[Note: TAB. I. 1. TAB. II 1.] PISCES, qui Latinis Aselli dicuntur, Graeci o)/vous2 et o)ni/skous2, seu ab asinino colore, quod [Note: Varro l. 4. de LL.] Varroni placet, seua [Orig: seuà] torpore, ut [Note: Oppian. l. 3. Halieut.] Oppiano, voeant.
Genera eorum duo [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 7. item. l. 32. c. 11.] Plinius, et [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Dorion, faciunt, Callariam et Bacchum seu o)/non quem Gadon alii dicunt, et Calleridam, o)ni/skos2, et ma/ceinos; tria Oppianus, nisi Oniscum pro parvo sumpserit: Nos eis Asellum nigrum, Molvam, Morhuam, Gobergum, adicimus, iisdemque Mustelam, et Tincam socios quasi damus.
Onos, qui nonnullis o)ni/skos, Asellus, Plinio, seu quod Libero Patri sacer, seu ob tumidum ventrem BACCHUS, Dorioni Gadus, Hollandis iuvenculus Bolck, adultus Cabelliau, dicitur, magnitudine est insigni, tres enim cubitos saepe excedit; colore in tergore, nigricante, adlatera et in ventre albicante, capite amplo. ore, ante quod cirrum habet, (radiolum et virgulam quidam vocant) grandissimo. a)nh/r)r(ogo\n o(mo/iws2 tai=s2 galeai=s2, [Note: Aristol H. A. l. 9.] Aristoteles dicit, ventre non variegato (male [Orig: malè] Epicharmus apud Athenaeum poikiloga/stores2 vocat) sed tumido, ut peloga/soris2 legendum sit, iecore maximo. Degit in alto mari, in aliquo latibulo; sub [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17. Aristot. H. A. Aelian. H. A.] Sirii maxime [Orig: maximè] exortum latitat, cum alii persummum hiberni temporis frigus se abdant, saepese [Orig: saepèse] avena [Orig: avenâ] obruit, unde forte Sandi apud Borussos nomen.
Usus eius in cibis apud Romanos post Acipenserem commendatus, hodie apud Septentrionales frequentissimus. Carne est alba et friabili. quod si mari puro et alimento probo utatur, carnis bonitate cum saxatilibus contendit, si Galeno credimus. [Note: Galen. de de Alim. facult. l. 3. c. 30.] Difficilem tamen esse concoctu, virosumque aliquid habere Diphilus apud Athenaeum prodidit. Exsiccatus osseam duritiem contrahit, nec nisi fustibus verberatus coquitur; unde piscis fustuarii, et Germanor. Stockfisch nomen. Sale inveteratus, et salsugine abluta ex nova aqua elixus, Laberdanus; (Laberdan) in Germaniam superiorom devectus, Rheinsisch, seu Rheni piscis, vocatur.
Callarias seu Clarias, Galaria, Galerida et Galaxia, Hollandis Schelfisch,
[Note: TAB. I. 2. 3.] Murmelio Piscis capitosus, Gallis Merlucius, longitudine plerumque est cubitali, [Note: TAB II. 2. 3.] teres, ventricosus, squamas habet minutas, in lateribus et dorso ad cineritium colorem vergentes. Caput maiusculum, et in eo lapillos duos oblongos, latum, pressum. Oris rictum maximum. Oculos maximos, branchias utrinqueque quaternas, duplices; in interiore oris parte post linguam ossa parte inferna, superna, aspera, et in gula, regione cordis duo alia reliquis longiora, quae obstant ne pisces dum devorat, in gulae angustias compulsi, aculcorum asperitate cor vulnerent. Ventriculus est magnus, crassus, superiore parte latus, inferiore in acutum desinens, albus. in interna capacitate tenuissima ac nigerrima membrana obduc tur. Pinnis natat quatuor, quar. quae in supina parte, ori sunt propiores, quam quae ad branchias. Unicam habere spinam ex dissecto se dedicisse Salvianus prodidit. Interiora si spectes, cor, quod inter branchias situm est. pericardio involutum, figuram ossis dacty lorum exprimit. iecur, cui fel committitur, est album, intestina rubent, uterus bifidus nec admodum longus conspicitur. Ex vertebrarum extremitatibus, quae admodum retusa sunt, crassa utrinque membrana, scapulae formam dissecta ad amussim repraesentans, suboritur; quae capacitatem insignem intus vacuam, extuberantemque adeo [Orig: adeò] efficit, ut piscis ipse ventriosus reddatur. Degit plaerumque circa caenosa ac herbosa littora. Gobionibus, atherinis, et marinis reiectamenris vescitur. Carne est candida et friabili.
[Note: Aldrovand. l. 3 de Piscib. c. 3.] Huic similis est quidam, quem Veneti Piscem mollem, Romani vulgo Ficum, Galli Merlangum vocant. Albus est, argentei coloris, mollis, squamis tam parvis, ut visum fugiant, tectus, oculis magnis, argenteis; ore mediocri, dentibus in maxillis, parvis, albis, acutis, ordinatis. In capite calculos oblongos habet. Pinnas ipsi tres intergore, duas ab ano ad caudam, in lateribus ad branchias utrinque unam, Bellonius tribuit. Spina tergoris sexaginta vertebris constat. linea a [Orig: à] branchiis ad caudam sinuosa ducitur. Ventriculum habet magnum eum multis appendicibus. Epar ex candido rubescens, vulvam bifariam secundum Rondeletium, quadrifariam secundum Bellonium divisam. Ascendit saepe [Orig: saepè] ex alto ad littora, et Aphyis, Caridibus, Gobionibusque, quos integros devorat, pascitur.
Galliae tam frequens est, ut a [Orig: à] carnis levitate, vulgari proverbio locum fecerit. Hominem duodenis merlangis probe [Orig: probè] pastum, minore ab his pondere in cursu fatigari, quam [Orig: quàm] si senos tantum [Orig: tantùm] Zonae appensos gestaret.
[Note: Aldrov. Gesner.] Asellus NIGER Anglis ideo Collfisch, a [Orig: à] carbonibus sic dictus; squam [Note: TAB. II.] mis est latioribus, tergore nigricante, ventre candidiore. Linea a [Orig: à] capite ad caudam atra, et ad latera aliquantulum inflexa producitur. pinnae reliquis sui generis piscibus duriores et robustiores sunt. Parvus carnem habet plane [Orig: planè] insipidam, profectus habetur in pretio.
Asellum viresc. v. Tab. 46.[Note: TAB. II. 6.] MOLVA, Rendeletio Asinus varius, et Molvamaior, dorsum habet [Note: TAB. XXXXVI.] cinereum multis caculis nigris conspersum, ventrem candidum falcatum, pinnas in dorso tres, a [Orig: à] podice unicam, duas ad branchias, duas in ventre. dentes in maxillis, internas partes Asino similes.
[Note: Aldrovand. de Piscib. l. 3. c. 6.] Morhua seu Molva altera, Anglis Morchuel, plaerumque est sesquicubitalis longitudinis, pedis unius. Os ipsi magnum, dentes in maxillis, oculi magni. Ex inferioris maxillae extremo appendix carnosa ceu pilus e [Orig: è] barba propendet. Pinnae ab branchias et in ventre binae, parte prona tres, a [Orig: à] podice duae conspiciuntur. Dorsum cinereis fulvisque maculis notatur. Venter est falcatus. Caro coctione propter humoris tenuis consumptionem, glutinosior, ut farina aqua diluta, et saccharum dissolutum evadit, butyro immersa adeo [Orig: adeò] digitis adhaerescit, ut vix inde avelli possit. Intestina et folliculi ichtyocollae conficiendae inserviunt.
[Illustration:
Asellus. Cabeliau. Bolch.
]
[Illustration:
Callarias. Asellus minor. Schelfisch. Rheinfisch.
]
[Illustration:
Asellus alter sive Merlucius. Ein ander art Schelfisch.
]
[Illustration:
Mustela. Meer Triiach
]
[Illustration:
Tinca marina Meer Schleiie.
]
[Illustration:
Harangus Hering
]
[Illustration:
Siparis Schmalzfisch.
]
[Illustration:
Aper Meereber
]
[Illustration:
Seolopay Meer Schnepf
]
[Illustration:
Monoceras. Meer Einhorn.
]
[Illustration: Glaucus. Meer Stichleng.
]
[Illustration: Hippurus. Rondenkopff
]
[Illustration:
Asellus. Cabeliau.
]
[Illustration:
Asellus minor. Gulleken.
]
[Illustration:
Asellus mollis. Wiitingh.
]
[Illustration:
Asellus aliis
]
[Illustration:
Reversus indicus flnguilli formis.
]
[Illustration:
Malva. ein art stockfisch.
]
[Illustration:
Rutilus Urff. erfle.
]
[Illustration:
Coruilus. raplein
]
[Illustration:
Coruulus [Orig: Corúulus] . raplein [Orig: räplein] andre art.
]
[Illustration:
Salpa. Stockfisch.
]
Gobergus duorum cubitorum magnitudinem superat. Colore est cinereo, ventre falcato, ore sine dentibus mediocri partibus internis Merlucio similis. Carne duriore quam [Orig: quàm] Asinus.
[Note: TAB. I. 4.] Quem Mustelam Genuenses vocant. Illyrici Pegorellam dicunt. Bellonius Aristotelis et Galeni Callariam, Rondeletius Asellum veterum esse opinatur. Trium inter dum palmorum est longitudinis, crutis humani crassitiei, colore ex livido in opacum abeunte. Duas in tergo pinnas gerit, minimo capiti vicina est, praeter has alia ad caudam usque protenditur, ad latera utrinque una rotunda, ut et cauda visitur, sub quibus postremis crassiores ac carnosi quidam cirri bifidi conspiciuntur. Maxillae ipsi mobiles. Dentes confusi; in superiore labro, maculam, cordis figura, denticulis circumfultam, linguam albicantem et in cuspidem efformatam ostendit. Branchias distenditutrinque quatuor. Interiora si spectes, sub branchiis cor deliterscit triquetrum, bursa [Orig: bursâ] sua [Orig: suâ] involutum. hepar pallidum ac fere [Orig: ferè] lacteum in tres lobos divisum, diaphragmati appensum. Sinistra eius pars, ceteris maior, vesiculam fellis oblongam admittit. Lien praegrandis fanguineus, gracilis, oblongus, pastorum instrumentum, cui cornutae Musae nomen referens, a [Orig: à] ventriculo dependet. In pyloro, triginta et aliquot apophyses numerantur. Intestina tribus revolutionibus circumflectuntur, priusquam rectum attingat. Vesicula quaedam ceteris Asellis communis, gemino veluri folliculo tergori coniuncta, commodum nationis usum exhibere creditur.
[Note: TAB. I. 5.] Tinca marina, propter corporis cum palustri similitudinem sic dicta, Pece fico Italis quod [Orig: quòd] passi ficus instar mollis sit, vocatur. Salvianus Asellum Callariam esse sed falso [Orig: falsò] , contendit. Vixpedalem mensuram excedit. Corpore est toto oblongo, latiusculo, squamis mminutis contecto, coloris cinericii. Capite, in quo duos lapillos gerit, lato et presso. Ore magno, et valde [Orig: valdè] denticulato. Oculis aureis. Ex inferiore maxilla appendix cum barba propendet. Branchias habet utrinque quaternas, et ad eas binas latiusculas pinnis, unam scilicet utrinque. Ex anteriore ventris parte pinnarum vice bini longi admodum atque rotundi cirri propendent. In primo dorso pinna parva erigitur; post eam alia una enascitur, per dorsum totum ad caudam usque extenditur. Inferiori ventri singularis pinna ab ano orta, ad caudam eriam usque producta, subnectitur. Cauda in unicam rotundam desinit. Hepar magnum et subalbidum visitur.
Caro concoctu est facilis, sed excrementitia.
PIscis. quem Germani HARENGUM [Note: Aldrovand. l. 3. c. 10.] forte [Orig: fortè] a [Orig: à] Graecorum ta/rixos, quod salsamentum sonat, alii Halecem vocant. qui apud antiquos sit et vocetur, ignoratur. Chalcidi marinae seu Sardinae quidam congenerem faciunt. Thrissis sive Alosis nonnulli.
Dorso es tquodammodo caeruleo, [Note: TAB. I. 6.] ventre albo falcato, squamis acutis pertina citerque haerentibus. Branchiarum scissuram, quia pro corporis ratione magnam habet, citissime [Orig: citissimè] aqua extractus emoritur. Ieiuno duntaxat intestino instructum Albertus auctor est.
In Oceano Germanico crica Britanniam, Hiberniam, Scotiam, Norvegiam, Daniam inveniuntur, in Mediterraneo quoque capi. et Romae, Massiliae, Venetiis prostare falso [Orig: falsò] Bellonius prodidit, formaesimilitudine, quam cum Trissis habeat deceptus. Puro aquae elemento Nutriri voluerunt quidam, quod in aerem [Orig: aërem] protracti in momento exspirent. Magnis simul agminibus natant, et tanta ipsorum copia, ut ad CCM, coronatorum in singulos annos capturae pretium ascendere Cardanus prodiderit: In terra sancta Oceanici maris Insula IIM. hominum vitam harengis sustentabant.
Cum [Orig: Cùm] per petulantiam unam ex captis virgis cecidissent, adeo [Orig: adeò] eor. numerus est imminutus, ut post illa vix centum ex eo quaestu vixerint. Lucent in aqua, ventribus versus summum aequor, obversis. imo [Orig: imò] tantum de se splendorem, squamis maxime [Orig: maximè] quae circa oculos, emittunt, ut mare fulgurare videatur. Lucem emoriente mori, credidere quidam, per aliquot post mortem superesse dies, quidam expertisunt. Semel anno teste Alberto pariunt.
[Note: Caradenus in Brigantibus. Lansius de Principatu Europa.] Mira de eorum natatu prodita sunt. Proavorum tempore ad Norvegiam sua quasi stativa habuerunt, nostro tempore Britanniam totam immensis exercitibus circumnatant. Circa solstitium aestivum ex alto Scotiae littora petunt: inde Anglica littora adeunt, et ab Augusto medio ad Novembrem a [Orig: à] castro Scarborough ad Thamesin capiuntur. Postea aliqua vehementiore procella in Britannicum mare deferuntur, et in eo ad Christi natalitia piscantibus se offerunt. hinc Hiberniam utrinque pernatantes, in Septentrionalem Oceanum, circumnavigata quasi Britannia [Orig: Britanniâ] , se transferunt. et ibi ad Iunium occultantur. postquem fretificavere, redeunt.
Usus ipsorum in cibis, apud Septentrionales frequens. Recentes, muria [Orig: muriâ] conditi, et exsiccati; mensis inferuntur. Solent et saliti aqua macerari: salsugine deposita, in craticula assieduntur. Conspecta in novo orbe volantium nubes. Misera horum, inquit [Note: Thuan. Histor. l. 117.] Thuanus, conditio, quibus nec in mari natantibus, nec in aere [Orig: aëre] volantibus, tutus unquam receptus, naturamque in utroque elemento novercam experti, cum ut se a [Orig: à] pernicie cognatorum piscium asserant, in altum evehunt, mox ab avibus circumvolantibus rapiuntur; quarum si rostrum fugiendo evaserint, arefactis alis deficientes, rursus se in aquas praecipitant, et volando fessi, a [Orig: à] piscibus in festis glutiuntur. Itaque mediam sortem eligentes plerumque in obvias naves involant, et praeda hominum fiunt.
Liparis piscis a [Orig: à] Plinio memoratus, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 12.] a [Orig: à] pinguedine, quasi liparo\s2 nomen invenit, [Note: TAB. I. 7.] Capite terrestrem curriculum refert. Os ei parvum, sine dentibus, maxillis asperis. virga a [Orig: à] capite ad caudam satis lata. Squamae parv ae. pinnae ab branchias et in vertre binae. alia a [Orig: à] po dice ad caudam, alia a [Orig: à] cervicis loco ad eandem continua sine aculeis.
Cauda in duas desinit. Adeo [Orig: Adeò] pinguis est, ut sub cute pinguedinem loco carnis habeat; asservatus, totus in oleum abiverit.
[Note: TAB. I. 8. Aldrovand. l. 3. c. 12. de Piscibus.] APER Rondeletii, quem ille cum Apro veterum eundem, se falso [Orig: falsò] ut Aldrovandus ostendit ponit, piscis est squamosus, fere [Orig: ferè] rotundus, compressus corpore praeduro; et aspera veluti ac villosa cute praedito, rostro suis instar, oblongo et obtuso, sine dentibus. aculeis praeacutis, duris, longis, rectis. setas inaequales esse diceres, qui mox a [Orig: à] capite secundum dorsi longitudinem decurrunt. Pinnas habet ad branchias duas, in ventre duas alias, multis firmisque aculeis et a [Orig: à] se disiunctis constantes. a [Orig: à] podice tres aculeos breves et acutos. Cauda in unam pinnam desinit.
Iconem porci supini Salviani tradit Tab. XXXI. 1.[Note: TAB. I. 9. Rondel. in Hist. Pisc. Gesnerus de Aquatil.] Qui Rondeletio SCOLOPAX, seu Ascolopax est, hunc alii Elephantem, sed perperam, rostum enim rigidum est; Gesnerus Serram Plinii quod radium caudam versus serratum habeat, nominat. Semper fere [Orig: ferè] parvum esse, exinde conicit Rondeletius, quod tres eiusdem magnitudinis ovis distentos viderit.
Corpore rotundo, Erythrini modo rubescente. rostro praelongo, rigido. In dorso habert aculeum longum durum, praecutum, altera tantum parte serratum. denticulis serram referentibus, utpote contiguis basibus quae latiusculae sunt. Caudam habet tenuem.
Caro ei substantia Pagro similis, boni succi et facilis concoctions. Cum rarus sit, exsiccatus potius servatur, quam editur.
[Note: TAB. I. 10] Monoceros Clusii, ob consimilem
potius cum Sclopace formam, quam ut quod inter squamosos censeri debeat; aspero enim corio est; priori [Note: Clusius l. 6. Exot. c. 27.] subiungitur. Ex orientali India allatum Clusius ita descripsit. Ab extimo ore usque ad caudae pinnas, paulo longior erat tribus unciis, medio corpote paulo plus uncia latus, etc.
[Note: TAB. I. 11.] GLAUCUS piscis a [Orig: à] colore caeruleo seu Cyaneo ita dictus, u(po/leukos interdum a [Orig: à] Graecis teste Eustachio, dicitur, et bene [Orig: benè] a [Orig: à] Glauciso, cum ille aestate lateat, si Aristoteli et Ovidio credimus; hunc aestate et hieme Damoxenus Comicus in cibis laudet, distinguitur. [Note: Plin. l. 32. cap. ult.] Mnesitheus apud Athenaeum inter tmhtw=n, Volatertanus serratorum et carnivororum genera, eum ponit; Aristoteles squamosum facit, et paucas appendices superne [Orig: supernè] circa ventriculum exeuntes habere adicit. Plinius austero et irascenti mari simili colore, esse prodit.
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 36.] Apud Rondeletium tres ipsius habemus species. Prior provincialibus Cabrolle dictus, tricubitalis quandoque, corpore est longo, ventre compresso, dorso falcato, caeruleo, cute nitida, squamis vix apparentibus, ni cutis exsiccetur. ventre candidissimo, maxillis asperis potius quam [Orig: quàm] dentibus munitis. Statim a [Orig: à] capite aculeos habet; quorum duo qui iuxta anum sunt, velut invagina conduntur. Aculeos Pinna sequitur, ad caudam usque continua, initio magna, macula [Orig: maculâ] nigra [Orig: nigrâ] notata, inde brevis et tenuis, tenuibus quasi villis constans. Ad branchias pinnae aurei sunt coloris, pro podice rimam potius quam [Orig: quàm] formam sortitus est. Ventriculum habet magnum cum uno appendice. Vesica fellis intestino adhaeret. Splen parvus, caro candida et pinguis visitur. Salvianus Amiam veterum esse credit, Iovius centrinam quibusdam videri dicit.
Alter minor, unde glauki/dion apud Athenaeum esse conicit, septem aculeos in dorso, ad caudam spectantes habet; a [Orig: à] superiore branchiarum parre ad mediumcorpus linea tortuosa admodum dimittitur, hinc recta [Orig: rectà] ad caudam protenditur.
Tertio quem sinuosum vocat, quod linea a [Orig: à] branchiis ducta, serpentum corporis flexibus gradientium instar tortuosa sit, dentes sunt acuti, dorsum ex caeruleo nigrescit,
[Note: Oppian. l. 3. Halieutic. Athenaeus. Dipnos. l. 7.] Locum in petris etiam et arenis pasci Oppianus scripsit. Numenius apud Athenaeum kata\ mni/a sigalo/enta, id id, per algas molles, fluctibus minime [Orig: minimè] agitatas et muscum versari, tradit. Aristoteles, et Athenaeus pelagium fecit. Cibus quidem ipsi, carnes. Sed nec algam vel muscum contemnit. Unde Tarentinus escam ad Glaucos capiendos praescribens, partem ex musco et farina, partem ex piscium carne componit. Fetum suum ore, ubi metuit recipere, iterum emittere, tradidere quidam; quia spinosus est, de Glauco Galeo sumendum id videtur; sane [Orig: sanè] solum ex [Note: Aelian, H. A. l. 1. c. 16.] Galeis Acanthiam fetus suos propter spinam non recipere, auctor est Aristoteles. [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 16.] Aestate circa LX. dies non conspicitur. Plinius alibi dictor, immemor, numquam apparere scripit.
Usus ipsius expetitus in cibis, sive uterum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. ult.] gerat sivenon. Caput tamen potissimum, apud Anaxandridem, Sotadem Comicum, inprimis si in Olyntho, et Megaris captus esset, commendabatur. Eustathius palmam oculis tradit. ut ut sit, difficulter si Tralliano et Mnesitheo credimus. concoquitur. Concoctus permultum alimenti praeber. Ex iure sumptum seu Glaucum seu Glauciscum, copiam lactis mulierbus facere, Plinius Auctor est.
HIPPURUS seu a [Orig: à] similitudine eqvenae [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 6.] caudae, seu dia to\ i(/ppou di/khn kai\ o)rou/ein e)ca/llesqai quod equi more feratur et saliat, [Note: TAB. I. 12.] ita dictus, aliis a)rne/uths2 ab agnis saltus urinantibus similes exercentibus, [Note: Rondelet. in Histor. Piscium.] Dorioni et Epeneto korufai/nh, a [Orig: à] pinna quae a [Orig: à] vertice incipit, in eoque veluti crita erigitur, Hicesio hippurea, Hispanis Lampugo, Gazae Equilis vocatur. Glauco colore internisque partibus
similis est, et facile [Orig: facilè] inter ceteros pisces ex pinna quae a [Orig: à] capite incipiem in prona parte ipsi unica est, et caudae equinae simillima. villis multis constat, cuiusmodi in nullis aliis piscibus reperitur. Venter in medio corpore situs est.
Degit in pelago, mari Mediterraneo [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 10.] ignotus. Carytius ab Archestrato maxime [Orig: maximè] celebratur, quod mirum, cum ceteri ibi pisces viles sint. Delectatur carnibus, et nassis inclusus tantopere crescit, ut inde incrementum cepisse videatur. Vere parit. hieme latet. in natatu celer est, et numquam nisi certis diebus capitur.
[Note: TAB. III. 1. Clusius Exot. l. 6. c. 18.] REVERSUS Indicus duplex est, Anguilliformis alter, de quo inferius dicemus: alter, de quo hic, squamosus. Nomen inde, quod retractus venetur, accepit. Magnitudine est palmi. Squamis contegitur rugosis, spinis in dorso, et ab umbilico ad caudam maxime [Orig: maximè] acutissimis. Docilis est, et facile [Orig: facilè] [Note: Niremberg. Nat. Exor l. 11. c. 18.] cicuratur. Magnam Indis in venandis piscibus praestat operam. Tenui sed valido funiculo alligatus ad mare defertur, blandis animatus verbis in piscem conspectum, etiam magnum, emittitur, eiusdemque lateri seu ventri sese affigit. sic extrahitur. Praeda blandeavellitur [Orig: blandèavellitur] , ne. quia valide [Orig: validè] adhaeret, descerpta intereat.
REURRSUM Indicum anguilliformem vide Tab. II.THunnus. seu a [Orig: à] Graecorum '*Qu/nein, quod est magno impetu moveri, seu ab Ebraeorum [Note: Aldrov l. 3. 18.] Thannia, quo Cetaceum piscem intelligunt, sic dictus, [Note: TAB. III. 2. 3. 4.] multa apud Auctores pro diversitare aetatum sortitur nomina. Thynnis seu Thynna simpliciter sive mas est sive femina, Pelamyde maior, Thunno proprie [Orig: propriè] dico minor. [Note: Plinius H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Cordyla appellatur partus, q fetas redeuntes in mare autumno comitatur, Byzantii a)uci/das2, dia\ to\ en o)li/gais2 h(me/rais2 a)uca/nesqai ut testatur [Note: Aristotel.] Aristoteles, seu quod paucis diebus augescant (Gaza Auxum [Note: H. A. l. 6. c. 16.] vocat) dicunt. Redux in Pontum ex magno mari Cordyla. Pelamydis nomen, seu para\ to\ ou)n tw=| phlw=| mu/ein, i. e. quod in limose abdat, seu dia\ to\ pe/lein a(/ma, quod [Orig: quòd] gregatim degat, ut [Note: Plutarch. de selert. Animal.] Plutarcho placet, (Limosam, Limariam, et Lutariam alii vocant) sortitur. Pelamydes cum annuum ex cessere tempus, Thunni vocantur. hisce paulo [Orig: paulò] maiores Tritones. [Note: Aldrov. l. 3. c. 11.] Orcynus, Apolectus, Sarda, Synodontis, Cybiaseu Cybios, Cete, Melandrys, Triton, Chelidonas, Xanthias, propriis suarum appellationum rationibus non carent. sed et variis eorum sale asservatis partibus, singularia nomina indita, apud Auctores invenies.
