione et pulsione fiat, et sic secundum artuum flexiones, quae Cancris in trorsum ad pectus sunt; ideo [Orig: ideò] quasi cum triremes circumaguntur, lateris unius remiges impellunt, altrinsecus inhibent, aut retro [Orig: retrò] trahunt, ita quam in partem processurus est cancer eius lateris utitur cruribus ad carpendum solum, alterius lateris ad aspellen dum. [Note: Natura, et Ingenium.] Insidias incredibili sagacitate subodorantur, et confestim se vel luto obruunt, vel inter saxa subducunt. Universi [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 38.] ubi aliquando congregantur, os Ponte evincere non valent: quam obrem regressi circumeunt, apparet que tritum iter. Concurrunt inter se ut Arietes adversis cornibus. In capiendis ostreis et conchis, summa calliditate utuntur. Calculos enim et lapillos, patulae hiantique eorum testae ingerunt, ita ut occludi nequeat, mox dentato forcipe pisculentam carnem
[Illustration:
Tamaru Guacu.
]
[Illustration:
Caruer marinus. Krab.
]
[Illustration:
Cancer Anommus Randel.
]
[Illustration:
Cancer Heradeoticus Randel:
]
[Illustration:
Cancer maian meer spin.
]
[Illustration:
Hipocarcinus.
]
[Illustration:
Cancer Heradeoticus alter.
]
[Illustration:
Cancer Crabbe.
]
[Illustration:
Cancer Heradeoticus. 3.
]
[Illustration:
Cancer Randel.
]
[Illustration:
Cancer Krabbe.
]
[Illustration:
Pagurus mass. meer spin.
]
[Illustration:
Pagurus faem.
]
abradentes devorant. Sole signum Cancri transeunt, Cancrorum cum exanimati sunt corpora in sicco transfigu [Note: Ovid. Metam. l. 15.] rari in Scorpiones Plinius auctor est. Ovidius, brachiis orbos, scorpios, si sub terra occultentur producere, prodidit. [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 30.] Latent mensib. quinis, et veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum, et tum mollis ad modum crusta subnascitur, et vix prae teneritate ambulare possunt.
[Note: Usus.] Durae sunt carnis, ideo [Orig: ideò] difficiles, concoctu, sed firmi alimenti. Id apud [Note: Plin. H. N. l. 9. c. 32.] Galenum, Athenaeum, et aliis invenies. Nec in Medicina spernuntur. Plinius Sole cancri signum transeunte contra serpentum ictus mederi tradit. Sues percussas hoc pabulo sibi mederi Thrasyllus auctor est. Apri hyosciamo devorato Cancros pro remedio quaerunt. Cervi a [Orig: à] phalangio vel quovis alio admorsi iisdem sibi medentur. Carbunculos et carcinomata in mulierum parte, praesentissimo remedio sanari, tradunt, Cancro femina cum flore salis contuso, post plenam lunam, et aqua [Orig: aquâ] illita [Orig: illitâ] , ut apud Plinium legimus. Ad stranguriam, tres, in aceti cyatho cocti, in mortario contusi et expressi propinantur. Sucus cum aqua florum Cyani destillata expressus, gingivis puerorum in dentitione salubriter illinitur. Pulverem Ranzovii ad dissectionem nervi apud Aldrovandum vide. Lapis in capite repertus, et aceto acerrimo immissus, motum manifestum habere deprehenditur.
[Note: TAB. IV.] CAncri degunt extra conchas, vel [Note: TAB. V.] in istis. Illi vel sunt in aquis salsis, velin dulcibus. Inter illos qui in a quis salsis sunt. Cancer marinus, Cancer Maia dictus, Pagurus, Cancer eques, Cancer flavus, [Note: Aldrov. de Crust. l. 2. c. 17.] undulatus Rondeletii, Cancer varius, Cancer cordis figura et alii Chelarum longitudine differentes. Cancro marino generis [Note: TAB. IV. 1.] nomen inditum est, nec in eius descriptione Rondeletius, Bellonius, et [Note: TABL. V. 2.] Gesnerus conveniunt.
Rondeletii acuminatus magis est parte anteriore prope oculos, et duo [Note: Descriptio.] habet cornicula, quibus horum caret. Rotundo est ac circinato corpore Bellonii, anteriore, parte crenis diviso, crusta ceo$$$ tegmine convestito. Maiores trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Hepar habent rubrum, quod Aristoteles mutim neminare videtut. Intestina multiplicibus cirris obsessa, moventurque horum partes solidiores albis musculis agentibus. Aldrovandus aliam observavit speciem, cuius pes ultimus qui ab utraque parte est, brevioribus et crassioribus constat internodiis, et aliis pedibus est curtior, in fine duabus, aliis articulationibus latior. Plurimi prope [Orig: propè] insulam Canibalorum, quae hodie Domeneca dicitur, reperiuntur, et quia in saxis habitant, petrai/ous2 Oppian. dixit. Et mares et feminae. Illis color rubentior, his ex livido in cyaneum tendit. Mares feminas opprimere vie entur antequam ineant [Orig: inëant] . Crura in ventrem inflectunt dum incedunt. Rondeletius feminae partem inesse quandam croceam [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 24.] scribit qua [Orig: quâ] mares carent. Ovorum putat esse materiam. In Bosphoro Thracio, vento violento ingruente, contra fluctus nituntur: Circa promontoria, ubi maior vis venti, singuli [Note: Usus.] in sinuoso loco se tenent.
Maxime [Orig: Maximè] , in Cibis, feminae cum [Orig: cùm] ovis turgent laudantur, ideo [Orig: ideò] maius earundem Bononiae pretium. In India succo dulci cum luna parturit turgere, plenam eodem destitui, a [Orig: à] quibusdam proditum. In Medicina, phtisicis carnem prodesse Rondeletius experientia [Orig: experientiâ] docuit, quod et apud Marcellum invenies. Stranguriam sanant si duarum drachmarum pondere ex lacte materno vel nutricis infantibus porrigantur. Ad quartanam, scabiem, et oculorum lacrimas ab Avicenna; ad Carcinomata a [Orig: à] Plinio laudantur. Iidem pilose [Orig: pilosè] mamma tollunt.
[Note: TAB. V. 5] CAncer Maias dictus, nomen a [Orig: à] magnitudine sumpsit. Nam mai=a [Note: TAB. VI. 2. Nomen.] quae amitam et nutricem significat, aliquando etiam pro grandiore natu sumebatur.
