CEtorum nomine saepe [Orig: saepè] tam apud Graecos [Note: Galen. 3. de Alim. facult. c. 21. et 37.] quam [Orig: quàm] Latinos ingentis molis pisces intelliguntur; hic pro illis duntaxat sumimus, qui pulmones, arteriam, collum et alia membra cum terrenis quadrupedibus communia habent, quibus omne proprie [Orig: propriè] dictorum piscium genus destituitur. Specialius aliquando, seu pro Pistrice, seu pro Balaenasumi, apud Ciceronis Aratum, et Oppianum videb is. Integuntur corio, qui Macedonibus, dum e [Orig: è] Mesambria Tocam navigarent, visus, corio squamoso, tam crasso ut cubitum aequaret, ostreisque patellis, et algis oppletus, pro monstroso habendus est. Lora ex eofiunt, quibus maxima pondera per cochleas sublevantur, simili duritic et nervos esse, et chordas exiis ad bellica instrumenta [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 6.] confici, prodidit Aelianus. Pulmones habent, quod plus caloris, quia ingentis molis animalia, ut possint moveri, requirunt. Branchiis [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 7.] ideo [Orig: ideò] carent, sed fistulas (ora vocat Plinius, nares Ovidius, Cardanus oscula) accepere. Ductus haec ab ima palati ad extimam parte duplex, septo distinctus, et nostrarum narium foraminibus ad palatum deductis, proportione quodammodo respondens. Unicum in extima parte literae C. figura foramen apparet, quod carne pingui, tamquam operculo, tegitur. Respirationis gratia datas, vel exinde colligas, quod obturatis, citius moriantu r, quod in Delphino Rondeletius observavit. Os ipsos [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 2. et 4. de partib. c. 13] subter habere, Aristoteles et Plibnisu reliquere, ut dum resupinantur, pisces quos captant, evadendi tempus habeant, in promptu habere, observavit Rondeletius. Resupinatos tamen cibum capere, tum ob dictam causam, tum propter longam et multum infra descem dentem oris scissuram. Carent quidam Dentibus instructi quidam, serratis, planis, exsertis, aliquando hominis similibus. Eboris instar candidos, ad opera firmos, anteriores latos, ne haereret cibus, posteriores acutos, ut promptius divideretur, [Note: Cardan. variet. c. 37.] apud Cardanum legimus. Mammas feminae habent; detractos aliquando ex una in Aquitanico littore duo lactis cados, Rondeletius prodidit. Audire certum, et nulla manifesti instrumenti vestigia, ut [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 8.] putat Aristoteles, Rondeletius tamen in Delphini cranio, meatum qui ad cerebrum usque excurrit invenit. Vehementer pinguescunt, quod piscium carne alantur, et moveantur tardissime [Orig: tardissimè] , quod tardo motu digeri posset, densitate corii praepeditur. Internas partes verbis Rondeletii describam. Sub peritoneo, inquit, partes quae ad nutritionem et generationem conformatae sunt, ad quadrupedeum terrestrium magis quam ad piscium partes accedunt. Nam Epiploon habent, sed minus pingue, quo ventriculus et intestina incalescunt, et forventur. Ventriculum, magnum, cum ad iustam magnitudinem accreverint: in recens natis exiguus est, et geminus videtur. Eius fundo pancreas haeret, desinit in intestina, quae in multos gyros convolvuntur, eadem fere [Orig: ferè] ubique crassitudine, praeterquam in extremis, quae mediis paulo [Orig: paulò] sunt latiora. Meseuterium, vertbris annectitur, glandulas nigras, venas, arteriasque intertextas habens. Renes venae magnae trunco, arteiae que magnae per emulgentes annectuntur, sunt inter epar et testes siti, Urina per
ureteras in vesicam percolatur: quae terrestrium animalium vesicis similis, sita est inferiore ventris parte. In iis qui utero adhuc gestantur, in urachum desinit, per quem urinam deponit in allantoidem tunicam ad diem usque partus. Editi in lucem, per pudendum urinam veluit terrestria emittunt, et per musculum sphincterem retinent. Uracho arteriae umbilicales adhaerent, arteriae magnae inferioribus ramis insertae. Utrinque sunt testes oblongi, quibus praeparantia vasa praeposita sunt, infigit scilicet venarum arteriarumque e [Orig: è] magna vena ortarum ramuli, qui post varios et multiplices anfractus, in epidumin inseruntur. Cum enimmagna sanguinis copia, multo semini generando necessaria, sit, quae longo vasorum ductu, ob spatii brevitatem transmutari et elaborari non potest, sollerter admodum natura gyros illos vasorum constituit, ut illis, id quod longitudini deest, pensaretur, et quibus singuli meatus capreoli intorti dependent, et glandulosa corpora radici pudendi adnata desinunt; ex quibus meatu urinario, nervo cavo genitale constat humano simile, cuius extremum foris propendet, in glandem tenum linguis avium similem desinens, quae praeputio non omnino [Orig: omninò] tintegitur: intus replicatum latet, ad veneris usum exoritur. Venas suas, nervos, arterias, idem pudendum habet. Ossi innititur, quod ossi pubis proportione respondet. Thorax costis veris ac mendosis, sterno, vertebris, musculis constat: cuius capacitatem pulmones magni complent, densiore substantia quam in terrestribus: crassitudine et colore hepar quadrupedum referunt, tum, ne qua in rariorem substantiam penetrans, eici non posset; tum ne in magnis exspirationibus, quibus in aquis fere [Orig: ferè] semper coguntur, tenuior substantia fere [Orig: ferè] disrumperetur. Hi in duas partes divulfi sunt, parte inferiore adeo [Orig: adeò] gracilescunt, ut membranam esse affirmes. Undique Cor complectuntur pericardio conclusum, in medio thorace locatum, nulla in re porcorum cordi absimile: duos sinus, totidem auriculas, denique omnia similia habet. Ad haec, asperam arteriam, Ocsophagum, musculos et quaecumque in terrestribus corporibus sunt, clavicula exempta, reperire est. Caput, cum vertebris articulatur. Cerebri dispositio diversa. Nam in anterius et posterius divisum est, non in dextrum et sinistrum, ut in homine. Nervorum coniugationes ex eo nascuntur, plexus xuroeidh\s2, in eo rete mirabile, meninges duae pro integumento. Vulva in feminis cervicem palmum unum longam habet: ea deinde in ramos duos distribuitur, veluti in quadruped ibus terrenis videre est, testes ad uteri cornua positi, pudendum inter umbilicum et podicem. De Magnitudine in singulis speciebus dicetur. Locum si spectes, in solo nectamen omni mari (Pontus Euxinus nullos habet) reperiuntur. Semperque fere [Orig: ferè] in alto versantur. Circa solstitia maxime [Orig: maximè] visuntur, quod tunc illic ruant turbines, tunc inbres, tunc delectae montium iugis procellae ab ino vertant maria, pulsatque exprofundo, belluas cum fluctibus volvant. Alias [Orig: Aliàs] in fundo maris fere [Orig: ferè] degunt, molis fuae ponder. Cibus ipsis pisces, harengi inprimis, quos quandoque tamavide [Orig: tamavidè] persequuntur, ut in littora vadosa impingant. Generant intra se, et catulos enituntur. Hiteneri sequuntur matrem, quod a [Orig: à] nautis visum. Motu, ob corporis molem, et ventris ingluviem tardo feruntur. Visus et auditus ipsis hebetior. Hinv curiosae omnium naturae beneficio, pisciculo, si credere fas est, tamquam duce utuntur. Odore picis adeo [Orig: adeò] delectantur, utsese navi affricent. Strepitu terrei Arrianis in rebus Alexandri M. prodidit. Usum in cibis, apud Ichtyophagos, prodente antiquitate invenere. Praeparationem vide apud Aldrovandum.
