22 April 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check except the headlines


page 100, image: s122

HISTORIAE PISCIUM LIBER II. De Piscibus, qui in mari et fluminibus degunt.

TITULUS I. De Squamosis.

CAPUT I. De Salmone.

[Note: TAB. XXXI. 12.] PISCIUM, qui in mari aeque ac fluminibus degunt, alii quam longissime [Orig: longissimè] a [Orig: à] mari recurrunt, et ad fluviorum origines usque penetrant, alii in marium proximis morantes, mox ad id regrediuntur. Utrorumque quidam sunt squamosi, alii Laeves. Ex illis sunt Salmo, Lupus, Latus, Alosa, Ziga, Albis fluvii, Mugil, Capito Anadromus Gesneri, Caper, Sturio, Galeus Rhodius, et Cataphractus.

[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 18.] SALMONIS solus inter veteres Plinius mentionem facit. Ausonius hoc nomen adultae aetatis ut Sarionis seu quod melius Farionis mediae, et Salaris primae imposuit, illud tamen Truttae convenit. Circa Rhenum et apud Helvetios aestatis tempore ad Iacobi usque festum vocatur, Salm, inde ob festum Andreae Lachsi Lachs, nomine gaudet. Cum Essoce Plinii eundem, quod Georgio Agricolae placet, vix credo, cum alibi eum suo nomine appellet, et per Essocem Lucium intelligere videatur. [Note: Cassiodor. l. 12. Ep. 4.] An Anchorago Cassiodori, difficile dictu, nam a [Orig: à] Rheno duntaxat venire scribit. Apud Graecos nullum invenio nomen, qui aut Salangem, cuius piscis tamquam delicati mentionnem facit Hesychius aut katana/dromon vocari posle putant, suo iudicio fruantur. Descriptionem si spectes. Piscis est sat magnus, Bicubitalis quidem ut plurimum est: apud Mislenos tamen et Dessaviae a [Orig: à] XXIV. libris ad XXXVI. accedit, in Helvetia circa Tigurum graviores capiuntur. Basilea quinque autsex pedes longos dat, nec temere [Orig: temerè] Cetaceum piscem dici posse Bellonius reliquit. Squamis tegitur exiguis, et maculis ita notatus, ut totus fere [Orig: ferè] piscis subrufis et luteis notis insignis videatur, quia vere [Orig: verè] in capite iis caret, ideo frontem lubricum Poeta [Orig: Poëta] dixit. Os habet amplum, et valde denticulatum; nam praeter id quod maxillae magnis et validis armatae sunt dentibus, palatum etiam quadruplici eorundem ordine munitur, linguaque hamatis dentibus horret. Hunc quadruplicem dentium ordinem Bellonius huic pisci praeter aliorum fluviatilium morem, peculiarem esse ait, et cum ceraste serpente communem: additque plures esse in inferiori maxilla, quam in superiori. Tergus colore fere est caeruleo, aut ex caeruleo nigricat. Oculi magni sunt. Narium foramina utrimque


page 101, image: s123

gemina: Branchiae utrinque quaternae, quarum opercula lata, et rotundis puniceis maculis plena sunt. Pinnae iuxta easdem binae, totidemque in dorso, quarum prior in medio fere dorso est, altera caudae proxima, cutacea, carnosaque. In ventre tres sunt, binae fere in medio; tertia a [Orig: à] podice qui in imo ventre est. Caudam in unam latam, et rotundiusculam pinnam desinere Salvianus ait, Rondeletius vero [Orig: verò] bifidam esse testatur, indeque Salmonem iure platu/ouron nominari posle putat. Quoad internas partes, Cor angulatum est, ventriculus oblongus et angustus: hepar in nullos lobos divisum: rubrum Rondeletius tradit, Salvianus et Bellonius pallescere dixerunt: huic vesicula fellis ex viridi nigricantis annexa est. Splen ex rubronigricat. Alvus ipsi prodiga nutat, et opimato ab domine fluit venter. Gesnerus a [Orig: à] faucibus patulis duos se observasle meatus scribit, deorsum protensos, unum ad ventriculum, quem oesophagum vocant; alterum anonymum, (cuius usum ignorat, quandoquidem nihil in eo reperit, nisi forte ruminat (inquit) hic piscis et alimenti sui partem ibi repositam habet) qui cute candida et tenui constat. De Maris et feminae differentia [Note: Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 1.] ita Aldrovandus. Feminam a [Orig: à] mare differre Rondeletius et Salvianus volunt, quod illa rostrum habeat magis aduncum, hami modo, indeque vulgo in Gallia Beccard appellati. Bellonius vero [Orig: verò] dum dubitat, num sit diversaspecies: feminam esse interea insinuat, inquiens: Est et alius praegrandis Salmo (feminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab eius ore praegrandi Beccard vocare solet: alii a [Orig: à] feren dis ovis Bortiere (Portiere forte nimirum a [Orig: à] portando.) Differt is a [Orig: à] mare Salmone, quod labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillae inferioris serecipit, pixidatimque in tubi modum insinuatur. Alii aliter de hac rostri curvitate sentiunt. Gesnerus testatur suos piscatores in mare tantum incurvari insigniter, in femina perparum. Rondeletius quoque mari recurvum esse ait, sed feminae magis. Quidam vero eruditus in epist. ad Gesnerum, in qua de Albis fluvii piscibus ad ipsum scribit utrumque sexum id ceu quid praeter naturam pati arbitratus inquit: Salmo in Milda (hoc flumen ex Albi ingressus) si obstaculum seu praecipitium aquae iuxta Dessaviam, secundo ac tertio frustr a [Orig: à] saltu superare conatus fuerit, va dum petit, eoque in loco sub lapidibus et saxis delitescens, emaciatur, et contabescens maculis ruffi seu aenei coloris impletur et rostrum inflectit in magnum hamum, eo quidem maiorem quo diutius manserit. Verumtamen credit vir ille doctus idem ei tandem contingere, etiamsi obstaculis omnibus superatis ad summas fluviorum partes eluctatus fuerit. Ex rostri itaque curvitate sexus non satis tuto [Orig: tutò] distinguetur, tutissime vero ex ovis. Addit Bellonius feminam crebrioribus mare, iisque subrubris et rufis orbiculis in cute variegari: atque in Lepradis (de quo suo loco diximus) modum multis coloribus sugillari. Marinus magis quam [Orig: quàm] fluviatilis piscis est. Nam et in iis duntaxat fluminibus quae in mare se exonerant reperitur: et observatione notum est, si supra annum in eis perseveraverint, insipidos fieri; si diutius, post annum secundum ceu sideratos interire. Observatus in Albi adeo [Orig: adeò] tabidus, ut exsanguis et nullis fere [Orig: ferè] intestinis appareret; nati vero [Orig: verò] ex eo pisciculi, nec longiores nec crassiores digito evasere, quamdiu ibi vel iuxta stagnantibus aquis immorabantur. Uberrima eorum in Bothnico mari versus Lappones captura, circa solstitium in extremis littoribus circa Thornam tanta magnitudo capitur, ut fortissima retia pondere suo rumpant. Apud Vestrogothos quoque, in provincia Vermelandia, in qua dulcium aquarum locus certum milibus passuum in longitudine, et quadraginta latitudine patet, magna Salmonum est copia.

In Albi quoque Vistula, Duna,


page 102, image: s124

Multavia, Sala, et Milda apud Misenos habentur. Rhenus et Mosella gratissimos alunt. Minus commendati quos Scaldis, Thamesis, Garumna, Sequana, et Ligeris excepere. In Rhodano qui capi existimant, falluntur. [Note: Rondelet. de Piscib. l. 22. c. 17.] Hoc praeter Rondeletium et Scaliger pater prodidit. In Occidentalis quoque Indiae fluminibus numerosissimi capiuntur. Cibum ipsi Salvianus pisciculos tribuit. Alii ante XXV. Iulii pediculis aquaticis vesci, a [Orig: à] partu obvios pisciculos comedere, eosdemque in ventre repertos, prodidere. Nonnullis in dissecto spissus quidam humor, subflavus, et lapillus candidus, visus. Quidam in maioribus nihil unquam, in parvis nescio quid reperiri tradunt, illos sola aquae turbidiore victitare opinantur. Vitae est tenacissimae, sub uno corde pulsante, recenter captorum indicio, plures in frusta dislecti a [Orig: à] piscatoribus venduntur. Robertus vero [Orig: verò] Constantinus, exenterati, aquosa sanie aspersum, ultra diem vivere vidit. De Partu proditum, per autumnum et hiemem, ad veris interdum initia, in fluviis, et minoribus rivis lubentius parere. An et in Oceano nemo tradidit. Scrobs excavatur. Ova pisorum magnitudine femina ponit: mas rore genitali irrigat. Ova paulatim augescunt, et spiritu vitali inflata, ultro per aquam deferuntur, et Salmulos producunt. Salmulos mares aliquando genitura plenos reperiri, et cum feminis adultis coire, eorumque ova rigare, cum in Salmulis feminis nulla ova reperiantur, admiratione dignum est. De eorum Saltu ita Gesnerus. Mildam flumen prae ceteris diligit Salmo, et (ut quidam putant) ab aqua Albis fluvii qua cum permixta in mare se exonerat, discernit. Itaque plurimi eo in loco, ubi in Milda in Albim influit (Dessaviam vocant, quod oppidum est principum Anhaltinorum) capiuntur, hoc modo. Ad Mildae in Albim ingressum principes vallum sive obstaculum quoddam excitarunt, ut ita redundans aqua ad molendina reverteretur, octo cubitis aliquando altius: vallo graves et magnas arbores imposuerunt, et perticis magnis intus cancellarunt, ne Salmo transiliat. Inter perticas alicubi nassae sunt collocatae. Hunc locum cum attigerit Salmo, qui per Albim ascendit, saltu adversus aquae praecipitium se proripit in altum, ubi vel in nassam incidit, et capitur, vel arborem pertic asve contigit, indeque violenter in Mildam se traicit. Hoc si prima vice non successerit, secundo etiam tertioque experitur, et si ne tum quidem transilire aut aslequi altitudinem valli potuerit, vadum petit, inibique sub laxis delitescens emaciatur ac contabescit. Si tamen flumen Albis augeatur et crescat, adversus illud subinde fontium et originis cupidus ascendit, parit, et consumptus tandem macie ac siccitate moritur. Adeo [Orig: Adeò] vero [Orig: verò] nativus huic pisci saltus est: ut Salmunculi etiam, si in vase aliquo venales cum aliis permixti in aqua fuerint, aqua eis adempta exiliant, unde et ab aliis piscibus dignoscuntur. Alii saltus causam in Robur, quidam in Hirudines, a [Orig: à] quibus mense lunio et Iulio infestantur, nonnulli in loca abrupta conscendendi libidinem, coniciunt, quod apud Hectorem Boethium invenies. Singularem in cibis habent gratiam, ita ut omnibus piscibus praeferantur, suavitatem si spectes. Habenda tamen aetatis, loci, et temporis anni ratio est. Salmunculi, qui sex vel septem digitos non excedunt, Aprili et Maio in deliciis habentur: adulti, tenuiores in fluviis evadunt, si ea non longe [Orig: longè] subiere. Moderati tum exerciti, si longius progressi sunt, nimio labore tabescunt. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 18.] Plinius Aquitanicis palmam detulit, Rhenanis Albertus, qui mense Maio suavissime [Orig: suavissimè] eduntur. Miseni post Pentecosten placent. Partui vicini, cum et rostrum curvatur, et maculas aerei coloris gerunt, damnatur. Salitos et infumatos bona Europaepars distrahit.

N. Icon. Salmonis Salviani ad Tab. 31.


page 103, image: s125

CAPUT II. De Lupo et Lato.