[Note: Descriptio.] Eo a [Orig: à] Paguro differt, quod [Orig: quòd] hic parte anteriore latus sit, Maia se posteriore in latitudinem diffundat, anteriore coarctetur, et magis orbiculata sit.
Corpus illi tam grave, ut ad incessum sit ineptissima, idque vivae livet, aut virescit, aut rubore phaeniceo aspersum est; quam si supinam contempleris, tria parte anteriore brevia specula ab ipsius crustae tegmine continuata cernes, inter quae praetenturae duae delitescunt. Crura quaternis articulis intercepta sunt, alta et exilia. Pedes utroque latere quaterni, quinis articulis intercepti, unguibus bene [Orig: benè] muniuntur. Tibiae multa scabritie exasperantur. Femina operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa, in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor praeterea semicirculis utitur in natando, a [Orig: à] quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus haerent ova in fetis. Interanea si spectes, in capite atque adeo [Orig: adeò] ore ipso duos osseos dentes gerit: in palato, carunculam qua [Orig: quâ] linguae vice fungitur: ante dentes bina denticulata ossicula, atque in eius ore cavitatem statim ante gulam, in qua que rubrum continetur, habet multiplices flexus. Vulvam esse Bellonius putat. Ex hac enim ova prodire compertum est. Subsequitur cavitas satis capax, vacua quidem ea, dum ieiunus est piscis, ut vel os alterum, vel ventriculum eius esse dicas: cui etiam dentes adsunt numero quaterni, incisorii, et unus molaris, a [Orig: à] quibus gula incipit, in cuius summo epiglottidem manifeste [Orig: manifestè] vidas: ea autem ad apophyses meatibus committitur adeo [Orig: adeò] exilibus, ut vix appareant: et quemadmodum vulva adimplebat maiorem partem recessuum, sic apophyses ubique per cavitates immittuntur, tenuibus tamen ligam entis adstrictae, et maxime [Orig: maximè] musculis. Nec est aliud intestinum manifestum, quam illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet recepta culum. Est autem id teres, ceteris partibus incumbens, ad caudam usque protensum. Sed et vesicam utrinque unam in ipsa alvo, robustam, magnam et membranosam cernas, cuius exitus est per ea duo foramina, quae sub operimento latent. Branchias habet utrinque sub testa in lateribus numero senas: quae certa [Orig: certâ] membrana [Orig: membranâ] ab ipso tegumento distinguuntur. Aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad ra dices crurum sunt egerit. Haec omnia fere [Orig: ferè] Paguro suo Rondeletius adscripsit, quem vide. Ad Maeam pertinent et aliquot sequentes.
[Note: TAB. IV. 6.] Primus Hippocarcinus a [Orig: à] magnitudine, cum addito hispidus, quod universum tergus aculeis spinosisque quibusdam operculis obsitum sit, quae ad latera maiora videntur, dicitur. Supra oculos emissitios e [Orig: è] tabulis quibusdam ad latera protensos fronte media, duo velut cornicula acuta exeunt. Os infimo loco situm, duo veluti brachiola intus tota villosa muniunt. Quinque ab utroque latere pedes, si brachia annumeres, in totidem articulos distincti. Chelae anteriori parte, brachium puerile aequant, forcipibus fusci coloris, e [Orig: è] quibus villosa quaedam prominentia stamina instar penicilli.
Alter est parte supina Hippocarcino non dissimilis. Cauda est ovalis fere [Orig: ferè] figurae, et extremo in angustam, appendicem scutiformem quin que angulorum seu pentagonam desinit. Insignis in eadam scutellata cavitas apparet. Os multis veluti brachiolis villosis, superne [Orig: supernè] et inferne [Orig: infernè] circumsepitur. In ventre plana cavitas, ovis retinendis aptissima.
In Tertio senae spinae maiusculae latera utrinque ambiunt: et binae maximae frontem muniunt. Duos palmos est longus, chelis, brachiis, et supina corporis parte tuberosus, et hispidus.
[Illustration:
Pagurus femina.
]
[Illustration:
Cancer maias.
]
[Illustration:
Pagurus prone.
]
[Illustration:
Pagurus Supine.
]
[Illustration:
Cancer Varius suive mar moreus.
]
[Illustration:
Cancerflavius suie Undulatuus
]
[Illustration:
Aranei marini Species prone [Orig: proné] .
]
[Illustration:
Aranei m. Spec: Supine.
]
[Illustration:
Araneus crustae. prone.
]
[Illustration:
Araneus supine. alius
]
[Illustration:
Araneus alius.
]
[Illustration:
Cancer brachiiochelos. Rondel.
]
[Illustration:
Cancer minution.
]
[Illustration:
Cancer minut [Orig: minút] .
]
[Illustration:
Cancer brachiioche los. Congener.
]
Quartus eiusdem est figurae, sed pluribus spinis ab utroque latere et in dorso horret, pedibus et brachiis hirsutus, et supina parte, variis coloribus sed praesertim rubro maculatus.
[Note: TAB. IV. 4. 5. 6.] Quintus quem Heracleoticum Ronderletius vocat, aculeos in fronte habet et in lateribus. Pars testae prona aculeis aspera est, et hirta, color eque fusco.
Sextus asperitatem in testa tomentosam habet, coloreque est cinereo et fusco.
Reperiunt in Aegaeo, Ionio et Adriatico [Note: Locus.] mari.
[Note: Usus.] Mares eliguntur autumno, hieme et Aprili mese ad Cibum, in plenilunio: femina vero [Orig: verò] reliquo anni tempore usque ad Septembrem. Assantur etiam in furno ano et ore clausis, ne quod intus est liquidi effluat.