[Note: TAB. XLI] ET haec de Cetis in genere sufficiant, in sepcie iam de iisdem [Note: TAB. XLII.] agentur. Numerantur autem inter eos, Balaena, Balaena vulgi, Physeter, Pristis, Orca, Delphinus, Phocaena, Scolopendra, vitulus marinus, et Manati Indorum.
BLAENA, Graecis falai/na, vel para\ to\ [Note: Vossius de Idol. l. 4. c. 32. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. 6. 3.] ba/llein, id est emittere, quod maris aquas per fistulas emittat, vel a [Orig: à] fa/lon quo vocabulo Graeci meatum in galeis militaribus, cui plumas inserebant, indigitant, vel a [Orig: à] Chaldaeo [Gap desc: Greek word] , quod et devorare dicitur. Ingentis est magnitudo. Visa in Indico mari, quaternum iugerum, seu nongentorum sexaginta pedum longitudine. Centum et quinquaginta cubitos obtinebat, quem Nearchus eiectum vidit. Describitur a [Orig: à] Bellonio, Rondeletio, et Aldrovando. De suo scribit Bellonius, adipiem eius velut olem non concrescer4e: pinnas habere utrinque unam et tertiam in dorso, qua totum corpus dirigit. Caudam lunatam, Corium nigrum, cui pinguedo pedis altitudine subsit, laridum quadragesimale appellant. Lingua eidem aliquotlibrar. pondo. Ante oculos praetenturae, seu tenues quaedam assulae, quatuor ulnas longae, ac sesquipedem latar, longissimis villis praeditae, quibus iter praetentat. Ossa tam magna, ut postes ex iis fieri soleant. Rondeletius suae parvam linguam, et quae quatuor duntaxat vel quinque vasa salsamentaria adscribit. Alibi, penem se unius vidisse, qui a [Orig: à] procero homine humeris deportatus terram contingeret, scribit. In eius quam Gesnerus descibit ventriculo tria dolia crudorum pisciculorum, inter quos salmounius ulnae longitudine, inventa sunt. Pelle nigro undique tegebnatur, nisi quod maculae duae candidae, utrinque supra medium oculi inciperent, et retro tenderent. Tota maxilla inferior erat candida, et pars quaedam sub ventre. Plura apud Gesnerum vide. Aldrovandi prior colore erat subcaeruleo, tota maculis nigricantibus conspersa, ventre candido. Altera, quam Bufalinam vocat tota nigricabat. Capta erat An. M. D. LXXVII. in Scaldi decem ab Antverpia miliaribus monstrosa, quam Pareus descipsit. Longitudo eius erat pedum octo et quinquaginta, altitudo sexdecim. Cauda quatuorde cim pedes lata, ab oculo ad extremum rostrum intervallum sexdecim pedum, Maxilla inferior senum in singulis lateribus pedum erat, viginti quinque dentibus armata, qui totidem foraminibus in superiore dentibus omnino [Orig: omninò] carente excavatis, recondi poterant. Tot dentium longissimus sex pollices non excedebat. Locus ipse procul [Note: Schonfeld. in Ichtyol.] a [Orig: à] terra ubicumque degit. Plurimas autem circa Islandiam, Gronlandiam, et vicina Septentrioniloca, a [Orig: à] Biscainis, Anglis Hollandis, circa aestivum inprimis solstitium, quo tempore sinus recessusque maris pacatiores quaerunt, capiuntur. In Taprobanae [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 18] mari Thunnis insidiari, apud Aelianum legimus: in Gaditano Oceano non ante brumam conspici: statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire [Orig: mirè] gaudentes [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 6. Schonfeld. in Ichtyol.] ibi parere, condi, Plionius prodidit. Victus ipsis pisces, visus qui quadraginta asellos devoraverat, eosque adhucrecentes, quos oculatus testis dissectos et sale conditos ad solem siccavit. Sunt qui comedere masticando ngent: pisces deglutire integros, eosque minutos, quod interna gutturis membrana nil magnum ingredisinat, dicunt. Quidam carne vescinegant, quod in captae visceribus praeter mucum et spumam nihil reperiatur. Pisciculum Lodel venatoribus dictum, si copiose [Orig: copiosè] voravit inobviatur quasi, et in
furorem acta, nec hominibus nec aequalibus suis parcit. De Coitu partuque (verba sunt Schonfeldii) venatores referunt, Balaenas contracta societate et consuetudine in amorem mutuum, 1uem coniunctione, saltatione, aliisque affectuum coniugalium significationibus inter se testantur coire; hinc una [Orig: unà] natare semper, amicitiamque caeptam conservare, donec accensa ad libidinem femina, erecto ad perpendiculum et in caudam corpore, marem eodem positu obviam, pinnissuis, tamquam brachiis duobus amplectatur, mutuoque complexu per horae dimidiam, vel integram utraeque haereant: Inde coniugium et conversationem ad mortem usque colere. Faemellaefetum autumno inter Octobrem et Ianuarium pariunt, unicum, tauro non minorem, imo [Orig: imò] maiorem pro matris quantitate, qui sub maternarum pinnarum praesidiis et tutela tutas, non [Note: Philostrat. l. 2. de vita Apollonii.] deserit parentes, nisi ablactatus. Philostratus faucibus ab eis filios abscondi, si quan do maiorem belluam fugere contigerit, prodidit, quod et apud obscurum de natura rerum auctorem invenies. Terrae defectu aquae affinis, aqua [Orig: aquâ] orercepta et eiaculata succurrere, fide eiusdem dicitur. [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 10. Oppian. Halieut. l. 1. v. 404. Aelian. H. A. l. 9. c. 