[Note: TAB. XXIII. 3. 4. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 2.] QUem Latine a [Orig: à] voracitate Lupum vocant, Lucill. Catillonem vocavit, is Graecis la/brac, aut para\thn\ labrathta, ut Athenaeus auctor est, ab ipsa vehementia: aut quasi li/anboros, valde vorax, ut Eustathio placet, vel dia/ tike/xu)nen au)tou to\ sto/ma, kai\ a/qro/ws2 kai\ e/uxerw=s2 a(li/s1ketai, quod illi os hiet, et repente cumque impetu a vide voret, ut Suidas vult, dicitur. Nec Lucium esse, quod Philelphus voluit, quod hic in fluviis et lacubus degat; nec Sturionem, quod Volaterraneus et Poggius Florentinus tradidere, quod hic squamis careat, nec carnivorus sit; nec Lacciam seu Chiepam, quod haec dentibus destituatur, [Note: Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 2. Athen. Dipnos. l. 7.] certum est. Piscis est squamosus, squamae argenteae sunt, mediocres, et serratae, quaeque carni et interse validissime [Orig: validissimè] cohçrent. Rostrum habet oblongiusculum, Os cum hiat valde patulum. Linguam oblongam, si Athenaeo ex Aristotele fides, osseam, et adhaerentem. De dentibus non conveniunt scriptores. Carere Massarius, et Rondeletius, quod [Orig: quòd] ob oris magnitudinem facile [Orig: facilè] praedam devoret, tradiderunt; tenues confuso ordine undecumque Bellonius posuit, plurimos, tenuissimos, multiplici ac vario ordine dispositos, pectinum instar, quibus lanarii utuntur, Salvianus. Oculi sunt magni. Branchiae utrimque quaternae. Harum operculum duobus ossibus constat, quorum superius postrema sui parte squamatim committitur. A summis branchiis per utrumque latus linea fere recta ad caudam ducitur. Pinnae Aristotele teste, binas habet parte prona, totidemque supina. Quae prona parte capitiproxima est, octo vel novem acutis et inaequalibus aculeis tenui membrana colligatis horret: altera unico tantum. Contra supina parte caudae vicina aculeos habet ternos. Cauda in unicam pinnam degenerat. In parvulo, ut diximus, nigrae apparent maculae, quae in paullo adultiore prorsus delitescunt, Grandiusculus enim argenteus est, dorso tamen paullo minus quam ventre candido. Locus etiam colorem mutat, nam qui in mari capitur, ex caeruleo candicat, in ostiis fluviorum, totus albus est. Carnem habet secundum lovium lacteam, secundum Bellonium rubescentem, seu is diversae speciei, sive Oceanus aliquid mutat. Cor triquetrum, ut Athenaeus ait: ventriculum amplum, et longum: appendices binas maximee [Orig: maximeè] conspicuas, iecur subflavum, in duos lobos divisum, quorum dextro fellis vesica committitur; Lienem rubrum et longum, intestina lata nec multis complicata anfractibus: folliculum plurimo aere tumidum, spinae dorsi validissime [Orig: validissimè] annexum. Bellonius e [Orig: è] pusillo magnum ac cetaceum, Salmonis more evadere solere testarur, ut ex Oceano libras quindecim non numquam pendere visus sit. Salvianus ad viginti libras, aliquando excrescere observavit. [Note: Columell. R. R. l. 18. c. 17. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17. Galen. Alim. l. 3. Oppian. Halieut l. 1 Columella R. R. l. 8. c. 16.] Quomodo Columella quosdam sine macula, varios alios faciat; et quid Plinius persuum Lanatum, intelligat, facile [Orig: facilè] h???nc colligi potest. Ita marinum esle piscem, ut et limnoqala/ssas2, et ostia flu viorum non refugiat, Galenus praeter Oppianum auctor est. Sed et in dulcibus, Leto nempe Lybiae circa Berenicem fluvio nasci, Athenaeus me morat: nihil de Columella, qui Velinum, Sabatinum, Vulsinensem, et Ciminum, eosdem procreare innuere videtur, dicam: secus n. [Abbr.: enim] insequenti sentire creditur capite. In dulci portu quem Phanarium vocant, longe [Orig: longè] maiores vulgaribus reperias, apud Miletum quoque praegrandes et plurimos, ut apud Aristophanis Scholiastem et Suidam legimus. Archestratus apud Athenaeum qeopai/das2 vocavit. Solet et mediae cryptum penetrare saburrae. Qui in fluviis capitur. Lanei a [Orig: à] Martiale nomen accepit, et expresse [Orig: expressè] de iis Plinius. In Lupis in amne capti praeferuntur. In Tyberi amne inter duos pontes tanti pretii, ut Philippus, apud hospitem [Note: Colum. R. R l. 8. c. 16. Varro R. R. l. 3. c. 3.] Cassino in oppido, auctore Columella Lupum sibi in cena appositum gustabundus expuerit, dicens, Peream nisi piscem putavi: quasi innueret, solos Tyberinos lupos piscis nomine dignos esse. Lucillius isti Catillonis quasi Catillorum


page 104, image: s126

liguritoris nomen, teste Macrobio, imposuit. Solet enim cloacas subire, [Note: Iuven. Satyra 5.] et obvia quaeque devorare. In India exundantibus in agros fluviis, [Note: Aelian. H. A. l. 16. c. 12] in planis camporum vagantur, et abaqua destituti praedae sunt. Vescitur carnibus praecipue [Orig: praecipuè] , nec piscibus, vel corruptissimis escis parcit. In exenterati ventre serpens aliquando inventus est. Tangit et [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 10.] algam, et stercora: *a)lki/mon i)/xqun Oppianus vocat. Iis maxime [Orig: maximè] locis [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.] qua flumina in mare exeunt, ova parit aestate [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.] et hieme, ideo alicubi bis [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17. Idem l. 5. c. 9. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 2. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2. Oppian. Halieut. l. Plutarch. l. utra animal.] idque inter fusaneos solus facere creditur, sed posterior partus infirmiorum. Sublimes natant. Athenaeo sunt monh/reis2 solivagi, Aristoteli xu/toi, fusiles seu fusanei. Mugilum, Luporumque capturam uno retis iactu centum aureis coronis venisse, Rondeletius oculatus testis est. Sollertia et ingenio non destitui, docilesque sequentia docebunt. Rete circumdati harenas arant cauda, atque ita conditum transeunt rete. Et quamvis minus in providendo sollertiae quam [Orig: quàm] mugiles habeant; magnum tamen robur in paenitendo habent. Nam ut haesere in hamo, laxant vulnera, donec excidant insidiae, quod praeter Plinium, Oppianus, Ovidius et Plutarchus tradidere. In Eloro amne tam mansuetos esse, ut e [Orig: è] manibus porrigentium cibum capiant, Nymphodorus auctor est. Et quia lapidem in capite hieme sibi infensissimum se habere sentiunt; ideo [Orig: ideò] in abditos se tum gurgites demergunt, qui in sublimi natant, frigore congelati moriuntur. Cur inter alios pisces cum Mugile, Salpa et Chromide [Note: Aristot. H. A. l. 3. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 70. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 62.] clarissime audire, post Aristotelem Plinius scribat, et in vado vivere addat, nescio, nisi forte [Orig: fortè] sublimem natatum in causa ponat. Capiuntur saepenumero dormientes fuscina. Inimicitias cum Mugile et Squillis gerunt. Caudam ilii praerodere Nigidius apud Plinium auctor est. Pugnantes invicem saepe [Orig: saepè] Puteolis, praesente Bessarione, Perottus vidit. Statis tamen mensibus concordes sunt, et in unum gregem, si abunde [Orig: abundè] cibarii, coeunt. Ab his cornu quod fronte exit, punctus interimitur, quem Oppianus et Aelianus descripsere: Magni olim apud Romanos Opsophagos aestimii erant. Plinius post Elopen et Acipenserem praecipuam iis et Asellis auctoritatem tradit. Archestratus Milesium qeo/paida et quidem dia\ to\ polu/timon vocat, et Tripatinum summam cenarum luxuriam ingrediebatur. Sed maximi, lactes, cerebrum et epar fiebant. Illo Eliogabalus rusticos in mediterraneis pavit. Huius gratia, Hermaeus Aegyptius piscium institor, non nisi exenteratum vendebat. Carnis qualitas non nisi loci, temporis, et Aetatis ratione habita, definiri potest. Locus si spectetur, in mari puro qui sunt, boni sunt Hicesio succi, sed paucinutrimenti, [Note: Galen. de Alim. facult. l. 3.] sanguinem consistentia tenuiorem gignunt, et diutissime [Orig: diutissimè] citra putredinem, inprimis si nive circumdentur, servantur. Inter duos pontes Romae capti, ob vitiosam aquam, graviter olent, et facile [Orig: facilè] putredinem concipiunt. Illaudati, qui in piscinis habentur. Tempus si respicias, deteriores sunt dum in utero habent: summa hieme et Ianuario captisgratia, nisi forte [Orig: fortè] nimio exercitio soliditatem carnis acquisiverint. Lanatas Plinius dixit, si ventrem attenderis, quo mollitie et pinguedine blandiuntur. Aetatis ratione, tenelli suaves et stomacho grati sunt, copiose [Orig: copiosè] nutriunt, et facile [Orig: facilè] per corpus descendunt: mediocres optimo se commendant callo. Apparatum alibi vide. Aegris in albo iure autex aceto optime [Orig: optimè] elixantur. An quod spermolo/goi, a [Orig: à] Pythagora reiecti fuerint, dubito. Plutarchus certe [Orig: certè] postquam sic sentientium sententiam exposuislet, patrocinari ipsis videtur. De usu in Medicina pauca occurrunt. Tantae est, si Marcello credimus, adversus strumas efficaciae, ut ad quamlibet corporis partem admotus, earum vitium persanet. Lapilli capitis dolorem levare, Euporist w=n auctor tradidit.

[Note: Strabo Geogr. l. 15.] LATUS, inter Nili pisces a [Orig: à] Strabone numeratur. Esse et marinum Archestratus apud Athenaeum prodidit. Candidissimus est, ducentarum saepe librarum magnitudine, et


page 105, image: s127

quovis modo [Orig: modò] paratus suavissimus. Rondeletius pro eo, Coracino ac Umbrae simillimum substituit Tarentinus Latili piscis meminit.

CAPUT III. De Alosa, et Ziga Albis fluvii.

[Note: TAB. XXVII. 3. 4. Strabo Geogr. l. 15.] A Losae nomen, huic de quo iam acturi sumus pisci, post Strabonem Ausonius ex vulgari imposuit, Gregorius Tiphernas in Strabone, et Theodorus Gaza in Aristotele, qri/s1s1an, quam moderni Graeci fri/ssan, forte [Orig: fortè] quod spinis seu aculeis aliquando soleat inhorrescere, eius nomine donarunt. Rondeletius Archippo et Mnesimacho qra/ttan appellari tradit; quam tamen a [Orig: à] Thrissa diversam, ut Trissam cum Trichide eandem, Gesnerus, varium ut Panthera et Pavo [Note: Aristot. H. A.] Aristoteles facit. Nec Lupus est, quod Platina voluit; quod hic Mugili caudam praerodat, illam edentulam sciamus; nec Clupea, piscis magnus, qui crescente luna albus est, decrescente nigrescit, corpore minimum aucto a [Orig: à] propriis spinis interimitur, in Areni Galliae fluvio nascitur, in capite lapidem grano similem, qui ad quartanas sinistro lateri decrescente luna alligatus facit, et [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 4. c. 4.] Attilum Padi, venam quandam in faucibus eius mira cupiditate appetens, morsu exanimat, obrationem eandem. Universi corporis figura, si cum latitudine conferatur, ob longiuscula apparet, et in latera ita compresla, ut imus venter, recta [Orig: rectâ] linea [Orig: lineâ] praeacutis aculeis et constructa [Orig: constructâ] , et propterea non aspera [Orig: asperâ] solum, sed serrae etiam modo secante (si adversa deducatur manus) terminetur. Spinis sive arist is etiam scatet innumeris, et inter vescendum admodum molestis; quod cum Trichidibus quoque commune habet, unde Albertus, et Murmellius latinum eius nomen Aristosium sive Aristosum confinxerunt. Caput habet in latera valde compressum, rostrum acutum. Os cum maxime [Orig: maximè] hiat, admodum patulum, edentulum, atque omnis asperitatis expers. Branchiae utrinque quaternae. Squamis tegitur magnis, tenuibus et facile [Orig: facilè] deciduis. In capite supra oculos, utrinque veluti gemmae smaragdinae relucent. Lingua nigricat, superiores mandibulae deorsum prominent. Ventre et lateribus argentum aemulatur. Dorso vero [Orig: verò] et capitis vertice ex albo flavescit. Romae cum maxime [Orig: maximè] aucta bipedalem mensuram non superat. Marinus est [Note: Strabo Geogr. l. 15.] piscis, sed ex mari ineunte vere cum in utero habet, subintrat, inchoante aestate revertitur. In Tyberim delapsae strigosae sunt, et quadam marinae salsuginis ariditate parum amabiles, paucorum dierum mora, Tyberinis undis pinguescunt. Laudatas Arnus et Umbro in Hetruria, Lyris et Vulturnus in Campania praebent. Galliae et Hispaniae flumina maximas, Mosa in Hollandia suavissimas. In Aquitania ob frequentiam plebis obsomum Ausonius vocat. In Arverniae fluvio iuxta Marignensium oppidum, supra mille ducentas uno retis iactu capi, Rondeletius auctor est. In Euripo reperiri negat Aristoteles. Burdigalae et Lugduni succu???entiores quam [Orig: quàm] Massiliae venduntur. Pariunt in fine aestatis in mari. Athenaeus moni/ous2 Thrissas dixit, Oppiano, alternant vias Ponti curruntque per aequora, Hospitium mutant semper, Pontoque vagantur. [Note: Oppian. Hal. l. 2.] Figulus veris adventum Mosellanis nuntiare, et mense Maio toniturbus, adeo [Orig: adeò] terreri, ut plurimae in ripa exanimatae reperiantur, scribit.

In Arverniae Oppido Maringnesio ad testudinis sonos adnatasse, et saltasse Rondeletius vidit, quod [Note: Aelian. H. A. l. 6. c. 32. Porphyr. peri\ a)poxhs2 l. 3. Auson.] et de Thrissis Aeliano et Porphyrio proditum, nec de mendo in Athenaeo, qui Trichidi hoc quicquid est adscribit, dubitandum est. In nullo apud Veteres fuisse


page 106, image: s128

pretio, Ausonius testatur. Postquam [Orig: Postquàm] pingues evasere, sucum mediocriter bonum, et qui facile [Orig: facilè] distribuitur gignunt: sed quia glutinosioris alimenti excrementa non facile [Orig: facilè] atteruntur, ideo [Orig: ideò] ab ipsis exhalationibus, intempestiva somnolentia inducitur, et sitis excitatur. In pisculariis Bevarorum legibus, teste Gesnero, interdicitur, ne duobus palmis vel septem digitis, propter aristarum et parvitatem et multitudinem capiantur. Vida prudentissimum, quod non nisi obesus, maximeque idoneo tempore, cum esu carnium interdicitur, appareat, dixit.

[Note: Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 5.] ZIGA Albis fluvii, qui et Goldtfisch ab aureo circa caput colore di citur, sic a [Orig: à] Kentmanno describitur. Zige piscis est tenuis et siccus, paucae carnis: colore pulchro, argenteo, dorso tamen subfusco, oblongus est, non ita latus, ut solent esle pisces Goldfisch dicti, qui in Marchia capiuntur: longitudo enim eius ad latitudinem quintupla est. Caput eius si foris aspicias, Harengi capiti non dissimile est, nisi quod in parte superiore oris scissuram habet. Lingua eius parva, quae colore nigricat. Dentes utrinque ad latera in faucibus, mandibulis duabus duri adnati: sicut in eiusdem fluminis piscibus (de Capitonum fluviatilium genere) Ieseno et Dibelo, ut vulgo nominant. Caput et oculi ad aureum colorem, pauco viridi permixtum, accedunt. In summis lateribus utrinque maculae quaternae nigrae digeruntur, quarum prima ad summas branchias, ultima paulo sub initio pinnae dorsi. Ex Oceano in Albim subit hic piscis et paulatim consumitu??? ac deficit. Capitur ut plurimum in hoc flumine, a [Orig: à] festo Pentecostes usque ad Divi Iohannis diem quo tempore Sturio migrat.