Lubricos eos Plinius facit. [Note: Rondelet. in Hist. Pisc.] Rondeletius suum Orcynum, ut et eum quem Pelamydis verae seu Thunni Aristotelis nomine exhibet, squamis magnis ita ad amussim compactis, utiis carere videatur, tegi, coctione easdem dehiscere, tuncque perspicue [Orig: perspicuè] apparere tenui membrana contectas, scribit. Pelamydem vero [Orig: verò] Sardam cute levi esse, et sine squamis, ea parte, quae a [Orig: à] pinnis ad branchias sitis, incipit excepta, adicit. Sed nec vel de sexuum notis; vel de Pelamydum, et Thunnomrum differentiis inter Auctores convenire videtur. [Note: Aristor. H. A. l. 5.] Aristoteli [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] . 9. c. 15.] et [Note: Athen. Dipnes. l.] Athenaeo mas a [Orig: à] femina eo distinguitur, quod haec sub ventre pinnulam habeat a)fareu\s2 dictam, qua [Orig: quâ] mas caret. Rondeletius in utroque semper pinnam sub ventre deprehendiait, indivisam in mare, divisam in femina, ut podicis foramen dilatari, fetusque commodius in lucem edi possit. Ligures et Massilienses piscatores numquam ex Pelamydibus Thunnos fieri aperte [Orig: apertè] ostendisse, auctor est [Note: Sealiger. in Exercitat.] Scaliger: a [Orig: à] Pelamyde hoc unum distare Thunnum, quod hic sit lividus lateribus, illa undantibus maculis transversis atque obliquis eidem destinato gerat, asseret [Note: Bellonius cit. Aldrov.] Bellonius. Captus An. M. DC. LXV. circa Gaditanum fretum, pedem XXXII. longitudine, latitudine XVI. in cuius pelle integra classis delineata conspecta est.
[Illustration:
Reversus Inditus squamosus. Iagfisch.
]
[Illustration:
Thunnus. Thunfisch. ???ninnen
]
[Illustration:
Pelamis Caerulea. Thunn fisch.
]
[Illustration:
Criinius. Waldtsiunn.
]
[Illustration:
Pomvilos Ein Leit fisch.
]
[Illustration:
Amia. Streit thunn
]
Locus Thunnorum varius pro aetate esse videtur. [Note: Oppian. Halieut. l. 3. c. 620.] Oppianus, qui eos piscib. pelagiis annumerat, ex Oceano in mare Mediterraneum, cum vere ad sobolis propagationem instigatur, venire, ideoque tum plurimos in Tyrrheno et Iberico capi, auctor est; mense Maio Xiphiis cogentibus irrumpere, Iovius adicit. Pelamydes aequora fluvio aut paludi vicina incolere, ideo [Orig: ideò] in Pontum ad dulciora pabula gregatim intrare, ex Plinio [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] habemus, ibidem, ut et in Moeoticis paludibus nasci, [Note: Strabo. Geogr. l. 7. ] Strabo retulit. tepore gaudere ideo [Orig: ideò] per summa maris natare, aliquando flumina subire, ex [Note: Aristotel. H. A. l. 8. c. 19. ] Aristotele discimus; Visos qui Agathopoli ad pontem usque, qui aliquot milib. passuum a [Orig: à] mari distabar, conscenderent, [Note: Ribdeket.] Rondeletius prodidit. sed et in Rheno, Nilo, Pado, Platina scripsit. in algosis quibusdam locis. Gaditanis extra Herculis columnas sub solano vento eo [Orig: eò] delatis, ingenti numero, magnitudine et crassitie incredibili, occurrisse, Admiranda Aristot. [Note: Aristotel. in admirand.] venditant. Vix oredendum Thynnorum multitudinem in Indico mari tantum, ut magni Alexandri classis haud alio modo, quam [Orig: quàm] hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte direxerit quod apud [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 3.] Plinium legimus. Graeci scriptores enim Cete et Physiteres fuisse innuunt. De eorum circa Byzantium et captura et mora ita [Note: Strabo Geogr. l. 7.] Strabo, etc.
Cibus eis aliquando [Note: Aristotel. in Admirand.] alga; saepe [Orig: saepè] , circa Hispaniam inprimis. (ex anteriore[Note: Strabo. l. 3.] ad columnas delati pelago, esca deficiente macerantur) glandes. ex quercubus ad mare nascentibus [Note: Athen. l. 7. Dipn. Polybius Histor. l. 34.] delapsae quibus vehementer pinguescunt. et ex harum ubertate, ubertas Thynnor. colligitur: ut plurimum caro. Tepore feturae [Note: Aristotel. H. A. l. 6. c. 17.] quicquid attigerint, liguriunt. quin et partu soluto, ne propriis quidem parcunt natis, sed laeti tempore veris [Note: Oppian. Halieut. l. 4.] Ova vorant subito [Orig: subitò] , et lacerant sub dentibus atris. aliquando prae pinguedine rumpi [Note: Aristotel. H. A. l. 6. c. 17.] Aristoteles auctor est.
Vitam ab biennium duntaxat producere, quod [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Plinio ex Aristotele placuit, vix verisimile videtur. Ad tantam enim excrescunt magnitudinem, ut XV. talenta pendeant, caudaque duo cubita seu ut apud [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. ult.] Aristotelem exstat, quinque palmum latitudine, expleat, et visi capi, quos corporis magnitudine, squemmatum crassitie et corporum duritie biennio multo provectiores fuisse fateri oportuerit.
De Generatione habemus, Thunnos coire mense * [transcriber: annotation missing] Februario post Idus Iunii initio parere semel, et quidem [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 115. Oppian. Halieut. l. 4. v. 505. Vide Oppian. et Scalig. p. 234.] in Ponto Thunnos, biscredi, quia partim tempestivus partim cordus eius fetus est. prior soboles mense Decembri ante brumam exit, posterior vere. Ova edunt quasi in utriculo. Ex his fiunt, quas Scordulas vocant, Byzantii Auxiadas quod paucis diebus augescant.
Exeunt Autumno cum Thunnis simul, verno autem tempore repetunt, iam factae Pelamydes. Quantum ad animales functiones, concessit et istis singularia quaedam Natura. Dromades esse, seu ut Gaza reddit cursores, ex superiorbus cognosci potuit. Non vagantur tamen [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 11.] bruma; ubi cumque deptehensi usque ad aequinoctium, ibi hibernant. Ex Ponto exituri laevam tenent, et Aquilonem operiuntur, ut secundo fluxu exeant. ingressuri eundem, ad dextram flextuntur, quia dextro oculo plus cernunt, utraque natura hebete. Eadem [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. c.] debilitas in causa, quod ad saxum illud miri candoris, a [Orig: à] vado ad summa perlucens, quod in Euripo Thracii Bosphori, quod Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis, iuxta Chalcedonem in Asiae littore visitur, exhorrescant, et sic repente territi, ad versum Byzantii promontorium, ex ea causa appellatum Auri cornu, praecipiti petunt agmine. Noctu proficisci et vetustissimum Amphyliti vatis apud [Note: Herodot. l. 2. Histor.] Herodotum oraculum, et nummus a [Orig: à] [Note: Aldrovand l. 3. de piscib. c. 18.] Bellonio visus, in quo altera parte spica,altera Thunnus conspiciebatur, et supra hunc Luna cum inscriptione PHILIPPENZE, innuit. nec de nihilo est, quod Plinius, postquam [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. ???] dixisser, capturam illorum a [Orig: à] vergiliarum exortu ad arcturi occasum durare, reliquo tempore
hiberno latere in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocatos, aut pleniluniis, adiciat. In natando figuram cubicam, si gregatim vagantur, [Note: Plurarch. de sollert. Animal.] servant, atque sex lateribus comprehensi, soliditatem ex semetipsis constituunt. Ad promontorium [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 3.] Bubonicum, maximi, suum in star, soli vagantur. alii more luporum bini proficiscuntur. nonnulli more caprarum, gregatim pascuntur. Exoriente canicula, in Euxinum natare conten dunt; et marinis fluctibus, et fervide [Orig: fervidè] radiato sole calescentibus, interse velut contexti, confertis turmis sese invicem opacant. Dormire [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 10.] in imis gurgitibus, sub saxo aut littore abditos, [Note: Oppian, Halieut. l. 2. c. 5.] Arstoteles prodidit; et quidem tam profunde, ut ne iecta [Orig: iectâ] quidem fuscina [Orig: fuscinâ] , moveantur. Sub Caniculae exortum oestro exagitantur. Haeret ille ubi cutis tenuior, sub pinna, et ita miseros divexat, ut saepe [Orig: saepè] in terram a)spai/ontes2 saliant, sepe [Orig: sepè] in naves se coniciant.
De Sympathia et Antipathia non est quod multa dicam. Dicuntur Cepphos habere comites, qui carunculas pisciculorum, a [Orig: à] Thunnis discerptorum, aquis innatantes, depascuntur. Cum gregatim praeter Italiam acti elabuntur, a [Orig: à] Sicilia prohibiti, in maiores incurrunt belluas [Orig: bellüas] . Maio Mense a [Orig: à] Xiphiis ex Atlantico Oceano in mare mediterraneum pelluntur. Non aliter ab iis gregatim in fugam agi, quam [Orig: quàm] ovium greges a [Orig: à] lupis Mathiolus auctor est. De captura Thunnorum agere alterius loci est.
Usum reperere in Cibis. Olim membratim caesi [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] cervice et ab domine (ta\s2htriai/as2 Athenaeus vocat) commendabantur, atque clidio (clidia Thyum Festus, Petimen ex Naevio Petimen piscinum, quod est inter duos armos ad pectus, claviculas Medici vocant) salitis, Omotarichi nomen impositum est) recenti duntaxat, et tum quoque gravi ructu; cetera parte plenis pulpamentis asservabantur. Melandria vocabantur, caesis quercus assulis, simillima. Vilissima ex his, quae caudae proxima awri=a dicebantur, qa pingui carenti hinc a)pi/onwn nomen, probatissima, quaefaucibus, Pelamides in apolectos, particulatimque consecti, in genera Cybiorum (sic dicuntur seu salsamenti frusta quae cumque in forman kuboeidh= dissecta; vel quae ex dorsi partibus cervici clidioque proximis) dispertiebantur. Alexis caput, commendabat, caudam Antiphanes. Falconius Hetruscus eruditioris gulae ganeo, novum et sapidissimum obsonii genus ex iis commentus est. Athenaeus en muttw/tw| (intritum hoc, ex aliis et aliis condimentis) aliis piscibus praetulit. Alii salsamenta, quae qunnai=a seu qu/nnia potius, quam [Orig: quàm] recentis piscis quamlibet partem praeferunt. Sunt quippe Xenocrati apud Oribasium stomacho inepti, mali succi, flatulenti, ad excernendum difficiles. Galeno, dura [Orig: durâ] carne praediti, et insuaves. Archestratus tamen nobilem Thunnum circa Byzantium, Carystum et Siciliam; praestantiorem circa Cephalem et Tyndaridem oram; praestantissimum circa Hipponium Italiae, nasci, circa Samum ingentem, et deorum conviviis dignum capi, prodidit.
Praebent et in Medicina usum. Sanguis, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] fel, et iecur, sive recentia sive servata, vim psilothri obtinent. Non pubesciturum, qui in pueritia iis illitus est, [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 27.] Aelianus affirmat. Omotarichus [Note: Dioscor. l. 2. c. 30.] largius sumptus, Presteris serpentis venenum retundit. Cybiorum cinis, cum melle ad Condylomata confert.
[Note: TAB. III. 5.] POMPILUS seu para\ th=s pomth=s2 a [Orig: à] transvehendo, (fabulantur enim Pompilum hominem porqme/a [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 23.] portitorem, vel ut [Note: Athen. Dipn. l. 6.] Athenaeo placet qalassourgo\n, ab Apolline [Note: Apollon. Rhodius in Argon.] quod Ocyrhoen [Orig: Ocyrhoën] puellam traiecisset, in sui nominis piscem transmutatum) seu quod navigantes in alto mari ad continentem usque comitetur; aliis sacer piscis, aliis po/mfulos dicitur, et a [Orig: à] [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 29.] Plinio inter Thunnos reputatur. Athenaeus [Note: Athen. l. c.] Pelamdi similem et varium esse inquit. Rondeletius [Note: Rondelet. in Hist. Piscium.] pro eodem piscem squemis carentem, in dorso varium et maculosum, in quo a [Orig: à] branchiis ad caudam linea
magna curva, a [Orig: à] qua ad ventrem lineae multae transversae interpunctae descendunt, ducitur. pars quae supra et inter oculos est, flavescit, qurique colorem imitatur. Cauda in unicam non divisam, neque crescentis Lunae figura, Thynnorum et Pelamydum more, desinit.
Locus ipsis ima maris sedes est. Saepe [Orig: Saepè] navigia [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] velis euntia comitantes, mira aliqua dulcedine per aliquot horarum spatia, et pascuum milia a [Orig: à] gubernaculis non separantur, ne tridente quidem saepius in eos iacto territi. ubi terram [Note: Oppian, Halieut. l. 1. Aelian. H. A. l. 2. c. 15.] persensere, recedunt, nec longe [Orig: longè] abesse nautis colligitur. Inimicos experiuntur Delphinos [Note: Athen. l. 7.] sed magno horum exitio. Degustatis enim illis, continuo [Orig: continuò] convelluntur, furoreque incensi, pelluntur, ad littora, esca marinis avibus futuri.
Amiam [Note: Athen. l. c.] seu para\ to\ a(maienaitai=s2 paraplhsi/ais2, [Note: Plutarch. utra animal.] quod una cum sui generis piscibus eat; sive quod ou) kata\ mi/an fe/retai a)lla\ a)gelhdo\n, quod non solitaria sit, sed gregatim vivat, ita dictam, Aelianus [Note: Aelian. H. A. . 1. c. 6.] Troctam, Hispani Bizam quasi Bizantiam, alii Bonitam, vocant. Iovius [Note: TAB. III. 6.] et Salvianus pro ea Lechiam, alii Sphyraenam, quidam illum piscem qui Hispanis Lambugo dicitur, perperam substitunt. Piscis est [Note: Rondelet. de Piscib.] Pelamydi, vel Thunno vel Scombro corporis specie, pinnis caudae similis, cute laevi, ea parte quae circa branchias est dempta, rostro acuto, oculis parvis auriaemu is dentibus serratis, acutissimis, in os recurvis. branchiis opertis, ventre crasso, argenteo, rugoso, longo, ad podicem usque demisso, cuius appendices sunt innumerae scombrorum appendicibus tenuiores. dorso careuleo, et dum vivit splendente; a [Orig: à] quo ad ventrem lineae ductae sunt obliquae, nigrantes, certis intervallis a [Orig: à] se distantes. Caudam habet tenuem, in figuram lunae in cornua curvatae, intestina gracilia, epar rubescens, spelnem nigrantem, sel toti intestino [Note: Aristotel. de part. Animal. l. 4. c. 2.] attextum, vel ad illud porrectum [Note: Aristotel. H. A. l. 2. c. 18. ex Scalig. sect.] pati cum eo lontigudine, saepe etiam replicatum.
Degere in mari, stagnis et fluviis affirmat [Note: Aristotel. H. A. l. 8. c. 13.] Aristoteles, et cum eo [Note: Scalig. ad l. 2. H. A. c. 18.] Scaliger. vicinum fluviis et stagnis ob dulcem aquam et limum amare, Oppianus [Note: Oppian. Halieut. l. 1.] Pontum subire, atque ibi cum suis ducibus aestatem traducere, tum quod ibi belluae magnae pauciores, tum quod ob dulcium [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13.] aquar. permistionem, pastus gratior; unde eor. incrementum [Note: Aristotet. H. A. l. 6. c. 13.] singulis diebus intelligitur,certum. Circa Provinciam in maris angustiis quas insulae frequentes efficiunt, capi, Rondeletius auctor est.
Vescuntur [Note: Aristor. l. 8. Hist. c. 2.] aliquando alga [Orig: algâ] , ut plueimum carne. Audaces et celeres sunt. quin Troctam saltu valere Aelianus loco supra citato scripit.
Pugnam cum Delphinis apud [Note: Oppian, Halieutic. l. 2.] Oppianum eleganter descriptam invenes. idem de Troctis apud [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 53.] Aelianum legitur. Captae prosiliunt, et arrosa [Orig: arrosâ] linea [Orig: lineâ] aufugiunt. Appetuntur a [Orig: à] quibusdam piscibus in escam, Glauco inprimis, si Tarentino fides est.
Adhibentur [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 8.] in cibis tamquam boni succi ad excernendum medii, sed parce [Orig: parcè] nutrientes. Archestratus autumni tempore post Vergiliarum occasum, Byzantiasque inprimis commendat. procul a [Orig: à] mari Hellespontico deteriores scibit. si vicinum Aegei maris tractum pertransieris, pristinam gloriam maculare invenies,
PIscem qui a [Orig: à] figura rostri XIPHIAS [Note: TAB. IV. 1. 2.] communiter, skifi/as2 Epicharmo, cifi\os [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 4] Menandro, Gladius Latinis dicitur, Homerus [Note: Homer. Odys. m.] ku/na, Hesychius et Varinus qorunne/a, alii Thranin, Hermolaus Tomum Thurinum, ita enim apud [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] Plinium legit,forte [Orig: fortè] a [Orig: à] Thuriis Italiae oppido. Albertus Militem appellat, Galeum a [Orig: à] [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] Plinio vocari; Salvianus et Massurius perperam oppinantur.
Magnitudine interdum est insigni. Ad decem nonnumquam cubitos accedere, tradit [Note: Rondel. in Hist.] Rondeletius. Delphini magnitudinem excedere, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. c.] Plinius; naviculas aequare, [Note: Strabo.] Strabo. Corpus habet teres. a [Orig: à] capite statim valde [Orig: valdè] crassum, deinde ad caudam suque tenuius, in extremo ante caudae exortum eminentia quaedam
extuberat. Corium caudam versus, ducta manu laeve est, os versus asperum. Squannae sub cute latent plurimae, adeps in dorso suis more residet. Utraque maxilla rostrata est, superior magis ossea, durior, aliquando bicubitalis, (Athenaeus [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] totius corporis magnitudini aequalem esse, scribit) inferior brevior et triangularis, plaerumque illa habet se ad totam magnitudinem ut tria ad decem, ista ut unum. Gludius [Note: Oppian. Halieut. l. 2.] est ferro acutior, sed exstincto pisce corrumpitur. Gellius eius mucrone dura excavavit saxa. Dentes ipsi falso [Orig: falsò] [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 23.] Aelianus tribuit, non admodum curvos, nec admodum inanes. Nullos enim habet, eorum Ioco ossa oblonga et aspera in palato resident, absumpta [Orig: absumptâ] in tantum gladium materia [Orig: materiâ] , quae dentibus cedere debuerat. Oculi ipsi orbiculati prominentes, et ante eos formaina. Branchiae [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13.] octonae et duplices, tergus ex cinereo nigricans, et serici instar splendens. Pellis tenuissima. venter argento micans. Fellis vesicula intestino committitur.
Degunt in mari, et [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] raro [Orig: rarò] adeunt littora. Copiosius vero [Orig: verò] iuxta Scillaeum promontorium apud Siculos et Zophyrium qoud Italiae extremum est, hodieque Spartiventum [Orig: Spartiventûm] a [Orig: à] nautis nuncupatur, capiuntur. Tribuuntur tamen ab Aeliano [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 23.] et Danubio, sed et in Dania in lacu Suerinensi notissimi dicuntur.
Victitant [Note: Aelian. l. c.] piscibus, quos rostri incursu interficiunt, ne prius comedunt, quam spiculo [Note: Oppiam. Halieut. l. 2. v. 509] transfixerint.
Exortu Caniculae [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l.] divexantur ab oestro seu asilo (Animal est parvum, scorpionis effigie aranei magnitudine) tantoque infestantur dolore, [Note: Oppian. l. 2. c. 509] ut in naves saepenumero exiliant. Balaenam exhorrescunt, eamque conspicati, gladium suum in terram, aut obvium quemcumque vadi locum impingunt, sic infixo capite sese continent. Nec [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 40.] tamen sua ignorare arma credendum. Utitur rostro tamquam gladio. Saepe in mari Indico ulaidissimas Lusitanorum naves, ad sesquipalmum aliquando perforant. Visus in mediterranea iuxta navim natantem, medium rotro discidisse. Graecanicum sermonem ab Italico distinguere, illum minime [Orig: minimè] reformidare, ad hunc diffugere, Ioannes Marius Caetaneus, qui Locrensi in littore Xiphianum piscationi interfuit, prodidit, et Brutiit testantur.
Usus in cibo rarus. Carne enim est arida, et difficulte concoquitur. Archestratur Byzantinum commendat.
[Note: TAB. IV. 3.] DEREMORA, quae Echeneis, Remiligo, et Naucrates, dicitur, vix quicquam certi scribere possum, adeo [Orig: adeò] Auctores in diversa scinduntur, tria tamen occurrunt, delcriptio, facultatis naves retinendi, et causa. Varie [Orig: Variè] a [Orig: à] veteribus describitur. Quibusdam est parvus piscis, affuetus petris. Quidam [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 25.] eum pedes ex Aristotele habere opinantur, ita posita [Orig: positâ] pinnarum multitudine. Mutianus muricem esse, latiorem purpura [Orig: purpurâ] , neque aspero, neque rotundo ore, neque in angulos prodeunte rostro. sed simplice concha, utroque latere sese colligente, quibus inhaerentibus, plenam ventis stetisse navem, pottantem nuntium a [Orig: à] Periandro, ut castrarentur nobiles pueri, conchasque quae id praestiterint, apud Gnidiorum Venerem coli, prodidit. Trebius Niger pedalem esse, et crassit dine quinque digitorum credit. Tres eo nomine celebrari, haud perperam inde colligas. Necinter recentiores de eodem convenit. Rondeletius inter ignotos reponit. Gillius numquam se piscem, vel piscatorem qui ipsum vidisset vidisse profitetur. Bellonio est totus exossis, mollis, lubricus, coloris herbacei, inferiore parte planus, dorso repandus, in gibbo convexus, limacis rubri testa carentis effigiem referens. Eidem ad spitamae longitudinem et manubrii ligonis crassitiem plerumque excrescit, circa saxa in mari, sed lente [Orig: lentè] serpit. et iter cornibus praetendit, mucaginemque ut limax serpendo
[Illustration: ]
[Illustration:
Gladius. Schwerdtfisch. Meer Schwert.
]
[Illustration:
Remora. Schiffhalter.
]
[Illustration:
Mysticefus Leither der walfisch
]
[Illustration:
Serpens Marunis. Meer Schlang.
]
[Illustration:
Serpens Marinus Verus. Meer Schlang
]
[Illustration:
Conger. Meer Ahl.
]
relinquit. In Corcyra frequentissime [Orig: frequentissimè] e [Orig: è] verriculis extrahi dicitur. Quam in Imperati Neapolitani Exoticotamieio Neapoli vidimus, sic describitur. Capite supino acetabula habet similitudine cirrorum sive acetabulorum Polypi, quibus naves magnosque ac cetaceos pisces apprehendens pertinaciter haeret. Cursumque eorum remoratur, et pro arbitratu suo retinet. Ad magnitudinem corporis Icon expressa est.
Remorae Aldrovandi color toto fere [Orig: ferè] corpore ad violaceum inclinat. Latera candicant. medium corpus subviridis linea intersecat. Cauda, quae unicam pinnam degenerat ad caeruleum vergit Rostrum canino simile, nisi inferior maxilla superiorem longitudine superaret. Pinnae toto corporesex. Simillimus Embdae in Frisia pisciculus repertus est, referente [Note: Gesner. in Hilstof. Piscium.] Gesnero, quatuor digitorum longitudine. Cuticula sinesquamis tenuissima. capite pro corporis magnitudine maximo. Oculis parvis, reliquo corpore turbinato. sub mento quiddam habebatfigura acetabuli. Cavitas cum digito premeretur, ita adhaerebat ut circumferriposset. Par facultatis navigia retinendi ratio. Ruant venti licet, et saeviant procellae cogit stare navigia secundum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 1.] Plinium (verba eius sunt. Ventum est ad summa natare, Etc.) Plinio Oppianus adstipulatur. Cheremenianus Trallianus apud [Note: l. 2. Sympos. probl. 7.] Plutarchum impedimentum et moram navigationi inferre, et ut tardius navigia ferantur facere asserit ille puppi, hic lateri navis, Oppianus [Note: Kircher. l. 3. Artis Magnet. Oppian. Halieut. l. 1. r. 221.] carina adhaerere scribit. Petrus Melara Cardinalis Turonensis triremem cum e [Orig: è] Gallia Italiam mari peteret, ab eodem (nisi forte de Lampetra id accipiendum sit) in medio cursu retentum fuisse. Kircherus pro fabulosis omnia ista habet. Numquam talem a [Orig: à] Plinio ad tempora nostra effectum notatum, etsi totus orbis navigationibus lustratus sit. Non posse potentia maius a [Orig: à] minore vinci, Nullum magnetis frustum, quamvis efficacissimum, exactissimeque libratum aliud maius et gravius allicere. Frequenter in freto Siculo ob contrarios aestus, unam onerariam extensis velis, secundo vento in mediis fluctibus haerere, vicinis cursum tenentibus.
De causis haud certiora occurrunt. [Note: Rondel. de pisc. marin. l. 15. c. 18.] Rondeletius [Note: Aristot. in Mechanicis quaest. 6.] Aristotelis qusponso, quo cur clavus cum sit parvus, et in extrema navi, tantum possit, ut ab exiguo temone et hominis unius viribus, magnae navium moles moveantur, exponit, innixus, minus potius ad contactum Remorae moveri, quam sisti ostendit. Idem de [Note: Plutarch. Symp. l. 2. probl. 7.] Plutarcho dicendum, dum navim multo mosco et alga obductam, aquam obtusius secare, et tardius moveri, hisce Echemeidem adhaerere, sic tarditatisnon causam, sed causae accidens esse, prodit. Fracastorio [Note: Fracastor. l de sympath. c. 8.] latentis scopuli Echeneidem indicium esse, navi ita ut avelli nequeat propter metum vacui, adhaerescere, placet. Scaliger Plinium secutus, ad occultas qualitates confugit. Movendi quibusdam esse potestatem, contrariam aliis. Nemini comperta in igne caloris principia. hunc [Note: Lonicer. l. de Aquatic.] Lonicerus sequitur. Suarezius [Note: Suarez. Disput. Metaph. 18.] influentias caelestes addit. nec Basilius [Note: Basilius i. Hexam. homil. 7.] et Ambrosius [Note: Ambros. Hexam. l. 5. c. 10.] renuunt. Peculiaris [Note: Keckerm. in probl. nauticis.] Keckermanni opinio. Viscosum et frigidissimum humorem de se fundere putat Echeneidem. hoc aquam circa gubernaculum congelari, ipsum quasi immobile reddi. Vix quicquam verisimile.
