[Note: TAB. XXVI. 1. Aldrov. de piscib. l. 5. c. 12.] TANtum de Piscibus a)nadro/mois2 et katadr/mois2. Fluviatiles sequuntur, et hi vel mere [Orig: merè] tales, vel qui etiam in aliis du lcibus aquis vivunt, vellacustres. Inter Fluviatiles eosque squamosos primus est Trutta, Ambrosio Trocta, a trudendo Platinae, quoniam semper in adversum et impetuosum flumen nitatur, adversas undas superare. ltali Torrentinam, quod in torrentibus et rivis montanis abundet vocavere. An veteribus fuerit cognitus incertum. Theodonem Ausonii Figulus putaris; Rondeletius, Gillius, et Bellonius Salarem eiusdem. Iovius Lupum varium Columellae, Gesnerus Athenaei Pyruntem. Figulo obest, quod Thedonem, Salarem, et Farionem unum piscem faciat, Salarem parvum esse Salmonem superius dictum, et Poeta
clarissime [Orig: clarissimè] indicat. Nec Trutta Lacustris seu Salmonata erit, cum haec in lacubus nascatur. Lupos inter duos pontes in Tyberi capi diximus: Truttas suburbani amnes ex Reatinis Sublaqueanisque quottidie suggerunt. Illi frigus vehementer pertimescunt, frigidioribus duntaxat locis gaudent. [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 1.] Quod vero [Orig: verò] Aelianus in Astraeo Macedoniae fluvio pisces th\n xro/an katasti/ktous2 gigni, et peculiares quasdam muscas circa summam aquam volitantes appetere; piscatores, pro his muscis purpurascente lana [Orig: lanâ] hamum vestire, et gallinaceas pennas duas cerei coloris addere, ut pisces decipiant, prodidit, egregie [Orig: egregiè] Truttis conveniret, si nomen additum fuisset.
De Pyrantibus credit Gesnerus Mnesitheum apud Athenaeum loqui, cum ait. Ex fluviatilibus optimi sunt, qui in rapidissimis fluviis versantur, o(ite purou=ntes2. Hi enim non gignuntur nisi in rapidis et gelidis fluviis et facilius quam [Orig: quàm] ceteri fluviatiles concoquuntur. Convenirentque ista Truttae nisi Causabonus pro o(i tepurou=ntes2 scribendum esse o(i te dpi\rou=ni)o/ntes2, ita, ut sensus Athenaei sit, optimos ex piscibus fluviatilibus illos esse, qui in fluminum locis, qua maxime [Orig: maximè] aquarum impetus vergit, quaeque rapidissima sunt, quod plus exercitii habeant, vivunt, putaret. De pisarum Forma sic scribit Aldrovandus.
Sunt Truttae et Salmoni multa communia; forma nempe tota, et corporis partes externae et internae: caro rubicunda, squamae exiles, maculae seu puncta, magnitudo, formae mutatio, circa rostrum praesertim, ac simul nominis: (in Truttis Salmonatis peculiariter) ascensus ad summas aquas saltuum vis et agilitas, suavitas in cibo: quamobrem non est mirum si ex Truttis illis, quas Germani Lachszforen appellant, aliqui aetatis progressu Salmones fieri putaverunt: Pinnis etiam quatuor natant, quemadmodum Salmo. Cauda vero maximime invicem distinguuntur. In Salmonibus enim ea gracilescit, in Truttis semper lata est: in illis pinna caudae longa et bifida, ut in Alosis; in Truttis brevis et non divisa. Hic accedit rostrum acutius in Salmonibus, quam in Truttis. Rursus partibus internis a [Orig: à] Salmone et Umbra fluviatili non differunt, nisi quod ventriculi appendices plures et evidentiores habent. Cardanus formam Truttis omnibus communem esse tradit, quod quidem de fluviatilibus verum fuerit: nam quae Salmonata cognominatur, non parum ab iis differt, ut cuilibet icones conferenti notum esse potest. Quae flav escunt item et nigricant, ab albis differre Rondeletius testatur, quoniam illis rostrum sit acutius, et veluti in fronte macula nigta. Praeterea albas minores esse et carne minus flavescente.
Fluviatilis, corporis forma Lupo (inquit Salvianus) persimilis est, rostro tamen minus extento, magis retuso et paululum recurvo. Ore etiam paulo minore. Albae testante Rondeletio capite Mugilem quodammodo referunt: brevi nimirum, subrotundo, Carnoso, vel potius pingui, coloris lactei. Maxillae et lingua acutissimis dentibus armantur. Sylvius sex eorum ordines esse scribit, primum labris connatum, alios quinqne a [Orig: à] labro in pharyngem abscedentes; in quo tamen dentes sint in contrarium hamati, et qui cibum ex ventriculo regredi prohibeant. Idem ait, branchias utrimque quatuor dentibus humatis et asperis et duris contumaces habere: quae verba non satis percipio. Cardanus et Bellonius sex inquiunt in lingua dentes habere: addit Cardanus et certo ordine dispositos: scilicet duos ante, totidem in medio, ad latera positos reliquos iuxta radicem. Qui vero in oris rictu sunt, eorum Bellonius, quinque ordines in superiori parte palati facile [Orig: facilè] posse scribit denumerari. Pinnas duas sub ventre superiori tergoris oppositas, et duas ad radices branchiarum habet, unam rursus versum caudam proxime ad anum, que idem e [Orig: è] regione est superioris indorso, quae longo minor est et cutacea. Oculos habet rubentes. Corpus squamis parvis tegitur, et cute quae facile rugatur, et carne divellitur, absceditque.
Dorsum, imo totus fere piscis exalbo falvescit guttis, quales diximus. Cauda in brevem et latam pinnam degenerat. Pinna tergoris, iisdem quibus corpus maculis conspersa est. Cubitalem magnitudinem non excedit.
Differentias a [Orig: à] coloribus duntaxat sortiuntur. Bellonius ex Rilla Neustriae flumine variis notis pictas videri, aliis atque aliis multum diversas, tam etsi in eodem tractu caeperis, scribit. In Santonum et Boiorum fluviis, reperiuntur, ut Rondeletius prodidit. Captam alicubi flavi coloris et admirationi fuisse, apud Gesnerum legimus. Subnigrae, maculis rubentibus notatae, quem colorem ex senio contractum, quod eae maximae sint, Rondeletius putat, in Misnia sunt vulgares. Sunt ibidem Lachsforen dictae, nomine ex Salmone et Trutta composito, quae aureis maculis pinguntur. Subnigras rivi ad Crottendorfum, et fluvius quem Nigram aquam vocant, Suarceburgum oppidum alluens, alit. Multis in locis optimae reperiuntur; et quamvis in maioribus fluviis reperiantur, in minoribus tamen frigidioribus, saxosis et inter montes delabentibus potius quam contra se habentibus, nasci et degere constat. In altis item montium rivis, etiam tenuibus et exiguis aquis, Truttae satis magnae et pulcherrimae habentur. Ascendunt enim altissimae, cum et contra aquam luctari magna vi, et saltuse promovere, ad tres vel quatuor fere [Orig: ferè] cubitos interdum, in ascensu queant. Ex quibus efficitur, ut haud falsa esse credamus, quae de iisdem Paulus Iovius scribit, eas adversos amnes vel e [Orig: è] praeruptissimis etiam cautibus decidentes, incredibili impetu subire. Ab Nare enim fluvio in Velinum lacum, qui hodie Pedelucus est, stupenda [Orig: stupendâ] velocitate volucrum modo ascendere credi: qui lacus ab altissimo montis vertice certis primo coarctatus angustiis, et mox tota aquarum mole praecipitatus, nec subiectis quidem cautibus madefactis, veluti e [Orig: è] caelo in ipsum profluentem Narem effunditur. Idem in Gardonis fluviis fieri experientia docuit.
Vescuntur aquarum dei ectamentis, phryganiis vermibus, locustis aquaticis, et piscibus. Percarum sobolem, Fundulos, et Phoxinos laeves, tanta [Orig: tantâ] saepe [Orig: saepè] aviditate appetunt, ut supra aquam elatae in scaphas aliquando incidant. Auro vesci vulgus credidit. Pariunt mense Octobri, in modicis quas ex cavavere scrobibus. Laudantur vehementer in Cibis, maxime [Orig: maximè] si in frigidioribus et purioribus amnibus procreatae sunt.
Quae adverso eorundem impetu fatigantur, atque occurrentibus in aequalium vadorum petris illiduntur castigatiora sumina, et aridiusculas carnes osten dunt, sed recenter captae comedi debent: mortuae enim paucissimis horis, quia ob p inguem teneritudinem ocissime [Orig: ocissimè] putrescunt, faporis gratiam amittunt. In Malacca regione Indiae, salitae ad commeatus servantur; Caiuba vocant.
[Note: TAB. XXVI. 2. Aldrov. de Piscibus l. 5. c. 13.] HUCH apud Bavaros (inquit Gesnerus) nuncupatur piscis boni saporis, Truttis non nihil cognatus, cum alias ut pictura ostendit, quam ad vivum expressam Achilles Pyrminius Cassarus, prastantissimus Augustae Vindelicorum medicus ad me misit; tum quod pinnulam illam adiposam similiter in fine dorsi habet, et punctis variatur: sicut et icon nostra, et quae in libro Bavaritarum constitutionum publicato habetur, prae seferunt: in quo etiam mensura huius piscis proponitur, duodecim aut tredecim digiti, quibus brevior vendi non debeat. Augustae, ut audio hic piscis vocatur, ein Rot, Rottle, a [Orig: à] colore rubicundo, quae nomina nostri Umblis (ut Sabaudi nominant) lacustribus tribuunt. Voracem esse aiunt, in cibo Truttis inferiorem.
In Catinthia Huchae rubrae (Rot Huechen) quaedam cognominantur in fluviis, eas Salmoni comparant: carne etiam rubra [Orig: rubrâ] et boni saporis esse aiunt, et saliri ut inveterentur, solere: quod quomodo fiat Balthasar Stendelius ad finem lib. 4. Opsopoeiae suae Germanicae docet. Colores huius piscis in pictura nostra huiusmodifere apparent. Aureolus color passim aspersus est, copiosius tamen circa branchias et oculos. Pinnae eircabranchias rubicundae sunt: ceterae omnes, sicut et cauda, fuscae et maculorsae punctis partim nigricantibus, partim aureis. Dorsum fuscum est, utrimque ad Indicum vel caeruleum colorem vergens, ubi et puncti nigris creberrimis distinguitur. Linea nigra et recta fere a [Orig: à] branchiis ad caudam fertur, Latera media maculis quibusdam subcaeruleis per intervalla distinguuntur. Venter candicat. Circa rostrum et branchiarum opercula roseus fere color, etc. in capite etiam viridis aliqua ex parte. Huchas istas quidam icone nostra inspecta in quibusdam Germaniae locis ali, in piscinis nobis referebant: et in Traga flumine Carinthiae reperiri, aetatis progressu in Salmones converti (specie rostri nimirum) sicut et lacustres Truttae, quanqu am et aliae Truttae Salmonum speciem praese ferunt.
[Note: TAB. XXVI. 3. 4. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 14. Aelian. H. A. l. 14. c. 22.] THymalli solus Aelianus inter Graecos, Ambrosius inter Latinos mentionem faciunt. A Thymo quem olet ita dici, Salvianus contendit. Bellonius Thymum vocavit. Itali Temarum, quasi temerarium, quod stolidus piscis, dicunt. Truttarum generis esse, cum pinnarum situs, tum totius corporis figura indicant. Eratque Aelianus Truttis, si eas notas sibi habuisset, potius quam vel Lupis vel Cephalis, quorum communem et mediam speciem similitudinemque gerere scribit, assimilaturus: quan quam et his non absimilis multum: similior interim Mugili, quam Lupo. Caputpro corporis ratione parvum, in acutum tendit. Os aperitur non longo, sed quadrato fere [Orig: ferè] hiatu. Ventre est prominentiore. Rondeletius latiorem, magisque ventrosum pinxit, quam par est. Pinnas duashabet ad branchias, duas alias in ventre inferiore, a [Orig: à] podice unam. In dorso prior magna est, maculis multis pulchre [Orig: pulchrè] vatia: infra partim nigris, partim subrubentibus, supra rupicundis tantum. Cauda in duas latas pinnas desinit. Rondel. corpore ait esse caeruleo: Bellonius vero [Orig: verò] tergus ex livido in opacum tendere, et Gesn. fuscum id, vel subemereum facit: Atqui hic exprimitur, Rondeletius scribit: fierique potest, quod vel loci, vel aetatis ratione evariet. Lineas perlatera rectas habet, quarum quae ea dividit a [Orig: à] superioribranchiae angulo spineo oritut, et recta [Orig: rectà] ad caudam defertur: sunt et alias per totum corpus non paucae, singulaeque per singulos squamarum versus, non rectae, sed innumeris veluti arcubus, minimis triangulis undutae; quod veluti operosum pictores nostri, inquit Gesnerus, non indicarunt. Obscure [Orig: Obscurè] sane [Orig: sanè] et in meo pisce quem ad vivum depictum in musaeo reservo, pictor eas expressit. Latera praeterea modo pluribus modo [Orig: modò] paucis punctis et lituris nigris temere [Orig: temerè] asperguntur.
Vidisse se idem Gesnerus in fine Decembris aliquando singulis tantum utrimque ad branchias lituris insignem scribit; aliumque initio Iunii, uno altero puncto vix apparente. Squamae ex eiusdem observatione, singulae fere r(omboeidei=s2 sunt, hoc est, rhombi figuram imitantur. Latera enim, inquit, earumque utrimque circuli segmentum referunt, supra vero infraque in cunei acumen tendunt, quod tamen in iconibus suis exptessum negat. Branchias habet utrimque quaternas, et ut Bellonius addit, Harengi et Sardinae modo, solidioribus horrent, uncinatisque ossiculis constant. Idem Bellonius linguam ostendere
albam scribit, dentibus carere, immo ne ullias quidem rudimentis eorum praeditum esse: e [Orig: è] contrario Gesnerus pro dentibus, inferius superiusque labrum exasperari, limae instar, introrsum profitetur: et Bellonium haud bene istaec exanimasse apparet: nam alias Lavaretum Gallice dictum piscem, ossicula ad faucesatque Oesophagi ingressum utrimque habere senis hinc inde denticulis ait, ut in Themolo comminuta; cum alioqui in Thymallis, et in Lavaretis suis nihil quicquantale reperias. Ventriculum habet mediocrem, intestina crassiuscula, pinguedine multa obvoluta; et ut Bellonius ait, apophyses plures ex pyloro dependent, a [Orig: à] quo statim sequitur intestinum unum gracile, rotundum, que ad rectum tendit, in quo excrementa recipiuntur, et ad anum deferuntur. Idem Bellonius, cor tam exiguum habere scribit, ut ne inesse, que dem ci credatur. Splenem Salvianus subrubrum facit, Gesnerus in suo quem manibus tractavit, fere [Orig: ferè] nigricare asserit. Bellonio teste hic tam magnus est fere in hoc pisce, que hepar, quod in nullo alio pisce (inquit) unquam videram, oblongus rubra pinguedine mixtus. Unicus hepatilobus est, ut idem Bellonius observavit, statim ubi gula sinit, stomachum amplectens. Salvianus felle carere putat: Bellonius vero tam exiguum id esse tradit, ut vix rudimentum aliquod eius appareat: et Gesnerus quoque suum Thymallum felle caruisse negat, sed flavi vel subaurei coloris id habuisse. Bellonius folliculum piscium natationi accommodatum plenum semper vidit, ac per spinam delatum. Cum maxime augetur, ad cubitalem magnitudinem, teste Aeliano, excrescit: etsi qui crebrius capiuntur, minores sint, et u t Salvianus ait, libram non excedunt. Longitudo ad latitudinem fere [Orig: ferè] quintupla est, cauda ctiam computata, ut Gesnerus advertit in eo quem manibus tractans descripsit, latus enim erat digitos tres, longus [Note: Ambros. Hexam. l. 5. c. 11.] quatuordecim. Gaudent puris frigidis et saxosis aquis, in quibus circa saxa reperiuntur: nec ulli magis in montanis et praeciptibus fluviis, Truttas si excipias, capiuntur.
Gignunt eas in Germania Rhenus, Limagus apud Helvetios, et Floha apud Misenos; in Italia Ticinus, Abdua et Ambra. In Pado rarius capiuntur. Victitant insectis aquatilibus, deiectamentis mille pedibus, pediculis, [Note: Aelian. H. a. l. c.] caridibus, pulicibus aquaticis ac terrestribus. Aelianus alia quam [Orig: quàm] culice esca [Orig: escâ] capi posse negat. Volaterranus Thymallo vesci, et solus quidem inter scriptores, voluit. xrus1ofa/goi, id est aurivori dicuntur, seu que minutula auri fragmenta propter splendorem appetant; seu quod cum maiori pretio vaeniant, obsophagorum aurum absumant, et loculos exhauriant. De odore eius ita Aelianus. Eius capti odor non indignam admirationem habet: non n. [Abbr.: enim] ut ceteri pisces pisculentum quendam mittit odorem: imo vero existimeste eius gentilem herbam, recentem ex terralectam manibus tenere. Tanta sane [Orig: sanè] odoris suavitate fragrat, ut qui eum ipsum non videt, gratissimam apibus herbam, unde nomen duxit, in manu latere putet. Ambrosius de eo, qui gratam redolet suavitatem, dici facile scribit. Aut piscem olet autflorem: Omnibus sui partibus commendatur in Cibis: quibusdam tamen interiore tunica [Orig: tunicâ] maxime blandiuntur. Circa Albim praeseruntur Truttis. In Athesi et A ddua captos tenerrimos Salvianus fecit. Maio mense maxime appetuntur, et loco marinorum saxatilium praescribuntur a [Orig: à] Medicis.
In Medicina, Adeps huius piscis laudatur, tum contra auditum gravem, si mense Maio in vasculum coniectus soli exponatur, et quod distillat, auri immittatur; tum contra oculorum prerygia, ungues, ruborem, fervorem, etc. si quoridie binae guttae cum pinna instillentur. Vidisse se puellam chemosi affectam Gesnerus inquit, quod malum aliquando exanthemata puerorum sequitur, hoc remedio per septuagin ta fere [Orig: ferè] dies continuato, (ut quottidie gutta instillaretur) curatam, rubore mox primis diebus sublato. Addit insuper, habere et pharmacopolas apud suos hunc adipem; et ab iis maxime ad oculorum remedia, ut maculae in eis deleantur, peti solere, deinde etiam ad curandas igne vel aqua adustas partes.
[Note: TAB. XXVI. 5. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 15] UMbrae fluviatilis Ausonius ex veteribus in Mosella sua meminit, Gesnerus pro eadem cum Trutta fluviatili, quod ista in Mosella inprimis ubi se in Rhenum exonerat abundet, accepit. Rondelctius ita descripsit. Piscis est non solum nomine, sed et colore marinis (Umbris) similis, a [Orig: à] quo utrique nomen. Corpus enim est opaci loci modo subfuscum et subobscurum, cubitalem magnitudinem non excedens. Galli Narbonensis, demptis Monspeliensibus, Umbram vocant. Piscis est ex Truttarum genere, Carpioni Italico corporis aspectu affinis. Pinnis et earum situa [Orig: situà] Trutta non differt. Duas itaque ad branchias habet, duas in ventre, ab ano unicam, in medio dorso priorem maiorem, posteriorem minorem, subrotundam, et pinguem, squamas parvas, et maculosas similiter habet. Carnis substantiam, partesque internas omnes easdem. Capite vero [Orig: verò] a [Orig: à] Truttis differt, quo Carpioni (Italico, Gesnerus) similis est: capite enim longiore est, quam Trutta, ore minore nec tam hiante, rostro non acuto, sed obtuso, maxime in maxilla inferiore, sine dentibus, et sine magna maxillarum asperitate. Oculis est patulis, cornea tunica aurea, pupilla [Orig: pupillâ] nigra [Orig: nigrâ] . Corpus a [Orig: à] medio sensim gracilescit, in caudam latiusculam, et pinnam bifidam, latissimam deficit. A branchiis ad caudam linea recta (hanc in pictura non expressit) per medium corpus producta est. Branchiae intus sunt quatetnae, Ventriculus longus et spissus pinguitudine quae lacte candidior est, obductus, a [Orig: à] quo multae apophyses pendent. Hepar rubet, cui alligata est fellis vesica, fel nigerrimum est, splen longus et niger. Intestina sine gyris ullis ad anum demissa sunt. Vescitur terra [Orig: terrâ] , aqualimo [Orig: aquâlimo] , unaque, cum his, et cum arena auri laminulas haurit: ob id vulgus auro nutriri Umbram credit: et revera in ventriculo et intestinis aurum reperiri certissimum est. Carne est sicca et alba, qualis est Truttarum parvarum caro. Hieme latet: aestate cum Truttis capitur: cui cum insucco et substantia, permultisque aliis similis est, Truttarum generi et tractarioni subiecimus. Pura aqua maxime delectatur. Haec Rondeletius, nulla coloris facta mentione, quem Bellonius non tacuit: totum hunc piscem sub ventre argenteum, esse scribens: dorsum vero [Orig: verò] tersissimum habere ex livido opacum.
[Note: TAB. XXVI. 6. Aldrov de Piscib. l. 9. c. 16.] BArbi quoque solus inter veteres Ausonius meminit. Nomen ei Cutacei illi Cirri quae barbae quodammodo similitudine ex utroque huius piscis labro dependent, fecere. Bellonius haud incongruo vocabulo Mystum vocat, et Graecorum vulgo Mystacatum vocari scribit. Sunt qui cum Mullis marinis piscibus, qui et ipsi barbati, confundunt. Corporis figuta [Orig: figutâ] Mugiles fere refert, aut Squalos, nam si latitudinem spectemus, oblongiusculus est rotundus, in latera [Orig: laterâ] modice compressus. Differt a [Orig: à] Mugilibus, quod [Orig: quòd] pinna quae in medio dorsi, firmiori aculeo innixa est: pinnae ventris magis sunt flavae; caudae pinna rubescit: Rostro item est longiore et acutiore, cartilagineo et pingui. A Squale etiam perspicuis quibusdam notis differt. Nam cum in extremo rostro Squalo sit os, in fra rostrum in inferiote parte illud Barbus habet; unde et superior eius maxilla paululum prominet: Labra item longe crassiora sunt quam Squalo, caputque compressius. Postremo [Orig: Postremò] e [Orig: è] superioris rostri extremo duae appendices, ex lateribus duae aliae propendent: quibus et Squalus et Mugiles carent. Est autem appendiculum earum substantia cutacea quidem, sed mollis, lubrica, teres, subrubra. Venter est colore lacteo, latera argenteo. Dorsum ex albo flavescit, nigtisque quibusdam ac parvis maculis conspergitut. Branchias habet quaternas: quarum rima
[Illustration:
Trutta. Fario Fordle Fore.
]
[Illustration:
Truiia Rot Foral.
]
[Illustration:
Aesch. Thiimalhis.
]
[Illustration:
Thiimalhis. Aech.
]
[Illustration:
Aesche. Umbra.
]
[Illustration:
Barba Barb.
]
[Illustration:
Capita Alat.
]
[Illustration:
Capito fhun atibs. rapax Imtling. Raub alat.
]
[Illustration:
Orsus. Rutilus. S. Rubellus. Urff.
]
[Illustration:
Leuciscus. Rotauglei.
]
[Illustration:
Leuciscus Condel. Rotauglin. ??? Schwaal
]
[Illustration:
Leuciscus. Bliecke. laugeler
]
[Illustration:
Oxiiriruhus. Sphyrana Hautin. Spitznass.
]
[Illustration:
Corvus Niloticus
]
[Illustration:
Nasus. Nase.
]
[Illustration:
Gobio fliunatilis. Kresling. Bachkress.
]
[Illustration:
Gobio. Krasen.
]
[Illustration:
Asper Pisciculus. Rischling.
]
[Illustration:
Alsper Danubi anus. Zundel.
]
[Illustration:
Cobitar. Grundel Stan beisser
]
[Illustration:
Cobilos aculeatus. Schmerlan dorngrundden.
]
[Illustration:
Gobitas Barbotz Bartgrundd.
]
[Illustration:
Cobitus. Stein beisser.
]
admodum parva est: quamobrem extra aquam satis diu vivit. Ab iisdem linea ad caudam porrecta, minus evidens est, quam in aliis. Dentibus caret. Oculi parvisunt, pupilla nigra, quam ambit aureus circulus. Fel adhaeret iecori. Intestina in spiras contorta, plurima pinguedine oblita. Uterus oblongus est et bifidus, ovis innumeris refertissimus, cum praegnans est piscis. Pondere plerumque librae unius, quandoque duarum, raro trium. Salvianus ad octo [Note: Bellon. de Ptscib. l. 1.] libras excrevisse observavit. Bellonius frequenter in Nilo capi testatur, sed quo modo Lucius Italicus, inquit, a [Orig: à] Gallico differt, sic Nili Mystus a [Orig: à] nostro dissidet. Noster enim Mystus oblongus est, et quasi teres: Niloticus vero crasso et recurvo est corpore: Eiusdem tamen coloris sunt: et eodem modo barbis quatuer, seu mystacibus exornantur. Niloticus nostrum Cyprinum ipsa [Orig: ipsâ] forma [Orig: formâ] fere [Orig: ferè] aemulatur: ventrem enim habet expansum. Tanta [Orig: Tantâ] crassitudine in Nilo proficit, ut eum Memphis libras viginti pendentem viderim; quo in loco Mythus vel Mystus dicitur.
De Loco eius et Natura haec Aldrovandus habet. In lacubus quidem nascitur; sed cum multo frequentius nascatur in fluviis, fluviatilis potius, quam lacustris erit dicendus. Scribit Salvianus paucos esse lacus, qui Barbis abundent: plurimos vero esse qui eis carent: contra in omnibus fluviis gigni atque ali: ideoque iure inter suos Mosellae pisces Barbum recenseri ab Ausonio. Albertus auctor est, a [Orig: à] piscatoribus sibi relatum, ova ab eo custodiri, ne ab aliis devorentur: ad ditque se observasse in cavernis domus suae ad Danubium sitae, quotannis post aequinoctium autumnale congregari hosce pisces, tantaque copia convenire ut manibus etiam capiantur, ita ut meo tempore, inquit, incolae loci aliquando decem plaustrafere manibus eiecerint. Nam hoc genus piscis frigus non sustinet: quare semper languidus hieme invenitur: aestate vero [Orig: verò] mundus et sanus est. Haecille. Vescitur algis, cochleis et piscibus, et ne suo quidem gengeri parcere dicitur, Albertus cadaveribus capi quoque scripsit. Degunt gragatim, parivut ineunte aestate prope litora. Gesnerus ex piscatorum observatione sub collibus et ripis prominentibus libenter versari asserit, et procorum instar fodere, ita ut aliquando in cavernis inhaereant, et pereant: pinnasque eorum ab hirudinibus nonnumquam infestari, quas saxis affricantes in fundo aque depellant, aut rapidiora fluminis loca petant, ut aquae impetu elidantur. Apparet vero [Orig: verò] cum Squalis quandam occultam exercere amicitiam. Nam quemadmodum in quovis lacuum, fluminumque Barbus, ibidem fere semper, et Squalus reperitur; ita e [Orig: è] contrario ubi Squalus, ibi semper etiam Barbus, ut Salvianus refert. Claustra fert, et in piscinis aeque et Squalus parit et pinguescit.