[Note: TAB. V. 13. 14.] PAguro, para\ to\ ou/rei=n kai\ fula/ttesqai en pa/gois2, id est, kremnw/ deci to/pois2, quod in [Note: TAB. VI. 1. 3. 4. Nomen.] locis praeruptis versetur, nomen in ditum est. Simeon Sethi eum Carcini appellatione dignatur. A Palladio Cancer marinus dicitur. Scholiastes Aristophanis Caraburi exponit. Moderni Graeci Paguri nomen adhuc retinent, idemque in Dalmatia, teste [Note: Descriptio.] Massario retinetur. Latior est quam longior, et ex Oceano in pedalem longitudinem abit. Visus in anglia decem libras pendere. Valida crusta [Orig: crustâ] integitur et in laevi, eaque novem in gyrum crenis imbricis modo [Orig: modò] incisa est. Color vivorum viridiorum prae nimia rosei exhalatione veluti subnigra tergora apparent. Crara utrinque blaesa quatuor habent, villis hirta, ternis articulartionibus geniculata, in quibus ungues acuti oblongique sunt, minime [Orig: minimè] bifidi. Brachia bisulca parte anteriore binis articulis intercepta forcipibus crenatis munita, in extremo nigta: quibus quae constringunt ut edant, etiam dura confringere possunt. Branchias utrinque in latere ostendunt dispositas, ut reliquum genus Locustarum, sub tergoris crusta senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. In ore tot comperies naturae secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, ut coactus incredibile artificium [Note: TAB. V. 3. 10.] necesse est fatearis. Mutim, quae hepar est, habet dulcissimam, maxima [Orig: maximâ] ex parte subrubram, cum infinitis prope [Orig: propè] apophysibus flavis grandi stomacho adiacentibus. Reliquae partes internae musculis albis constant, quibus externae moventur. [Note: Differentia.] Rondeletius sub nomme Cancri Maiae descripti. Differentias si spectes, alius est Mas, alius Femina. Scaliger alium orbiculatiorem, fusciorem, et maiorem facit; alium qua dratiorem et minorem, colore dilutiore, et pene [Orig: penè] pallida viriditate. Poressos vocant Veneti.
Huc pertiner Cancer Heracleoticus Bellonii ab urbibus Heracleis, quarum una Ponto, altera Propontidi adiacet, dictus. Crusta firmiore munitur ut Maia, Tibias utrinque quaternas habet, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, et bene [Orig: benè] armata, quorum pars superior elatis crenis vallata est. Nonnulli Gallum marinum vocant, quod [Orig: quòd] brachia eius in crista galli modum tornata videantur. Dorsum tuberculis exasperatur et coloris est miniacci.
Huic similis est alter pilorum densitate Ursi corium referens. Differt a [Orig: à] priore primum chelis, quae longiores sunt, et in extremo pars utroque, quae forcipem facit, et instar dentium sibi invicem dum clauduntur conting nt, colore miniaceo: praeterea pedibus brevibus, quorum duo posteriores utrinque brevissimi, antennis et oculis magis a [Orig: à] se invicem distantibus. Invenitur in mari Tyrrheno et Adriatico: sed in Oceano maximus. Vidit Rondeletius unum, cuius latitudo palmum maiorem superabat, longitudo ad semicubitum accedebat. [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 1.] Alexander apud Aelianum genus quoddam Cancrorum commemorat, quorum testa circumferentia undique pedis mensuram impleret. Miras
eorum magnitu dines in sinu quoque Persico Strabo refert. Suetum ipsis in tegumento se exuere. Hoc cum luxari et a [Orig: à] corpore abscedere sentiunt, furiis quasi agitati huc et illuc feruntur, et pleniorem victum quaerunt, ut tumore inflatis [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 45.] facilius crusta rumpatur. Elapsi similes mortuis in sabulo iacent, sibi restituti sabulum gusttant, et postquam se abdidere, non cit us ex latebris, egrediuntur, quam pristina armatura instructi. Musicae sunt adeo [Orig: adeò] amantes, ut eadem [Orig: eâdem] capiuntur. Captos aliquando foramina [Note: Nicand. in Therica. Usus.] subire, et mortuos in Scorpios mutari Nicander prodidit.
Inter lautissimos numerantur cibos, sed difficillime [Orig: difficillimè] digeruntur. Cum coquntur parum ruffescunt et parum nigrescunt.
[Note: Nomen. Aristot. H. a. l. 4. c. 2. Plin. H. N. l. 6. c. 3. Aldrov. l. 2. c. 20. Descriptio.] CAncer Eques a [Orig: à] volocitate cursus nomen accepit. Hesychio est dri/mwn, Aeliano dromi/a Cursor, aliis Graecis i(/ppeus2 Eques. Maior est Castanea [Orig: Castaneâ] parva [Orig: parvâ] , colore subalbido, punctis subrubris consperso, et ut Pagurus, tornato. Soli obiectus totus pelucidus est, praeterquam in ea corporis parte, quae interanea continet. Oculos grano phaseoli non habet maiores, quibus acutissime [Orig: acutissimè] cernit. Tibiae sunt villis levibus obsessae, utrinque quinae. quarum duae anteriores brachia sunt forcipata, quibus cuncta complectitur: reliquae graciles unguib, rectis et obliquis variatae. Huius generis forte [Orig: fortè] erit, qui Rondeletio Cancer latipes dicitur, nucis iuglandis magnitudine aliquam do paulo [Orig: paulò] maiore. Chelas habet denticulatas et articulatas, pedes utrinque quatuor. Postremus et minimus, que in osseam latitudinem desinat, nomen Cancro imposuit. Testa est laevi, parte superiore albescente, quodammodo nigricante. Cum maris purgamentis im littus eicitur. Huic similis est quem Bellonius Graecis mikron karki/non, Romae Grancettum vocariscribit. Punctis frequentibus candidis in tergore variatur Ophitae modo. Singulares digiti quaternis constant articulationibus. Amphibii sunt, et in maximis ardoribus meridiano tempore e [Orig: è] mari egrediuntur, diemq, sub sole, transigunt, circa vesperam mare repetunt. Tanta velocitate ferri vidit Bellonius, ut ne unum quidem unquam cursu consequi potuerit: quin nec lacertam ex ambrosia sub qua delitescebat exilientem, assequi eundem potuisse. Volare potius quam [Orig: quàm] currere videbatur.
[Note: Locus.] Dromonem Hesychii quidam in maris aestuariis capiscribunt, sagittaeque modo per aquas summum decurrere. [Note: Aelian. H. A. l. 7. c. 30.] Facit Aelianus quorundam mentionem, quos pethli/as2 a [Orig: à] volando (Gillius legit phli/as2) vocat, quod [Orig: quòd] perparvis alis volatum exerceant, quibus cutrentes non utuntur. Potest ipsis podane/mwn titulus, qui ex Cratete Comico ab Athenaeo datur, tribui. Negliguntur in cibis propter exilitatem.