Quantum ad usum alii e [Orig: è] Graecis [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 22. c. 1. TAB. IV. 4.] lubricos partus atque procidentias contineri ad maturitatem alligato eo prodiderunt: alii sale ad servatum ad alligatumque, gravidis partus solvere, obid alio nomine Odynolyontem appellari. Amatoriis veneficiis infamem esse, indiciorum et litium moram, inter falsa repono.
Cetos ducem habere, tum quod mole corporis oppressi tarde [Orig: tardè] moveantur, et facile [Orig: facilè] in coenum, brevia et angustias impingant: tum quod parum acute [Orig: acutè] cernant, [Note: Oppian. Halieut. l. 3.] Oppianus [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 6.] Aelianus et alii auctores sunt, destitutas, ad terram delabi et perire, Plutarchus et Claudianus prodidere. h(ghth\r is h(ge/mwn o(dhgo\s2; Plinio, nescio quare Musculus, quo nomine Balenae
partem Oppiano et Aristoteli dici falso [Orig: falsò] opinatur Bellonius, Hermolao Iulus, aliis Mysticetus dicitur. Longus est, colore albo, capite longo, angusta cauda, si Aeliano credimus. Aldrovandus [Note: Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 23.] dodrantalem, rostro acuto, capite praelongo et plano, cauda angusta et tenui, toto corpore aspero, squamis experte, sed osseo corio tecto, proponit.
Fabulosumne id, quod Rondeletius arbitratur, an ambiguum, quod [Note: Scaliger. ad H. A. Aristot. l. 2. c. 16.] Scaliger, natura talem dederit, an amicitiae adscribendum sit, non disputo. Amicitiae exempla sunt Balaena, musculus, quando praegravi superciliorum pondere obrutis, eius oculis, infestantiam magna vada, praenatans demonstrat, oculorumque vice fungitur, apud [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 62.] Plinium legimus. Agnitum, ore velut anchoram a [Orig: à] balaenis recipi, in faucibus dormire; hoc quiescente, illas non moveri, hoc gubernatore, destitutas, ad terram delabi et perire, Plutarchus [Note: Plutarch. l. utra ammal.] et [Note: Caludian. in Eutrop.] Claudianus prodidere.
[Note: TAB. IV. 5. 6. TAB. V. 1.] SErpens marinus, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] Plinio Dracomarinus, Aeliano [Note: Aelian. h. A. l. 18. c. 28.] mi/ros et Hydrus, [Note: Aristot. H. a l. 2. c. 15.] Aristoreli o)/fis2 qala/spios dicitur.
Notabilis ipsorum quibusdam locis magnitudo. Eiussunt in Africa, ut boves [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. ult.] in sectentur, et triremes apprehensas evertant. Circa Norvegiam ducentorum pedum longi visi, tantas aliquando supra mare spinas, erigentes, utnavis per unam transire possit, si Olao Magno credimus. Conspicitur in sinu Codano quidam flavi coloris XL. pedum, innoxius, nisi irritaveris. apud insulas [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 6. c. 23.] quasdam ante Persidem, vicenum cubitorum, terruere classem. Tales in [Note: Solinus in Polyhist.] Carmaniae promontorium et arabiam circa tres insulas e [Orig: è] mari egrediuntur. Baraces sinus [Note: Arrian. in Periplo maris rubri.] navigantibus perniciosus, quod ad eum e [Orig: è] pelago tendentibus praegrandes et nigri serpentes occurrant. Maximi cuiusdam descriptionem et in Virgilio [Note: Virgil. l. 2. Aeneid.] invenies. Is de quo hoc loco, terrestri similis est, capite et corpore congri a)mauro/teros duntaxat, ore acutiore, si [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 14. 35 l. 9. c. 37.] Aristotelem sequimur. Si Salvianum, habet dorsum subrubrum; latera subflava, ventrem sub albidum. ronde etius eum trium cubitorum facit, corpore fulvo, quam [Orig: quàm] anguilla rotundiore, colore quem et sceleton apud Aldrovandum exhibebat, capite congri, oculis flavescentibus, ventre et rostro cinereis, maxilla superiore longiore, Dentes muraenae modo, sed rariores habere, addit: pinnulas ad branchias veluti Anguillae duas. A Castelleto ad [Note: Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 24.] Aldrovandum missus, colore erat congri, sed ad caerulcum inclinante. Ore intra rubido, dentibus acutissimis instructo, sub mento apophysis barbae modo propendebat, altera ad ani orificium.
Maris est incola: nec tamen en toi=s2 s1fodra baqe/sin, seu profundissimis, [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 14. ex Scal. edit. 17.] gurgitibus nascitur: Qui in aquis fluviatilibus reperiuntur, Hydri sunt et toto caelo ab istis differunt. Degit tamen aliquando et in terra, ut terrestris [Note: Bellon. in observat.] quaedam species. toto fere [Orig: ferè] die in mari vivit, somni causa in terram egreditur. Vehementior est congro, si s1fodrote/ron ita placet vertere. Captus [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 37.] atque immissus in arenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavar.
Pugnavere aliquando in turcia tempore Baiazetis a [Orig: à] solis ortu ad occasum cum terrestribus; Occisorum utrinque octo milia numerata sunt. Aquatici concessere victoriam.
Comedi quidem potest: sed propter similem cum terrestri formam reicitur.
[Note: TAB. IV. 7.] COngi, qui Graecis a [Orig: à] grw/, quod est voro; a)pesqi/ousi[Note: Rittershusius ad l. 1. Halieut. Oppian.] ga\r tw=n pelupo/dwn ta\s2[Note: Athen. Dipnos. l. 7.] plekta/nas2, ko/ggros et go/ggros aliis Gryllus, quibusdam a [Orig: à] corporis et coloris similitudine, Anguilla marina, dicitur, duo genera; Unum Album et pelagium, alterum Nigricans, quod haud recte [Orig: rectè] vellittorale vel pelagium
dixeris. ambigit enim ut scribit [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 13.] Aristoteles: recentiores unum duntaxat, in quo omnes notae congro a [Orig: à] veteribus attributae, reperiuntur.
Longus est et lubricus seu laevis. saepe [Orig: saepè] in quatuor aut quinque cubitorum longitudinem excrescit. Visus [Note: Scaliger. ad Arist. H. A. l. 2. c. 16.] a [Orig: à] Scaligero quem utraque manu nequisses amplecti, ut non mirum multos in Sycyone quos homo vix ferat, aliquos plaustri magnitudine capi, [Note: Eudox. l. 6. de terraemotu apud Athen.] Eudoxus; circa Carteiam in exterioribus locis augeri supra minarum octoginta, [Note: Strabo Geogr. l. 3.] Strabo prodiderit. Toto dorso rubet, ventre et lateribus pallet. Binis natat pinnis. Linea nigra in exteriore parte membranaceae pinnae per dorsum extensa conspicitur. Oculi sunt Anguillis longe [Orig: longè] maiores. In extremo rostro duo brevia cutacea cornicula gerit. Dentes habet parvos pectinatim coeuntes, branchias utrinque binas, pinnae harum rubent, quae vero [Orig: verò] corpus ambit fusca est, et ad caeruleum inclinat. Interiora si spectes, Gula [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13.] ipsi exigua, qua alii pisces carent. fellis vesica ab epate pendens.
In nullo non degunt mari, fluminibus inprimis [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 113.] vicium si sit. nam et hos iuvenes subire folent: ne de paludibus dicam, quarum illustris alumnus a [Orig: à] Matrone [Note: Athen. l. 4.] Parodo vocatur. In terram egredinon absonum, cum idem et de serpente marino superius dixerimus; et de Anguillis ex Aristotele colligatur. Vescuntur pisciculis. ideo [Orig: ideò] vehementiore spirante vento, quo tempore numerosiores pisciculi mare intrant, pinguescunt.
Coitus eorum Anguillar. coitui [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 516.] comparatur, non quod ex simili spumae sanie in arena obruta nascantur; sed quod circumplexu mutuo supinar. partium coitum peragant, quod a)po/dois2 et mu/krois2 tw=n cw/wn [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 4.] sollenne est: Ova [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17.] longa serie inter se protensa, pinguedine ita obducuntur, ut vix appareant. Si in ignem conieceris, abit in vaporem pinguesova exiliunt, et elisa crepitant.
Latent hieme, [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 13. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 16.] nec, eadem, praeterquam statis diebus paucis, et iisdem semper, capiuntur. Gregales ne sint, an solitarii ambigitur. Causam [Note: Athen. l. 8.] Mnesitheus praebuit, Modo [Orig: Modò] gregarios esse posse dicit; modõ nec inter hos nec inter illos recenset.
Inimicitias cum Polypo, Locusta, et muraena exercet. Polypum devorat. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] Neque enim ob laevitatem ac eodem apprehen di potest. A Locusta laceratur, licet valido sit corpore. Ipse et Muraena caudas inter [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 62.] se praerodunt.
Usus ipsius apud Graecos in cibis laudatus. inprimis si e [Orig: è] Sicyone adferebatur, Italum tantum ceteris praecellere putabant, quantum pinguis Thynnus vilissimis coracinis. Tanti denique aestimatus, ut Nereus quidem Chius Diis eumelixasse legatur: Dorion vere [Orig: verè] opsophagus, cum puer optimor. piscium nomina dicere iussus, Congruminter ceteros recensuisset, piscium se non Deorum nomina dicere iussisse, reposu erit; Nunc in vili admodum sunt, apud omnes, Hispanis exceptis, pretio. Angli pusillos cum aceto et sinapi comedunt. Congener congris [Note: De Laet. Ind. Ovid. l. 1. c. 18.] est, qui in mari circa Canibales insulas capitur. Cute intense [Orig: intensè] viridi et elegantissme [Orig: elegantissmè] variegata, rictu patenti, et dentibus acutissimis. Caro detracta [Orig: detractâ] cute candidissima est; sed qualitatis [Note: TAB. V. 2.] adeo [Orig: adeò] virulentae, utfaepe in mortem gustantes conticiat.
Ophidion Plinii, quem Salvianus et Bellonius cum serpente marino confundunt, quemque Tragum Oppiani quidam esse opinantur, duorum est apud Rondeletium generum. Unum est barbatum, quod gemina barba a [Orig: à] maxilla inferiore propendente instructum sit; Alterum imberbe et flavum, de cetero superiori simile. Bellonius palmum non excedere, pelle lubrica esse, pinnas carnosas habere, integram in gyrum caudam ambire, et multa nigredine perfundi, testatur. Linguamhabet parvam, acutam. Cor trigonum ruberrimum, hepar ad sinistrum latus exporrectum, stomachum oblongum, pylorum permultis apophysibus circumdatum, a [Orig: à] quo tres intestinorum revolutiones ad an um pertingunt, lienem rubrum, et oblongum. Cetera ad ipsos Asellos accedit.
[Note: TAB. V. 3. 4.] MUraena, quibusdam Draeo marinus, quod corporis specie serpentes aemuletur, Graecis mu/raina, smi/raina et cmu/raina multae n. [Abbr.: enim] dictiones q ab s1m incipiunt, olim per cm scribebantur) [Note: Eustach. in Homer.] para\ to\ mu/rein vel mu/resqai, quod, [Note: Macrob. Saturnal.] prae pinguedine in summa aqua fluitent, et a [Orig: à] sole terrefactae, qua curvare se nequeant, merginon possunt: quod tamen de optimis quae Latini Flutae, Graecis plwtai\, quasi navigabiles vocantur, potissimum sumi dabet, quamvis et rhyades pisces Flutas Gaza vertat, dicitur.
Externa si attendas, ad duorum cubitorum longitudinem accedunt; circa Carteiam locis exteroribus minarum supra octoginta reperiri, [Note: Strabo Geogra. l. 3.] Strabo, ad decem libras augeri neque maiorem se vidisse, Salvianus, prodidit. [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13. l. 4. de partib. c. 13.] Longus est, lubricus seu laevis, et serpentis speciem referens. Cutis quae [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 11.] tenuissima diversi coloris, qui nec in omnibus sibi respondet, seu quod alius vivis sit, alius in mortuis (sane [Orig: sanè] Plinius, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23.] in Gallia septentrionali, Muraenis omnibus, in dextra maxilla septenas maculas ad formam septentrionis aureo colore fulgere, duntaxat viventibus, pariterque cum anima exstingui testatur) appareat. Mas paucioribus maculis distinguitur, et quibusdam veluti stellis conspergitur. femina pluribus veluti aureis gut tis, quas Ovidius auratas notas dixit, variatur; [Note: Bellon. Hist. l. 5. c. 10.] Bellonio; eidemque ut plurimum fulvescunt. Rondeletius colore fusco, ideo [Orig: ideò] kelainh\n ab Oppiano dici; Massurius maculis luteis et nigris; Gillius alium colore subnigro, luteis alium, albo nigris quasdam colore distinctas, prodidere. [Note: Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 27.] Aldrov. femina varia est, blattariae floribus simillimis, hinc ardens Ovidio dicitur. Caput habet rotundum, tenue, et acuminatum, rictum oris latissimum. Dentes acutissimos, serratos, solidos, non in maxillis solum, sed et in ima quoque facium parte dispositos. Carnosum palatum, quod linguae loco obtinuit. Maxillam superiorem aquilinam in cuius extremo duae sunt breves apophyses seu verrucae Oculos magnos. Dorsum cultellatum, ut Pytheas ait, boc est, spino acuto, et pinnulam fere [Orig: ferè] constituente. Pinnas et branchias, adimitipisis [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 20] Plinius. sed male [Orig: malè] . Quaternas enim has habent. Sed[Note: Athen. Dipn. l. 7. ex Theophr.] parvas; utpote ex quaternis minutis osculis, sive formaminibus paulum modo se exserentes; seu ut [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13.] Aristoteles dicit, non dihrqrwme/nas2, id est explicatas, sed praeter alior. piscium morem confusas. Illas non ad latus sitas, neque tales ut natare possint.
Quantum ad Interiora, carnem habet candidissimam, sub cute obliquis et transversis ductibus dispositam, variis musculis hinc et inde abeuntibus munitam, multis spinulis brevibus et recurvis conspersam. hepar subfulvum, oblongum, stomacho incumbens, longiusculum; fel Cyaneum, magnitudine avellanae, quod Bellonius iecori; [Note: Aristot. l. 2. Histor. c. 15.] Aristoteles intestinis inhaerere, a [Orig: à] iecore meatibus quibusdam dependere, scribit. Habet et lienem oblongum nigricantem, stomacho annexum. Ventriculum longum, a [Orig: à] cuius medio intestinum sine spiris ad anum protensius, iextaque eum celluae, instar intestini coli, habentur. Vertebris quae minus frequentes, sed oblongiores quam [Orig: quàm] Anguillae, processus insunt transversi ac sursum spectantes praeter aliorum piscium morem Aristas Scaliger [Note: Scalig. ad A. H. l. 2. c. 16. l. 108.] cocat, quae si corum inversum detrahatur, cum eo simul omnes educuntur. In Oesophagi qui latus, et a [Orig: à] rictu incipit, orificio, hamuli leviter uncinati, ad gulam citra fauces spectantes, linguae vicem supplent, ac statim a [Orig: à] branchiis folliculus teres, spinae incumbit, flatu turgidus, commodioris natationis usum praebens.
Vivunt quidem in mari, circa petrosa [Note: Synes. Epist.] loca; videntur tamen et fluviorum ostia petere. In Oceano rarissimae sunt. [Note: Clem. Alex. in paedagog.] Tartesiae et e [Orig: è] Siculo [Note: Varre de R. R. l. 2.] freto, unde ad piscinas Romam accersebantur, antiquis in pretio fuere. minus ex Tarsensi et Carpathio mari probabantur. Exeunt et in terram
[Illustration:
Serpens Illarmus Norwegicus. Norwegische Meer Schlang.
]
[Illustration: Opfridion Pling.
]
[Illustration: Muraena mase. Mural Manlein [Orig: Mänlein] .
]
[Illustration: Muraena femina Nural weiblein. Myrus alter sine Serpens rubessens.
]
[Illustration: Rothe Meer Schlang.
]
frequenter, in cademque [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 10.] capiuntur. et diu, quod [Orig: quòd] parvas branchias habeant, parum aquae admittant. nec multum refrigerii desiderent, vivunt.
Cibus ipsis caro, ideo [Orig: ideò] in petris quae Channis, et Patellis plenae domicilium. Nec ab humana abstinent. Cuius[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23. Tertullian. de pallio. Seneca l. 1. de Clem.] rei gnarus Vedius Pollio, Eques Romanus, et ex amicis Augusti, invenit in hoc animali documenta saevitiae, viariis earum immergens damnataservitia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahispectare non poterat. Cum [Orig: Cùm] rabie agitantur, saevissme [Orig: saevissmè] persequuntur squamosos; ita vero [Orig: verò] morsu valent, ut partem nisi tota amputetur, ab ea liberari posse neget, Rondeletius. In Sicilia [Note: Macrob. Saturnal. l. 2. c. 11.] in summa aqua prae pinguedine flutantur. Unde manu capi muraenas flutas Papirius apud Varronem prodidit.
De Muraenae cum vipera congressu a [Orig: à] multis [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23. et l. 32. c. 2. Nicand. in theriac. Aelian. H. A. l. c. 5. l. 9. c. 7. Athen. l. 7. Oppian l. 1. de Venat. et l. 1. Halieut. Orus Appol. l. 2. c. 111. Isidor. l. 12. Orig. c. 6.] sparsa opinio. Muraena inquiuntlibidinis, impetu plena, latibulum viperae intrat. Vipera mas stimulis concitata ad mare accedit, et sibilo edito amatam evocat. sic ambo invicem colligantur. Falsitatem si discrepantia (alii marem cum vipera femina congregi, alii feminam cum viperamare produnt) non ostendit, at certe [Orig: certè] illud, quod Nicander famae, Plinius et Aelianus vulgo eam tribuant. Andreas [Note: Andreas de falso [Orig: falsò] creditis.] apud Athenaeum, quod vipera nemor. secreta amet. nec a [Orig: à] quoquam id observatum esse, vel piscatore vel littoru! ubi frequentes muraenae, accola, neget, ostendere potest. Coeunt [Orig: Coëunt] autem more [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 10.] serpentum, et ova parva, eaque yaqura\ seu arenacea, numerosa [Note: Arist. H. A. l. 5. c. 4. ] et quocumque tandem tempore pariunt. [Note: Idem l. 3. c. 10.] Muraenulae recens prognatae, celeri adolescunt incremento,
Latitant [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 8. c. 15.] hiberno tempore, quo, paucos dies si excipias, non capiuntur. Quia [Note: Aristot. de incessu animal.] pinnis carent, flexuoso corporis impulsu noventur.
Ad Ingenium et Mores pertinet, quod, e [Orig: è] vivariss [Note: Nicand. in Thor.] egressae piscatores adoriri, et e [Orig: è] navibus in mare pronos deicere; reti circumdatae [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] maculas appetere ipsas, consciae teretis ac lubrici tergi, cum multiplici flexu laxari donec evadant; ut haesere in hanc amplius devorare quam [Orig: quàm] hamum, admovereque dentibus lineas, atque ita erodere; infixas hamo, quod sint cultellato dorso, sese invertere; cauda ictas, celerrime [Orig: celerrimè] exanimari, capite ictas difficulter unde animam in cauda habere certum[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] Plinio concentu et tintinnabulis, quod ex fabula de viperae sibilo natum else credo, a [Orig: à] piscatoribus evocari,; dicuntur. Docilitatis argumentum, L. Crassi, qui cum Cn. Domitio Censor fuit, Muraena Inauribus [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 4. Macrob. Satur. l. 2. c. 1. Tzetz Chil. 8. c. 173. Plutarch. l. utra animal. Perphyr. l. 8. de abstin. ab anim.] et gemmis distincto monili ornata, tamquam eximiae pulchritudinis puella, vocem Crassi cognoscebat, ad eum adnatabat, et porrecta cum gaudio accipiebat. in piscina mortuam, atratus tamquam filiam luxit. Idem de Antonii Drusi in villa apud Baulos, in parte Baiana, Muraena, dicitur.
Antipathiam ipsarum cum Locusta, Polypo, Ozena, Congro, Aceto, et Ferula noterunt auctores. [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 32.] Vincuntur a [Orig: à] locustis. Ad carnes [Note: Oppian. Halieut. l. 3. v. 190.] Polyporum Ozaenarum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 30.] inprimis praeproperae feruntur. Pugnas Aelianus descripsit; addidit Kiranides incredibile, evanescere Muraenam, si cum Locusta coquatur. Cum Congro saepissime [Orig: saepissimè] congressam Puteolis, spectavit Perottus. Aceti gustu praecipue [Orig: praecipuè] [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23.] in rabiem aguntur. Licinius Macer pinguesere iactatu, (alias lactatu) fuste non interimi, easdem ferula [Orig: ferulâ] protinus, prodidit. Mirum quod ex [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 37.] Aeliano habemus, cum plagam unam acceperit torpescentem persistere; sin plures inferas, funditus ira accendi.
Summis olim apud Romanos fuere in deliciis, seu ut gulae irritamenta, seu quod diutissime [Orig: diutissimè] et magna copia in variis servari possent. vel unus C. Hirrius duodena [Note: Varro de R. R. l. 3. c. 17. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 55.] mil lia sestertia, ipsis alendis insume bat, et uno tempore Caesari VIM. Muraenarum mutuo dedisse in pondus dicitur. nam permutare pretio vel alia [Orig: aliâ] merce noluit.
[Note: Macrob Satur. l. 2. c. 11.] Huius villam intra quam modicam quadragies piscinae venierant. Tripatinus summa cenarum lautitia, ex Fenestella [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 35. c. 12.] appelatur; unaque fuit Muraenarum, altera Luporum, tertia Myxonis piscis. Heliogabalus [Note: Lamprid. in Heliogab.] earundem lactibus in locis mediterraneis rusticos pavisse creditur. ut totum Romanum imperium perderet. Piscis [Note: Marcrob. Saturn. l. 2. c. 11.] aestimium Liciniss Muraenarum nomen imposuit, ut Sergio Oratae. Commendatas maxime [Orig: maximè] praegnantes ex [Note: Horat. l. 2. serm. Saty. 8.] Horatio potest colligi. sed et a [Orig: à] lactibus summam obtinuisse carnem. Nam sive molles illar, carnes st atuas, sive duras, opprobrium vitare non poterunt. Illae inflationes, hae cruditates difficiles concoctu pariunt. Glaenus [Note: Galen. l. de cibis bonies mal. succi. l. 3 de Aliment.] tamen mediocres posuit, si in puro mariversentur.
Reperere et in Medicina usum. Nam Marcellus pellium cinerem ex aceto fronti illitum, prodesse adversus capitis dolorem prodidit.
[Note: TAB. V. 5.] MYRUS, seu muro\s2, para\ to\ mu/rein sive mu/resqai, fluere, quod prae nimia pinguedine mari supernatet, dicitur. Volaterranus, falso Plinio et Gazae Oculatam, Plauto Ophtalmiam vocari scripsit. Alicubi Myrinus, sed perperam, mu/cinos enim legi debet, vocatur. Sitne Muraenarum mas, quod [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 23.] Plinius, Hesychius et alii Prodidere, ex descriptione colligetur. Aristoteles concolorem, muraena robustiorem, colore piceo, dentibus intus et extra instuctum prodidit. Athenaeo leo/xrus2 seu colore leonis et *i)u/ggos seu torquillae, esse creditur.
Duo eius apud Dorionem [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] genera. Nigrum, quod Galli piscatores serpentem vocant, et Ruffum, quod deterius. Ille serpenti magis similis est quam [Orig: quàm] Muraenae, corpore nigricante, rotundo, sine maculis, sine squamis. Carne tenerrima, sine ullis [Note: Athen. Dipn. l. 7.] spinis. Pinnulas habet valde [Orig: valdè] exiguas cutis substantia [Orig: substantiâ] , unam a [Orig: à] cervicis loco ad anumusque, et alteram ab ano ad eandem, quarum ora nigra est: unicum utrinque branchiarum imperfectarum foramen, puncta in utroque latere aliquot aurea, quae magis in viventibus quam mortuis apparent. gulam ventriculo praepositam, intestina longa, rect a [Orig: à] ad podicem porrecta. iecur longum, rubescens, sine felle. splenem longum, tenuem.
Alter serpens rebescens Rondeletio (Dorionis Myrum u(popuri/conta, non absurde [Orig: absurdè] dixeris) piscis est rarissimus, corporibus specie serpentib. terrenis similis, colore rubro vel phaeniceo, lineis obliquis et sinuosis a [Orig: à] doroso ad ventrem ductis, eam lineam quae a [Orig: à] capite ad caudam protensa est, secantibus; scissura oris non admodum magna. Dentes habet acutos, serratos, branchias squamosorum piscium instar opertas. in dorso a [Orig: à] capite fere [Orig: ferè] ad caudam capillamenta tenuia a [Orig: à] sese disiuncta, in ventre similia. Cauda in pinnam unam desinit.
[Note: TAB. II. 5.] REVERSIS INDICUS Anguilliformis, inter Pelagios non squamosos. ab Aldrovando refertur. inter Galeorum genera ab Hernando. Instar Anguillae Columbus facit, nisi grandiusclum caput haberet. Capite autem pelliculam quandam crumenae similem gestare scribit. Si Hernandum sequimur, [Note: Niremberg. Exot. Nat. l. XI. c. 18. ex Hernande.] tres spithamas est longus, Corio nigro, figura mirabili: vixpossis divinare an natet supinus vel pronus, imo iudices, cum supinus est plonum iacere, et cum pronus supinum. Rostrum habet acutum, labrum inferius superiori longius, latius, et ad superiora contortum. Caput compressum, acrostello spinifero octo uncias longo, tres lato insigne, quo tuberoni et aliis piscibus adhaere solet, pinnas circa banchias quaternas, singulas, iuxta ventrem et dorsum, caudam nonnihil lunatam. Vivit in Oceano Septentrionali. et piscibus vescitur. Usus eius in piscibus capiendis, Viso fulgore aeris [Orig: aëris] statim praedam deserit. Modus piscationis a [Orig: à] [Note: Martyr. l. 3. Decad. Ocean.] Martyre desciptus est.