A Sturione enim e [Orig: è] mari in Albim pellitur. Quamquam autem ad velocitatem et fugam prae omnibus in Albi piscibus, comparatus sit; mollis est tamen et quam primum ex aqua in aerem subductus perit. Maximi huius generis in Albi apud nos (Misenos) duabus cum dimidia libris (sedecim unciarum) ad tres cum dimidia (quod tamen rarum est) perveniunt. Sive assus sive elixus, non boni saporis est. Si tamen praeparatum, sale intus aspergas, tum in fumo aut soleleviter sicces, et ita butyro inunctum super craticula asses, melius (ut in hoc genere) sapit. Et quoniam aridi hi pisces sunt, sunt qui in aqua elixant, deinde exemptos condunt iure e [Orig: è] butyro, zinzibere, aqua et modico aceti, sicuti etiam alios quosdam pisces siccatos condire solent, ut Truttas, Thymallos, Lucios, et Cyprinos latos. Quomodocumque paretur, nullus tamen in Abli piscis aeque ferini aut virosi saporis est; et a [Orig: à] quo etiam nomen ei impositum conicio, ut Zige, id est, Hircus dicatur, hircum enim praesertim insolatus, olet, Capitur et in lacu Sverinensi. Alosam Gesnerus credidit, metuo ne perperam.

CAPUT IV. De Mugilibus.

[Note: TAB. XXIII. 4. 5. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 6.] HIstoriam Mugilum, nomenclaturarum diversitas obscuram facit *kestre)us2, leuki/s1kos, ke/falos, nh=stis2, perai=as2, muci/nos, s1a/rgos, xelw\n, ba/kxos, s1fhneu\s2, daktuleu\s2, kefali/nos, bleyi/as2, pleu=tes2, quae apud Aristotelem, et Athenaeum, ex Hicesio, Dorione, Eutydemo, Polemone invenies, praecipuae sunt. kestreu\s2, Aristoteli et [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 11.] generis et speciei [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] nomen est. Hicesius speciei, Dorion generis duntaxat mentionem fecit, et in marinum et fluviatilem, illum iterum in Cephalum et Nestin, divisit. Appellationem a)po\ to=u ke/strou, seu telo, belli Persici tempore invento, sortitus est, quod eo teli modo in anum inmisso apud Athenienses publice [Orig: publicè] adulteri poenas luerent. Leuciscis seu Alburnis et Albulis ab albo colore nomen impositum est, perperam glauki/s1koi, dicuntur;


page XXIII, image: s129

[Illustration:

Salmo. Salm. Lachs

]

[Illustration:

Salmo. alius Salms. Ein ander geschlecht.

]

[Illustration:

Lupus. Meer Wolff.

]

[Illustration:

Mugil Meeralet.

]

[Illustration:

Mugilis. Species alia.

]

[Illustration:

Capito Anadromus. Elbnasen Meernasen.

]

[Illustration:

Caper. capri-Scus Sawfisch.

]

[Illustration:

Acipenser. i. Stoer. Sturio.

]

[Illustration:

Stoer. Acipenser seu Sturio. 2.

]

[Illustration:

Acipenser. seu sturio. 3.

]

[Illustration:

Acipenser Zeelandicus.

]


page 107, image: s130

[Note: Galen. de Alim. facult. l. 3.] Galeno sunt fluviatiles, ke/falos generis quidem nomen est: sed quia para\ to\ baru/teron th\n kefalh\n e)/xein nomen obtinuit, nec id omnibus magnum, non omnibus etiam competet, nisi forte [Orig: fortè] ideo [Orig: ideò] dictum esse putes, quod in metu capite abscondito totum se [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 17.] occultari credat. Aristoteli, sane [Orig: sanè] [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 2.] aliquando peculiaris et unica Mugilum species est; aliquando duas [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 2.] sub se species complectitur: nec forte [Orig: fortè] male [Orig: malè] Mugiles marinos in Cephalos et nh=steis2 distinxeris. *nh=stis2 epithetum est omnibus Mugilibus commune, quod omnibus carnibus abstineant. *perai=as2 speciei nomen est, sed speciem Cephali alteram, quae muco suo vivit Epithetum, et idem cum muci/nw| videtur. Sargus seu ut apud Aristotelem s1argi/nos, quid sit, dubitatur, Rondeletius eundem cum nhstei= seu ieiuno facit, Aldrovandus discernit. Chelones [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 7.] cum Bacchis Hicesio iidem, et Plinius Banchos inter Mugiles recenset, sed cum Myxone eosdem facit. Rondeletius Bacchum quintam quandam speciem Hicesio esse, insinuat. *sfhneu\s2, Salviano cuneatus, Gesnero Cunealius, quod lagaro\s2 kai\ tetri/gonos, gracilis et quadratus sit, ita dicus, a [Orig: à] solo Euty demo inter Mugiles reponitnr. Alii s1fhkea\s2 legunt, ut a [Orig: à] s1fh\c vespa, non s1fhn\ cuneo, isti pisces dicti fuerint. *daktu/leos nomine Salvianus minorem aliquem in eodem genere ab Eutydemo poni putat, alii didaktuleu=s2, sed perperam legunt, cum duos in latitudine digitos non excedat: nec alii forte [Orig: fortè] fuerint, quam [Orig: quàm] quos Padi accolae Canistrellos, quod in Canistris vaenaeles ferri soleant, vocant.

Cephalinus quibusdam cum Blaepsia, teste Dorioneidem, nisi mendum sit, et pro Blaepsia ble/nna, quod [Note: Galen. de usupart. l. 8. c. 6.] idem quod mu/ca, ut Galenus scribit significat, legi debeat, et sic Cephalinus inter species Nestium numeretur.

Plaetarum nomen Cestreis a [Orig: à] quibusdam imponitur, si Polemoni libro de fluminibus Siciliae credimus. Actum de illis in capite de Muraenis. Species Mugilum seu Cestriorum sunt quinque, apud Aristotelem, Cestreas nempe proprie [Orig: propriè] dictus, Cephalus cognomento Chelon seu Labeo, Cephalus pereas, sive translitoranus, Sargus sive Sargo, et Myxo seu Muco. Caput nonnullis est magnum et depressum, rostrum breve ac retusum, ut Capitonibus, aliis minus et rotundius, rostrum magis extentum et acutius, ut Cheloni. Os omnibus parvum, rotundiusculum et edentulum. Squamis omnes teguntur. Cestreus magnas et crassas habet, quae numismatis speciem mentiuntur. Pinnas utrinque binas gerunt, illos si excipias, quos lacus [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 13. Arist. de part. l. 4. c. 13.] Sipharum gignit, quibus teste Aristotele, una tantum utrinque est, et supinis caront. Praeter binasillas pinnas, quae utrimque consistunt, unam habent ab ano; in dorso duas, quarum altera aculeata est, altera aculeis caret; ad caudam spectans. Omnes a [Orig: à] branchiis lineas aliquot subobscuras ad caudam deductas habere videntur, etsi haud aeque [Orig: aequè] in omnibus sint conspicuae. Dorso sunt su bnigro: ventre vero candido. Ventriculus teste Aristotele carnosus est: cui parte altera plures appendices exeunt: altera una tantum, ut idem ait. Rondeletius longe [Orig: longè] alium esse scribit quam in carnivoris piscibus, densum nempe et carnosum instar ventriculi avium, foris planum, intus rugosum, figura verticilli vitrei, quod mulieres fusis appendunt. Intestina quoave crasla sunt, pinguiaque et in gyros acta; in quibus splen latet, ut idem observavis, et sub pinna locum aere plenum reperit. Hepar pallet; parvum, et tamquam manu ventriculum amplectens. Fel. rufum sive flavum, aqueae consistentiae. Cestreo eiusdem Rondel. hepar ex albo rubescit: caro mollior, laxior, minus candida, minusque pinguis quam Cephalo, additque gulam habere; ventriculum in longam appendicem desinere, semper inanem esse, uti et intestina. Lapis quem Cestreus in capite gerit, Echinus et Sphondylus, ab echinata specie dicitur. Lineae quae a [Orig: à] branchiis ad caudam ducuntur, Cephalo breviores sunt. Chelon sive Labeo nigricantes a [Orig: à] capite ad


page 108, image: s131

caudam aequalibus spatiis distantes protensas habet. Habet et labra crassa, spissa, prominentia, unde xelw=nos Labeonis nomen. Capite est paulo minore quam [Orig: quàm] Cephalus, oculis prominentioribus, sine pellicula illa concreta, quam veluti palpebram habet in capite. Marinos pisces esse nullum dubium, sed an omnes fluvios et stagna [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] subeant, incertum. Capitonum alius translittoranus Aristoteli, quasi in alto mari degat. Galenus in stagnis quoque nasci scribit. Ut ut sit, Cestreum proprie [Orig: propriè] dictum esse iudico, qui longius a [Orig: à] mari, ut in [Note: Strabo Geogr. l. 15.] Nisum ita in alios fluvios recedit. Cephali in eiusdem vicinia, propter dulcem aquam et limum morantur. Etsi autem aquas ament, ab imbribus tamen adeo [Orig: adeò] vehementer laeduntur, ut visum [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 19.] amittant, ut Aristoteles prodidit. Cephaloni inprimis oculi per hiemem albescunt: ipse tum et macer et caecus, quod in Nauplio terrae Argivaeagro accidit, capitur: inprimis, si hiems asperrima fuerit.

Marinos a [Orig: à] fluviatilibus, spinarum numero et quantitate distinxit Galenus, plures his et minores innuens: certius indicium sapor ipse suppeditat. Acriorem et pinguedinis expertem Cephalum dicunt qui praestantior.

De Cibo non convenit inter auctores. Carne abstinere Aristoteles tradit, vivente duntaxat Oppianus et [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 3. Oppian. Halieut. l.] Aelianus. Idem Cestreum alga et limo vesci scripsit. Gulosus autem maxime [Orig: maximè] est et insatiabilis, ideo [Orig: ideò] in proverbium abiit, aviditas saepe [Orig: saepè] tanta, ut cauda verberando excutiat cibos.

[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] Tanta iisdem salacitas, ut in Phoenice et Narbonensi provincia, coitus tempore e [Orig: è] vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eundemque linea retractum, feminae sequantur ad littus, rursusque feminam mares partus tempore.

De ipsorum Generatione ita Aldrovandus. Quod ad ortum generationemque eorum pertinet: scribit Aristoteles esle qui omnes sponte oriri opinentur, quorum opinionem refellit, quoniam unicum tantum eorum genus sit, quod non coitu, sed ex limo arenave enascatur: ceterorum verae feminae ova, maressemen genitale habeant. Pariunt autem eodem teste semel anno: sed an eodem omnes tempore, difficulter ex ipso colligas; alias enim Capitonem vere parere tradit ultimum, quoniam novissime [Orig: novissimè] eius foerus appareat: aliasomnes Decembri mense gravescere ait, tricenisque diebus gerere, et in iis Capitonem quoque enumerat, alias Cestreos ait inter primos partum accelerare, parere hieme, locis iis maxime qua [Orig: quà] flumina exeunt, dum uterum ferunt, praecipue graviter laborare, ideoq; fieri, uttunc potissimum ruant in terram ac excidant: feriri porro gravi stimulo agitatos in terram, atque omnino in temporis motu perpetuo incitari, donec pariant, sed requiescere a [Orig: à] partu continuo [Orig: continuò] .

De Ingenio et aliis hoc habe. Tam veloces esse, ut ieiuni transversa navigia superiactent, et ubi dispositas piscatorum sensere insidias, retia supervolent, ut veluti sagittae arcu emissae videantur. Curvos hamos habere suspectos, ideo [Orig: ideò] postquam diu circumnatavere, cauda prius escam percellere, et quod avulserunt deglutire, mox ore in angustum collecto, summis tantum [Orig: tantùm] Iabris ac vellicatim [Note: Plutarch. l. utra animal. Oppian. Hal. l. 2.] escas stringere. Irritati, in sublime feruntur, et effugia quaerunt; si aberravere, quiescunt, et necem prostrati exspectant. Usum in Cibis quod [Orig: quòd] attinet, Hicesius omnes Leuciscos et Mugiles boni succi esle, facile [Orig: facilè] excerni, nec multum alere, scribit, nempe si mari puro capti sunt. Nam qui in coenosis locis, quales tum illi, qui in Etruria in Prillino lacu apud Orbatellum ad mediterranea deferuntur tum hi, quos Padusae atque ipsi luculenti Fossae Clodiae canales viscere praetenero, Ferrariensibus et Venetis copiosissime [Orig: copiosissimè] praebent, pinguedinem humanae naturae infestissimam habent. Aristoteles in fluentis et lacubus, quod pinguiores fiant, praestare dixit. Lynceus Samius hieme post partum laudat.


page 109, image: s132

Aestate lutum quod stagna exsiccentur, olent. Septembri, quod luto putrescente pinguiores evadant, insalubres sunt. Optimi qui circa Abderam, deinde qui circa Sinopem capiuntur. Romae maxima ovorum gratia, quae teste Iovio, geminis folliculis circumcisa parte seminis, recentibus Cephalis eximuntur, et nomen o)w=n tari/xwn, ovorum salitorum apud Graecos obtinuere. Quantum ad Medicinam, Ventriculus Mugilum, seu in cinerem redactus, seu in fumo siccatus, et vel vino albo, vel aqua absynthii ablutus, et in cibo sumptus, ventriculi exsoluti vires non minus quam ventriculi gallinarum potus interna reficit. Elixus in vino et ex aceto sumptus vomitum compescit, prodente omnia Rondeletio. Lapilli in cerebro contra Nephritim valent.