[Note: TAB. VI. 6. Aldrov. l. 2. c. 21.] CAncer flavus undulatus, a [Orig: à] colore et lineis, quae in prona parte sunt sinuosae undarum modo, non aliter quam [Orig: quàm] Cameloto vulgo [Orig: vulgò] nun cupato, nomen sortitus est Pedes quaternos habet longos et hirsutos: Chelas duas magnas, etiam hirtas: Cornua duo satis longa: in fronte appendices duas, in lateribus alias. Capitur circa Antipolium et Lerinum insulam.
[Note: TAB. VI. 5. Aldron l. 2. c. 22.] Cancer Marmoratus sive varius, quod testa sit laevi, ac perpolita, et maculis viridibus caeruleis, albis, nigris, cinereis, Iaspidis instar et marmoris perspersus sit. Si mortuus in sole exsiccetur, totus fit flavus, maculae vero [Orig: verò] in mortuo statim evanescunt. Forfices habet aliis breviores et crassiores. Tubercula veluti gemmae in eis eminent, ut in Astaco. Cornicula duo e [Orig: è] fronte exstant. Post oculos, qui satis a [Orig: à] se distant, testa est serrata. In saxorum cavernulis degunt, et ita pedibus haerent, ut vix avelli possint. Crusta sunt
ceteris duriore. In saxis Agathensis littoris degunt.
[Note: TAB. VII. 4.] Cancer cordis figura [Orig: figurâ] , Cornua duo e [Orig: è] fronte prominentia habet, brachia quoque duo brevi forfice, et quaternos pedes. Pelagius est, et panagro ex alto mari cum piscibus in littus pertrahitur. In maiorum Asellorum ventriculis saepissim e [Orig: è] reperitur.
[Note: Aldrov. l. 2. c. 23.] Cancri chelarum longitudine differentes, vel sunt *makro/xhloi, vel braxu/xhloi. Chelis vel tenuib. vel crassis. *makro/xhloi chelis tenuibus, sub Aranearum marinarum nomine apud Aldro vandum vemunt, et sub tribus generibus exhibentur.
[Note: TAB. VI. 7. 8. 9. 10. 11.] Primum est fusco et cinereo colore, parte priore qua [Orig: quâ] caput est, acutum, oculis parum a [Orig: à] se invicem distantibus, cornibus duobus acutis.
Alterum corpore est rotundiore, quod sub Aranei crustacei nomine venit.
Tertium magis rotundius, colore cinereo et fusco, chelis quam [Orig: quàm] priores crassioribus, cui Aranei marini crustacei alterius in Tabula nomen inditum.
Differt ab his Aranea marina, cuius Aristoteles in Cancelli descrrptione meminit. Forma [Orig: Formâ] enim similis araneis est, nisi quod [Orig: quòd] partem capiti et pectori subiectum araneo maiorem habeat. Brachia forcipata habere pro corporis exilitate longissima Rondeletius addit. *makro/xhloi crassis brachiis, sunt hirsuti et asperi, ut aculeati videantur. Unus est prona parte corpore et pedibus albus, unde albicantis nomen. Chelis caeruleis, supina vero [Orig: verò] ruber. Alter priore minor colore nigricante, unde nigricantis appellatio.
[Note: TAB. VI 12. 13. 14. 15.] *braxuxh/lwn aliquot sunt species. Ex quibus Rond eletii ex rubro nigricat, Chelis valde [Orig: valdè] brevibus ac tenuibus, pedibus proximis longissimis pro corporis ratione, crassis, acutissimis, lanugine quadam [Orig: quâdam] obducta. Frequens est in Lorino insula.
Reliqui sunttenues et laeves, supina pars aculeos habet. Ex his unus ore est acuto admodum, et oculis a [Orig: à] latere utrinque prominentibus, corpopore undiq, aspero. Minutior dicitur.
Congener brachichelo Aldrovondi lagenam crasso ventre refert, caudam si demas. Capite est valde [Orig: valdè] acuto, corpus parte supina [Orig: supinâ] aculeis horret, coloreque est caeruleo, prone [Orig: pronè] albicat, forcipes Chelarum rubent.
[Note: TAB. III. Aldrov. l. 2. c. 24.] CAncer fluviatilis seu fluvialis, karki/nos pota/mios Graecis dicitur. Simeon Sethus et Galenus, Pagurum fluviatilem vocavere. Eo a [Orig: à] marino differt, quod sit testa [Orig: testâ] duriore et crassiore; tibiis asperioribus, brachiis rugosioribus, et cum marinus lividum loti corticis colorem referat, fluviatilis ex ruffo nigrescit. Marino, praeterea, ungues extremam tibiarum articulationem faciunt: fluviatiles multas crenas in gyrum circa ungues habent.
[Note: Locus.] Frustra eos in Gallia, et Germania quaeras. In Graecia, Creta, Sicilia, et Etruria inveniuntur. Bellonius in Atho Macedoniae monte vidit, et in Ciliciae rivulis, qui non longe [Orig: longè] ab Isso defluunt. Tanta aliquando eorum ibi copia, [Note: Aelian. H. N l. 5. c. 52.] ut temporis momento mille capi possint. In Nilo habitare apud Aelianum habemus.
[Note: Victus.] Sunt Sarcophagi, et cum invicem tangunt, pedes sibi atrodunt et vorant. Rondeletius cum durcentos Romae emisset, denique in aquam ut sese reficerent coniecisset, ita inter sese conflictati sunt, ut plures quinquaginta mutilatos reperiret. Eo tandem deventum est, ut omnibus necatis, unus tantum superstes fuerit. Ibidem ligonibus effossa scrobe vel paropside capiuntur. [Note: Aelian. H. A. l. 16. c 38.] Iuxta Ephesiam metropolim serpentes, qui ex caverna quodam egressi paludem tranare conantur, forcipibus arreptos interficiunt. Romae in foro piscario, filo appensi ac traiecti, prostant.
[Note: Usus.] Eduntur omni tempore, sed aestate sunt meliores, et postea quam durum corticem exuerunt, magnatum mensis apponuntur. Lacte a [Orig: à] quibusdam suffocantur. Avicenna in hecticis febribus cum aqua hordei valde probat.