Quoad usum in cibo Cardanus eum omnino reicit. Aliis, si in saxosis et puris fluminibus capitur bene [Orig: benè] sapit, concoctu est facilis, laudati succi, carnis candidae et mollis, sed plurimis spinis firmatae. Maio circa Rhenum ad Iulium laudari, Augusto in Helvetia, Gesnerus prodidit. Salvianus ineunte vere sapidiores dixit. Ausonio grandiores natu, maiore in pretio. Nonnulli propter mollem carnem vino prius imponunt. Ova venenata, Maio inprimis mense Platina auctor est. Gazius scribit, cum experiundi gratia [Orig: gratiâ] duos duntaxat de ovis hisce bolos comedisset, nihil inde aliquot horis postea noxae percepisse: demum sub horam cenae, plurimam in ore ventriculi sensisse inflationem, quam ut dissolverem, inquit, anisum sumpsi, sed frustra. Post horam faciem apparuisse tamquam in syncope, ita ut astantes et admirari, et de mea salute timere inciperent. Se interim magnam non solum in stomacho et ventre, sed omnibus membris externis alterationem, et inaequalem quandam intemperiem in una quaque carnis parte sensisse. Tum supervenisse passionem cholericam, donec infra supraque simul pluries ova
purgarentur, magna cum anxietate et virium prostratione, et maximo vitae periculo. Idem apud Gesnerum invenies. Sunt qui credant tum esse malefica, cum salicum, quae fluviorum ripas obsident, floribus in aquam decidentibus vescuntur; sed quia nec salicibus nec aliis Barbi partibus ista vis, praestat culpam in idiosyncrasiam conicere.
[Note: TAB. XXVI. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 17.] PIscis quem hic descripturi sumus, a [Orig: à] magnitudine capitis, Capito Latinis dicitur. Apud alias nationes varia invenit nomina, quae apud Aldrovandum, Gesnerum et Bellonium vide.
Quis sit apud veteres, difficile est dictu, Bellonius Thedonem Ausonii, quem nullo spinae nociturum acumine dicit, Rondeletius Capitonem eiusdem, Salvianus Alburnum Ausonii, et Galeni Lencesium, Aldrovandus Squalum ut Romae vocatur, esse putat.
Marmo Capitoni Mugilibusque aliis corporis figura [Orig: figurâ] similis est: dorso tamen minus lato et corpore compressiore. In dorso item unicam duntaxat pinnam habet, Mugilum vero [Orig: verò] genus duas, unam videlicet in eius medio, alteram inferius caudam. Mugiles denique lineas quasdam habent subobicuras a [Orig: à] branchiis ad caudam productas, quibus carere omnino Squalum Salvianus scribit: unam tamen ei lineam esse Gesnerus profietur, sed quae leviter appareat. Idem Salvianus ait habere parvum, Rondeletius contra crassum et magnum: id quod pleraeque etiam vulgares nomenclaturae indicant. Rursus uterque dentes habere negat. Rondeletius os tantum asperum esse ait: Gesnerus vero [Orig: verò] dentes eius latere in faucibus asse rit, maxilla fere [Orig: ferè] semicirculari, superne [Orig: supernè] leviter aduncos, ordine duplici, exterius quinos, interius binos. Dentes enim ei tribuit Albertus his verbis: Piscium omnium dentes valde [Orig: valdè] acutisunt, exce tis perpaucis, qui in lateribus gutturis, mandibulas habent, ut pisces fluviatiles magnis vestiti squamis, Barbellus (athuic squvamae sunt exiguae) Monachus, et alii quidam. Hi enim habent dentes latos aliquantulum, magis ad conterendum cibum, quam ad dividendum idoneos: quamobrem etiam omnes aequales sunt: et ideo natura [Orig: naturâ] abscondit eos in gutture, ut clauso ore aqua non suffocet mandentes hos pisces. Tales autem dentes maxime [Orig: maximè] habet Carpo (ut Cyprianus) piscis, Labra sunt satis crassa. Oculi nigri, in circuitu aureoli; tempora subflava, Os rubicundum, branchiae utrimque quaternae, geminae colore totus est argenteo: dorsum tamen minus quam venter et latera pollucent. Squamae splendidae sunt, albicantes, angulosae, latae, cute ultra medium obductae, minimis variante punctis. Aristis in carne multis abundat, quarum etiam in Capitone memmit Ausonius, qui item a [Orig: à] squamarum magnitudine squameum cognominavit, dum canit:
Squameus herbosas Capito interlucet arenas, Viscere praetenero fartim congestus aristis.Gesnerus cum circa Octobris calendas unum ovis gravidum magnum item et praepinguem inspiceret, nullas in eo apparuisse aristas testatur. Quare vel non omni tempore, vel non omni aetate in iis reperiri credendum est. Ventriculum parvum habet, intestina parva, hepar ex albo rubescens, fel in medio viride, vesicam geminam aere plenam, peritonaeum nigricans. Circiter libram plerumque implet, aliquando tres et quatuor, aliquando sed rarissime [Orig: rarissimè] ,
[Note: Bellon. de Aquatilib. l. 1.] octo aut novem. Non tantum in fluminibus sed et in lacubus, sed et iis paucis degit. In Lario invenitur, in Constantiensi non item. Ab Ausonio inter Mosella, a [Orig: à] Bellonio inter Strymonis pisces refertur; sed nec claustra refugit. Dulci piscina inclusus, [Note: Varro R. R. l. 3. c.] crescit, pinguescit, et prolem propagat. Expresse Varro. In tertia parte quis habebat piscinam nisi dulcem? et in ea duntaxat Squalos et Mugiles pisces? Servari diu et in aqua pura potest, si eandem saepius mutaveris, vas adsummum repleveris, nec quicquam aliud inieceris, alias [Orig: aliàs] suffocantur. Vescitur coeno et sordibus, id eo un Vilain in quibusdam Galliae locis dicitur: scarabaeis et animalculis, qui in aquae superficie natant; gryllis quoque campestribus, et uvae acinis, et muscae genere, quod propterea Aletmuggn Helvetii dicunt; cerebro denique bubulo, ideo [Orig: ideò] a [Orig: à] piscatoribus hamo subtiliter alligatur. In locis littoribus proximis, in fine veris et sub aestatis initium parit. Mense Maio parere ab uno latere, ab altero Cerasa quae Helvetii Amarella vocant, matura sunt postea, aliqui Gesnero teste prodidere. Inter gregales esse censentur. Usum in Cibis si spectes, inter viles censetur. Catne quidem est candida, sed insipida ac molli, et quae mox extra aquam flaccescit, plurimis abundans aristis; utrumque tetigit Ausonius dum canit:
Viscera praetenero fartim congestus aristis, Nec duraturus post bina trihoria mensis.Improbantur prae ceteris, qui in la cubus, et in magnis coen osisque fluminibus capiuntur; quamobtem Romae, quod vel ex proximis lacubus, vel ex Tyberi afferatur, parvi fit, cum aliqui Tyberinus in ligneis vastis diu vivus conservetur. Contra, in limpidis, parvisque ac saxosis fluviis totrentibusque captus, haud omnino [Orig: omninò] aspernari debet, maxime ubi adolevit.
Maior enim factus, minus mollis est, ut hic etiam, sicut de Barbo diximus ex Ausonio in senecta praeserendus videatur. Commendantur apud nos verno potissimum tempore, cum praegnantes sunt: Aliitradunt per totam hiemem admitti mensis posse, et vere etiam usque ad initium Maii: aestate non probari.
Gesnerus apud suos commendari scribit mense Decembri, placereque circa Calendas Octobris, quo tempore unum ovis gravidum, inquit, reper: magnus is et praepinguis erat: ova quoque sapiebant palato: nec ullae apparebant spinae. Idem caput in eo praeferri asserit.
[Note: TAB. XX VI. 7. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 18.] FRequens in fluviis est, inquit Gesnerus, vulgo nominatus ein Haszle, in lacu iuxta Tugium Ganghaszle, vel communiori nomine Weißfisch, quasi albus piscis, item alio nomine Mayfisch, a [Orig: à] Mense Maio, quo praeferuntur, quodnomen Alausis, quoque attribui putat. Italicum huius piscis nomen nisi Stretta sit, (à corpore longiusculo forte, et stricto, id est, minime lato) in Lario lacu, et in Verbano Gravetta, aliud se nescire profitetur. Haec vero [Orig: verò] cum scripsisset, piscator Lucarnensis in Verbano vocari ei asseruit, Letta vel Aletta.
Conicitque eundem forte [Orig: fortè] esse qui Papiae Cabacello dicitur. Germanicum Haszle, videtur lepuiculum significare, forte [Orig: fortè] quod agilitate ac celeritate natandi lepores repraesentet. Ipse Cephalos aut Mugiles fluviatiles minoresvocat, quod fluviatilem Cephalum sive Squalum magis quam Leuciscos referat, adeo ut icone opus esse neget. Pisciculi, inquit, sunt molles, duos aut tres palmos longi, albicantes, per dorsum in viridi nigricantes, cauda et pinna dorsi glaucis; ceteris rubicundis minime [Orig: minimè] lati.
Squamulis tenuibus, argenteis, branchiis ternis. Caro eorum aristis referta est, ut et Mugilum fluviatilium maiorum. Ex his qui in fluvio apud nos capiuntur, oculis rubere audio, qui in lacu non item. Observavi postea lacustres superna coculorum parte flavere.
Dentes in faucibus utrinque conditos habet, ut Capito fluviatilis, in mandibu la curva, exteriore ordine quinque maiusculos, interius binos minores, omnes fere in summo leviter aduncos. Parere incipiunt medio Aprili, vel paulo ante. Suo tempore (Maio et Aprili praecipue [Orig: praecipuè] , deinde Iunio et Iulio: a [Orig: à] Maio quidem mense etiam Meyfisch alicubi nominantur) satis grati in cibo, et salubres habentur. Aliquando vero [Orig: verò] vermes eis innascuntur, (Ligulas nostri vocant, et Nestel,) et omnino [Orig: omninò] insalubres sunt. Hieme macri sunt ac minime placent. Fluviatiles etiam lacustribus praeferuntur. Elixari debent in vino fervido. Circa initium Novembris ova in hoc pisce reperi, quae magis [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 19.] quam piscis placebant. Idem Capitonem fluviatilem CAERULEum cognominant differentiae causa, quem Germani, Saxones potissimum, Iesen appellant. Quidam Alausam interpretantur, sed male, quoiam e [Orig: è] mari fluvios non ascendit: Capitur in Albi, et in Danubio quoque, ubi Ientling vocatur. Cum Capitone fluviatili similitudinem habet, sed colore est in dorso et in aliquibus capitis partibus caeruleo. Praefertur assus. Germani ad Viadrum Iesitz appellant, Marchici ad Viadrum Iese scribunt: alicubi Bradfisch dicunt, hoc est piscem assari solitum, per excellentiam. Poloni Iaszcz, Hungari Zompo. Non est in magno pretio; neutiquam salubris, quod pinguiusculus sit, et non, saxatilium modo friabilis: suavis tamen satis, quantum ad gustum. Estur frigidus, assus potissimum, quamvis et elixus, et aliis modis. Longitudo eius cubitum non excedit, nec latitudo tres aut quatuor digitos. Post Pascha potissimum capitur.
[Note: TAB. XXVI. 8. Aldrov. de Piscib. 5. c. 20.] HOcgenus Capitonis, Miseni Rappe vocant, id est corvum, ut Kentmannnus Gesnero communicata icone significavit, quod [Orig: quòd] is volucris instar vorax et rapax sit, quamobrem Gesnerus rapacem cognominavit.
Piscis (inquit Kentmannus) est candidus, argentei splendoris, dorso tamen fusco, et subcaeruleo, Squamis tegitur latiusculis, tenuibus et perspicuis, quibus pellicula tenuis argentei nitoris substernitur, quae per squamas translucens, piscem velut argenteo illitum ostendit, quales etiam ceteri pisces, quos communi nomine albos cognominamus (Weißfisch) apparent. Piscis est longus, crassus, et carnosus: caro aristis plena. Longitudo ad latitudinem quintupla. Dentes ei non in ore, sed in faucibus sunt (ut aliis quoque huius generis) longiusculi, utrinque septeni, e [Orig: è] mandibulis prognati. Ventriculus et intestina simul, piscis longitudinem non aequant. Revolutio eorum triplex est, ita ut in summo ventriculus sit, inde tenuius intestinum incipiens revolvi, duas sub eo helicas efficiat.
Tegit haec dextro latere iecur (in quo vesica fellis longa conspicitur) altero lien. Vesica in eo aere plena, oblonga est, ut in Lucio, Cyprino, etc. Maximi qui apud Misenos capiuntur, ad sex aut septem libras, (XVI. unciarum) accedunt.
Addit Gesnerus sese audivisse branchias molles esse, ut in Salmone: pinnas coloris e [Orig: è] fusco punicei. Nomen a [Orig: à] rapacitate tulit.
Est enim velut praedo vehemens in aquis: nec minus fere [Orig: ferè] quam Silurus (Glanis) et Lucius, aut etiam amplius, damnosus est vorandis piscibus: quos dum persequitur, in ripam aliquando expellit, et simul etiam ipse interdum impetu in siccum delatus, relinquitur. Hic piscis in Albi nascitur, non aliunde subit, et toto fere anno (sed rarius et per intervalla quaedam) capitur. A partu valde augetur, et pinguescit. Parit autem circa annuntiationem Divae virginis quo tempore a [Orig: à] statutionibus suis catervatim procedunt, magni et parvi: duobus aut tribus diebus ante aut post illum diem: idque ita fore certum est. Quod si nihil impediat, sexaginta, plus, minus, uno retis tractu, interdum capiuntur. Piscis est callidus et extra hoc tempus, quo propter partum gregatim natat, difficilis captu: nisi vel nimii ventorum flatus, quo minus piscatores et retia trahenda audiat, efficiat: vel aqua pertubata, visum eius impediat: alias [Orig: aliàs] enim inter scamna, quae arena [Orig: arenâ] accumulant, manet, nec facile [Orig: facilè] retibus includitur. Ceterum extra pariendi tempus hamo fere [Orig: ferè] capitur, hoc modo. Quoniam vorax est piscis, Phoxinus aliusve pisciculus hamo infigitur, et sic linea per aquam, ultro citroque agitur, eo in loco, ubi huius generis pisces degere coniectura est: Hi cum pisciculo pariter hamum devorant, et capiuntur. Piscis est admodum laudatus et boni saporis, tum assus, tum elixus. A plerisque tamen parvi aestimatur, quod idoneum coquendi modum nesciant: nam nisi rite [Orig: ritè] coquatur, sive asses sive elixes, in partes aliquot dilabitur: quod si integrum servare velis, non in fervidam, ut alios plerosque pisces solemus aquam, sed ab initio statim in frigidam praeparatum immittes, ut pariter cum aqua concalfiat: tum condies, saliesque, et adiuris fere [Orig: ferè] consumptionem coques. Assandum vero [Orig: verò] , desquamabis, exenterabisque similiter: deinde sale diligenter consperges et perfricabis, et per duas horas in sale relictum, tandem assabis: ita bonus et grati saporis piscis erit.
Sunt qui pisces assari solitos, simpliciter assent, ovis (aut lactibus) solum non exemptis et salvia [Orig: salviâ] infarcta. Alii ova seu lactes, cum hepate et liene exempta, minutatim concidunt; adduntque multum piperis ac caryphyllorum, salem, uvas passas minores, vitellum ovi, hanc impensam in piscem infarciunt; et assant, putantque ita salubriores fieri.
[Note: TAB XXVI. 9.] ORfum Germani vulgo ein Orff, genus hoc Capitonis vocant, (inquit idem Gesnerus) quod mihi [Note: TAB. II. 7.] videre nondum contigit, praeterquam Augustae Vindelicorum olim [Note: Aldrov. die Piscib. l. 5. c. 12.] in piscina quadam, ubi mihi intuenti Cyprini colorem prae se ferre videbatur, aqua forte vilum meum mutante. Ibidem depictam iconem clarissimus medicus Achilles Pyrminius Gassarus mihi communicavit.
Dorso est rubicundo, ventre albicante, squamis (ut apparet) magnis et latis. Assi laudantur, praecipue Aprili, et Maio mensibus. Linea a branchiis ad caudam, an probe [Orig: probè] adeo recta (praeter plerorumque piscium morem) expressa sit inquirendum. Germanicus liber qui Bavaritas Constitutiones continet, eadem forma piscem hunc delineatum proponit, digitos 12. vel 13. longum, qua [Orig: quâ] longitudine inferiorem capi non liceat: cum vulgarem Ausonii Capitonem, vel novem digitos longum capere concessum sit: unde hunc (Orsum dico, qui tamen ab Orpho marino pisce toto genere difsert) ad molem multo [Orig: multò] maiorem excrescere coniecerim.
In diversis Germaniae partibus aliter atque aliter (proximis tamen se vocabulis) nominatur, Orff, Erfle, Norfling, Wurffling: alicubi etiam Elfr, idem ni fallor. (Apud Hollandos Elfr est Alosa:) Intempestive captum, spinulis seu aristis redundare aiunt. Duorum generum hunc piscem esse audio assatos alios carne alba esse, qui Augustae vulgo Weißfisch appellentur: alios rubicunda [Orig: rubicundâ] vel flafescente, Truttae Salmonatae instar. Piscem Norinbergae quoque in Begniza fluvio frequentem esse aiunt; praeferri genus illud, cuius caro rubeat: insuperficie discrimen non apparere: squamas paulo latiores esse, quam in Thymallo: carnem siccam, et friabilem, salubrem, ut vel purpureis concedatur, minus suavem quam Truttarum. Bellonius quoque visa apud mehuius piscis effigie, forma ad Squalum (id est Capitonem fluviatilem) eum accedere ferebatur. Piscem audio lautum, et in pretio esse; muscis vesci. Cyprino minus llautum esse, sed crassiorem: non in aquis fluentibus, nec in lacubus, sed in piscinis ferme [Orig: fermè] reperiri, apud Vindelicos, Norimbergae, et alibi. Sunt qui Pigo Picone pisci Larii et Verbani lacus eum comparent: et similiter certo anni tempore e [Orig: è] squamis ceu clavos quosdam emittere mihi retulerint. Ad Cyprinos ne igitur magis an Capitones pertinet, iudicandum illis relinquo, quibus in promptu hi pisces sunt.
[Note: TAB. XXVI. 10. 11. 12.] LEucisci nomine omne Mugilum genus Hicesio apud Athenaeum venire superius, ni fallor, diximus. [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 22.] Galenus suae speciei piscem fluviatilem et lacustrem facit. Salvianus Squalum esse, ideo [Orig: ideò] quod [Orig: quòd] eum [Note: Galen. de] Galenus th=n geu=s1in o)cute/ran habere scribat (sed perperam, Legendum enim [Note: Alim. facult. l. 3.] est, kefalh\n e)/xon mikro/teron kai\ o)cuxote/ran) credit; Modernis Graecis Leucorinus [Note: Bellon. de Aquatil. l. 2.] dicitur. Bellonius, Albicellam commode [Orig: commodè] vocari posse scribit, apud alias nationes, Germanos inprimis, varia sortitur nomina. In Germania, circa Argentinam ein Lauck, Helvetiis diminutiva voce Laugele, quo nomine Gelenus dici coniciebat (inquit Gesnerus) quasi leu/killon, id est Albiculam, tamquam olim sic appellassent Graeci, et ab iis mutuati essent Germani. In quibusdam Helvetiorum lacubus, ut iuxta Tugium et Bielam Vvinger vocitatur, ut a [Orig: à] Sabaudis circa Neocomum Vengeron.
Diversus tamen ab his piscis est Vangeton in Lemano dictus, cui Helvetii a [Orig: à] rubore pinnarum nomen posuerunt. Brelenpes etiam Onhopt, id est, acephalos nominant hos pisces: amputatis enim capitibus, siccatos, alio venales mittunt: cum minimi densis agminibus natant. Helvetiis Seelen, id est animae dicuntur.
Acronii lacus accolae nominibus variant; Grasig Lindaniae vocant: Uberlingae Laugele; Constantiae dum parvi sunt, Zienfische vel Grasing: adultiores, Agonen, Agunen, Lagenen. Aiunt enim pisciculos esse vix longiores palmo, squamosos, quibus multi abstineant, quod circa latrinas pascantur: suo tempore tamen commendari.
Aestate, inquiunt, innascuntur eis vermes, quos vulgus, Nestel, nominant, quo tempore insalubres habentur.
Ova gerunt usque ad Iunium, deinde pariunt. Non solum autem inter se, sed cum illis etiam piscibus latis lacustribus, quos Helvetii Rotten vocant, et cum Scatdulis sive Cyprinis latis coeunt, unde piscis genus enascitur, inter uttumque parentem medium, ein Drittfisch.
Sed alius est Agonus in lacubus Italiae, et Germanicum nomen Grasing cavendum, ne quis cum diverso fluviatili pilciculo confundat, quem Greszling, vel Kreszling nominant. In Dunensi Bernensium Helvetiorum lacu, Blauvinling, id est, caeruleus, hocgenus Leucisci dicitur: nostri longe [Orig: longè] aliud lacustre tantum genus sic vocant. Glyssen a [Orig: à] splendore factum, commune est piscibus illis qui vulgo dicuntur Laugelen aut Suvalen.
Squamis mediis tegitur, quae lineolis distinctae sunt. Nonnulli cum priore Rondeletii Leucisco confundunt, sed corporis, inquit hic, latitudine differt, rostroque est acutiore, alioqui pinnis, earum numero, et situ similis est, Romani piscatores a [Orig: à] Squalo, teste Bellonio, non distinguunt: neque enim adeo [Orig: adeò] exacte [Orig: exactè] pisces fluviatiles, ut Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multo hilarior, quam Squalus, minoribusque squamis contegitur. Albo colorenitet, et veluti inter squamas striis rectis interstinguitur. Caudam bifurcam et pinnas albas profert, neque ita latas, ut Squalus. Hic praeterea Leucisco maior evadit. Alburnus eidem similis est Leucisco; tamen est paulo latiore corpore, et squamis elatioribus, ac labor inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea, quae utrinque corpus intersecat: si quidem Leucisconon tam arcuata est, quam Alburno, et Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Bellonius nulla ait habere dentium rudimenta, verum fortassis haud diligenter inspexit, Gesnerus namque in faucibus utrinque mandibulam curvam quinis armatam denticulis reperit, ut in Bellero. Albertus utrinque mobilem in faucibus mandibulam habere ait. In Pado (ut Gesnerus observavit) dodrantem numquam excedit; crassitie fere aequali per totum corpus, a [Orig: à] capite ad usque caudam. Os aperitur in oblongum, nec prominet mandibula superior. Addit item Gesnerus apud suos paulo maiores capi in fluvio quam in lacu; longiusculos esse, non latos, Haselis non dissimiles specie, paulo [Orig: paulò] breviores, si benememinit: Dorsi colore esse fusco, flavo, et viridi fere [Orig: ferè] permixtum esse. Pinnas albicare, vel nimium ruffi admixtum habere, lineam qua terminatur laterum color, instar iridis resplendere ex flavo et viridi calore. Rondeletius quoque ex fusco partim viridem esse, partim flavum dicit, ventriculumque habere parvum, hepar magnum, et in hocfellis vesicam: denique multum pinguescere. Quo loco in cibus haberi debeat, apud Galenum legimus, qui conditam se ipso meliorem effici, quod quicquid in sapore est mucosi abiciatur; meliorem recentem, diutius in muria servato, [Note: Bellon, de Aquatil. l. 2] scribit. Testatur Bellonius, nondum provecti magnum numerum veris initio capi, modicoque sale conspersum atque exsiccatum, Byzantium deferri, vendique Maio, Iunio e Iulio mensibus. Eorum capturam maiorem fieri ex Epiri lacubus, Venetosque his maxime [Orig: maximè] uti, ad seque navibus adferri curare, et eodem vocabulo cum Epirotica lingua, quae Scouranicos dicit, Scourancas nominare: quae cum Leucorinis, inquit, maiores sunt: ambo tamen pisces sale conspersi et fumo infecti atque exsiccati, ad exteros mitti, ut nostri Harengi soreti, consueverunt. Sic Bellonius. Gesnerus commendari scribit Aprili et Maio mensibus, Februarioque non insuaves invenisse, quo tempore lactes in mare pleni erant, eodemque mense a [Orig: à] suis laudari. In Italia quidem, hieme inprimis capi. Veru tostos, sale, aceto, olivo, pipere, et cinnamomo conditos Grapaldus laudat: et Rondeletius denique molli suavique carne esse tradit, et pinguedinem eius aurium doloribus succurrere, et cum felle eiusdem permistam oculorum caliginem abstergere.
[Note: TAB. XXVI. 11.] HAEc Leucisci species, in Italia Lascha, in Gallia Hardon, quod facile [Orig: facilè] per longum tempus in vasculis [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 23.] aquatilibus servari possit, alibi apud Italos Dorada, quod in eo tractu caput [Note: Bellon. de Aquatil. l. 2] eius aureo colore fulgeat, Helvetiis Roterigle, quasi trytrophtalmos dicitur. Bellonius Sargum Sargonemve, qui inter marinos Mugiles fluvios subeuntes, ab Aristotele recensetur, perperam voce cavit. Capitoni seu Ceplialo fluviatili corporis aspectu, pinnarum numero, situ, figura, squamis similis: sed capite est minore, corpore latiore. Dorso caeruleo cervice virescente, ventre candido, oculis flavescentibus. Dentibus caret. Imo [Orig: Imò] palato ossa habet. Bellonius ad Cyprini magnitudinem unquam accedere negat: aitque corpore quam Squalus, compressiore esse, pinnasque habere subrubras, parvos item Gardonos pinnam caudae longiorem exserere quam Leuciscum: (sic vocat piscem proxime [Orig: proximè] praecedentem) et antequam in extremum pinnae, quae bifurcata est, desinat, rotundari: Latiusculis squamis contegi, ipsoque capite magis ad Leuciscum quam ad Squalum accedere. Oblongius et paulo [Orig: paulò] crassius habere corpus, quam Abramis, ac denique tergore esse magis quam Squali nigricante, et auri colorem referente. In Ambra Melegnarum alluente numerose [Orig: numerosè] capitur. Sed et Peni sinus lacus delicatissimos profert. Alacres sunt et vividi omnes ova habere, et feminae esse creduntur. Solidiuscula illa et ruffa. Partus Apriliinchoatur, et ad Maii pergit medium. Laudantur antequam pariunt, Ianuario, Februario, Martio et tota hieme mediocriter: sunt qui Aprili, et Maio commendant. In vinum fervidum immissi elixantur. Rondeletius carne esse fluxili et parum nutriente dixit.