CAPUT V. De Capitone Anadromo Gesneri.

[Note: TAB. XXIII. 6. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 7.] CApitonem Anadromum, Gesnerus et Kentmannus descripsere. Nasutus, inquit, ille, videtur, prominente et carnosa superiore oris parte, ut in nostris fluminibus, is quem Nasi nomine descripsimus: cui etiam reliqua corporis specie per omnia adeo [Orig: adeò] similis est, ut discrimen nullum animadvertam, ne colorum quidem fere [Orig: ferè] , nisi quod Albinus hic Nasus magis albicat, noster fluviatilis, vero magis fuscus est. Sed noster plane fluviatilis est, Albinus e [Orig: è] mari ascendit: praeterea noster vilis et plebeius est, Albinus vero inter laudatos, praesertim assus. Hoc etiam notandum, cum Albinus alio nomine Blicca dicatur, longe alium piscem eodem nomine a [Orig: à] nostris vocari, de quo egimus inter albos pisces. Miseni etiam Zertam dicunt, quod nomen etiam Polonis usitatum audio. Zerta in quit Kentmanus, piscis longiusculus, argentei nitoris, squamis parvis tegitur, dorso subfusco: pinnis quae ad branchias sunt et parte supina rutilis, pauco caeruleo admixto. Linea utrinque a [Orig: à] branchiis ad caudam tendit, in qua puncta fusci coloris digeruntur. Caput crassiusculum, oculi pulchri, magni, albicantes, nares magnae non procul ab ore. Os molle prorsus, in quo nec dentes sunt, nec alia asperitas, sed ab initio gulae seu faucium, maxilla utrimque valida, dentibus senis oblongis val. lata. Maximi huius generis pisces qui apud Misenos capiuntur, bilibres sunt. Libram XVI. unciarum dico. Anno toto ex Oceano in Albim ascendit hic piscis, maxime vero circa Pentecstem, qui tempore parit, migrare solet, func etiam ad cibum praefertur, quod feminae ovis plenae sunt. Manent et pariunt in Albi, proficiuntque ipsi et soboles: augentur enim et pinguescunt. Vescitur omne genus pisciculis, qui nullis praesertim spinis et aculeis rigent: item muscis aliisque insectis, quibus intra aut proxime supra aquam potitur. Habetur inter optimos qui in Albi sunt, assari solitos pisces. Caro enim eius optimisaporis est. Rite [Orig: Ritè] etiam elixus non male sapit. Desquamatus nempe, exenteratus et elutus, in aquam fervere incipientem immittitur, conditusque ac salitus ad iuris fere [Orig: ferè] consumptionem coquitur, quo modo permulti etiam alii fluviatiles pisces elixarisolent. Sunt qui iuri haud fere consumpto copiosum butyrum addunt, eoque liquato piscem inferunt. Potest et aceti aliquid affundi, et Zinziber aspergi, pro cuiusque palato. Assus vel simpliciter, vel cum embammate e [Orig: è] coepis minutatim concisis, vino, croco, saccharo et Zinzibere, sapidissime estur. Nec displicuerit desquamatus, in frusta concisus, quae in polenta aut secalis polline volvuntur, atque ita in butyro sive crudo sive liquato frixus. Haec omnia Kentmanus. Addit Gesnerus non in Albi tantum, sed Sala etiam apud Misenos flumine Zertam capi.


page 110, image: s133

CAPUT VI. De Capro sive Caprisco.

[Note: TAB. XXIII. 7. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 8.] CAprum et Capriscum eosdem Salvianus, diversos Rondeletius facit. Maxima hic nominum affinitas, et uterque duram pellem habere traditur. An vere kapri/s1kos, xoi=ros Strabonis, u(=s2 aliorum, et mu=s2 Oppiani et Aeliani sint iidem, dubitari potest. Equidem Athenaeus Aristotelis ka/pron xoi=ron vocat; alii tamen s1ka/fron, quidam s1ka/ron legi debere opinantur, nonnulli Chalcidem piscem vocalem et in dulcibus aquis habitantem credidere. Porcus etiam Niloticus Strabonis potius porca fluviatilis minor est, piscis rotundus, spinis in capite noxiis, u(=n vero yamma/qida, quasi in arena fodientem facit, quod terrestris suis more rostro arenam fodiat, Numenius facit, eandemque cum s1ukki/on, cui Simeon Sethi eas in nutriendo facultatis rationes attribuit, quas alii fere Rhombo tribuunt, Aldrovandus posuit. Salvianus cum kapri/s1kw| et xoi/rw| eundem iudicat, mo=n denique inter s1ela/xh seu cartilaginea Athenaeus ex Aristotele recenset, inter quos, quis Caprum nostrum retulerit? Athenaeus eundem cum Capris, cum ait kapri/s1kos kalei=tai me\n kai\ mu=s2, esse censet. Descriptionem eius ex Salviano, eamque accuratissimam damus. Caper, inquit, Molae piscis instar, caput utrinque admodum compressum habet: Oculos rotundos, atque in superioris capitis parte locatos: Os parvum, et valde denticulatum: utraque enim maxilla octonis dentibus validissimis, magnis, latis, non serratis, sed continuis, atque humanis simillimis minuta est. Branchiis utrinque quaternas non osseo et deatriculato (reliquorum squamatorum instar) operculo sed cute contectas, nec lata, sed modica scissura (Molae piscis more) pervias habet. Nec si Aristot. dicat: Habent quibus paucissimae sunt, singulas branchias utrinque easque duplices, ut ka/pros, (sive Aper, ut Theodorus vertit) aliis binae utrinque sunt, alterae simplices. alterae duplices, ut Congro. Suspicari debemus hunc nostrum piscem Congrum non esse, cum neque etiam verum sit, quod binae utrinque branchiae Congro sint. Et propterea mirari potius convenit, cur haec ita tradiderit Aristoteles. Utrinque una tantum pinna et rotunda ad branchias conspicitur: nam illis, quae in piscibus aliis utrinque in ventre sunt conspicuae, caret prorsus. In dorso fere medio tres, membrana inter se iuncti reperiuntur aculei robustissimi et magni, quorum prior reliquorum duorum triplus est, quosque omnes non solum ubi vult, deprimit, sed in sulcum etiam osseum, in dorso ob id sculptum, recondit. Depressi autem et reconditi uti quam facillime [Orig: facillimè] simul eriguntur, ita eorum unus duntaxat erigi nequit. Et pari ratione erecti omnes deprimi possunt, cum eorum unus nequeat; suntque ea arte fabrefacti, ut cum prior et maior quantumvis impulsus deprimi nullo prorsus pacto possit: postremi tamen depressione, quae facillima est, statim deprimitur, non secus quam in arcubalistis vocatis, in quibus parvo ac inferiori ferreo vecte compressus, tensus ilico remittitur arcus: ob cuius similitudinem hic piscis noster Romae Pesce balestra vocatur. Et quod maiore dignum est admiratione, si postremus aculeus non prorsus deprimatur, sicuti prior quoque proportione duntaxat deprimitur, sic ibidem etiam ita rursus consistit atque obfirmatur, ut nullo impulsu ulterius deprimi possit, nisi reiterata postremi depressione. Hos ternos aculeos pinna sequitur, ad caudam usque deducta. Osse autem valido, lato et recurvo, ex cordis loco ad eam ventris partem, quae e [Orig: è] branchiarum regione est primum ref lexo, deinde per ventrem sub cute usque fere [Orig: ferè] ad podicem extenso, ibidemque postremo in acutissimum et conspicuum aculeum desinente, tota anterior ventris regio roboratur atque munitur. Quae vero [Orig: verò] inter praedictum aculeum et podicem, ventris portiuncula relinquitur, plerisque aliis longe [Orig: longè] minoribus, sed satis robustis atque serratis aculeis armatur. A podice per ventrem reliquum ad caudam usque alia singularis pinna deducitur. Cauda quaenon sensim, ut reliquorum piscium, sed


page 111, image: s134

repente extenuatur, in unicam et latam pinnam degenerat: Ventriculum habet amplum, et crassum: intestina lata et valde reflexa: hepar subalbidum, cui fellis vesica haeret.

Corio tegitur squamoso, cuius tamen squamae serpentis potius quam piscis videntur; nam praeterquam quod eo ordine sunt commislae, ut lineas, cancellatim sese intersecantes constituant, firme etiam et valide adeo haerent, ut desquamari nequeant; unde ita durum et asperum efficitur eius corium, ut vix dissecariqueat. Rondeletius sese expertum esse scribit, ne acutissimo quidem gladio penetrari posse, utque ligna et ebora eo poliri possint. Quamobrem iure Aelianus atque Oppianus marino Muri pellem praeduram tribuere; et Athenaeus Aristotelis testimonio, etsi apud Aristotelem id nunc non legatur, inter pisces qui aspera cute teguntur, ka/pron recensuit. Quod ad colorem attinet, ex livido viret, nonnullis parvulis notis caeruleis et rubentibus maculis quam plurimis insigmuntur. Estque totius piscis figura valde compressa, et lata, atque fere orbicularis. Ad multam magnitudinem non excrescit, duas enim libras raro [Orig: rarò] excidit, unde merito Oppianus et Aelianus eum haud magno corpore esse dixerunt. Hactenus [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 9. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 11. c. 51.] ille. Non maris duntaxat, sed et fluviorum accola est, ut Plinius et Aristoteles scripsere. In amne Acheloo grunnitum habet. Vescitur carne, cancris, squillis atque testatis. Solivagus est, et raro capitur. Pugnacissimum esse, tum quod pelle praedura tegatur, tum quod dentium [Note: Aelian. H. H. A. l. 9. 41.] robori confidat, Aelianus et Oppianus sub nomine Muris marini prodidere. Carnem habet duram et suavem. Virus namque olet. Athenaeus inter s1klhro/tata retulit.

CAPUT VII. De Sturione.

[Note: TAB. XXIII. 8. 9. 10. 11. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 9.] PIscis quem nos Gothico vocabulo Sturionem, quasi steiri/wna, quod rostro suo prorae rostratae speciem gerat dicimus, is Graecis nostri temporis curi/xi quasi Oxyrinchus, Cypriis teste Bellonio Morona vocatur. Nec est veterum Lupus quod Poggio Florentino placuit, ut capite quarto huius tituli innuimus: Nec Attilus, ut Franciscus Philelphus voluit, cum Attilus is sit, qui hodie ab accolis Padi, veteri servato vocabulo Attina, Adilo et Ladino vocatur, piscis ipso Sturione amplior, effigie, sapore, pretio et tota fere natura ab eo dissimilis: Nec, Tursio Plinii, quod credidisse Theodorus [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 9.] Gaza creditur, cum hic Carchiae, id est, Caniculae, ut Archestratus apud Athenaeum comprobat, species sit, et cum Turso sive Phocaenae in Ponto catulos pariat, hic oviparus sit, et ubique nascatur. Nec Hycca seu Hysca ut Hermolaus Barbarus in epistola ad Cortusium prodidit, cum vel ipse Athenaeus, quisolus Hyccae meminit, qui piscis Hycca sitignoret, et duntaxat, a [Orig: à] Callimacho sacrum piscem, a [Orig: à] Cyraeneis Erythrinum, ab Hermippo Smyrnaeo Hyccam Iulidem vocari scribat.

Nec Delphinus, ut Carolus Figulus voluit, quam vis in multis quoad formam conveniant, quod iste omnium veterum auctoritate, inter cetos referatur. Niloum tamen Delphinum, de quo apud Solinum leges, quemque Delphino potius similem, quam Delphinum Marcellinus vocat, Sturionem existimare, nihil forte oberit.

Nec Oxyrinchus, veterum, cum hic Carnivorus sit, et hamo, ut apud Athenasum legimus, capiatur. An pro Oxyrincho Caspio Aeliani, haberi [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 32.] debeat, comparatio ostendere poterit. Circassi sane ceterique Moeotidis accolae, Sturionem Oxyrinchum vocant, si Gesnero et Scaligero credimus. Silurum veterum esle Salvianus contra Manardum apud Aldrovandum ostendere conatus est, quem prolixissime agentem vide. Ausonii esse nullum dubium, et ita Sturio a [Orig: à] Venantio Fortunato Pictaviensi Episcopo, qui duobus post Ausonium saeculis vixit,


