Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
alii quam alii in marium proximis morantes, mox ad id regrediuntur. Utrorumque quidam sunt squamosi, alii Laeves. Ex illis sunt Salmo, Lupus, Latus, Alosa, Ziga, Albis fluvii, Mugil, Capito Anadromus Gesneri, Caper, Sturio, Galeus Rhodius, et Cataphractus.
Plin. H. n. l. 9. c. 18.Essoce Plinii eundem, quod Georgio Agricolae placet, vix credo, cum alibi eum suo nomine appellet, et per Essocem Lucium intelligere videatur. Cassiodor. l. 12. Ep. 4.Anchorago Cassiodori, difficile dictu, nam Salangem, cuius piscis tamquam delicati mentionnem facit Hesychius aut Descriptionem si spectes. Piscis est sat magnus, Bicubitalis quidem ut plurimum est: apud Mislenos tamen et Dessaviae Squamis tegitur exiguis, et maculis ita notatus, ut totus frontem lubricum Os habet amplum, et valde denticulatum; nam praeter id quod maxillae magnis et validis armatae sunt dentibus, palatum etiam quadruplici eorundem ordine munitur, linguaque hamatis dentibus horret. Hunc quadruplicem dentium ordinem Bellonius huic pisci praeter aliorum fluviatilium morem, peculiarem esse ait, et cum ceraste serpente communem: additque plures esse in inferiori maxilla, quam in superiori. Tergus colore fere est caeruleo, aut ex caeruleo nigricat. Oculi magni sunt. Narium foramina utrimque
Branchiae utrinque quaternae, quarum opercula lata, et rotundis puniceis maculis plena sunt. Pinnae iuxta easdem binae, totidemque in dorso, quarum prior in medio fere dorso est, altera caudae proxima, cutacea, carnosaque. In ventre tres sunt, binae fere in medio; tertia Caudam in unam latam, et rotundiusculam pinnam desinere Salvianus ait, Rondeletius internas partes, Cor angulatum est, ventriculus oblongus et angustus: hepar in nullos lobos divisum: rubrum Rondeletius tradit, Salvianus et Bellonius pallescere dixerunt: huic vesicula fellis ex viridi nigricantis annexa est. Splen ex rubronigricat. Alvus ipsi prodiga nutat, et opimato ab domine fluit venter. Gesnerus duos se observasle meatus scribit, deorsum protensos, unum ad ventriculum, quem oesophagum vocant; alterum anonymum, (cuius usum ignorat, quandoquidem nihil in eo reperit, nisi forte ruminat (inquit) hic piscis et alimenti sui partem ibi repositam habet) qui cute candida et tenui constat. De Maris et feminae differentia Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 1.Bortiere (Portiere forte nimirum Marinus magis
In Albi quoque Vistula, Duna,
Rondelet. de Piscib. l. 22. c. 17.Cibum ipsi Salvianus pisciculos tribuit. Alii ante XXV. Iulii pediculis aquaticis vesci, Vitae est tenacissimae, sub uno corde pulsante, recenter captorum indicio, plures in frusta dislecti Partu proditum, per autumnum et hiemem, ad veris interdum initia, in fluviis, et minoribus rivis lubentius parere. An et in Oceano nemo tradidit. Scrobs excavatur. Ova pisorum magnitudine femina ponit: mas rore genitali irrigat. Ova paulatim augescunt, et spiritu vitali inflata, ultro per aquam deferuntur, et Salmulos producunt. Salmulos mares aliquando genitura plenos reperiri, et cum feminis adultis coire, eorumque ova rigare, cum in Salmulis feminis nulla ova reperiantur, admiratione dignum est. De eorum Saltu ita Gesnerus. Mildam flumen prae ceteris diligit Salmo, et (ut quidam putant) ab aqua Albis fluvii qua cum permixta in mare se exonerat, discernit. Itaque plurimi eo in loco, ubi in Milda in Albim influit (Dessaviam vocant, quod oppidum est principum Anhaltinorum) capiuntur, hoc modo. Ad Mildae in Albim ingressum principes vallum sive obstaculum quoddam excitarunt, ut ita redundans aqua ad molendina reverteretur, octo cubitis aliquando altius: vallo graves et magnas arbores imposuerunt, et perticis magnis intus cancellarunt, ne Salmo transiliat. Inter perticas alicubi nassae sunt collocatae. Hunc locum cum attigerit Salmo, qui per Albim ascendit, saltu adversus aquae praecipitium se proripit in altum, ubi vel in nassam incidit, et capitur, vel arborem pertic asve contigit, indeque violenter in Mildam se traicit. Hoc si prima vice non successerit, secundo etiam tertioque experitur, et si ne tum quidem transilire aut aslequi altitudinem valli potuerit, vadum petit, inibique sub laxis delitescens emaciatur ac contabescit. Si tamen flumen Albis augeatur et crescat, adversus illud subinde fontium et originis cupidus ascendit, parit, et consumptus tandem macie ac siccitate moritur. in cibis habent gratiam, ita ut omnibus piscibus praeferantur, suavitatem si spectes. Habenda tamen aetatis, loci, et temporis anni ratio est. Salmunculi, qui sex vel septem digitos non excedunt, Aprili et Maio in deliciis habentur: adulti, tenuiores in fluviis evadunt, si ea non Plin. H. n. l. 9. c. 18.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 2.Lupum vocant, Lucill. Catillonem vocavit, is Graecis quod illi os hiet, et repente cumque impetu a vide voret, ut Suidas vult, dicitur. Nec Lucium esse, quod Philelphus voluit, quod hic in fluviis et lacubus degat; nec Sturionem, quod Volaterraneus et Poggius Florentinus tradidere, quod hic squamis careat, nec carnivorus sit; nec Lacciam seu Chiepam, quod haec dentibus destituatur, Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 2. Athen. Dipnos. l. 7.Rostrum habet oblongiusculum, Os cum hiat valde patulum. Linguam oblongam, si Athenaeo ex Aristotele fides, osseam, et adhaerentem. De dentibus non conveniunt scriptores. Carere Massarius, et Rondeletius, Oculi sunt magni. Branchiae utrimque quaternae. Harum operculum duobus ossibus constat, quorum superius postrema sui parte squamatim committitur. A summis branchiis per utrumque latus linea fere recta ad caudam ducitur. Pinnae Aristotele teste, binas habet parte prona, totidemque supina. Quae prona parte capitiproxima est, octo vel novem