[Note: TAB. XXVI. 13.] OXYRINCHI nomen inter polysema censetur. Diphylo apud Athenaeum Mugil est, fluviatilis; idem, [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 24.] ut Rondeletius insinuare videtur, cum superiori Gallorum Gardono: Srraboni, Aeliano, aliisque inter Nili pisces recensetur: eidemque Aeliano rubri maris quoque piscis est, ac deniquemaris Caspii, ut in Sturione dictum est. A quibus omnibus differt, (ni fallor) Oxyrinchus iste Rondeletii, Antverpiensibus Hautin vocatus, rostro longo, tenui et maxime [Orig: maximè] acuto, unde Oxyrinchium recte [Orig: rectè] a [Orig: à] se appellatum fuisse putat, nisi mavis, inquit, Sphyraenam fluviatilem vocare, quia marina Sphyraenae rostrum simile habet, molle et nigrum. Squamis melioribus tegitut. Pinnas in dorso tres habet, in aequali spatio a [Orig: à] sese distantes: totidem in ventre habet, quot Barbus. Quaerendum numquid idem sit, qui Frisiis Snepel appellatur, a [Orig: à] Scolopace ave, puto, quam Snepam dicunt; Galli vero [Orig: verò] a [Orig: à] rostri proceritate beccassam. Gesnerus in Albi fluvio quendam quoque piscem Sneppelfingen vocari tradit, sed a [Orig: à] superiori diversum, parvum nempe, et candidum, Capitoni fluviatili similem.
[Note: TAB. XXII. 14.] CORVUS Niloticus, corporis figura Mugilibus similis est, sed caput pro corporis portione (longum [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 25. et 25.] enim dodrantes duos) parvum Maxilla inferior superiore brevior. Pinnae ad branchias, utrimque una breves: in tergore ultra medium alia oblonga: in supina parte a [Orig: à] podice
alia: in ventre una, de pisce hoc, quod praeterea dicam, non habeo.
[Note: TAB. XXVI. 15.] NASUS ab oris figura seu naso valde [Orig: valdè] crasso, nomen sortitus est. Nasonem vel Nasutum bene [Orig: benè] dixeris: et quia labrum seu rostrum superius crassum, simum obtusumque habet, non male [Orig: malè] Graece Pachyrinchus et s1imo\n, Latine Simus vocabitur. Genere Squalo ac Leuciscis fluviatilibus adscribendum esse, et corporis totius figura indicat, et Albertus quoque attestatur Monacho, hoc est, Capitoni fluviatili similem esse inquiens, sed tehuiorem, naso valde crasso. Et Gesnerus esse tradit, qui fluviatilibus Barbis hunc piscem comparant, quod ad corporis speciem: aliquos piscibus Erflen vulgo dictis apud Germanos. Ipsi vero specie, squamis et colore Capitonem fluviatilem referre videtur: sed ad eam magnitudinem, inquit, non perveniunt. Lonicerus duorum triumve palmorum magnitudine esse ait, et oris formam peculiarem habere. Venter eorum intrinsecus nigerrima membrana ambitur: unde ioculari nomine Germani hunc piscem, scribam cognominant. Os modice deorsum vergit. Lapidem habet in capite, teste Alberto. Capiuntur in fluviis et rivis. Libenter enim in rivos ascendunt, inquit idem Gesnerus, in lacum non veniunt, nisi ad initium eius tantum, praesertim vere. Albertus Danubii piscem esse ait, et aquarum in Danubium influentium. Coeno et spurcitiis vescitur. Caro alba et laxa est, spinulis referta, ut et Capitonis et aliorum multorum fluviatilium, praesertim circa caudam. Verno tempore praeferuntur et pinguescunt. Apud Helvetios tamen Novembri mense laudantur: si modo unquam laudandi sunt. Nam caro eorum semper laxa et insipida est: quamobrem assare eos potius quam [Orig: quàm] elixare coqui solent. In Rheno praestantiores habentur. In libello quodam Germanice [Orig: Germanicè] vulgato de piscibus, Februario et Martio et cum salices stillant, eos praeferri legimus. Haec fere [Orig: ferè] Gesnerus.
[Note: TAB. XXVI. 16.] GObio fluviatilis est duplex. Unus non capitatus; alter capitatus. NON CAPITATI Dorion apud [Note: Aldrovand. de Piscibus l. 5. c. 27.] Athenaeum inter fluviatiles meminit, fortassis et aristoteles, dum eos in fluviis pinguescere scribit. Mediolanensibus Varira, forte [Orig: fortè] quasi varius. Ubique enim rotundis nigris maculis distinguitur, vocatur Germanis Kressling, aliis Leutesser, quod cadaveribus submersis vescatur. A Gesnero ita describitur. Gobio noster, ein Greßling, quem nuper captum in lacu, inspexi, mense Ianuario ovis gravidus erat: barbatulus, cirris singulis in angulis labiorum perbrevibus. Pupilla oculorum nigra, ambitu candicante. Maculae a [Orig: à] capite caudam versus per media utrinque latera nigricantes, rotundae, magnae proportione, circiter decem, singulae deinceps digeruntur: et similiter per medium dorsum. Cauda etiam maculosa est, et dorsi pinna. Vesica bifida, magna proportione. Longus est plerumque quinque aut sex digitos. Fel habet subviride, caudam bbifurcam. Os cum aperitur rotundum et veluti e [Orig: è] praeputio se exserens, deorsum nutat. Lapilli in cerebro perexigui sunt. Haec ille.
Squamis tegitur parvis. Quamvis ab Ausonio, qui eum Barbi iubas aemulari cecinit, fluviatilibus accenseatur, in lacubus tamen quoque capitur. Degit in fundo et coeno, unde Fundulos quibusdam vocari etiam diximus. Vescitur musco vel alga, item arenulis, et hirudinibus minimis lacuum. Creditur cadavera hominum submersa depasci, unde nonnulli
anthropophagum dicunt: quae res aliis fortassis ansam praebuit, ut ex cerebro equorum procreari dixerint, quo quidem in aquas abiecto vesci, a [Orig: à] ratione non est alienum, nam et Bellonius testatur calvariis bubulis in aqua proiectis oblectari, eiusque gnaros Ligeris accolas, calvarias eas studiose [Orig: studiosè] adservare iis denique in Ligerim immersis, Gobios allicere, ut facilius eos postea capiant. Idem te statur Rondeletius. Capiuntur autem facile [Orig: facilè] et magna in copia, inquit Gesnerus, circa ripas lacus nostri retis genere, quod Stoszbaren appellant.
Aliquando bis aut ter anno pariunt. Aestate vermiculis quibusdam in ventre vitiari dicuntur, teste Alberto. Rondeletius carne ait esse molli insipida, virus nonnumquam resipiente: fallique medicos, qui Gobiones fluviatiles aegris apponi volunt, his eam inesse succi bonitatem existimantes quam Galer us in marinis commendat, ab hisce enim illos hac dote multum superari. Coenum aliquando respiunt. Auctor de natura rerum, salubriores esse ait, ubi aquas arenosas in nutrimentum habent. Et Gesnerus elixum satis solidum esse restatur, nec contemnendum in cibo.
N. Ad Gobiones referimus piscem Rheac Moeni alumnum rariorem quem Obriß, seu Obreß, q. Obkreß, Piscatores vocant. Ambire enim vidctur inter Gobionem et Percam. Huius iconem, exhibet Tab. 31. easigura ac magnitudine, qua cum duo bus sociis captus est non procul Francofurto, 16. April. 1649.
[Note: TAB. XXIV. 9.] GObio Capitatus nomen istud a [Orig: à] Capite pro corporis ratione maximo accepit. Non tantum apud Italos, [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 28.] sed et inter Germanos varias sortitus est appellationes. Gropp dicitur inter Helvetios, Cop vel Kop in Carinthia, Kaolrapp in Franconia: alicubi Mul, circa Tridentum (qua parte Germanice loquuntur) Tholiman. Saxones et Misceni a [Orig: à] capite, quod fere [Orig: ferè] globi instarrotundum habet, sed compressum, varia ei nomina fecerunt: Keuling, Kulingk, Kulheit, Kaulheupt. Anglice a [Orig: à] Bulhed, a [Orig: à] capite taurino, quasi Bucephalum dicas, nempe ob magnitudinem, non similitudinem [Note: Bellon. de Aquatil. l. 2] formae. Rondeletius et Bellonius bo/i+ton vel potius boi=ton aut bai/ton Aristotelis esse volunt; sed cum is duntaxatin fluviis sub saxis stabulari, quod et aliis competit scribat, nihil definiri potest. Cremonensibus Bot vel inde vocatur, quod Bufonem, qui Botto vulgo, deformi oris rictu referat. Pisciculus est ranae piscatrici similis, si parva magnis (inquit Rondeletius) conferre licet, corporis figura et colore. Capite enim magno est, lato et depresso. Oris magno hiatu, sine dentibus: sed pro iis labra instar limae aspera habet; pinnas binas ad branchias, rotundas, et ambitu pulchre [Orig: pulchrè] cristatas: duas alias inferius parvas, longiusculas, albicantes in medio summi ventris: aliam ab ano ad caudam: in dorso quoque geminas, non singulatem, ut Rondeletius scribit, qui aliam forte [Orig: fortè] speciem, inquit Gesnerus, nobis ignotam vidit: nam et cauda quam suo attribuit Cotto, proportione multo longior est, quam in nostro. Ex his dorsi pinnis brevior, quae capiti propior, altera longior caudam versus, quam tamen non attingit: idque in fluviatili et lacustri genere similiter. Oculi sursum spectant. Branchias quaternas habet, hepar magnum sine felle. Si corpusculum spectes, ventriculum magnum. Femina ovis immodice [Orig: immodicè] turget, quae in pectore in globos collecta, geminas veluti mamillas prae se ferunt, et membrana vestiuntur nigricante. Lapillos in capite habet. Qui in lacubus degunt, (ut Tigurini lacus exemplo ostendit Gesnerus) non solum magnitudine inferiores sunt fluviatilibus: raro enim ultra digiti medii longitudinem excrescunt; sed specie etiam differunt;
etsi vulgus forte non discernat. Nempe, colore magis albicant, cum illi nigriores sint. (Corpus varium est, partimque albicantibus partim fuscis punctis, et maculis etiam nigricantibus transversis distinguitur) Spinulis circa branchias pluribus et acutioribus, brevissimis tamen illis, et visum pene latentibus horrent; quibus digiti etiam, si retro ducas, configuntur. Pupilla oculorum aliqua ex parte pulchre [Orig: pulchrè] virescit, et gemmae instar resplendet, praelertim ad solem. Elacu in fluvium non migrant: neque fluviatiles in lacum Gustus etiam suavitate fluviatilibus longe sunt deteriores. Icon quam dedit Aldrovandus Gesneri est, diversa nonnihil ab ea quam Rondeletius exhibuit, pinna dorsi singulari, et cauda penicilli instar, longiuscula: unde sulpicari licet, aliud genus Cotti circa Monspelium haberi. Degunt in rivis frigidis ac montanis, et fluviis praecipitibus, sub lapidibus et inter Saxa. Carnivori creduntur, et a [Orig: à] se mutuo devorari certum est. Mense Martio circa festum Paschatos pariunt. In aquae fundo non tam natant, quam subito impeditu teli instar se vibrant, et quo volunt traiciunt. Gesnerus testatur, legibus piscatoriis licere, eos capi in flumine a [Orig: à] Calendis Novembris usque ad Pascha: extra vero [Orig: verò] illud tempus, nec retibus, nec fuscina, neque alio modo licere: hamo autem numquam. Nassis uti permissum esse, a [Orig: à] die D. Marci usque ad exitum Maii, non arctius tamen contextis, quam ut Gobii capitati evadere queant. Cocta esse suavissimos et ori gratissimos cum ovis, quae pinguia, copiosa, et delicatissima, Matthiolus prodidit. Carne molli, Rondeletius, dura Albertus fecit. Apud Helvetios fluviatiles duntaxat, et quidem circa brumam et Ianuario mense in deliciis sunt, quidam a [Orig: à] Calendis Decembris ad Calendas Aprilis commendant; omnes, capita, quod spinis tantum cuteque constant, reiciunt. Placent et frixi.
[Note: TAB. XXVI. 18, 19.] HUius Rondeletius meminit, eidemque a [Orig: à] maxillarum asperitate cognominatum inditum, aitque [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 29.] Lugdunensibus Apron appellario propter squamarum asperitatem, Rhodanoque peculiarem, ceterum non quovis eius loco, verum in ea fere parte reperiri, quae inter Viennam et Lugdunum interiecta est. Pisciculus, inquit, est capite latiore, quam Gobio, in acutum desinente: ore medio, dentibus caret: sed maxillas asperas habet, foramina ante oculos. Colore est rufo, maculis nigris latis, a [Orig: à] dorso ad ventrem oblique descendentibus varia: Pinnas ad branchias, et in ventre similes cum Cottis habet, sed in dorso dissimiles: duae enim sunt a [Orig: à] sese seiunctae. Vulgus ait pisciculum hunc auro vesci, quia arenam cum qua nonnumquam auri laminae sunt, haurit. Carne est sicciore quam Gobio.
[Note: TAB. XXII. 19.] Ad hunc referri potest, et is piscis Danubianus, quem Iulius Alexandrinus ad Gesnerum dedit. De eo ita Gesnerus. Forma quidam tota; et singulae ferme corporis partes, inquit, in utriusque pictura convenire videntur, nisi quod pinna ab ano in nostra icone nulla est, pictoris forte incuria. Nulli enim piscium, opinor, haec pinna deest. Rondeletius Lacertum peregrinum suum sine ea pinxit, quam Salvianus eidem addidit. Bellonius in sola Taenia hanc pinnam se non reperisse mihi retulit. Piscis quem exhibemus, Germanicum nomen est Zindel: velut alii scribunt, Zinde, Zindel, Zinne, Zingel. Ungari Kolez appellant. Icon ad me missa, digitos XII. longa est; quam longitudinem in hoc pisce mediocrem esse audio. Colore est, partim e [Orig: è] fusco ruffescente partim nigris maculis satis magnis per intervalla distinctus: quarum aliquae a [Orig: à] dorso ad ventrem, qui cinereus est, oblique tendunt. Oculis color Indicus: et
aliquid sub eis rubri. Audio eum ad librae pondus, id est, unciarum XVI. accedere: (alii etiam trilibrem fieri retulerunt) caudam adeo duram habere, ut vix amputari possit: pinnas in dorso aculeatas in capite Percae instar, (icon nostra pinnas molles, non aculeatas, prae se ferre videtur) nostrum acuminatum; carnem candidissimam. Sunt qui forma et colore Cani marino comparent: alii Lucio, praecipue quidem capite: absque squamis esse aiunt, instar Anguillae. (Rondeletius Asperum suum a [Orig: à] squamarum asperitare vulgo Gallice Apron dictum ait) Lautissimnm esse addunt simul et saluberrimum, omnium Danubii piscium, ita ut vel puerperi apponatur, et divitum duntaxat mensas oneret: quod equidem miror, si squamas non habet: fere enim omnes qui squamis carent, minus salubres existimantur. Ferunt eum Danubius et Tibiscus. In Danubio prope Bosoniam magna eius copia capitur. Viennae etiam non deest; et in Bavariae fluviis, ut Isara et Leisaca: hic quidem e [Orig: è] latu Ammelse fluite in Rachelsee lacum, et inde rursus in Iseram fluvium. In piscinis servari non potest. Eiusdem piscis effigiem illi quam dedimus, similem, coloribus tantum diversam (ventre et pinnis albicantibus) Raphael [Orig: Raphaël] Seilerus Iurisconsultus doctissimus, comes Palatinus, clarissimi Augustanae reip. archiatri Geryoni filius, ad me misit: in qua similiter nulla ab ano pinna, nullae squamae apparent.
[Note: TAB. XXVI. 20.] TRiplex invenitur Cobites, fluviatilis Rondeletii nempe, Aculeata, [Note: Aldrov. l. 5. de Piscib. c. 9.] et Barbatula. De illa ita ex Gesnero, et Rondeletio Aldrovandus. Idem Rondeletius fluviatilem hunc pisciculum antiquis, qui de fluviatilibus parum fuere solliciti, in dictum, Cobiten, Cobitidem, fluviatilem nuncupavit, quod marinae, inquit, persimilis sit; cum alioqui neque situ neque numero pinnarum cum marina conveniat; quare similitudo isthaec ad Cobitidem barbatulam potius pertinet: ad haec Cobitis marina laevis est, uti et Barbatula; contra squamosus, quo de loquimur, pisciculus est, nisi figura exhibita nos fallat, quod quidem suspicari licet. Ipse enim Gallis Loche franche vocari asserit, vel quod totus laevis sit, et aculeis careat; vel quod mollior sit, et salubrior: quamobrem Cobiten forte hunc pisciculum, inquit Gesnerus vocat, quod ad Gobionem fluviatilem Ausonii accedat, non ad marinam Cobitin. Degit in rivulorum et fluviorum ripis, digitali magnitudine, rostro satis prominente. Corpus flavescit, et maculis nigricantibus notatur, subrotundum est et carnosum. Pinnae duae sunt ad branchias, duae in ventre, unica ab excrementi meatu, unica in dors. Gesnerus cum hoc piscitio idem putat, vel saltem simillimum, suis Ryserle nuncupatum; Digiti, inquit, longitudinem parvum excedit, colore per dorsum e [Orig: è] caeruleo virescente, per latera et ventrem candido. In Silo torrente capitur ad Tigurum circa lapides: et ex eo Limagum amnem ingreditur, inter lautos pisciculos habitus Rondeletio suus Cobites carne est humida, et viscida: si in aqua sordida et coenosa nutriantur, pinguescit, sed multo insalubrior redditur. Pro Cobite Rondeletii nos aliam iconem dedimus, eiusdem ni fallor, piscis
[Note: TAB. XXVI. 21. 32.] CObites aculeata, quae Mustela parva imberbis dici posset, Gallis est Perce, quod Petras quasi videantur [Note: Aldrov. l. 5. de Piscib. c. 30.] perforare (duos habent in branchiis aculeos, utrinque unum, ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, ut
minima inter lapides foraminula subeant) Germanis Steinbeis, seu Dacobythus, Oxyrinchus non incommode, aliis. Pisciculus est inquit Albertus, eodem colore quo Fundula. Non est autem rotundus, sed quasi columnalis cmpressus, et habet spinam acutam iuxta os, qua cum recurvato capite vulnerat manum se tangentis. Bellonius quoque et Rondeletius aculeum in operculis branchiarum utrinque unum habere tradunt. Albertus branchiis ipsum carere omnino [Orig: omninò] ait; cuius errorem detegit nuper Georgius Fabritius, qui parva foramina circa oculos eis, sicut in Lampredis inesse observavit, teste Gesnero, qui pisciculum esse ait exilem seu tenuem, et oblongum. Fundulo, de quo mox, similem, paulo longiorem: nam quatuor aut quinque digitos aequare solere: maculosum, capite acuto et deorsum vergente. Rondeletius spinam internam duram quam in praecedente rigidiorem esse monet, ideoque inter edendum molestiorem esse: saepius vero etiam ichtyopolas parum cautis imponere, et pro levibus vendere, ceterum imposturam inter edendum facile deprehendi. Degit in aquis fontanis et rivis praecipue [Orig: praecipuè] . Ex his vero migrans cum alios fluvios, tum Albim maxime subit, ut Gesnerus refert, qui et apud suos nullum aut certe rarissimum esse scribit, circa Argentinam vero frequentiorem, et ex Georgii Fabritii testimonio in Misena optimos capi in Mulda prope Doblam oppidum in herbis, algis et coeno degere, atque inde victitare. Maio mense cum Fundulis parere, aliquando vel bis vel ter. Rostro lapidibus mordicus se affigere, et aliquando vasis etiam, licet aeneis, quibus in foro piscatorio a [Orig: à] mulieribus, inquit, iniciuntur, ita ut fugere videantur. Esse quando complures gregatim haerentes inveniuntur. Rebus angustis, id est, quorum perangustae sunt maculae, capi, cum aliis pisciculis circa ripas fluminum. Bellonius pisciculum esse scribit admodum vivacem. Eidem delicatissimus est: contra insinuare nobis videtur Rondeletius in cautis pro laevi Cotitide obtrudi inquiens, fraudemque edendo dete???i: et Gesnerus vilissimos vocat, carne tenaci, Fundulis multo ignobiliores. Aprili mense et Maio minus improbari; praeferri gravidos: frigi debere butyro: Misenos circa bacchianalia, et Martio mense eos commendare, antequam migrent, quod tum ovis gravidi sint: praestantiores apud eosdem non in Albi, sed in Mulda capi.
[Note: TAB. XXVI. 22. 23.] CObitis ista Barbatula nomen a [Orig: à] Cirris tenuibus e [Orig: è] rostro barbae modo dependentibus obtinuit. Albertus [Note: Aldrov. l. c. 31.] M. Fondelam, Germani Grindela vocant. Gesnerus Mustelam fluviatilem dici posse putat. Indicis digiti crassitudine est, inquit Bellonius, quinque digitos longa (pinguis Lochia) tota puncturis seu punctis distincta: notasque in tergore et lateribus habet, nunc grandes, nunc parvas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quoddammodo pulla apparet; sed ventre est candido. Pinnam utrimque unam in lateribus gerit: item in ventre duas, in tergore vero summo unam admodum parvam: item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudae rotunda est: reliquae omnes, obtusae et latae. Cirris quaternis, utrinque, duobus (Barbi modo) tamquam mystacibus insignis est. Os habet parvum sub longo naso: eiusque intestinum statim a [Orig: à] stomacho (quem hepar fovet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis labo adsutum: Lienem insignem, et rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obvolutum, ova singulari vesicula, ut aliis piscibus bicorni folliculo conclusa. Haec ille. Duo genera esse huius pisciculi Georgius Fabricius Gesnerum in epistola monuit. Unum cmmune, quod in deliciis habetur, et insigni magnitudine apud suos (Misenos) capitur in Flohi amne: alterum et tenuitate corporis, et colore et sapore diversum, quod a [Orig: à] Saxis nomen est consecutum,
Steinsmirlin. Limpidis et saxatilibus locis gaudent, quamvis et circa ripas et in coeno, unde Moslgrundel dicuntur, reperiantur. Plurimi in rivis quibus maiora flumina ingrediuntur, capiuntur, idque praecipue Februario, Martio et Aprili. Gesnerus medio mensis Maii captos, ovis gravidos vidit; aitque post Pascha parere incipere: quamvis non desint, qui vel singulis mensibus eos parere asserant. De Usu ipsorum in cibis ita Aldrovandus. Tam delicatus pisciculus est, ut Lonicerus inter omnes fere [Orig: ferè] primatum tenere scripserit. Teneros tamen praesertim et nuper natos in deliciis haberi, Gesnerus ait, eosque cum iure coctos ex eodem, quod mireris, cum pane cochlearibus edi: quas delicias, inquit, aliquando circa summum Acronium lacum gustavi. Salubres vulgo existimantur, ita ut medici etiam aegrotis alicubi eos permittant Esse sanc solidiuscula carne, et odore non piscoso, ut alii plerique sed magis grato, idem Gesnerus asserit, et cum exigui sint, nec pingues, non multum replere: praeferri a [Orig: à] Misenis maiores, et qui a [Orig: à] saxis denominantur: colore saporeque differre, corpore tenuiore, carne duriore, et quae in elixis te nacius spinis haereat: Commendari maxime a [Orig: à] natali Domini vique ad Pascha, quoniam tum parere incipiant: alios Februario, Martio, Aprili mensibus eos praeferre, usque ad initium Maii. Teneros vero [Orig: verò] numquam non laudari, maxime si cum apio, petroselino, edantur. Vino calido iniecto elixari debere, idque brevi tempore et sub finem modico aceto affuso, ad eius fere consumptionem coquendos, quomodo Gobii capitati etiam parantur.
[Note: TAB. XXVII. 5. 6.] QUid de Phoxino Aristotolis statuendum sit, exipsius verbis colligere difficile est. Statim enim ac [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 13. 14.] natus est ovahabere, et semel in anno in stagnis fluviorum et arundinetis lacuum, quae polimna/das2 vocant, ova ponere dixit. Rondeletius eo nomine duos squamosos pisces describit. Unus, quem in Picardia sub nomine Rosiere vidit, dimidiati pedis longitudinem numquam superat. Corpore est lato et compresso, oculis magnis, colore luteo, bramis minimis, corporis specie simillimus. Semper uterum Ovis refertum habet, ideo cum illis nasci piscatores tradunt. Alter vocatur a [Orig: à] rubore caudae, Rose. Reliquo inquit corpore caeruleo est, paulo maior, minus laeso corpore, ovis semper plenus, etiam maximus. Cum priore eundem esse conicit, qui apud Helvetios Bambela vocatur. [Note: Gesner. in Phoxin.] Gesnerus. Pisciculus, inquit, est tres aut quatuor digitos longus: sex quidem digitis longiorem non vidi. Caput ei crassiusculum pro sua magnitudine, nigricans, iris oculorum crocea: qui color etiam ad pinnarum initia omnia spectatur, in pinnae dorsi quoque initio, in maioribus et adultis. Pinnarum ad branchias articulus veluti carunculam quandam habet, in aliis parum, in aliis valde croceam (in aliis si bene memini, rubentem) pro aetatis nimirum et sexus differentia, fortassis et aquarum et regionum, in quibus degunt. Squamos habet albicantes. Linea susca oblique [Orig: obliquè] a [Orig: à] capite ad caudam fertur. Pinna in dorso medio unica est, binae ad branchias, totidem in medio ventre, alia post anum. In principio caudae macula atra notatur, et aliis minoribus, singulis, ad initia pinnarum utrinque. Dorsum et latera nonnihil flavescunt. Sapor in cibo subamarus: Reperiuntur influentibus solum aquis, ut audio: non etiam in lacubus et coeno, utlaeves, quos e [Orig: è] rivis, lacus et flumina maiora ingredi diximus: unde eos, laeves, nostri a [Orig: à] rivis Bachbammele nominant. Iidem in Glatto flumine apud Helvetios, parvo ac coenoso, ab iis qui cancros captant, subinde inveniuntur, et abiciuntur. A bacchanalium vel quadragesimae initio usque ad Calendas Maii nassas non angustius contextas, quam ut Gobii
capitati et Bambelae ex iis evadere possint, in flumen immittere piscatoribus nostris licet. Bambelam nostram Itali quidam, ut audio, eodem quo Gobium fluviatilem nomine appellant, Varon. Verbani vero accolae circa Lucarnum Stornazzo, vel sterniculo.
[Note: Aldrov. l. 5. de Piscib. c. 32.] PHoxino Bubulcam Bellonii subicimus, quia eum priori illi, quam Rosiere Piccardi vocat cognatam Gesnerus facit. Ita vero [Orig: verò] de eo Bellonius. Sordidus admodum et vilis pisciculus Gallico vulgo e [Orig: è] reipsa Bouviera nuncupatur: allis Peteuse, etymologia a [Orig: à] bombis obscenis tracta. Piscis est Sequanae alumnus, non tamen usque quaque frequens, ut qui non semper apparear. Nam quomodo Verones pisculi nusquam Augusto, Sept. et Octobri tibi, aut saltem raro apparebunt: sic Bubulca sero in conspectum venit. Plurima vere capitur. Bremmam aut Castagnolam marinam toto habitu aemularetur, nisi corpore esset minimo. Planus enim et latus est: sed et argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam; quam in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem excedit, neque sesqui digitalem latitudinem. Soli obiecta, nigri nihil habere comperitur, quam in linea, quae spinam comitatur ad caudam. Parvam in tergore gerit pinnulam; oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis, et latis. Carneum quiddam, ut Cyprinus (quatenus parvum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias utrimque quaternas simplices, ac sub ventre totidem, caudam bifurcam. Ore est parvo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quod vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari invescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris Smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in utero gestat geniculo interceptum: lienem stomacho inhaerentem, rubrum atque orbicularem. Huius etiam intestina multis in gyraum revolitionibus et infractibus circumvoluta sunt. Hactenus Bellonius.