[Note: TAB. VI. 1. 2. 3.] TAENIARUM, quae a [Orig: à] similitudine fasciae et vittae ita dicuntur, Gaza
[Illustration: Meer siaub Tania.
]
[Illustration: Tania altera. Tania Bellorii
]
[Illustration: Tania falcata Imperati
]
[Illustration: Caris Carcharias Grosser Merhund
]
[Illustration: Canis Carchariae species alia Ein ander art. Meer oder Wallhunds.
]
[Illustration: Canis Carcharias. alius
]
vittas reddidit, tres apud scriptores descriptiones sese offerunt. Una est corpore longo, tenui, stricto, flexili; tenuitatis tantae, ut ossa vertebrarum spinaeque quibus firmatur, carne non tecta, appareant. Caput. ei depressum, ossibus multis constans. Oculi magni, rotundi, pupilla exigula ad branchias pinna utrinque uniuca ad notandum data. in prona parte villos habet ad caudam usque, in quos et cauda terminatur. Flammae modo cum natat movetur; inde nomen Flambo a [Orig: à] Gallis accepit. Altera corpore est priori similis, eoque argenteo, ad tres interdum cubitos excrescit. branchiae ei, praeter quae ad pinnas, sub maxilla inferiore duae ruffae elus coloris dorsi villi et cauda, maculae in parte prona purpureae, rotundae, certo spatio a [Orig: à] se distantes, Ventriculus magnus et longus. Intestina sine ullis gyris. Cor compressum, hepar ex alboruffescens. Lien, et fel adeo parva, ut ferme [Orig: fermè] visum effu. iant.
Tertia Falcenuncupatur, quod falcem messoream referat. Est ulnam longa, palmumlata, tota in gyrum quibusdam veluti crenis serrata, Capite deformi, ut simiam dicas oculis magnis. In lateribus linea visitur aspera. pinna in tergore unica, continua, subrubra, duaesub branchiis totidemque sub sterno. Polypi modo mollis est. et pefrixus vel assus in quoddam veluti gluten resolvitur. Hucpertinet Piscis, quem Iridem marinam non absone [Orig: absonè] dixeris. Solis quodammodo aristis et cute constat, et rubro, amethistino, caeruleo et aureo colore variat. quin rectius quam [Orig: quàm] praecedens Teniafalcata dicetur.
CArtiaginei pisces dicuntur, qui pro dorsi s in a spinea Cartilaginem habent Graeci *xordrakanga olim dixere; Aristoteles sela/xh et sela/xia primus, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] a [Orig: à] splendore cutis, ut testatur Galenus, qua noctu lucent, vocavit. Duo a. talium sunt genera. Planum nuum, in quo alii aspera, alii laevi cute sunt praediti; alii spinis carent, quidam iis armantur; Alterum longum et rotundum, qui Galeno galeoi\ et galew/numoi, Aristoteli galeoi\, galeoeidei=s2, aliquando et galew/dh, a)po th=s2 galh=s2, id est, mustela terrestri, seu quod corporis similitudine eam referant, seu quod [Orig: quòd] quaedam communia habeant, inter quae iecur adiposum, in oleum resolubile, dicuntur. Tribuitur hoc nomen et Canicularum generi, quod [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 55.] Aelianus secundum et varium, Oppianus [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 378.] tertiumponit, utrumque in coeno volutari, addit. Magnitudo etiam minorum inter mares ultra cubitum. Spinam Gartilagineam [Note: Arist. H. A. l. 1. c. 5. et 2. c. 13.] branchias detecatas, quod cartilagine tegumenta earum constent, pinnas duplices et utrinque quinashabere, nullo discreto adipe carni ventrive adhaerescente pinguescere, ova ea specie, qua aves habere, commune omnibus. Locus il. orum variat. Plana parte inferiore supinaque habent; oblongis in lateribus adhae rent, et tegumenti loco quinque habent foramina. Cor pentagonum, iecoris, et eius gemini substantia [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 5.] adipea, fel in iecore situm, appendices supra ventriculum exeuntes, Galeis propria sunt. Vulvae, quas qui ova pariunt, in binos sinus partitas, et sub praecordiorum septo constituatas habent, ad avium naturam vergunt. ad easdem in gravidis veluti mammae albidae visuntur. Os supina parte esse, non omnibus convenit, in extremo quaedam rostro habent. quibus ita situm est, cibum corripere, nisi conversi resupinentur, nequeunt. sie et piscium quos intectantur saluti, et ipsorum commodo consuluit Natura. Immodica satietate isti interient. illi, dum moram sese convertendo nectunt, effugiunt. Sexus duplici dignoscitur nota. Maribus bina quaedam circa excrementi ostium propendent: minores iidem. Feminae mariores, illis destituuntur. Locus cartilagineis mare est. sed alii in pelago, alii in profundo coeno morantur. Cum pariendi tempus instat, vada et littora petunt.
Cibus ipsis pisces, hos resupinati, ut diximus, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] capiunt. Quantum ad Generationem, ore parere perp ram sibi Aegyptii persuadebant. Coitus diversus, visa ex cartilagnieis nonnulla, quae [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 5.] aversa canum terrestrium more cohaerebant. Plani qui caudam habent, non solum admotis supinis, sed etiam terga feminarum, marium supinis superpositis, modo caudae crassities nihil impediat, coeunt [Orig: coëunt] . Quia semine non abundant, nec feminae suos conceptus, nec mares suum semen spargere, quod generis non vivipari pisces facere solent, visuntur. Ova h eodem tempore et superiore parte ad praecordiorum septum omnibus, cum maiora tum minora multa, et inferiore iam exclusi fetus; diversitas inferius patebit. quod non omnia simul, sed saepe [Orig: saepè] numeroac diu edunt; interim quae in ima matrice sunt, concoquuntur; eodem mense saepe et parere et coire crediti sunt. Superfetare, et senis complurimum uterum ferre mensibus, auctor est [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 1.] Aristoteles. Ex alto terram repetunt, ubi pariant. Sic teporem captant, et proli provident. Pariunt autem vere animal. hinc partus viperino [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 1.] similis. si quid in quibusdam differentiae occurrit, in sequentibus dicetur. discrimen sane [Orig: sanè] ipsi pisces interse ostendunt. senos vel octenos, undecim interdum si Rondeletio credendum, fetus suis partibus absolutos pedali longitudine diversis temporibus parere scribit Bellonius. persaepe [Orig: persaepè] vivo emergente fetu, ovis adhuc crudis, scatere uterum, superiorem eius partem, quae ad septum est occupantibus, eorumque alia dextro alia sinistro matricis cornu concludi, adlicit. quod Galei metu insidiarum catulos devorent, his [Note: Plutarch. libro utra animal. Tzetzes Cheliad l. 3. c. 126.] evanescentibus revocent, prodidere antiqui, et ad Ingenium referri potest Antipathiam cum pastinaca, quanihil [Orig: quânihil] venenatius ex mari, exercere, apud Plinium [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] invenies. Tanta est aviditas ipsius veneni.
Usus Cartilagineorum in cibis rarus. Caro est concoctu difficilis, diuturno usu, visum hebetare, proditum a [Orig: à] Diphilo. Exenteratos quosdam absque sale insolari ex Ephippo colliges. temaxi/ths2 ipsi est.
[Note: TAB. VI. 4. 5. 6.] PRimum inter Cartilagineos longos locum Galei seu Musteli inter hos *ku/wn seu Canis, vel quia hoc in genere maximus, sibi vendicat. Galeus hic simpliciter [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 11.] Aristoteli; Galeus Canis; [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 374.] Oppiano; Canicula; [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 13. c. 15.] Plinio, Carcharias, quia dentibus plurimum valet Theophrasto: [Note: Theophr. Hist. Plant. l. 4. c. 8.] aliis Scylla. Perperam Rondeletio, ex Nicandri auctoritate, Lamia. Nam et interplanos Cartilagineos [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] a [Orig: à] Plinio refertur, et incredibile, est tantae magnitudinis piscem, qui loricatos etiam homines devoret, planis ab eo accenseri posse. Potuit Nicander Carchariam Lamiam propter aliquam naturae similitudinem vocare, et Siculis Rana marina Lamia dicitur. Cete non esse, vel ex inde colligas, quod et branchias habeat, et ova concipiat.
Magnitudine Galeos omnes excedit. Visus mille librarum pondere mediocris. Captus, qui ad quatuor librarum milia accederet. Inventus in quodam Ioricatus homo est. alter, currui impositus, vix a [Orig: à] duo bus equis trahi potuit. Cute aspera integitur. Os ipsi non in rostro, quod in mucronemesporrectum, sed supina parte est.
[Note: TAB. VII. 1. 2.] Caput amplissimum. Dentes trianguli forma, durissimi, acutissimi, utrinque serrati, seno ordine dispositi. Prioris ordinis extra prominent, et in anteriorem partem vergunt. secundi rari sunt. tertii, quarti, quinti, et sexti, in os maxima ex parte recurvi, in utraque maxilla carne molli conteguntur. quaelibet maxilla duos et septuginta comprehendit.
Oculos habet maximos rotundos; in quibus tunica cornea parte anteriore,
posterioreque dura est. quae humorem crystal inum in volvit, telas are narum tenuitate superat. nervi optici exsubstantia cartilagin ea et dura constant. musculi qui eos quodammodo intra trahunt, et fixos tenent, non radicem nervorum opticorum ambiunt. sed a [Orig: à] superiore ossis regionis oculorum parte orti, in longum extenduntur; quem situm in humanis quoque videmus. Laterum et tergoris pinnae longe [Orig: longè] quam [Orig: quàm] in sui generis maiores sunt. binae earum haud procul a [Orig: à] cauda, binae aliae ad branchias et podicem, aliae in medio fere [Orig: ferè] dorso. Cauda duabus constans pinnis cubitalem longitudinem aequat, et eius pars superior, quae vetebris communita, altius attollitur quam [Orig: quàm] inferior. haec crescentis lunae figuram exprimit; quarum inter capedinem dimidia linea explere potest. Hepar adipatum, in duos maximos lobos dividitur. Degit in alto. sed ad littora refugit. Amnes nonnumquam adire, forte [Orig: fortè] dum praedam insequitur, Wottenus auctor est. Vescitur carne, et pisces adoritur exinsidiis. bene [Orig: benè] a)rpakth=ra Oppianus vocavit; quia archestrato a)nqrwpofa/gos, carne humana delectari, facile [Orig: facilè] crediderim. Pugnam cum Urinantibus apud Plinium [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 46.] legimus. Cum Caniculis, inquit, atrox dimication. Inguina et calces omnemque candorem Thunnos inprimis persequitur, et ex eorum venatione cum gregatim praeter Italiam acti elabuntur, Siciliamque attingere prohibentur, pinguescit. Vidit Bellonius undecim fetus uno partu edidisse, non tunicis involutos, sed umbilicali tantum in ea cum utero matris coniunctos. Caput ut in aliis animalibus primo [Orig: primò] prodibat. In Cibis non adeo [Orig: adeò] expetuntur. Divinum quidem [Note: Athen. Dipnos. l. 4.] Archestratus cibum vocat; et Mnesitheus iis quifacile [Orig: quifacilè] concoquuntur annumerat; [Note: Galen. l. 3. de Alimont.] Galenus tamen, excrementitiae carnis esse, asserit. Facile [Orig: Facilè] in apparatu peccatur. Dentes argento inclusi, sub nomine dentium serpentis, dentitionem iuvare, et puerorum pavores arcere, vulgo creduntur. Dentifricia optima exiis parari Rondeletius tradit.
[Note: TAB. VIII. 4.] QUem Oppianus galeo\n ku/na seu Mustelum seu Galeum Canem vocat, ist Aristoteli simpliciter galeo\s2 est. Quia apud Latinos nomen non habet, poterit velsimpliciter Mustelus, aut Galeus, Mustelusve Canis vocari. Forte [Orig: Fortè] est Graecorum skullo/faros. Corpore est oblongo et rotundo cinereo, à, podice ad extremam usque caudam gracilescit. Centenas aliquando libras excedit; nec squamis, sed corio tegitur. Oculos habet oblongos; retoo [Orig: retoò] eos bina foramina auditui inservientia, ex parte infetiore tunica enascitur, quae, palpebrae avium modo, totum oculum operit. Os ipsi insupina parte, denticulatum, ante ipsum duo alia foramina olfactui dicata. Branchiae utrinque quinae detectae, iuxta quas duae pinnae, aliaeque rursus duaesupina parte enascuntur, praeter has maribus duae appendices, ex podice pendent. Hepati bisido et pallido, vesicula fellis subnectitur, Splen subrubescit. In coenosis maris lo cis habitat. Ova vitellis ovorum Gallinae simila, ex quibus fetus, donec foras prodeant, nutriuntur, parit. Quia Carne vescitur gregalem ne credas. Natantes homines adoritur. In cibis plebi inservit.
CATULI [Note: Aristot. H. A. l. 7. c. 10. TAB. VIII. 1. 2. 3.] Aristoteli ta\ sku/llia, Athenaeo et Oppiano sku/mnoi, aliis nebri/oi galio\i, Hinnulos vertunt nonnulli, qubusdam Caniculae dicuntur, Bellonius Nissolas Massiliensium esse, quod albas maculas per dorsum dispersas habeant, putat. Galli duos pro iis, Roussettes dictos ponunt. Maior ad cubitalem magnitudinem excrescere solet, interdum binos superat; Cute est adeo aspera [Orig: asperâ] et dura [Orig: durâ] , ut ea [Orig: eâ] ebur perpoliri possit. Dorsum et latera subnigricant, nigerrimisque et latissimis maculis insigniuntur. In petris et alto mari frequentius degit. hinc Saxatilis Canicula Rondeletio dicitur.
Minori cubiti aliquando
magnitudo, dorsum et latera subrubent, notisque liventibus, et multo [Orig: multò] quam [Orig: quàm] in maiore minoribus, consperguntur. Cutis, si a [Orig: à] cauda sursum ad caput macrum ducas, aspera; si a [Orig: à] capite ad caudam, minime [Orig: minimè] . Oculis, ore, branchiis, pinna caudaque similes, ad aliis parum differunt, Generationem si atrendas, [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 10.] ova ipsis in medio matricis circa spinam haerent, aucta circumducuntur. In binos enim partita sinus matrix cum sit, atque sub praecordiorum septo constituta, in circumstantem utramque partem abscedunt. Gerunt restacea quaedam, in quibus ovi specie, humor inest; quem colore et perspicuitate cornu, figura [Orig: figurâ] pulvinaribus quae capiti dormituri supponimus, similem, facit Rondeletius: Ova nulla conteguntur secundina: a [Orig: à] venosa umbilica parte ipsis nutrimentum est. testae facies similis tibiarum ligulis, atque in ea sunt meatus, capillamentorum tenuitate. Testa intus rupta dilapsaque fetus exit; et ex ovo vivum protruditur animal. Caro Maioris ferinum edit odorem. Uterque etiama [Orig: etiamà] plebe reicitur.
[Note: TAB. VIII. 6.] MUSTELUS seu Galeus LAEVIS, non a [Orig: à] cutis Laevote, sed ut ab Acathia cui per q similis est, distinguatur ita dicitur. Romae Pesce Columbo vocatur. Vix ad viginti libras pervenit. Colore est albicante, Corio laevi, ore edentulo, dentium vicem asperae maxillae obtinent, foramina pro naribus. habet; quibus minora sunt alia post oculos, rostro, branchiis, pinnis, cauda [Orig: caudâ] , intereanisque cum Cane Galeo convenit. Victitat piscibus, etsi inter gregales habeatur. De Generatione sic [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 10.] Aristoteles. Ova in medio matricum continent, ubi circumstetere in utrumque matricis sinum discendunt, et evadunt annexa per umbilicum ad matricem animalia, ita ut absumptis ovis, non alio modo quam quadrupedes foetus habere videantur. Annexus est longus umbilicus ad matricis partem inferiorem, unusquisque tamquam appensus acceptabulo. Et ad foetus medium qua iecur habet, quem si seces, intus alimentum quasi ex ovo deprehendas: etiam cum amplius ovum non est. Tamen secundae membranaeque sua cuique foetui, more quadrupedum. Foetus per initia caput in superiore parte habet; adultus autem atque perfectus devexum. In laeva mares generantur, in dextra feminae, quin eadem [Orig: eâdem] in parte simul tum femina, tum mas. Dissecto foetu, quot habet viscera, puta iecur, ea interius magna, et sanguine constantia, sicut in quadrupedibus. Propter duram insuavemque carnem plebi reliquitur.
[Note: TAB. VIII. 8. 9.] GALEUS ASTERIAS, Oppiano *poiki/los, Aeliano simpliciter gale/os, nisi Galeos omnes maculatos vocet, Bellonio Mustelus stellaris, qui etiam Oppiano Pardalim dici credit. Laevi mustelo internis et externis partibus est similis, cute tamen laeviore. Dorsi maculae aliae stellarum speciem referunt, aliae sunt rotundae. Locum victum, partum, Igenium, et Mores, communia cum ceteris habet. Itcesius Galeorum optimos et tenerrimos esse opinatur.
[Note: TAB. VIII. 7.] GLAUCUS Aeliani vel ideo inter Galeos refertur, quod sit Cartilagineus, tota corporis figura ceteros Galeos referat, et parvulos periculo instante, ore hiante excipiat. praterito, revomat, [Note: Rondeletius Hist. Pisc. Aldrov. H. Pisc. l. 2. c. 37] Piscis est quatuor aut quique cubitorum magnitudine. Cute laevi. Dorso caeruleo exsaturato, ventre candido. Rostro acuto. Ore in supina parte posito. Oculis magnis, ex quorum inferiore parte enascitur membrana candida, quae ad oculum sursum attollitur,
[Illustration:
Canis Carchariae dentium. series. Meerhunds gebis.
]
[Illustration:
Mand ibula canis marim des meer funds gebiss.
]
[Illustration:
Dulpecula Marina. Fuchs Hand. Meerfuchs.
]
[Illustration:
Galaus Centrina. distus.
]
[Illustration:
alius. Galeus seu Centrina Sauhund. ander art.
]
[Illustration:
Sinua Marina. Meeraff.
]
[Illustration:
Simia marina Danica.
]
[Illustration:
Zigana. Meerschlegel Meerwag.
]
[Illustration:
Zigaena seu libella altera.
]
[Illustration:
Catulus maior. grosser hundfisch [Orig: hündfisch] .
]
[Illustration:
Catulus. Canicula flristot. Rleina Meersund
]
[Illustration:
Canis Marinus.
]
[Illustration:
Canicula. Galeus cams ein art der Klanen Meerhund.
]
[Illustration:
Nustelis spinaus stachd hund.
]
[Illustration:
Mustelus Lavis. glatt Seehund.
]
[Illustration:
Galeus. hundfssch
]
[Illustration:
Galeus Asterias seu stellatus Sterr???
]
[Illustration:
Galeus Stellaris Galeus Glaucus. ???
]
eisque veluti nubes caliginem offundit. Dentium acutor. latorum, quodammodo serratorum, ad latera spectantium ordines sunt duo, in palato substantia fungosa et mollis, quae supernam inferamque oris partem replet. lingua crassa et aspera. Branchiae detectae; prope [Orig: propè] has pinnae duae magnae, ad podicem totidem minores. duae in tergore. Cauda ex duabus constat. superior multo [Orig: multò] longior est quam [Orig: quàm] inferior, sursumque spectat. Interna si attendas, videbis ventriculum amplissimum et longissimum; splenem, qui ventriculo annectitur, longum, ex multis particulis carnosis rodundisque racemi instar compactum. Hepar adiposum, in duos lobos dissectum, quor. alteri vesicula fellis adhaeret. Fel viride. parte ventris infima in maribus seminis vasa in duas partes divisa, in foemnis vulvam, in maribus substantiam carnosam, digitali magnitudine, penis specie. Intestina primo sunt gracilia, dein lata, sine ullis spiris. Ex venis meseraicis rami duo oriuntur; quorum alter ad hepar, alter ad ventriculum tendit, et in multos ramos diducitur. Cor quoque angulatum est. Carnis humanae avidissimus, et ad littora deambulantibus inhians. Exemplum militis cuiusdam praebuit, a [Orig: à] quo cum calces apprehendere frustra tentasset, occisus est.
[Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 371.] MALTHAM inter belluas marinas numerat Oppianus. Suidas cum Presti aliquando eandem facit. aliquando ab codem distinguit, dusuntagw/niston belluam appellans, Rondeletius Cetaceum esse piscem, et ex Galeorum numero colligit, quod caro ipsi sit laxa, mollisque. Pinnis, cauda, internis partibus, a [Orig: à] Cane Galeo non differt, nisi quod alba oculor. macula destituatur. Rostro est brevi, dentibus latis et acutis. Os habet in supina parte, non multum infra rostrum. dentium multos ordines.
[Note: TAB. VII. 3.] PIscis, qui Graecis a)lw/phc, Oppiano a)lwphki/as2 galeo\s2, Bellonio Simia marina Latinis vulpecula marina, vel a [Orig: à] caudae [Note: Rondelet. Hist. pisc. Bellon. l. 1. de Aquat. c. 7.] longitudine, vel insuavi [Note: Diphilus apud Athen. l. 8.] ingratoque gustu, vel ab [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 37. ex Scalig. dist. Aelian. Hist. Var. l. 1. c. 5.] astu ingenioque, nomen sortitus esse videatur. Distinguatur ne ab [Note: Athen. l. c. Oppian. Halieut. l. 1. v. 381.] Archestrati vulpecula, quam circa Rhodum sapidissimam, et alio nomine ku/na pi/ona, id est canem pinguem appellari scribit; an cum eo sit eadem, ignoro. Piscis est aliquando ad centenas libras excrescens. Cum Cane Galeo, oculis, foraminibus auditui, et olfactui infervientibus, et branchiis conveniens. Crassior et brevior. Cute tectus. Dorsum habet cineraceum, ventrem candidum, caudam falcatam, et quodammodo ensi formem, quae magnitudine reliquum corpus superat, et in cuius exortu pinna conspicitur, Rondeletius ita eam exprimit, ac si ex binis pinnis constaret, quarum illa, quae sursum abit, toto corpore longior est, altera decuplo minor. Pinnas ad branchias et anum quam in dorso longiores. Ventriculum amplum. inrestina lata, iecur pallidum et in duas fibras divisum. Iconem apud Aldrovandum vide. nos hicalterius cuiusdam subicimus. Locis, in mari gaudet coenosis a [Orig: à] littoribus magis remotis. Pisces etiam grandiores pro cibo. In Conceptu et partu spinacem imitatur. Sobolem metu periculi intro recipere, praeterlapso emittere, Rondeletius oculatus testis est. Cauda, longitudo ob mollitiem quae in tenellis facillime [Orig: facillimè] flectitur, impedit. Hamo [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 43. Oppian. Halieut. l. 3. v. 144.] devorato glutiunt amplius ad infima lineae, quae facile [Orig: facilè] praerodunt. Caro virus resipit.
[Note: TAB. VIII. 5.] GALEUS ACANTHIAS Gazae Mustelus Spinax; Scaligero Mustelus Spinus
est, Aeliano Centrines nomine venit. Numquam viginti libras implet. Corpus sensim gracilescit. Dorsum cinereum apparet, venter albicat. Rondeletius in mari argenteo colore esse, cum exspiravit ex cinereo rubescere, auctor est. Rostrum ipsi primo [Orig: primò] latum, mox in acutum desinens. Retro oculos, qui mediocres, bina foramina auditui dicantur. Ante os, quod in supina parte, et dentibus validissimis armatur, bina alia olfactui inserviunt. Branchiae a [Orig: à] lateribus utrinque quinae et detectae, Pinnae duae natatui destinatae branchias sequuntur; in parte supina nullaesunt, praeter quam expodicis utraque parte, quae in femina minores, in mare maiores sunt. hac nota, quia in ceteris omnibus Galeis inter podicem et caudam, imo ventri singularis commissa conspicitur, ab aliis, ut mas appendicibus parvis, quasillic obtinet, a [Orig: à] femina, distinguitur. Utraque in dorso pinna, aculeum longum, triangularem magis, quam [Orig: quàm] rotundum anexum habet. Cauda est gemina, superiore parte longior, inferiore brevior. Splen in duos lobos dividitur. Ceteris partibus cum aliis convenit.Locus si coenosa maris receptacula, flumina nun quam subit: nec in Euripo Pyrrhaeo reperitur. In septo praecordiorum supra mammas ova continere; ubi ovum descendit atque absolutum fuerit, in eo catulum fieri, auctor est [Note: Aristot. Hist. A. l. 7. c. 8. I. Scaliger.] Arstoteles. Sex in ventre fetus perfectos observatos, multis aliis ovis non exclusis, pendentes, qui ex ovis per venam umbilicalem excludantur. Ova nullo vinculo alligata esse, observavit Rondeletius. Ex ovis alimentum trahere, donec perfecti foras emittantur, haud male [Orig: malè] colligi potest. Gregalem esse, quod multi simul capiantur, certum est. Quod fetussuos nec recipere, nec emittere possit, [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 10.] spinaefaciunt. Carne est dura et insipida; minus tamen quam [Orig: quàm] vulpeculavirus resipit.