acutis et inaequalibus aculeis tenui membrana colligatis horret: altera unico tantum. Contra supina parte caudae vicina aculeos habet ternos. Cauda in unicam pinnam degenerat. In parvulo, ut diximus, nigrae apparent maculae, quae in paullo adultiore prorsus delitescunt, Grandiusculus enim argenteus est, dorso tamen paullo minus quam ventre candido. Locus etiam colorem mutat, nam qui in mari capitur, ex caeruleo candicat, in ostiis fluviorum, totus albus est. Carnem habet secundum lovium lacteam, secundum Bellonium rubescentem, seu is diversae speciei, sive Oceanus aliquid mutat. Cor triquetrum, ut Athenaeus ait: ventriculum amplum, et longum: appendices binas iecur subflavum, in duos lobos divisum, quorum dextro fellis vesica committitur; Lienem rubrum et longum, intestina lata nec multis complicata anfractibus: folliculum plurimo aere tumidum, spinae dorsi magnum ac cetaceum, Salmonis more evadere solere testarur, ut ex Oceano libras quindecim non numquam pendere visus sit. Salvianus ad viginti libras, aliquando excrescere observavit. Columell. R. R. l. 18. c. 17. Plin. H. n. l. 9. c. 17. Galen. Alim. l. 3. Oppian. Halieut l. 1 Columella R. R. l. 8. c. 16.Lanei Colum. R. R l. 8. c. 16. Varro R. R. l. 3. c. 3.Iuven. Satyra 5.Aelian. H. A. l. 16. c. 12Vescitur carnibus Arist. H. A. l. 5. c. 10.Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.parit aestate Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.natant. Athenaeo sunt Sollertia et ingenio non destitui, docilesque sequentia docebunt. Rete circumdati harenas arant cauda, atque ita conditum transeunt rete. Et quamvis minus in providendo sollertiae Aristot. H. A. l. 3. Plin. H. n. l. 9. c. 70. Plin. H. n. l. 9. c. 62.clarissime audire, post Aristotelem Plinius scribat, et in vado vivere addat, nescio, nisi Capiuntur saepenumero dormientes fuscina. Inimicitias cum Mugile et Squillis gerunt. Caudam ilii praerodere Nigidius apud Plinium auctor est. Pugnantes invicem Carnis qualitas non nisi loci, temporis, et Aetatis ratione habita, definiri potest. Locus si spectetur, in mari puro qui sunt, boni sunt Hicesio succi, sed paucinutrimenti, Galen. de Alim. facult. l. 3.Tempus si respicias, deteriores sunt dum in utero habent: summa hieme et Ianuario captisgratia, nisi Lanatas Plinius dixit, si ventrem attenderis, quo mollitie et pinguedine blandiuntur. Aetatis ratione, tenelli suaves et stomacho grati sunt, usu in Medicina pauca occurrunt. Tantae est, si Marcello credimus, adversus strumas efficaciae, ut ad quamlibet corporis partem admotus, earum vitium persanet. Lapilli capitis dolorem levare, Euporist
Strabo Geogr. l. 15.Latili piscis meminit.
Strabo Geogr. l. 15.Losae nomen, huic de quo iam acturi sumus pisci, post Strabonem Ausonius ex vulgari imposuit, Gregorius Tiphernas in Strabone, et Theodorus Gaza in Aristotele, varium ut Panthera et Pavo Aristot. H. A.Lupus est, quod Platina voluit; quod hic Mugili caudam praerodat, illam edentulam sciamus; nec Clupea, piscis magnus, qui crescente luna albus est, decrescente nigrescit, corpore minimum aucto Plin. H. n. l. 4. c. 4.Spinis sive arist is etiam scatet innumeris, et inter vescendum admodum molestis; quod cum Trichidibus quoque commune habet, unde Albertus, et Murmellius latinum eius nomen Aristosium sive Aristosum confinxerunt. Caput habet in latera valde compressum, rostrum acutum. Os cum Branchiae utrinque quaternae. Squamis tegitur magnis, tenuibus et Lingua nigricat, superiores mandibulae deorsum prominent. Ventre et lateribus argentum aemulatur. Dorso Marinus est Strabo Geogr. l. 15.plebis obsomum Ausonius vocat. In Arverniae fluvio iuxta Marignensium oppidum, supra mille ducentas uno retis iactu capi, Rondeletius auctor est. In Euripo reperiri negat Aristoteles. Burdigalae et Lugduni succu???entiores Pariunt in fine aestatis in mari. Athenaeus Oppian. Hal. l. 2.
In Arverniae Oppido Maringnesio ad testudinis sonos adnatasse, et saltasse Rondeletius vidit, quod Aelian. H. A. l. 6. c. 32. Porphyr. l. 3. Auson.pretio, Ausonius testatur.
Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 5.Goldtfisch ab aureo circa caput colore di citur, sic Caput eius si foris aspicias, Harengi capiti non dissimile est, nisi quod in parte superiore oris scissuram habet. Lingua eius parva, quae colore nigricat. Dentes utrinque ad latera in faucibus, mandibulis duabus duri adnati: sicut in eiusdem fluminis piscibus (de Capitonum fluviatilium genere) Ieseno et Dibelo, ut vulgo nominant. Caput et oculi ad aureum colorem, pauco viridi permixtum, accedunt. In summis lateribus utrinque maculae quaternae nigrae digeruntur, quarum prima ad summas branchias, ultima paulo sub initio pinnae dorsi. Ex Oceano in Albim subit hic piscis et paulatim consumitu??? ac deficit. Capitur ut plurimum in hoc flumine,
A Sturione enim assus sive elixus, non boni saporis est. Si tamen praeparatum, sale intus aspergas, tum in fumo aut soleleviter sicces, et ita butyro inunctum super craticula asses, melius (ut in hoc genere) sapit. Et quoniam aridi hi pisces sunt, sunt qui in aqua elixant, deinde exemptos condunt iure
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 6.Aristot. H. A. l. 5. c. 11.Aristot. H. A. l. 8. c. 2.marinum et fluviatilem, illum iterum in Cephalum et Nestin, divisit. Appellationem Leuciscis seu Alburnis et Albulis ab albo colore nomen impositum est, perperam
Galen. de Alim. facult. l. 3.Aristot. H. A. l. 9. c. 17.Arist. H. A. l. 8. c. 2.unica Mugilum species est; aliquando duas Arist. H. A. l. 8. c. 2.species complectitur: nec Sargus seu ut apud Aristotelem Chelones Plin. H. n. l. 32. c. 7.gracilis et quadratus sit, ita dicus,
Cephalinus quibusdam cum Blaepsia, teste Dorioneidem, nisi mendum sit, et pro Blaepsia Galen. de usupart. l. 8. c. 6.