page 112, image: s135

vocatur: Veterum non esle, tum exeo [Note: Iuvenal. Scalig. 14. et 14.] colligas quod non tantum teste Iuvenale et veteri eius interprete, sed etiam Antiphane et Theodoro Sinopensi [Note: Scalig. in Lect.] apud Athenaeum, vilis apud eos piscis fuerit; tum quod eum in [Note: Auson. l. 2. c. 1.] Garumna non invenias, quod et Scaliger monuit. *galaci/an seu galeci/an [Note: Galen. de Alim. facult. l. 3.] vocari Galeno crederem, nisi eandem in Graeciaemari, in quo Sturiones dantur nasci, negaret. Acipenserem esse, qui ab Elope et Anthia distinguitur, Rondeletius erudite osten dere conatur, quem sequitur Iunius: obstare eius sententiae videtur, quod rarus inventu, et unus omnium squamus ad os versis contra aquam nando meare, apud Plinium [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17. Macrob. Satur. l. 2. c. 12.] dicatur, et id Nigidius Figulus, referente apud Macrobium Sammonico Sereno, confirmet. Aldrovandus Sturionem Acipenserem Romanis cum recens et in Italia captus esset vocatum fuisle; Silurum Graeco nomine cum ex peregrinis Graeciae inprimis oris allatus, opinatur. Descriptionem eius Paulus Iovius hanc dedit. Corpore est tereti oblongoque, inter rotundos et planos ambigente, ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso vero [Orig: verò] semirotundo. Caput quadratum est, et ad effigiem parvae pyramidis protensum. Os illi est sine maxillis, sine dentibus, diversum penitus ab reliquorum piscium forma, idque sub mento in ipsa prope iugilum parte, ad similitudinem fistulae arundinaceae rotundum, semperque patens, et cartilagineum et summae candidum; cuius hiatum in procerioribus hasta brachii haud facile impleret: ceterum totum caput dura potius et callosa cartilagine quam certis ossibus constat, quod ex lento quod am et praepingui mucore concretum esle videtur. Naribus omnino quae illi praetenues sunt supra rostrum, refrigeratur. Sunt autem branchiae utrimque quaternae osseo operimento, non secus quam squamosis piscibus contactae. Oculos habet parvos. Ex rostro gemina barba, ut in Mullo dependet. Toto dorso crassiores quaedam squamae ossea duritie certo numero ordineque distinctae, intercurrente spinae acie, ad elegantiam eminent, ut in magnificentioribus valvis hodie videmus, quas ferrei atque inaurati clavi certa serie confixi decentissime [Orig: decentissimè] figurant. Ceterae corporis partes cuticulari et scabro admodum operimento potuius quam perpetuis squamis integuntur, idque ad subviridis atrique coloris speciem. Venter cute levi et argentea tegitur. Linguam habet crassam et duram, gulam undequaque rugosam. Pinnae sunt ad branchias duae et totidem in ventre ad podicem: praeter quas in dorso prope caudam alia unica erigitur, e [Orig: è] cuius fere regione imo ventri alia etiam una subnectitur. Cauda vero in duas pinnas degenerat, quarum superior crassior atque duplo longior exstat. Ventriculus est carnosus solidusque atque pertinaciter inhaerescens tergori, ut nisi discissus divelli inde possit. Oesophagus in rugas contractus. Hepar, in duos lobos oblongos pallidi coloris dividitur, quorum dextro vesica fellis validissime connectitur. Lien subruber: intestina crassa, et ternis gyris convoluta. Magnis piscibus annumerari debet, cum crebro et plerisque in locis centum librarum, et alibi longe maior capiatur. Ego aliquando Ferrariae Sturionem mercatus sum centum et quadraginta librarum, donavique Illustrissimo pariter ac Reverendissimo Ioan. Baptistae Campegio Episcopo Maioricensi Domino meo numquam satis celebrando, qui paucis ante diebus ut labores meos promoveret, mille aureos donaverat. [Note: Hactenus Iovius.] Quantum ad Differentias refert Bellonius, Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum, et Germanicorum inter se esse differentiam, quae magnitudine, crassitie, cutisque asperitate, et subnigro, subflavo, aut argenteo colore distingui possit: Sequanicum et Ligerinum adultum interdum tres orgyas excedere, Galeum piscem pinnis et forma referentem, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac levi: apud Ferrarienses, et Bononienses argenteo


page 113, image: s136

colore fulgentem, dorsum, et latera tribus veluti carinis distincta ostendere. Scaliger quoque tria Sturionum genera, in Occa Sarmatiae fluvio tradi scribit, et pretiosissimum illum, qui Bialarybitza vocatur ponit: sed Herberst einius Bialarybitzam a [Orig: à] Sturionibus distinguit. Locum si attendas, In Ponte, et circa Maeotidem plaudem frequentissimus est, inde ova in molem coacta, salita, et cadis conclusa, per Turciam et Italiam distrahuntur. Tyrrheno et Adriatico mari si Bellonio fidis, raro [Orig: rarò] visitur.

Maior tamen in fluminibus, quae nonnisi quinque aut sex dierum itinere subintrat, quam Oceano, Tyberim si excipias, in quo parvi capiuntur. In Albi (hunc circa Pentecosten gregatim, auctore Kentmanno ingrediuntur) capti, ducentas interdum libras singulas sedecim unciarum appendunt. Captus tempore Iohannis Friderici Electoris secaginta supra ducentas librarum pondere, quem totidem florenis Princeps redemit. In Ligeri quoque et Rheno delicatior. In Tanai, Danubio, Rheno, Tibisco, Vistula, Garumna frequenter capitur. Cibus Sturioninon pisces et conchylia, edentulus enim, sed sordes et mucus, quidam sed perperam aeris [Orig: aëris] tranquillitatem ei ad cibum sufficere crediderunt.

Dum escam quaerit, suis more terram sub aquis fodere Isidorus prodidit. Cum branchiis omnino latis careat, naribus refrigeratur, et si quam hauriendo recipit aquam, eandem prono ore statim regerit. De eiusdem Robore, ex relatione Kentmanni ita Gesnerus. Sturio in aqua validissimus piscis est: et in terra quoque cum ventri innititur. Cauda concussa hominem utcumque robustum prosternit, ubicumque contigerit, perticas etiam magnas et ligna per medium frangit. In terram extractus, lapides aliquando tanta vi cauda ferit, ut ignis exiliat, attritu nimirum ossiculorum, quibus toto corpore mucronatus horret. Quamobrem caute [Orig: cautè] tractandus est a [Orig: à] piscatoribus, ne vel crura eis confringat, vel retia disrumpat. Peritiores in aqua captum reti ad ripam impellunt, ita ut rete, non adversum, sed ad latus ei sit: secus enim rete vel sextuplex laniaret. Cum ripam attigere, caput eius omni contentione in altum levant, et piscem totum in latus declinant: sic enim robore suo nocere non potest. Videtur cum Salmone Amicitiam colere. Ducem enim istorum piscatores vocant. Zigam e [Orig: è] mari pulsam, per flumina persequitur, sed frustra. Agilis enim hic et velox praevenit. Tanti olim in cibis apud Romanos, Traiani tempore, [Note: Macrob. Salmon.] si excipias, aestimii, ut cum tibiis, [Note: Archestrat. apud Athen.] et coronis in cenis circumferretur, et Gallonii mensa, teste Horatio, eo famosa fuerit. Mares tamen feminis praestant, hae ovis plenae probantur. Poggius Doctoris Poggii filius caput commendavit. Caro duriuscula est, praepinguis, viscosa, et aegre [Orig: aegrè] concoquitur. Hepar adeo dulce, prodente Alberto, ut nauseam nisi felle tingatur, pariat. Graeci sale inveteratos tribus nominibus insigniunt. Rachis ipsis dorsi portio pleura, costae et latera; hypocelium alvus cum pube. Caviario, quod ex ovis paratur, Graeci et Turcae vescuntur. Iulio II. Pontifici mirifice idem placuit. Paratur et ex Cyprinorum ovis in Iudaeorum gratiam. De usu in Medicina nil occurrit. Quae enim de Siluro Plinius, huic vix competunt.

CAPUT VIII. De Galeo Rhodio.

[Note: TAB. XXIV. 1. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 10.] DE Galeo Rhodio ita scribit Aldrovandus. Rondeletius hunc piscem, cuius modo icon exprimetur, Galeum Rhodium esse eruditissime ostendit, propter maximam nimirum cum Acipensere sive Sturione similitudinem, non solum quo ad corporis speciem et partes, verum etiam quoad gustum, et saporem, dempta, inquit, unica differentia,


page 114, image: s137

quae non nisi ab iis potest percipi, qui citra ingurgitationem huius cibum sumpserint, quique exquisito gustatu fuerint: ferinum enim quid resipit, quod tamen etiam non nisi paucissimum esle potest: nam Archestratus, qui in nullis non terrarum Orbis angulis gulae cupedias diligentissime perquisivit, id observasse in eo non videtur, quandoquidem Acipenseri plane eundem esse credebat, ut Athenaeus tradit, qui illius sententiam refellit. Athenaei verba non solum Acipenseris a [Orig: à] Galeo Rhodio discrimen indicant, sed verum Galeum Rhodium hic depingi comprobant: Archestratus, inquit, qui Sardanapali vitam vixit, de Galeo Rhodio scribens, eundem esse opinatur cum eo, qui apud Romanos cum tibiis et coronis in cenis circumferebatur, coronatis etiam iis, qui gestarent, vocantque Acipenserem. At hic quidem Acipenser parvus est, et porrectiore rostro, et figura triangulari magis quamille. Et paul post, Archestratus de Rhodiensi Galeo loquens, amicis patrio more consulens, ait: Galeum in Rhodio quem Vulpem vocant, si tibi vendere noluerint, vel mortis periculo rape. Nominant illum Syracusani kun/a pi/wna, id est, canem pinguem. Haec ille. Quod si Galeum Rhodium cum Sturione seu Acipensere contuleris, nullum plane [Orig: planè] comperies, (inquit Rondeletius) qui ei similior sit eo quem proponimus; his exceptis quod Sturio est longiorerostro et corporis figura magis triangulari. Nam alioqui Sturionem totius corporis figura, tergi ossibus acutis, et clypeorum modo efformatis, aliis item in lateribus dispositis, pinnis, cauda, ore in supina parte sito, omnino refert. Is quemadmodum Sturiones, relicto mari, amnes subit. Reperitur enim in Pado, et Rhodano, et pro Sturione venditur; nec ab eo distinguitur, nisi ab exercitatissimis et exquisiti gustatus hominibus. Hanc differentiam docuit ipsum Guilielmus Pelicerius Monspeliensis Episcopus, vir singulari doctrina praeditus: tum ex capite crassiore, et rostro breviore, obtusioreque; tum ex gustu Galeum Rhodium sive Vulpem deprehendi. Ferinum quid recipit, quod de Sturione dici non potest, carneque est duriore: a [Orig: à] quo sapore Galei et Vulpis nomen habet, Galei enim et Vulpes ex Galeorum genere ferini sunt saporis et ingrati. Si tamen in dulci aqua diu nataverit, in cibis haud aspernandus est. A nonnullis eodem Rondeletio teste Cops vocatur, eoque nomine designatum atque optime [Orig: optimè] figura expressum ad ipsum Ferraria misit doctissimus medicus Antonius Musa Brasavolus. Alii nominis affinitate decepti Copso appellant. Est enim id nomen alterius piscis.

CAPUT IX. De Cataphracto.

[Note: TAB. XXIV. 2. Schonveld. Ichstyol. p. 31.] PIsci huic Schonveldius nomen imposuit, sicque eum descripsit. Est palmorum duorum longitudinis ad summum, Capitis fere triangularis, depressi, angulosi, ac lati pollices vel digitos duos, cuius duo latera tuberculis plaerisque horrent in ambitu, anteriora quae os spectant cirrhos multos tenuissimos alunt, posteriora aculei, retrorsum spectantibus minacia sunt. Rostrum habet resimum, quatuor apiculis munitum, quorum duo anteriores instar Lunae cornutae vel semicirculi se rotundant, reliqui post hos suis aculeis retro conversis conspicui sunt. Os in supina parte semicirculare habet, parvum, ad incisuram eius utrinque binis, sub mento pluribus tenuibus cirrhis barbatum.

Truncus proxime caput depressior, octagonus est, prope caudam sexagonus, prona parte fuscus, nigris lituris intersparsis, circa ventrem plenum, in cuiusque medio podex est, albicat. Totus squamis osseis contectus est, in quarum medio


page XXIIII, image: s138

[Illustration:

Galeus Rhudius. ein art der Stor.

]

[Illustration:

Cataphrachtus. Gabler. ab tab. 15.

]

[Illustration:

Eperlanus. Selunelt. Rolelein.

]

[Illustration:

Liira. Redfisch.

]

[Illustration:

Lampreta. seu Lampetra Lampret. nun aug

]

[Illustration:

Lampreta alia.

]

[Illustration:

Anguilla.Aal.

]

[Illustration:

Anguilla alia. Aal.

]

[Illustration:

Orbis. Gesnen Meer Taube. Illeerflasch [Orig: Illeerfläsch] Kugelfisch.

]

[Illustration:

Gestachelt Meer Taube. Orbis. ec Khinat???.

]

[Illustration:

Orbis Stellatus Slernflasch

]

[Illustration:

Speries alia Orbis. Schnattfisch.

]

[Illustration:

Orbib annumerandus. piscis Orbis britannicus. Schnottolff

]

[Illustration:

Orbib annumerandus pisris. 2. Seehas.

]


page 116, image: s139

tumor durus, reduncus, erigitur, qui in omnibus continuatus corpus angulatum efficit, quod versus caudam valde gracilescit. Pinnas circa branchias habet latiusculas duas, sub ventre totidem, sed longe minores, binis fibris constantes. In dorso inter squamarum exstantias concavo, duas contiguas, parvas, omnes nigris lituris pictas. Cauda in pinnam subnigram exiguam et rotundam desinit.

Dentes nullos habet, sed horum loco labia aspera, et in faucibus ossicula aliorum in morem hirta. Frequenter circa Nortslandiam insulam Oceani Slesvicensi Ducatui subiectam frequenter et per totum annum, in ostio Albis et Ederae saepe capitur. Incolae Steinbicker, Muller, et Bursbul vocant.

Victitat squillis et aliis pisciculis. Habetur ob carnis dulcedinem in deliciis.

TITULUS II. De Laevibus.

CAPUT I. De Husone.

[Note: TAB. XXV. 1. Aldrovand. de Piscib. l. 4. c. 11.] HACTENUS de po/qamaqalas1s1i/ois2 piscibus squamosis egimus, sequuntur non squamati seu Laeves Huso nempe, Eperlanus, Lampetra, Anguilla, Orbis et Holosteus Bellonii, Husonem, quem a [Orig: à] domo quasi Hauso, Germanis dici Bellonius opinatur. Plinius forte [Orig: fortè] Marionem, quem Danubio Porculo marino similem extrahi dicit, vocat; quidam Esocem, appellarunt. Aeliano ni fallor est Antaceus, Germanicus. Magnitudinis est viginti quatuor pedum, et tantae, ut vix biga a [Orig: à] tribus vel quatuor equis trahi possit. Vadianus magnitudinis pondo quadringentorum minimos quinquaginta, frequenter centum, ducenta, trecenta, vidit.