[Note: TAB. VII. 4. 5.] NOmine CENTRINES, [Note: Aelian. l. 2. H. A. c. ult.] Aelianus Mustelos aculeis praeditos intel ligit, cum duo Canum genera, in Galeos et Centrinas dispescit: nos eum inteilligimus, quem [Note: Arist. H. A. l. 5. cit. Athen.] Aristoteles tinagaleo\n, nwti/danon, esse, [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Athenaeus ab Epaeneto d)pinwti/dea vocari, docet. Romae et tota Italia Pesce Proco dicitur. Plinius nusquam eius meminit, ne apud Aristotelem quicquam invenias, quamvis scripsisse Athenaeus prodiderit Quantum ad descriptionem brevis est, crassus et spissus, a [Orig: à] capite ad podicem trianguli figura. Cute integitur asperrima [Orig: asperrimâ] , brevibus crebrisque aculeis horrida, qui in capite et dorso robustiores sunt, colore ex cinereo nigricante. Caput habet exiguum et depressum. Oculos splendentes, post eos duo foramina auditui destinata, duo supina rostri parte pro naribus conspiciuntur. Caput supina parte, rotundum, magnum, semper fere [Orig: ferè] hians. Dentes latos, acutos, quorum insuperiori maxilla triplex, in inferiorisimplex ordo est. Branchias utrinque in lateribus quinque, easdemque detectas. Pinna prior a [Orig: à] capite statim enascens, aculso longo et ad caput sese inclinante armata, cristae instar multum surrigitur, quae e [Orig: è] podicis regione minor, minore et adcaudam vergante aculeo, instructa est. In caudam et podicis pinnas, imo ventri, nulla alia pinnula subnectitur, quod ei cum Acanthia commune. Cauda in pinnam inferiore parte latam, superiore parte in acutum angulum desinentem degenerat. In partibus internis, ventriculus est oblongus crassus. Intestina haud multis gyris reflexa. Hepar praepingue, magnum, in duos lobos ad infimam fere [Orig: ferè] usque ventris sedem extensos divisum, albicat. Locus ipsi in coenosis pelagi domiciliis potius q littore; ideo [Orig: ideò] varius capitur.
Ova primum in se gignit numerosissima, vitellis gallinaceorum ovorum similia. animal reliquorum cartilagineorum more ecxludit. Venenum fundere ex [Note: Oppian. Hal. l. 2. v. 640.] Oppiano discimus. quos ille ke/ntrusin e)ponu/mous2 vocat, hoc kentri/nas2 vocari, vetus scholiastes adscripsit. Vix aliquis eius in cibis usus. nervea [Orig: nerveâ] potius quam [Orig: quâm] carnea [Orig: carneâ] substantia constat. In Medicina oleum ex hepate frixo collectum, ad duritiem humani hepatis emollien dam conferre, et articulorum dolores lenire ex Rondeletio habeo. Cinis urinas vehementer movet.
[Note: TAB. VII. 6.] SIMIARUM MARINARUM duas habemus descripriones [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 27.] Aeliano est bellua in mari rubro, cartilaginea, terrestri tum tum colore tum facile simils; in hoc differt, quod varie [Orig: variè] distinguatur, cervicemque et branchias ruffas habeat. Tegmen corporis testudinis involucrum est. Cum natat, volare videtur. [Note: Gesner, de Piscib.] Gesnerus piscem sibi ex Dania allatumscribit, coloris corpore toto viridis, dorso magis fusci, ad latera pallidi. Os sinum habeabt. pinnas tamquam volans extendebat, et inter duas in dorso pinnas aculeum retro [Orig: retrò] tendebat. branchiarum foramina quina apparebant, obliquo inter os et oculos descensu. testudineum involucrum si accessisset, Aeliani simiam fecisset.
[Note: TAB. VII. 8. 9.] ZYCAENA piscis monstrosus, a [Orig: à] capitis figura, qua to\ cugo\n imitatur, quo transversum librile, ex quo lances dependent significatur, nomen obtinuit.
GAZA Libellam vertit. Massilienses piscem Iudaeum a [Orig: à] similtudine tegumenti capitis, quo olim Iudaei in provincia utebantur, dicunt. Galenus, Aelianus, Oppianus [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 6.] eosquesecutus Suidas, cetis annumerant. Galeis, quia multa cum illis communia habet, haud male [Orig: malè] subnectitur. Corio tegitur. Ventre est albo, droso cinereo, pro spinis cartilagines obtinet. Cervicem et gulam habere scripsit Rondeletius. Os ipsi non rotundum, non rostratum, nec in latera compressum; sed in ea extensum, atque transversum habet. Pars frontis anterior, quae utroque oculo, mano, et deorsum potius quam [Orig: quàm] sursum vel ad latera vergente, clauditur, in semicirculum fere [Orig: ferè] extuberat, et sic in aciem acuitur, ut obvios pisces secare posse credatur. Os subtus, inferiore parte, per magnum, dentibus validis sinus planis, in latus serrae modo [Orig: modò] vergentibus, triplici vel quadruplici ordine digestis armatum, latet. Lingua lata, humanae haud absimilis. branchiae utrinque quinae et detectae. Pinnas icon ostendit. in dorso nullam esse tradit Rondeletius. Cauda duabus inaequalibus pinnis eonstat, quarum superior vertebris fulcitur, acmulto longior est; inferior vertebris caret, et brevior exstat. Versatur [Note: Aelian. H. A. l. 10. c. 2. Oppian. l. 1. v. 367.] in profundo. Pisces obvios, et homines natantes frontis suae acie subvertit, et Leoni quod ad vires, ab Oppiano [Note: Oppian. l. 5. v. 37.] opponitur. Occursus eius olim, navigantibus [Note: Aelian. l. c.] infaustus habebatur.
Ab ista ZYGAENA plurimum ille differt. qui ventre candicante, ore miniacei coloris, cetera niger esse, scribitur.
[Note: TAB. IX. 1. 2.] MOnstroso pisci monstrosiorem subicimus, sed et istum toto corpore cartilagineum. Mola quibusdam, seu quod informem molam referat, seu quod retunditate corporis molae molendinariae similis sit, ut Rondeletio placet, dicitur. Apud Massilienses, Luna, vel quod extrema corporis parte, quae pinnis subest, crescentis figuram referat, vel que demptis pinnis toto corpore plenae instar sit,
vel quod corporisextremum in cornua curvatae respondeat, vel denique quod noctu splendeat, vocatur. sed cave pro [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 4.] Aeliani sumas. Porcum, quem Lacedaemonii Orthragoriscum vocant, quemque [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] Appion maximum piscium esse, et cum capitur grunnire, credit Rondeletius, nec abludit comparatio. Nec [Note: Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 44.] longus, nec planus est, sed in latera comprimitur. brevis adeo [Orig: adeò] , ut solum caput potius quam [Orig: quàm] piscem repraesentare videatur. Centenas saepe [Orig: saepè] libras superat. Cute tegitur aspera [Orig: asperâ] non secus ac Squatina, argentei coloris, ventre est subalbido, dorso cineraceo. Os habet exiguum. de???es tantum geminos, utramque universam oris partem munientes, quorum inferior retusior, superior magis a cutus ac secens est, latos continuosque Rondeletius facit. Oculos parvos ac orbiculares. De branchiis ita Salvianus. Branchiarum internum orificium utrinque, unum est parvum et semicirculare, prope quod etiam utrinque pinna una parva et rotunda sita est, quae alia prorsus ratione quam aliorum piscium laterales pinnae, moventur. Cum enim illae in piscibus a [Orig: à] cauda ad caput, in hocnostro a [Orig: à] dorso in imum ventrem deducuntur. In extremo praeterea dorso prope [Orig: propè] caudam alia multo [Orig: multò] maior pinna, non rotunda sed sublonga ergitur: e [Orig: è] cuius regione altera eiusdem magnitudinis et figurae imo ventri statim ab ano subest, quae alio etiam modo quam [Orig: quàm] dorsi et ventris aliarum piscium pinnae mobiles sunt. Non enim utillae a [Orig: à] cauda ad caput eriguntur, et a [Orig: à] capite ad caudam inclinantur, sed in utrumque latus moventur.
In caudam carneam non degenerat: nam postrema eius aeque [Orig: aequè] ac latera lata sunt: pinnata tamen cauda, non oblonga sed lata, atque omnem postremam piscis partem amplexante, in latereque mobili munitur. Crescentis lunae figuram referre; superiore parte articulatam esse, ut tam in dextrum, quam in sinistrum movatur, Rondeletius addidit.
Quantum ad Interna, quae ob corporis rotunditatem conglobata sunt, Carne est candidissima, nerveam potius, quam [Orig: quàm] carneam substantiam prae se ferente. Cocta gluren ex tergoribus boum confectum refert. Adipe ut in porco, multo carni corium firmissime [Orig: firmissimè] adhaeret, et difficillime [Orig: difficillimè] avellitur. Iecur habet pallidum, magnum, et tenerrimum, dum coquitur in densam pinguedinem facessit. Nocto exinternis partibus caeruleus e [Orig: è] longinquo splendor, imo [Orig: imò] ingnis splendidissimus entitet. Grunnire dum capitur, dicitur. Pinguedo eius est multa et candidissima; liquefacta, lucernis inservit, solo pisculento odore molesta. Speciem aliam Gallus quidam Venetiis descripsit. Iconem exhibeo. Forma, inquit, in orbem vergebat. Corio sine squammis, etc.
An huc Piscis Cadamusti suem referen dolium crassitudine, duo longitudine superans, formae obrotundae, suilla cute, Oculis parvis, edentulus, loripes, branchiis brachii mensuram excedentibus, cauda longa, et lata spectet, aliis iudicandum relinquo.
[Note: TAB. IX. 3. 4. 5. 6.] ABsolutis Cartilagineis longis, ad Planos progredimur, primus occurrit Torpedo, quae veteribus Graecis na/rkh et na/rka, ad differentiam affectus, qala/ssia; modernis tourpa/ina, et Margotir, Alber???o Stupefactor; mixo barbaris, Torpigo, Terpigo, Stupor, stupefaciens et stupescor, dicitur. Ex Cartilagneis planis esse,
[Illustration:
Mola Peregrina
]
[Illustration:
Mola Ziterfisch
]
[Illustration:
Torpedo. Zitterfisch.
]
[Illustration:
Torpedo maculo sageflelete Zitterfisch
]
[Illustration:
Torpedo.
]
[Illustration:
Torpedo.
]
[Illustration:
Pastinaca. Angel fisch Meer angel.
]
[Illustration:
Aquilla. Adlerfisch. Meer alder
]
[Illustration:
Aquila spe aes alia. Meer Adlers. ander art.
]
ex [Note: Aristet. H. A. l. 5. c. 5. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] Aristotele et Plinio habemus. Laevem, apud [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Athenaeum legitur. Corruptus Aristotelis [Note: Aristot. l. 4. de partib. c. 3.] locus ex quo colligitur spinosa. nec vacat errore [Note: Cardan. l. 7. der rer. varietat. c. 37.] Cardanus. Duo olim ipsius genera. Nigrum quod ad capitis dolorem commendatur, et subruffum, seu ad rubricae colorem accedens. In Maculosas, et Non maculosas optime [Orig: optimè] dispescuntur. Tria illarum genera. Maculae in quibusdam diversarum figurarum et albicantes, huc et illuc sparguntur, in quibusdam quinae rotundae, nigricantes, pentagoni figuralocatae [Orig: figurâlocatae] , oculos tam egregie [Orig: egregiè] repraesentant, ut Oculatam Plinius dixerit; bene [Orig: benè] dictum Bellonius defenderit. Omnium corpus si caudam exceperis orbiculare est, senas libras vix excedunt, milli et lubrica cute teguntur. Venter est subalbidus, dorsum subflavum, et ad rubricae fabrilis colorem accedens, partes quae ad caudam mediis corpulentiores apparent. hae cartilaginem quandam tabidam in seipsis habere videntur. Ore sunt supina parte parvo, ante quod soramma duo odores deferunt, dentibus minutis et serratis. Oculis in superiore parte anterius exiguis, quos retro [Orig: retrò] foramina duo, ipsis grandiora, patula, et in palatum pervia. Cerebro non carent: Lingua [Orig: Linguâ] destituuntur: Branchiae in medio sunt corpore (obipsius tenuitatem ad lateralocari non poterant) utrinque quinae et detectae, quarum orificia parva et semicircularia, tenui quadam cuticula conteguntur: pinnae iuxta caudam duae; pro reliquis latitudine utuntur, et utroque sui corporis semicirculo quasi pinnis natant, podex in caudae exortu, ipsa bevis etlatiuscula. Intus carnosum habent ventriculum: intestinum breve et amplum. hepar pallidum, et in duos lobos divisum. Fellis vesica illaque magna hepati committitur et dextro annexa lobo, in sinistrum quoque venulas quasdam immittit. Lien est parvus et sub rubens. Uterus oblongus et bifidus. Hbitant [Note: Oppian. l. c. hali. v. 104.] in mari; locis coenosis. reperiuntur et in [Note: Athen. Dipn. l. 7.] Nilo. ut haud male in Marinas etiam et Fluviatiles, distinxeris Piscibus vescuntur, quos astu, ut post dicam, capiunt. Pariunt circa [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51. Aristot. H. A. l. 5. c. 12.] aequinoctum, et quidem ov intra se praemollia, quae in alium locum uteri transferunt, et excludunt, Sic animal pariunt, ova concipiunt. Octogenos fetus habens, inventa est. Hieme propter frigus in terra latent. Latitudine sua quasi gemeinis pinnis feruntur, natant sed aegre [Orig: aegrè] , nam [Note: Oppian. Hal. l. 2. v. 58.] nwth/s2 braduth=ti baru/nontai, pigra tarditate gravantur. ideo [Orig: ideò] boulh\n kerdale/hn kai\ polumu/xanon Natura concessit. Singularis ipsis troporem vel tremorem inferendi, unde nomen habent, facultas. Mersae in [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 42. Oppian. Hal. l. 2. v. 55. Aristot. H. A l. 9. c. 37. ] limo se occultant et pisces, qui securi supernatantes obtorpuere, corripiunt. Iidem [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 1.] procul et e [Orig: è] longinquo, vel si hasta virgave attingantur, quamvis praevalidos lacertos, torpidos, et quamlibet ad cursum veloces pedes, alligatos reddunt. Et illi qui, rete, in quo una ex iis capta fuerit, attigerint, torporem patiuntur, quod [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 14.] Aeliani fide dictum sit: et si inter mortuos pisces vivens Torpedo sese moveat, qui tacti fuerint, interno quodam motu cientur, ut videantur vivere, quod Godignus de rebus Abyssinis prodidit. In totone corpore, quod Salviano placet, an parte, quod [Note: Athen. Dipn. l. 7.] Diphilus, [Note: Oppian. Hal. l. 22. v. 55.] Oppianus et Cardanus prodidere, incertum. Exiguam plerarumque, quaeque quavis corporis excitatione refellatur; nec totum corpus infestantem, Gillii et Kircheri experientia [Orig: experientiâ] docemur, ut vel inde Albertum, qui hoc veneno hominem interfici prodidit, refellere liceat. Causam in caecam facultatem, quod mortua eadem [Orig: eâdem] destituitur, coniecere alii; in narcetiam [Note: Kirchnerus l. 3. Magnet. artis p. 6. l. 4.] et insensibilem qualitatem, nervis et masculis contrariam alii.
Usus Torpedinis in cibis commendatus [Note: Galen. l. 3. de Alim.] a [Orig: à] Galeno et aliis, quod carnemmollem, iucudam, et mediocriter per ventrem subeuntem habeat; a [Orig: à] Diphilo et aliis reiectus est. Partes duntaxat quae circa caput laudantur. Venetilsne in
foro piscario vendatur, praefecti sanitatis autho itate cautum est. Genuae, Massiliae, et alibi a [Orig: à] tenuiore fortuna expetitur. In Medicina diuturnis capitum [Note: Dioscorid. l. 2. mater. medi. c. 17.] doloribus admovetur: et sedem p ociduam coercet [Orig: coërcet] . idem apud Marcellum Empiricum invenies. forte [Orig: fortè] et arthriticos demuleet; eodemque modo Anteroea [Orig: Anteroëa] Caesaris libertum supra fidem podagram curasse, Scribonius Largus testatur. et Diaturpaenos ceratum apud Aeginetam [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] ad podagram habemus. Mirum, si verum, quod ea Plinius. si capiatur cum Luna in libra fuerit, triduoque asservetur sub dio, facilis partus facere postea, quoties inferatur. forte [Orig: fortè] quod [Orig: quòd] velut induciis dolorum datis, natura ad excludendum fetum firmatur. Corium nuper decorticatae, si parti matricis prolapsae involvatur, ipsam reducere, Aetius [Orig: Aëtius] ex aliis habuit.
[Note: TAB. IX. 7.] QUem Graeci trugw/na, seu ut D. Ambrosius vertit, Turturem, ab alarum expansarum similitudine vocant, is Latinis Pastinaca marina, seu a [Orig: à] colore, seu quod radio suo ceu pastino instrumento fossorio fodiat et pungat: Gallis Raia, ob similitudinem quam cum Raiis habet, dicitur. Duas eius species Bellonius et Rondeletius agnovere. hic capite tantum et rostro differre ait: ille in laevem, cuius cutis perpolita, dorsum livet in corticis platani modum, venter albicat, plurimis veluti striis, per carnem hinc inde deductis; et Asperam, quae tota aculeis horret, atque ad caudam praesertim permultis uncinis in gyrum dispositis scatet; dispescit. Magnitudine vix denas libras superant. Corpora sunt quadrilatero, ventre albicant, dorso livent. Superiore parte aliquod capitis vestigium anterius ceinitur, capiti palustris ranae non absimile: in eo nonnisi oculi oblongi et grandiusculi, a [Orig: à] quibus foramina bina, oculis maiora, semper patula, in palatum deducuntur, pars oculis anterior in rostrum carnosum acuitur. Os habet parvum et edentulum, (mendum in Dioscoride, si dentes habere innuit) solaque maxillae asperitate illorum vice utitur. Pinnis carent circa caudae exortum unam orbicularem si excipias, ideo [Orig: ideò] latitudine sua[Note: Arist. H. A. l. 1. c. 5.] natant. Branchias in medio fere [Orig: ferè] ventre quinae, in partibus flaccidis et carne vacuis, (partes [Note: Galen. l. 3. Aliment.] circa caudam mediis partibus carnosiores habere, cartalagineis planis commune est,) sitae sint. Caudam habent longissimam, spinosam, muris caudae persimilem, Crassa primum, paulatim in magnam tenuitatem stringitur. super eam, in medio fere [Orig: ferè] aculeus, osseus, longus, acutissimus, et serratus, quincunciali magnitudine, Dioscoridi ke/ntron, Horo Apollini a)/kanqa, Plinio radius eminet.
Quantum ad interiora, Ventriculum habet parvum, augustum, cui, quia satis ab ore dissitus est, stomachus praeponitur: idem in ecphysin a [Orig: à] qua breve et gracile intestinum dependet, quod aliud initio angustius, mox sensim latius, dein priusquam maxime [Orig: maximè] dilatetur, angustum postremum in rectum intestinum desinens, et unde excrementa porracei coloris reiciuntur, desinit. Iecur amplum, ex albo flavescens, in duos lobos, quorum dexter latior et maior, sinister brevior et minor, divisum. Fel hepati adnexum, ex viridi flavescens. Uterum oblongum, quo ova continentur.
Degunt in coenosis maris locis. Carnibus vescuntur [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 42.] et latrocinantur exocculto, transeuntes radio (quod telum est eis) figentes; nec quemquam [Note: Oppian. Halieut. l. 2. v. 472.] attingunt, nisi telo suo vulneratum.
Ex insidiis venari, quod Mugilem velocissimum piscem assequantur, argumento esse potest. Coeunt [Orig: Coëunt] [Note: Aristot. H A. l. 5. c. 3.] ut Raiae, admotis invicem non solum partibus supinis, sed etiam tergo feminarum supinis marium, superpositis. Fetus aliorum cartilagineorum more non recipiunt. [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 10.] Id
enim acuties caudae prohibet. Volatum [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 26.] quoque exercere, falso [Orig: falsò] apud Aelianum dicitur: sed [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 40.] radii sui veneno se tueri, tam certum, quam Musicae dicteriis et saltationibus [Note: Idem l. 1. c. 30. l. 17. c. 18.] delectari; ambiguum videtur. De eiusdem radii venenositate non est quod dubitemus. Nullum usquam exsecrabilius, arbores, infixus radici, necat, arma, ut telum perforat, vi ferri et veneni malo, non tamen, ut nulli remedio, quod Aelianus [Note: Aelian. l. 1. c. 56.] prodidit, succumbat; et necesse fuerit [Note: Aelian. l. 2. c. 50.] Leonidam. Bysantium ictum occumbere. Bene [Orig: Benè] radii cinis cum aceto vulneri admovetur, feliciter furfures in eodem cocti auxiliantur. Lauri decoctum, Theriaca Andromachi, Galeus, cum quo inimicitias gerit, haud frustra adhibita. Cauda [Orig: Caudâ] , quae idem intulit, in arborem, quercum inprimis, infi xa, autde eadem suspensa, emarcidam eandem evadere, sanari aegrum, Aetius [Orig: Aëtius] prodidit. De Usu in cibo, ne falso [Orig: falsò] [Note: Galen. l. 3. Alim.] Galenus mollem et iucundam carnem eius faciat, vehementer metuo, gustus in suavem et ferinum quid resipientem, testatur. In Medicina mitigat [Note: Dioscorid. Mat. Med. l. 2. c. 22.] dentium dolores radius, quos frangit et extrahit, Torreri eum, mox conteri resinaque excipi, debere, apud Celsum legimus.
[Note: TAB. IX. 8. 9.] QUid per Aquilam piscem, seu a)eto\n veteres voluerint, difficulter sciri potest, planum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] duntaxat, et cartilagineum, animalque parere, ab omnibus proditum est, radium aliquem in cauda habuerit, nec ne, reticuere. Non mirum itaque in diversa recentiores trahi, et unam a [Orig: à] Salviano, quam Rondeletius alteram Pastinacae speciem facit, duas ab Aldrovando, monstrosam a [Orig: à] Bellonio et Paraeo describi, Salvianiana magnitudine trecentas libras non superat. Laevi et molli cute tegitur, inferiore parte alba, superiore livida. Caput habet exsertum, capiti bufonis simillimum: oculos magnos, rotundos et prominentes, post quos bina, magna, et patula foramina insculpta sunt. Os supina parte mediocre et denticulatum. Latera, quae acuta, expansas volantis Aquilae alas aemulantur. In caudae exortu utrinque una parte et rotunda pinna exoritur, in maribus ex utroque podicis latere, una appendix pendet. Cauda pastinacae tenuior et longior; in dorso paulo post principium pinnatam unam erigit, atque hac deinceps aculeus osseus, longus, acutissimus atque serratus, eminet. Intra, Iecur est subflavum, lien subater. Aldrovandi prior videtur a)ke/falos, latissimis alis, qua corpori haerent caeruleis, in extremitate rubris. Altera supra oculos et in fronte aculeata est, in cauda binos gerit radios. Coenosa hi pisces in mari loca incolunt, resupinati piscibus aliis vescuntur, quos ex occulto figunt. Vivos fetus cartilagineorum more pariunt. Radio laedunt, ideo [Orig: ideò] publice [Orig: publicè] cum eo non divenduntur. Caro quia tetrum et gravem spirat odorem, a [Orig: à] mensis exulat. Quae de lapide in capite eius a [Orig: à] Kiranide scribuntur, [Note: TAB. XII. 2.] fabulosa sunt. Bellonii vere [Orig: verè] monstrosus est, descripsit cum Gesnerus. Piscis hic rarus (inquit) et ignotus omnibus, et Paraeus volantem facit, rostro viridi.
[Note: TAB. X. 12.] RAiarum nomen forte [Orig: fortè] a [Orig: à] radendo Latini sumpsere. Graeci a [Orig: à] quadam cum rubo similitudine, sunt dorso asperae, ut recurvas supina parte rubus, spinas gerit; ba/ton marem, feminam bati/da dixere. Plinius [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 23. c. 11.] Graeco vocabulo utitur. Ex cartilagineis [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13.] et planis esse nullum dubium. Albertus in pectinum genere posuit. Tria vero [Orig: verò] illarum
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] apud antiquos genera. ba/ton unum simpliciter, leio/baton Alterum Aristoteles et Galenus vocavere, stellatum Athenaeus addidit. Rondeletius postquam in laeves et asperas easdem divisisset, mox stellulis notatas, iisque carentes addidit; et ex asperis, alias modice [Orig: modicè] tactum vellicante lanugine, alias robustis sed raris aculeis; quasdam robustissimis et densissimis asperari dixit. Magnitudine inter se differunt, bicubitales aliquando Salvianus vidit, haud minores [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 4.] Aegolico clypeo in India nasci, Aelianus prodidit. Cutlculari teguntur operimento, omnibus membranula, quam nebulam vocant, oculus obtenditur. iuxta oculos foramina sunt magna ampla, ad oris usque intima patentia, quibus operculum interiore parte a [Orig: à] natura additum est. Ore aperto dilatantur, clauso magna exparte occluduntur. Cauda omnibus procera atque aspera, in eius dorso duae pinnulae, totidemque, sed exiguae et orbiculares ad eiusdem exortum. Quod cartilaginei generis plana, pinnis destitui scripsit Aristoteles, illas quibus natando corpus impellunt, intellexit, quae ad caudam, dirigendi itineris gratia data sunt. Si quid in contrarium apud eum occurrit, mendum in causa; ba/traxos pro ba/tos legendum est. Interiora si lustremus, fellis omnibus in hepate vesica. Splen in verticuli plexu; intestina crassa; in ecphysi et recti intestini extremo angusta, genitale vitulae marinae simile. [Note: TAB. XII. 1.] Circulatores ex exsiccatis Draconum et Basiliscorum figuras effecerunt, sic plebeculae imponunt.
Commoda Raiis in coenosis maris locis, non procul a [Orig: à] littore habitatio. Hieme latent, et quia numerosae capiuntur, gregales haud male [Orig: malè] colligas.