Plaetarum nomen Cestreis Species Mugilum seu Cestriorum sunt quinque, apud Aristotelem, Cestreas nempe Cephalus cognomento Chelon seu Labeo, Cephalus pereas, sive translitoranus, Sargus sive Sargo, et Myxo seu Muco. Caput nonnullis est magnum et depressum, rostrum breve ac retusum, ut Capitonibus, aliis minus et rotundius, rostrum magis extentum et acutius, ut Cheloni. Os omnibus parvum, rotundiusculum et edentulum. Squamis omnes teguntur. Cestreus magnas et crassas habet, quae numismatis speciem mentiuntur. Pinnas utrinque binas gerunt, illos si excipias, quos lacus Arist. H. A. l. 6. c. 13. Arist. de part. l. 4. c. 13.lineas aliquot subobscuras ad caudam deductas habere videntur, etsi haud Dorso sunt su bnigro: ventre vero candido. Ventriculus teste Aristotele carnosus est: cui parte altera plures appendices exeunt: altera una tantum, ut idem ait. Rondeletius Intestina quoave crasla sunt, pinguiaque et in gyros acta; in quibus splen latet, ut idem observavis, et sub pinna locum aere plenum reperit. Hepar pallet; parvum, et tamquam manu ventriculum amplectens. Fel. rufum sive flavum, aqueae consistentiae. Cestreo eiusdem Rondel. hepar ex albo rubescit: caro mollior, laxior, minus candida, minusque pinguis quam Cephalo, additque gulam habere; ventriculum in longam appendicem desinere, semper inanem esse, uti et intestina. Lapis quem Cestreus in capite gerit, Echinus et Sphondylus, ab echinata specie dicitur. Lineae quae Chelon sive Labeo nigricantes Labeonis nomen. Capite est paulo minore Aristot. H. A. l. 8. c. 2.Strabo Geogr. l. 15.visum Aristot. H. A. l. 8. c. 19.
Marinos
De Cibo non convenit inter auctores. Carne abstinere Aristoteles tradit, vivente duntaxat Oppianus et Aelian. H. A. l. 1. c. 3. Oppian. Halieut. l.
Plin. H. n. l. 9. c. 17.
De ipsorum Generatione ita Aldrovandus. Quod ad ortum generationemque eorum pertinet: scribit Aristoteles esle qui omnes sponte oriri opinentur, quorum opinionem refellit, quoniam unicum tantum eorum genus sit, quod non coitu, sed ex limo arenave enascatur: ceterorum verae feminae ova, maressemen genitale habeant. Pariunt autem eodem teste semel anno: sed an eodem omnes tempore, difficulter ex ipso colligas; alias enim Capitonem vere parere tradit ultimum, quoniam
De Ingenio et aliis hoc habe. Tam veloces esse, ut ieiuni transversa navigia superiactent, et ubi dispositas piscatorum sensere insidias, retia supervolent, ut veluti sagittae arcu emissae videantur. Curvos hamos habere suspectos, Plutarch. l. utra animal. Oppian. Hal. l. 2.Usum in Cibis
Aestate lutum quod stagna exsiccentur, olent. Septembri, quod luto putrescente pinguiores evadant, insalubres sunt. Optimi qui circa Abderam, deinde qui circa Sinopem capiuntur. Romae maxima ovorum gratia, quae teste Iovio, geminis folliculis circumcisa parte seminis, recentibus Cephalis eximuntur, et nomen ovorum salitorum apud Graecos obtinuere. Quantum ad Medicinam, Ventriculus Mugilum, seu in cinerem redactus, seu in fumo siccatus, et vel vino albo, vel aqua absynthii ablutus, et in cibo sumptus, ventriculi exsoluti vires non minus quam ventriculi gallinarum potus interna reficit. Elixus in vino et ex aceto sumptus vomitum compescit, prodente omnia Rondeletio. Lapilli in cerebro contra Nephritim valent.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 7.Gesnerus et Kentmannus descripsere. Nasutus, inquit, ille, videtur, prominente et carnosa superiore oris parte, ut in nostris fluminibus, is quem Nasi nomine descripsimus: cui etiam reliqua corporis specie per omnia Blicca dicatur, longe alium piscem eodem nomine Zerta in quit Kentmanus, piscis longiusculus, argentei nitoris, squamis parvis tegitur, dorso subfusco: pinnis quae ad branchias sunt et parte supina rutilis, pauco caeruleo admixto. Linea utrinque Caput crassiusculum, oculi pulchri, magni, albicantes, nares magnae non procul ab ore. Os molle prorsus, in quo nec dentes sunt, nec alia asperitas, sed ab initio gulae seu faucium, maxilla utrimque valida, dentibus senis oblongis val. lata. Maximi huius generis pisces qui apud Misenos capiuntur, bilibres sunt. Libram XVI. unciarum dico. Anno toto ex Oceano in Albim ascendit hic piscis, maxime vero circa Pentecstem, qui tempore parit, migrare solet, func etiam ad cibum praefertur, quod feminae ovis plenae sunt. Manent et pariunt in Albi, proficiuntque ipsi et soboles: augentur enim et pinguescunt. Vescitur omne genus pisciculis, qui nullis praesertim spinis et aculeis rigent: item muscis aliisque insectis, quibus intra aut proxime supra aquam potitur. Habetur inter optimos qui in Albi sunt, assari solitos pisces. Caro enim eius optimisaporis est. Haec omnia Kentmanus. Addit Gesnerus non in Albi tantum, sed Sala etiam apud Misenos flumine Zertam capi.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 8.Chalcidem piscem vocalem et in dulcibus aquis habitantem credidere. Porcus etiam Niloticus Strabonis potius porca fluviatilis minor est, piscis rotundus, spinis in capite noxiis, Descriptionem eius ex Salviano, eamque accuratissimam damus. Caper, inquit, Molae piscis instar, caput utrinque admodum compressum habet: Oculos rotundos, atque in superioris capitis parte locatos: Os parvum, et valde denticulatum: utraque enim maxilla octonis dentibus validissimis, magnis, latis, non serratis, sed continuis, atque humanis simillimis minuta est. Branchiis utrinque quaternas non osseo et deatriculato (reliquorum squamatorum instar) operculo sed cute contectas, nec lata, sed modica scissura (Molae piscis more) pervias habet. Nec si Aristot. dicat: Habent quibus paucissimae sunt, singulas branchias utrinque easque duplices, ut aliis binae utrinque sunt, alterae simplices. alterae duplices, ut Congro. Suspicari debemus hunc nostrum piscem Congrum non esse, cum neque etiam verum sit, quod binae utrinque branchiae Congro sint. Et propterea mirari potius convenit, cur haec ita tradiderit Aristoteles. Utrinque una tantum pinna et rotunda ad branchias conspicitur: nam illis, quae in piscibus aliis utrinque in ventre sunt conspicuae, caret prorsus. In dorso fere medio tres, membrana inter se iuncti reperiuntur aculei robustissimi et magni, quorum prior reliquorum duorum triplus est, quosque omnes non solum ubi vult, deprimit, sed in sulcum etiam osseum, in dorso ob id sculptum, recondit. Depressi autem et reconditi uti quam Pesce balestra vocatur. Et quod maiore dignum est admiratione, si postremus aculeus non prorsus deprimatur, sicuti prior quoque proportione duntaxat deprimitur, sic ibidem etiam ita rursus consistit atque obfirmatur, ut nullo impulsu ulterius deprimi possit, nisi reiterata postremi depressione. Hos ternos aculeos pinna sequitur, ad caudam usque deducta. Osse autem valido, lato et recurvo, ex cordis loco ad eam ventris partem, quae Cauda quaenon sensim, ut reliquorum piscium, sed
Ventriculum habet amplum, et crassum: intestina lata et valde reflexa: hepar subalbidum, cui fellis vesica haeret.