In Medicina easdem fere [Orig: ferè] habent vires quas et alii. Tritos potosque ex aqua recentes seu cinere asservato, contra omnia venena prodesse, privatim contra Scorpionum ictus, cum lacte asinino, vel si non sit, caprino, vel quocumque, [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 5.] Plinius auctor est; quod et apud Dioscoridnm invenies. Ad viperae morsum bibuntur e [Orig: è] vino per se, vel cum staphide agria, sale et polio, ut testatur Aegineta. Cinis ustorum prodest pavore potus periclitantibus es canis rabiosi morsibus Aeschrion empiricus vivos in patella aeris rubri tam diu urebat, donec facile [Orig: facilè] in laevorem redigi possent, luna [Orig: lunâ] decimaoctav [Orig: decimâoctav] a [Orig: â] , post canis sideris exortum, cum sol leonem ingressus esset. Huius pulverem tenuissimum cochlearii unius mensura [Orig: mensurâ] ex aquae cyatho propinabat, cum recentior esset morsus; augebatur quantitas, si inveteraverat. Huic remedio tantam vim inesse scribit Galenus, ut dicat nullos periisse, quibus hoc in tempore datum esset. Id ex proprietate substantiae fieri idem credidit. Triti in oleo et aqua peruncti, ante accessiones in febribus prosunt, [Note: Plin. H. N. l. 32. c. 10.] teste Plinio. Archigenes apud Galenum ex cancris siccis tritis, pedibus et eminentiis amputatis, drachma una [Orig: unâ] , et asari drachma [Orig: drachmâ] altera [Orig: alterâ] , cum aqua ex eodem flumine ex quo cancri sumpta [Orig: sumptâ] , medicamentum aquas educens [Note: Hippocr. de morb. mulier. l. 1.] componit. Hippocrates in vino suffocatos in flexu uteri propinavit.
[Note: TAB. VII. 3. 5.] PRaeter ea quae hactenus retulimus crustata, sunt et alia, quae in alienis conchis, ut Mitulis, pinnis, pectinibus, ostreis, ac varii generis turbinatis degunt, ut Cancelli, Cancri parvi, Squili, et Scylari, figura [Orig: figurâ] non usque adeo [Orig: adeò] a [Orig: à] praedictis div ersa [Orig: ersâ] .
[Note: Descriptio.] Cancer parvus, qui pinnis innascitur pinnofu/lac, quasi o( th=s2 pi/nnhs2 fu/lac, ut Suidas, Hesychius, et Varinus tradunt, pinnoth/rhs2 Chrysippo, ut Athenaeus citat, a)po\ tou= threi=n h(/ fula/ssesqai thn\ pi/nnhn, dicitur. Sunt autem qui in ostreis reperiuntur, parvae fabae magnitudine, toto corpore candidi, praeterquam, quod [Orig: quòd] pronae crustae medium rubescat. In pinnis qui degunt, maiores sunt et magis rubri, alioqui chelis, pedibus, toto denique corpore aliis similes. A Cancellis eo differunt, quod [Orig: quòd] parvi cancri viventium pinnarum et ostreorum hospites sint: Cancelli inanes duntaxat testas et turbinatas subeant, sintque longo corpore Locustis non Cancris simili.
[Note: Generatio.] De Generatione non conveniunt auctores. Piscatores cum illis quorum testis inhabitant, quasi ex eodem [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 15.] semine nasci tradunt, teste Aristotele. Apud eundem ista invenies verba. Pinnae quae petris aut saxorum cavernis adhaeserint, radices agunt, illic Margaritam generant. Vivunt autem et nutriuntur per partem carni haerentem. Huius autem conchae ori adnascitur animalculum chelas habens, et cibum assumens, quod cancro parvo simile est, et vocatur Pinnophylax. Rondeletius cum saepissime [Orig: saepissimè] Cancros parvos in Conchis et Ostreis ovis turgentes viderit, ex Coitu maris et feminae et ovis provenire affirmare audet. Ut ut sit, non possunt isti in aliis procreari, ut nec vel viscum vel polypodium, nisi super aliis arboribus crescere.
[Note: Mores. Plutarch. de sollertia animal. Oppian. l. 2. Halieut.] Quae de eorum prudentia apud Plutarchum, Oppianum, et alios invenies, quod nempe pinnam regat, et de appropin quante praeda admoneat, fabulosa sunt. Decem Pinnas aperies antequam unum pinnophylacem invenias.
[Note: Victus.] Aqua tantum et luto eaedem pascuntur, ut Mytuli. Latere in eis crede ut vitam servent vitam, Molliore testa praediti, iniuriis magis sunt obnoxii. Ideo et spongiarum cavernulis saxorum rimis, et in externis testarum quibus Ostrea tecta sunt cavis, saepissime [Orig: saepissimè] Cancros parvos se reperisse, Rondeletius affirmat.
[Illustration:
Cancer Mollucensis pranus.
]
[Illustration:
Cancer Mollucensis supinus.
]
[Illustration:
Cancer parvus.
]
[Illustration:
Cordis figura Cancer.
]
[Illustration:
Cancer parvus. alius.
]
[Illustration:
Cancellus nudus.
]
[Illustration:
Cancellus in testa.
]
[Illustration:
Cancellus aldrou.
]
[Illustration:
Cancellus ruber.
]
[Illustration:
Cancellus in Bucuno.
]
[Illustration:
Saillarus sine cancell: in Nerite concha.
]
[Illustration:
Cancellus avena.
]
[Illustration:
Cancei Hirsuti Rondel speaer.
]
[Illustration:
Cancellus oblongus.
]
[Illustration: ]
QUi Latinis Cancellus, Graecis est [Note: TAB. VII. Nomen.] karki/nion, Oppiano karkina=s2. Plinius eum et Cancrum parvum sub Pinnotheris seu Pionophylacis nomine confudisse videtur, ut Aldrovandus ostendit. Gallis Eremite, Bernard l' Eremita dicitur. Eremitam, quod alios fugiens in testa quasi in solitudine vivat. Bernar dum autem, quod vulgo in Galiia Bernhardus fatuos proverbio dictitent: hunc autem fatuam, quod [Orig: quòd] crusta tectus, chelas habens, quae ad [Note: Aldrov. l. 2. c. 26.] vitam tuendam satis esse possent, alienas domos in quibus latitet, quaerat. [Note: Descriptio.] Exactissime [Orig: Exactissimè] ab Aristotele describitur.