Coeunt [Orig: Coëunt] d non tantum admotis invicem partibus supinis, sed etiam tergo feminarum supinis marium superpositis, necinter suum duntaxat genus consistunt. Cum Squatina quoque coire scripsit Aristoteles. Gerunt utero testacea quaedam, testa tibiarum ligulis similis est. Pariunt animal, cum [Note: TAB. XII. 4.] primum ova intra se pepererint. Ova quae flava, sine testa primum in superiore vulvae conspiciuntur, quaedam magnitudinem ovorum gallinae aequant, alia his minora, nonnulla ciceris magnitudinem non excedunt, pluracentenis in singulis aliquando numerantur. Quae a [Orig: à] perfectione propius absunt, in inferiorem matricis partem dimissa, testa [Orig: testâ] , et in qua albumen et ovum continentur, operiuntur, quadrati formia haec, demptis angulorum, quae variae sunt appendicibus. Unius lateris appendices longiores, sunt foliis gladioli herbae similes; alterius, breviores, latiores, replicatae, quibus undique summotis, laterum anguli, tibiarum repraesentant ligulas. Unum aut ad summum duo pariunt, quod maximus earum in mari proventus, in finita ovorum in superiore vulvae parte series facit, ex quibus tempore perfectis, iterati fetus excluduntur. Abditas, pinnas exsertas movere specie vermiculorum, allapsos ad eas pisciculos capere, sic tarditatem motus astu compensare [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 42.] Plinius auctor est. Aristoteles radiolos vocat. Mendum tamen hisce locis subesse, suspicio est, cum nec pinnas nec radiolos habeant, vel pinnas Plinius improprie [Orig: impropriè] vocavit, et radiolis ab Aristotele tributum, quod rostri acumini competere videtur. Olaus quondam depingit; quae homini in septentrionali Oceano circumvento suppetias tulerit. Usus etiam in Cibis. Copiosioris nutrimenti et concoctu difficiles [Note: Galen. de victu attenuante.] Galenus facit. Rondeletius de Raiae bonitate quaesitus; perinde ac si quis pallium elixum comedat, respondit. Archestratus scapulas et hieme laudat. Laterum extremas partes a [Orig: à] divitibus comedi, reliquas plebi relinqui, ex Gesnero habemus. Apud Hollandos potissimum elixantur, butyrum, acetum, et sinapi condimenti loco sunt. Caseo et Silphio veteres condiebant. In Medicina auribus fel est utilissimum, hepate ad pruritum feliciter Rondeletius usus est.
[Note: TAB. X. 1. 2. 3. 4. 5. 6.] RAiae in Laeves et asperas optime [Orig: optimè] distinguuntur: Inter illas, quarum aliae acuto, aliae obtuso rostro sunt, prima est quae leio/batos simpliciter Graecis, LAEVIRAIA Latinis, Mucosa, et a [Orig: à] lata fascia qua mucus seu potius coryza in laborantibus excipi solet, Bavosa Romanis dicitur. Omnium est sui generis piscium post bovem maxima.
Corpore quidem tenui, sed in amplissimas alas expanso. Cute ab aculeis nuda. Uterque oculus, media dorsi linea, et cauda renuioribus et raris aculeis muniuntur, sed et in supina parte quidam in os, quod latum est, cibi sine dubio retinendi causa [Orig: causâ] , recurrescunt. Rostrum tenui et pellucida cartilagine, constat. Alaeutrinque expansae tenues sunt, et prona parte nigricant. Cauda, quae tribus aculeorum ordinibus, instruitur, tota supina parte alba est. Rima quae podici, pudendum muliebre refert. Quam Aldrovandus describit, maculis supina parte nigris undique variabat. Rostri pars in obtusum angulum, figura depressa, et quasi quadrangula tendebat. Branchias quinque detectas, habebat. Inter cutem et peritonaeum albida caro mucosa, panniculi carnosi vicem obtinebat. Intra, hepar erat in latitudine ventris, ex albo ruffescens, tribus lobis, linguarum figuram referentibus, quorum medius brevissimus, distinctum. Sub hepate figurae planae ventriculus, pars convexa ad sinistrum vergebat latus, concava in spinam. Meseriterium ad connexionem ventriculi et intestini medio hepatis lobo colligabatur, sub ventriculo caro cernebatur rubicunda, lienis forte [Orig: fortè] vice fungens. Cor thoracis sinu exiguo triangulari, exiguum, trunco unico veluti pediculo appensum continebatur.
RAIA UNDULATA a [Orig: à] maculis flexuosis ita dicta, a [Orig: à] colore Cinerea dicitur. Corpus ovi potius est, quam [Orig: quàm] Rhombi forma [Orig: formâ] ; prona [Orig: pronâ] parte multis sinuosis lineis describitur. Aculei in linea dorsi pauci, parvi, et rari; circa oculos nonnulli; in cauda maiores et densiores triplici ordine disponuntur.
RAIA OCULATA et laevis, Asterias quibusdam, sed perperam dicitur. Nam et Galeus a [Orig: à] maculis, Asterias a [Orig: à] maculis stellatim dispositis ab Aristotele nominatus est: quales in ista minime [Orig: minimè] deprehenduntur; et Asterias veterum tenerior est bonique succi; quod de hac dici non potest; et Gallihoc genus Miralet a [Orig: à] speculorum parvorum similitudine vocare solent.
[Note: TAB. X. 8.] DUo OXYRINCHORUM genera (à rostri acumine ita dicuntur) Rondeletius facit. Maiorem unum, Minorem alterum. Bos ille Bellonii est; non quod quadrupedem repraesentet; sed quod Raiarum generis maximus, ad Bovis magnitudinem excrescat. Ligures vaccam vocant, in quibusdam Galliae locis Eleno, quasi subulam, quod piscis rostrum tale sit, dicitur. Ex [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 5.] planis cartilagineis Bovem esse dubitari non debet. Ad duodecim ulnas latitudinis excrescere, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24.] [Note: Oppian. Halieut. l. 2. v. 143.] Oppiani auctoritate affirmo. In descriptione non conveniunt Auctores. Dorso, facie, lateribus admodum niger est. Supinae partes albicant, si Aeliano [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 19.] credendum. Bellonius toto corpore lividum facit. Eidem dentes habet truces, hami in modum inflexos, triplici ordine in maxilla dispositos, eosque mobiles. [Note: Oppian. l c. v. 145.] Oppiano sunt obscuri et exigui. Aeliano adeo [Orig: adeò] inclusi, ut in
conspectum non veniant. Rondeletio Maior Oxyrinchus minori similis est, alis amplis et exstrusis, ipso corpore strictiore, acutioreque dorso longiore. Aculeorum in sola cauda unicum habet ordinem. Pelagii sunt [Note: Ovid. in Halieut.] Ovidio boves; in coenosis locis degunt Oppiano; Aeliano in lutosis gignuntur. Piscibus vescuntur, sed humum maxime [Orig: maximè] appetunt. Pariunt statim [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 12.] animal. Corpore etsi sint magno, ideo quibusdam inter Cetaceos, imbelli tamen, mollitie conscii, sola corporis mole feruntur, sic et piscantes pondere suo opprimunt, et capti, renitun tur. Carne sunt quam ceterae molliore, et sale fumoque conditi exsiccantur, exsiccati diu incorrupti remanent.
[Note: TAB. X. 9.] OXYRINCHUS Minor corpore est maximo, et maculis multis lentis specie, [Note: TAB. XII. 7.] notatur. Dentes habet in os vergentes. Ad oculos quatuor aculeos; in cauda tres eorum ordines, diversos et inaequales; primus medii ordinis maior est secundo, tertius primo, quartus secundo respondet. Utrinque per transversum recti sunt, ad latera conversi, qui per hos sequuntur in cauda extremi, in caput recurvantur. In supina parte rostri, alii sunt ad capiendos pisces recurvi, alii acutiores. Ceteris partibus cum reliquis conveniunt. Ad Oxyrinchos referri debet ille, quem Gesnerus Venetiis accepit, corpore cinereo, maculis distinguentibus fuscis, ambitu corporis subruffo, Normannis Hal, Lusitanis Huga dictus.
Iconem hic vide.[Note: TAB. X. 7.] RAIA STELLARIS laevis, Graecis Asterias, quam Gellius Raiam oculatam esse vult, capite, dorso, et cauda ab aliis distinguitur. Dorsi pars prona alaeque expansae, stellulis, elegante, depictae conspiciuntur. Aculei in eodem mox a [Orig: à] capite incipientes, in priorem caudae pinnulam desinunt. Caput, quia crassius et latius, Pastinacae quam [Orig: quàm] aliis Raiis similius est. Cauda tenuis, et quam [Orig: quàm] reliquis brevior.
[Note: TAB. X. 4. 5. 6. 7.] RAia aspera STELLARIS tota aculeis horret. In oculorum intervallo multi sunt, breves, frequentes, [Note: TAB. XI. 2. 3. 4. 5.] peracuti: in medii dorsi linea alii magni, in cauda tres magnorum ordines, alii plurimis et minoribus distincti, infiniti alii sinc ordine per rotum corpus resperguntur, pro dentibus ossa dura et aspera gerit. Duae huius generis esse videntur. Una quae stellulas habet in medio albas, sed quas ambit circulus ex nigris punctis constans, totumque corpus aculeis horridum est. Altera, stellulas prorsus candidas, cum multo paucioribus aculeis obtinet.
OCULATA laevi maculis similis est. Aculeos in alis extensis e [Orig: è] regione macularum utrimque habet, alios in lateribus capitis utrinque, alios in dorso, in cauda, maiores, frequentiores, et validiores visuntur.
Raia CLAVATA duplex est. Una quam Massilienses Clavade, Galli alii Raie bouclier vocant. Corporis specie reliquis est similis, sed multo breviore minusque acuto, etc. Colore nigricante, alis valde expansis. Hepar habet flavescens in duas partes dissectum, in quo vesica, fel aqueum et tenue continens. Pingue est illud, et inter cibos delicatissimos, in oleum resolutum, hepatis duritiem resolvit. Carne est durum. Posset Aquilae conferri.
Altera a superiore differt (Verba sunt Rondeletii, cui multas Raiarum species debemus,) etc. Congener hisce est et illa. Cuius icon Venetiis ad Gesnerum missa est. Maculis distinguitur fuscis, reliquum corpus obscure subluteum est, reliqua apparent.
[Illustration: Raia. Roche.
]
[Illustration: Raia. Roche.
]
[Illustration: Raia lavis glatt Roche.
]
[Illustration: Raia Oculata et levis Glatt Spiegel Roche Augen Roche.
]
[Illustration: Raia. Oculata alia. Gesnari. Spiegel Roche.
]
[Illustration: Raia asperima. Hechel Roche. Raucher Roch.
]
[Illustration: Raia Asteria Asvera.
]
[Illustration: Raia Cxyrhynchos maior. Grosser Spiz Rodie Wall roch Meer ochs.
]
[Illustration: Raia Cxyrhin chos minor. Kleiner Spiz Roche.
]
[Illustration: Raia. Roche.
]
[Illustration: Raia Clavata. Roche.
]
[Illustration: Raia Clavata alia.
]
[Illustration: Raia Fullonica. Karten Roche.
]
[Illustration: Rain Spinosa. Doren Roche.
]
[Illustration: Levis Raice. alia. Species.
]
[Illustration: Squatina. Angelus marinus.
]
[Illustration: Meer Engel. Rana. Piscatrix. Sive Marina. Meer Krotte. Meer Teufel. Fischer Krott.
]
[Illustration: Rana Piscatrix. Aldrovandi.
]
[Illustration: Raia exsiccata, et concinnata ad formam
]
[Illustration: Monstrosi Pisois Volantis. icon.
]
[Illustration: Raia Olaii.
]
[Illustration: Oua Raiarum
]
[Illustration: Raia Loevis. Spiegel Roch.
]
[Illustration: Squatina. meer Engel
]
[Illustration: Oxyrinchus minor. alius
]
[Illustration: Rana piscatrix minor. Klaine Meer krot [Orig: kröt] .
]
[Note: TAB. XI. 5. Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 59.] RAia SPINOSA Gallis Cardaire, quasi Lanifica, a [Orig: à] spinis seu aculeis quorum multi infixi sunt instrumentis quibus lana carminatur, figura corporis laevi raiae similis est, si longas cutis spinas excipias. Spinas non in alis solum habet, ut clavata altera, sed etiam in lateribus circa caput, duo oculis praefixi sunt, et in media dorsi linea, et ad priorem usque caudae pinnulam continuus est aculeorum ordo unicus. Carnis substantia et succo ab aliis non variat.
[Note: TAB. X. 7. Aldrov. libro cit. cap. 60.] ASPERA, illa a [Orig: à] Rondeletio cognominatur, quae a [Orig: à] ceteris eo differt, quod aculeis parvis latera conspersa habet, corporis vero [Orig: verò] truncum nullis. Rostro est acutiore. In cauda tres sunt longorum et firmissimorum aculeorum, ad extremum usque caudae ordines.
[Note: TAB. XI. 4. Aldrov. lib. cit. 61.] Raiae FULLONICAE ab eo nomine inditum est, quod ubique in alis, corpore, ca pite [Orig: pìte] , cauda, tota frequentissimis aculeis conspersa sit, instrumenti illius, quo fullones pannos poliunt instar, quod [Orig: quòd] totum aculeis ferreis consertum est. Rostro est satis longo et acuto. Caudae aculei in curvi sunt, triplici ordine dispositi. Rara est, et pugnacissima esse creditur.
[Note: TAB. X. 6. Idem c. 62.] Raia ASPERRIMA, a [Orig: à] praecedente co tantum differt, quod [Orig: quòd] non solum prona, sed etiam supina tota aculeis peracutis ita horret, ut manu tolli non posset, nisi pinnulis cauda apprehensis, ideo supina in icone exhibetur; pro dentibus maxillas habet asperas et osseas.
[Note: TAB. XI. 8.] RAna marina. Graecis batraxo\s2 qalattio\s2, Plutarcho batraxo\s2 a(lieu\s2 nomen ranae ex eo forte meruit, [Note: Vossius de Idol. l. 4. c. 28.] quod [Orig: quòd] gyrinas sive ranulas recens editas, et imperfectas, oculis quidem et cauda notabiles, sed quibus postea demum accessuri sint pedes et caudae notabiles, sed quibus postea demum accessuri sint pedes et caudae fissura, referat. A venandi sollertia Piscatrix, quod et a [Orig: à] Plutarcho factum; ob foedam corporis monstrositatem Diabolus marinus Dalmatis; ob oris hiantis amplitudinem, Lamia Siculis; ob carnis mollitiem Maltha Bellonio, sed perperam dicitur. Magnitudine est ubique fere [Orig: ferè] pedali et cubitali, alicubi tricubitalem inveniri, Salvianus auctor est. Cute capitis, aculeis exceptis, lubrica et molli, inferna [Orig: infernâ] parte subalbida, superna vero [Orig: verò] ex nigra flavescente tegitur. Unde molles, Ovidio tergore Ranae. Caput habet toto corpore longe [Orig: longè] grandius, ut nihil in eo praeter caput et caudam [Note: Aristot. l. 3. de generat. c. 3. Aelian. l. 13. c. 2.] conspicias aculeatum, asperum, orbiculatum atque depressum. Os in promptu, seu anteriori parte, secus ac aliis cai tilagineis, vastum, pro corporis proportione grandissimum, ac quam maxime [Orig: maximè] hians. Dentes permultos magnos, acutissimos, in os recurvos, utrique maxillae, duobus palati ossibus, et linguae radici infixos. Bellonius mobiles, albos, et confusis ordinibus dispositos facit. Maxillae ipsi retusi, semicirculares, quarum superior brevior est, inferior longior et prominens. Lingua maxilla superiore longior. Membrana quaedam gingivanum interiore parte enata, et in os compli cata, quae a maxilla separari non videtur. Oculi ampli in capitis vertice potius quam in temporibus siti, aculeis sepiuntur: Ante eos duae propendent appendices, tenues, albae, tetri odoris, si Oppiano credimus. In medio nasi[Note: Kircher. l. 3. Art. Magnet. p. 6. s. 5.] pinna oblonga praedura, et versatilis, visitur: a [Orig: à] cuius extremo musculus quidam ceu cirrus instar fili subtilissimi deducitur, per eius cavum humorem certum in fundum usque cirri derivant, ubi coacervatus ad vivi vermiculi similitudinem tumet. Omnia hamum piscatoris exacte [Orig: exactè] exprimunt. Parvae ex rostro albicantes carunculae, [Note: Oppian. Halieut. l. 2. v. 90.] eminentia sub oculis cornicula Plinio, fila capilli speciem referentia, postremis quibusdam praepilatis, [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 37.] Aristoteli; gracilia quaedam cornua Bellonio; pilli Gilio; geminae rigidae albaeque setae Salviano,
dicuntur. Branchias neque detectas, [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 13.] neque supina parte ceterorum planorum cartilagineorum more, sed in lateribus, non spineo operimento, sed cuticulari intectas habent. Pinnas, contra cartilagineorum planorum morem, in medio corpore, ubi cauda capitl iungitur, membranaceas et crassiusculas duas, propter amplitudinem partis superioris: in superiore caudae parte una non admodum lata, sed longiuscula conspicitur. A capite illico [Orig: illicò] cauda sequitut, rotunda, brevis, carnosa in pinnam, rotundam, crassiusculam et latam desinens. Ex huius et capitis lateribus, appendiculae carnosae, certis intervallis a [Orig: à] se distantes, dependent, quae, natante rana [Orig: ranâ] , supernatant. Intra, si spectes, peritonaeum videbis nigrum; ventrem magnum, carnosum, appendice utrinque unica et brevi instructum; intestina gracilia, multis gyris circumvolata; iecur parvum, rubescens, in quinque lobos, ut Bellonius scribit, divisum. (Rondeletius sectum negat) eorum utrinque bini ad latera protrahuntur. Fellis vesica longo meatu ex hepate propendens, intestinis annectitur. Vulva est bifida, anfractuosa, duas ulnas longa, tribuit et vesicam, sed nescio quam vere [Orig: verè] Bellonius, et addit, totidem in Rana numerars cartilagines, quot in quovis sceleto, ossium animalium terrestrium formas referentes, quae prorsus medulla [Orig: medullâ] , praeter vertebras careant; totidem item nervorum coniugamenta in eius cerebro, multo [Orig: multò] tamen liquido, numerari, quot in reliquis animalibus numerantur. Ventriculus et interanea, si per os eximantur, corpusque quoad eius fieri potest, distendatur, totum perlu cidum, et instar carbunculi fulgens evadit, immissoque lumine, laterna horrendo aspectu apparet. Locus ipsi herbosae [Note: Ovidio in Halieut.] maris partes et [Note: Martial. l. 10. c. 37.] littus. Cibus carnes humanae etiam. Natantem aliquando virili membro apprehensum in profundum detraxisse, Gesnerus [Note: Gesner. de Aquatil. lib. in Ran.] se audivisse refert. Contra ceterorum cartilagineorum morem, Ova non animal [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 13.] pariunt. Caput corpore grandius et aculeatum in causa, quod ut aditui sic exitui, ineptum est. Ovum unum solidum, durumque ut foris servetur, cum ceterorum cute mollitegantur, Aristoteles [Note: Aristot. l. 3. de gener. c. 3.] prodidit. Universa simul iuxta terram edunt; ortus cum iis, quae extra perficiuntur, et iis, quae intus, idem. Numerosius [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17.] quidem fetificant: sed quia de facili pereunt, pauciores reperiuntur. Aliquandiu extra aquam vivere, Rondeletius testatur. Visa duos in littore dies inter herbas vixisse, vulpeculaeque terrenae noctu victum queritantis pedem, dentibus arripuisse, et ad auroram detinuisse. Solitarias esse ex eo; quod plures una capi non soleant, colligitur. Plana quamvis, non sola tamen latitudine natat, sed pinnulis etiam, quas in lateribus habere dictum est. Singulari in venando [Note: Aelian. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 24. Plutarch. l. intr. animalia. Aristot. H. A. l. 9. c. 37. Oppian. Hal. l. 2. v. 90.] astu utuntur. Inter saxa conditae, aperto immani rictu, mentitum vermiculum musculo annexum, per pinnam in faucium rictum coniciunt, eo viso pisciculi ceu ad escam accurrunt, rictum, cavitatem alicuius saxi reputantes subintrant, piscatores retracto, qui vellicatur hamo, orisque rictu clauso, totum pisciculorum gregem devorant. Macilentiores, quae praepilatis villorum capitibus destituuntur. Usus earum in cibo fere [Orig: ferè] nullus. Insula, mucosa et ferina saporis carne praeditae sunt. Anaxan drid es tamen eas in Cotyis Thracum Regis conviviis reponit. Ventrem inter lautissimos cibos Antiphanis recenset. In Medicina fel adversus suffusiones utile est. Quod strumas utiliter pungi, piscis eius qui Rana in mari appellatur, ossiculo de cauda, ita ut non vulnerentur; idque fiat quottidie [Orig: quottidiè] donec percurentur, apud [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 37. c. 8.] Plinium occurrit; Raiarum potius aculeis convenit. Nullum enim ossiculum Rana habet. Diversa est ab istis tum illa castanei coloris, ventre candicante; tum Rana MINOR dicitur. Tota tam supine [Orig: supinè] quam [Orig: quàm] pone [Orig: ponè] aspera [Orig: asperâ] cute tegitur, supine [Orig: supinè] aculeata est, et albicat, prone [Orig: pronè] colore est cinereo. Os habet exile et plane [Orig: planè] edentulum: Caput erectum et velut cornu in extremo
procerum, sub eo cuteus nervus, quem velut ex vagina exserere, rursusque contrahere videtur. Oculi ad latera ubi angustum valde [Orig: valdè] caput; velut in fovea quadam latent. Foramina olfactu distincta, supra os coeunte extremitate haerent, auditui inservientia oculis sunt contigua Pinnas ex icone cognosces.
[Note: TAB. XI. 7. TAB. XII. 6.] SQuatina piscis, r(i/nh Graecis, Squatus, quod sit squamis acutis, Isidoro, Lima Vallae, Celtes in veteri lexico, dicitur. Media inter Mustelos et Planos a [Orig: à] Rondeletio ponitur. Magnitudine ad centum sexaginta saepe [Orig: saepè] libras excrescit. Goloris est prone [Orig: pronè] cinerei ad fuscum vergentis, asperrima: ut [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 12.] cute lignum et ebore poliantur, supine [Orig: supinè] alba et laevis. Partem corporis anteriorem habet latam, circularem, retusam, ut rostre prorsus careat. Os prima parte obvium, brevibus sed a cutissimis, lisque aliter quam [Orig: quàm] in aliis piscibus dispositis dentibus munitum. Maxillarum ossa in angulum obtusum desinentia, in lingua extrema carneum tuberculum. Ex superioris maxillae extremo, quod cute non integitur, apophyses duae in alias divisae demittuntur. Post oculos, qui in superioris capitis parte, ad latera parvi, foramina ad os usque patentia visuntur. Pinnae utrinque binae sunt, et utraeque in lateribus. Cauda longiuscula in aliam lunatam pinnam desinit. Mares a [Orig: à] feminis appendicibus cartilagineis, quae circa anum, distinguuntur. Intra nihil a [Orig: à] ceteris cartilagineis differt. Hepar habet in duos lobos divisum, in quo fellis vesica [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 25.] felle viridi plena latet. Lienem mediocrem ex rubro nigricantem. Cor angulatum, compressum, et unico sinu instructum. De dentium situ ita Rondeletius, sunt eorum ordines, etc.
Coenosa incolere loca [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 380.] Oppianus prodidit, in alto versari apud Rondeletium legitur. Coit etiam [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51.] cum Raia. Sic r(ino/batos [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 11.] nascitur, inter semutuo [Orig: semutuò] partim supinarum attritu. Bis [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 11.] parit autumno occasu vergiliarum, qui partus secundus est; primus enim verno fit tempore; sed secundus felicior. Singulis feturis [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 9.] septeni aut octoni prodeunt. Singularis et his in venando astus est. Obruunt se arena, sic latentes verberant oris vi radios (pinnas exserere vermiculorum specie apud Plinium exstat) his pisciculi visis, quasi ad algam adnatant, sic capiuntur. Colorem mutare et piscium quidem solas, prodidit [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 37.] Aristoteles; quod nec corpore sint pellucidae, nec cute ita tenui, ut humorum spirituumque perturbatione varii earum colores perluceant, negavit Rondeletius. Concedi in metu potest. Nam et tum in hiatum pinnis subiectum recipiuntur fetus, ut apud [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 742.] Oppianum legimus, in ventrem recipi [Note: Aldrov. de Piscib. l. 3. c. 66.] Aldrovandus credidit. Reiciuntur a [Orig: à] mensis, quod flatuum crassorum humorum proventum, quod cartilagineis omnibus commune, proferant. Unde oculorum acies obtunditur. Olim Smyrnae secuadum Dorionem, Mileti secundum Archestratum ortae, ceteris praeferebantur. In Medicina invenere in tertio tabis genere locum. Oleum ex hepate ad hepatis duritiem confert. Ova exsiccata sistendo alvi profluvio. Ex cute optimum fit in psora et scabie smegma. Illitae mammas crescere non patiuntur, si [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 27. c. 10.] Plinio fides est; duriusculas reddi, utrumque experientiam comprobasse, Rondeletius auctor.
[Note: TAB. XI. 12.] PIscis qui SQUATINORAIA dicitur Latinis, Graecis r(ino/batos ex Squatina et Raia procreatus creditur, Parte priore Raiae similem facit [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 10.] Aristoreles, posteriore Squatinae. Absurdum id Rondeletio, quod et Philosophus dubius pronuntiet, et ex Galeno [Note: Galen. 3. de usu parti.] fleri secundum naturam non posse, ut rantopere dissidentia corpora
commisceantur didicerimus. Stant tamen ab Aristotele plaerique, Bellonius, Gellius, Iovius, Aldrovandus, Columna praecipui. Castelletus nudum eius sceleton misit et paucis ita descripsit. Neapoli frequens est, quod miror, etc.
LAMIAM, quae para\ tou= loi/mos a [Orig: à] gula quibusdam dicitur. Nicander [Note: Athen. l. 7.] Carchariam et Scyllam vocari scribit, Rondeletius eandem cum Cane Carcharia facit. Pliniusinter Cartilagineos planos enumerat. Descriptionem eius nemo veterum suppeditat. Maximam evadere, cute integi scabra os in anteriore capitis parte habere, dentibus plus minus ducentis in utraque maxilla per quaternos versus dispositis, ad radicem latis, in acutum et pyramidem desinentibus, ad latera crematis, refertum Bellonius prodit. Vere [Orig: Verè] an falso, non dixerim. Generis Galeorum certe [Orig: certè] , qui longi pisces sunt, eandem pronuntiat.
[Note: TAB. XIII. 1.] PIscem qui Anglis Lumpus, quasi massa informis dicitur, sic describitur a [Orig: à] Turnero. Piscis edulis est Lumpus noster, etc. Dorsum rubicundum, ventrem album habere, et in magnis delicis reputari Massarias addidit. Nos eum molli et in ore diffluente carne, esse experti sumus, cum Andreapoli in Scotia studiis operam daremus.