Corio tegitur squamoso, cuius tamen squamae serpentis potius quam piscis videntur; nam praeterquam quod eo ordine sunt commislae, ut lineas, cancellatim sese intersecantes constituant, firme etiam et valide adeo haerent, ut desquamari nequeant; unde ita durum et asperum efficitur eius corium, ut vix dissecariqueat. Rondeletius sese expertum esse scribit, ne acutissimo quidem gladio penetrari posse, utque ligna et ebora eo poliri possint. Quamobrem iure Aelianus atque Oppianus marino Muri pellem praeduram tribuere; et Athenaeus Aristotelis testimonio, etsi apud Aristotelem id nunc non legatur, inter pisces qui aspera cute teguntur, colorem attinet, ex livido viret, nonnullis parvulis notis caeruleis et rubentibus maculis quam plurimis insigmuntur. Estque totius piscis figura valde compressa, et lata, atque fere orbicularis. Ad multam magnitudinem non excrescit, duas enim libras Arist. H. A. l. 4. c. 9. Plin. H. n. l. 11. c. 51.Solivagus est, et raro capitur. Pugnacissimum esse, tum quod pelle praedura tegatur, tum quod dentium Aelian. H. H. A. l. 9. 41.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 9.Morona vocatur. Nec est veterum Lupus quod Poggio Florentino placuit, ut capite quarto huius tituli innuimus: Nec Attilus, ut Franciscus Philelphus voluit, cum Attilus is sit, qui hodie ab accolis Padi, veteri servato vocabulo Attina, Adilo et Ladino vocatur, piscis ipso Sturione amplior, effigie, sapore, pretio et tota fere natura ab eo dissimilis: Nec, Tursio Plinii, quod credidisse Theodorus Plin. H. n. l. 9. c. 9.Hycca seu Hysca ut Hermolaus Barbarus in epistola ad Cortusium prodidit, cum vel ipse Athenaeus, quisolus Hyccae meminit, qui piscis Hycca sitignoret, et duntaxat, Erythrinum, ab Hermippo Smyrnaeo Hyccam Iulidem vocari scribat.
Nec Delphinus, ut Carolus Figulus voluit, quam vis in multis quoad formam conveniant, quod iste omnium veterum auctoritate, inter cetos referatur. Niloum tamen Delphinum, de quo apud Solinum leges, quemque Delphino potius similem, quam Delphinum Marcellinus vocat, Sturionem existimare, nihil forte oberit.
Nec Oxyrinchus, veterum, cum hic Carnivorus sit, et hamo, ut apud Athenasum legimus, capiatur. An pro Oxyrincho Caspio Aeliani, haberi Aelian. H. A. l. 17. c. 32.Silurum veterum esle Salvianus contra Manardum apud Aldrovandum ostendere conatus est, quem prolixissime agentem vide. Ausonii esse nullum dubium, et ita Sturio Iuvenal. Scalig. 14. et 14.Scalig. in Lect.Auson. l. 2. c. 1.Galen. de Alim. facult. l. 3.Plin. H. n. l. 9. c. 17. Macrob. Satur. l. 2. c. 12.Descriptionem eius Paulus Iovius hanc dedit. Corpore est tereti oblongoque, inter rotundos et planos ambigente, ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso Caput quadratum est, et ad effigiem parvae pyramidis protensum. Os illi est sine maxillis, sine dentibus, diversum penitus ab reliquorum piscium forma, idque sub mento in ipsa prope iugilum parte, ad similitudinem fistulae arundinaceae rotundum, semperque patens, et cartilagineum et summae candidum; cuius hiatum in procerioribus hasta brachii haud facile impleret: ceterum totum caput dura potius et callosa cartilagine quam certis ossibus constat, quod ex lento quod am et praepingui mucore concretum esle videtur. Naribus omnino quae illi praetenues sunt supra rostrum, refrigeratur. Sunt autem branchiae utrimque quaternae osseo operimento, non secus quam squamosis piscibus contactae. Oculos habet parvos. Ex rostro gemina barba, ut in Mullo dependet. Toto dorso crassiores quaedam squamae ossea duritie certo numero ordineque distinctae, intercurrente spinae acie, ad elegantiam eminent, ut in magnificentioribus valvis hodie videmus, quas ferrei atque inaurati clavi certa serie confixi Venter cute levi et argentea tegitur. Linguam habet crassam et duram, gulam undequaque rugosam. Pinnae sunt ad branchias duae et totidem in ventre ad podicem: praeter quas in dorso prope caudam alia unica erigitur, Cauda vero in duas pinnas degenerat, quarum superior crassior atque duplo longior exstat. Ventriculus est carnosus solidusque atque pertinaciter inhaerescens tergori, ut nisi discissus divelli inde possit. Oesophagus in rugas contractus. Hepar, in duos lobos oblongos pallidi coloris dividitur, quorum dextro vesica fellis validissime connectitur. Lien subruber: intestina crassa, et ternis gyris convoluta. Magnis piscibus annumerari debet, cum crebro et plerisque in locis centum librarum, et alibi longe maior capiatur. Ego aliquando Ferrariae Sturionem mercatus sum centum et quadraginta librarum, donavique Illustrissimo pariter ac Reverendissimo Ioan. Baptistae Campegio Episcopo Maioricensi Domino meo numquam satis celebrando, qui paucis ante diebus ut labores meos promoveret, mille aureos donaverat. Hactenus Iovius.Differentias refert Bellonius, Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum, et Germanicorum inter se esse differentiam, quae magnitudine, crassitie, cutisque asperitate, et subnigro, subflavo, aut argenteo colore distingui possit: Sequanicum et Ligerinum adultum interdum tres orgyas excedere, Galeum piscem pinnis et forma referentem, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac levi: apud Ferrarienses, et Bononienses argenteo