Dorsum habet asperum. Nullum os in capite, si Alberto fides, si aliis multa, in corpore parva et pauca, cartilaginea potius, quam solida. Loco spinae dorsi cartilago est, quae foramen habet magnum et vacuum, a [Orig: à] capite ad caudam tamquam terebello perforatum. Adipem pinguedini immixtum sicut porcus. Similia de suo Antacaeo Aelianus. [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 26.] Cum aetate processerunt, ad maximi Thunni magnitud???nem, in Istro accederescribit, et tam pingus abdomine esse, ut eorum ventrem lactentis suos fetus scrophae ubera dicas, sicque aspero corio tegi, ut eo perpoliantur hastae. Addit item capitis medio a [Orig: à] medulla ad caudam mollem et strictam membranam pertinere, ex qua ad assum solem exficcata, flagella ad concitanda iumenta efficere possis. E Ponto Danubium subit, et per centum quinquaginta millaria Germanica, adversis suavibusque undis progreditur.

De eius captura, ita quidam ad Gesnerum mercator. Mitto tibi, inquit, Husonis piscis effigiem vivam. Is in Danubio, nec ubique nec tempore quovis capitur, sed quando migrat. Terra argillosa et pingui gaudet. Capitur fere ab autumno usque ad Ianuarium, spatium decem milliarium inter Viennam et Posonium, Presburgum vulgo vocant: ubi ad insulam Schutam nomine, cum arce minutissima, ultimus huius piscis capturae locus est.

Viennae die Veneris plerumque quinquaginta vel septuaginta, et aliquando centum Husones, vaeniunt, qui integri fere distrahuntur. Copiosissima eorum captura fit in Vualachia iuxta Chiliam non procul ab ostiis Danubii, quibus in mare Ponticum se exonerat. Inde salsi exportantur in remotas regiones.

Vadianus mensibus Octobri et


page 116, image: s140

Decembri captos Viennae invehi scribit. Timidius est, et a [Orig: à] minimo etiam pisciculo in fugam vertitur. Sturio se ei per lusum affricare solet, in latebras profugum eicit, et ventrem lancinat, dumque unus fugit, alter persequitur, aquarum agitatione se produnt, et capiuntur. Captus lacte vel vino potatur, non ut diutius vivat, nec citius inebriatur, quam sextarios quatuor ebiberit.

Gregatim natant, et tubarum cantum sequuntur, ad eum postquam accessere, irretiuntur. In aqua tanto robore pollent, ut piscatorem cauda ictum e [Orig: è] navi deiciant, elato ex aqua capite, mortuis similem apparent. De Antacaeorumcaptura, vide Aelianum.

Quantum ad usum in cibis, vitulinae in dorso, porcinae in ventre saporem habet, magna pars salsamentis cedit, lactibus nihil dicunt delicatius, sed et ova in cibum expetuntur.

CAPUT II. De Eperlano.

[Note: TAB. XXIV. 3. Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 12.] IN fluviorum in Oceanum, (verba sunt Aldrovandi) in fluentium ostiis, ut Rhotomagi et Antwerpiae frequens est piscis, teste Rondeletio qui Eperlan (quam vocem vulgarem secutus Eperlanum ceu latinum nomen fecit) dicitur, a [Orig: à] nitido et splendido (inquit) colore, quo unionem (perlam) refert.

Ceterum si a [Orig: à] perla ipsi nomen est, verendum est appellari een, peerl; nam Eperlan Belgi, cum vocabulum non est: et Bellonius Epelanum nuncupat. Aittamen etiam, Atherinae modo transparere. Hic Anglis Schmelt vocari scribit ab odore (violam enim gratissime redolet, quamobrem quidam violam vocari posse censent, argumento quod Aelianus ab odore thymi Thymallum piscem nominavit,) vel a [Orig: à] pinguedine. Gesnerus priorem etymologiam probat, quoniam Smelle Anglis sit odorari.

Smel tamen apud Belgas est liquescit, et proprie de pinguedine dicitur, a [Orig: à] quibus Angli forte [Orig: fortè] nomen mutuaverint. Uterque duo eius genera esle scribit, marinum unum, fluviatile alterum. Sed Rondeletius marinum litorale esse, Bellonius saxatile dicit.

Rursus Rondeletius Eperlanum in marinum et fluviatilem distinguens, figura corporis nihil vel parum differre innuit, ideoque unicam iconem exhibuit: Bellonius contra duas, admodum diversas; quare suspicari licet fluviatilem Rondeletii a [Orig: à] marino non differre. Bellonius marinum item, partim marina, partim fluviatili aqua gaudere tradit, et Rondeletius quoque ex mari ad fluvios ascendere insinuat, dum in Sequanae ostiis optimum esse scribit, et in Angliae fluviis.

Apud Neustricos Caudebeccanos Angliae populos uberrimus est, maior tamen proventus circa vindemias, quo tempare est delicatissimus. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnumquam dimidium pedem aequante. Rondeletius ad pedis magnitudinem aliquando accedere innuit.

Asinos parvos refert, unde ex eorum genere esse iudicarunt, quos refellit Bellonius, propterea quod glabro sit corpore. Oris hiatu satis magno est.

Dentes habet in maxillis, et in lingua. Truttam praeter cetera dentibus refert. Lingua, ut ait Bellonius quasi gemina, hoc est, (inquit) in cuius radice posterior quaedam appareat, in qua multo plures dentes sunt, quam in anteriore. Pinnas habet easdem quas Salmonum genus, maxime posteriorem illam dorsi pinnam subrorundam et pinguem. Prior totum piscem in aequales fere partes dividit. Cauda bifurca est. Branchiae sunt utrimque quaternae, decolores, et violam olentes.

Transparenti est corpore, dempta


page XXV, image: s141

[Illustration:

Huso Hausen.

]

[Illustration:

Huso seu. Antacoeus stellaris.

]

[Illustration:

Alius Huso, Hausen. ander art.

]

[Illustration:

Antacoeus Rond: Ein ander art Hausen. Rond.

]

[Illustration:

Orbis Scutatus Rondel: Schnottolff.

]

[Illustration:

Ostracion prior Aldrou. Schalfisch.

]

[Illustration:

Schnottolff. Ostracion alter Aldr.

]

[Illustration:

Holosteun Bell. Ostracion Nili.

]

[Illustration:

Ostracion Americae

]


page 117, image: s142

linea nigra quae spinae internae parti inhaeret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quosque facile [Orig: facilè] forinsecus propter piscis transparentiam per cranium videri posse Bellonius tradit (qui diligentissime de internis Eperlani partibus egit) sub posteriori cerebri partesitos, ubi medulla in cerebro desinit. Cor branchiis semicircularibus et fimbriatis est admodum vicinum ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrumque est, cui molles acsanguineae sunt carnunculae, quae huic tamquam aures in terrestribus famulantur. Illae enim moventur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantum lobi, in longum demissi ad secundum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V. literam efformatum: Lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum.

Cumque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quaeveluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum nec ieiunum, neque ileon commode nominare possis; si quidem sine anfractibus recta ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, estque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus et intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre, quam adipem esse dixeris.

Caridibus, culicibus, Aphyis, oestro, lendibus, mille pedibus, pediculis et eiusmodi deiectamentis vescitur. Carne est molli et friabili. Aestatis fine vel autumni initio capitur.

CAPUT III. De Lampetra.

[Note: TAB. XXIV. 5. 6.] LAmpetra, non tam a [Orig: à] lambendis petris, quam ab Alabeta Plinii. [Note: Aldrov. de Piscib. c. 13 Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] Nilidis lacus piscis, qui a)labh\s2, quod manu proterlubricitatem capinon possit, dicitur, vocatur. Doctiores Plinii et Ausonii Mustelam esse opinantur, nec tamen vel ex marinis Aeliani quas iecorino simillimas esse pupillis coculorum ad cyaneum colorem accedentibus, mento quam iecorini maiori, quam Chremetis minore, algas depascere, saxatiles esse, et omnium cadaverum in quae incurrit oculos conficere, idem auctor sctibit; vel ex Mustelis, qui Aristoteli ceterisque galeoi\, qui flumina numquam subeunt, et vivipari sunt, esse iudico. Sed nec ex Muraenarum genere esse credo, quamvis Dorioni apud Athenaeum Muraena fluviatilis haud inepte [Orig: ineptè] dicatur, quod illae Branchiis integris careant, quas Lampetrae velut cartilaginem obtinent.

[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 20. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Lumbricum marinum Plinii non esse, exinde quod pinnis omnino [Orig: omninò] careant, colliges. At ex Vermibus aquaticis eiusdem esse, quos in Gange Indiae Statius Sebosus, haud immodioo miraculo attulit, branchiis binis, sexaginta cubitotum, caeruleos, qui nomen a [Orig: à] facie traxerunt, eisque tantas vires, ut elephantos ad potum venientes, mordicus comprehensa manu eorum distrahant, Rondeletius credidit.

Idem ex bde/llais2 seu Hirudinibus [Note: Strabo Geogr. l. 17] Strabonis, quas in quodam Lybiae fluvio septenum cubitorum perforatis branchiis, ita ut respirare possent nascisctibit, quod sanguisugarum instar saxis et navium clavis haereant, opinatur. Tineas fontanas, de quibus apud Plinium, quod Hermolao placet, non esse, certum, quia illae ex insectis. Flutam seu Plotam quod quoque Rondeletio visum, dici posse, quod nisi in summa aqua natet, ut acrem attrahat, facile [Orig: facilè] suffocetur, concedimus. An Anguilla copaea sit, cuius Archestratus [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] apud Athenaeum meminit, dubito.

Quamvis enim sit ex ossis seu a)pu/rhnos, quod Anguillae vulgari non competit: in eo tamen, quod


page 118, image: s143

Anguillas Copaidas Agatharchides prodigiosae magnitudinis esse scribit, diversa a [Orig: à] Lampetra esse videtur. Echeneida Oppiani esse, Rondeletius censuit, nec abhorret ab ca Echeneidis descriptio, quam apud Oppianum vide. Bellonius quoque nautis praecipue [Orig: praecipuè] infestam esse ait, temonibus triduumfere inhaerendo, caudamque in contrarium vertendo, recensque picatae navis lateribus picem lambendo sic infigi, ut nautas ab itinere remoretur.

De Generibus ut dicam, non unum Lampetrae genus est. Sunt quae e [Orig: è] mari flumina subeunt, sunt quae a [Orig: à] salsis a quis omnino [Orig: omninò] abstinent.

Marinarum triplex genus est, maius, medium Germanis et Belgis Prick dictum, et minus a [Orig: à] Salviano depictum, qui, licet aetatis ratione tantum differre quispiam suspicari possit, quoniam colore tantum et magnitudine a [Orig: à] maiori differt, differre tamen, et specie ostendit, cum maiores semper et maculosae et bicubitales; minores contra sine maculis et pedales tantum reperiantur: Prick vero cubitalem magnitudinem haud superet, transversalibusque et nigricantibus lineis solum insigniatur.

Rursus ipsi maiores haud ubique aeque [Orig: aequè] magni. Testatur enim Iovius in Arno et Tyberi ad generosum habitum adolescere: in omnibus autem Galliae Cisalpinae rivulis, ipsisque praesertim. Ticini atque Adduae emissariis multas reperiri pretionsas admodum, quamquam minimi digiti crassitudinem minime [Orig: minimè] superent.

Et Platina in Cisalpina (Gallia) parvas, in Hetruria mediocres, Romae ex Tyberi permagnas capi tradit nisi dicamus, haud recte ab his scriptoribus isthaec observata esse. Omnibus sive marinae sint sive fluviatiles, commune est, Ceteorum more fistulam in cervice habere, per quam cum navibus aut saxis haerent, aquam ad branchias attrahunt. Spina item omnibus cartilagmea a [Orig: à] capite ad caudam usque deducta, chordam Gallivocant, quae vere tenerior, aestate durior est, et insuavior.

Branchiarum numero, figura et ordine conveniunt, ore item et pinnis et totius corporis figura. Muraenis valde similes sunt, si caput excipias. Os enim neque in longum neque in latum scissum est, sed excavatum velut in hirudinibus quas sanguisugas vocant. Gesnerus ab eo loculorum instar, qui ad servandos nummos loro contracti clauduntur, constricto lignum aut lapidem ita apprehendere ait, ut sugere videatur, idque tanta vi, ut aegre [Orig: aegrè] avellatur, cucurbitularum medicinalium similitudine. Marginem item oris rotundum fibris quibusdam laciniosum esse, quae nimirum ut firmius haereat, sugatque efficiunt. In cavo illo sparsi sunt dentes, plurimi flavi, acuti, hamati, quorum interiores maiores esse idem Gesnerus observavit, eosque circiter viginti ordinibus distingui; et tamquam a [Orig: à] centro ad circumferentiam digeri, ordinibusque singulis quaternos, quinos, senosve inesse. Esse et in ipso oris recessu duplicem dentium minorum ordinem, quorum maior, inquit, omnino ferram denticulis utrimque denis refert, eos denticulos continuos esse, ceteros cutim habere interiectam. In eiusdem cavi imo teste Rondeletio particula est contraria occursu foramen interius occludens. Cor habent sub branchiis et foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac praetumida inclusum, subrotundum, ciceris crassitie: hepar oblongum, caeruleum, unius tantum lobi. Felle carent. Intestinum omnibus unicum, rectum, minime [Orig: minimè] complicatum; reliquum corporis in feminis matrix ovis referta occupat. Pinnis lateribus carent; nullasque ad natandum habent, sed flexuoso corporis impulsu aguntur, et pinnulis membranaceis iter dirigunt, quarum una fere [Orig: ferè] supra caudae extremum erigitur, altera paulo superior est. Laevi cute teguntur, quae in maiori nigricat prone [Orig: pronè] , supine [Orig: supinè] candicat,


page 119, image: s144

adlatera, et in dorso subluteis ac nigricantibus maculis conspergitur, quibus minor caret. Gesnerus maiori maculam ait esse albicantem in vertice, in medio oculorum in terstitio; et contiguum ei anterius foramen parvum membrana parum prominente circumdatum. Pricka cum maiori colore convenit, sed pro maculis quales diximus, transversales habetlineas. Omnes utroque gutturis latere septem foramina habent, quibus aquam acceptam reddunt. Platina linguam Lampetris tribuit, Rondeletius haberenegat. Salvianus et Bellonius non meminetunt. Oculos rotundos et profundos habent. In maiori caeruleam pupillam aureus circumambit circulus.

