22 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines


page 224, image: s268


page 225, image: s269

ADDITAMENTUM

DE CANE ARISTOTELIS.

[Note: Nieremb. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 20.] PISCIS qui hodie Tubero dicitur, Canis Carcharias esse vulgo [Orig: vulgò] creditur. At quia ille quem Franciscus Hernandus describit, exacte [Orig: exactè] descriptioni, quam attulimus, non respondet; ideo [Orig: ideò] placet et hanc apponere. Ceraceus inquit piscis est, ex genere oblongorum, Occani incola, quindecim interdum dodrantes longus, voracissimus, cursu velox, nec omnino [Orig: omninò] stupidus, et bina humana corpora saepenumero [Orig: saepenumerò] crassus; ore quod [Orig: quòd] rostro unciarum decem intervallo subiacet, lunato, vallatoque superne [Orig: supernè] trino dentium praeacutorum, ac sese mutuo serrae modo [Orig: modò] subintrantium, ac quaterno inferne [Orig: infernè] binum dodrantum rictu, et brachiis utrimque quinis: rostro ranae obrotundo, pinnis singulis utrimque iuxta branchias, totidem iuxta pudenda, iuxta caudam unica [Orig: unicâ] altera [Orig: alterâ] omnium maxima imminente dorso statim a [Orig: à] branchiis, alteraque iuxta caudam modica [Orig: modicâ] , a [Orig: à] contrario alterius parvae, sed in oppositam partem vergente cauda [Orig: caudâ] magna [Orig: magnâ] crassa [Orig: crassâ] , falcataque, et superna parte triplo aut quadruplo longiore atque latiore, et iuxta exortum quibusdam parvis cavitatibus insigni: oculis modicis longo inter sese distantibus intervallo: pupilla [Orig: pupillâ] magna [Orig: magnâ] , et sub lutea iride, corio vero [Orig: verò] ceterorum cartilagineorum, cum sese tendit, nullis ictibus penetrabili: dorso ac lateribus caeruleis exsaturatis, ac ventre candenri. Mirum est, bina pendere mari, ossea pudenda, cava, alba, dodrantem longa, et ternis singula, glandis loco, longiusculis noxia acuminibus, quibus novaculae modo facile [Orig: facilè] quidvis obvium abscindit. Maleficum animal est, atrox, ac hominum devorator: adeo [Orig: adeò] vivax, ut in perquam tenues etiam divisum apalectos, affixumque veru, ac vitam adhuc videatur mordicus retinere. Mediocre praestat, et quale alii congeneres pisces, dum parvum est alimentum; sed provectius, durum, ingratum, insalubre, et fluxum alui ciens. Unicum est illi intest num, satis amplum; unde tam improba contigit voracitas. Cor parvum subalbidum, laxum, et usque adeo [Orig: adeò] vivax, ut eductum, et in varias partes sectum, diutius conspiciatur moveri, ventriculisque distinctum. Stomachus vastus est, hepar candens, in duaspartium taenias, quatuor dodrantes longas, ac decem uncias latas. Splen vero iocinoris longitudine, sed duas tantum uncias longus.

[Note: Nieremb. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 19.] Ceterum solent circa tuberones pisciculi quidam natare Romeri dicti, de quibus ita Hernandus. Piscis est spinosus, Oceani Septemttionalis alumnus, dodrantem plus minus longus, tres uncias crassus, corio tectus molli et paene teres. Lunata [Orig: Lunatâ] constat cauda [Orig: caudâ] , et rostro resimo atque compresso, oculis magnis, si magnitudini corporis comparentur, pupilla [Orig: pupillâ] nigra [Orig: nigrâ] ac lutea [Orig: luteâ] iride. Senis natat pinnis, quarum altera medio paene dorso in caudamusque procedit, sensim sese attenuans, et a [Orig: à] quibusdam praeacutis spinulis sumens exordium: altera a [Orig: à] pudendo paene ipso in caudam feie [Orig: feiè] descendit, utrimque a [Orig: à] brachiis singulae, binaeque paulo ante initium ventris.


page 226, image: s270

Color universi ex albo in caeruleum tendit, quamquam dorsum caputque cyaneo exsaturato videantur nitere, universumque corpus senis pavonini coloris transversi in discurrentibus orbibus ambiatur. Extrema corporis caudam contingentis quadrata sunt, et quaternis veluti dorsis distincta quarum bina quae in latera excurrunt, desinunt in acumen. Caudae initium pavonino exsaturato splendore. Micant mediae utrimque partes, dilutiores sunt sequentes exsaturatae, ac demum postremae candentes.