[Note: TAB. XIII. 2.] Piscem GIBBOSUM Graeci nwti/danon vocant, reperitur in mari Balthaeo corii portiuncula, quam Fabricius Gesnero misit. Crassiuscula et tenax est, punctis multis seu tuberculis exasperatur. Eminent etiam Spinae quaedam ceu rubi, sed mucrone recto, pyramidis forma [Orig: formâ] , aliae magnae aliae parvae ex fusco albicantes. De sua pictura sic Gesnerus, etc.
[Note: TAB. XIII. 3. 4.] ABsoluta Pelagiorum natura, Saxatiles sequuntur, inter hos primos Scarus, qui seu a)po\ tou= skai/rein, id est, tripudiando, seu quod Athenaeo [Note: Athen. l. 7.] placet, quod [Orig: quòd] inclusus nassis, crebris caudae ictibus, qui ska/rqmoi seu ska/rismoi vocantur, aversus, fores laxat, atque ita retrorsum erumpat; seu que algam, aliasque herbas depascatur; skai/rein enim interdum est ne/mesqai, ita dictus; Meyrix quoque seu Ruminax, ut Scaliger vertit, ab Aristotele [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 50.] que latis utriusque maxillae dentibus solus ruminet, Cerebrum Iovis Ennio vocatur. Sero [Orig: Serò] olim Romanis et toti Italiae visus; ideo [Orig: ideò] nec latinum piscis nomen habetur. Duo illius sunt genera, unum quod o)ni/as2, bene [Orig: benè] ab Onisio distinguen dus, quod a sino concolor sit, dicitur. Alterum, cui a)io/lou, ex Nicandro Thiatyreno nomen imposuit [Note: Athen. l. 7.] Athenaeus. [Note: Oppian. Hal. l. 4.] Oppianus modo [Orig: modò] sti/kton, modo [Orig: modò] ba/lion cognominat. Onias squamis est magnis tenuibus, colore ex caeruleo nigrescente, ventre candido; Sargo, corporis forma ad rotundam accedente, aculeorum pinnarum que situ, et numero, similis, macula [Orig: maculâ] duntaxat nigra [Orig: nigrâ] , in cauda, et quod lineis nigris in dorso ad ventrem careat, distinguitur. Oculos habet magnos, supercilia coloris Indici.
Dentes hominis modo planos imo solus latos, superioribus dentibus carere, que Michael Ephesius prodidit, falsum, si Meryx est, et habere compertum. Branchiae ipsi binae, simplices alterae, alterae duplices, plura et maiora in maxillis ossea tubercula.
Cauda lata in duas pinnas non divisa. Cor angulatum, hepar album intres labos divisum, a [Orig: à] quo fellis vesicula intestinis alligata pendet. Fel coloris nigri. Splen ater, ventriculus cum quatuor appendicibus parvus. *a)io/los seu Varius oculis, ventris inferiore parte, in qua podex, purpurei est coloris, cauda coloris Indici, reliquo corpore partim ex viridi, partim ex nigro caeruleo. Squamis veluti notis obscurioribus aspersis. Ore mediocri, dentibus latis in superiore maxilla densis, in inferiore raris et acutis. Ventre in medio duabus purpureis notis in signi. A dorso et cauda fere [Orig: ferè] aculei tenui membrana connexi, aequis intervallis dispositi, conspiciuntur. In singulorum summa parte membranula pendet vexilli instar. pinnae ad branchias sitae latae sunt, et veluti ovi ea figura. Intus habet ventriculum satis capacem, hepar subalbum, intestina lata et multa, fellis multum, splenem magnum. Quem Bellonius in Creta observavit, corpore erat ex livido rubescente, a squamvis latis et translucidis. Capite utrinque compresso, dentibus obtusis, quorum incisorii nostris erant persimiles. gula non valde [Orig: valdè] magna. Ad caudae latera appendices transversas atque eminentes, quales in nullo se observasse pisce ait, utrinque habebat Gigantis Scarus, dentes habebat utrinque quatuor. Latos in inferiore maxilla, in superiore serratos. Locum si attendas, [Note: Columella R. R. l. 8. c. 17.] Asiae Graeciaeque littoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum, nec per Gallias enatavit, in Ibericion mare. In mari Carpathio [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] est semper obvius, et quod miramur promontorium Troadis Lecton numquam sponte transiit. nullibi tamen quam [Orig: quàm] in mari rubro frequentior. Bellonius in Propontide Ponto et Hellesponto, Galliae littoribus, et in Oceano inficiatur capi, in Euripo [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 17.] Aristoteles, Archestratus tamen maximum circa Byzantium evadere prodidit. In Creta circa eum ubi ladanum colligitur locum, tam frequens, ut nullus crebrius capiatur. A Carpathio advectos, Claudio Tiberio Principe, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. t. 17] (Octavium Macrobius vocat) è libertis eius praefectus classis, inter Ostiensem et Campaniae oram, sparsos disseminavit. Quinquennio fere [Orig: ferè] est cura adhibita, ut capti redderentur mari. Postea frequentes inveniebantur Italiae in littore, non ante ibicapti, admovitque sibi gula sapores piscibus satis, et novumincolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere miretur. Saxatilem esse vix dubitandum. Si[Note: Oppian. Halient. l. 1. v. 109.] Oppianus dum inter littorales recenset, contrarium innuere videtur, vitium est, et bene [Orig: benè] spa/ros pro Scaris legitur. In dulcibus quoque nutritum aquis innuere [Note: Columella l. 8. c. 16.] Columella videtur, nisi pro Scaro Squalum legi debere velis. Sane [Orig: Sanè] haud perperam ex [Note: Varro de R. R. l. 3. c. 3.] Varrone id conicere, licebit. Victitat [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2 Plin. H. n. [Abbr.: enim] l 9. c. 17. Oppian. Hal. l. 2 v. 109. Aelian. H. A l. 1 c. 2.] herbis, et algae pisis, phaseolisque plurimum inhiat Mercuriali adeo [Orig: adeò] , ut e capiatur. Pythagoras *trughfa/gon facit, si Gyraldo fides est. Diphilus [Note: Athen l. 8] tamen carnivorum esse et lepores marinos captare scribit, nisi error committitur. potius namque Mullo ista quam [Orig: quàm] Scaro conveniunt. Quod [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 54.] solus inter pisces ruminet, superius dictum est. Gregales esse vel exinde quod sodales e [Orig: è] nassis liberare conentur, colligas. [Note: Plutar. de sollert. animal.] Caudam capitis mordendam porrigunt. apprehensa educunt. Quod noctu non capiuntur, vigilantiae ipsorum debetur. male [Orig: malè] Gelenius ideo [Orig: ideò] solum [Orig: solùm] inter pisces dormire scripsit. Melius dices, solere
---pou= u(/pnon\ *e)nnu/xion ko/ilhsin u(pai\ keuqmw=sin i(/aveinalicubi somnum nocturnum sub latebris capere, sic insidias vitare. Salacissimum esse Aelia???s prodidit. ideo [Orig: ideò] [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 2.] feminae capiuntur. Parere bis in anno fatendum. hoc [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 9.] Saxatilibus commune. Vocalem esse, quod apud Athenaeum Oppianum Tzetzem proditur, dubium, cum pulmones non habeat; nisi ore aquam impellendo sonum edere dicamus. Usum si atten damus, in delicatissimis olim apud Romanos cibis erat; et iecinora eorum in Vitellii Principis patina inter lautiores primitias enumeratur. Primas inter Saxatiles tenere, et
mollis ac friabilis carnis esse, nullum videtur dubium: quam vis [Note: Celsus.] Celsus et Philotimus aliter credidisse putentur. Insipidos esse nisi cum suis faecibus edantur, creditum apud Graecos. Iecur in cibo sumptum ictericis prodesse, apud [Note: Aelian. H. A. l. 14. c. 2.] Aelianum legimus.
[Note: TAB. XIII. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11.] TUrdus Graecis ki/xlh a [Orig: à] macularum similitudine sic dictus, poluw/numos olim teste Nicandro et Pancrate apud [Note: Athen. l. 7] Athenaeum fuit. Duo ipsorum Genera constituit Salvianus, Maiorem et oblongum, qui vel viridis vel ruber est. Rondeletius duodecim species pinxit. Veteribus, apud Athenaeum melano/stiktos, seu nigris oculis varius. Eratostheni pe/rkas2 seu nigro distinctus, Pancrati oi)nw/dhs2 quasi vini colorem referens, Numenio a(lieidh\s2, id est purpurens dicitur. Phavorinus poikilo/stikton vocavit. Mutare tamen colorem dicuntur. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. ult.] Circa ver magis exsaturatos, dilutos magis aestate videas. Branchias ipsis quaternas Aristoteles [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 13.] tribuit omnes duplici ordine excepto novissima. Quinque sunt ab Aldrovando observati, duodecim a [Orig: à] Rondeletio. Primus, qui magna ex parte aureus, amethistino, caeruleoque ac rubro variat, os intus habet ruberrimum, dentibus carens. Oculos maximos, quorum auream pupillam circulus ambit niger, nigrum rursus aureus, aureum caeruleus, hunc iterum aureus, ac tandem niger, alias omnes ambit. Habet et duas e [Orig: è] mento dependentes apophyses cutaceas, subflavi coloris. tres prae ceteris lineas sanguineas, et denticulatas. Pinnas ad branchias omnino [Orig: omninò] aureas, in pectore totas caeruleas, nervos earum aureos. Cuius coloris sunt et illae, quae ab ano, in dorso et ca???a, qua uropygio iunguntur, maculis duntaxat parvis sanguineis respersas, ceteras caeruleas conspicias. Secundus ad latera nonnihil albicat. in capite vermicularibus, alibi rotundis, ubique caeruleis maculis insignitur. Tergoris pinna ex aureo rubet, sicuti et cauda, quae in extremo caerulea est. Utrinque dentatus est. Tertio Corpus subviret, venter albicat. Squamarum extremitates caeruleae sunt. Caput pro corporis proportione parvum, totum caerulei sed dilutioris coloris, praeter branchiarum opercula, quae candicant, maculisque oblongis et semicircularibus aureis consperguntur. Eiusdem coloris lineae decussatim et transversaliter per corpus ducuntur. Dentes habet maximos, acutissimos, ingentemque oris rictum. Quartus toto corpore sanguineo, auteoque distinguitur. dorsum et corporis maculae ex caeruleo nigricant. Quintus polu/grammos, totus ruber saturatus. Maculae in extremo tergore conspicuae, orriscis non absimiles, sunt nigrae, in capite longae, et serpentis in morem fere [Orig: ferè] contortae, caeruleae. Lineae a [Orig: à] capite ad caudam recta ductae, rubrae sunt.
Turdus Rondeletii Primus admodum varius est. Unde a)i/olos dictus. adauratae figuram accedens, pinnarum situ numeroque ceteris saxatilibus similis, dorso fusco, ventre ex albo livescente. Dentes habet recurvos, labra crassa, et rugosa. Oculos sub quibus pars variis coloribus est illustris, magnos et rotundos. Pinnas ad branchias aureas, ad podicem et in tergo flavas, nigris caeruleisque maculis aspersas. Alter colore est ex viridi caeruleo, et quia colorem colli Paraeus in pinnis et in cauda refert, Pavo dicitur. Tertius qui Pulcher dicitur, et a [Orig: à] quibusdam ferculum regium, multas colorum differentias habet. Viridis est magna ex parte, sed punctis purpureis, caeruleis, Indicis, et aliis confusis coloribus conspersus. pinnis ad branchias flavis seu ruffis, aliis omnibus partim caeruleis, partim viridibus, partim rufis. Branchiarum operculis punctis et
[Illustration: Iumpus Anglorum.
]
[Illustration: Piscis Hoger Gibbosus. Lump.
]
[Illustration: Scarus onias. Meer Brachsmen.
]
[Illustration: Scarus Varius.
]
[Illustration: Turdus. Kramet fisch.
]
[Illustration: Turdus Meer Pfaw.
]
[Illustration: Turdus.
]
[Illustration: Turdus.
]
[Illustration: Turdus.
]
[Illustration: Turdus.
]
[Illustration: Turdus.
]
[Illustration: Pavo. Meer Pfaw.
]
[Illustration: Attagen Lepras. Roter Kramet fisch.
]
[Illustration: Attagenus. alius.
]
lineis rufis, sinuosis, certis spatiis dissitis. Cauda rufa punctis caeruleis, notata. Romae et in Levino Insula frequentissimus est. Quartus circa Monspelium Psittacus, ab eadem colorum varietate dicitur. Dorso est nigrescente, pinna eius virescente. Ventre et lateribus flavescentibus. A branchiis ad caudam lineae virides ducuntur. Pinnarum in ventre infimae caeruleae sunt. Quintus Gobionem flavum refert, hoc solo, quod [Orig: quòd] lineam albam ab oculis ad caudam ductam habeat, et maculis nigris, quibus Gobius aspersus est, careat, distinctus. Sextus quinto est similis, nisi quod [Orig: quòd] huic rostrum sit longius et aquilinum, et linea ab oculis ad caudam ducta caerulea. Septimus coloribus variis est insignis, dorso aureo, viridibus maculis consperso, ventre candicante, lineis rufis et tortuosis, nullo ordine dispositis notato, labris viridibus. Cauda et pinnis magna ex parte caeruleis. Branchiarum opercula purpureum quiddam habent. forte Scirrhis Wottoni. Octavus solis lineis in ventre sese intersecantibus ab isto distinguitur. Nono color est viridescens et flavus, linea aboculis ad caudam alba, cum multis aliis auri coloris confunditur et obliquatur. Decimus colore est viridi. Extrema operculi branchiarum et pinnarum ventris purpura sunt. Oculi sunt rufi; os parvum, venter ex albo flavescit. A Monspeliensibus. Menestrior, hoc est Tibicen vocatur. Undecimus inter Turdos maximus, ad Lupi magnitudinem accedit. Colore est rubricae, qua pro terra Armenia utuntur. multis nigris et magnis maculis respergitur. Ventre plumbei coloris. Duodecimo caput est caeruleum, dorsum virescens. Linea viridis et tenuis, a [Orig: à] branchiis ad caudam porrigitur, in extremitate macula rotunda insignis. Quem Gesnerus observavit, ita ab eodem describitur. Dorsum et laterum dimidia pars superior, fusci sunt coloris, maculis crebris, subnigris, variantibus. Lineae: Inter Saxatiles esse Galenus et Diocles nos docuere. Non quaelibet tamen Saxa amat, sed quae prope littora sita, musco et alga obducantur. nec longe [Orig: longè] ab hoc domicilio recedit. In Ponto cum Merula [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] desideratur. Non solis herbis vel alga vivere, sed interdum pisciculis, loliginibus, et aliis crustaceis pasci, Salvianus auctor est. Hieme aliorum saxatilium more latere aiunt. quo tempore etiam fetificant. A Merula specie non differre, hunc marem, illam feminam esse, inter Oppiani errores poni potest. Singulare idem [Note: Oppian. Halieut. l. 4. v. 240.] in eis coniugalis amoris exemplum, notat. Mortuo marito progressae de thalamis feminae, errant, communemque cum iisdem mortem oppetunt. Carnem habent mollem, teneram ac friabilem, ut Galenus prodidit. Trallianus cibum fasti dientibus eum commendat, et Ptisannam marinam vocat. Platina quovis modo coqui, sed assum sinapum requirere scribit.
[Note: TAB. XIII. 12.] PAvo piscis, quem Salviano debemus, cuius et [Note: Ambros. Hexam.] Ambrosius et Isidorus Hispalensis meminere, diversus est a [Orig: à] Pavone [Note: Philostratus l. 3. de vita Apoll.] Philostrati, qui in Phaside Indiae flumine reperitur, et caeruleas quasdam cristas, squamas versicolores, caudamque auream in quamcumque voluerit partem versatilem, habet. Romae Papagalo, a [Orig: à] Lusitanis Budia vocatur. Bilibris saepe [Orig: saepè] est, ad cubiti mensuram perraro [Orig: perrarò] ascendit. figura corporis, lacustri Tincae absimilis non est. Squamvis latis tegitur, et variis coloribus depictus est. Corpus enim fere [Orig: ferè] totum, inaequali varietate viret. Ventris pars posterior viret ex albo, anterior ex albo livet. dorsum et cauda, ex viridi nigricant. latera ex viridi partim flavescunt, partim livent. Caput quod crassum est ex caeruleo viret, maculis
quam plurimis rubentibus, nonnullisque caeruleis piscem totum nulla habita ordinis ratione pingentibus. Rostrum extensum, sed non acutum. Labia crassissima, quorum superius duplex apparet. Oculos magnos et aureos. Branchias utrinque quaternas, et iuxta eas pinnas latas et rotundas, duasque alias minus latas in ventre. In dorso unasatis longa erigitur, cuius anterior pars stricta et aculeis munita est: posterior latior et aculeorum expers. A podice, qui in medio fere [Orig: ferè] ventre una quoque, duobus aut tribus innixa aculeis, perimum ventrem ad caudam explicatur. Cauda in unam pinnam latam ac fere [Orig: ferè] rotundam violaceam et maculis atque lineolis plurimis caeruleos insignitam desinit. Interiora si spectemus, ventriculum habet magnum, appendices multas, intestina ampla, hepar subalbidum, cui fellis vesicula haeret. Lienem subatrum. Victus ipsi praeter algam, et alia marina excrementa, pisciculi. Solitarius est, et saepe singuli capiuntur. Verno inprimis et autumnali tempore, forte [Orig: fortè] quod aestate ab caloris, hieme ob frigoris impatientiam lateant. Ignobilis inter cibos censetur.
[Note: TAB. XII. 13. Aldrovand. de Piscib. l. 1. c. 5.] LEPRAS seu Psorus, quod iisdem praeditus sit suggillationibus quibus qui lepra et psora laborant, sic ut nonnullis, sed metuo neperperam videtur dictus, Lelepris Latinis, si vera prodit Rondeletius dicitur. Ex Turdorum est genere. Vix ad dodrantem in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem et amplius in Oceano excedat. Totum corpus habet maculis nunc cancellatis, nunc rectis, nunc in obliquum sparsis variaegatum. Squamas ad oram rubore suffusas, latas. Caput non ita multis coloribus cancellatum, quod lineas hinc inde ductas, ex caeruleo, viridi, ac rubro mistas, ostendit. Oculos parvos, rotundes: iridem oculorum aeri [Orig: aëri] similem, quam si quando in gyrum contorqueat, cyaneum, deinde aureum, tandem argenteum circulum in crystallini coloris fulgorem referre conspicias. Os ipsi parvum, dentes albi, acuti. Maxilla superior tubi in modum cranio infarcitur, ut pene [Orig: penè] duo labia carnosa esse credas: lingua alba et pene [Orig: penè] soluta. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre ano vicinam. Omnes pinnae transparentes sunt, molles, leves, rubro, caeruleo, viridi, et aliis coloribus maculatae Linea quae piscibus utrinque latera dividit, nequaquam in hoc pisce recta procedit, sed a [Orig: à] superiori branchiae angulo arcuata, secundum tergus deducta est: mox ubi tergoris pinna desinit, illuc quidem linea reflectitur, et arcuatur, deinde recta [Orig: rectà] per mediam caudam defertur. Quantum ad internas partes peritoneum habet album, hepar ex pallido lacteum, ad sinistram magis protensum, tribus lobis, uno tantum longo duobus brevibus, constans. Lienem planum, oblongum, minoris digiti magnitudine, rubrum. Intestina eiusdem capacitatis, ut proprie [Orig: propriè] stomachus in eo videri non possit, semel a [Orig: à] stomacho ad anum revoluta, multisque omentis obducta. Lactes copiosas, et vulvam bicornem. Hanc ex Bellonio, qui eundem cum Marzapani dici credit, forte [Orig: fortè] quod aeque [Orig: aequè] in deliciis ob carnis suavitatem appetatur, ac panis Martius [Note: TAB. XIV. 1.] vulgo [Orig: vulgò] dictus. Est tamen alius Marz apanis piscis, qui Rosa dicitur, et totus maxime [Orig: maximè] in dorsorubet, minus in ventre.
[Note: TAB. XIV. 2.] MErula, Oppiani interpreti et Apicio Merulus, Plinio medico prodente Bellonio Piscis Aspratilis, Venetis Tinca marina, Graecis ko/ssifos et ko/ttufos dicitur. De illius colore dissertiunt auctores. Numenius apud Athenaeum [Note: Athen. l. 7.] Nigram cognominat. Oppianus a)iqw/na. Varinus melano/stikton, vocant. Salviano et Rondeletio ex colore Indico et caeruleo nigricant. Hic et sexu distinguit. in mare, colorem ad violaceum magis accedere, feminae ex vario nigrescere,
scribens. idem colorem Indicum aut purpureum exsaturatum nigrum ab antiquis vocari, quod purpuram nigram. Circaeam flore nigro, qui tamen purpureus est, aut Indicus, prodidit. invenitur et quoddam genus dorso nigro, ventre Indico, quibusdam partibus caeruleis. [Note: Aldrov. l. 1. de Piscib. c. 6.] Aldrovandus totum viridem exhibet. Virentem et Ovidius reliquit. Colorem mutare apud [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 28.] Aelianum legimus. Omnes in eo conveniunt Tincas figura corporis referre, et squamas latiores quam Turdum, vertebras dorsi valde [Orig: valdè] erectas habere. Hoc unum in eius Anatomia dignum occurrit, quod cum hepar habeat album, in duos lobos grandes divisum: fel tamen exserat tenui vasculo inclusum, et revolutionibus duplicatum, cuius longitudo est sesquipedalis. Quim Aldrovandus describit, magis in cauda, obscurius in dorso virescit. pinnarum extremitates caeruleas, branchiarum opercula in fine rubentia habet. Oculorum pupillam circulus ruber, rubrum caeruleus ambit. Inter Saxatiles inque Petris stabulantes ab [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 15.] Aristotele et [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Plinio referri certum est, quibus et [Note: Columel. de R. R. l. 8. c. 16.] alii accedunt. Pontum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] tamen non intrant. Vescuntur iisdem quibus Turdi. Comestum vero [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 15.] primo tentant et premunt, mox iacere sinunt. ubi non palpitare viderint, devorant. Generationem [Note: Aelian. H. A. i. 1. c. 14.] quod spectat, marium [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 14.] quisque cum multis congreditur feminis. Medicam aut Persicam vitam agere diceres. Zelotypia semper vehementer laborant mares, cum partus tempora instant maxime [Orig: maximè] . Feminis domi quiescentibus, incubant quasi illi foribus, ne insidiae tendantur. sub crepusculum vespertinum (nocte fieri scribit [Note: Oppian. Halieut. l. 4. v. 190.] Oppianus) intermissa custodia, cibum exquirunt. solae coniugum quae sunt intus, algas in cavernis et circum petras ad victum reperiunt. Mortuo mare, foras egrediuntur, quae semper antea domi manebant, feminç. Impetuntur a [Orig: à] Squilla. ideo piscatores, cum eos feminas observare vident, Squillam vivam hamo affixam demittunt. Merulus, dum se de illo ulturum sperat, arripit, sic capitur, et exigui animi voluptas fit ultio.
[Note: TAB. XIV. 3.] *i*ouli\s2 piscis Synesio i)oulos, Hermippo Smyrnaeo Hicca, quo nomine Hermolaus Sturionem intelligi arbitrabatur, aliis Iurella, et Iura, dicitur. Quia non una ipsorum species, ideo in descriptione variari, non mirum. Rondeletio digiti non excedit magnitudinem. Varius est, dorso violaceo. Squamis tegitur parvis pinnarum numero, situ, labiis, dentibus recurvis, cauda, aliis saxatilibus est similis. A capite ad caudam subauream lineam ductam habet, hinc inde rostri modo dentatam, cui pars quae subest colore est caeruleo, ventre candido flavescente. Bellonius addit, corpore esse gracili et oblongo; tanto in tergore colorum varietate, ut in eo iridem utrimque depictam videas. Squamis tenuissimis, multorum colorum, super quibus ductae lineae rectae, caeruleae, virides, melinae, rubrae ac fuscae apparent, contegi. Caudam rotundam habere. Salviani descriptio ista est. Iulis rostro est acuto, etc. Saxatilibus accenseri ex Oppiano [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 124.] colligimus. Antipoli et in toto Ligustico sinu frequentissimum esse nec Adriatico mari infrequentem Rondeletius prodidit. Vescuntur minoribus pisciculis, et eorum inopia, alga. Voraces Numenius testatur. Singulares in saxis vivere prodidit cum Salviano Bellonius, gregales facit [Note: Aristot. H. A. l. 9.] Aristoteles. Cavent sibi ab hamo, haud tamen escam saepe [Orig: saepè] praeripiunt. Os veneno refertum habere, et in piscatu urinatores et piscatores pertinacissime [Orig: pertinacissimè] persequi, eorumque sanguinem appetere, [Note: Oppian. Halieut. l. 2. v. 434.] clare [Orig: clarè] ab Oppiano et [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 44.] Aeliano affirmatur. Laevia, quae in adversum Aldrovandus protulit. Aegris in albo iure elixari, sanis in sartagine frigi et assari prodidit Salvianus, forte [Orig: fortè] si caput
amputatum. Ius alvum emollire apud Dioscoridem; urinas apud [Note: Dioscor. in facile parabil.] Plinium reperio.