[Note: TAB. II. 7.] RUTILO fluviatili a [Orig: à] rubro pinnarum colore nomen Gesnerus, ad differentiam [Note: TAB. XXVI. 9.] Erythrini veterum imposuit. Circa Comum in Lario lacu, inquit, Piota, ut circa Verbanum quoque dicitur: a [Orig: à] Germanis Oceani accolis Roddovu vel Roddau: Sabaudis circa lacum ad Bielam et Neocomum, Vingeron, vel Vengeron, unde Germanorum Uvingeron, vel contra, (quo tamen nomine Lucernae accolae Leucisci speciem intelligunt eam quam Vendosiam et Dardum Gallis dici in dicavimus) Anglis, Roche, Polonis, Pstrega. Piscis e [Orig: è] foro ad Gesnerum delatus, latus erat ad digitos quatuor, longus duodecim. Pupilla nigerrima, iride aurea labiis subrubris: colore in cauda, pinnisque in ventre et ab ano sitis, cinnabarino: nam ceterae minus rubri habent. Linea a [Orig: à] summis branchiis caudam versus obliqua, cauda bifurca: Supercilia et circa branchias locus, aureo colore nitent. Squamae latae, striatae, validae. Dorsum fuscum, venter pallidus: pinnae quaternae: fel viride, vesica gemina: care aristis plena. In faucibus maxillas utrimque habet, recurvas dentibus minutas quinis, qui ab interiore parte singuli serrae instar asperantur: quod in aliorum piscium dentibus nondum memini animadvertisse. Piscis hic apud nos Helvetios, lacustris tantum est, satis vivax. In nostro et Acronio lacubus, abunde capitur. Piscarores Constantiae, et circa Acronum aiunt cum aliquando cum Cyprino lato coire: inde Hybridam, (ein Halbfisch,) gigni, qui inter utrumque ambigat, Rutilo maior aliquando, minor autem Cyprino
lato. Parit Iunio mense. Muscarum fluviatilium (sive lacustrium) genus est quoddam magnum, oblongo, terete, varioque corporis alveo, has infigunt hamis ad inescandos Rutilos. Februario Martioque mensibus apud alios Germanos, Novembri apud nostros in cibo praefertur. Maio rursus deterior fieri, et imminui incipit. Parari iubent peritiores instar Cyprini; et vino frigido immissum elixari. Hactenus ex Gesnero. Putatur cum Vangerone Rondeletii esse idem. Hic autem corpore Ballero, (de quo suo loco) rostro Mugilibus similem esse ait, rostro tamen esse longiore. Dentib. carere pinnas ad branchias duas habere subaureas, in medio ventre duas alias croceas; ab excrementi meatu unicam, in dorso aliam. Caudam in duas desinere hasque a [Orig: à] squamis initio integi, etiamsi non adhaereant. Cyprino et corporis specie et carnis substantia succoque affinem esse, et vilem haberi.
[Note: TAB. XXVIII. 2.] TAntum die Piscibus fluviatilibus squamosis, sequuntur Laeves, inter [Note: Aldrovand. de Piscib. l. 5. c. 1.] quos praecedat Attilus, in Pado inertia pinguescens, ad mille aliquando libras catenato captus hamo, nec nisi boum iugis extractus, ut [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Plinii verbis utar. Piscis est Cartilagineus, Sturioni magna ex parte respondens. Huius enim more ossa gerit clypeata, sed ea tempore dicitur abicere, idque in causa esse cur alii sine ossibus, alii cum ossibus depingant: post quae, pinna dorsi est unica, cui parte supina subiacent duae, quales omnino sunt Sturioni. Cauda etiam in duas deficit. Os clausum ad obliquam lineam incisum est, sed apertum et hians rotundum. Ante illud pendente rostro appendices carnosae et molles. Branchias opertas habet, ad quas pinnae sitae sunt. Quomodo vero a [Orig: à] Sturione, quem Franc. Philelphus Attilum esse credebat, differat. Caelius Calcagninus perquam erudite [Orig: eruditè] docet his fere verbis. Quod a [Orig: à] me percontaris, an Attilus, quem Ladanum vulgaris nomenclatura solet [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 26.] appelleare, is sit quem Italia Moronem, Usonem Pannonia vocat: paucis respondebo, me eundem non existimare, vel ex Plinii testimonio, qui eum Pado vult peculiarem esse; quo loco de propriis quorundam amnium piscibus ait. Sed ego, et tecum agam liberalius, non modo te ad Plinii, sed ad oculorum etiam tuorum testimonium provoco. Totamque itaque Attili effigiem ac membraturam quanta potui brevitate perstrinxi. Et quia non satis perspicue id fieri posset, nisi noti alicuius piscis exemplo uteremur. Hyccam sive Sturionem, qui nullo ferme loco non nascitur, mihi proposuisti. Qui licet in mari natales habeat, solet tamen adversus amnes mira subire voluptate, donec iam praepinguis redeat. Moronis sive Usonis exemplo nondum dixi, quod neque ii pisces non cognoscantur, neque mihi eorum imago satis memorfae inhaereat. Sic ergo accipe. Attilus hoc differt ab Hicca sive Sturione, quod Sturio pelagius est: Attilus amnicus est, et Pado peculiaris. Sturio non temere visus aequare quatuor talenta Attica, id est, trecentas libras. Plinius scribit Attilum ad mille libras, id est, supra XIII talenta excrevisse. Quae magnitudo sane insignis et raro perspicua. Attilus cum ad certam magnitudinem excrevit, squamas hispidas abicit, quas per quinque versus dispositas gerit, in summa scilicet dorsi spina ex utroque latere geminatas, et sibi quasi parallelas, extremus versus pinnas attingit. His abiectis tactu laevis evadit, nec habet quod unguem offendit. Contra Sturio semper hispidas
[Illustration:
Pecten.
]
[Illustration:
Aranoiis minor. Pieterman.
]
[Illustration:
Alosa. Clst.
]
[Illustration:
Alosa seu Glipea.
]
[Illustration:
Phoxiruis Squamosus Maior.
]
[Illustration:
Phoxing Squam minor.
]
[Illustration:
Blicca Ballerus. Blieck.
]
[Illustration:
Glanis. einart Welsen.
]
[Illustration:
Barbota. Ein ander arb Trusch.
]
[Illustration:
Gyprimis monstrosus.
]
[Illustration:
Gyprimis. karpf.
]
[Illustration:
Giprimis Alilis. ein and art karpfh.
]
[Illustration:
Phoxinus. Waislem Banbdin.
]
[Illustration:
Phoxinus. Ehiz.
]
[Illustration:
Phoxing Lavis. Miilling Erhing
]
[Illustration:
Alillus. Padi. Ein art Storr.
]
[Illustration:
Antacaus Steilatus. Geshinter Star oder hausen.
]
[Illustration:
Mustala. Triische. Mustela. fluniatilis. flus. Triische
]
[Illustration:
Mustela Barbata.
]
[Illustration:
Mustela fossilis.
]
[Illustration:
Mustda. alia Tbusche
]
[Illustration:
Lambrela. Neinaug.
]
[Illustration:
Lambrete. Lambri.. Prick
]
[Illustration:
Salmerinus. Salinling.
]
[Illustration:
Perca. Persch.
]
[Illustration:
Epelanus. Rottelein
]
[Illustration:
Perca. Persch. maior dicta.
]
[Illustration:
Schrallus. Schrollen.
]
[Illustration:
Stichling.
]
[Illustration:
Pingdicus Stichling.
]
[Illustration:
Lucius. Hecht.
]
[Illustration:
Carpio. Spiegel Karpf.
]
[Illustration:
Ciiprinus Karpf.
]
[Illustration:
Ciiprimus. 2. Karpf.
]
[Illustration:
Ciiprinus. latus.
]
[Illustration:
Ciiprinus. 3 Karpf.
]
[Illustration:
Tinca. Schleiie.
]
[Illustration:
Perca. Bersich.
]
[Illustration:
Perca. alia Bersich. ander art.
]
[Illustration:
Lota. Gallorum.
]
[Illustration:
Cottus gesn. gobio Capitat Grobbc. ad tab 22.
]
[Illustration:
Fundulus. Grundel.
]
[Illustration:
Alburnus. Blieck.
]
[Illustration:
Einart. Hausen.
]
[Illustration:
Salar. Salme parvulus. Salmling.
]
[Illustration:
Exos sive. Ichtiocolla.
]
squamas suas tota aestate retiner: Caro Sturioniscallum habet, et mirifice palatum oblectat. Attili contra, fluxa est, et mollis, et palato parum iucunda. Existimant piscatores protomh\n, id est, partem priorem Attili, ad posteriorem vix eam habere proportionem, quam quatuor ad unum. Tota n. [Abbr.: enim] vis huius piscis sita est in capite, et parte capiti attigua. Quae observatio etsi ad Sturionem etiam, aliosque pisces pertineat, auctore Aristotele et Plinio: cuius verba sunt, videlicet capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur, tamen in Attilo nescio quomodo praeter ceteros luculenta est atque admirabilis. Parvi sunt oculi Attilo, in tanta mole capitis. Sturio et Attilus habent os in parte prona, (supina dicere voluit) eo prope in loco, cui in ceteris perfectioribus animantibus, respondent, omoplatae. Os utrique sine dentibus, sed Sturioni ferme orbiculatum. Attilo multo maius, et ad lineam obliquam incisum, quo aperto, vasto illo hiatu pisces devorat, quos respirando kata\ dias2olh\n (ita piscatores putant) contraxit. Loca pisculenta maxime [Orig: maximè] frequentat, hiberno praecipue tempore vorticosas voragines, ad quas pisces frigoris impatientes, temporis gratia se recipiunt. Rostrum Sturioni resimum ac latiusculum, ad imaginem fere Delphini et Oxyrinchi; Attili planum, et paulominus quam in mucronem desinens, Attilo tergicolor albicans et lanosus. Sturioni vergit in glaucum. Haec itaque Caelius. De eius cum clupaea inimicitia ita Plinius. Minimus hunc piscis, appellatus Clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens, morsu exanimat.
[Note: TAB. XXVIII. 5.] ANtacaei pisces dicuntur praegrandes, inquit Rondeletius, et vastae magnitudinis in Maeotide et Borysthene; [Note: TAB. XXV. 5.] quos aliquando in ostiis in glacie concretos effodi auctor est [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 2.] Strabo. (Nec alios, ut conicio. Solinus intelligit, inquiens: Apud Nuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam Cartilaginis tenerrimae. Nec dubito, quin Plinius de his loquatur his verbis: Et in Danubio Mario extrahitur porculo marino similis. Et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo nullis ossibus spinisque intersitis.) Ex his salsamenta fiebant, praesertim ex maxillis et iis quae circa palatum sunt partibus, quod eae partes aliis suavitate praestarent. Ex his igitur unus est, quem hic proponimus rostro oblongo, acuto, oris vasto et rotundo hiatu in supina parte Bellonius similem figuram exhibet Attili nomine, nisi quod unicam ei tantum in dorso pinnam appinxerit. Ingentis, (inquit) est magnitudinis: Cetera Sturionem tam internis quam externis partibus refert, hoc dempto, quod pro eminentioribus ac callosis illis elatis tuberculis, quibus Sturio quinis carinis praeditus est; hic stigmatis tantum lividis sessilibusque maculis in cute minus aspera, ad latera sit distinctus: Praeterea unicam tantum pinnam ab ano ad caudam gerit. Sturio autem duas habet. Ceterum Os Attilo prominet oblongum, fistulosum, sublongo etiam naso. Hactenus Bellonius, qui deinceps non nulla de hoc pisce scribit, quae vero Attilo conveniunt.
[Note: Aldrov. l. d. c. 3.] ANTACAEUS STELLARIS in Danubio prope Straubingam captus, et depictus, ad Gesnerum missus est. Colorem ubique fere [Orig: ferè] caeruleum ostendebat, venter erat candidior ad roseum inclinans. Spinae in dorso et stellae pallidi coloris puncta etiam passim ex pallido albicantia, vel fusci Indici coloris. Cognatus huic est, qui Sick vel Tick vocatur, et in Danubio circa Pestam vel Budam capitur, mole corporis quae ad XXV. libras accedat, cute varia undiquaque stellata, sed rostro longiore et graciliore quam vel in Husone, anserino fere simili.
[Note: TAB. XXIX. 16.] IChtyocollae [(transcriber); sic: ICthyocollae] meminit Plinius ex veteribus dum inquit. Ichtyocolla [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 7.] appellatur piscis, cui glutinosum est corium, idemque nomen glutini eius. Quidam piscem Iudaicum vocari scribunt, quod nomen Zygaenae apud Parisienses competit, alii Antacaeum ab Herodoto, a [Orig: à] Pomponio Magnum vocari dicunt, nonnulli Plinii Marionem appellant. Bellonius Tanais accolis Barbotam dici, quod quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, [Note: Diosc. M. M. l. 3. c. 102.] prodidit. Nec alium Dioscorides intellexit, cum gluten ventrem esse piscis oetacei, laudarique candicans, ratione Ponticum scripsit. Tale enim et hodie ex eius intestino ex Ponto mittitur. Est autem Piscis cetaceus figura oblonga ac prope tereti. Ossibus ac spinis caret, capite est crasso et lato, ore magno et in promptu posito e [Orig: è] superiore maxilla quatuor apophyses carnosae, velut barbae dependent, unde Barbotta dicitur. Oculos parvos habet pro corporis magnitudine. [Note: Bellon. de Piscib. l. 2.] Bellonius ait hoc a [Orig: à] Sturione atque Attilo praecipue [Orig: praecipuè] differre, quod rostro careat, magnum oris rictum prae se ferat, sitque sublutea, dura, laevi ac glabra cute convestita carne. Bina ante oculorum canthum, parva atque aperta foramina habet: pinnas in tergore duas (quas aliter Rondeletius, aliter Bellonius pingit) ad caudam erectas. Branchiae veluti spineo tegmine communiuntur. Sturionis modo: Cauda quam huic magis bifurca; praecipua a [Orig: à] ceteris piscibus nota discernitur, quodpaulo supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad eius latera impressosoraminepervius sit. Folliculus, sive vesica, ex qua glutinum fit a [Orig: à] capite ad caudam, per spinae longitudinem extenditur. Carne est secundum Rondeletium praedulci, et glutinosa admodum, obid saliturae idonea, qua melior redditur et rubescens Salmonis modo, atque etiam duriot, quam ob causam aliquandiu maceranda, priusquam coquatur. Eam Tanais et Ponti accolae Romam et Venetias transmittunt, illicque in foro piscatorio venditur. Ichtyocolla auctore Plinio epinyctides tollit, Erugat cutem, extenditque in aqua decocta horis quatuor, denuo contusa, colluta et subacta ad liquorem usque mollis. Ita praeparata in vase novo conditur, et in usu quatuor drachmis eius, binae sulpuris, et anchusae totidem, octo spumae argenteae adduntur, aspersaque aqua teruntur una. Sic illita facies, post quatuor horas abluitur. Idem alibi. Lethargicos (inquit) coagulum vituli adiuvat in vino polum oboli pondere: idem Ichtyocollae. Valet ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica; reliquaque lignaria incrustamenta, quae tessellato, imbricato, et vermiculato opere fiunt.
[Note: TAB. XXVII. 8.] PIscis, qui Aristoteli et Pausaniae Glanis, Plinio saepe Silurus aliquando Glanis, Glanus, et Glanius vocatur. Ab Aeliano Siluro explicatur. Veteres sequuntur recentium plurimi, interque hoc Gesnerus et Schonfeldius, nos quid sentiremus, superius diximus. Nomen a [Orig: à] Glanide Italiae et Cunae fluvio accepit, si Stephanum sequimur, eiusdemque vestigia apud Byzantinorum vulgus, qui hodie que Glangnum teste Manardo, vocant, quasi Glanum, retinet. Descriptionem quod attinet, sunt ipsi spinae pro ossibus [Note: Schonfelt. Ichtyol. p. 6 9.] non Cartilagines. Corpus fuscum, nigris maculis plenum, squamae nullae, corium satis crassum, et lubricum. Caput grande, depressum. Os obtusum. Oculi parvi. Rictus amplus et ad capitis latitudinem patulus. Labia superiora gemino, inferiora unico ordine denticulorum confusaneorum, introrsum reclinatorum aspera, quibus praedam retinet. Fauces binis utrinque ossiculis, limae instar asperae sunt. A labro iuferiore dependent barbulae quatuor, tenues, oblongae, pallidae, a [Orig: à] superiore duae, eiusdem coloris, durae, longissimae, praetenturarum instar, quas antese modo exserit, modo componit. Pinna illi in dorso post cervicem unica est, parva, quatuor aut quinque
fibris elata, post branchias duae: quarum prima, faucesque proxime [Orig: proximè] spectans, aculeo constat osseo, duro, quo infestos sibi pisces arcet. etc.
Venter magnus est, deformis, et subalbidus, obscure [Orig: obscurè] fuscis lituris conspersus. Cor inter branchias utrinque quaternas situm est, a [Orig: à] reliquo diaphragmate separatum, quod gula ampla perforat, a [Orig: à] qua ventriculus dependet, et intestina, quae unica revolutione in anum desinunt. Ventriculo in cumbit Epar, ex rubro pallens, duobus lobis distinctum, cui vesicula fellis diluti aquei, adhaeret. Dorso adiacet vesica simplex, peritonaeum candidum est.
Ad multam magnitudinem excresoit: non solum enim ducentarum librarum, sed maior etiam capisolet. Gesnerus testimonio eruditi cuiusdam Ungari in Tibisco, qui Daciae fluvius Danubio miscetur, aliquando captum fuisse scribit septem vel octo cubitorum, plaustrum occupantem: eum in fluvio annis sedecim sub culina Viri cuiusdam nobilis latuisse: hamo tandeminescatum esse, dum feturam suam custodiret: ubi se captum sensit exsiliisse; secutos impetum eius piscatores ad milliaria duo, denique defatigatum coepisse: barbas eum supra infraque os habere, rictum latum, caudam versus attenuari. Dentes habere instar pectinis illius quo laneae vestis depectuntur, a [Orig: à] carduis denominati vulgo: squamis carere: in aquis coenosis versari. Ipse vero Gesnerus dentes habere negat, sed labia limae instar exasperari, atque ita praedam facile retinere: retentam mandere et comminuere: ei opus non esse, sed faucibus et gula maxime [Orig: maximè] patentibus integram vorare. Idem et in Viadro apud Silesios tantum esse scribit, ut captus, impositus currui, pleerumque ultra currum emineat. Variat ab isto ille cuius Gesnerus Iconem sub Siluri tertii nomine ponit. Piscis, inquit, Similitudinem aliquam cum Mustelis fluviorum et lacuum habet. Oculi sunt parvi: barbulae fuscae, non longae, e [Orig: è] crassiusculis paulatim attenuantur; binae superiore labro, ternae inferiore. Pinnae ad branchias binae, in dorso nullam ostendit pictura, sed tantum carunculam quandam mucronatam eminentem, qualis et in Mustela palustri maiore, eodem fere loco visitur. In ventre vero una et continua longissima pinna ad caudam usque albicat, maculis distincta fuscis. Corpus a [Orig: à] capite retrorsum subinde attenuatur, finis latiusculus et obliquus est, et quid mireris nullam caudae pinnam habent. Os magnum et latum. Capitis colore caeruleo subviridis; reliquum corpus viridi et flavo colore mixto pingitur, sed maculas etiam diversi coloris habet. Huius generis duos in suo stagno civis quidam aluit, qui cum ante annos triginta sex, (verba sunt Stuibii ad Gesnerum) ad Hundsfelden in Rheno cum aliis piscibus illis quos Argentinae vocant Rufelken, simul nassa capti essent, vix digiti longitudine, et Argentinam in forum advecti, a [Orig: à] cive quodam raritatis gratia empti, in piscinam coniecti sunt, in qua alter ab eo tempore usque adeo excrevit, ut iam sex cum dimidio pedes meos (hominis mediocris proceritatem aut amplius) longitudine contineat. Caput qua crassissimum est filo complexus, duorum pedum et dimidii fere circumferentiam deprehendi. Alter huic per omnia similis, sed longitudine longe est inferior. Maior ille piscibus quibusvis, excepto carpione sive vivis sive mortuis, vescitur. Hieme nihil quicquam gustare unquam visus est. Cornua quae supra et infra os habet, quotannis decidunt, et rursus nova succrescunt, sicuti cervis.
Reperiebatur in pluribus fluminibus [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 29] tempore Aeliani; temporibus Plinii praecipue [Orig: praecipuè] in Moeno, nisi Rhenum velis legere. In Aeno graslatum quem quidam Moeno et Rheno substituunt prope Visbium, quod ad eius amnis ostia conditum Aventinus prodit, tamquam loco magis caenoso, verisimile est. In Cydno Ciciliae fluvio procreatos sed minutos, quod eius confluens nitidus et frigidus
apud Aelianum habetur. Pyramus, Sarus, Orontes plurimos producunt, quia limosi; nec pauciores in Ptolomaeorum fluvio, Apamiensi stagno. In Bubasto Aegyptia cicures aluntur plurimi. Strabo, et Athenaeus, dum Siluros in Nilo esse scribunt, Glanides intelligunt, non Sturiones. Nam qui e [Orig: è] mari fluvios subeunt, praeter Delphinum Mugilem et Alosam, nullus alius Nilum [Note: Plin. H.N. l. 32. c. 11.] intrat propter Crocodilos. Plinius dum maris peculiarem facit Gladinem, fallitur. Expresse [Orig: Expressè] Schonfeldius. Fluviatile hoc animal est, nec unquam aquam salsam ingreditur: ubi circa Hamburgum capitur, statim Albis ex aquis pluviis aut nivalibus exaestuantis metus est, quas ut passim ex locis montosis, stagnis seu lacubus collectas, fugiens, Silurus cedit, et partes Albis spatiosiores sequitur. Reperitur et in Istro, Tibisco, Vistula. In Helveti. stagnis paucissimae capiuntur in Bernensibus Neocomensi et Moretano aliquando. Vescitur carnibus, nec minoribus duntaxat pisciculis ventrem implet, sed et in maiores, imo homines et equos grassatur. Captum in Pannonia fama receptum, in cuius visceribus humana manus ornata annulis reperta sit. Puerum in Danubio ad Posoniam natantem ab hoc pisce devoratum, et in capti visceribus fragmenta eiusdem reperta, a [Orig: à] fide dignis Pannonibus proditum est. In eius, quem sub culina viri cuiusdam Nobilis latuisse supra diximus ventre, caput humanum cum dextera manu et tribus annulis aureis [Note: Arist. H.A. l. 9. c. 37.] inventum est. Aristoteles dentibus duntaxat valere, et a)gkistrofa/gon esse scripsit. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 20.] Cauda concussa, pisces praesertim [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 14.] minores ori admovet. Caniculae exortu sideratur, et alias fulgure sopitur. De Coitu et partu apud Aristotelem legimus. Cohaerentes fetus edere, sicut et ranas. Maiores profundis aquis parere, quippe nonnullos etiam ubi senum pedum altitudo sit: minores, locis brevioribus fere [Orig: ferè] ad radices salicis, aut alterius arboris cuiuspiam, iuxtaque arundines, atque etiam muscum. Tardissimum eis ex ovis incrementum: atque idcirco [Orig: idcircò] assidet mas, quadragenos, quinquagenosque dies, ne devoretur fetus ab occurrentibus piscibus. Eodem quoque die, aut etiam post, capiunt ova incrementum, quae contigerit semen. Glanii ad erui magnitudinem. Quantum ad Usum in cibis, Salvianus duram carnem habere scribit. In Germania et Polonia pinguis est, et boni saporis: laudaturque in cibo tum recens, tum sale conditus. Circa festum Iohannis optimus est, trium librarum inprimis. Obsonatores venam candidam, quam per spinam dorsi tenuissimo tectam involucro, transire, Benedictus Martinus scribit, tamquam venenatam eximunt.
[Note: TAB. XXVII. 9.] AGlani, licet maximo pisce, non male [Orig: malè] de hoc parvo dicetur, ob corporis barbaeque similitudinem. Galli [Note: Bellon. de Aquatil. l. 1] vulgo Barbotam vocant, non a [Orig: à] barbis (inquit Bellonius) aut arunco, sed ex hoc, que Galli barborare, coenum et lutum rostro, anserum modo commovere dicunt. Ipse Clariam fluviatilem vocat, sed cum Lota Lugdunensium de quo suo loco; implicat. Anguillae, aut Congri modo glabram cutem habet, atque idem caput. Cirto recto brevique et simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quae illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas, ut in Icone quam a [Orig: à] Bellonio missam ex Rondeletio exhibemus; in tergo videas: quarum exigua est, quae capiti magis est vicina, sed et inter anum et caudam rursus aliam pinnam gerit: unam praeterea utrimque in lateribus circa Branchias, quas utrimque quaternas habet: duas vero sub ventre capiti multum propinquas. Ceterum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines admodum parvos: atque in superiori maxilla totidem, ut nihil quam asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus et latera fulvum vel sublividum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo
est Stomachus. In pyloro apophyses, seu caecos viginti quinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spina stomacho inhaerentem. Anus eius propinquior est capiti, quam caudae. Intestina pluribus quam tribus inflexionibus non circumducuntur. Ova in bicorni vulva fert utrinque permulta. Huc fere [Orig: ferè] Bellonius. Vita et moribus cum Lota Lugdunensium convenit. Hepar magnum habet ac delicatum; Carnem quam Lota glutin osiorem: mucore et coeno vescitur, in eoque delitescit.