DE GLAUCO AELIANI.

[Note: Nieremb. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 21.] AD Glaucum Aeliani videtur referri debere, et hic quem Clusius exenteratum et resiccatum ita describit. Erat, inquit, corpore longo, trium fere [Orig: ferè] pedum longitudinem explente coloris (ressicatum enim et exenteratum dumtaxat conspiciebam) ex cineraceo fusci, in quo tamen quidam candor, praesertim in tergore, adhuc eluceret: vivum enim et recenter captum argentei paene [Orig: paenè] coloris fuisse intelligebam. Medii corporis ambitus pedis, hoc est, duodecim unciarum longitudinem aequabat.

Cartilagineus vero [Orig: verò] erat, et laevi cure praedicatus; rostro lato, sed in obtusum deinde acumen desinente. Oculi magni erant, e [Orig: è] quorum infima parte enata erat membrana, quae sursum sese attollens, velut nubes caliginem illis offunderet.

Oris rictus non valde latus, in supina capitis parte maxillas in obtusum angulum desinentes habebat, fere [Orig: ferè] ut simiae: quaternis autem dentibus os praeditum erat, binis in superiore maxilla, totidem in inferiore: iisque firmis, quorum singuli quibusdam sulcis erant distincti, ut pluribus dentibus armatum os esse videretur. Corpus a [Orig: à] cervice sensim gracilescebat: spina sive aculeo in ea [Orig: eâ] parte, qua [Orig: quâ] dorsum cervici connectebatur, sito, eoque sex uncias longo, infima [Orig: infimâ] parte lato et cavo superna [Orig: supernâ] autem valde [Orig: valdè] acuto. Plinna surrecta innitebatur quatuor paene [Orig: paenè] uncias longa. Binas dumtaxat in lateribus branchias valde [Orig: valdè] apertas observabam, utriumque videlicet unam, cum aliorum galeorum genera denas habeant, in singulis lareribus quinas.

Has sequebantur duae pinnae ad natandum idoneae, longiores quam in ullo glaeorum genere conspexerim, novem videlicet unciarum longitudinem aequantes. Binas alas habebat ex utraque podicis parte, quatuor uncias longas, illasque bifidas, hominumne industria sic fissas, an a [Orig: à] natura nihil pronuntiare possum.

Alia deinde pinna in dorso paullo [Orig: paullò] infra eam, quae ad aculeum erat, exoriebatur, ad extremam fere [Orig: ferè] caudam usque inaequaliter porrecta, hoc est, ad eam usque caudae partem, quae tenuissima, et septem uncias longa, muris caudam quodammodo [Orig: quodammodò] aemulabatur. Podici, qui in supina parte, ut in reliquis piscibus, situs, vicina apparebant bina foramina, in quem usum, ignoro.

Capitis porro cutis siccitate adeo [Orig: adeò] erat contracta, ut nulla circa oculos, nulla ante eos, foramina observare potuerim.

De Pisce Gibbo.

[Note: Nieremb. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 25.] HUic similis est Acacana, qui est dodrantalis piscis, insignis prolixitate inferioris labri, et eminentia [Orig: eminentiâ] gibba [Orig: gibbâ] , quae a [Orig: à] capitis exordio usque ados, quod perexiguum est, arcuato descendit flexu.

Dorsum lateraque cyanea sunt, venter ac laterum pars alba, ac praeter duas pinnas quae circa branchias sunt utrimque, unicam angustam et longam, et aliam parvam, duae aliae visuntur breves, altera a [Orig: à] medio ventre, altra vero a [Orig: à] dorso in caudam usque procedens.


page XLV, image: s271

[Illustration:

Cete admirabilis forme.

]

[Illustration:

Galei genus.

]

[Illustration:

Orbis spinosa.

]

[Illustration:

Histrik piscis.

]

[Illustration:

Orbis Rana rutu.

]

[Illustration:

Piscis triangularis.

]

[Illustration:

Orbis oblongus testudinis capite.

]

[Illustration:

Scarus Cretens.

]

[Illustration:

Sargus Aldrou.

]


page XLVI, image: s272

[Illustration:

Albula nobilis.

]

[Illustration:

Albula.

]

[Illustration:

Aselliis Virescens.

]

[Illustration:

Aselhis Varius

]

[Illustration:

Cataphraobus.

]

[Illustration:

Idem supinus.

]

[Illustration:

Taema Cornuta.

]

[Illustration:

Mustela marina Vivipara.