Communis fere [Orig: ferè] est, alt Philosophus Crustatorum et Testatorum socius, [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 4.] quippe qui specie locustis simili spectatur, nascique seorsum per se solitus est. Verum quod testam deinde petit, quam ingressus est, hinc similis testa contectis animantibus est: quapropter is in accipiti esse, genusque sibi vindicare utrumque videtur. Forma [Orig: Formâ] tamen, (quod simplicius dixerim) similis Araneis est, nisi quod partem capiti, et pectori subditam ampliorem quam Aranei habent. Cornicula duo ruffa tenuia gerit, quibus oculi totidem subiacent, qui numquam intro [Orig: intrò] recedant, ut Cancrorum, sed semper eminentes appareant. Os sub iis est, quod veluti capillamentis pluribus circum datur. Iis pedes subiuncti duo, bifurces, quibus cibum ori admovent. Bini item utrique adhaerent lateri, et rertius parvus. Thoracis pars inferior mollis tota est, dissectoque sine pallidum intus cernitur. Meatus ab ore ad ventrem petigt. Foramen excrementi perspici nullum potest. Pedes ac thorax duritiem prae se ferunt, sed minus quam Cancri. Nexu nullo testis adhaecet. Buccinarum ac Purpurarum modo solutus liberque vagatur. Omnes sinistrum pedem crassiorem dextro habent. Cum enim in testa circa medium corporis complicati vivant, quantum dextrae parti compressae alimenti ac proinde in crementi decedit, tantum sinistrae liberiori ac laxiori accrescit. Bellonius addit, Oculos instar Astaci elatos habere, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. Dentes osseos. Ab ore oesophagus tenuis ut filum ad stomachum protenditur. Intestina bis tantum revolvuntur: ac qui in eius stomacho viridis humor spectubatur, is in intestinis apparet candidus.
[Note: Differentiae.] Tres ipsorum species aristoteles facit. Oblongior est, qui Turbinem scilicet ingreditur, quam qui Neritim. Qui in Natice degit, dextrum bifurculatum pedem parvum habet, cum laevum grandiusculum habeat, eoque potissimum in rediatur. Ad tertiam spectare videtur, de quibus idem ita. Sunt inter Cochleas, quae inter se bestiolas habent Astacis parvis similes, quae in fluminibus gignuntur. Sed ea [Orig: eâ] differentia, ut praemollem intra suam testam carunculam habeant, forma [Orig: formâ] qualesnam sint ex dissectionibus contemplare. Nos hic ternas Icones damus.
Scaligero Squilla minima, Vasconibus Civada, Pugillatim enim devoratur. Reperiuntur in pisciculis, pedes novissimos latiusculos habent, ut ad nandum utiles sint. In saxosis locis, coeno, et luto versantur. Ex eodem [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 15.] gigni credidit Aristoteles, sed perperam. Ad latera enim adhaerent tamquam racemi aut globuli ova filo annexa. Et observatum est mares a [Orig: à] feminis aperte [Orig: apertè] distingui. Nati conchulas ingrediuntur; ubi excrevere in ampliores transeunt.
[Note: Usus.] Usum et in Cibis habent. Dorion enim apud Athenaeum, inter hepsetos refert. Gesnerus, Coctum odorem colorem et saporem fluviatilis habuisse scribit. Bellonius non esse edulem, sed Iulidibus, channis, Percis, et id genus saxatilibus gratissimum ait. Galenus eorum usu Mullos deteriores, et mali odoris evadere testatur: sed forte hoc de Cancellis, qui in spongiis, et qui tra/goi a [Orig: à] foetido colore dicuntur, sumendum est. Ertantum de Crustaceis.
[Note: TAB. IX.] GVAIA APARA, cancer maximus elegantissime variegatus. Corporis figura est Lunae bissectae similis, in latitudine habens tres digitos, in longitudine duos et semis (quamquam et maiores reperiantur) Testa, ut dixi, lunata est, in utroque latere posterius exsecta, et in acumina desinens. Anterior pars testae ultra medietatem coloris est obscure [Orig: obscurè] brunni, et variegata maculis ex albo flavescentibus: posterior pars ex albo flavescit, striis brunnis secundum longitudinem ornata.
Pedes habet octo; singulos quatuor internodiis constantes, subrotundos, ex albo flavescentes: brachia duo, quodlibet duos et semis digitos longum, et sesquidigitum latum, quodlibet parva forcipe praeditum, quibus non ita arcte [Orig: arctè] comprehendere potest, ut alii cancri. Est autem quodlibet brachium superius armatum et dentatum instar cristae galli, ita ut quando vivus brachia corpori applicatis ea componit, uti aptissime [Orig: aptissimè] potest, cristas duas galli sibi invicem appositas esse appareat. Tenacula repraesentat rostrum galli, brachium itaque totum rostrum galli cum sua crista. Brachia autem etiam ex albo flavescunt, et maculis brunnis sunt variegata. In aquis natans per os aquam exsufflat, quasi ex fonte exsiliret.
GVAIA alia species. Corpus rotundum, paulo oblongum, iuglandem cum suo viridi cortice aequat, octo habet pedes cancrinos: duo brachia, quodlibet fere [Orig: ferè] duos et semis digitos longum, at exilia; in parte extrema corporis tres habet aculeos obtusos, et oculos plane [Orig: planè] exiles. Color totius corporis, brachiorum et pedum est albus; ac tota testa dorsi egregiis maculis brunnis ordinatim distincta, in summitate maioribus, at in lateribus, minoribus: Brachia parvulis maculis ex ruffo purpureis sunt variegata: pedes albicant in totum, ut et venter.
GVAIA alia species quae rarius capitur. Corpus ellypticae figurae, latum, tres digitos et totidem longum, aut paulo minus; testa tecta est ellyptica, in ambitu multis corniculis praedita, superius autem convallibus: ocelli parvuli, ut aliis: in quolibet latere pedes quatuor cum quatuor iuncturis, Crura subhirsuta, et in extremitate unguem nigrum corniculi figura habentia. Anterius autem crus tres digitos longum, reliqua semper breviora unum altero. Brachiorum cum forcipibus, cuiuslibet longitudo trium digitorum, crassities humani digiti, forcipe sesquidigitum longa et satis crassa. Ipsae extremitates forcipis paulo plus sesquidigitum longae, rostratae et exterius versus dentatae, quasi denticulis humanis, et ita apte [Orig: aptè] sibi invicem quadrantes complicatae, quasi quis rostrum dentatum clauderet, in una tenacula forcipis, quae movetur seorsim, in medio etiam est dens albicans. Color totius cancri vivi saturate rubens, ut pruna nostratia maiora esse solent, in medio corpore saturatior, reliquis partibus dilutior: extremitas tenicularum ruffi cum brunno mixti, ut cerasa nigra tingere solent. Coctus retinet colorem.
[Illustration:
Amphisboena marina.