50.] Dormire edita per summa, fistual Aristoteles auctore est: stertentes audiri, Plinius: in siccum exire uta [Orig: utà] Solis radiis calescant, Oppianus et Aelianus. Inimicitiam, cum Delphino, Thunnis et Orc a gerit. A gladio pisce ut septem diximus vehementer timetur. Ziglerus castoreo aqua diluto et in mare effuso adeo [Orig: adeò] terreri, ut totus grex dissipetur prodidit. De venatione et captura vide Schon. feldium. Usus adipis, in lucernis, ad inungenda coria, currum rotas, et alia. Cardanus viscera quia pinguia, et sapore et violae quasi odore [Note: Calen. l. 3. Alim. Schonfeld. in Ichtyol.] commendiar scribit. Galenus eis mucosum saporem tribuit. Viginti balaenarum gencra apud Hartenium inveniuntur, ex quibus Primum quot Ninting vocatur hominem fugit, et comestibile est. Decimum, quod Fiscraake, haleces versus terram fugar. Undecimum, quod triginta ulnarum, ultra septuaginta dentes habet, et eos tam magnos, ut inde tabulae ac manubria cultellorum fiant. Duodecimum, non habet pinnas in dorso. Decimum quintum, quod Rodkemling vocatur, subvertit. naves, et XL. est ulnarum. Decimum sextum, quod Nahwal, anterius insuperiore mandibula, dentem longitudinis septem ulnarum, adeo [Orig: adeò] exacte [Orig: exactè] tortum in circuitu, uthumano ingenio melius fieri non posset, habet. Decimumseptimum, quod Skeling, octuaginta ulnarum, diversos superciliorum supra oculos habet ordines. Decimum octavum, quod Nordhwal, nonaginta ulnarum, non vivit nisi de pluvia et rore caelesti, quod fabulosum credo. Vicesimum, quod Haffnegruffiar, magis insula esse videtur quam [Orig: quàm] piscis. Fides sit penes auctorem.
[Note: Aldrov. de Cetis c. 7.] BEllua haec ut plurimum triginta sex cubitos longa est, octo alta, ut Rondeletius describit. Oris scissura ad duodeviginti pedes porrigitur. Dentes in eo nulli, sed horum loco in utraque maxilla, corneae sunt laminae nigrae, sensim in pilos suillis similes desinentes, quae inanteriore et posteriore sive interiore oris parte breviores sunt, in media longiores. Ab interioribus Lingua intus continetur et coercetur [Orig: coërcetur] : inde abducta vel abscissa ita diffunditur, ut in eundem locum iterum recipi non possit. Oculi, quatuorulnarum spatio a [Orig: à] se distant, foris parvi apparent, intus capitis humani magnitudinem superat. Pinnas duas maximas in lateribus habet, quibus natat, et catulos in metu occultat, in dorso nullam habet. Cauda, situ caudis Delphinorum similis est, figuta non multum absimilis, quam cum movet, ita mare agitat, ut naviculas submergat. Rostro
[Illustration:
Balaena. Wallfisch
]
[Illustration:
Balaena. Wallfisch.
]
[Illustration:
Balaena. Monstrosa.
]
[Illustration:
Balaena Ein ander art Wallfisch.
]
[Illustration:
Phocaena Meer Schwein. Braunfisch.
]
[Illustration:
Balaena. Ein Grosser Wallfisch. von Go. Schuch lang. und 41 Schuch hoch.
]
est brevi. Fistula caret. Corio, duro, nigro, integitur, sine pilis, cui lepades, et ostrea haerentia aliquando reperiuntur. Internae partes, veluti in Delphino. In ventriculo mucus, spuma, aqua, alga foetida, ambra invenituntur, ut exinde Carnivoram non esse colligas. Vitulos vivos parit. Carnis nullus in Cibis usus, sola lingua commendatur, sale [Note: Aristot. 11. A. l. 3. c. 12.] condita. Viginti tria saepe vasa ea [Orig: eâ] implentur. *mosti/khton Aristotelis esse, vel exinde colligitur, quod prodentibussetas, quibus intus os hirsutum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 37.] est, habeat. Plinius musculum manuum bene [Orig: benè] dixit, sed pro duae Balaenae male [Orig: malè] posuit.
PHYSETER, qui et Physalus, para\ to\ fusth=n, id est a [Orig: à] flando dicitur, quod copiosiorem aquarum eluviem prae ceteris efflare scribatur. Gesnerus edem vel saltem affinem cum Pusti, qui pristh\s2, prh/stis2, et pri/stis2 dicitur, facit, quem vide. Diversum esse a [Orig: à] Physalo [Note: Aelian. H. A. l. 3. c. 18.] inatis rubri, ex descriptione videre est. Magnitudine hic adulti Gobioriis, sine ore, cum branchias tamen habeat, perniciem eiqui gustaverit creat. Intumescit enim, tandemque ventris profluvio vita finitur. De Descriptione inter auctores non convenit. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 4.] Plinius ingentisque columnae modo se attollere scribit. Solinus super antennas navium velis quondam diluvium [Note: Strabo Geogr. l. 15.] eructare addit, quod Strabo commune cetis in mari extero circa Turderaniam facit. Turnerus porrentosae magnitudinis cetum facit, et ???singulos se eorum tantum aquae e [Orig: è] fi???stulis, quas in capitibus habent eia culantes vidisse, ut singulisingulas naves ???quarum copia [Orig: copiâ] in profundum submergerent, adicit. Bellonius hoc solo a [Orig: à] Balaenis differre, quod [Orig: quòd] nullas praetenturas habeat, neque tam vasta [Orig: vastâ] corporis mole, figuraque sit magis tereti. Rondeletio est ore maximo, dentibus acutis, serratis, lingua [Orig: linguâ] carnosa [Orig: carnosâ] et magna [Orig: magnâ] , sistula longe [Orig: longè] quam reliquis crassiore, pinguedine multa.