Locum si attendas, In Ponte, et circa Maeotidem plaudem frequentissimus est, inde ova in molem coacta, salita, et cadis conclusa, per Turciam et Italiam distrahuntur. Tyrrheno et Adriatico mari si Bellonio fidis,
Maior tamen in fluminibus, quae nonnisi quinque aut sex dierum itinere subintrat, quam Oceano, Tyberim si excipias, in quo parvi capiuntur. In Albi (hunc circa Pentecosten gregatim, auctore Kentmanno ingrediuntur) capti, ducentas interdum libras singulas sedecim unciarum appendunt. Captus tempore Iohannis Friderici Electoris secaginta supra ducentas librarum pondere, quem totidem florenis Princeps redemit. In Ligeri quoque et Rheno delicatior. In Tanai, Danubio, Rheno, Tibisco, Vistula, Garumna frequenter capitur. Cibus Sturioninon pisces et conchylia, edentulus enim, sed sordes et mucus, quidam sed perperam
Dum escam quaerit, suis more terram sub aquis fodere Isidorus prodidit. Cum branchiis omnino latis careat, naribus refrigeratur, et si quam hauriendo recipit aquam, eandem prono ore statim regerit. De eiusdem Robore, ex relatione Kentmanni ita Gesnerus. Sturio in aqua validissimus piscis est: et in terra quoque cum ventri innititur. Cauda concussa hominem utcumque robustum prosternit, ubicumque contigerit, perticas etiam magnas et ligna per medium frangit. In terram extractus, lapides aliquando tanta vi cauda ferit, ut ignis exiliat, attritu nimirum ossiculorum, quibus toto corpore mucronatus horret. Quamobrem in cibis apud Romanos, Traiani tempore, Macrob. Salmon.Archestrat. apud Athen.Caro duriuscula est, praepinguis, viscosa, et Hepar adeo dulce, prodente Alberto, ut nauseam nisi felle tingatur, pariat. Graeci sale inveteratos tribus nominibus insigniunt. Rachis ipsis dorsi portio pleura, costae et latera; hypocelium alvus cum pube. Caviario, quod ex ovis paratur, Graeci et Turcae vescuntur. Iulio II. Pontifici mirifice idem placuit. Paratur et ex Cyprinorum ovis in Iudaeorum gratiam. De usu in Medicina nil occurrit. Quae enim de Siluro Plinius, huic vix competunt.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 10.Aldrovandus. Rondeletius hunc piscem, cuius modo icon exprimetur, Galeum Rhodium esse eruditissime ostendit, propter maximam nimirum cum Acipensere sive Sturione similitudinem, non solum quo ad corporis speciem et partes, verum etiam quoad gustum, et saporem, dempta, inquit, unica differentia,
Cops vocatur, eoque nomine designatum atque
Schonveld. Ichstyol. p. 31.Rostrum habet resimum, quatuor apiculis munitum, quorum duo anteriores instar Lunae cornutae vel semicirculi se rotundant, reliqui post hos suis aculeis retro conversis conspicui sunt. Os in supina parte semicirculare habet, parvum, ad incisuram eius utrinque binis, sub mento pluribus tenuibus cirrhis barbatum.
Truncus proxime caput depressior, octagonus est, prope caudam sexagonus, prona parte fuscus, nigris lituris intersparsis, circa ventrem plenum, in cuiusque medio podex est, albicat. Totus squamis osseis contectus est, in quarum medio
tumor durus, reduncus, erigitur, qui in omnibus continuatus corpus angulatum efficit, quod versus caudam valde gracilescit. Pinnas circa branchias habet latiusculas duas, sub ventre totidem, sed longe minores, binis fibris constantes. In dorso inter squamarum exstantias concavo, duas contiguas, parvas, omnes nigris lituris pictas. Cauda in pinnam subnigram exiguam et rotundam desinit.
Dentes nullos habet, sed horum loco labia aspera, et in faucibus ossicula aliorum in morem hirta. Frequenter circa Nortslandiam insulam Oceani Slesvicensi Ducatui subiectam frequenter et per totum annum, in ostio Albis et Ederae saepe capitur. Incolae Steinbicker, Muller, et Bursbul vocant.
Victitat squillis et aliis pisciculis. Habetur ob carnis dulcedinem in deliciis.
Aldrovand. de Piscib. l. 4. c. 11.Laeves Huso nempe, Eperlanus, Lampetra, Anguilla, Orbis et Holosteus Bellonii, Husonem, quem Marionem, quem Danubio Porculo marino similem extrahi dicit, vocat; quidam Esocem, appellarunt. Aeliano ni fallor est Antaceus, Germanicus. Magnitudinis est viginti quatuor pedum, et tantae, ut vix biga
Dorsum habet asperum. Nullum os in capite, si Alberto fides, si aliis multa, in corpore parva et pauca, cartilaginea potius, quam solida. Loco spinae dorsi cartilago est, quae foramen habet magnum et vacuum, Aelian. H. A. l. 14. c. 26.
De eius captura, ita quidam ad Gesnerum mercator. Mitto tibi, inquit, Husonis piscis effigiem vivam. Is in Danubio, nec ubique nec tempore quovis capitur, sed quando migrat. Terra argillosa et pingui gaudet. Capitur fere ab autumno usque ad Ianuarium, spatium decem milliarium inter Viennam et Posonium, Presburgum vulgo vocant: ubi ad insulam Schutam nomine, cum arce minutissima, ultimus huius piscis capturae locus est.
Viennae die Veneris plerumque quinquaginta vel septuaginta, et aliquando centum Husones, vaeniunt, qui integri fere distrahuntur. Copiosissima eorum captura fit in Vualachia iuxta Chiliam non procul ab ostiis Danubii, quibus in mare Ponticum se exonerat. Inde salsi exportantur in remotas regiones.