De Lampetrarum migratione et hoc habe, Veris initio migrare, et circa Donati diem, qui est decimus septimus Februarii, nullas amplius apparere, sed aut recedere, aut corpore reliquo tabescente, licet capitis moles relin quatur, interire.

Initio Maii optimas, ab eo tempore irrequieto motu emaciari, et plaerasque ante partum mori, parientium sobolem evanescere, nec unquam circa Argentinam apparere; adultas, quae non pereunt, cum fluvio aqua secunda, Maio mense auferri, Argentinensium piscatorum relatio est. In mari et fluminibus parvas parere, eoque tempore quo in fluminibus capiuntur, in mari etiam capi, reliquisque anni temporibus vel in abditis locis latere, vel a [Orig: à] littoribus in altum pelagus longe [Orig: longè] secedere; maiores in fluminibus rariores esse, Salvianus auctore est. Vescuntur aqua et musco. Quidam escaquadam composita in fontibus et aquis dulcibus eas nutriunt, et servant. Spumarum indiciis comperiri solent: captaeque perpetuo [Orig: perpetuò] in aqua immergi, cum qua ex longinquis partibus in urbes deferuntur.

Usum in Cibis quod spectat, Albertus dulcem et insalubrem vinoque condiendum, Alexan. Benedictus optimi succi, facit. Salernitani crassum et viscosum, minus tamen Anguilla, et quia veneni aliquid habent, in vino submergendas donec moriantur, posuere. Romae olim proximam a [Orig: à] Scaris quibus principatus debebatur habuere mensam. Scribit Platina Romae aulae fortaßis offensus, bene a [Orig: à] natura factum esse, quod Romae ex Tyberi permagnae capiantur, et delicatissimae, quoniam vallatae ibi gulae inter se auctis pretiis certant. Emi (inquit) frequenter Lampetras quinque sex, septem aureis, et olim a [Orig: à] laticlavio viginti, cum alter secum auctionaretur, emptam scimus: nec passa est ingenua gula tantam audaciam gratuitam esse. Dispensato enim, quod suiipsius arrogantiam et fastum (nolo dicere stultitiam) imitatus esset, centum aureos dono dedit, ne secundo ad certamen singulare provocatus, timidus ac infractus animo succumberet.

Ceterum non quovis anni tempore, nec quovis loco taanti fiunt. Scribit enim Iovius Romanis, id est, Tyberinis praecipuam nobilitatem a [Orig: à] magnitudine et sapore esse adeo [Orig: adeò] ut denis saepe [Orig: saepè] aureis veniant, ipso praesertim vere: et recte quidem, quoniam in cipiente aestate, spinalis medulla iis nervi instar durior efficitur; et marinae, hoc est, quae in mari capiuntur, aridae semper ac velut agrestes iudicantur. lovius delicatiore condimento, multo maiorem quam ab ipsis pulpis nobilitatem accipere scribit. Necari enim solere in vino Cretico, eique myristica nuce os claudi, et foramina illa (branchiarum utrimque septem) totidem caryophyllis adimpleri in reganoque convolutam in spiras, additis avellanistritis, medulla panis, oleo, vino Cretico, aromatibusque ad temperatiores prunas certis momentis sedulo excoqui, quo condimento, inquit Leo x. in minori fortuna, io ci causa, ut convivium exhilararet, Marianum cucullatum, salsum, et ridiculum hominem decepit.


page 120, image: s145

Namque funem instar Lampetrae incoctum, multoque illo iurulento immersum, grandi in patina apposuit, ut notam omnibus eius edacitatem, gulamque eluderet: qui iam magna pultarii parte absumpta pseudolam petram aggressus, diu multumque cum ea maxillis ac dentibus inhaerente colluctatus, cachinnum cunctis tollentibus, facetissime respondit: utinam sic mihi saepius illudatis. Nam in hoc condimento non modo funes, sed et ipsas catenas (quibus insani vobis similes vinciuntur) et cum voluptate quidem absumerem.

CAPUT IV. De Anguilla.

[Note: TAB. XXIV. 7. 8. Aldrovand. de Piscibus l. 4. c. 14.] QUem piscem Latini Anguillam ab anguis similitudine dicunt, illa Graecis veteribus e)gxe/lus2, a)po\ th=s2 i)lu/os, quod commoto coeno felicius capiatur, modernis a)xe/lu, vocatur. Lacedaemoniis lhkula/tous2 dictas, apud Hesychium legimus. Est ex piscibus katadro/mois2, qui in aquis dulcibus geniti, ad mare descendunt.

Duo ipsarum sunt genera, Maius et Minus. Illi caput brevius, crassius et latius, color fuscus: in profundo degit, et aqua deficiente saepe in limo, ut inde effodiatur, occultat. Ad mare numquam descendere, sed semper in vallibus degere, quidam affirmant. Mares Rondeletius vocat. Huic, quod Anguilla simpliciter dicitur, caput longius et acutius, et inmare descendit. Laeves sunt in universum et lubricae, ut manu teneri non possint, si inclusae tenentur, quacumque caudam exserere possunt. eadem totae evadunt. Aristoteles eis quaternas utrinque branchias, sed simplices tribuit.

Alias quoque branchias pauciores minusque continentes habere scripist. Athenaeus vero [Orig: verò] ex Theophrasto exiguas. Cuticulae quahae teguntur, Parvula inest rima, quae causa est, quod in turbidis aquis facile [Orig: facilè] strangulentur, et in aere diutius vivant. Teste eoderm Aristotele gulam quae paucis piscibus contigit, habent, licet exiguam, ventreque sunt exiguo. Feliecori haeret. Hoc magnum est, illud aqueum. Pingue inest paucis, plurimae eo carent. Hippocrates tamen pinguedinem habere scribit, eandemque naturae hominis inimicam: ceterum haec pinguedo a [Orig: à] carne separata non est: quare alias dicebat Philosophus: seorsum enim a [Orig: à] carne non pinguescunt: unde parvum eis in omento sevum esse solet. Tergus earum quam Muraenis crassius teste Plinio: cuius locum de pinnis huius piscis, ubi lumbricis pro lubricis legebatur, restitui in Lampetra [Note: Aristot. H. A. l. I. c. 5.] ex Aristotele, qui longorum vel laevium alios ut Anguillam et Congrum binas pinnas, alios ut Muraenam nullas habere scribit. Has iuxta branchiashaerere idem asserit, supinisque pinnis carere. A medio dorso et ab excrementi meatu veluti limbus cutis potius, quam pinnarum substantia superiores corporis partes ambit.

Ventriculus et intestina in longum protenduntur. Color omnibus haudidem. Variat enim aquarum in quibus degunt, ratione. Quae puram et defluentem incolunt, ventre (inquit Salvianus) sunt candido, dorsoque cineraceo sive subcaeruleo: quae vero in impura et stagnante commorantur, ventre subalbo, dorso vero subviridi vel subnigro apparent: Os habent satis apertum, dentibus, parvis, acutis minutim, multiplici ordine. Magnitudo quoque non [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 3. Athen. Dipnos. l. 7.] ubique eadem. Plinio atque Solino testibus in Gange ad tricenos pedes augentur: et Athenaei Pausaniaeque testimonio Copaidae, item Strymoniae eximiae magnitudinis esse dicuntur. Archestratus Copaidas apyrenos quasi spinas et ossibus carentes vocat: Gesnerus et Dalechampius Lampetras intelligi volunt; quoiam hae prospinis


page 121, image: s146

cartilaginem habent. Magnas vel ad brachii crassitudinem capi audio in aqua mortua (ut appellant) Galliae Narbonensis. In Italia ad viginti libras aliquando accrescunt; sed quae superant, numquam inventae sunt.

Locum, si spectes Marinarum quoque Diphilus et Epicharmus apud [Note: Athen. Dipnos. l. 7. Aristot. H. A. l. 6. c. 14. Aldrov. de Pisc. l. 4. c. 14.] Athenaeum meminere, non quod [Orig: quòd] ibi nascantur, cum paucae et nondum adultae numquam, magnae et adultae raro ibi reperiantur; sed quod, ut Plinius, Aristoteles et Oppianus firmant, marla ex fluminibus subeant. In nullo amnium qui Danubium influunt, reperiri; in omnibus, qui Rhenum, licet ex uno aliquandocum illis fonte scaturiant, Nauclerus et Albertus prodidere. Frigiditas Danubii forte [Orig: fortè] in causa, cuius aquae ante fauces Alpium ab Occidente in Orientem fluunt; maior pars ex Alpibus descendit, et a [Orig: à] parte Aquilonari, [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] ante Alpes delabitur. Copaidum, quae a)pu/rhnoi, s1puri/das2, Pollux et Aristophanes commendant. Prodigiosae eaedem interdum magnitudinis a [Orig: à] Baeotiis hostiarum more cotonabantur, aspersaque mola, cum precibus Diis immorabantur. regiae, quas Letus circa Berenicem fluvius sibi vendicat, sesquialterae ad illas, quae ex Macedonia et Copaide lacu habentur. Suus iis et qui in freto Rhegii, et in Maeandro fluvio capiuntur honos. Strymoniae quoque, Elori amnis, et qui ad Euclea fluvium, in pretio fuere. Pars Britanniae Anguillarum terra a [Orig: à] copia, quamvis ibi non degant, dicitur. Ad Aquas mortuas brachii crassitudinem aequant. In stagno Monspeliensi Latera dicto, trium vel quatuor cubitorum sunt longitudine. Ex Tarni fluvio, quinon solum auget, sed efficit Garumnam, qua parte in eum erumpit, tanta copia defertur, ut una die XVIM. in nassis inventa sint. In Mintio amne quandoque [Note: Scalig. ad Arist. H. A. l. 6. c. 15.] mille glomeratae capiuntur, ut apud Cardanum exstat. Male [Orig: Malè] ergo en tai=s2 diamenou)s1aist li/mnais2, in stagnis promanantibus, ut Scaliger vertit, reperiri negat Aristoteles.

[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 61. Aristot. H. A. l. 6. c. 15 edit. Scalig.] De ortu difssentiunt Auctores. Plinius, Anguillas atterere se scopulis, ea strigmenta viviscere, nec aliam earum esse procreationem scribit. Secundum Aristotelem, in dissectis neutrum sexum, nec vel ova vel semen deprehendas; in temporibus siccis, sed post imbres, idque ex iis, quae vocantur gh=s2ente/ra terrae intestina: quae fiunt in coeno et putredine; maritimis quidem locis, quae algam producunt; in stagnis vero [Orig: verò] et fluv is prope [Orig: propè] ripas, quia tepor sive calor istic putredinem gignit. [Note: Athen. Dipnos. l. 7. Oppian. Halieut. l. I. v. 156.] Plinio Athenaeus et Oppianus ex veteribus, ex recentioribus Rondeletius adstipulantur. Illi complexas coire, et strigmentitium, quid emittere, ex quo cum in limo fuerit, en tw= borbo/rw kai\ th=| i)/lui genome/nhs2 s1h/yews2, animal generetur, prodiderunt. Hic inferiore ventris parte vulvam in feminis, semen in maribus esse, multa pinguedine perfusas non apparere, corporum complexu coeuntes a [Orig: à] se visas scribit. Utroque id fieri posse modo credo. Nam et Berniciae in Scotico Oceano ex verme nascuntur, post ova excludunt. Eadem et Rondeletii sententia. Addit enim, cum equus mortuus in stagnum Megaloniae iniectus fuisset, innumerabiles paulo [Orig: paulò] post ibidem visas Anguillas. Nutrimentum [Note: Aristot. H. A. l. S. c. 2.] ipsarum sunt, radices herbae et cuncta quae in limo offendunt, visae, ranis, vermibus et piscium partibus vesci. Paxamus hirudines, Homerus cadavera, quidam se ipsas invicem, Plinius edulia si quae apponuntur, devorare, testantur. Purissimam tamen aquam impensius amant, ideo [Orig: ideò] in quadam Britanniae parte, ut Albertus ex Beda refert, in ortu Cosmico Pleiadum hoc est XVII. Calend. Iunii, quod tunc propter ventos, qui initio veris e [Orig: è] terra erumpant oppositos aqua numquam luto turbetur, ingens ipsorum copia; et a [Orig: à] turbida abhorrent adeo [Orig: adeò] , ut Athenaeo teste, cum


page 122, image: s147

ventris turbatur suffocari, et quidem [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 21.] propter exiguas branchias, soleant. In exiguis aquis mori dixit Aristoteles, hiemem male [Orig: malè] ferre, Plinius.

De reliqua ipsarum natura haec haebe. Noctu pasci, interdiu limo quiescere, ideo separatim ab aliis degere piscibus; exanimes piscium more non superfluitare, ut apud Plinium legimus, quod ventre sint [Note: Aristot. H. A. l. c.] exiguo, pingue paucis insit, plurimae eo careant, ut Aristoteles tradidit, aqua tranquilla efflare, id bullarum indicio colligi eodem genere motus, quo serpentes in terra, id est celerrime [Orig: celerrimè] , moveri, ita ut dum Phalacrocorax integras devoravit, mox per intestina delabantur, idque vel novies aliquando fiat, in sinu detentas, hominem aliquando ita circumplecti, ut nonnumquam suffocent. [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Annis septem vel octo, quod branchias pauciores minusque continentes habeant, et paucum humorem admittant, vivere; extra aquam ad quintum, sextumve diem [Note: Aristot. H. n. [Abbr.: enim] l. 8. c. 2. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 21.] si loco umbroso, et frigido; (si a [Orig: à] sole tangantur in terra brevi moriuntur) reponantur, a [Orig: à] motu non impediantur, et ventus septentrionalis aspiret; excoriatas et in partes sectas sat diu. Tonitrua denique adeo [Orig: adeò] timere, ut defundo ad superficiem enatent, frigoris adeo [Orig: adeò] impatientes esse, ut cum Anno MCXXV. omnia gelu et glacie rigerent, in terram proreperent, et intra foeni cumulos se abderent.