[Note: TAB. XXVIII. 6. 7. 8. 9.] QUam nos Mustellam vocamus, illam Iovius inter Larii pisces Trisium Latine dixit. Mediolanenses Bottam [Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 7.] vocant, seu quod utri similis sit, ut Cardanus scribit; seu quod capite ranas [Note: Cardan. Variet. Rer l. 17. 37.] referat. Insubr. alii Botetrissias dixere. Specie fluviatiles e [Orig: è] Lacustribus apud suos differre Gesnerus asserit; Esse enim minores, colore nigricare, carne albiore, solidioreque in cibo lautiores; du abus per dorsum pinnis, quamobrem separatim etiam describit. Ceterum corpus ait esse utrisque lubricum sine squamis (licet quibusdam, inquit, squamulae minimae radendo appareant) flexuosum, quod caudam versus attenuatur veluti in taeniam. Coloris varietas maculosa, pinna ab ano ad caudam fere [Orig: ferè] , oblonga. Binae omnibus ad branchias, et binae aliae eodem circulo inter caput et ventrem: pupilla oculorum alba, pars ambiens nigra. Branchiae quaternae simplices. Caput magnum, latum, et veluti compreslum. In cerebro lapilli. Os grande rescissum. Barbulae circa os infra supraque; numero et magnitudine differentes in diversis generibus. Dentes nulli, sed veluti in lima exasperatum os. Voracitas, piscium quos devorare possunt. Caro mollis et dulcis. Iecur magnum. In delitiis Vesica (aut folliculus) nulla, intestinum parum anfractuosum, fere simplex. Stomachus: ab eo ventriculus, et in circuitu multae appendices. Iam vero Botarißiam fluviatilem feminam (eam intelligit quam nigricantem modo dixi.) Ianuario mense diligenter contemplatus his verbis (ex quibus tamen etiam nonnulla aliis huius generis speciebus conveniunt,) descripsit. Piscis est forma et flexibus serpentem ferme referens: Capite lato, caudam valde versus attenuatur. Brachiae ei quaternae. Pinna ad latera brachiarum utrimque una nigricat: et aliae duae paulo inferius in pect ore parvae albicant a [Orig: à] podice exorta una oblonga, paulo citra caudam desinit: item in dorso oblongior alia, ultra medium dorsum continua tradit: et alia ante ea minor caput versus, quam pictor in Icone per in curiam non expressit. Pinnae omnesmolles sunt et sine spinis. Carum cula sub mento pili instar prominet. Cauda non bifurca, sed circularis, nusquam omnino divisa, sed ubique sibi instar membranae continua: Colore vario, e [Orig: è] fusco et ni ro dorsum tenerum albicat: latera iuxta dorsum minimis punctis nigris in colore subalbido distincta sunt. Os aperitur hiatu rotundo, totus piscis sine squamis et viscosus est. Maxillae minimis denticulis serratae. Color subalbidus (linea subalba nimirum) a [Orig: à] capite incipiens oblique per latera caudam versus procedit. Nam cauda in colore nigricante variat. Membranea vero caudae extremitas partim nigricat partim subflava est. Lapillos duos in capite gerit, albissimos et bene duros, figura et magnitudine granorum oryzae. Lacustris modo in Trissia in Griffio lacu capta ab eodem considerata huiusmodi erat. Longa dodrantes, duos cum palmo: filum ambiens Ventrem trium palmorum. Denticuli minimi, frequentes, ut serpentium. Superior pars oris duos ordines dentium habet, unum scil. interius in medio, cui nullus respondet infra. Sunt et in intimo oris recessu, duo denticulorum ordines seu in maculis duabus. Branchiae quaternae. Squamulae, rotundae minimae, quae dum pellis cultro raditur, apparent, in parvis generibus v. tum fluviatili, tum Lacustri luteo minore nullo prorsus, per cutim
passim ceuforamina, ceupuncta cava rotunda, conspiciuntur; quae si quis caput versus valide [Orig: validè] radt, albissima videntur: sin iterum caudam versus, rursus obscurentur, In ventre meatos duo; unus excrementi, altergeniturae: qui compreslus lacteo succo manabat. Et rursus alias alia ex lacu huiusmodi: subflava, punctis nigris, barbula a [Orig: à] mento demissa, albicans. Ante initium pinnarum in dorso carnosa particula, mollis, teres, intusque cava, prominet. Inde mox sequitur pinna brevis, longitudine pollicis: deinde una continua, octo vel novem digitoslonga, ab ea nudum pinnis dorsum est, per tres fere digitos: cum sequuntur aliae duae parvae, triangulares fere, inter quas digiti propemodum spatium intercedit: ex quibus infima et ultima, minor et caudae coniuncta est. Fel subviride: vesicula eiustum iecori tum intestinis affixa. In ventriculo pisces duo integri crant, uterque digitos septem longus, tres latus: nec aliud quicquam. Pondus totius, unciae quinquaginta. Coctae pellis fubviridi et deformi colore erat, caro albissima, bona, satis solida. Iecur album, non ut inminoribussubruffum, grande, suavissimum. In alia Trissia parva, fluviatili. forte digitos decem longa, pinnae dorsi inquit, fic sunt. Primum, caruncula illi brevis non est, sed pinnula digito brevior: et minimo spatio intercedente, alia duos digitos longa: demde post spatium duorum digitorum, alia paulo brevior, media, et mox cauda. Rursus ab hac differt alia, paulo [Orig: paulò] longior, (ut semel animadverti: non enim simpliciter haec accipidebent, quodad magnitudines et colores) cui minus erat flavi in corpore, plua nigri, et eius splendidioris. Primum enim pinna illi brevis est, deinde una longa continua usque ad initium caudae: Ergo magna Trissia lacustris; praeter carunculam illam, pinnas in dorso quaternas habet, ex minoribus, nigricans binas; luteola vero [Orig: verò] maior rernas, minor binas: si modo species duae sint luteolae: quod accuratius considerandum est: Minoribus lacuum Trissiis pinnae in dorso binae, adeo propinquae invicem sunt, ut unica putentur: Colore fusco, non pulchro. Differentia a [Orig: à] pinnis certior: nam colores multas ob causas variare possunt. In Rheno supra Acronium lacum aliquando ad tres libras sedecim unciarum accedunt. Constantiae tanta capta, ut drachmis duabus cum dimidia venderetur. Captae et Pragae aliquando, pulcherrimae, coloribus distinctae, flavo, croceo, ???ndido, roseo, atro, oculorum pupilla nigra, parte ambiente cetrulea. Nigriores circa ripas fieri, magis in profundo flavas, quibusdam placuit. Carnivorae sunt, nec ullus piscis pro sua magnitudine maiores pisces devorat. Profunda petunt, adeo [Orig: adeò] , ut Albertus scribat, in lacu circa Constantiam ad trecentos passus sub aqua hamis extrahi: saepe cum ranis extrahuntur; quae quia illis ore adhaerent, tamquam exsugendi cibi gratia, ideo ore cum ranis aquaticis coire, quidam prodiderunt. Parere incipiunt Decembri, alicubi et Ianuario. Solae piscium sene ctute obcaecantur. Maxime [Orig: Maximè] commendantur in cibis, illae inprimis, quae in puris rapidisque fluviis degunt, quod candidiorem ac solidiorem carnem habeant. In iecinoribus tanta saporis gratia est, ut apud Thuringos olim comitis cuiusdam Bichlingorum matronam, omnes, dicant, principatus sui reditus in eorum delicias consumpsisse. Laudantur haecpraecipue [Orig: haecpraecipuè] ante Natalem Dominicum: circa partum improbantur, quod hoc tempore nonnullis in aquis grandinosa fiant. Ova aiunt semper valde noxia esse, quibusdam in locis, ut circa Neocomensem lacum Sabaudiae. Caupones aliqui excisis iecinoribus, pisces vivos aquae reddunt, consuto priusvulnere. Ventriculum huius piscis cum suis appendicibus miras habere vires tradit Encelius. In veteratum enim, ut fit (in quit) in Saxonia a [Orig: à] matronis, trahere mirifice secundas haerentes aut relictas in partu, in potu datum: et magni momenti esse ad omnia vitia matricis. In Suevia passim in Cauponis et diversoriis parietibus hçrentes hi
ventriculi circa Zetarum fornaces visuntur, ab edentibus illuc reiecti, ut exsiccati serventur, et cum potione aliqua hausti a [Orig: à] colios cru ciatibus liberent. Colligi aiunt et oleum ex hepate adsolem vel ad fornacis calorem suspenso, intra vas vitreum: clarum id et flavum esse, adversus oculorum suffusiones utile, item nubeculas et maculas, quae ab angulis oculorum nasci in cipiunt.
N. Mustelae marinae Iconem vide Tab. 46.[Note: Tab. XXVIII. 8. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 9.] PIscium Fossilium et U eteres et moderni meminere. Ex illis ita de eorum natura et ortu Theophrastus. Pisces alicubi fossiles sunt, ut circa Heracleam et alibi in Ponto. Nascuntur autem circa fluvios, et aquosaloca, quae cum siccantur (certis temporibus) paulatim, pisces subinde humorem sectando terram subeunt: quo demum siccata, remanent in ea, veluti vivi sepulti, vel ut animantia quaedam in suis latibulis hieme condita durant, sine sensu fere [Orig: ferè] et motu torpida. Quod si loca illa priusquam denuo [Orig: denuò] aqua accedat, fodiantur, pisces illi moventur. Sic et in Ponto contingit pisces glacie et gelu occupari, neque sentire, aut moveriprius, quam [Orig: quàm] in ollas coquendi iniciantur. Prae ceteris autem Gobio hoc accidere videtur. Fere [Orig: Ferè] autem fossiles pisces fiunt, eo quod ab inundatione fluviorum, in locis quae resiccantur, vel ova, vel alia principia gignendis idonea piscibus relinquuntur. Nonnulla enim non ex ovis oriuntur, ut Anguilla et Centriscus. Et hoc in Heraclea, circa Lycum fluvium contingit. Principia autem haec in terra relicta, perfi ciuntur, durantque. Neque absurdum est hos pisces durare.
Multa enim huiusmodi animantium exiguo egent nutrimento, sicuti serpentes quoque et quae latibuslis se abdunt. Primum scilicet ipsa ova humore e [Orig: è] terra manante, deinde eodem nati ex ovis pisces nutriuntur. Ad magnitudinem tamen aliquam eos excrescere neque verisimile est, neque fertur, cum et loci angustia et alimenti penuria impediant. Ceterum durare in aere hi pisces non aeque [Orig: aequè] valent, ac illi qui ab aquis ad pastum egrediuntur; qui scilicet exigua refrigeratione, et quae ab aere [Orig: aëre] eis praestari possit, indigent; nam vel ipsa branchiarum angustia indicat, non multa refrigeratione eis opus esse; quamobrem et Anguilla tum in aere multum temporis vivit, tum in aquis turbidis ilico suffocatur. Et similiter fossiles pisce a [Orig: à] terra eos ambiente, quantum satis est, refrigerantur. Sed quod circa solliles in Paphlagonia pisces contingit, peculiarem et abditam rationem habet. Illic enim profunde admodum multos et bonos pisces effodi aiunt: cum neque inundare aquam animum iis in locis neque aliter colligi animadvertatur, unde semina et principia generationis relinqui dicimus. Reliquum est ut sua spontenascantur, idque continuo [Orig: continuò] . Neque enim coire inter se possunt. Aut igitur hoc fieri existimandum est ratione loci, qui humidus sit, et omnino ferax huiusmodi piscium propter certam humidi calidique commoderationem. Orluntur autem et alii quandoque quidam pisces sponte [Orig: spontè] ; aut humores quosdam alicunde manare cogitandum est, qui generationis principia secum adferant: quae mox locus idoneus et recipiat et alat. Praeterea hoc inquirendum de utrisque, tum illis qui in aere vivunt, tum fossilibus, utrum in aquam immissi vivere valeant, aut in proprio duntaxat loco, qui eis naturalis sit, sicuti sua et marinis et fluviatilibus aqua. Nam ex his quoque non nisi pauci mutationem sustinent. Nam qui in aquis resiccatis terram subeunt, et qui glacie gelati detinentur, iis familiarem esse humorem magis quam aliis (è fossilium genere) constat. Ergo piscium
alii simplicis naturae videre debent, alii amphibii secundum Democritum, ut et aliae quaedam animantes. Utuntur enim aere quaedam (ex aquaticis) ut praedictum est. Theophrastum sequitur Plinius, dum inquit [Orig: inquít] : Circa Heracleam et Cromnam (alias [Orig: aliàs] additur, et Lycum amnem: probe [Orig: probè] nimirum, mox enim sequitur) eodemque Lyco amne, et multifariam in Ponto unum genus esse Theophrastus prodit, quod extremas fluminum aquas sectetur, cavernasque faciat sibi in terra, atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato littore, effodi ergo: notu demum corporum vivere eos approbant. Circa Heracl eam eandem eodemque Lyco amne decedente, ovis relictis in limo, generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent, exiguis branchils, quod fieri non indigo humoris, propter quod et Anguillas diutius vivere exemptas aquis. Ova autem in sicco maturari, ut testudinum. Eadem in Ponti regione apprehendi glacie piscium maximi Gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes. In his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos, altis scrobibus, in his locis, ubi nullae restagnant aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu. Humoris quidem vim aliquam inesse, quam (qualem et) puteis arbitratur, cum in nonnullis reperiantur pisces. Quicquid est, hoc certe minus admirabile talparum facit vita subterranei animalis, nisi forre [Orig: forrè] vermium terrenorum et piscibus natura est. Neotericis est piscis fossilis ille, quem Germani Beisher, alii Peither, quidam Meerputten vocant. Duorum sunt Agricolae generum. Maiores nempe, et minores. Sonum omnes edunt acutum. E fluminibus, quae currunt in locis paludosis egressi, per riparum venas longgius, et interdum in proximi oppidi cellas, neque subterraneas penetrant. Quidam Eruditi Mustellam fossilem vocant, eamque ita descripsit Fabricius. Longitudine est palmi orassitudine digiti, quamquam multo [Orig: multò] maiores etiam reperiuntur. (Agricola palmos quatuor longos maioris esle scripsit.) Dorsum coloris cinerei: cum punctis multis, maculisque transversis, partim nigris, partim caeruleis. In lateribus linea utrinque nigra et alba. Venter flavus cum maculis albis, et punctis rubris ac nigris, ita parvis ac si acu factae eslent. Ab ore carneqe particulae eminent, quos nando extendunt, extra aquam contrahunt. In Misena trans Albim duobus locis, quodscio fodiuntur. Ad Polnitium amnem; prope Orlrantem: et ad Dobram rivum prope Hanam oppidum dum. Item in pratis ad Rederam fluvium copiose [Orig: copiosè] effodiuntur, si flumen inundet. Ex terrae cavernis etiam ingrediuntur lacus et paludes: Cum aquae extra ripas excrescunt, e [Orig: è] terra prodeunt: aquis autem residentibus, in pratis campis relinquuntur, et ubi greges sunt, relicti vorantur a [Orig: à] suibus. Sordes amant, et in cloacas, quae alia purgari ratione nequeunt, iniecti, omnia consumunt. Cum in rivis paludibusque capiunturrecentes, solenta tenuioribus etiam mensis adhiberi, Serviunt imprimis fraudi agyrtarum, qui eos alunt, et vitris inclusos multitudini ostentant pro serpentibus, quia forma a [Orig: à] parvo serpente non multum figura differunt. Sunt qui eos spirare putent. Ubi enim plures huius generis pisces simul sunt, supma supra eos effertur. Vitro inclusi ore angusto, crescunt, et suo quodam succo vivunt usque ad semestre.
[Note: TAB. XXVIII. 10. 11. Aldrop. de Piscib. l. 9. c. 9.] QUam nos Lampetram fluviatilem dicimus, in Tholossanis Chatillou, àtitillatione, quod cummanu
tenetur, quasi titillationis sensu variis fluxibus videatur contorquere se et elabi; Germanis Neunaug seu e)nneo/fqalmos dicitur. Marinis, inquit Rondeletius partibus internis et externis et colore similes, sola magnitudine differunt: quaedam enimmagnitudine: aliae vermibus terrestribus crassioribus assimilantur. Caro est tenax, spina nulla; pro spina dorsi, unus continuus nervus cavus, quo humor albus continetur, simplex, absque ullis nervorum costarumve ramulis. Intestina tenuissima. Ventriculus vix apparet: nec mirum cum solo suctu vivat. Foramen in capite supra, sicut Lampetrae maiores, habet. In fluviis et rivulis in quibus capiuntur, nasci vel inde liquet, quod nullis marinis Lampetris ibi aditus patere possit, cum neque illi in mare confluant, neque mar cum iis ulla parte sit coniunctum. Capiuntur saepius reti cum Variis sive Phoxinis pisciculis. Vescuntur luto et aqua, iisdem Locis degunt quibus vermes: Autumno in brunam usque in Albi capiuntur, torrentur recentes in craticula, acero condiuntur, et vasis ligneis exceptae, in varia loca distrahuntur. Vernis quadragesimo ieiuniis gratum delicatulis obsonium. Salitae item leviter, fumo indurantur. Carne sunt satis molli et glutinosa, quod quantulumcumque est vitii, conditum et coctum fa cile [Orig: cilè] beneficio corrigitur, nisi aquae in qua vixerunt vitio, plus solito virosae fuerint.
[Note: TAB. XXVIII. 1. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 10.] VARIUM seu PHOXINUM laevem, Romani Morellam quod nigris punctis et tenuissimis lituris sugilletur, Insubres Sanguinerol a [Orig: à] rubore, dicunt: Rondeletius a [Orig: à] Graecis quibusdam e)rndro/fqalmon vocariscribit. Germ. Elritz. Diversis toto corpore coloribus depingi hunc pisciculum ex diversis inprimis nomenclaturis ostendi potest. Dorsum (inquit Rondeletius) aurei splendoris est, venterargentei, latera purpurascunt, Cauda in pinnam auream et latiusculam deficit. Cute laevi integitur, punctis notata, nigris nempe. Pinnet laterum multum ad ventrem tradunt: quarum radices, quae corpus pertingunt, rubro sunt colore perfusae, inde sanguinaria dictus. Nigricat quoque in tergoribus perintervalla. Linea quae latera utrimque secat arcuata est. Digiti longitudinem seu palmum, numquam excedunt. Circa lacuum et fluviorum oras aquis stagnantibus capiuntur reticulis. Bellonius ovis semper prçgnantes esse asserit, ideoque Aristoteles Phoxinum esse autumat. Gesnerus vero sexu distingui dum ait, coire invicem etiam insinuat; quin, quod si (inquit) Phoxini, minimi isti pisciculi sint; nil mirum si propter parvitatem mediocres etiam ex eis nuper nati videantur. Verum necipse Arstoteles simpliciter nuper natos, sed verbis w(s2 ei) pei=n, id est, prope dixerim, additis, gravidos capitradit. Verisimile est autem tantillos pisciculos, sicut et mures inter qudrupedes, brevitempore perfici et generare posle. Carne est mollietsatis suavi: sed non nisi evisceratus coquendus est.
[Note: TAB. XXVIII. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 11.] TRidentini, piscem sibi peculiarem, Salmerinum vel nomine ab Salmone detorto, quo cum carnis rubedine convenit, vel quasi Salmonem lacustrem, nuncupant. Aldrovandus a [Orig: à] Cardinale Madrucio acceptum ita descripsit. Corporis forma pinnarum, numero ac situ cum Truttis ac Salmonibus fere convenit: Ceterum squamis caret; etsi squamosum esse profiteatur Salvianus: Capite est rotundiusculo, retuso rostro. Oculorum pupillam nigram aureus, qui in mortuo postea fuit ruberrimus, circulus ambit: ac quam maxime splendens. Ante eos foramina duo, auditus vel olfactus instrumenta, rotunda, manifesta. Oris maxilla inferiornommihil recurva, Unco sursum vergente: estque tota ea mandibula alba. Lingua eiusdem coloris, item palatum.
Totum os insigniter dentatum. Piscis ipse rotunduspotius, quam latus est. Pinnae sunt numero septem, omnes sine aculeis: quinque supino binae prono corpore, iuxta branchias duae, totidem in medio ventre, quinta ac postrema a [Orig: à] Podice, longae omnes a [Orig: à] latae. Quae ad branchias sunt, triplici colore praeditae. Ubi enim longiores sunt, hoc est, in ipso exortu, albicant, mox totae rubent, exceptis nervis, qui nigricant, reliquae tres sicuti in exortu magis quam illae albent, ita quoque rubedo in his intensior est, nigredine vero plane carent. Priores quatuordecim nervis constant, subsequentes novem, novissimae decem: quae vero in med o fere dorso conspicitur, duodecim nervos habet, altera non longe a [Orig: à] cauda, iis caret, mollis et cutacea, ut in Truttaceo genere: maleque [Orig: malèque] ceu nervosa a [Orig: à] Salviano expressa est: utraque dorso concolor, id est, nigricans. Cauda Lunata est, eiusdem coloris, non rubra, ut ille ait. Podex in imo ventre iuxta exortum posterioris pinnae. A branchiis ad caudam linea exilis, recta ad caudam usque fertur asperiuscula. Latera nonnihil albicant, et nunc rotundis, nunc oblongis, iisdem que nunc maiusculis, nunc exiguis maculis subsulvi coloris consperguntur. Totus venter coloris ferme [Orig: fermè] crocei, aut vulgaris minii. Uterum habet admodum procerum atque latissimum, utpote qui totam corporis capacitatem occupat, ovis refertus eiusdem fere magnitudinis, fulvis auroque resplendentibus, margaritas aureas diceres. Intestina alba, pluribus circumvolutionibus intorta. Iecur breve, latum, unico duntaxat lobo constans, flavescens. Vesicam fellis in venire non licuit. Lien maiusculus ex atro rubens. Vertriculus longus et carnosus. Caro, ut in Salmone, rubra. Longitudototius piscis a [Orig: à] capitis initio ad caudae extremum, Spithamas binas explet. Locum si attendas, in lacubus Tridentinorum montivum capi innuit. Salvianus in frigidissimis et saxosis fluminibus nasci prodidit. Vescitur pisciculis, et in horum defectu, recrementis. Quin singuli capiuntur, ideo solitarios esse concludimus. Coit in fine Novembris et Decembris. Piscis est, si quis alius delicatissimus. Caro ei tenera quidem, et quae brevi tempore putrescit, sed minime [Orig: minimè] viscida, satisque friabilis.
[Note: TAB. XXIII. 13. 14.] TAntum de Piscib. Fluviatilibus, tam squamosis quam laetvibus sufficiat, sequuntur [Note: TAB. XXIV. 9.] illi qui praeter fluvios alias quoque aquas dulces incolunt: Perca nempe Maior, perca fluviatilis minor, Scrollus, Pungitius Alberti, Alburnus Ausonii, Epelanus fluviatilis, Lucius, Cyprinus latus, Ballerus, Tinca, et Lonta Gallorum.
[Note: Aldrov. l. 3. c. 33.] PERCAE MAIORI quae Germanis Baers et Bersich, corporis figura lata et compressa est: rostro prominenti non aliter quam marina, verum non adeo acuto: Ore etiam ut illa mediocri, imo [Orig: imò] pro corporis ratione parvo. Dentibus caret, sed labia habet [Note: Bellon. Aq. l. 1.] denticulis horridula, ut Bellonius testatur. Squamis tegitur parvis ac aridis, quae difficillime a [Orig: à] corpore avelluntur, maximeque [Orig: maximèque] ancillis fastidio esse solent. Color ei varius, venter nempe; Corpus reliquum fere cineraceum; nigricantibus quibusdam ac latis maculisam dorso descendentibus (non aliter ac in marina) latera depingentibus. Pinnae ac cauda rubescunt. In femina v. nihil, vel parum saltem. Pinnae in tergore duae, quarum quet capiti proxima, maior est et aculeata, posterior minor sine aculeis: totidem ad Branchias quos Rondeletius altiores esse putat,
quam in reliquis fluviatilibus: totidem item in ventre: quae vero ab excrementorum est orificio, aculeo crenato vallatur. Branchias habet utrimque quaternas easque duplices, id quod Aristoteles quoque vidit, Cauda bifurcatim dividitur. Ad maiorem magnitudinem excrescit, quam marina: nam et trilibris aliquando capi solet in quit Salvianus: in Lario lacu ad pedalem etiam teste Iovio magnitudinem. In Suerinensi vero lacu ulnam id est cubitum aequare Gesnerus intellexit. Ventriculum habet mediocrem; intest in a pauca et tenuia, hepar subpallidum: a [Orig: à] cuius maiori lobo vesica pendet, in qua fel est tenue et aqueum: Lien subrubet. Lapillos habet in cerebro. Plinius eam mari et fluviis communem facit, sed perperam. In dulci enum aqua vivere et [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 14.] usu, et Aristorelis Ausoniique testimonio, qui eum cum Cyprino, Glanide et aliis nominat, constat. Aelianus in Danubio capiscribit. Rhenus eo caret, forte quod altiores aquas amet. Praecipua in Verbano lacu et Pado flumine producitur, prodente Platina. Fama est Larii lacus Percas fuisle advectitios et inquilinas, tralatis scilicet e [Orig: è] lacu Eupyli, qui Lambrum emittit amnem, seminibus. In omnibus iecur grandine affectum est, nec quoquam alio vitio laborant. Devorant alios pisces tum proprii generis sobolem. Pariunt Circa littora et frutices ut Aristoteles prodidit, in Helvetiis lacubus verno tempore in profundo, Aprili et Maio mensibus, et Gesnerus. Partus tempore facile capiuntur in Sleia, et frequenter, hinc a [Orig: à] littoribus ad pastum excurrunt, vaganturque locis spatiosioribus. Circa lohannis festum rursus capitur, dum littora ex profundo repetit. Lucio laeso opitulari, fabulosum puto; nec ille huic parceret, nisi propter pinnas cogeretur. Gesnerus narrat, piscatores in Lemanno lacu observasse, Percas hieme emittere per os Vesiculam quandam rubram ex ore pendentem; quae vel in vitas, inquit, supernatare cogit: coniectant autem id ab eis fieri prae iracundia, quod in retia inciderinttoc enim tum maxime pati, cum retia trahunt piscatores: sed mirum esse quod hieme tantum id ipsis accidat. De ipsarum Salubritate diversae sunt Auctorum opiniones. Rondeletius doribus illis quibus marina instructa est carere, scribit. Gesnerus Rhenanas, et quae in fluviis et lacubus maioribus purioribus versantur probat: quae in minoribus minusque puris aquis degunt, non item. In Gallia summem alendis febricitantibus dignitatem obtinent, si Iovio credimus; In Italia quae in Lario lacu laudatissimi, eadem ad pedalem magnitudinem crescunt, et maturescentibus praesertim uvis, ab ipso pingui et praeteneris interaneis commendantur. In Germania quovis anni tempore, April. et Mart. mensem si excipias, laudantur. Ausonius in pretio habitam fuisse testatur alibi inerti gustu prodidit. Minimas quas Hornas cognominant, coqui peritiores vino calido immersas elixant. Maiusculae propter spinas et aculeos pinnarum dorsi, vescentibus molestae sunt: in minimis propter teneritudinem non curantur. Parvulae etiam, butyro frigi solent, frequentius qu ulli alii pisces. Circa Verbanum lacum Percas modice apertas, verubus ligneis transversas inserunt et assant: semissas butyro illinunt. Ibidem omnegenus pisciculorum ad solem inveterant, maxime vero Perculas. Vulnus aculeis pinnarum dorsi inflictum, non facile sanatur.
[Note: Tab. XXIV. 8. Aldrov. l. 5. c. 34.] PErca fluviatilis minor, quibusdam Cernua, et Acerina medici Plinii, Straboni Porcus Niloticus, quia porcum continente spinarum serie admodum setarum mentitur, Trago Aurata fluviatilis, quod extra aquam educta ac suo humore detersa, aureo fulgore in Caeruleum abeunte insignis sit; Caio Anglo Aspredo; Pictorio Aspretilis dicitur. Piscis est toto corpore asper, pinnisspinosus.