[Note: TAB. XLIII. Aldrov. de Ceris c. 5.] PUstes a [Orig: à] secando, quod pernicissime [Orig: pernicissimè] natet, dictus est. Perperam a [Orig: à] Bellonio capite vasto, rotundo, et cacabi figuram exprimente describitur, quo modo namque aquam velociter secaret? [Note: Bellon. de Aquatilib. l. 1.] Rondeletio est rostro, valde [Orig: valdè] longo, osseo, utrinque aculeato. Aculei validi sunt, et delphinorum dentibus similes. Aloysius Cadamustus serram [Note: Aloysius l. 6. Navigat.] aquaticam vocat, eaque in assamenta secari ligna scribit. Clusius ipsius formae ratione inter Galeos seu caniculas [Note: Clusius Exot. l. 6.] reponi debere affirmat: eumque ita ex pictura describit. Erat hic piscis, inquit, corporis forma [Orig: formâ] et colore Galeorum generibus, aut Caniculae Aristotelis valde [Orig: valdè] similis: nullis tamen maculis ut illa, conspersam cutim habens, perinde tamen rudem, et instar Zygaenae cutis asperam, fusci in dorso coloris, in ventre candicantis, et sex pinnas habet, in lateribus, medio videlicet paene [Orig: paenè] corpore binas, etc. Caput in longum et angustum, planum et firmum rostrum porrigebatur, utrinque cum iis dentibus, sive osseis firmisque et rectisspinis, ex adverso sitis serrae instar munitum, viginti vel etiam pluribus, etc. Binos oculos in prona capitis parte habebat, binas nares in supina, et infra illa oris scissuram, ut Zygaenae fere [Orig: ferè] transversam. Reperitur plerumque in Oceano occiduo.
ORCA Latinis a [Orig: à] vasis olearii aut vinarii [Note: Aldrov. c. 6.] similitudive dicitur. Quodnam apud Graecos habeat nomen, vix compertum, nisi vocabulo Orygis apud Strabonem, quem in mari extero circa [Note: Strabo Geogr. l. 3.] Turdetaniam ponit, veniat. Bellonius ocrynum Oppiani esse credit, sed perperam. Thunni enim hic genus maximum. Delphino est corpore toto vigesies crassior, potissimum circa ventrem. Toto tergore arra, ventre ex albo roseo, ad latera fere [Orig: ferè] caerulea. Rostrum habet simum, sursus repardum; cuius labri inferioris tanta est crassitudo, ut a [Orig: à] superiore seiungatur
dum piscis pronus est, quadraginta truculenti in eo dentes, quorum anteriores obtusi et graciles, posteriores acuti et crassi sunt. Oculi eidem sunt parvi, pinnae pro corporis magnitudine pusillae. Cutis glabra et politissima. Cauda lunata, et ulnam distenta excedens. Pudendum mari in medio ventre abstrusum, duor. pedum longitudinem excedens; in femina ano vicinum est, ad quod utrinque duorum dignitorum intervallo, quaedam soramina visuntur, in quibus nammarum papillae delitescunt. Saepe octingentas, aliquando et mille libras excedunt. Lienem unico orbiculari globo in placentae formam effectum habet. Plurimum aquae per fistulas eiaculari, Plinius auctor est. Orca, inquit, in portu Ostiensi visa est oppugnata a [Orig: à] Claudio Principe. Venerat tunc exaedisicante eo portum, invitata naufragiis tergorum e [Orig: è] Gallia advectorum, satiansque se per complures dies, alveum in vado sulcaverat, accumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset, et dum saginam persequitur, in littus fluctibus propulsa, eminente dorso, multum super aquas, carinae vice inversae. Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus, profectusque ipse cum praetorianis cohortibus, populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite, e [Orig: è] navigiis assultantib. quorum unum mergi vidimus reflatu belluae oppositum unda. De earum et Balaena pugna ita quoque Plinius. Balaenae et in nostra maria penetrant. In Gaditano Oceano non ante brumam eas conspici tradunt. Condi autem aestatis temportibus in quodam sinu placido et capaci mire [Orig: mirè] gaudentes ibi parere. Hoc scire orcas, infestam his belluam, et cuius imago nulla repraesen tatione exprimi possit alia, quam carnis immensae dentibus truculentae. Irrumpunt er ò insecreta, et vitulos earum et fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu, incussaeque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves, pariendive paenis in validae, solum auxilium novere in altum profugere, seseque opponere, et cautium angustiis crucidare, in vada urgere, saxis allidere. Spectantur illa proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero [Orig: verò] ad anhelitus ictusque, quantos nulli turbines volunt.
Hucusque Plinius.
[Note: TAB. XLIV. Aldrov. de Cetis c. 7.] PIscis quem Latini Delphinum vocant, is Graecis delfi\c et delfi\n et si minutus delfinis1ko/s2, plaerisque Europae nationibus, Porcus marinus dicitur. Ex Cetis esse, quod [Orig: quòd] branchiis careat, pulumonemque et arteriam habeat, Aristoteles reliquit. Repando dorso incurvum esse plaerisque proditum, unde incurve [Orig: incurvè] cervicum pecus Pacuvius vocavit, seu quod talis oculis nostris, dum ab undis exsiliens in mare praeceps fertur, propter celeritatem motus appareat; seu quod, quia branchiis destituitur, revera corpus, cum se vibrat, incurvet, ut promptior in gurgitem pronus feratur.
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l.] Rostrum ei est simum, unde Simonis nomine gaudere Plinius scribit. Linguam mobilem, brevem, latam, carnosam, exsertam in ambitu serratam, suillae non absimilem. Dentes parvos, acutos, pectinatim coeuntes [Orig: coëuntes] . Oculos magnos, sed cute adeo tectos, ut pupilla solum appareat, non longe ab oris scissura, quin in eadem propemodum linea sitos. De Fistulae situ non convenit interauthores. In dorso [Note: Aristot.] esse scribunt Aristoteles et Plinius, ante cerebrum Rondeletius, cuius verior sententia, inter oculos Bellonius. In dorso esse creditum veteribus, quod magis ad posteriorem partem quam in balaena spectet. Pinnis duabus validis natat, quae veluti hominis brachia cum omoplatis articulis iunguntur. Earum musculi quatuor robusti dorsi pectorique annectuntur. Hae in v entre sunt, ita sitae, ut non (olum
[Illustration:
Utilis Piscis seream ad instar Priscis habens.
]
[Illustration:
Delphinus prior. Delphin
]
[Illustration:
Delphinus aller. Delphin
]
[Illustration:
Anliq. Metal.