Disciplinae non omnino [Orig: omninò] expertes [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] esse videntur. In Iovis Lebradii namque fonte Anguillas e [Orig: è] manu vesci et inaures additas, a [Orig: à] veteribus proditum Plinius refert; et in Arethusa Chalcidensi, Anguillae et Mugiles mansueti inauribus tum argenteis ornati accipiunt a [Orig: à] largientibus cibos, a [Orig: à] sacerdotibus viscera [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 8.] et caseos, ut Athenaeus scribit, et Aelianus, item Plutarchus, qui sacras hasce Anguillas vocari ait. Nymphodorus denique in Eloro amne tradit Lupos esse, et Anguillas magnas adeo [Orig: adeò] mansuetas, ut e manibus etiam porrigentium panem capiant: quod et Appollodorus scribit in Chronicis. Hostiliter eas tractant, Ardea, Corvus aquaticus Phalacrocorax ex avibus: ex quadrupedibus Lutra, quae tamen amputato plaerumque capite discedit, ut piscatores prodidere.

Quantum ad usum in cibis, delicatissimas olim fuisse certum est. Maenander inter paucas sumptuosissimi convivii, quae talento fere [Orig: ferè] constarent cupedias enumerat. Phitetarus miseros divites, qui parce [Orig: parcè] viverent, et Anguillas non ederent, dicebat. Alii cenarum [Note: Athen. Dipnos. l. 12.] Helenam, voluptatis reginam, prae Diis honorandam, etc. dicebant. Sybaritae, iis, qui eas piscarentur aut venderent, immunitatem, teste Athenaeo, decreverant. Hicesius denique succi bonitate ceteris praecellere, stomachoque gratas esse reliquit. At medicis quamvis carnem mollem habeant, succo tamen lento et pituitoso abundant; [Note: Hippocrat: l. 2. de Diaeta. Galen. da Alimen. l. 3.] inflammationem pulmonis, quod pinguedine hominis naturae maxime [Orig: maximè] infensa oblinantur, inferunt; superflua humiditate, quam partibus alluunt, turbidam et sonoram vocem reddunt; et secundum quosdam, nescio quid, quod nisi eximatur in periculum vitae coniciat, habent, ideo forte [Orig: fortè] caput, cauda, et a [Orig: à] quibusdam oblonga, quae nigricans per dorsum fertur vena, abscinduntur. Platina ubi praeparationem Anguillatum eximiam dedit, subiungit acutissime [Orig: acutissimè] , sic paratas hostibus apponendas, quod nihil boni in se habeant.

His noxis infringendis, veteres betae involutam, ut vitiositate sua humidum detergerct, comedebant: Salernitani vinum forte [Orig: fortè] hoc est generosum et crassum, quale est rubeum praescribunt, nam si renue [Orig: renuè] biberetur, Chylus in venas ante perfectam coctionem abiret et in corpus raptus Cachexiam excitaret;


page 123, image: s148

idem accidit, nisi pedetentim, et parum velut pitissando hauseris.

De Usu in Medicina tantum observavi apud Auctores, Pinguedinem in elixatione supernatantem unguentum ad plagas ingredi, de tosta destillatam, aurium et nervorum doloribus mederi; glabro capiti illitam capillos restituere; cum pinguedine anseris, succo rutae, absynthii, hederae terrestris, et Cynoglossi subactam, ad vulnera praestantissimam esse: Fumum ex salitarum cute exceptum; tormina ventris ex dysenteria sopire; in vino putrefactam vini taedium parere. Evisceratam, tusam, et in olla vitrea coctam, cum pinguedine ac liquote, qui in fundo vasis remanet, haemorrhoidum cruciatus egregie [Orig: egregiè] lenire. Cingari Anguillas Equis peranum inserunt, ut obesiores, et agiliores videantur, Hippiatri quidam equo asthmatico Anguillam vivam ori inserunt, utper intestina elabatur. Alii et parvam imponi iubent purgationis causa. Nec propterea mortis periculum esse aiunt: quin Gesnerus asserit nautam sibi notissimum vivam integram deglutisse, integramper alvum, vivam reddidisse. Idem auctor est, aliquos aureum et cholobaphicum colorem ex felle Anguillarum, aliorumve piscium vel boum parare: miscere autem aceti modicum et cum creta subigere in massam. Praetextatos [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23.] earundem tergore verberari solitos Verrius teste Plinio tradit, et ob id multam his negat institutam. Praetextatos appellans impubes, eos nempe quifrugem aratro quaesitam nocte furtim secuissent, aut depopulati essent.

CAPUT V. De Orbe.

[Note: TAB. XXIV. 9. 10. 11. 12.] HUius piscis solus meminit Plinius. Durissimum esse piscem, inquit, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] constat, qui Orbis vocetur: rotundus est, et sine squamis, totusque capite constat. Gesnerus Apuleii, Cranium [Note: Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 15.] esse opinatur, quod ad cranii formam magnitudine, rotunditate, et dentibus humanorum similibus accedat.

Triaipsius genera descripsit Rondeletius, quartum addit Aldrovandus. Primus qui Orbis simpliciter figura; si caudam demas, sphaericus est. Squamis prorsus caret, cuteque tegitur admodum dura; quam asperam efficiunt aculei duri, quibus tota conspersa est. Rosto caret: Capitisque nullum apparet vestigium, quin (ut Plinius ait) totus capite (malim ventre) constare apparet. Os habet parvum, dentes vero magnos et latos, utrinque binos. Supra os duo exigua sunt foramina, olfactus, auditusve instrumenta: Oculi mediocres. Circa corpus medium unica est et semicircularis utrinque branchiarum scissura; prope quam etiam utrinque unam haud magnam, sed rotundam pinnam habere Salvianus ait, et in icone exprimit. Rondeletius unicam esse ait, ut in Caprisco. Hic et in summo dorso pinnulam pingit qua Bellonii icon et Salviani quoque caret, et ipse in delcriptione non meminit. Eam tamen etiam videre est in icone ad sceleton efficta a [Orig: à] Gesnero, quae hic exhibetur. Posterior corporis pars in caudam brevem et rotundam, inque latam et fere lunatam pinnam desinentem degenerat, in cuius parte media atque superiore, pinna una erigitur, altera quoque interiori parti haeret. Color ei cinet aceus, lineis quibusdam latis et obscuriotibus ex pisce medio exsortis posteriorem eius partem ad caudam usque pingentibus. Est maris Aegyptii accola, ex quo Nilum quoque subit, et in eius ostio, quod Saiticum vocatur, capitur. Ob insolentem corporis detractum cor um tomento impletur, et in domibus ornatus causa suspenditur; suspensus, rostro caeti partem a [Orig: à] qua flat ventus indicat. [Note: Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 16.] Alter Scultatus seu Scutifer dicitur, et in Septentrionali Oceano capitur.


page 124, image: s149

Est corpore terete, mucoso, capite magis exserto quam superior: oris scissura [Orig: scissurâ] maiore, dentes in eo sunt plures et minores; oculi parvi, et exquisite rotundi. Branchiarum rimam multo maiorem habet: intra has pinnas duas. Subest prosterno os illud, quod scuti specie esse diximus. Neque prona neque supina parte pinnas habet, cauda in unam latam desinit. A capite ad caudam usque ossa ovi figura disposita sunt inter quorum intervalla aculei interiacent. [Note: Aldrov. de Piscib. l. 4. c. 17.] Piscis est rarus et non edulis. Tertius est Echinatus sen Muricatus. Aculeis totus hic Orbis riget, ut manu tollere non possis, nisi cauda extrema apprehensa, Capite est multo minus exserto quam proxime [Orig: proximè] descriptus, corpore magis rotundato et maiore, in quo nullae sunt pinnae praeterquam in cauda, quae in unam desinit. Sunt qui Hystricem ab aculeis, non inepte appellent. [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 25.] Possit etiam nonnullis videri Aeliani Sagittarius, quem rubri maris piscem esse scribit. Sagittarius in eo mari procreatur, et quoniam erinacei speciem et similitudinem habet; firmis et bene longis armatur aculeis. Sed de hac re iudicent ii, qui maris rubri pisces viderunt. Nihil temere de rebus parum compertis affirmare volo. Quartus, quem Aldrovandus dedit, quod ad oris figuram potissimum cum Scutato convenit, Stellatus sive Asterias cognominatur, quod totus conspersus sit stellis seu asteriscis: differtque a [Orig: à] ceteris, quod neque ad branchias, neque in caudae exortu pinnas habeat, sed ultra tergoris medium, nisi pictoris id mcuria factum sit. Pinnae etiam caudae in extremo viridi sint colore.

CAPUT VI. De duobus piscibus Orbibus annumerandis.

[Note: TAB. XXIV. 13. 14.] OBlongi quidem hi Pisces sunt, Orbibus tamen, annumerari posse censet Gesnerus, tu quod mucrones ut illi in corpore eminentes habent, tum quod a [Orig: à] muco, quem similiter ore emittunt, vulgo Snottolf quasi Myxini aut Mucones appellantur. In prioris effigie color erat circa dorsum, qualis in terrestribus ranis videtur: circa latera et inferius ex subcaeruleo et viridi permixtus. Antverpiae cinereo colore capi audio. Sic ille. Alterum et hic quoque depictum, Snottolfi nomine missum, ex icone, sive ea, inquit, naturalis, sive aliqued etiam in ea artificiosum est, sic delineavit. Longa est dodrantem et palmos duos, lata palmum unum, circa medium praecipue ad caput attenuatur, sed magis ad caudam: dorsum medium fastigiatur, punctis notatur variis, subrotundis, et eminentiis exasperatur triangulis, pertres aut quatuor ordines digestis per intervalla. Oris hiatus, figuram fere ovalem refert. Pmnae ad branchias binae, una in fine dorsi, altera in fine ventris, inter quas corporis pars extrema veluti discreta, et articulo distincta videtur. Cauda tripartita, sive natura, sive potius arte. Mucosus admodum est, inquit ille qui misit; non ossium, non carnium quicquam habet: mucoso tantum lentore expletur. Captu difficilimus. Nam ubi hamum vel retia senserit, suum illum mucum evoendo, lubrica reddit omnia, contractoque orbem exuvio prosilit. Mollem quidem et mucosam carnem, et eminentias trigonas, cum aliis Snotolfis communes habere videtur.

CAPUT VII. De Holosteo Bellonii seu Ostracione Gesneri, et Catan.

[Note: TAB. XXV. 7. 8. 9.] DEhoc Pisce sic ex Gesnero et Bellonio Aldrovandus. Huncquoque e [Orig: è] mari Nilum subire, etsi ignoremus, marinum tamen esse ex corii duricie conicimus, qua testam fere ostrea ceoraum imitatur, unde cum ob hoc, tum quod o)s2raki/wn a [Orig: à] Strabone inter Niloos


page 125, image: s150

pisces numeratur (in vulgaribus Strabonis codicibus impressis legitur straki/wn, sed interpres Latinus o)straki/wn legisle videtur, vertit enim ex testaceis, imperite: et in epitome scribitur o)straki/wn.) Gesnerus Ostracionem huncpiscem nominandum conicit. Bellonius vero non aspernando nomine Holosteon appellavit, quasi totum osseum. Forma (inquit hic) ad pentagonum accederet, pedalis interdum longitudinis. Incolae ab interaneis protinus emundari curant, deinde vero testam eam duram (testaceum corium) qua contegitur, multos annos incorruptam servant, ut inde lucrum consequantur, quod a [Orig: à] negotiatoribus externis novitatis gratia huiusmodi piscis emi sitsolitus.

Ceterum dum vivus est penicillum in cauda habet, et pinnas supra et infra caudam: ac rursus pinnam aliam utrinque; oculos albos, os parvum. Color eius lactescit, et velut in pallidum languens. Is quem ego in musaeo iam multos annos inter rariora reservo, et hic depictum ostendo, ab eo que supra r ostrum conspicitur tuberculo (nasum appellare liceat, piscem ipsum ab eo Nasum Niloticum) ad extremam usque caudam vix implet duos dodrantes. Totus est pentagonus, totusque item ex articulis ferme [Orig: fermè] pentagonis (ut icon ostendit) constat, qui coctione, imo perse temporis diuturnitate dissolvuntur. Branchiarum scissura semicircularis: iuxta quas utrinque pinna est, parva quidem si corporis magnitudini comparetur, sed perquam robusta: post podicem alia similis planaea sed brevior. Uropygium totum cutaceo corio regitur, ut quod mireris, in ostreaceum totius corporis tegumentum ita inseritur, ut a [Orig: à] lateribus ei annecti non videatur; quin haud aliter corpori affixum est, quam navi clavus; oportuitque cutaceum esse, ut mortui promptus, idoneusque foret. Oris rictus pro corporis portione exiguus; in quo dentes utrimque fere octo, non absimiles dentibus murium. Utraque maxilla cutaceo etiam, non ostreaceo corio quod ad modum ineptum fuisset, constat.

Habes hic huius generis piscem alium aeque duro tegumento praeditum, sed qui dimidio minor est, non pentagono corpore, sed ventro triplo quam tergore, latiore, lateribus quodammodo concavis: cuius item articuli non pentagoni, sed fere [Orig: ferè] rotundi, et orbiculati, et in singulis asteriscus venustissime [Orig: venustissimè] spectabilis. Eminentia quae in medio dorso est, non pinna, sed plane ossa substantia gibbi specie. Pinna vero in eius conspicitur extremo. Cetera superiora similia habet, praeterquam quod naso (ut vocabam) caret, et oculi sub maioribus tuberculis latent.