Percaeforma et magnitudine, colore per summa fuscus, per ima cum palloreflavus; duplici per maxillas
semi circulorum ordine notatus: oculo ex dimidio superiori fuseus, ex inferiori subaureus, pupilla niger. Linea per dorsilongitudinem porrecta, et veluti filo transverso corpori affixa singularis: notis per caudam atque pinnas nigris maculosus: quae, pinnae, cum ira subest, inhortescunt: cum animo conquiescunt, resident. Bellonius [Note: Bellon. Aquat. l. 1.] scribit nullum alium Channam exanimem melius exprimere: mortuumn. hiare et oris rictum apertum tenere. Idem ait, recens captum hilari quadam ac subvirenti opacitate ceu pavonis torqueus, refulgeretimo vero extra aquam eductum, ac suo humore detersum, aureo fulgore in caeruleum abeunte insignem esser. Percam plurimum aemulari, nisi transversis lineamentis (quae Percae insunt) careret: oreque magis esset recurto. Hoc potissimum signo dignosci, qui spineum branchiatum tegumentum, crenatum ut in Lupo et sua rima luxatum habet. Ubi autem linea quae piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum caudam spectantem utin Draconemerino videri, Sed et hoc a [Orig: à] Perca dissidere, quod perca duas in tergore pinnas habeat. Cernua (sic vocat) unicam tantum, nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta praeditam esse, squamesque habere quadrangulas, robustas, crenulis tenuibus in gyrum incisis, quae piscem Scabrum admodum efficiant. Radiis denique solaribus obiectam, maculis nigris per dorsum distingui percipi: at totam sub ventre candicare. Ceterum non advertit Bellonius extremis branchiis, id est, branchiarum margini alterum paulo inferius aculcum adiunctum esle, quod observavit Gesnerus, quitamen neutrum in duabus quas dedit, iconibus expressit. Suntn. inquit, perexiles: ut inmediis etiam branchiis denticulatae aliquot spinnulae crenatim (ut ita dicam) apparentes, si de proximo intueatis: superius minores et frequentiores: inferius maiores, paucae et maioribus [Orig: maïoribus] intervallis. Sunt autem illae, inquit, digestae in margine portionis cuiusdam branchiarum, quae a [Orig: à] parte subiecta deduci et elevari potest. Est et supra branchias spinea pars obliqua, utrinque versus occipitium se colligens tantillis serrata denticulis, ut tactui magis quam visui pateant. Item alia pars supina triangularis superinnata, a [Orig: à] branchiarum scissura, statim supra pinnas ibidem, retrorsum spectat. et in brevissimum sed acutum spiculum desinit. Idem Gesnerus squamas rotundas esse negat, sedrotum das esse fere ut in aliis piscibus ait. Pinnam etiam dorsi unam esse oblongam et continuam, ut Bellon. dixit, et Caius in communicata icone proberepraesentavit: differre tamen partibus: nam anteriorem aculeis constare quatuordecim, quorum primi duo breviores propius iuncti sint, medii longiores, longitudine paulatim ad ultimum usque decrescente: partem posteriorem, molliorem esse, fibris non aculeis distinctam, breviorem, et ab anteriore intervallo quodam inchoato discerni. Iam v. tres esse pinnas in supina parte, unam post anum, et binas summo ventre quae nigris lituris, ut ceterae omnes non distinguuntur. Ferunt amare torrentia. In Hollandia copiose in stagnantibus aquis capiuntur. Rarus est in Tamesi, plurimum in Ranello, quod Oxomum praetter fluit. Cum natat Gobii et Bottae more universas pinnas movet, si Cardano credendum. In vivaria coniectus, pisces alios exurere, quod ipsis aculeis molestus ist dicitur. Hieme latet, in quadragesima commendatur. Lapilli quos in cerebro gerit, adversus renum lapillos et pleuritin commendantur.
[Note: TAB. XXVIII. 15. 16. Aldrov. l. 5. c. 35. et 36.] SCROLLUS Danubianus piscis est. Color in Icone, quam Raphaeli Seilero acceptam Gesnerus refert, dorso fuscus est, lateribus subviridis, plurimis punctis fuscis
intervenientibus: quales etiam in pinna dorsi (cuius aculei albicant) conspiciuntur: venter candidus est. Initium pinnarum ad Branchias rubet, etc. Raro longior fit, quam figura ostendit. Quoquomodo paratus, in cibo optimus est.
PUNGITIUM Alberti, Rondeletius aculeatum VOCAT. Auctor de rerum natura Spinochiam. Pisciculus est, inquit Albertus, minimus, qui lanceolas (aculeos) binas habet in radicibus pinnarum ventris. Mas sub gutture rubet, femina rubore caret. Squamas non habent. Piscatores hoc genus piscium sponte generari aiunt, et ex ipsis alios omnes, hac observatione inducti, quod in lacunis novis primo statim anno inveniantur, et postea sequentibus annis pisces alii diversi, quamquam nulli fuerint immissi.
[Note: TAB. XXIX. 13. Bellon. Aq. l. 1. Aldrov. l. 5. c. 37. et 38.] ALBURNI meminit in sua Mosella privatim Ausonius. Bellonius circa Vercellas in amne Lagogna Ticinum influenti, Scavardinum a [Orig: à] piscatoribus appellari scribit, Germani Weißfischlin, et Rotaugen, id est, e)ruqro/fqalmon dicunt. Piscis est et fluviatilis et lacustris, Alphyis albis similis, oculis magnis, rubescentibus, dorso virescente, ventre candido. Bellon. lineam utrinque esse ait arcuatam, quae eius latera dividat. Sed Rondel. duabus distingui profitetur, altere a [Orig: à] branchiis ad caudam ducta, medium corpus dirimi: alteram minus evidentem a [Orig: à] radice pinnae branchiarum orta deficere, priusquam ad caudam perducta sit. Nare est parum resina. Pinnas easdem habet quas Gobio. Capite est parvo: corporelatiusculo, sed depresso, vixque ad duorum digitorum latitu dinem extenditur. Felle caret. Argenteis tegitur squamis ac tenuibus. Carne est molli et parum pingui. Vorax est piscis, quam ob caunsam facile homo capitur; unde Ausonius praed??? puerilibus hamis, recte dixir. Observavi Alburni duas alias species, quarum prior tergore fere ad castaneae colorem vergit: altera ad caeruleum. Utriusque pinnae et cauda etiam ad castaneum vergunt. Cetera atgenteo colore resplendent:
[Note: TAB. XXVIII. 17.] EPELANUM fluviatilem Bellonius Sequanicum cognominat, a [Orig: à] Galliae fluvio, ubi abundat, additque sic vocari quasi excellanum a [Orig: à] praestantia, qua cateros sui generis pisciculos excedit. Ferrarienses Borbolum vocant, Alburno simillimum atque hoc tantum ab eo dissidenten, quod ruffas radices pinnarum Gardonis et Veronis modo habet, ac lineam quae latera eius secat, versus caudam admodum inflexam et velut arcuatam. Quinque digitorum longitudinem, pollicis latitudinem interdum exsuperat. Pisciculus est odoratus, de bonitate et principatu cum aliis omnibus contendens. Rothomagenses Ovellam eo argumento nominant, quod semper ovis praegnans sit. Epelanum si suas Squamas habentem conspicias, prae nimia albedinis tersitudine tibi refugere videbitur. Squamis autem exutus tergus ostendit variis coloribus emicans, in iridis aut arcus caelestis morem. Marino crassior est et brevior.
[Note: TAB. XXIX. 1. Aldrov. l. 5. de Piscib. c. 39.] LUcius vel parara\ ou= lu/kou àlupo, vel a [Orig: à] lucendo dictus est. Nulla eius apud veteres Gretcosmentio, et ostendit egregie contra Philelphum Salvianus Oxyrinchus Niloticus quod Bellonius vult dici posset, nisi Plutarchus eundem marinum, tamquam e [Orig: è] mari Nilum intrater faceret. Esocem Plinii, quam in Rheno magnitudine excellere putat, haud difficulter concedi potest, et videtur abinde Belgicum Snock orginem suam traxisse. Apud Anglos et Gallos diversa, pro diversitate aetatum sortitur nomina. Corportis figura [Orig: figurâ] oblonga est, eademque ideo oblongior videtur, quoniam piscis latera modice dilatantur.
Dorsum latum est, et fere quadratum, perpetuoque aequale, donec ad postremas pinnas ventum sit: et cum reliquis fere Squamosis piscibus dorsum ipsum magis aut saltem aeque atque venter extuberare solent: huic uni venter, quam dorsum magis extuberat, potissimum ubi pinguior sit factus, quod tamen aliquando ichthyopolarum impostura etiam fieri Romae observavit Rondeletius, piscium quorundam ventres infarcire tradens vilibus herbis, atque ita ceu pinguiores carius vendere. Caput habet macrum, osseumque ac quadratum. Ossum seu spinarum in capite formas diversas reperiri aiunt: unam vulgo cruci comparant, aliam lanceae, tres alias clavis seu paxilis, passionis Dominicae instrumentis. Auctor obscurus de natura rerum scribit Lucium in cerebro lapidem crystallo similem gerere, sed huc cum aevum in longum duxerit. Gesnerus vero testatur sese in capite Lucii etiam parvi, lapillos geminos candidos reperisse. Rostrum habet longum et rictum maximum, Anserino rostro comparat Rondeletius. Maxilla inferior superiore longior est, et cochlearis modo excavata. Dentes in eo plurimi, haudque uno modo dispositi, ut et Albertus ait, diversarum acierum; nam in maxillae inferioris anteriore parte dentes parvi sunt, in osrecurivi insuperioremaxilla nulli sunt, qui cum ealatior sit, dentes extra os prominentes et inferioribus non occurrentes inutiles forent. Horum igitur loco natura (inquit Rondeletius) duos dentium ordines palato infixit. Oculi coloris auri sunt aemuli, ante quos duo foramina in unicam cavitatem coeuntia: Corpus squamis tegitur parvis tenuibusve adeo, ut iis carere videatur, et cum iis coquatur, et inter edendum, si parvus sit piscis, negligantur: sin maior, duriores et evidentiores abiciantur. Venter albicat, dorsum vero ex subflavo nigrescit, a [Orig: à] quo lineae plurimae latae, non recte, sed multipliciter inflexae, obliquae potius quam transversae, in aliquibus magis, in aliquibus v. minus et flavae et conspicuae deducuntur, totumque piscem pulcherrime pingunt. Pinnis natat quatuor, duo sunt ad branchiarum ima: qui pinnarum situs est fluviatilib. piscibus communis, ut facilius in aqua suspendantur et efferantur: contra altius sitae sunt eadem pinnae in marinis, quia dulcis aqua tenuior est, et liquidior, marina crassior et spissior: ob id haec pondus magis sustinet, illa minus: Inferiore ventris loco duae alietsunt magnae et Validae. In dorso nulla est, sed non procula [Orig: proculà] cauda duae sunt, unasuperior est nigris maculis notata. Cau da brevis, in duas pinnas desinit similiter pictas. Linea medium corpus dirimens vix cernitur, quia ex minutis punctis constat. Ventriculum ita gutturi continuatum habere Albertus scribit, ut aliquando eum reiciat aviditate glutiendi piscem. Rondeletius permultas eius ait esse appendices, in quibus chylus confectus seretur, ne ob gulae laxitatem facile [Orig: facilè] reiciatur: Vidi ego magnitudine insigni Lucium, qui alium, et ipsum insigniter grandem ventre conineret, et hic rursus murem aquaticum, utlatissimum habere ventrem necesse sit hoc genus piscium. Intestina tribus longis convolutionibus eonstant. Hepar ventriculum complectitur, in quo vesica est felle viridi distenta. Nullae pulpis eatum spinulae intercursant, ut aliis fulviatilium plerisque. In lacubus et stagnis ubique fere [Orig: ferè] reperitur, obscuras vero [Orig: verò] ulva caenoque lacunas obsidet. In mari numquam visitur, in ostiis Rhodani et stagnis marinis aliquando, sed tabidos capi Rondeletius auctor est, sed et in fluminibus nonnullis haberi Ausonius in Mosella sua prodidit, in Tiberi vis quotannis denos, Salvianus. Nec difficulter dignoscuntur. Arctiori enim sunt corpore, toti argentei, flavisque illis lineis carent. Tam est vorax, ut non tantum in pisciculos alios, et ranas, Sed et in animalia quaedam grassetur. Narravit mihi, inquit Rondeletius, quidam vir fide dignissimus, vidisse se mulae, quam iter faciens in Rhodanum potatum duxerat, labrum inferius, a Lucio dentibus apprehensum,
cuius demorsu cruciatam et territam inde fugisse, et crebra capitis quassatione Lucium in terram deiecisse, quem ille palpitantem et in aquam redire conantem cepit, domumque tulit. Anseris pullos duos in eiusdem repertos ventre se vidisse, quidam Polonus testatur, idem et fulicam inventam, et pedem ancillae in piscina ab eodem ad morsum prodit. Tam avide pisces persequitur, ut prae nimio celeritatis impetu, supra aquas elatus, in scaphas in cidat quodme vidisse, cum Anno M. DC. XXXI. in meo ex Anglia reditu, Landsberga noctuseapha veherer memini, A porculo seu minore perca abstinere quidam credunt, alii apprehenso capite devorare, ne si cauda arriperet, a [Orig: à] squamis et spinis laederetur, opinantur. Albertus captum dentibus conterere, mortuum in ventrem propellere, vivum non devorari, prodidit. Summam ranae cum Lucio antipathiam, eleganti Historia [Note: Dubrav. de piscinis p. 33.] expressit Dubravius, quam vide. Vitam ei longissimam ex Lucio Friderici II. Imperatoris cognosci potest, quem in stagno quodam vixisse CCLXVII. annis ex annuli aerei, quem cum stagno eum Imperator inderet, in branchiis sub cute abdiderat, inscriptione Graeca colligitur, quae talis est. *e)imi/ e)kei=nos i)xqu\s2 tao/th| li/mnh| panto/prwtos e)piteqei\s2 dia\ tou= kos1mhtou= federi/kou b. ta\s2 xei/ras2 e)/n th=s2 h(me/ra tou= o)ktwbri/ou, id est, Ego sum illepiscis huic stagno omnium primus impositus per mundi rectoris Friderici II. manus, die quinto Octob. Fuit enim inventus iste annulus in capto eo Lucio anno salutis M. CCCC. XCVII. ut testatur Conradus Celtis referente Gesnero in sua Epistola nuncupatoria. De eiusdem vivacitate ita Cardanus. Mirum est illud, quod a [Orig: à] tot audivi viris, ut impudentius fuerit tot testibus mendacium non credere, quam veritatem adversus eorum auctoritatem tueri: Lucium scislo ventre ostendendi lactis causa; inde consuto atque inter Tincas in vivariis reposito, sanare humore earum, dum se illis Lucius ventre affricat. Martio Aprilique mensibus ovis turgent et pariunt, perguntque ad Iunium usque. Aliie [Orig: Aliiè] Tincarum semine generari credunt. Quidam et sponte et exalieno semine provenire, quod neque solineque sati procreentur in eis, opinantur. Ex ovo editos, a [Orig: à] quibusdam piscibus intra Branchias foveri, Enceliinugae sunt. Quantum ad Usum in cibis Iovius inter obsonia plebeia recenset. Poggius etiam ex Cyminolacu, et quidem praepingui, nullam unquam inesle gratiam scripsit, nisi cum solus in maxima convivarum inedia prandiis apponitur. Thrasymenus lacus laudatiores profert. Braccianus, qui olim Sabatinus, inferiores. In Gallia tamen, Germania et alibi tanta putatur salubritatis, ut Adamus Lonicerus ent puerperis concedat. Pinguiores tamen sunt Iulio mense et Octobri laudatiores, quibus Cyprini soboles: in piscinis esse deteriores cum seminaspargunt. Ab Arnoldo inter durae carnis pisces recensetur, sunt qui caudam et partem posteriorem praeferunt. Mediae aetatis meo iudicio optimisunt. Ova piscatoros circa Argentinam tamquam medicata abiciunt. Gesnero sunt aeque ut Berbi noxia. Apud nos absque periculo in usu. Usum in Medicina quod spectat, Mandibula in pulverem redacta in Calculo, urinae difficultate, et pleuritide usurpatur. Saliti ossa pulverizata spodii vicem praestant, et ulcera exsiccant.
[Note: TAB. XXVII. 11. 12. TAB. XXIX. 2. 3. 4. 6. Aldrov. l. 5. c. 40. Cassio. l. 12. Epist. 4.] CYprinus Oppiano kupriano\s2 dicitur. Nomen ferte a [Orig: à] Cypride, ut Gesnero placet, quod fecundissimus sit, sortitus est, ut lepidw/tis2 apud Athenaeum, vel a [Orig: à] squamis seu latissimis et maximis, ut Rondeletio visum, seu ita firmiter vallatis, ut lapidis ictus facile repellatur ut Bellonius credidit. Carpam Cassiodorus vocat, Brasavolus ob magnitudienem Reginam, Carpionem alii. Crassior est magis quam longior, nec ulli piscium magis quam Tincae similis. Superius enim labrum rotundum est ac croceum, ex quo vutrimque (Tincae instar) gemina
barba pendet, longior una, mollis flavescens, in acutum deficiens; *mu/s2akas2 (inquit Rondeletius) possis appellare: brevior altera, et ideo minus evidens, nigricans. Capite est brevi pro corporis ratione, Tincis hac etiam parte similis. Ore medio, labris adiposis, carnosisque; lingua caret: sed eiusloco palatum carnosum dedit natura saporum percipiendorum causa: quod evulsum, linguae formam adeo referte Salvianus et Rondeletius aiunt, ut non solum vulgus, sed etiam viri docti (Albertus linguam sapidissimam esu dixit, improprie itaque) linguam vocent, et linguam veram esse perfecte [Orig: perfectè] defendant. Imperfectam tamen piscibus esse linguam, et carnosum Cypriano palatum, non [Note: Aristot. H. a. l. 4. c. 8.] modo vetustati et Arist. visum, sed et experientia, quae substantiam illam palato affixam inferiori parti nullo modo haerentem, nec ullo pacto solutam aut liberam testatur. Gesnerus tamen testatur sese linguam (utvocant) separatam a [Orig: à] palato, in parva etiam Carpa duos digitos latam vidisse, linguae in quadropedibus proprie dictae figura: substantia quoque et gustu saporeve simili. Usum quoque eius et facultatem gustandi, similem esse, inquit, dixerim. Quare linguam appellare, nihil prohibere putat, quoniam ut lingua sit, vel dicatur, neque locus aut situs facit, cum aliae etiam partes situ diverso nomen idem retineant. Dentibus carere hoc genus piscis Rondeletius asserit, horumque vice os palati medio infixum planum habere, laeve, triangulare: ex adverso, in parte inferiore ossa duo [Note: Bellon. Aguil. l. 1.] incisa, in gulam recurva. Bellonius vero Cyprinum dentes quidem in ore non habere ait, sed tantum in ingressu facucium: et Gesnerus intra fauces eius dentes latere asserit, sed neque vel oculis diducto ore, neque tactui immislo digito apparere. Esse autem in maxillae recurvae medio dentes qui nos fere accumulatos, charadum instar, situ et magnitudine inaequales tres maiusculos, duos exiguos praeduros, cavos, superficie summa lata sive plena, obtusa, sed lineis quibusdam exasperata, unum tantum et candidiorem ceteris et superficie laevi in mucronem brevissimum fastigiata. Idem Gesnerus lapillum in capite habere tradit iuxta linguam, candidum, durum ad minimi numismatis magnitu dinem, inter dum paulo maiorem. Habere et in medio capitis substantiam quandam maiusculam, crassum, cordis fere figura, duram sed tenacem et flexilem, dum recens est, sub dentibus mordentis, tamquam in acetabulo quodam repositam, similiter ut Leuciscus fluviatilis, quem Gardonum vocant Galli. De hac forte sensit, (inquit) Encelius, et improprie lapidis nomine appellavit, hisverbis: in Carpae faucibus reperitur gemma seu lapis, forma triangulari, magnitudine proportione piscis, coloris candidi extra, intus flavi, Oculis est mediis, ante quos sunt foramina. Pinnis natat latis. Duaesitae sunt ad branchias magnae, in medio Ventre duae: inter quas et caudam alia est unica: quae sertato aculeo et valido innititur: inter hanc et praecedentes est excrement meatus. Ex medio dorso unica erigitur, ad caudam fere [Orig: ferè] continua, robusto etiam incisoque aculeo fulta. Cauda lata est ex nigro rubescens, ut et postrema pinna. Ipse vero colore est flavescente, maxime cum senuit. Iunior enim colore magis est ad fuscem inclinante. Branchias utrinque quaternas, duplici ordine, novissima excepta habere Cyprinum testatur Aristoteles: Gesnerus vero quaternas in ea se reperisse tradit, sed omnes duplices. Squamis magnis, validisque tegi, ideoque Lepidotum Dorioni vocari. Eas etsi a)rgurei=s2, id est, argenteas vocaverit Orpheus, docti haud necesse propterea esse putant, alias esse statuendum, cum de coloribus Poetae saepe loquantur improprie, et epithetis aliquando abutantur; creditque Gesnerus commune hoc squamarum epitheton esse, quod ut facile credo, ita hic a)rgurei=s2 si quis splendentes vertat, eum peccaturum non puto. Ipsae autem ad aureum inclinant. Sunt qui hunc
piscem pro sua magnitudine, plus sanguinis habere dicunt, quam ceteri pisces, ideoque minus frigidi temper amenti esse problabile videri. Ventriculum mediocrem habet; Hepar subrubrum, cui sub nigra fellis vesica haeret, et intestina admodum pinguia, splenem magnum. Crebro quinque et sex librarum pondere reperitur, aliquando etiam viginti: Iovio vero teste in Lario lacu ducentarum quoque, Maximum enim aiunt, qui in eo nascuntur piscium. De loco non convenit inter auctores. Plinius marinum facit. Oppianus littoralem. Aristoteles inter fluviatiles reposuit. Aelia. in Danubio quoque capiscripsit. Dorion inter fluviatiles et Lacustres collocat. In Lario lacu admirandae magnitudinis capi, Iovius auctor est. Larius, in quit, lacus, ob longitudinem a [Orig: à] Virgilio maximus nuncupatus, pisces longe omnium maximos gignit. Troctas (Trutas) centum aliquando librarum pondere, et Bulbaros ducentarum; Sed Bulbari illi ingentes videri potius liquidis ac perspicuis in undis quam capi retibus possunt, cum ea impotenti impetu plerumque dilacerent. Subeunt solstitii dieb. umbrosos specus in rupibus Licinianis, quae sunt in adversa Larii ripa contra Insulam, Euripumque; illum gemmeum a [Orig: à] Caecilio Plinio celebratum. Eos industrius quidam sacerdos sagittis arcubalista emissis, cum in profundo quiescentes fuscinis atque tridentibus attini non possent, vulnerare conabatur, neque tamen sagittae longo alligato funiculo, nisi aversi offciebant, cum illa squamarum serie thoracati earum ictus facile repellerent. In lacubus Allobrogum maximi quoque proveniunt. Alicubi in piscinis et vivariis includuntur, alicubi inpaludes et stagna coniciuntur, in quibus plurimum proficiunt. Ur vero scribit Albertus: Hic piscis in aliquibus aquis generat, et in aliquibus grassatur et crescit, sed optime valet in fundo argilloso, tritico primo seminato, et postea argilla desuper spersa, et postea aqua superfusa. De partu et quae circa ipsum eveniunt, isthaec fere Aristoteles prodidit. Cyprini etc. vide Scaliger. Sponte etiam nasci et Rondeletius et experientia comprobant. Vidi inquit ille, in aquis, in cava loca et montibus septa receptis, et collectis sponte generatos Cyprinos, in que loca nec rivus. nec stagnum, nec palus, neclacus, nec fluvius ullus, nulla denique aqua praeter caelestem influxislet. Feminam lac ore suseipere, inde futur ova concipere falsum est. Herbis, luto, muro, et aliis vescitur. Athenetus carnivorum dixit. Astu plurimum valere, et ut reti capiendus evadat, varia machinari Albertus atque auctor de natura rerum tradunt: primum n. [Abbr.: enim] circumeuntem, foramen quaerere: hoc non reperto transilire conati, vibrato in aerem corpore: aliquando sub reti, suffodiendo sc. in fundo, effugium quaerere: alias herbam aliquam ore tenere, atque ita retinere sese, ne trahatur a [Orig: à] reti: alias caput fundo ingerere, haudignarum, rete, dum nisi caudam tangit, elidi. Refert Gesnerusse cognovisse exhomine fide digno, in Palatini regione Germaniae, inloco cui nomen a [Orig: à] Michaele et campo vel agro, in fossa circa arcem Carpam esse, quae centesimum vitae annum attigerit, unde longaevum piscem esse conicere possumus. Carne sunt in universum molliore, nec tamen ita insalubres, quod humiditas non sit viscosa, praesertim eorum, q in rapidis et puris aquis nascuntur. Martio inprimis commendantur. Maio et Iunio, quod genituram vel emittat vel recens emiserit, non item. Mas feminae praestat, maiusculus minori. Caput a [Orig: à] geneonibus expetitur, propter linguam forte, quae si affetur, praedulcis est, et bene cum succo citri apparatur. Ex ovis Caviarium rubrum apparatur, quod Iudaeis dicatum est. Medicinam si spectes, lingua vim augendae U eneris habet. Lapillus de capite, crudo pisce extractus, febricitantium aestum sedat, et sanguinis e [Orig: è] naribus fluxum cohibet.
[Note: TAB. XXVII. 10 Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 41.] MIram hanc piscis speciem Lugdunmi in foro piscatorio vivam aliquando venditam, nullus fuit
(inquit Rondeletius) qui non demptis capite et Rostro Cyprinum esse iudicarit. Nam squamarum figura et Colore, pinnis earundem situ, caudaidem plane est cum Cyprino. Pinna dorsi initio aculeum incisum habet, ut in Cyprino. Eundem aculeum habetalia pinna quae excrementorum meatum sequitur, quae rubescit, item caudae pars ei respondens. Tota cauda lata est, ut in Cyprino. Duas alias pinnas habet ad branchias, similiter duas in ventre. Caput habet non protensum ut Cyprinus, sed Delphini eapiti simile, rostrum satis longum, sed obtusum, quale revera pictura repraesentat. Exsuperiore rostri parte iuxta oris scissuram appendix carnosa utrimque una dependet, ut in Cyprino, hac superior est alia brevis et vix apparens, nisi propius inspicias utrimque ent unica. Haec Rondelet. Similem huic monstroso Cyprino, sed barbulis insignem, quas in suo Rondeletius non expressit, Gilbertum Cognatum Nozerenem ad se misisse testatur Gesnerus, in Nozerethano stagno repertum, anno salutis 1554. In Cognati vivario novem tantum diebus vixisse. Verum longe pulcherrimum fuisse necspecie colorib. ratum et admirandum Cyprinum illum, qui anno Domini 1546. Omburgi in Ditione Comitis Palatini, Marchionis Ioachimi Brandeburgensis captus et Augustam missus est ad Carolum V. Caesarem in comitiis illic agentem, qui eum Sorori Mariae donavit, coctum eriam colores retinuisse. Picturam eius sibi communicasse Io. Thannmyllerum iuniorem chirurgum Augustanum peritissimum, in qua longitudo, inquit, apparet trium dodrantum: latitudo digitorum novem, quae est in medio dorso ad ventrem medium, Pinae dorsi initium partim aureo, partim rubro colore est, deincepsv. pulcherrime [Orig: pulcherrimè] caerulea: reliquis pinnis omnibus color aureolus, ut capiti ent magna ex parte ac ventri, sed passim etiam rubedo intervenit, quae barbulas quoque quarernas tingit. Dorsum ex viridi caeruleum, latera superius viridia, inferius aurea, etc. Insumma suavissimis floridissimisque coloribus undequaque adeo eleganter pictus atque distinans est, ut vel cum rubri maris elegantissimis quibusdam, maximique variis piscibus certare posset. Narrat item captum esse aliquando apud suos Cyprimum hermaphroditum, in quo utriusque sexusnotae (hoc est et geniturae et ovorum vasa) comparuerunt. In piscinis vero contrarium quandoque reperiri, nempe neutrius sexus Cyprinos, nec mares nec feminas, et hos forte esle, quos sponte nasci Rondeletius auctor est. Idem Gesnerus hac quoque forma Cyprinum alium captum esle testatur in Acronio sive Constantiense lacu, prope Retz, duos dere dodrantes longum in praesentia illustris et Generosi viri Comitis Wolff de Schamburg. anno salutis 1545. idibus Novemb. Picturam ad se misisse Archillem Pyrminium Gassarum medicum eo tempore praestantissimum. Pronam partem nigro colore pictam fuisse, latera fusco, supinam luteo. Sepctabilem in eo praecipue faciem, aemulam humanae latitudine sua, nec non oculis, ore, naso buccis ac mento. Haec scripserat, cum eundem piscem Raphael Seilerus iuvenis Augustanus clarissimi medici Geryonis filius, cum omnimoda eruditione. tum iuris scientia et comitis Palatini dignitate nobilis, pictum ad eum deduit, cum descriptione huiusmodi, Piscem hunc omnino qualem depictum mitto, fuisse captum in flumine Austriae (quod vocant die Eris) in ditione comitis Iulii de Hardegg prope urbem Retz anno 1545. mense Octobri, viri quidam eruditi et graves, mihi veluti testes oculati confirmaverunt. Faciem non aversam, prout reliqui, vel obtusam sedrepressam, ob aliquo in planum aspectu tendente, cuym temporibus utrimque latis, oculis binis, naribus, ore, mandibula, omnia effigie humana habuit. Pinnis, squamis, cauda, totoque corpore posteriore, ipsaque adeo magnitudine atque colore Carpam praese tulit. Rete captus est solus, et ob raritatem ac maxime quod sensibus etiam ignotus eslet, diu conservatus, et veluti miraculum quoddam passim asportatus.