]
[Illustration:
Delphinus famina Delphin Weiblein.
]
[Illustration:
Antiq Metal.
]
[Illustration:
Delphinus alius. Ein ander art Delphin.
]
natatum, sed et motum, quo sursum se effert respirandi causa, adinvenit. In dorso quae est, aculeatam Plinius, et Pausanias faciunt, propter duritiam sine dubio. Nam rigidam satis esse Rondeletius testatur, duae quae in cauda, ex eiusdem lateribus, altera dextram, altera sinistram partem versus, ita ut cauda, quae lunata, aquam latitudine sua verberet. Sextum si attendas, pudendi in femina orificium, ano vicinum est ad terrestria animalia accedens, binas eaedem, si Plinium sequimur in ima alvo papillas tantum gerunt, nec evidentes, et paulo [Orig: paulò] in obliquum porrectas. Aristoteles mammas prope [Orig: propè] genitale continere ait, papillas quadrupedum more conspicuas habere negat, sed velut alveolos quosdam humoris duos esse scribit, utroque de latere singularem, e [Orig: è] quibus lac fluit, quod ore catulorum parentem sectantium excipitur. Vulva cervicem palmum unum longam habet, quae deinde in ramos duos veluti in quadrupedibus terrenis videre est, distribuitur. Testes ad uteri cornua, pudendum inter umbilicum et podicem gerit. Mari foramen quoddam in medio ventre apparet, e [Orig: è] quo pudendum quadrupedibus simile exit, quod in congressu erigitur, et extra eminens profertur. Ideo [Orig: Ideò] forte [Orig: fortè] Aristoteles genitale foris [Note: Plin. H. N.] esse dixit, testes intus, qui secundum Plinium prolongi, ad alvum necti. Felle omnino [Orig: omninò] caret. Locum si spectes, nullum fete [Orig: fetè] sine Delphinis mare; adeo [Orig: adeò] ut et in Ponto, quem nulla piscibus inimica bellua [Orig: belluâ] ingreditur, reperiantur et in Adriatico quamvis raro [Orig: rarò] capiantur, sed et aquas dulces subit, et Nilum ipsum, ibique piscibus [Note: Solinus Polyhist.] aliquandiu pascitur. Illos tamen non esse, quos Solinus serratas cristas habere. Crocodicolos studii ad natandum elicere, demersosque astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secare et interimere, scribit, facile [Orig: facilè] mihi persuaderi patior, quod Marcellinus non Delphinos, sed Delphinis similes vocat. Accepit a [Orig: à] Graecis qui circa Propontidem salitant Bellonius, eosdem instar aliorum piscium migrare, e [Orig: è] mari mediterraneo videlicet Septentrionem versus, Hellespontum et Propontidem emetiri, Euxinum ingressos certo tempore immorari, tum denuo loca prius relicta repetere. Cibus Delphino pisces, in quos crudeliter grassatur, habetque Cepphos aves comites, quae ab eo occisorum sanguine pascuntur, ut Oppianus scribit. Vitae satis longa, ad tricenos saepe annos pro ducitur, forte [Orig: fortè] quod felle careat. Coitus humano similis, illeque paulo [Orig: paulò] [Note: Aristot. H. A. l. 5.c. 5.] quam piscium qui attritu ventrium coeunt [Orig: coëunt] , diuturnior. Aristoteles tamen ceteror. more congredi scribit. Gestatutero[Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 13.] decem mensibus, et singulos uno partu, interdum et binos edit. Parere aestate, nec ullo alio in vulgatis Plinii codicibus legimus. Rondeletius fetum vere [Orig: verè] aliquando extraxit, alteram feminam Octobri dissecuit, inque eius utero tum demum formari coeptum fetum invenit. Chorio amnio et allantodido tunicis, is in utero involvitur, sanguine per venas umbilicales nutritur, et spiritum per easdem arterias recipit. Proles celeriter a dolescit, quippe quae annis decem ad summam magnitudinem perveve???at, ut tradit Aristoteles. Pro voce ipi???mitus est humanos similis, ut Plinius prodidit. Rondeletius stridorem edere scripsit, vocisque nonnihil. Visum habent acutissimum, ita ut [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 48. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l.] piscem etiam sub lapide vel in caverna aliqua latitantem videant. Omnium tum terrestrium tum aquatilium velocissimos Aristoteles dixit, ociores volucre, ociores telo. Nam cum fame concitati fugientem in vada ima [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 12.] piscem, divitus spatium continuere, ut arcu emissi ad respirandum, emicant; tantaque vi exiliunt, ut plaerumque vela navium transvolent saltu. Perniciei saepe causa ista velocitas. Nam aliquando, dum Mugiles persequuntur, nec incitatum cursum inhibere possunt, terrae impacti, praeda fiunt; quod et tumfit, cum vel asylo infestantur, ut Rondeletius observavit, vel nimio piscatorum strepitu gravantur. [Note: Plin. H. 1 l. 9. c. 8.] Plinius telluere tactas mori ait, repugnante experientia. Nam et
Aristoteles extra aquam mutientem et anhelantem ceteror. spirantium more reliquit, et Gesnerus Arimini captum tres dies in terra vixisse scripsit, et Rondeletius vivos a [Orig: à] Monspeliensib. Lugdunum usque deportari affirmat. Gregatim ex aetatum ratione disponsiti natant. Parvuli praecedunt, adultiores sequuntur. Hoc singulari in prolem amore fit, quo etiam motus tenellos in fauces recipere, ut Solinus dicit, vel saltem eos in faucibus aliquando gestare, quod Oppiano et Gesnero visum, solet. De ipsorum [Note: Plutarch. l. utra animalia.] somno ita Plutarchus. Delphinus dormiens de summo per altum demittitur, tantisper dum in vadum impingat, solumque sentiat: Hic excusso somno ronchoque edito adsummum rursus meat, rursusque demititur, ac pronus fertur, imo quodam mirabiliter composito quietem captans. Ingenium singulare resipit, quod [Orig: quòd] parentes senio confectos alant, suique corporis nisu natatum eorundem promoveant, totam nationem tanto amore prosequantur, ut saepe aliquem[Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 47.] ex se captum ad portum usque comitentur, mortuum vero [Orig: verò] quasi ad sepeliendum efferant; quod Hesiodi a [Orig: à] latronib. interfecti in mare proiectum cadaver,[Note: Plutarch. in Sympos.] ad Rhium et Molycriam deportasse