Vadianus mensibus Octobri et
potatur, non ut diutius vivat, nec citius inebriatur, quam sextarios quatuor ebiberit.
Gregatim natant, et tubarum cantum sequuntur, ad eum postquam accessere, irretiuntur. In aqua tanto robore pollent, ut piscatorem cauda ictum
Quantum ad usum in cibis, vitulinae in dorso, porcinae in ventre saporem habet, magna pars salsamentis cedit, lactibus nihil dicunt delicatius, sed et ova in cibum expetuntur.
Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 12.Eperlan (quam vocem vulgarem secutus Eperlanum ceu latinum nomen fecit) dicitur,
Ceterum si Schmelt vocari scribit ab odore (violam enim gratissime redolet, quamobrem quidam violam vocari posse censent, argumento quod Aelianus ab odore thymi Thymallum piscem nominavit,) vel
Smel tamen apud Belgas est liquescit, et proprie de pinguedine dicitur, duo eius genera esle scribit, marinum unum, fluviatile alterum. Sed Rondeletius marinum litorale esse, Bellonius saxatile dicit.
Rursus Rondeletius Eperlanum in marinum et fluviatilem distinguens, figura corporis nihil vel parum differre innuit, ideoque unicam iconem exhibuit: Bellonius contra duas, admodum diversas; quare suspicari licet fluviatilem Rondeletii
Apud Neustricos Caudebeccanos Angliae populos uberrimus est, maior tamen proventus circa vindemias, quo tempare est delicatissimus. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnumquam dimidium pedem aequante. Rondeletius ad pedis magnitudinem aliquando accedere innuit.
Asinos parvos refert, unde ex eorum genere esse iudicarunt, quos refellit Bellonius, propterea quod glabro sit corpore. Oris hiatu satis magno est.
Dentes habet in maxillis, et in lingua. Truttam praeter cetera dentibus refert. Lingua, ut ait Bellonius quasi gemina, hoc est, (inquit) in cuius radice posterior quaedam appareat, in qua multo plures dentes sunt, quam in anteriore. Pinnas habet easdem quas Salmonum genus, maxime posteriorem illam dorsi pinnam subrorundam et pinguem. Prior totum piscem in aequales fere partes dividit. Cauda bifurca est. Branchiae sunt utrimque quaternae, decolores, et violam olentes.
Transparenti est corpore, dempta
linea nigra quae spinae internae parti inhaeret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quosque Cor branchiis semicircularibus et fimbriatis est admodum vicinum ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrumque est, cui molles acsanguineae sunt carnunculae, quae huic tamquam aures in terrestribus famulantur. Illae enim moventur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantum lobi, in longum demissi ad secundum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V. literam efformatum: Lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum.
Cumque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quaeveluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum nec ieiunum, neque ileon commode nominare possis; si quidem sine anfractibus recta ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, estque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus et intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre, quam adipem esse dixeris.
Caridibus, culicibus, Aphyis, oestro, lendibus, mille pedibus, pediculis et eiusmodi deiectamentis vescitur. Carne est molli et friabili. Aestatis fine vel autumni initio capitur.
Alabeta Plinii. Aldrov. de Piscib. c. 13 Plin. H. n. l. 9. c. 17.marinis Aeliani quas iecorino simillimas esse pupillis coculorum ad cyaneum colorem accedentibus, mento quam iecorini maiori, quam Chremetis minore, algas depascere, saxatiles esse, et omnium cadaverum in quae incurrit oculos conficere, idem auctor sctibit; vel ex Mustelis, qui Aristoteli ceterisque Muraenarum genere esse credo, quamvis Dorioni apud Athenaeum Muraena fluviatilis haud
Plin. H. n. l. 9. c. 20. Plin. H. n. l. 9. c. 15.Lumbricum marinum Plinii non esse, exinde quod pinnis Vermibus aquaticis eiusdem esse, quos in Gange Indiae Statius Sebosus, haud immodioo miraculo attulit, branchiis binis, sexaginta cubitotum, caeruleos, qui nomen
Idem ex Strabo Geogr. l. 17Tineas fontanas, de quibus apud Plinium, quod Hermolao placet, non esse, certum, quia illae ex insectis. Flutam seu Plotam quod quoque Rondeletio visum, dici posse, quod nisi in summa aqua natet, ut acrem attrahat, Anguilla copaea sit, cuius Archestratus Athen. Dipnos. l. 7.
Quamvis enim sit ex ossis seu
De Generibus ut dicam, non unum Lampetrae genus est. Sunt quae
Marinarum triplex genus est, maius, medium Germanis et Belgis Prick dictum, et minus
Rursus ipsi maiores haud ubique
Et Platina in Cisalpina (Gallia) parvas, in Hetruria mediocres, Romae ex Tyberi permagnas capi tradit nisi dicamus, haud recte ab his scriptoribus isthaec observata esse. Omnibus sive marinae sint sive fluviatiles, commune est, Ceteorum more fistulam in cervice habere, per quam cum navibus aut saxis haerent, aquam ad branchias attrahunt. Spina item omnibus cartilagmea
Branchiarum numero, figura et ordine conveniunt, ore item et pinnis et totius corporis figura. Muraenis valde similes sunt, si caput excipias. Os enim neque in longum neque in latum scissum est, sed excavatum velut in hirudinibus quas sanguisugas vocant. Gesnerus ab eo loculorum instar, qui ad servandos nummos loro contracti clauduntur, constricto lignum aut lapidem ita apprehendere ait, ut sugere videatur, idque tanta vi, ut dentes, plurimi flavi, acuti, hamati, quorum interiores maiores esse idem Gesnerus observavit, eosque circiter viginti ordinibus distingui; et tamquam dentium minorum ordinem, quorum maior, inquit, omnino ferram denticulis utrimque denis refert, eos denticulos continuos esse, ceteros cutim habere interiectam. In eiusdem cavi imo teste Rondeletio particula est contraria occursu foramen interius occludens. Cor habent sub branchiis et foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac praetumida inclusum, subrotundum, ciceris crassitie: hepar oblongum, caeruleum, unius tantum lobi. Felle carent. Intestinum omnibus unicum, rectum, pinnulis membranaceis iter dirigunt, quarum una Pricka cum maiori colore convenit, sed pro maculis quales diximus, transversales habetlineas. Omnes utroque gutturis latere septem foramina habent, quibus aquam acceptam reddunt. Platina linguam Lampetris tribuit, Rondeletius haberenegat. Salvianus et Bellonius non meminetunt. Oculos rotundos et profundos habent. In maiori caeruleam pupillam aureus circumambit circulus.