[Note: TAB. XXIX. 5. Aldrov. de Piscib. l. 5. 6. 42.] CYprinus latus Germanis Bresem, Italis Scarda seu Scardula dicitur. Bellonius Abramidem veterum nullo fundamento adiecto arbitratus est. Cyprino adiungitur, quia est squamis, corporis sepcie et vita similis. Piscis est maximus et latissimus, capite parvo procorporis magnitudine, dorso repando et cultellato, corpore compreslo, squamis magnis tecto. Linea a [Orig: à] branchiis ad caudam ducta curva est. Ad branchias pinnae duae sunt, in medio ventre duae aliae, ab excrementi meatu alia ad caudam continua. Huiusmodi pisces in lacubus maximis nascuntur. Vidit Rondeletius in Arverniaelacu quodam istiusmodi pisces, qui binum cubitorum, pedum totidem latitudinem aequarent. Nostro in foro copiosissime [Orig: copiosissimè] prostant: minores Scardas, maiores propter dorsum insigniter repandum Gobbos quasi gibbosos nuncupant, suntque pedales plerumque bipedales rarissimi. Scribit Gesnerus vadum anare argillosum, vel albicanti argillae simile: ideoque in lacu Tigurino non passim, sed superiore eius parte capi. Stagnantibus a. aquis praecipue [Orig: praecipuè] delectantur, illicquemuco, luto, herbisque vescuntur. Quare in iis tantum capiuntur fluviis, qui tar dius fluunt, turbidque sunt, et crassiore aqua, qualis est Araris: multi item in Gallia Belgica: nec in his ad eandem unquam magnitudinem accrescunt, ad quam in lacubus et stagnis. Mirum quod narrat idem Gesnerus, nimirum quendam in Polonia permultos horum piscium coniecisse in piscinam quae mox superveniente hieme tota congelata esset: et cum parendi con vivii causa, remoto gelu pisces capere vellet, ne unum quidem invenire potuisse: sequentia. vere rursus omnes apparuisse. Ad hosce latos Cyprinos referri debet piscis huiusmodi e [Orig: è] Polonia missus, ubi Kloszcz dicitur, totus ex subcaeruleo ad violaceum vergens, exceptis pinnis et cauda quae albicant. Pinna quae ab ano est longiorem et in exortu latiorem quam pars est, àpictore puro, expressa est. Habentur a [Orig: à] quibusdam in pretio in Arvernia imprimis, ubi in lacu quodam magni et pingues capiuntur. Nonnulli partem in eis mediam expertunt; alii plus molestiae ob minutissimas spinas inter edendum quam voluptatis afferre arbitrantur.
[Note: TAB. XXIX. 5. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 43.] GEsnerus ex relatione Kentmani, tria huiusmodi piscis genera in Albi reperiri tradit. Primi generis pisces esse parvos, tenues, latos, colore sub aureo, cui circa dorsum fuscus admiscetur. Dupla eis ad latitudienem longitudo, caput parvum. Pinna dorsi et cauda fusci coloris sunt: reliquae vero [Orig: verò] quinque pinnae, e [Orig: è] fusco punicei. Squamae ut in Cyprino. Genus hoc Miseniparvum cognominant, kleinkarass, vel a [Orig: à] colore Giblichen. Vivaces sunt admodum. Episcinis et stagnantibus aquis in Albim veniunt. Raro octo digitos longitudine excedunt. Vescuntur gramine et argilla, ut et reliqui huius generis pisces: quamobrem magis amant piscinas, quam [Orig: quàm] fluentes et lapidosas aquas, propter vadum herbosum et argillosum. Itaque rarius in Albi reperiuntur. In piscinis quidem multiplicari eos non patiuntur domini, impediunt enim incrementa et saginationes Cyprinorum, quos a [Orig: à] pabulo depellunt. Alterius vero [Orig: verò] generis karas, aliquanto crassiores et longiores sunt. Squamas similiter ut praedicti velut Cyprini, e [Orig: è] gilvo seu flavo nigricantes habent: vocantur autem Halbkarass, id est dimidii Carasi, quoniam e [Orig: è] Caraso et carpa veluti compositi videntur. Hi quoque ut primi generis Carasi, et piscinis aut stagnantibus aquis Albim ingressi, pariunt in eo et crescunt. Utrisque caro est subflava, et in ciboviscosa, quomodocumque parata.
Quo diutius vero [Orig: verò] in Albi immorantur, eo sapidioris solidiorisque carnis evadunt. Tertii demum generis Carasi tenuiores et latiores sunt, quam dimidii nunc dicti, similes primis sed maiores et pulchri, candoris argentei, habentque pinnas parte supina rubentes, superior vero pinna cum cauda obscurius e [Orig: è] fusco punicea est. Hi pisces in Albi nascuntur, non aliunde (ut praedicti) ingrediuntur. Pariunt primum lunio mense, secundo [Orig: secundò] Ianuario, sicut et superiores, quibus temporibus etiam praecipue [Orig: praecipuè] capiuntur. Mediocriter augentur, utsesquilibres aliquando aut bilibres capiantur. Assarisolent et in pretio habentur. Feminae ovis gravidae, elixae etiam in aqua ad iuris fere [Orig: ferè] consumptionem, vel copiofc butyro ad ius sub finem adiecto, non displicuerint. Est in Frisia orientali piscis, quem karutz appellant. Carpa multis partibus minor, tergomagis arcuato et gibboso. Sexies in anno parere unanimiter affirmant, uqi ipsum in vivariis fervant.
[Note: TAB. XXVII. 7. Aldrovand. de Piscibus l. 5. c. 44.] DE BALLERO ita Aldrovandus. Aristoteles Ballerum inter fluviatiles et lacustres bis meminit. Ballerus, inquit, et Cyprinus et ceteri fere omnes, cum parturiunt, undi se intrudunt. Et alibi: Ballero et Tilloni lumbricus canis exortu inascitur, qui debilitat, cogitque ad summa stagni efferri, qua aestu intereunt. Hunc Rondeletius eum esse conicit, qui a [Orig: à] Lugdunensibus, et lacum qui in Allobrogibus sunt, accolis Bordeliere nominatur, quod littora semper sectetur et quaerat. Bord enim littus significat. Ceterum cur Ballerum faciat, nullum adducit argumentum, nisi quod vita et moribus a [Orig: à] Cyprino, quo cum nominatur ab Aristotele, non differat. Vilis est piscis. Strymonis amnis accolae vulgo Plestyam teste Bellonio vocant, in Macedonia ad Pischiacum lacum, ubi plurimus est, modo Platanes, modo Plestyam, modo Platogniam. Hollandi, apud quos cum ob copiam, tum quod per se insipidus fit, vilissimus habetur, een Bleye. Bramae, inquit Rondeletius, tam similis est, ut parum cautis pro Bramis saepe [Orig: saepè] vendatur, sed ab iis magnitudine corporis et squamarum differt et pinnarum et caudae colore. Est igitur Ballerus capite brevi, ore parvo, sine dentibus, sed horum loco ossa habet aspera: sine lingua, sed palato carnoso: Plinnas duas habetad Branchias, duas alias in medio ventre, ab excrementi meatu unicum ad caudam usque in dorso aliam. Posteriores pinnae cum cauda rubro colore perfusae sunt, ut in Percis fluviatilibus videre est; quae in dorso est, nigricat. Linea a [Orig: à] branchiis ad caudam curva producta est. Branchias quaternas habet, os in medio palato, ex adverso sita sunt ossa duo loco inferiore, altera parte serrata, quibus contrario occursu cum palati osse herbae atteruntur. Ventriculum parum habet, intest in a pinguedine oblita, hepar ex albo rubescens, in quo fel viride splenem rubrum. Multis spinis abundat, frequentes squamas habet, rotundas et tenues. Tergus eius nigricat, venter candicat. [Note: Bell. de Aq. l. 2.] Oculorum pupillam Bellon. non ut in aliis nigram, sed veluti crystallinam esle aserit, iridem vero albissimam, ac tredecim squamarum ordines utrinque in lateribus habere.
[Note: TAB. XXIX. 7. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 45.] TIncam vulgatissimum ubique terrarum piscem, a [Orig: à] solo inter veteres Ausonio memoratum, ab aliis quod nullo intretio fuerit, neglectum, Iovius existimat. Bellonius Aristotelis yu/lwna, quem Gaza Fullonem vocat Dorionis apud Athenaeum gnafea=, id est Fullonem dici, crdit: metuo ne perperam. Non tantum n. [Abbr.: enim] Tincae decocto, sed et aliorum glutinosorum piscium, Ichtyocollae, Anguillae, etc. maculae eluuntur. Fullo quoque Aristoteli marinus piscis est. Tincam inter fluviatiles et Lacustres reponimus. Maenam non esse, quod Platinae placet, vel ob ultimam hanc rationem, quia marinus est, certum est. Quid si vero [Orig: verò] , inquit Aldrovandus, Romanam vocem esse dicamus,
à quasententia idem Iovius non videtur declinasse. Celebratur enimapud Ciceronem, quidam facetus orator Placentinus cognomine Tinca, fortassis, inquit, ab hoc pisce cognominatus, quemadmodum Florentiae Laurentius Medices senior, uti erat perurbanus, cuidam celebris familiae civi, se domi Tincem ingentem exquisita arte coctam falso iactanti, Tincae cognomen, quod illi postea fuit aeternum, indidit. Quemadmodum Merula ob similitudinem cum Tinca, item Callarias noster, Tinca marma vocar meruerunt, quid vetabit, si Tincam etiam Merulam palustrem dixerimus? Hoc sane [Orig: sanè] nomine usus est doctissimus Scaliger his verbis: Ausonius sui temporis secutus plebem, usitatis nominibus, pulcherrimum poema [Orig: poëma] non est veritus inficere potius, quam aut ipse in ambiguo versari, aut iactare Auctorem in obscuro: sic Alosam pro Clupea sive Thrissa, Tincam pro Merula fluviatili posuit. Habet quibus cum Cyprino similis est, habet item quibus cum plurimum ab eo discrepat. Corporis enim specie, pinnis earumque situ, et palato carnoso cum eo convenit: squamis vero [Orig: verò] non item. Hae Cyprino maiusculae, Tincae vero perquam exiguae tenuesque et muco semper obductae: adhaec Tinca iuxta oculos circulum habet rubrum qui in Cyprino flavescit. Color omnibus haud idem, aliquae enim subalbidae sunt; plurimae ex albo flavescentes, nonnullae virides, quae vero [Orig: verò] in maris degunt paludibus, ut in multis Hollandiae locis, subnigrae sunt. Ausonius viridem dixit, cum plerumque flavescat potius. Rostrum habet breve acretusum: os fere rotundum, ad ventrem inclinans, plane [Orig: planè] edentulum, at pro dentibus serrata osla. Ex utroque oris latere, ubi inferius labrum superiori committitur, appendix pendet, ut in Cyprino, cuta cea, rotunda, brevis, mollis, aclubrica adeo [Orig: adeò] , ut numquam explicetur, conspicuave fiat, in digitis comprehensa extendatur. Oculi sunt magni et aurei. Pinnae binae sunt ad Branchias, totidem aliae in ventre, a [Orig: à] podice una, in dorso alia brevis sine aculeo. Cauda in latam pinnam desinit. Branchias habet quaternas duplices, lapillos in capite Auratae et reliquorum marinorum more, binos exiguos. Stagnantes potius quam currentes aquas amat, ideoque in stagnis, lacubus ac paludibus quam [Orig: quàm] in fluminibus frequentior, et inter arundines ulvasque plerumque victitat, omnique anni tempore hisce in locis capitur. Erivis a. Flumina maiora quandoque intrat, sed degunt maxime [Orig: maximè] , ubi vadosa sunt, vadumque ipsum limosum. Gregalis est, putrescentis limi sor dibus vescitur, carne nequaquam. De amiritia eius cum Lucio supra dictum est, quibus si lubet, adde, quod cum Lucius in ceteros tyrannidem exerceat, a [Orig: à] Tinca quasi beneficii memor, prorsus abstinet. Cum occiditur, diu supervivere fertur. Usum in cibis quod spectat, insuavem habent carnem, quia impurum et damnatum alimentum: ideo commune est apud Italos mulier culas diverbium. Nessuno mangia Tenca, chefehre non sente, et Ausonius vulgi solatia dixit. Diebus tamen canicularibus inprimis noxiae putantur, quamquam Marsicana e [Orig: è] Tucino lacu, qui nunc Celanus, quae labio inferiore trito, quod fsaxos eius loco volutentur, a [Orig: à] vulgaribus distinguuntur, laudantur: nec non illae, quas parvus lacus quarto decimo ab urbe lapide, apud Bacanam silvam, profert. Hac teste Iovio, nobilis quidam propinalis lautitiae studiosissimus, autumno captas, allio laridoque contritis, additisque odoratis oleribus et multo aromate, in teganis ad vaporem tepidioris furni [Orig: furní] felicissime percoxit. Laudatur denique Thrasymena Tinca, de qua idem Iovius: Cum in cena Leonis X. Pontif. discumbentes, pelagios pisces vario iudicio certatim atque impensius laudarent, nobilis quidam Florentinus Tincis fortasse solum assetus, extollatis, inquit, convivae, ut lubet marinos pisces: ego certe [Orig: certè] Trasymenam Tincam conditam leucophag, his vestris Triglis, Spigolis et Rhombis praetulero: quo suo insulso dicto lacrimas omnibus prae risu excussit.
Veteres medici (inquit Medicus quidam apud Gesnerum) ad sopiendos capitis et artuum dolores, torpedinea admovebant, quarum loco a [Orig: à] mediterraneis Tincae forsan usurpari potuerunt. Sunt quinon febrientium modo aestus Tincis pedibus subditis, seu alligatis vivis temperari, sed idem remedium adversus arquatum etiam morbum proficere putent. Iovius quoque scissas per dorsi longitudinem, pedum et manuum plantis applicatas, ardentis febris ardoribus plurimum adversari, quosdam tradit putare ex secta Iudaeorum, qui quamquam sordidae admodum, inquit, et ridentibus aliis talia experirentur, aliquando tamen ipsis aestuantibus exoptata blandimenta feliciter attulisse comperti sunt. Monet vero Rondeletius, ut id opportune [Orig: opportunè] fiat, quod alioqui non modo nihil profuerit, sed contra maxime [Orig: maximè] obfuerit. Frigiditate siquidem intro repellente ac magis constringente augeri incendium. Alii ictericorum iecori aut umbilico vivam imponunt. Ictericis aliqui Tincam viventem alligant umbilico, donec immoriatur, postridie rursus aliam alligant, idque etiam certo die repetunt. Tinca immortua intus ac foris veluti croco tincta redditur, et plerique hoc remedio restituuntur. De felle hoc ex libro Germanico manuscripro habet Gesnerus: Fel de Anguilla, Thymallo, Tinca et porcello lactante, misce ad aurium remedia. Hocenim infuso, pelliculas rumpes, fluxiones curabis, vermes aurium occides.
[Note: TAB. XXIX. 10. Aldrovand. de Piscibus l. 5. c. 46.] LUgdunenses, inquit Rondeletius piscem qui in Arari invenitur, Lotam vocant, qui a [Orig: à] Gebennensibus Motella quasi Mustella nominatur. Si quis Mustellam lacustrem vel fluviatilem appellaverit, non inepte [Orig: ineptè] mea quidem sententia fecerit, modo non eam accipiat, quae ex mari fluvios petit, qualis est Mustella Ausonii, qui Mustellae nomine Lampretam nostram stram describere videtur. Lota Piscis est fluviatilis et lacustris. Mustellae marinae vulgari, de qua alibi diximus, similis admodum, nisi esset corpore rotundiore et spissiore. Ex maxillae inferioris extremo pilus unicus veluti ex mento barba propendet, nullus in superiore eminet, ut in marina. (Gesnerus tamen in suis putat etiam supra duos pilos esse, sed in mortuis fere [Orig: ferè] latere, ut in maxima observavit.) Pinnis quatuor natat, duae sunt ad Branchias sitae, duae in ventre, ab ano unicam continuam habet ad caudam, huic aequalem et similem in dorso, quam praecedit alia pinnula. Cauda mucroni gladii figura similis est. Parvulis squamis corpus tegitur, quod e [Orig: è] ruffo fuscum est, et maculis nigris undulatim dispositis conspersum. Dentes parvulos et tenues habet. Muco oblita et lubrica Lota est, ut Anguilla. Ventriculum parvum habet cum multis appendicibus, intestina convoluta; hepar albicans, in quo fellis vesica, quae ex viridi flavescit, splenem rubrum, vesicam oblongam aere plenam, branchias quaternas et duplices. Nascitur in lacubus et fluviis leniter fluentibus, ut in Arari. Hepar pro corporis ratione magnum est, et delicatum habetur. Ova noxia, quemadmodum ova Barbi, quae ventriculum laedunt et alvum turbant. Caro tot a [Orig: à] Lugdunensibus habetur in pretio.
[Note: TAB. XXX. I. 2.] INter Lacustres pisces censentur, Umbla, Trutta, Lacustris, Carpio, Lavarelus Allobrogum, Bezola, Albula, Albus Salviani, Farra, Pigus,
Sarachus, et Schilus. Umbla, quasi umbra, quod haud exiguam cum umbra fluviatili similitudinem habeat, dicitur. Rondeletius Salmonem lacus Lemani, quod corporis specie, pinnarum numero, situque et partibus internis. Salmonem referat, vocat. Helvetii a [Orig: à] Colore circa ventrem rubicundo, Rotele nomen indidere. Duo eius esse genera magnitudine maxime differentia in Lucernensi lacu Gesnerus tradit. Maiorem circa Bielam Rott, alicubi Roote appellari: a [Orig: à] Sabaudis Routte; circa Lemanum vero Umble minorem diminutivo nomine Rotele privatim dici. (Est et alius in Suevia et circa Augustam Rotele dictus, sed fluviatilis, non lacustris piscis, Truttis quoque affinis, Germanis ceteris fere [Orig: ferè] Huch nuncupatus, quo de suyl loco diximus) Sabau diae circa Bielam Ronson vel Bondelle, illo nomine colorem indicari, hoc forte bonitatem. Denique piscem qui in lacu Bavariae Ammersee vocatur, Germanice ein Pitzling, non alium Umblam minorem videri: conferri enim Salmoni parvo; et a [Orig: à] dorso usque ad media latera coloris lutei esse dici, adeoque tenerum, ut statim extra aquam exspiret, nec in alio ullo eius regionis lacu inveniri. Umblamaior corporis forma partibusque omnibus Salmonibus et Truttis similis est. Oshabet magnum, dentes vero non solum in maxillis, sed etiam sex magnos in lingua. Caput livescit, branchiarum opercula argentei sunt coloris in extremo aurei. Magis albicat qu minor. Nullis suggillatur lituris, unicam esse parvam tergoris pinnam Bellon. scribit: Rondel. tamen non longe a [Orig: à] caudç exortu aliam sed admodum exi guam depingere [Note: Bellon. de Aquatil. l. 2.] videtur, et ipse Bellon. eandem in icone exprimit, et mox puto apophysim carnosam vocat. Idem Bellonius iuxta ventrem, pinnam (in impressis codicibus branchia legitur sinesensu) utrinque unam esse ait, sed quam necipse, nec Rondeletius quoque pingit: duas sub ventrehuic oppositas, omnes sine aculeis: postremas piscem in duas aequales partes intersecare, sed partem quae ad caput est, paulo longiorem esse. Cutim adeo glabram esse, ut squamis carere videatur. Tergus prae multo livore opacum apparere: ventrem prae albedine uti argentum micare: apophysim carnosam habere supra caudam. Umbrae, Truttarum, etc. more. Quaternis praeditam esse dentium ordinibus in palato serpentium more, linguam osten dere aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exsertis et hamatis senis, vel eo pluribus communitam, praeter hoc maxillam etiam inferiorem parvulis aliis exsertis et parum falcatis in ambitum vallari, branchias habere utrimque quatuor: latera eius virgula recta secari utrimque per medium corpus, parum repandum versus ventrem. Tres aut quatuor dodrantes plerumque longa est. In Lucernensi lacu brachii fere longitudine excrescere Gesnerus testatur, et Rondeletius duos aliquan do cubitos longas a [Orig: à] Lemano lacu Lugdunum advehi. Minor Umbla (ut idem Gesnerus refert) dodrantalis plerumque aut brevior, pedem raro excedit, autsi amplius, increscit. Vidi n. [Abbr.: enim] inquit, aliquando palmos quinque longam. Octobri mense in Lacu nostro captam corpore latiusculo, numquam tamen Umblae maioris magnitudinem attingit. Ventre turgidulo aliquando spectatur, propter vesicam nimium inflatam. Est a. vesica ei oblonga, ut Albulis, non distincta per medium. Dorsum totum cum dimidia laterum parte subroseum: Inferiora latera albicant. Venter albissimus est: caudae color idem, qui dorsi pinnulam mollem et parvam, ut Truttae, dorso extremo gerit. Maxillis est dentatis. Spinas etiam ceu dentes in lingua habet. Pinnae omnes partim subalbent, partim crocei coloris sunt. Branchiae quaternae. Lapillos in cerebro habet. Mares ventre, pinnis et cauda [Orig: caudâ] magis rubent, feminae candicant: eaedem capite superius et dorso magis virent. Non tantum in Lemani lacu, sed et in aliis capitur. Vescitur pisciculis, quisquiliis et aliis. Si vel parum saucietur, velut moribunda supernatat. Capta quam primum aquas reliquerit, exspirare traditur. Carne est suavi, sicca, et cum senuerit dura, et quae multorum iudicio Asellis, imo saxatilibus succedere queat. Pinguis potissimum apud Allobroges capitur tantique fit, (inquit Bellonius,) quanti ditiorum bursa aestimare potest. Commendatur ab Helvetiis Novembri
mense, et alias [Orig: aliàs] circa initium Decembris: quo tempore Gesnerus ova habere ait bona et slida, tardins vero caro eius insulsa, pinguiuscula et flaccida apparet et ova dilutiora sunt. Tempore partus mensis inepta est. Cum elixatur, vino prius fervido inicitur, ne nimis mollis reddatur. Apud Allobroges pastitiis in cludi Bellonius refert.
Facit Rodeletius alterius mentionem, quam Lemani lacus accolae Umble chevaliere forte ob magnitudinem, praestantiam et robur nominant. Neque vero [Orig: verò] a [Orig: à] superiore solum differt, vel sexu, vel aetate, ut ex sequenti descriptione perspicuum fiet. Est igitur hic piscis Salmonibus et Truttis, quem vulgo Salmonatae dicuntur, similis, rostro recurvo, quo a [Orig: à] superiore differt, id n. [Abbr.: enim] longius habet et acutius. Maxillae inferioris extremum incurvum in maxillam superiorem, eius rei gratia excavatum recipitur ut in Salmonibus videre est. Maxillae lineis multis distinctae sunt. Dorsum ex caeruleo nigricat. Venter aureo colore est. Hepar flavescit, in eo fel: splen nigricat. Ventriculus gulae subiectus est, longus, spissus, cuius innumerabiles sunt appendices, quemadmodum in superiore. In insignem magnitudinem excrescit. Carne est sicca et dura: in assulas dividitur, quae Caryophyllis confixae in craticula assantur, et oleo sive butyro irrigantur. [(transcriber); sic: ] Paratur etiam hic piscis Truttae modo. Caput maxime commendatur, ut Salmonis.
[Note: TAB. XXX. 3. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 59] QUam nos Truttam Lacustrem vocamus, eam Galli Truttam Salmonatam, Rondeletius Salmonem lacustrem vocat, cumque Truttis vulgarib. grandior sit, Salmone minor, Sarionem ab Ausonio dici Bellonius et Rondeletius opinantur. An sit Anchorago Cassiodori, quod Gesnerus opinari videtur, superius diximus. Ex Truttarum genere esse. Salmonique similem cum ex corporis forma, partiumque externarum et internarum similitudine, tum ex nomenclatura Gallica notum est. Differt a [Orig: à] Salmone magnitudine et maculis. Minor n. [Abbr.: enim] et maculas in lateribus purpureas, multo quam Salmo copiosiores habet Truttae, item quae in fluviis rapidis et limpidis inveniuntur, non sunt adeo maculosae, magnitudineque, succo, carnis colore et substantia multo inferiores. Umbla vero nullis ut dictum est litturis suggillatur. Gesnerus hunc piscem diligenter intuitus, his verbis describebat: Squamulis tegitur minimis, bene dentatus est, et lingua ent uttimque dentibus munitur. Caput colore nigro, caeruleoque mixto, dorsum partim glauco, partim subnigro, partim caeruleo, partim subviridi. In lateribus puncta nigra. Pinna in medio dorso multis nigris maculis variatur, reliquae albent. Habet et ultimam illam dorsimollem pinnulam, ut teliquae Truttae: Branchias quaternas. Appendices non toto circuitu intestini, sedab una tantum parte magnas, oblongas, bipartitas, utrimque circiter 18. habet, et alias sex separatim ex opposito, ventriculum seumaius intestinum versus. Haec ille. Ad duum triumve cubitorum magnitudinem accrescit, in Lario lacu ad 50. quinimo, Iovio auctore, ad 100. etiam libras. Initio aestatis caro eius rubere in cipit, duratque is color usque ad Augustum, vel saltem ad Divi Iacobi diem, quo tempore partu iam absoluto, colorem rubicundum amittit. Gesnerus loco differre invicem istiusmodi lacustres testatur; alias n. [Abbr.: enim] in vado ipsius aquae degere, praesertim argilloso, hasque magis pinguescere, et pa lato sapidiores esse, alias circa summas aquas, ubi muscas appetunt, minus pingues et vilioris pretii: illas apud suos Grundforine, has Schwabforinen appellari. Duo item genera capi in montanis lacubus quos Athesis facit, quorum unum ab aureo colore Goldforinen, alterum a [Orig: à] nigredine Schwartzforinen appelletur.