]


page XLVII, image: s273

[Illustration:

Auileatus maritus Maior.

]

[Illustration:

Lupus marinus Schonfeldii [Orig: Schönfeldii]

]

[Illustration:

Liicostomus Balthicus.

]

[Illustration:

Scorpuis Marinus alter.

]

[Illustration:

Idem Supimus

]

[Illustration:

Spirinchus.

]

[Illustration:

Siluri vera effigies.

]


page 227, image: s274

Squamosus non est, et tamen bono constat alimento. Mare illum ad me misit Australe; etsi quidam reserant, in Septentrionali quoque reperiri.

De Ostracione Gesneri.

[Note: Nieremb. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 15.] OStracioni affinis est Catan qui piscis est quindecim pedes, cum [Orig: cùm] in perfectam magnitudinem adolevit longus, cortice rectus durissimo, laminis rhomboidis figurae, paucisque contexto, testaceae paene [Orig: paenè] duritiei, nitidis, ac circa ilia elatis, qui videm loricae praestare posset. Rostrum est praelongum et acutum, serrati dentes, et quaterno ordine dispositi, ac pinnae crassissimae binae iuxta branchias, ac iuxta caudam unica. Vivit in lacubus aut magnis fluminibus provinciae Panucensis. Salubri constat nutrimento: sed cim parandus est, hic piscis, spoliatur corio. Vivit ex aliorum piscium canumve raptu, homines quoque interdum aggreditur.

Editur vero assus, non coctus aut elixus.

AD LIBRUM V. De Phoca.

[Note: De Laet. Ind. Occident. l. 2. c. 6.] PHocarum generis est Wallrus seu Mors, animal amphibium, quod Vorstius apud Delaetium ita describit. Belluam hanc marinam vidi, magnitudine vituli, aut canis Britannici maioris. Phocae non dissimilem: capite rotundo, oculis bovillis, naribus depressis ac patulis, quos modo contrahebat, modo diducebat, aurium loco utrimque foramina; rictu oris rotundo necita vasto, superiore parte aut labro mystaca gestabat setis cartilagineis, crassis ac rigidis constantem. Inferior maxilla trigona erat, lingua crassa brevisque, atque os interius dentibus planis utrimque munitum, pedibus anterioribus posterioribusque latis, atque extrema corporis parte Phocam nostratem plane [Orig: planè] referebat.

Pedes anteriores antrorsum, posteriores retrorsum spectabant cum ingrederetur.

Digiti quinque membrana intersepiente distincti, eaque crassa. Posterioribus Digitis ungues impositi, non prioribus cauda [Orig: caudâ] plane [Orig: planè] carebat. Postica parte repebat magis quam incedebat.

Cute crassa, coreacea, pilisque brevibus ac tenuibus obsita vestiebatur, colore cinereo. Grundnitum apri instar edebat, seu crocitabat voce gravi et valida. Repebat per aream extra aquam, quottidie per semihoram aut amplius dolio auqa pleno immittebant, ut se ibi oblectaret. Catulus erat, ut ferebant qui attulerant ex nova Zembla, decemhebdomadarum, dentes seu cornua exserta, ut adultiores, nondum habens, tubercula tamen in superiori labro praecipiebantur, unde brevi proditura facile apparebat. Ferum et validum animal calebat ad tactum, valideque pr nares spirabat.

Pulmentarium ex avena, miliove comedebat lente [Orig: lentè] et suctu magis quam deglutiendo, herumque gestantem cibum ac offerentem magno nisu ac grunnitu accedebat, sequebaturque, nidore eius allectus. Lardum eius gustantibus haud insuave visum est.

Conspiciebantur ibidem duo maiorum capita, dentibus duobus exsertis Elephantorum instar, longis ac crassis et albicantibus munita, qui deorsum versus pectus pectabant. Eorum coria CCCC. aut IC. pondo pendisse ferebant Angli qui attulerant.

Hisce dentibus rupes ascendere seque sustinere aiebant. Et prodeunt in continentem seu terram ut somnum ibi capiant gregatim.


page 228, image: s275

Pabulum aiebant illis esse folia oblonga ac magna, herbae cuiusdam e [Orig: è] fundo maris nascentis. Nec piscibus vivere, aut carnivorum esse. Vidiibidem penem eiusdem animalis osseum, rotundum, cubitum et amplius longum, crassum ponderosum ac solidum, in fine prope glandem longe crassiorem ac rotundiorem. Huius pulvere ad calculum pellendum Mascovitae utuntur

Finis Historiae de Piscibus.