De Lampetrarum migratione et hoc habe, Veris initio migrare, et circa Donati diem, qui est decimus septimus Februarii, nullas amplius apparere, sed aut recedere, aut corpore reliquo tabescente, licet capitis moles relin quatur, interire.
Initio Maii optimas, ab eo tempore irrequieto motu emaciari, et plaerasque ante partum mori, parientium sobolem evanescere, nec unquam circa Argentinam apparere; adultas, quae non pereunt, cum fluvio aqua secunda, Maio mense auferri, Argentinensium piscatorum relatio est. In mari et fluminibus parvas parere, eoque tempore quo in fluminibus capiuntur, in mari etiam capi, reliquisque anni temporibus vel in abditis locis latere, vel Vescuntur aqua et musco. Quidam escaquadam composita in fontibus et aquis dulcibus eas nutriunt, et servant. Spumarum indiciis comperiri solent: captaeque
Usum in Cibis quod spectat, Albertus dulcem et insalubrem vinoque condiendum, Alexan. Benedictus optimi succi, facit. Salernitani crassum et viscosum, minus tamen Anguilla, et quia veneni aliquid habent, in vino submergendas donec moriantur, posuere. Romae olim proximam Scribit Platina Romae aulae fortaßis offensus, bene
Ceterum non quovis anni tempore, nec quovis loco taanti fiunt. Scribit enim Iovius Romanis, id est, Tyberinis praecipuam nobilitatem
Namque funem instar Lampetrae incoctum, multoque illo iurulento immersum, grandi in patina apposuit, ut notam omnibus eius edacitatem, gulamque eluderet: qui iam magna pultarii parte absumpta pseudolam petram aggressus, diu multumque cum ea maxillis ac dentibus inhaerente colluctatus, cachinnum cunctis tollentibus, facetissime respondit: utinam sic mihi saepius illudatis. Nam in hoc condimento non modo funes, sed et ipsas catenas (quibus insani vobis similes vinciuntur) et cum voluptate quidem absumerem.
Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 14.
Duo ipsarum sunt genera, Maius et Minus. Illi caput brevius, crassius et latius, color fuscus: in profundo degit, et aqua deficiente saepe in limo, ut inde effodiatur, occultat. Ad mare numquam descendere, sed semper in vallibus degere, quidam affirmant. Mares Rondeletius vocat. Huic, quod Anguilla simpliciter dicitur, caput longius et acutius, et inmare descendit. Laeves sunt in universum et lubricae, ut manu teneri non possint, si inclusae tenentur, quacumque caudam exserere possunt. eadem totae evadunt. Aristoteles eis quaternas utrinque branchias, sed simplices tribuit.
Alias quoque branchias pauciores minusque continentes habere scripist. Athenaeus rima, quae causa est, quod in turbidis aquis gulam quae paucis piscibus contigit, habent, licet exiguam, ventreque sunt exiguo. Feliecori haeret. Hoc magnum est, illud aqueum. Pingue inest paucis, plurimae eo carent. Hippocrates tamen pinguedinem habere scribit, eandemque naturae hominis inimicam: ceterum haec pinguedo Tergus earum quam Muraenis crassius teste Plinio: cuius locum de pinnis huius piscis, ubi lumbricis pro lubricis legebatur, restitui in Lampetra Aristot. H. A. l. I. c. 5.
Ventriculus et intestina in longum protenduntur. Color omnibus haudidem. Variat enim aquarum in quibus degunt, ratione. Quae puram et defluentem incolunt, ventre (inquit Salvianus) sunt candido, dorsoque cineraceo sive subcaeruleo: quae vero in impura et stagnante commorantur, ventre subalbo, dorso vero subviridi vel subnigro apparent: Os habent satis apertum, dentibus, parvis, acutis minutim, multiplici ordine. Magnitudo quoque non Plin. H. n. l. 9. c. 3. Athen. Dipnos. l. 7.Magnas vel ad brachii crassitudinem capi audio in aqua mortua (ut appellant) Galliae Narbonensis. In Italia ad viginti libras aliquando accrescunt; sed quae superant, numquam inventae sunt.
Locum, si spectes Marinarum quoque Diphilus et Epicharmus apud Athen. Dipnos. l. 7. Aristot. H. A. l. 6. c. 14. Aldrov. de Pisc. l. 4. c. 14.Athen. Dipnos. l. 7.Scalig. ad Arist. H. A. l. 6. c. 15.in stagnis promanantibus, ut Scaliger vertit, reperiri negat Aristoteles.
Plin. H. n. l. 9. c. 61. Aristot. H. A. l. 6. c. 15 edit. Scalig.ortu difssentiunt Auctores. Plinius, Anguillas atterere se scopulis, ea strigmenta viviscere, nec aliam earum esse procreationem scribit. Secundum Aristotelem, in dissectis neutrum sexum, nec vel ova vel semen deprehendas; in temporibus siccis, sed post imbres, idque ex iis, quae vocantur terrae intestina: quae fiunt in coeno et putredine; maritimis quidem locis, quae algam producunt; in stagnis Athen. Dipnos. l. 7. Oppian. Halieut. l. I. v. 156.Nutrimentum Aristot. H. A. l. S. c. 2.Aristot. H. A. l. 8. c. 2. Plin. H. n. l. 9. c. 21.
De reliqua ipsarum natura haec haebe. Noctu pasci, interdiu limo quiescere, ideo separatim ab aliis degere piscibus; exanimes piscium more non superfluitare, ut apud Plinium legimus, quod ventre sint Aristot. H. A. l. c.Athen. Dipnos. l. 7.Aristot. H. n. l. 8. c. 2. Plin. H. n. l. 9. c. 21.
Disciplinae non Plin. H. n. l. 32. c. 2.Aelian. H. A. l. 14. c. 8.Hostiliter eas tractant, Ardea, Corvus aquaticus Phalacrocorax ex avibus: ex quadrupedibus Lutra, quae tamen amputato plaerumque capite discedit, ut piscatores prodidere.
Quantum ad usum in cibis, delicatissimas olim fuisse certum est. Maenander inter paucas sumptuosissimi convivii, quae talento Athen. Dipnos. l. 12.Hippocrat: l. 2. de Diaeta. Galen. da Alimen. l. 3.sic paratas hostibus apponendas, quod nihil boni in se habeant.