]
[Illustration:
Cancer Heracleoticus hirsus prone [Orig: pronè] ,
]
[Illustration:
Cancer pronus.
]
[Illustration:
Cancer Heracleotus hirsutus supine [Orig: supiné] ,
]
[Illustration:
Cancer Supine.
]
[Illustration:
Craben.
]
[Illustration:
Testudo marina.
]
[Illustration:
Testudo marina.
]
[Illustration:
Stella marina maior.
]
[Illustration:
Stella marina tredecim radis.
]
[Illustration:
Stella marina minor.
]
[Illustration:
Guaia Apara.
]
[Illustration:
Guaia alia species.
]
[Illustration:
Guaia alia.
]
[Illustration:
Guaia Miri.
]
[Illustration:
Carara Una.
]
[Illustration:
Cunuru.
]
[Illustration:
Ciecie Panema.
]
[Illustration:
Ciri Apoa.
]
[Illustration:
Uca Una.
]
[Illustration:
Guanhumi.
]
[Illustration:
Aratu et Aratu pinima.
]
[Illustration:
Maracoani.
]
[Illustration:
Potiquiya.
]
[Illustration:
Potiquiquiiiixe.
]
[Illustration:
Paranacare.
]
[Illustration:
Guaricuru.
]
CVAIA MIRI, cancerculus in salsis fluviis degens, numquam excedit pruni magnitudinem [Orig: magnitudïnem] ; testa est ellyptica, anteriore parte in multos angulos desinente: Ocelli parvi, breves: brachia duo, dextrum paulo minus sinistro: crura octo, quatuor internodiis constantia, et brevibus pilis hirta: color testae ferrugineus: brachiorum et crurum obscure [Orig: obscurè] violaceo-purpureus. Pili crurum pallidi, inferius forcipum latus albicat.
CARARA UNA Cancer parvus, cuius corpus quadratum refert, cuius singuli anguli transversim abscissi, ceterum compressum, magnitudine semi digiti. Oculi prominuli, haud longi, nigri, in angulis abscissis consistentes. Brachia brevia, forcipibus obrotundis crassiusculis: crura octo haud crasla, sed compressa. Testa cum cruribus epatici coloris, seu instar hepatis tosti: brachia itidem: forcipes brunni coloris, qualis sucus cerasorum nigrorum: Crura minutulis pilis hic inde vestita, eiusdem cum cruribus coloris.
CUNURV, foemella est Uca una, figura et colore conveniens, solum magnitudine corporis et brachiorum differt, minor enim est, quam mas, et brachia habet parva, brachio maris sinistro vixaequalia, sinistrumque paulo grandius dextro; raros quoque habet pilos, cum Uca una tota sit hirsuta.
CIECIE ETE Brasiliensibus: Crangversinho des Manges Lusitanis: corpus ad quadratam figuram accedit, et totum vix superat maioris avellanae magnitudinem: Oculi prominentes longiusculi quos recondere potest. Crura octo: brachium sinistrum ipsi maximum, non tamen crassum, forcipis tenacula tenuia et longa, aequalia; sine dentibus: dextrum brachium tenuissimum. Testa coloris hepatici: reliquum totum corpus cum cruribus obscure [Orig: obscurè] flavum ex pallido.
Edulis est; et Brasiliani illo curant morbum, quem vocant Mia.
CIRI APOA Brasiliensibus. Cancer marinus, testa quasi ellyptica tectus, quae in medietatis anterioris ora dentata, et in quolibet latere in acutum desinit angulum, mediocris magnitudinis. Brachia habet duo mediocria, itidem dentata: sex crura et septimi et octavi loco posterius duos remiges planos, quatuor internodiis, circum circa pilosos, quibus utitur natans. Oculi longe [Orig: longè] a [Orig: à] se invicem distantes, parvuli, cylindracei, crassiusculi, non tamen longi et ad quemlibet cirrhulus eminet instar pili. Totius testae color fuscus, seu nigricans, in qua diverso fusco cordis figura, aliaeque depictae. Brachia fusca, forcipes ex caerulescente albent. Crura ad medietatem internam viridi et albomixta: medietates exteriores caeruleae: remigum extrema pars, quae lata est, caerulea, reliqua viridis et albo mixta. Corpus interius etiam caerulescit. Boni suntsaporis. Ciri ordinarie [Orig: ordinariè] in fundo aquae salsae ambulant, interdum tamen ad littora prodeunt cum decrementomaris, sed rarius. Capiuntur maris refluxu.
UCA UNA Cancer in palustribus degens, corpus eius ellypticum, superius convexum, iuglandis cum suo cortice magnitudinem aequans
vel etiam superans. Crura habet octo, quatuor iuncturis: anteriora lon iora, posteriora breviora: Oculos haud longe [Orig: longè] distantes, cylindraceos, haud longos, quos erigit et recondit, coloris pallide [Orig: pallidè] flavescentis, pupilla hyalina. Brachium dextrum ipsi maximum, interius multis tuberculis acuminatis praeditum, ut et forceps: sinistrum parvum. Color testae superius olivaceus, flavo in extremitate intermixto. Corpus interius pallide [Orig: pallidè] flavescit. Omnia crura et brachia castanei sunt coloris, forcipes etiam superius, cetera pallide [Orig: pallidè] flavescentia una cum tenaculis. Crura omnia inferius vestita sunt copiosis pilis longiusculis obscure [Orig: obscurè] castanei coloris. Carne sunt bona.
GVANHUMI, Cancer terrestris: corpus illi rotundum, sed paulum compressum, magnitudine Auriaci mali.
Pedes habet octo, quinque digitos longos, quatuor internodiis: crura longis pilis vestita: os magnum et ad latera oris utrimque latitudine unius digiti hirsutum, ut et corpus: Brachia duo, dextrum magnum, sinistrum parvum, magnum longum octo digitos, latumplus duobus; parvum vix quartam partem illius aequat.
Oculi bini, quos instar parvae pilae erigit, et iterum in longa cavitate abscondit: circa os quasi duo brachiola quae recondere potest, et iterum depromere, et usque ad oculos deducere.
Celerrime [Orig: Celerrimè] currit, et quidem transversim, ita ut oculos ad latus convertat et brachium maius elevatum gestet. Maximo numero in silvis paludosis oberrant. Carnem habet bon m.
ARATV et ARATV PINIMA. Cancer terrestris, quadratae figurae, corpore haud magno, testa multiplici colore picta, brunno, caeruleo, albo, rubro punctatim varie [Orig: variè] intermixtis.