legantur, quod [Orig: quöd] navib. in qua aliquis ex delphinicidis, coorta tempestate, quasi in ultionem perniciem struant, quod a [Orig: à] Graecis, Italis, Venetis inprimis nautis creditur; quod [Orig: quòd] Serapidem [Note: Plutarch. l. utra animalia.] et Dyonisium, iussu Ptolomaei Soteris revehentibus, et supra Maleam abreptis, ducem se ad stationem praebuerint; quod [Orig: quòd] Simonis nomine miro modo gaudeat, ut post Plinius, Gillius cum ad Antipolin provinciae Narbonensi urbem navigaret expertus scribit; quod [Orig: quòd] captus miserationem gemitu moveat, ut auritus testis Gillius proditit, quod [Orig: quòd] denique cantu et Musica [Orig: Musicâ] , unde illa de Arione in mare iniecto et a [Orig: à] Delphino liberato, seu fabula, seu Historia, oblectetur. Tempestates lasciviendo praesagire[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 8. c. 35.] nautae, Bellonio refragante affirmant, et a [Orig: à] nobis cum ex Anglia Scotiam aliquando peteremus observatum est; seu quod airis [Orig: aîris] mutationibus non aliter ac aegri afficiantur; seu quod procella [Orig: procellá] exsurgente, consurgentes ab imo maris exhalationes, calorem in Delphinis excitent, quem ut temporent, crebrius erumpunt. Piscatoribus Euboicis in piscatione subsidio esse, auctoribus proditum est: Verum [Orig: Verùm] rectissime [Orig: rectissimè] Bellonius, non suopte ingenio sed fortitudo id facere, observavit. Si enin in Celerinorum aut Sardiniarum greges inciderint, capitib absumptis, truncos capientibus relinquunt. Pisces vero [Orig: verò] irruentis Delphini impertu consternati, postquam in aerem [Orig: aërem] exiliissent, tam denso interdum in mare agmine relabuntur, ut [Note: Gell. Noct. Atticar. l. 7. c. 8. Aelian. H. A l. 6. c. 15. l. 8. c. 13. et l. 2. c. 6. Aristot. H. A. l. 5. 6. 31.] pluviam repraesentent. Quae de Delphinor. in pueros amoribusdicuntur, apud Gellium et Aelianum invenies. Inimicitias cum Balaena, ut apud Philen legimus, Pompilo, et Amiis gerit. Ex pisciculis, Pediculum parasitum habet, de quo ita Aristoteles. Maris quod a [Orig: à] Cyrena in Aegyptum panditur, piscis Pediculus nomine circa Delphinum est, qui omnium pinguissimus fit pabuli copia [Orig: copiâ] , quae Delphini opera [Orig: operâ] suppeditatur. Usus eius quibusdam gentibus in Cibis, et quidem tantus, ut in mensas Principum veniat. Maxime [Orig: Maximè] tamen hepar et lingua commendantur. Illud tenerum, sed mali succi. Haec, tenerior pinguior et hepati praeferenda. Cardanus viscera non solum sapore sed et odore quasi violae commendari scribit. De Usu in Medicina [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] pauca occurrunt. Kiranides ventrem siccum et tritum spleneticis prodesse, iecur assum et in cibo sumptum, tertianam et quartanam integre sanare scribit. Plinius febrium circuitus tolli ait, si ante accessiones degustatum fuerit. Dentium cum melle Cinis infantium gingivis dentitionibusque confert. Alligatus, pavores repentinos tollit.
[Note: TAB. XLI.] PHocaena Delphini species est. Rondeletius quidem diversum a [Orig: à] Tursione facit; sed Gaza, motus sine
[Illustration:
Caput Delphini. Delphins Kopf.
]
[Illustration:
Gladius piscis Soriae Der Kopf des Schwertfisch
]
[Illustration:
Scolopendra cetacea.
]
[Illustration:
Phoca sive Vitulus marinus. Seehund
]
[Illustration:
Vilulus Seehundt
]
[Illustration:
Rosmarus. Wallross.
]
[Illustration:
Rosmarus. Vetus. Ein Alt Meer Ros.
]
[Illustration:
Rosmarus luvencus. Ein lung Meer Ros.
]
dubio Plinii verbis, qui Tursiones Delphinorum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 9.] similitudinem habere scripsit, Phocaenam Tursionem vertit, et pro iisdem, Scaliger, Bellonius, Gesnerus, Iovius et alii agnoscunt. Differt tamen et ab eo qui Athenaeo squrs1a/on [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 3.] dicitur, et a [Orig: à] Platanista, quem Plinius in Gange Indizae rostro et cauda Delphini, magnitudine vero [Orig: verò] quinque cubitorum, facit. Descriptionem si attendas, ita de iis Plinius. Delphinorum similitudinem habent, qui vocantur Tursiones. Destant et tristitia [Orig: tristitiâ] quidem aspectus: abest enim illa lascivias, maxime tamen rostris. Canicularum maleficentia assimilat. [Note: Cardan. in variis.] Nobis ex Bellonio et Cardano, ista placet. Phocaena Delphini est magnitudine, breviore tamen crassioreque corpore. Captus aliquando in Neustria, qui mille libras pendebat, adeo [Orig: adeò] pinguis ut teres videretur. Caput habet obtusum, Rostrum tam simum ut cum cpaite fere [Orig: ferè] rotundetur; Meatus auditorios admodum obscuros si reperire volueris, ab oculi maiore cantho, sex digitor. intervallo caudam versus accurate [Orig: accuratè] disquirere, illucque grandem culmum inserere oportebit. Pinnae eidem solidae ac nigrae. Tergoris color ex caeruleo in obscurum livens, Cauda lunata. Cardanus eum qui Diepae in Neustria captus erat, fistulam in medio per quam aquam effunderet, digiti magnitudine habuisse scribit: dentes quoque obtusos, et hominis molarib. similes. Minxisse, ore aperto respirasse et suspirasse; Lacrimatum fuisse, pro fluentib. ex oculis guttulis; diuque supervixisse, quamvis sanguis e [Orig: è] vulnere, non secus ac vinum e [Orig: è] siphunculo flueret, addit. Nullius non maris est incola. Bellonius saepius in Oceano Gallico quam Delphinos capi scribit. Rondeletius etiam in Ponto [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13.] vivere, et in loco illo, Aristotelis, e(/cw ga\r falki/nas2 kai\ delfi=nos2 ou)de\n e)sti/n en tw=| *po/ntw|, etc. fwkai/nhs2 pro falai/nhs2 ex eodem Aristotele, qui antea Phocaenam in Ponto nasci scripserat, legendum esse putat. Hocalii de vitulis marinis accipiunt. Parit magna ex parte binos vel singulos ut Aristoteles prodidit. Bellonius in for. Parisiis, diebus Veneris inprimis adferri reliquit. Delphino tamen est deterior, quia pinguior.