His noxis infringendis, veteres betae involutam, ut vitiositate sua humidum detergerct, comedebant: Salernitani vinum
De Usu in Medicina tantum observavi apud Auctores, Pinguedinem in elixatione supernatantem unguentum ad plagas ingredi, de tosta destillatam, aurium et nervorum doloribus mederi; glabro capiti illitam capillos restituere; cum pinguedine anseris, succo rutae, absynthii, hederae terrestris, et Cynoglossi subactam, ad vulnera praestantissimam esse: Fumum ex salitarum cute exceptum; tormina ventris ex dysenteria sopire; in vino putrefactam vini taedium parere. Evisceratam, tusam, et in olla vitrea coctam, cum pinguedine ac liquote, qui in fundo vasis remanet, haemorrhoidum cruciatus Plin. H. n. l. 9. c. 23.
meminit Plinius. Durissimum esse piscem, inquit, lin. H. n. l. 32. c. 11.Cranium Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 15.
Triaipsius genera descripsit Rondeletius, quartum addit Aldrovandus. Primus qui Orbis simpliciter figura; si caudam demas, sphaericus est. Squamis prorsus caret, cuteque tegitur admodum dura; quam asperam efficiunt aculei duri, quibus tota conspersa est. Rosto caret: Capitisque nullum apparet vestigium, quin (ut Plinius ait) totus capite (malim ventre) constare apparet. Os habet parvum, dentes vero magnos et latos, utrinque binos. Supra os duo exigua sunt foramina, olfactus, auditusve instrumenta: Oculi mediocres. Circa corpus medium unica est et semicircularis utrinque branchiarum scissura; prope quam etiam utrinque unam haud magnam, sed rotundam pinnam habere Salvianus ait, et in icone exprimit. Rondeletius unicam esse ait, ut in Caprisco. Hic et in summo dorso pinnulam pingit qua Bellonii icon et Salviani quoque caret, et ipse in delcriptione non meminit. Eam tamen etiam videre est in icone ad sceleton efficta caudam brevem et rotundam, inque latam et fere lunatam pinnam desinentem degenerat, in cuius parte media atque superiore, pinna una erigitur, altera quoque interiori parti haeret. Color ei cinet aceus, lineis quibusdam latis et obscuriotibus ex pisce medio exsortis posteriorem eius partem ad caudam usque pingentibus. Est maris Aegyptii accola, ex quo Nilum quoque subit, et in eius ostio, quod Saiticum vocatur, capitur. Ob insolentem corporis detractum cor um tomento impletur, et in domibus ornatus causa suspenditur; suspensus, rostro caeti partem Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 16.Alter Scultatus seu Scutifer dicitur, et in Septentrionali Oceano capitur.
Est corpore terete, mucoso, capite magis exserto quam superior: oris Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 17.Tertius est Echinatus sen Muricatus. Aculeis totus hic Orbis riget, ut manu tollere non possis, nisi cauda extrema apprehensa, Capite est multo minus exserto quam Aelian. H. A. l. 12. c. 25.Sagittarius, quem rubri maris piscem esse scribit. Sagittarius in eo mari procreatur, et quoniam erinacei speciem et similitudinem habet; firmis et bene longis armatur aculeis. Sed de hac re iudicent ii, qui maris rubri pisces viderunt. Nihil temere de rebus parum compertis affirmare volo. Quartus, quem Aldrovandus dedit, quod ad oris figuram potissimum cum Scutato convenit, Stellatus sive Asterias cognominatur, quod totus conspersus sit stellis seu asteriscis: differtque
Snottolf quasi Myxini aut Mucones appellantur. In prioris effigie color erat circa dorsum, qualis in terrestribus ranis videtur: circa latera et inferius ex subcaeruleo et viridi permixtus. Antverpiae cinereo colore capi audio. Sic ille. Alterum et hic quoque depictum, Snottolfi nomine missum, ex icone, sive ea, inquit, naturalis, sive aliqued etiam in ea artificiosum est, sic delineavit. Longa est dodrantem et palmos duos, lata palmum unum, circa medium praecipue ad caput attenuatur, sed magis ad caudam: dorsum medium fastigiatur, punctis notatur variis, subrotundis, et eminentiis exasperatur triangulis, pertres aut quatuor ordines digestis per intervalla. Oris hiatus, figuram fere ovalem refert. Pmnae ad branchias binae, una in fine dorsi, altera in fine ventris, inter quas corporis pars extrema veluti discreta, et articulo distincta videtur. Cauda tripartita, sive natura, sive potius arte. Mucosus admodum est, inquit ille qui misit; non ossium, non carnium quicquam habet: mucoso tantum lentore expletur. Captu difficilimus. Nam ubi hamum vel retia senserit, suum illum mucum evoendo, lubrica reddit omnia, contractoque orbem exuvio prosilit. Mollem quidem et mucosam carnem, et eminentias trigonas, cum aliis Snotolfis communes habere videtur.
Gesnero et Bellonio Aldrovandus. Huncquoque Ostracionem huncpiscem nominandum conicit. Bellonius vero non aspernando nomine Holosteon appellavit, quasi totum osseum. Forma (inquit hic) ad pentagonum accederet, pedalis interdum longitudinis. Incolae ab interaneis protinus emundari curant, deinde vero testam eam duram (testaceum corium) qua contegitur, multos annos incorruptam servant, ut inde lucrum consequantur, quod
Ceterum dum vivus est penicillum in cauda habet, et pinnas supra et infra caudam: ac rursus pinnam aliam utrinque; oculos albos, os parvum. Color eius lactescit, et velut in pallidum languens. Is quem ego in musaeo iam multos annos inter rariora reservo, et hic depictum ostendo, ab eo que supra r ostrum conspicitur tuberculo (nasum appellare liceat, piscem ipsum ab eo Nasum Niloticum) ad extremam usque caudam vix implet duos dodrantes. Totus est pentagonus, totusque item ex articulis Oris rictus pro corporis portione exiguus; in quo dentes utrimque fere octo, non absimiles dentibus murium. Utraque maxilla cutaceo etiam, non ostreaceo corio quod ad modum ineptum fuisset, constat.
Habes hic huius generis piscem alium aeque duro tegumento praeditum, sed qui dimidio minor est, non pentagono corpore, sed ventro triplo quam tergore, latiore, lateribus quodammodo concavis: cuius item articuli non pentagoni, sed dorso est, non pinna, sed plane ossa substantia gibbi specie. Pinna vero in eius conspicitur extremo. Cetera superiora similia habet, praeterquam quod naso (ut vocabam) caret, et oculi sub maioribus tuberculis latent.