De loco et natura huius piscis ita Aldrovandus. Lacustris piscis est, sed qui ex lacubus fluvios quandoque subit certo tempore, instante nempe partu. E Lemano in Rhodanum ascendere aiunt vere, inquit Gesnerus, ut et circa Sedunum capi: at in Tigurino et Acronio lacubus neque eodemptempore migrare putat. Acronii lacus incola paritura ad Rheni influentis ostium ascendit, ubi cum pepererit, rursus
descendit. Conferri aiunt hunc piscem iunipero, nam sicut haec tertio demum anno fructum perficit, ita etiam eius fetus ad tertium usque annum crescens, perficitur: parere plerumque Iulio et Augusto, alias citius tardiusve, prout caelum magis minusve calidum fuerit. Iam vero magno licet sit corpore, sua [Orig: suâ] tamen natura [Orig: naturâ] agilis quoque est, aliarum Truttarum more. Tradit Iovius sese audivisse maiores istas Truttas lacus ripis lascivo excurso ex. tremos arenae margines aliquando iusti passus longitudine prosulcasse. Laudantur vehementer in cibis, Carnem habent solidam, rubicundam, etsaporis optimi: aliquando tamen prae nimia pinguedine nauseam movent, et mortuae paucissimis horis, que pinguis illa teneritudo quam saepissime [Orig: saepissimè] computrescant, gratiam saporis amittunt. Larianae multo succo corpora replent, et genitalem humorem copiose [Orig: copiosè] suggerunt. Praeferuntur, si Iovio credimus, Soranae aliis, in Acronii lacus parte inferiorte captae, illis quae in superiore parte capiuntur: item quae circa fundum pascantur, iis quae circa summam aquam. Ab Helvetiis Februario commendantur, ab aliis simpliciter aestate, dum pulpae earum rubent. Spinae dorsi et Caudae assae, vel principum mensis inferuntur.
[Note: TAB. XXIX. 2. 3. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 50.] QUi sit apud Veteres Carpio, ignoratur, Moderni quidam in solo Benaco lacu reperiri, et a [Orig: à] carpendo auro dici aiunt. Alii ablata [Orig: ablatâ] priori syllaba [Orig: syllabâ] , Pione vocatum fuisse, ac tandem Carpione quod cum quidam piscem edisset, careque supputanti solvisset, care [Orig: carè] se Pione edissere diceret, perhibent Fracastorius a [Orig: à] carpo nauta, a [Orig: à] Saturo Benacum traiecturo, quod aurum ipsi extorqui vellet, in carpionem mutato derivat. Lacustri potissimum Truttae congener statui potest. Nam et corporis figura [Orig: figurâ] , partium numero et carnis sabstantia [Orig: sabstantiâ] ei similis est: punctisque similiternigris notatur, ac denique pinnulam dorsi posteriorem mollem, ut illa habet. Evidentibus tamen ab ea [Orig: eâ] interstinguitur notis. Prominentiori enim rostro, maioribus oculis, candidiore et turgidiore ventre, ac nigricantiore dorso est: magnitudo Truttae lacustri duorum triumve plerumque cubitorum, cum Carpio pedem excedere numquamvisus sit. Dentes habet non in maxillis solum, sed etiam in palato et lingua, squamis tegitur tenuibus. Ventrem habet candidum atque argenteum, dorsum subnigrum. Qui ab Aldrovando exprimitur, lateribus est fere [Orig: ferè] rubicundis, intensius vero [Orig: verò] rubet linea [Orig: lineâ] corpus dividens. Ventre pinnisque candicat, Tergus ad caeruleum inclinat. Solius Benati lacus alumnum esse omnes aiunt: negatque Petrus Bembus alibi capi, huncque piscem capere atque cognoscere Friderico Imperatorivoluptati fuisse. Atqui Salvianusrevera reperiri nascique asserit in parvo et limpido lacu, haud procul ab Alvito Campaniae oppido ex-oriente, (vuigo illago della posta appellato) ex quo Fibrenus fluvius exoritur: esse tamen Benacinis minores, et vix libram unam implere: Profundiora aquae loca amat. Pisciculis vescitur et quibusdam lacus recrementis. Bellonius Phryganii edacem esse tradit. Auro vesci paulo ante negavimus. Carne est duriuscula, siccaque, minime glutinosa, rubescente, Truttis et Salmonibus simili. Plus aequo servatos cont abescent et deteriores fieri aiunt, id quod et multis aliis piscibus accidit, maxime [Orig: maximè] iis qui delicatiore et friabili sunt carne: quamobrem Benaci accolae, in sartagine frixum, foliis involutum, aceto in quo aromata prius ebullierint, irrigatum, per proximas urbes circumferre, quem condiendi modum vulgus ab hoc pisce acarpionare, alii amarinare nuncupant. Platina spinam in capite gerere scribit pernitiosam, eamque inter edendum cavendam: cuius tamen apud alios nulla mentio est.
[Note: TAB. XXX. 4. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 51.] LAvaretus a [Orig: à] munditie et candore, quod numquam sordidus sit,
nomen sortitus est. Bellonius ex Truttarum genere esse ait, at Rondeletius, Salmonum, Truttarumque generi adiungendum suaderet, inquit, pinnula illa dorsi posterior adiposa Salmonum et Truttarum generi propria nisi multa alia reclamarent, ut oris constitutio Thrissis quam Salmonibus similior. Os sine dentibus, caput compressum, corpus maculis carens, caro mollis et candida. Quamobrem Lavaretum inter Salmones (Truttasque) et Alosas, ambigere iudicat. [Note: Bellon. de Aquatil. l. 2.] Bellonius exactissime [Orig: exactissimè] delineavit his verbis: Piscis Lugdunisatis co. gnitus, Umbrae similimus, nisi simus esset, dentibusque omnino careret: Bisulam (Bezolam) tamen vulgarem magis refert: sed Lavaretus numquam pedem excedit, neque crassior est eo quod pollex et index capere possunt. Capite est oblongo, squamis tenuibus, albis, atque ut in Trutta parvis exiguam in tergore gerit pinnam, duas ad ventris latera utrinque circa branchias, ac totidem sub ventre ei oppositas, quae tergoris fastigium occupat: aliam quoque parvam in eo interstitio, quod est inter caudam et anum, quae omnes nigricantes apparent. Linea a [Orig: à] supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurna, pinnisque ad extrema nigris, fimbriatis ao laciniatis. Ventre laxo et praegrandi, ut in Trutta. Hoc item a [Orig: à] Ceteris piscibus differt, quod nare est recurta, atque (ut in Harengiis ac Logiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labiis nullum dentium rudimentum ostendentibus, appendice glabra ac carnosa cauda insidenti, in Umbrae modum. Neque tamen dentibus caret: ossiculan. ad eius fauces atque oesophagi ingressum utrimque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, ut in Themolo, comminuta. Branchia illi sunt utrinque quaternae ac simplicissimae, quarum extrema, quae capiti inhaeret, reliquis sane minor est, nullis lateribus maculis est insignitus, totumque huius piscis corpus, dempto tergore argentum est. Verum tamen si ad eius internas parres advertras, costas quinque et triginta utrinque connumerabis, cernesque cor illi esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, unius tantum lobi, ut in Exocaeto et Delphino, in cuius latere dextro fellis vesicula adsuta est. Line a [Orig: à] sinistris apophysibus et stomacho incumbit. Intestina nullas habent revolutiones. Nam gula usque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, acsursum quidem reflexus, duodenum parit a [Orig: à] dentibus suffultum, in cuius gibbo innumerae apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar Apyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circumductum, recta [Orig: rectà] ad anum tendit. Vulvam utrimque bicornem habet, tenuibus ovis conspicuam. Cetera in congeneribus piscibus describentur. Lacum Allobrogum, ut Burgetii et Aequibeletii proprium Rondelerius facit. Bellonius ex Lemano quoque adferri scribit. Caro ei candida, mollis, suavis, minime [Orig: minimè] glutinosa, boni succi, mediocriter nutriens. Bellonius in tantis in Gallia delitiis haberi scribit, ut regiorum oeconomorum chartae frequenter inscriptum habent.
[Note: TAB. XXV. 5. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 52.] BEZOLAE nomen huic pisci lacus Lemani accolae dedere, Bisulam Bellonius dixit. Latine Cephalum vel Mugilem Lacustrem, vel potius Leuciscum Albulamve lacustrem appellare licebit. Bellonius semeltantum huius piscis meminit, Lavaretum Bisilam magis quam Umbram referre inquiens. Sed Rondeletius exactius, ut Lavaretum, inquit, Lacus Burgetius, et Aequibeletius ferunt, ita Lemanus Bezolam vulgo dictam, non admodum dissimilem, nisi quod colore minus est candido ad caeruleum inclinante: rostro acutiore, capite minore, ventre lationre et prominentiore. Nullum piscem reperias, cum quo melius comparari possit, qu cum Harengo, quam in marinis depinximus. Carne est molliore quam Lavaretus, et ab eo saporis suavitate et succi bonitate multum separatur, nec in pretio habetur. Proprius est Lemani lacus.
[Illustration:
Umbla maior. Grose Rotelen [Orig: Rötelen] .
]
[Illustration:
Umbla min. Rotelen [Orig: Rötelen] pitzling.
]
[Illustration:
Trutta Lacustris, Trutta Salmonata. Grund fohrin [Orig: föhrin] Seefohrin [Orig: Seeföhrin] .
]
[Illustration:
Lavarctus Albula Adel. fisch.
]
[Illustration:
Albula Carulen Lacustris Betzola. Blauling. Bratfisch.
]
[Illustration:
Albula. Lacustris. Gang fisch.
]
[Illustration:
Alb, minima. hegling.
]
[Illustration:
Albula Parva. Albelen weis gangfisch.
]
[Illustration:
Alburnus Albus Salviani Weis. fisch.
]
[Illustration:
SQualus. Ein Art hering.
]
[Illustration:
Farra albula lacustris species.
]
[Illustration:
Farra. Alius. generis.
]
[Illustration:
Carpio Benaci. See. fohrin [Orig: föhrin] .
]
[Illustration:
Clavatus. cuprutus Piga Dorrissrachsmen
]
[Illustration:
Schillus Schiell. Nagmul.
]
[Illustration:
Agonus. Welsche Agunen.
]
[Illustration:
Chalisi altera Rondeletii. Ein Heringart in Siessen Seen.
]
[Note: TAB. XXX. 7. 8. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 53.] Albulam parvam non sui generis piscem esse, sed Albulam sive Beozolam caeruleam secundo tertiove suae aetatis anno ita vocari, quidam opinantur, quibus piscatores nostri, inquit Gensnerus, contradicunt quod caeruleos observarint secundo etlam ac tertio anno forma coloreque a [Orig: à] genere Albularum (de quibus hic loquimur) differre. Cognatus est hic piscis ceteris lacustribus albis. Nam et species et sapor fere omnium non dissimilis est. Albula magis quam Bezola albicat: cauda tamen et reliquaepinnae, praeter eas quae iuxta branchias sunt, nigricant in extremitatibus. Dorso color glaucus: alicubi tamen purpurei quiddam et caerulei mixtum videtur. Caput ex glauco caeruleum. Inter caput et dorsum color viridis, ceu gemma relucet. Branchiae ei quaternae. Hiemealiquando memini me videre hunc piscem squamis per latera exasperatum, eminentibus per singulas squamas veluti tuberculis. Aiebant hocindicium esse recentium et vivarum. Capiuntur Albulae in summa parte Tigurini lacus, iuxta locum quem Buchberg vocant, diebus fere [Orig: ferè] quatuordecim post diem divi Martini, et ad oppidum Rappersullam circa ipsum divi Martini diem. A partu in lacum nostrum descendunt (sed non tam procul ut ceterae Albulae) usque ad Ver: deinderursus ascendunt tota aestate, usque ad divi Martini diem. Capiuntur etiam in Gryphio agri Tigurini, multo maiores quam in nostro et in Halvillensi Bernensis agri. Augusti et Septembri mensibus praecipue laudantur, quod suaviores eo tempore solidioresque sint. Postea enim pariunt, et mollior earum caro fit, et sucus in feturam consumitur.
[Note: Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 54.] De ALBULA MINIMA sic Gesnerus: Albulam minimam bunc piscem voco, inquit idem Gesnerus, quem nostri Hagele vel Haling, quasi Haleculam appellant. Friburgi Helvetiorum (ut audio) Pfarien, Lucrenae Nachtfisch, quod noctu fere irretiatur ut quidam putant. Sed mihi piscator Lucernensis affirmarit, Nachtfisch vocari Albulam caeruleam anno primo, cum circa diem divi Iohannis aestare iam ad digiti longitudinem excrevit. Tota specie accedit ad illam quam proxime albulam parvam nominavi, sed plerumque minor est, et in capite minus viridis. Si piscem erectum inspicias per dorsum aliquid coloris purpurascentis in lateribus apparebit. Branchiae ei quaternae sunt, pinnulae albent. Ore aperto superioris mandibulae extremitas deorsum tendit. Os habet longiusculum, dentes nullos. Iulio coeunt [Orig: coëunt] . Noctu tantum capiuntur retibus ad passus quadraginta aut quinquaginta demissis. Cum caelum serenum est, altius descendunt cum nubilum, asendunt. Densissimis gregibus prae ceteris Albulis capiuntur, non passim in lacu nostro, sed maxime a [Orig: à] pago Vaedesuilla, usque ad Insulam et versus alteram ripam a [Orig: à] loco Surenbach usque ad arborem longam. Diebus quatuordecim fere a [Orig: à] natali Domini capi incipiunt et immixtae eis Albulae caeruleae aliquot, et mox exspirant. Cum captae mox exspirent, ut recentes habeantur matutino tempore potius ad prandium coemuntur [Orig: coëmuntur] , et assi in craticula quam calidissimi a [Orig: à] gulonibus devorantur, quieam ob causam non universos, sed paulatim alios assari iubent, ut statim assumptis prioribus, fervidi posteriores mensis afferantur. Embamma additur ex aceto, sapa, pipere, sale et potri aut cepae foliis concisis. Placet item recens in iure albo frigido, apio copiose insperso, maxime per mensem Decembrem. Sale idem conditus infumatusque comendatur.
[Note: TAB. XXX. 9. 10. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 55.] ALbus Salviani, Capto lacustris Gesneri est. Quam vis Squalo Alburnove appellato pisci persimilis sit, ab ab eo tamen evidentibus quibusdam notis facile [Orig: facilè] internosci postest. Primum enim etsi uterque latitudinis ratione oblongus appareat, eadem nihilominus utriusque exsistenre latitudie, Albus paulo longior Alburno conspicitur. Deinde rostro acutiore, oculis maioribus ac dorso magis repando Albus est. Nam cum Alburnisensim atque modice, Albi repente ac plurimum a [Orig: à] capire extuberat dorsum. Pinnarum autem tum in lateribus, tum in dorso ac in imo ventre exsistentium, situ ac numero ei cum Alburno conveniente, earundem colore ab invicem discrepant: subnigras enim Albus: subrufas vero [Orig: verò] Alburnus eas habet. Postremo [Orig: Postremò] amplioribus squamis albus tegitur. Ventreque atquelateribus, aeque [Orig: aequè] atque Alburnus candidus atque argenteus est: capite vero ac dorso magis quam ille subviridis. Magnitudine non differunt. Uti enim Alburnus, sic et Albus pedalis, frequens: bipedalis vero [Orig: verò] aliquando tantum reperitur. Lacustris piscis est, non tamen in lacubus omnibus aut eorum quam plurimis, ut Tinca, Lucius, Squalus ac Barbus, sed eorum nonnullis solum [Orig: solùm] reperitur. In Trasymeno enim lacu, ubi etiam Albo vulgo vocato, frequens satis in fine veris capitur. In fluminibus eum reperiri huc usque non observavimus: estque advertendum, ne quispisam eum in fluminibus etiam reperiri contendens, Squalum pro Albo nobis ostendat, in mari nec nascitur, neque ex lacubus fluminibusve ad id descendit. Duram carnem habet Albus, et propterea aegre coquitur. Insipidus adeo est, ut piscium omnium iure vilissimus censeatur. Nec enim ulla condiendi ratione sapidus effici potest. Torrefactus tamen paulo [Orig: paulò] minus ingratus est palato, solumque in aliorum piscium penuria [Orig: penuriâ] eo vesci solemus.
[Note: TAB. XXV. 11. 12. Aldrov. l. c. cap. 56.] FARRA, Fora et Pala quoque dicitur. Lavaretos vel Thrissas refert, ut scribit Rondeletius, magnitudine cubitali, ore parvo, sine dentibus ut in Thrissis, colore cinereo, corpore depresso et lato, squamis, pinnarum situ et numero Lavaretis similis, linea a [Orig: à] branchiis ad caudam recta et candida ducta est. Pinnulam dorsi mollem pinguemque habet, caudam latissimam. Carne est candida et suavi, quae Laveretorum Truttarumque carni non cedit.
Aestate et autumno capitur, hieme in altis gurgitibus latet. Sale conditur et servatur in hiemem. Sic ille. Ceterum monendus est Lector in Rondeletii codicibus diversum piscem, quem in Lemano Vangeronem vocant, huic capit haud recte per librariorum incuriam praefigi.
[Note: TAB. XXX. 13. 14. Aldrov. l. c. cap. 57.] PIsci, quem descripturi sumus, Verbani Lariique lacus accolae pici, Pigi et Picqui, quod clavis suis seu aculeis pungat, nomen imposuere. Rondeletius Cyprianum clavatum, Albertus Vergilladem, quod Vergiliarum ortu apparent, dixit. Cypriano, describente Rondeletio ita est, similis, ut demptis aculeis Cyprianum esse affirmes. Est enim eodem corporis habitu, pinnas totidem eodem in loco sitas, os, oculos, eodem modo carnosum, interna omnia similia habet. Vita item, moribus, sapore, succo Cypriano similis, nisi quod paulo melior est. Salvianus diligenter sic descripsit. Pigus piscis est capite rotundo: rostro obtuso, nec admodum extento, oremediocri et edentulo.
Branchias habet utrinque quaternas, et iuxta eas, pinnas binas, utrinque unam: aliasque in imo ventre, caudae magis quam capiti vicinas. In dorso fere [Orig: ferè] medio una haud magna, nullis aculeis armata reperitur: Imo ventri prope [Orig: propè] caudam alia una etiam minor haeret. Cauda ipsa in falcatam pinnam desinit. Totius figura ni paulo longior esset, ovata censeri posset. Squamis magnis tegitur, ex quarum medio albi et pyramidati aculei, in fine veris et ineunte aestate, enascuntur. Quibus cum primis 40. aestivis diebus horreat, aestate procedente imminuuntur primum, demumque prorsus delitescunt. Quapropter primis illis aestivis diebus demptis, reliquo anni tempore praedictis pyramidatis aculeis omnino [Orig: omninò] caret: unde cum Plinius scribat: Duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbanus appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu exsistuntsquamis conspicui crebris atque praeacutis clavorum caligarium effigie, nec amplius quam circa eum mensem visuntur. Dubio procul Pigum piscem, etsi innominatum eum relinquat, describit, cum is (ut infra monstrabimus) Larii et Verbani lacus alumnus sit, et (uti diximus) in prima aestate (quoquidem tempore vergiliae exoriuntur) eius squamae parte media, clavorum caligarium instar, praeacutae fiant. Habent enim caligares clavi, qui a [Orig: à] caligis militaribus, quibus suffigebantur, dicti sunt, pyramidata capita. Eiusmodi a. aculeos, sicuti Maio et Iunio tantum mensibus, in dorsoque solum et lateribus; et non in ventre, Pigo enasci asseverant omnes, sic non feminas, sed mares tantum inhorrescere, testantur nonnulli: Venter ex albo languide rubet: tergus ex caeruleo nigricat. Quod ad interanea attinet, nil habet prae ceteris piscibus peculiare atque animadversione digum. Cum maxime [Orig: maximè] excreverit, quinas aut senas libras non excedit. Solius Larii atque Verbani lacus accola est. Nemo enim in alio lacu flumin eve eum reperiri hucusque (quia sciam) animadvertit. Et licet frequentiores in prima aestate, cum clavis illis caligaribus insigniti apparent, in iis lacubus capisoleant, teliquis etiam omnibus fere [Orig: ferè] anni temporibus, in eisdem, etsi non aeque crebro, capiuntur. Maio Mense circa lacus littora parit. Sapore et succo Cypriano est similis, paulo tamen melior. Salvianus ei carnem tribuit teneram atque sapidissimam, ideoque cum optimis quibuscumque dulcis aquae piscibus conferri posse et maxime in aestatis principio captum: hoc enim tempore nulli piscium esse secundum, et quovis denique modo conditum, probesemper sapere.
[Note: Aldrov. l. c. cap. 59.] SCHILUM, qui et Nagemulus, ita describit Gasserus. Nagmaul piscis est in Ambronis lacu Bavariae, qui raro capitur, quoniam raro altius natando evehitur. Longissimus ulnam aequat. Forma [Orig: Formâ] non dissimilis est Lucio, nisi quod in aqua subviridis, extra aquam vero [Orig: verò] dilutior apparet: oculis albicantibus, ore retro iuxta maxillas minus lato. Squamarum magnitudine, ordine et asperitate Percam refert. Pinnae dorsi erectae, aculeis tres fere digitis rigent. Praeter dorsi spinam paucas alias et parvas habet. Parit Martio. In cibo quidem optimus est Maio et Iunio. Elixatus, assatus et frustratim concisus etiam frigi solet. Pinguis est admodum, et carnem etiam coctus albissimam servat.
[Note: TAB. XXX. Aldrov. de Piscib. l. 5. c. 58.] PIscem quem Albanenses Sarachum, Ichtyopolae Sarachinum vocant. Bellonius Agonum, Iovius et Salvianus Aconem, Fracastorius et Iovius Aquonem vocant, ab ossiculis sine dubio illis acutis, quae asperam spinosamque in eius ventre lineam constituunt, et veluti acus quidam sunt. Rondeletius Chalcidem, quem Gaza Aericam [Orig: Aëricam] vocat, dici opinatur, alicubi forte [Orig: fortè] Sardanella dicitur. De ipsorum Generibus [Note: Bellon. de Aquatilib, l. 2.] ita Bellonius. Tres sunt apud Insubres lacus in quibus piscem vulgari Mediolanensium idiomate, Agonum nominatum capiunt, varium quidem cum.
Larius enim lacus, qui hodie Comensis cognominatur, Agonos educat exiguos ac magis populares, Sardis similes, dempto quod ventre sunt latiore: neque alio quam Mediolanum transferuntur, aut saltem raro [Orig: rarò] Mantuam praetergrediuntur. Eos doliis muria [Orig: muriâ] conditos ad servant, quamquam etiam mediocriter sicci sine muria comperiantur. Verbanus lacus, quem lacum maiorem cognominant, multo maiores Agonos quam Larius educat. Indigenae urbium, quae ad eius litus sitae sunt, Aronan, Palencza, Cornobio, Locaria et Eugudare vocatos pisciculos magno proventu capiunt, media [Orig: mediâ] magnitudine inter Larios et eos ex lacu Lugarae, quos Indiginae urbium nominant Campignon et Buisson. Benacus autem Lacus magnitudine insignes Agonos profert. Sed nec Urbani aut Benaci Agoni muria [Orig: muriâ] condiri solent, ut minores. Haecille; et mox rursus de Saracho. Duo, inquit, tresve lacus sunt in Epiro, in quib. Sarachi capiuntur, quos ubi sale condierint, exsiccaverint, et fumo infecerint, Venetias, Anconam et alio navigiis transvehunt. Quorum eos maxime [Orig: maximè] in pretio habereso ent, quos de la Boiane huius nominis flumine ac lacu cognominant. Horum vero [Orig: verò] duo comperiuntur genera, alterum minus, alterum autem Clupeae fere [Orig: ferè] magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, maiores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem [Orig: eâdem] linea sub ventre praediti sunt, qua [Orig: quâ] Clupea insignita est. Ceterum Agoni omnes (inquit idem Bellonius) squamas habent levi contactu decidentes, tenues, latas et transparentes: corpora argenteo colore nitentia, sed parum nigricant in tergo. Desquamati super argentum tersissimum refulgent. Oris rictum habent grandiusculum sine dentibus: pinna [Orig: pinnâ] in tergo simplicem, parvam, duas in lateribus sub branchiis, quarum omnium exterius tegumentum spineum in medio crenatum est. Oculos valde grandes proferunt, caudam in penicilli modum discissam. Utrinque nonnumquam lituris duabus, rotundis, ac nigris, interdum pluribus sigillatur in tergo. Lineam sub ventre habent serratam, ad anum desinentem. quam si digito in ad versum confrices, cultri modo acutam percipias. Branchias habent utrinque quatuor, interna [Orig: internâ] parte veluti simbriatas, quod etiam Harengis, Celerinis et id genus piscibus accidit. Cor ut semen Cicerculae trigonum inter anteriores pinnas sub branchiis occultatum. Hepar subrubrum sinistro stomachi lateri et oesophago incubans, ipsumque pylorum amplectens, Stomachi figura in conum turbinatur, a [Orig: à] cuius superiore parte pylorus exit, multis apophysibus caecis ac cir cundatur. Lien dextrae Stomachi parti, inhaeret ruber, a [Orig: à] pyloro intestinum non reflectitur, sed recta ad anum tendit. Triginta sub ventre ossicula acuta, asperam in hoc pisce lineam constituentia, connumerare potes. Haec omnia itaque Bellonius, quibus addi potest, Hosce pisces ita pinguescere referente Rondeletio, ut cum in craticula assantur, pinguitud o veluti oleum distillet, adeo [Orig: adeò] ut ab hac pinguedine, sint qui Liparim appellent. Carnivori sunt, et pulicesaquaticos venantur. De generatione prodit Salvianus, Acones feminas ovis gravidas, maribus semine refertis consequentibus, ad saxosa litora Maio mense adnatare, ibique illas parere suaova, hos suo semine fecundare, moxque pusillos inde procreari pisciculos, qui intra paucosdies ad digiti augeantur magitudinem, tuncque vulgo Antesitos vocari. Aqua exempti mox emoriuntur. Gregatim vivunt, et temere [Orig: temerè] in retia incidunt. Adeo sunt timidi, ut vel a [Orig: à] tremula umbra terreantur. A Luciis, Cyprinis et Truttis adeo sibi metuunt, ut aliquot aliquando milia, insequentem inimicum longo per lacum tractu pavidi fugiant, iucundo intuentibus spectaculo. Alosis sapore persimiles, vere graciles, autumno optimos Iovius facit. Salviano Iulio, Augusto, Septembri et Octobri mensibus probantur. Crassiusculum tamen scuccum gignunt, difficulter concoquuntur, et mediocriter nutriunt. Cum saliendi causa exenterantur, oleum ex interaneis ad lucernarum usum colligitur.
[Illustration:
Porcus Supinus Saluiani.
]
[Illustration:
Gobius Bottatriae Salu.
]
[Illustration:
Alburnus Salu.
]
[Illustration:
Mesoro vel Blennus Salu.
]
[Illustration:
Thiimus Salu.
]
[Illustration:
Ciiprinus Salu.
]
[Illustration:
Obris.
]
[Illustration:
Salar et Varius.
]
[Illustration:
Rubellius Salu.
]
[Illustration:
Barbus Salu.
]
[Illustration:
Salmo Salu.
]