[Note: Aelian H. A. l. 13. c. 13.] SCOLOPENDRAE CETACEAE, Aelianus solus meminit. Exserunt aliquando totum e [Orig: è] mari capur. narium pilos magna excelsitate apparere, caudam perinde atque locustae latam conspici, reliquum corpus aliquando in superficie aequoris spectari, et cum triremiiustae magnitudinis conferri posse: Permultis pedibus, utrinque ordinesitis, tamquam ex scalmis appensis natare. Addunt inquit harum rerum periti ac fide digni, ipsos etiam fluctus ea natante leviter subsonare. Proh hac Cetacea Scolopendra, hanc quam exprimi curavimus Aldrovandus exhibet. Tota ad colorem caeruleum vergebat; ad latera tamen et in ventre nonnihil ruffescebat.
[Note: TAB. XLI.] ETsi Phoca animal sit amphibium, quia tamen humore potissimum victitat, nec diu extra aquas vivere potest, inter aquatilia referre placuit. Graeci fw/khn dicunt, seu ex bw/kh| beatu quem edit, unde Servius apud Virgigilium, phocas, marinos boves interpretatus est, seu aliunde ducto vocabulo. Plinius et Gaza vitulos marinos; ille, quandoque Vitulos simpliciter dixit. Festo Bocas, ut Gesnerus conicit, vocatur. Varinus e)ina/lion kh=tos2, Oppianus qh=ra ei)na/lian dixit. Differt Corporis figura ab omnibus tum piscibus, tum Ceris, adeo [Orig: adeò] ut quadrupedem vocaverit Aristotel. Habet quippe, ut oculatus testis Rondel. scribit, veluti brachia sine cubito, sine ulna, brevissima: Quo sequitur, Carpo nostro respondens, ex multis ossibus constat: Metacarpium vero [Orig: verò] , ex quinque ossibus quae pelle tantum teguntur: unde tamquam manus indivisa, praeterquam in extremo, in quo quatuor linearum distinctiones, tantum spectantur; ungues autem quinque distinct. Quia pinnarum vicem agunt, ideo [Orig: ideò] Homerus fo/kas2 ne/podes2 cognominavit. Corio tegitur duro, solido, pilis
nigricantibus et cinereis, quae dam maculas parvas albicantes in ventre habent. Plinius Cartilagines non ossa habere scribit, sed Aristoteles carne abundare mollemque esse, et cartilaginib. ossibus constare, quthor est. Caput est breve, et pro corporis magnitudine parvum. Collum longius, quod pro arbitrio extendit et contrahit. Inferior maxilla Lupinae similis est, superior qu in lupo latior, hacque et naribus virulis terrestribns affinis est. Oris scissuramediocris. Superciliorum locum et superius labrum pili duri alias [Orig: aliàs] nigri, alias [Orig: aliàs] albi tegunt. Dentes sunt serrati et lupinorum similes. Oculi splendent et subinde in mille colores ut hyaenae transeunt. Lingua est scissa, id est bisulca. Plinius duplicem facit, Rondeletius latam esse addit. Auribus caret, quod vitam in humore traducat, partes vero [Orig: verò] aurium meatibus additae, ut motus aeris [Orig: aëris] a [Orig: à] longe [Orig: longè] delatus servaretur: sed loco eorum meatus angustissimos et exiguos habet, qui in viventib. sunt evidentes, in mortuis difficillime [Orig: difficillimè] inveniuntur. Lato est pectore. Omoplatas enim habet quaternis museulis conexas, superiore vel posteriore in parte quam canes terrestriaque alia animantia, quae in lateribus eashabent. Fel in hepate habere negar Aristoreles, omnino [Orig: omninò] habere, Bellonius. Plinius tribuit, sed partem non exprimit. Renes ei sunt firmissimi et solidissimi, cum reliquor. omnium magis minusve cavi. Genitale, maribus oblon um, feminis ad terrestria accedens. [Note: Aristet.] Aristoteles simile Raiae esse ait. Locus Phocae aqua et terra. Nec penitus illa carere potest, nec in ipsa ageresecus, nisi per intervalla quaedam respiret.
Vescuntur piscium carnibus, et in vivaria immisse [Orig: immissè] , furibundi in eos saeviunt; apud Troglodytas extra sinum Arabicum piscium capturae non minus ac homines intenti. In retia delapsi, dilacerant eadem, et piscibus una capitis effugiendi ansam praebent. Leporum et aliorum retro mingentium ritu mingunt et coeunt [Orig: coëunt] , nempe aversi, inque medio coitu cohaerent. [Note: Plin.] Pariunt in terra pecudum more, numquam geminis plures, ut scribit Plinius. Secundinas emittere scripsit Aristoteles. Prolem circa duodecimum a [Orig: à] partu diem in mare deducunt, quod Calpurnius inter impossibilia recensuit. Maxima ex parte per littora vagantur, et vicinos agros, vinera et pomaria deperdunt. Si quando colliculum ascenderint, indeque secedere coguntur, pedibus ac capite in ventrem contractis, ac toto corpore in globum constricto, maximo impetu in mare devolvuntur. Non procul tamen a [Orig: à] littore recedunt, quod ipsis difficilis pedum in terra usussit. Difficulter interficiuntur, nisi capite eliso, quod [Orig: quòd] corpus torum carnosum sit. Extra aquam ad solem in arena littoris vel super saxa dormiunt, ut liberius respirent. Nullum animal graviora somno premi [Note: Plin. Iuvenal. Satyra 3.] auctor est Plinius. Nos aliquoties, cum Andreapoli in Scotia studiis operam daremus, tam prope ad stertentes accessimus, ut lapidibus infestari potuerint. Postquam se in aquas coniecissent, elato ex undis capite nos intuebantur. Inter dormiendum tam alte [Orig: altè] stertunt, ut mugitum edere videantur, quod Aristoteles quoque et Plinius meminere. In causa pituitosus homor, qui in aspera arteria, inspirando et exspirando exagitatur. Sed et in aquis forte [Orig: fortè] dormiunt. Nam et ranae, quarum more sub aquis diu urinantur, longissimo anni tempore, sub aqua latere possunt, ne quicquam de plumone dicam, qui exiguus, spumosus, nec sanguineus Ingenium si spectes. Saepissime [Orig: Saepissimè] mitescit, et naturam fermam deponit, et quod mireris, accipit disciplinam, voceque pariter et visu populum in spectaculis exhibitus salutat, et incondito firemitu, nomine vocata, respondet, sed et in hominem amore fertur, hac in parte nihil a [Orig: à] Delphini natura abhorrens. Visus aliquando vitulus marinus, qui ad principis Christiani nomen gaudio perfundi videbatur, obmutescebat ad Turcae. Is etiam cuius Rondeletius iconem dedit, in Lerini insulae Coenobio, nullo metu cum hominib.