Oculi prominentes longe [Orig: longè] distantes, nigri, in angulis rostri positi.
Crura octo, quatuor internodiis, compressa, ruffa, ac per totum maculis purpureis, nigris ac albis distincta. Chelae duae non ita magnae, aequales, ruffae, in extremitate ex albo flavescentes. In ventre etiam flavescit. Crura raris pilis nigris vestiuntur.
MARACOANI, cancer parvus, in locis ambulans, quae refluxu maris sicca evadunt, alio enim tempore e [Orig: è] latibulo suo non prodit: corpore est fere [Orig: ferè] quadrato, digitum longo et lato, anterius tamen paulo [Orig: paulò] latiori: Oculi prope sibi invicem appositi, longi plus semidigito, tenues instar aciculae crassioris, quos erigere et apte [Orig: aptè] in rima recondere potest.
Os habet amplum et maius quam ceteri cancri: crura octo, quatuor internodiis. Brachium dextrum illi maximum, tres digitos longitudine superans, satis crassum, et se totum post illud potest abscondere: forceps autem brachii latior, haud crassus, referens forcipem sartorum, extuberantiis haud acutis loco dentium praeditus; superficies brachii etiam parva tubercula habet: brachium sinistrum minimum, minus uno ò pedibus, forcipula minima instar scorpionis.
Crura raros habent pilos fuscos. Coloris est in testa fulvi, ut et in pedibus et minore forcipe, atque in inferiori corpore: extremitate pedum magis rufescunt. Brachium dextrum e [Orig: è] fulvo obscure [Orig: obscurè] rufescit. Est edulis.
POTIQUIQUIYA Brasiliensibus. Locusta marina, Belgis Zeekreeft. Longitudo corporis a [Orig: à] fronte ad
exortum caudae septem digitorum, caudae sex: latitudo testae dorsi septem, ventris duorum et semis: totius corpotis ambitus novem digitorum et semis; caudae ambitus quinque, quae constat sex tabellis, septem iuncturis sibi invicem appositis: et habet cauda ad quodlibet latus inferius quatuor pinnas, sesquidigitum longas, unam latas: extremitates laterales cuiusque tabellae desinunt in cornu acutum: in quolibet latere quinque habet crura, quinque internodiis distantia; primum par crurum sex digitos longum, alterum novem, tertium pedem, quartum septem digitos, quintum quinque: Quodlibet autem unguem habet incurvum, acutum, pilis multis flavescentibus hirtum, instar penicilli pictorum: crus anterius crassitie digitum aequat, reliqua graciliora.
Testa corporis varie [Orig: variè] tuberculata, frequentibus eminentiis instar corniculorum rectorum, acutorum, anterius scatet.
Oculi prominentes cylindracei, et post eos duo cornua surrecta antrorsum inclinata, digitum longa; ante oculos supra os quatuor cirrhi exortum sumunt, primo duo magni pollicis humani crassitie in exortu, ubi quatuor internodiis constat, longi sesquipedem et undique spinosi, inter hos duo minores, quatuor internodiis, teretes sine spinis, acultra medietatem bisecti, decem in totum digitos singulilongi.
TAMARV GVACV, Brasiliensibus: Camaron de Salgado Lusitanis. Locustae marinae species, novem digitos longa, vel paulo plus. Capitis longitudo duorum digitorum; versus caput magis magisque angustatur.
Corpus autem habet undecim quasi iuncturas, quemadmodum cauda in Gamaris: in postica parte corporis ad quodlibet latus duos habet processus subhirsutos.
Totum corpus tectum est crusta cancrina, albicante, splendente instar cornu politi, ad iuncturas autem subnigricat aut purpurascit; pedes in quolibet latere tres, nimirum ad tertiam, quartam et quintam iuncturam a [Orig: à] collo numerando; exilia, duos circiter digitos longa.
Caput triangulare, olivae magnitudine sub testa albicante splendida latet, duos digitos longa. Pone caput ad quodlibet latus habet brachium unum, septem digitos longum, quatuor iuncturis constans, estque extrema pars brachii ab ultima iunctura incurvata instar falcis maioris, et novem dentibus acutissimis praedita: his brachiis ferit, et qui vulnerati sunt, aegre [Orig: aegrè] sanantur.
Oculos habet prominentes, oblongos: barbam cancerinam octuplam: prope oculos duas prominentias retrorsum versas, digitum longas, laeves, at in extremitatibus hirsutast infra caput adhuc octo prominentias, duos digitos longas, quae in extremo tubercula gerunt. Versus posticam corporis partem inferius multas latas quasi pinnas habet, quae natationi haud dubio inserviunt, et quasi folia complicata ventri inferius adiacent. Non comeditur.
PARANACARE: Gammarus in concha degens, haud edulis, tres digitos longus: brachia habet duo cum forcipibus, crura quatuor longissima, nimirum tres digitos longa, et posthaec quatuor plane [Orig: planè] brevia; caudam sesquidigitum longam instaraliorum Gammarorum; oculos longos et prominulos: duos cirrhos pro barba.
Corpus tegitur testa obscure [Orig: obscurè] castanei coloris; eiusdem coloris est
et cauda, nigris striis secundum longitudinem variegata, corpus inferius et exortus crurum et brachiorum interius caerulescunt, uti et oculi et barba; per totum corpus habet pilos ochrae coloris.
Concha quam inhabitat ferme [Orig: fermè] quatuor digitos longa, turbinata coloris pallide [Orig: pallidè] subflavescentis.
Variae autem magnitudinis reperiuntur, plane [Orig: planè] parvulae, magnitudine minoris pruni, turbinatae et variis tuberculis acuminatis praeditae, pallidae, rufescentes, nigrae, ad littus prope fluvium Paraiba.
GVARICURV Brasiliensibus, Gammarus vulgo Camaraon; quatuor digitos longus: crura habet sex, tribus internodiis constantia, cum unguiculo in extremitate: anterius par crurum quasi suras habet, crassius reliquis et vicem brachiorum fungens; paulo plus duobus digitis longum, ultimum paulo plus uno, omnia aculeata seu spinosa.
Cirrhos prope os prodeuntes habet sex; duos longissimos, nimirum tres digitos singulos, versus posteriora reflexos; duos unum digitum, et duos semidigitum: sub ore parva tenacula quatuor crassiuscula, et quatuor tenuiora, quibus cibum tenet. Oculi similes reliquis. Color totius fuscus. Cocti eduntur.