per multos dies versabatur, adeo [Orig: adeò] ut et gradus ascenderet. Damnis apud [Note: Philostr. l. 2. de vita Apellonii.] Philostratum, Phocam a [Orig: à] piscatoribus captum, filium quem in cavea pepererat, ita deplorare mortuum vidit, ut per triduum a [Orig: à] cibis abstinuerit. Tzetzes vero [Orig: verò] testatur, cum suis catulis mori, istos cum suis matribus, parentesque senio confectos, in natando iuvare. Summa ipsis cum [Orig: cùm] mari Sympathia. Pili enim excoriati si mare turbatum in fluctus surrexit, similiter eriguntur; si desedit, in planum sternuntur. Quod cum non crederetur, facto in Indico mari circa Hispaniolam insulam periculo, non amplus fabulosum haberi Cardanus asserit. Plinius sensum aequorum retinere, semperque aestu maris recedente inhorrescere scripsit: Rondeletius vero [Orig: verò] mutationes aeris [Orig: aëris] significare, austrinis ventis surrigi, borealibus ita desidere, ut nullos plane [Orig: planè] affirmes, saepius [Note: Plutarch.] observavit. Fulmina et grandines corium prohibere Plutarcho et Palladio [Note: Sueton. in Augusto.] proditum. Ideo [Orig: Ideò] , et summas velorum partes eo obtegi, et Augustum Caesarem pellem vituli marini perperuo circumferre consuevisse, et Severum Imperatorem eadem [Orig: eâdem] tectum voluisse [Note: Pallad. R. R.] legitur. Grandini vero [Orig: verò] obviare Palladius credit, si per possessionis terminos circumferatur, et in villae aut cortis ingressu suspendatur, cum malum videris imminere. Ursos metuere Oppiano debemus, congressos aliquando cum iisdem in spectaculis, [Note: Aelian.] Lycostae rustico apud Calphurnium; fugere et arietes marinos, et forti anhelitu e [Orig: è] cavernis extrahi, Aeliano. Negligitur etiam ab infima plebe in Cibis. Caro enim ipsius, mollis est, spangiosa, et pinguis, adeo [Orig: adeò] ut liquetur si diutius manibus contrectetur. [Note: Plin.] In Medicina, dextra pinna capiti subdita somnum adfert, quod [Orig: quòd] nullum animal graviore somno prematur. Pellis a [Orig: à] podagra praeservat, si ex ea calceos gestaveris. Adeps in muliebribus [Note: Plin. Theoph. H. l. 9. c. 12.] morbis vehementer ab Hippocrate laudatur. Coagulum quod evomere dicunt, ne in hominum manus incidat, cum panace, vel succo punici, Comitiales morbos sanat. Caelius Aurelianus tamen id reprehendi???
[Note: TAB. XLIII. Arist. H. A. l. 6. c. 11.] HUius piscis nemo vererum meminit, nisi forte [Orig: fortè] Bos sit Aristotelis, quem in Historiis inter Cetacea reponit. Belgae vaccam marinam vocant. Nec in congrue [Orig: congruè] iste dicetur, cum [Note: Lopez Hist. Gener. c. 13. Clus. Exot. l. 6. c. 19.] quod [Orig: quòd] capite terrestrem bovem referat; tum quod [Orig: quòd] eiusdem more herbis in terra pascatur. Utri est similis, ideo [Orig: ideò] foedissimus aspectu. Caput habet bovis instat, Oculos exiguos, Pedes circa caput binos, crassos tamquam alas brachiorum loco, quibus natat. Aurium loco duo foramina exigua quibus audit. Lapides seu ossa in cerebro bina parvae pilae palmariae magnitudine, orbicularia. Circa caudam stricitor est et quasi praecinctus, quae etiam ab inde ad extremum tota conspicitur nervosa. Feminae duo sunt ubera in pectore, quibus catulos lactat. Corium, quo integitur est simile ustulati porci corio, digitum densum, cineraceo colore, rarisque pilis praeditum. Adeo [Orig: Adeò] magnus est, ut iugo boum opus sit ad unum vehendum. Nonnumquam quatuordecim aut quindecim pedum longitudinem superat, octo vero [Orig: verò] palmarum crassitudinem. Circa insulam Hispaniolam in mari capitur. Subit tamen et flumina, et secundum ripas eorum herbas depascitur. Mansuescit aliquando. Aluit quendam per vigintisex annos in lacu Gvaynabo caramatexi Regulus, tam mansuetum, licet iam grandem, ut nomine Matonis inclamatus, e [Orig: è] lacu egrederetur, et ad aedes cibi sumendi gratia perreptaret, iterumque in lacum remearet, pueris atque viris, quorum cantu delectari videbatur comitantibus. Idem denos simul pueros tergo exceptos ex van lacusparte noppositam transvehebat. Cum quidam ex Hispanis hastam in eum vibrasset, etsi non laesus, numquam tamen imposter. emergere voluit, si viros vaste indutos, et barbatos conspexisset. Intumescente fluvio Hayboaico, et in lacum illum se effundente, in mare
regressus est. Usum et in Cibis et in Medicina praestat. Caro enim eius resiccata, Anglicae bubulae similis est, et diutissime [Orig: diutissimè] incorrupta manet; cocta Thynni carne est praestantior. Cauda in partes concisa, et soli per quinque dies exposita, tandem in patella cocta, multa pinguedo elicitur, quae, quia rancorem non contrahit, ad ova in sartagine frigendo adhibetur. Ossa in capite colicae passioni et doloribus nephriticis valde [Orig: valdè] adversantur, si primo [Orig: primò] adusta, contrita et per cribrum transmissa, in vino drachmae unius vel alterius pondere, assumpta fuerint. Ex Corio cingula etiam et calceorum soleae fiunt.