[Note: TAB. XIV. 4.] Phycis, qui forte a [Orig: à] Phycene solo sexu differt, Fuca Theodoro, dicitur. Nostri temporis Graeci Phycida, ut Gellius ait, Phocida, ut Rondeletius, Phyceam ut Massarias, Pephy catismenam ut Hermolaus, Lampianam ut Bellonius, appellant. Nomen, quod in musco marino (fu/kos bru/on e)ruqro\n qala/ssion Neophyto et aliis) nidificet, invenisse creditur. Idem est cum Tinca marina et pisce Ficu, Romae vocato. (nomen huic quod passi ficus instar, carnis sit mollissimae et succiplena) Rondeletio refragatur Salvianus, et illum ipsum esse, qui ob magnam cum Perca marina similitudinem Percia dicitur, contendit: nec abludit Aldrovandus. Sane aeque repando est uterque tergore, color idem est. Rostro acuto et extento, pinnarum situ, numero, et figura conveniunt. Non credendum tamen eosdem prorsus esse. Caput crassius Phycidi os maius, maioribusque dentibus in superiore maxilla munitum. Venternon ita prominet. Pinnae parvis et ruffis maculis non insigniuntur. Lineis transversis nigricantibus, quibus Percae latera notantur, caret. In capite et branchiarum operculis, lineolae et puncta quaedam caerulea, conspiciuntur. Marem nigriorem et squamis amplioribus dixit [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 13.] Aristoteles, sed nec idem perpetuo color. Verno tempore satur, reliquis dilutior videtur. Quod a)kantostefh= apud Athenaeum dicit, de aculeis quibus dorsi vel imi ventris spinae horrent intellexisse, dicendum est. quia numquam palmi magnitudinem excedunt, ideo fnki/dia ab Aristotele dicuntur. Bellonius non unum genus esse ostendit. Vidisse enim se fuscos, rubentes, virides, polu/xroas2 testatur. Addit, omnes pinnam tergoris continuam, duodecim aculeis, munitam, rursus ad branchiarum latera utrinque unam, et sub ventre duas, quarum singulae squamis tegantur latis, firmis, saepe uliginosis, gerere, dentes insuperiori maxilla utrinque ad latus unum vel duos videri; in inferiore plures; retro in maxillis molares multos. Omnibus lacteum est iecur, ad sinistrum magis extensum, fel lateri dextro, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum, incumbit. Inter saxatiles Aristoteles, Plinius et Diocles posuere. limenhtin Suidas vocat. et Ovidius inter littorales recenset. Luto, alga, et museo, quod [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 2.] ka/ulion, vocatur, vescuntur; et quamquam cetera abstineant carne: squillas tamen saepissime appetunt: Pariturae, Nidum [Note: Arist. H. A. l. 8. c. ult] ex alga sibi construunt, in eoque pariunt. Sic fetus contra tempestates tuentur. [Note: Plutar. dololert. animal.] Bis anno parere [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 13.] Aristoteles auctor est, Eunuchos apud Oppianum dici falsum. Cynaedum enim piscem illis verbis verecundo circumscribit. Laudantur a [Orig: à] Xenocrate in cibis, Diphilo etiam a(palw/tata i)xqu/dia kai\ e)u/fqarta, tenerae carnis pisciculi, ac faciles concoctu, dicuntur. Sed et [Note: Hippoc. 2. de vict. rations.] Hippocrates inter raram et levem carnem habentes recenset, eumque viri mulierosi, seu a)ndro\s2 _ qhlu/fronos, e)pwnimi/hn et cognomentum a [Orig: à] piscatoribus ferre, innuit. Recensentur et in Cotyis Thracum Reges convivio. hodie procerum patinas raro implent.
[Note: TAB. XIV 5. 6. etc. Aldrovand. de Piscib. l. 1. c. 9.] PHycidi PERCAM, quae Graecis pe/rkh, Dioscoridi et Paulo Aeginetae perki\s2, licet Plinius in piscium catalogo pro diversis habuisse videatur, dicitur, et nomen a [Orig: à] colore, quem Graeci perko\n dicunt, fortita est, propter similitudinem de qua superius subiungemus. Nota ipsi cum paucissimis piscibus communis, quod transversis per tergus lineis conspergatur. Propter istam varietatem Aristoteli est. grammapoi/kilos, ut apud Athenaeum invenies, quod eadem vivida,
[Illustration: Marzapanus.
]
[Illustration: Merula. Mer Amsel. Amselfisch.
]
[Illustration: Iulis. Meer Iunckerlem.
]
[Illustration: Fuca. Phicis. Meer Egle.
]
[Illustration: Perta Marina. Meer Bersich.
]
[Illustration: Perca Marina.
]
[Illustration: Perca
]
[Illustration: Perca Marina. Meer Bersich.
]
[Illustration: Perca.
]
[Illustration: Channe. Hiahila.
]
[Illustration: Canadella. Kleiner ginfisch.
]
[Illustration: Channe. Gin fisch Ginmaul.
]
[Illustration: Hepatus.
]
[Illustration: Hepatus leber Brasmen.
]
[Illustration: Melanurus. Brand Brasmen ein ander art.
]
[Illustration: Melanderinus Das erste geschlecht der brant brasmen.
]
a)nqe/s1ixrws2 Matroni Parodo dicitur. Duo vero ipsius sunt genera, Fluviatile nempe, de quo postea, et Marinum. Marina numquam ad eam ad quam fluviatlis magnitudinem excrescit. Ex colore veluti sanguineo nigricat, et unam duntaxat eandemque continuam pinnam in tergore habet. Squamis tegitur parvis. Venter livet, latera purpurant. tergus ex flavo nigricat. Aldrovandus tres proponit. Primae caput, pennae, cauda ex rubro flavescunt, seu potius aureo perfunduntur. Supremum dorsum ferrugineum est, deinceps flavescit, mox per latera et ventrem albicat quidem, ceterum maculae amethistinae albedinem operiunt. Pinnarum tergoris nervi argenteo colore, reliquarum et caudae aureo perfunduntur Lineae transversales quae a [Orig: à] dorso per latera descendunt, ad instar labentis ex alto aquae, argento emicant. Os habet intus album, labra rubicunda. Altera, quae Maioris nomine venit, rostro intus et extrarubet, in ambrtu flavescit. Tergus ruffescit. latera et venter albicant. Squamarum extremitates rubent. dorsi pinna tota, et tota fere in extremo crocea. qua Uropygio haeret, dorso concolor est. Branchiarum opercula flava, latis vermiculatisque lineis cineritiis conspersis suggillantur. Tertia insigniter dentata est. Tergus et caput ex cinereo flavescunt. Pennae et cauda nigricant. Latera caerulea. Venter ad amethistinum inclinat. Lineae laterales obscure [Orig: obscurè] rubescunt, quae vero a [Orig: à] branchiis ad caudam feruntur, in dorso rufae sunt, reliquae virides. Degit [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 121.] circa muscosa et algosa saxa. Ad littora Oceani Germanici dum, reperiri Albertus scribit, de petrosis duntaxat et asperis id intellexisse credendus est. Saxatilem esse ex Galeno, Plinio, [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 121.] Oppiano, et Diocle clarum est. Carnibus vescitur. Tam max quam femina saxatilium more hieme conditur, quo tempore [Note: Arist. H. A. l. 8. c 15.] quoque fetificat, Marsilius Ficinus celerrimi cursus esse prodidit, In cibis salubritatis laude resplendet, hinc proverbium vetus [Note: Zenob. Diogenian. et Suida.] a)/nti\perki=s2 s1korpi/on, cum optima post habentur: sed saporis insulsi gratia reicitur. Plinius in Medicina in venisse usum testatur. Nam [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32.c. 9.] cinerem e [Orig: è] capite salsae, addito melle, verendorum pustulas discutere, eundem admixto sale, cunila et oleo vulvae mederi, et suffitione seeundas extrahere prodidit.
[Note: TAB. XIV 10. 11. 12.] CHANNE Graecis xa/nnh si femina, [Note: Aldrov. d. Piscib. l. 1. c. 9.] xa/nnos si mas, dicitur: (xa/nnos et xa/nnh corruptum esse videtur) quibuldam Hiatula ab hiando nomen indi tum habet, non quod moriens tantum hiet, ut Bellonius credidit, sed quod mandibulasita constitutas habeat, et perpetuo hiare videatur. hinc Epicharmus megaloxa/mmonas2 vocavit. A Speusippo Percae et Phycidi ob colorum varietatem confertur. Unde Aristoteles citante Athenaeo, poikile/ruqron mh/lainan, et poiklo/xrammon appellavit. De figura nihil apud veteres occurrit. Tantam ei cum Perca similitudinem tribuit Bellonius, ut pisces pene eosdem esse credas, et pro iisdem vendantur. Salvianus rostri acumine, pinnarum situ. numero, et figura, oculis, branchiis, cauda, atque pictorato corpore, Percae et Phycidi similem Channen prodidit mediocritate oris, paruitate dentium, tenuitate capitis, exiguitate Squamarum ovata totius corporis flgura, Percae. Colorum varietate, inferiore maxilla, et branchiarum aculeis, manifeste [Orig: manifestè] ab utroque distinguitur. Tergus Channae ex rubro minus quam illarum nigricat. Venter et latera violacea quodam albedine notata sunt. Pinna dorsi flavet, quae vero in imo ventre est, et cauda, rusis maculis insignitur. Ab ore per branchiarum opercula et latera, rubrae quaedam lineae, neque aequalis latitudinis, neque aequis distinctae intervallis usque fere ad caudam
deducuntur. Maxilla inferior non solum rubet, sed superiore etiam prominentior est, ideo perpetuo hiare videntur. In posteriore branchiarum operculi parte duo sunt aculei abli et acutissimi, non magni tamen, quibus Phycides et Percae destituuntur. Ventriculum et intestina ampla habet, hepar subalbidum. lienem subrubrum. Calculos in capite gerit, quod ex Bellonio habemus. Locum ipsi in pelago [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13.] Aristoteles assignavit; sed [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 124.] Oppianus in saxosis degere docuit. nec piscatorum experientia abludit. Sola carne [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] vescitur carcinis inprimis, et dum per impetum pisces insectatur, saepe in os ventriculus [Note: Galen. de Natur. facult. l. 3.] procidit. Sexus discrimen [Note: Arist. H. A. l. 6. c 13. et l. 4. c. 11 Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 16.] ambiguum in eis. Omnes enim vuluas habere traduntur. et omnes ovis capiuntur gravidae. Rem se ita habere, ex plurimarum sectione Rondeletius didicit, inusitatumque hunc conceptum plurimae horum piscium fecunditati adscribendum retur. Mare ova perficit, et vice maris fungitur. DE CANDELLA, (sic Martegue stagni accolis vocatur) sic Bellonius. Ligusico mari cognitissima Canadclla elegantem ac varium habet colorem, etc.
[Note: TAB. XIV. 13. 14.] PIscem qui Graecis a [Orig: à] colore et magnitudine hepatis Hepatus, a [Orig: à] colore rutilo et subobscuro lebi/as2 vocatur, Hermolaus iecur marinum, Gaza iecorinum, Galeni interpres iecorarium nominat. Diversum ab Hepato Aeliani, pisce [Note: Aelian. H. A. l. 15. c. 17.] brevi et oculis conniventibus, cuius pupillae ad cyanaeum colorem accedunt, sequentia ostendent, Anille, qui e)n toi=s2 mo/xois2 th=s2 qalh/tth, [Note: Aelian. H. A. l. 9. c. 38.] habitat, quia ad natandum, quamvis magnus, segnis, circa latibula sua duntaxat volutatur, idem sit, affirmari vix potest. Descriptionem si spectes, Phagrum [Note: Athen. l. 3. et l. 7.] Erythrinum et Hepatum pro similibus posuere veteres; sed illum rostro breviorem, serratis dentibus, colore nigro, oculis habita totius ratione maioribus, cauda macula nigra insigni, corde trigono, eodemque quod de suprema forte parte, quam a)ulo=n fleboneurw/da vocat Aristoteles, sumendum est, nisi de hepate potius id dici debeat, albo, felle nullo, additum: nec omissum calculos in capite gerere, solitarium esse, et paucas ventriculi [Note: Aristot. H. A. l. 2. c. 17.] appendices habere. Haenotae an Belloniano, qui Gesnero describente. Piscis est undequaque ferme [Orig: fermè] rubicundus, circa ventrem albicat. in dorso dimidia sui posteriore parte tribus maculis atris notatur, ultima caudam attingente ad dente Bellonio. Squamis integitur asperis. Dentes habet quam phycidis obtusiores, qui pectinatim coeant. Calculos in capite gerit, penes lectorem sit iudicium. Aldrovandus hunc cuius icon apponitur, ponit, et Rondeletii Hepatum, qui modernis Graecis dei/puros, verum Hepatum esse opinatur. Et sane piscis est Pagro similis, oculis maioribus, quam pro ratione corporis ut Melanurus; colore obscuro seu ex caeruleo nigrescente, pinnarum numero, situ aculeisque Pagro similis, latiore maioreque cauda, in qua maculam Melanuri instar nigram habet. Dentes ipsi non lati sed rotundi et serrati, Branchiae utrique quaternae, ventriculus cum appendicibus quatuor magnus. lntestina tenuia, hepar album sine felle, cor angulatum, in cerebro lapides duo. Verbo, optime cum illo quem ex veteribus descripsimus congruit, Moribus videtur esse insulsis, et parum ad vindictam pronus, quod apud Athenaeum facete Eubulus innuit. Carnis in medio durae et mollis esse, apud [Note: Galen. l. 3. de Alin. facit.] Galenum legimus. Frixi et pauco sale aspersi in cibo sunt sua vissimi. Hepar tritum et emplastri modo impostum, omnem tumorem et podagram sanare mentitur Kiranides.
[Note: TAB. XIV. 15. 16.] MELANURUS a [Orig: à] nigredine caudae quasi Nigricaudam voces, ita dicitur, falso oculatum Gaza appellavit, quia tamquam diversi pisces a [Orig: à] Plinio ponuntur. An Plauti Ophtamiam recte dixeris, quod Rondeletius fecit, iudicio Tuo relinquo. melano/grammon et polu/grammon [Note: Athen. l. 7.] Athenaeus dixit, quod nigrae lineae latera eius pingant. Hicesius Sargo similem seu corporis figuram, seu nigram caudae notam spectes, fecit: sed haec et in sparo, qui o)r)r(opigo/siktos, invenitur. Palmi magnitudinem aliquando superat, nec amplius quam unam vel sesquilibram pendit. Squamis tegitur, latis, nec facile decidius. Os habet parvum, dentibus parvis minutum. Oculos secundum corporis proportionem maximos ex caeruleo nigrescentes, pinnarum numero, situ, et figura, branchiis, et cauda cum Aurata convenit, haec latam ac nigerrimam notam habet, latera lineis nigricantibus a [Orig: à] branchiis ad caudam deductis pinguntur. Ventre est subalbido: dorso ex caeruleo nigricante. Quantum ad interranea Hepar habet magnum, ex quo fellis folliculus pendet. Ventriculum medium. Cor angulatum, inventre vesicam aere plenam, crassam, et densam. Quem Aldrovandus depinxit, et cuius hic Iconem damus, totus ex caeruleo amethistinoque nigricat, praeter squamarum extremitates et extimum oculorum circulum, caudaeque initium, quae auro resplendent, pinnae nigricant. Uropygium supinum candicat, pronum intense violaceum, et velut nigram maculam constituit, Vescitur, prope littora in arenosis locis [Note: Columella R. R. l. 16.] algae. Ideo vix vere saxatilis dicitur. Aelianus [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 17.] varias incolere sedes tradit. Bellonius in Oceano Gallico perrarum, in Mediterraneo frequentissimum. Iovius Romae raro videri, saepe Neapoli prodidere. Tempestate fervente [Note: Aelian. H. A. l. 1. c 41.] cibis quos e [Orig: è] saxis eruunt vivunt, et abiectissima quoque, quae alii pisces nisi urgente fame non attingerent, sectantur; sereno mari in solo sabulo pabulum inquirunt, imo quia vagabundi pisces sunt, non uno solo pabulo contentos esse verisimile est, Sane in [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] Stabiana Campaniae ad Herculis petram Melanuri in mare panem abiectum rapiunt. Timidissimos esse piscatores testantur, [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 41.] hinc a)dra/nees2 [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 98.] Oppiano. Neque nassa capiuntur. nec ad eum accedunt. Mari quieto, in ima eius sede ad petras et algas quiescunt, quocumque tandem tegumento protecti, fluctuante, ceteris ob impetum descendentibus, ad petras adnatant, et spumam ad sui tutelam tum sufficere, ac si natura edocuisset, nec tentari iratum a [Orig: à] piscatoribus mare, arbitrantur. Hepate tamen caprillo, et massa ex pane et caseo facta capi, Tarentino et [Note: Oppian. Haleut. l. 3. v. 459.] Oppiano debemus.
Laudaturin cibo a [Orig: à] Xenocrate, cui Hicesius [Note: Athen. l. 7. Dipn.] accedit: a [Orig: à] Matrone Parodo reicitur, illi forte si alga viscatur, huic si coeno et sordidis maris excrementis.
[Note: TAB. XV. 1. 2. 3] ALPHESTES piscis ab inveniendo, nescio quare dictus, Cynaedus quoque quasi praeposterae libidinis studiosus (fama est [Note: Athen. l. 7.] semper binos capi, et alterum alteri ad caudam comitem videri) vocatur.
In Descriptione variatur ab auctoribus si calorem secteris. Veteres omnino cerei coloris, purpurascentes tamen, quibusdam in partibus faciunt. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c 112] Plinius solos piscium luteos esse testatur. Apud Rondoletium et Bellonium corpore est Pagro strictiore, figura Moenis similis, pedali magnitudine, dentibus serratis caninis similibus, dorso purpureo, ceteris partibus luteis, squamis in gyrum crenatis, multa scabritie horrentibus, A cervice ad caudam spinas tenui membrana connexas, unde mona/kanqos, habet.
Aldrovandus Cinaedum totum fere Pagri modo rubentem, et aureis, argenteisque maculis exiguis,
rotundis respersum, quam Illyrici Sebenicenses Cagnizam quasi Catullientem vocant, profert: dat tamen et alium tergore amethistino, lateribus fere [Orig: ferè] caetuleis, ventre candicante punctis caeruleis notato, pinnis tergoris et retro anum viridentibus, illa etiam maculis rotundis viridibus insignita, Ceterae pinnae et cauda ex aureo rubescunt.
Rondeletii Cinaedo similis est ille qui Venetis Brasavola, Lusitanis Salmoneta vocatur. Rufus est toto corpore, cauda lutea maculis fuscis distincta, extremitate aequali non arcuata. Maculae nigrae ad pinnarum, quae luteae sunt, iuxta branchias initia habentur. Linea ruffa a [Orig: à] branchiis ad caudam tendit, punctis intercepta nigris. De natura alphestis nihil plane [Orig: planè] occurrit, Rondeletius carne et substantia eadem cum saxatilibus esse dicit, tenera nimirum molli, et minime glutinosa.
[Note: TAB. XV. 4. 5. 6.] COracinus, Gaze, Corvulus et Gracculus, Salviano Corvinus, Ausonio [Note: Auson. Epist. 4.] Corvus, Tarentino forte korakina\s2 seu a [Orig: à] colore nigro, ut Oppiano [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 139.] placet, qui apud Vitruvium Coracinus; seu quod ta\s2 ko/ras2 ki/nei, quod pupillas moveat, ut Athenaeo [Note: Athen. Dipn. l. 7.] visum est, nomen sortitus videtur, nisi forte iliud amnico, hoc marino magis conveniat. An idem s1ape/rdhs2, platis2ako\s2, Nili accolis pe/lth, Alexandrinis h(mi/nhos, quod Rondeletius voluit, dictus sit; an vero, quod Aldrovando probatur, Saperdae nomen Coracino amnico Platistaci eidem profecte aetatis, Peltae et Hemineri, [Note: d. Arist. H. A. l. 5. c. 9.] Nilotico duntaxat sit proprium, in dubio relinquo. *mu/llon, non esse Dorionis apud Athenaeum verba ostendunt.
In eo ponitur a [Orig: à] Rondeletio censu, qui mare simul et flumina frequentant: quod et apud [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 3. 2. c. 5.] Plinium, [Note: Athen. l. 8.] Athenaeum, et [Note: Strabo. Geogr. l. 17.] Strabonem inveniri credit, sed quia saxatilem esse ab [Note: Oppian. d. l.] Oppiano et Aristotele proditum, et excitatis auctoribus Coracinum duntaxat in Nilo esse; quin quod apud Plinium legitur, Nilo peculiare, colligitur; nec ullum piscem ex mari in Nilum ascendere propter Crocodilorum metum, praeter Mugilem, Alosam, et Delphinum Strabo affirmat, duo potius Coracini ut Percae genera dari credendum est, quam easdem anni et mari communes. Et sane multos in Maeotide palude degere et Dorione: plurimos in lacu non procul Oceano e monte inferioris Mauritaniae originem trahente stagnante, quam Nilidem vocant, ac Nili ortum credunt, ex Plinio discimus.
Quis veterum genuinus Coracinus sit, haud tuto affirmari potest. Speusippus Melanuro similem, dixit. Aristophanes ob alarum nigredinem melanpte/rugon, Numenius ob varietatem linearum a)io/lhn vocavit, a recentioribus quoque diversimode describitur. Bellonius pro eo piscem mari et fluminibus communem ex Glaucorum genere, Pesce Scarpa Comensibus nominatum, obtrusit. Rondeletius suum ita describit. Coracinus piscis est marinus etc. Salvianus duplicem dedit. Prior qui Romae simpliciter Corvo et Corvetto dicitur, rostrum habet breve et tetusum. Os etc. Alter, qui Corvo de Fortiera Romae, Niger, iure merito, ut prior albus, quia multo minus nigricat, censendus est. Rostro, ore, Capite, oculis, pinnis, cauda, totius corporis figura, et interaneis omnibus cum priore convenit; in eo discrepat, quod totus fere nigricet, aculeum, cui ani pinna inhaeret, maiorem et validiorem habet. Pedalem magnitudinem numquam superat, et saporis suavitate, carnisque teneritudine inferior est. Gesnerus Corvulum colore rubro depinxit.
Inter [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 2.] gregalesponuntur Coracini: hieme [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 15.] latent, nec nisi statis diebus, iisque semper capiuntur, quod et Rondeletius affirmat, Numquam messe Tritici pariunt, sed autumno fetificant inter algas; longo
temporis spatio uterum ferunt, et inter minora [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 10] genera piscium celerrimo incremento perficiuntur. Anno squalente melius valere, quia per siccitatem tepor accidit, ab [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 19. Pallad. R. R. l. 4. Tit. 10.] Aristot. proditum est.
An adversus arborum formicas polleant, quod ex Palladio Caelius l Rhodiginus, qui pro Coracina pice, Coracinum piscem legi debere ait, affirmat, ignoro. Rodeletium certe experimentum fefellit, sed et huic, vero veterum Coracino fidem non tentasse, obicitur. Meliores sunt cum uterum [Note: Arist. H. A. l. 8. c. ult. l Rhudigin. antique Lect. l. 12.] gerunt. Nilotici marinis, elixis assi, praeferuntur. [Note: Athen. l. 7. Dipnos.] Hicesius, parum alere, facile excerni, succi esse mediocriter boni, dixit.
Usum in Medicina quod spectat, lapides in capite repertos calculos comminuere, vel pituitam ex qua calculi gignantur exsiccando vel pondere seu pellendo, idque sibi experientia cognitum, reliquit Rondeletius.
N. Corvuli iconem refert Tab. 2.
[Note: TAB. XV 7. 8. Athen. Dipn. l. 8.] EXOCAETUM, qui Adonis et Cirrhis, forte [Orig: fortè] et ki/r)r(a, et ki/r)r(ulos aliis, inter saxatiles esse Athenaeus testatur. Squamosus sit an laevis dubium. Nomen ob eo invenit, quod in littore seu sicco dormiat. Subruffum esse, corpore tereti, littoralis et pusilli Cestrei magnitudine, cui digitorum octo longitudo maxima est, pisciculo Hirco. (Moenam marem, quo tempore dat operam sobli hunc putat Casaubonus) praeter nigram sub alvo maculam quam Hirci barbam vocant, simillimum facit Athenaeus, [Note: Athen. Dipn. l. 1.] inque eodem a [Orig: à] branchiis in utraque corporis parte lineam albam uno continuo tractu ad caudam usque duci ad dit. Rondeletius sequentem Iconem pro Adonide posuit. Piscis vero est semipedali magnitudine, forma tereti u(popu)r)r(os secundum Athenaeum, secundum Oppianum canqo\s2, seu colore aureo, partibus quibusdam virescente, magis rubescente aliis. Corpore Moenis iam fetis aut Gobionibus similis Branchias habet parvas, a [Orig: à] branchiis ad caudam lineam candidam continuam.
Miratur eum Arcadia, tamen et in littore Monspelium stertentem, saepissime [Orig: saepissimè] vidit Rondeletius. Quod vero Exocoetum circa Clitorium vocalem et sine branchiis tradit [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9 c 19] Plinius, impossibile videtur, et habere ostendimus. Nec quicquam de istis [Note: Pausan. in Arcad.] Pausanius de vocalibus in Arcadia creditis duntaxat agit, et diversus ab Exocaeto marino fluvialis po/ikilos. Diutinae in sicco vitae; quod magna aeris copia aqua suffocari possit, ob rimae branchiarum angustiam non trahatur, causa, [Note: Rondelet. l. 4. de piscibus marinis c. 9. Plin. H. N. e l. 9. c. 19.] Rondeletio Propter eandem et Anguillas diutissime [Orig: diutissimè] etiam sub terra vivere, credit: sed, quia in aqua, quae frigidius elementum, sueti vivere pisces; et anguillae sine ea senis diebus [Note: Scalig. Ex. 273.] Aquilone spirante, qui frigidior ventus est, Austro paucioribus; reliqui diutius verno quam aestivo tempore vivunt; difficulter, nimia aeris frigidi attractione extra aquas laediposse pisces, persuadere poterit. Vide [Note: Scalig. Ex. 273.] Scaligerum.
[Note: TAB. XV. 9.] PIscis qui Graecis vulgo [Orig: vulgò] s1kua/ina, Xenocrati s1ki/as2, s1kiadh\s2 et s1kiadh=a. Graecis modernis s1ki/os, nonnullis mhlopo/poios, is alicubi Ovis marina, communiter Latinis Umbrina et Umbra, seu a [Orig: à] colore nigrescente, quam umbrosum Isidorus, luteum Ovidius vocat; seu a [Orig: à] lineis quibusdam obliquis a [Orig: à] [Note: Aldrov. de Piscib. l. l. 6. 17.] dorso descendentibus aureis et obscuris, quae aliarum apparent umbrae; seu quod dum movetur adumbrantem quendam oculis colorem iridis in morem rutilet; seu a [Orig: à] proverbiali ioco, quo s1ki/ai dicebantur, qui non vocati ad convivium veniebant, quasi multi convivas secuti essent, cum de hoc pisce edendum erat, dicitur.
Piscis est cetaceus, LX. plaerumque librarum, quatuor plus minus cubitos longus. Squamae eius veluti obliquae apparent, in Oceanonigriores et quasi opacae; in Mediterraneo argentei, aurei, atque interdum ab his varii coloris, iridem dum piscis agitur imitantur, quod Bellonius prodidit, Rondeletius ei lineas obliquas quasdam aureas, manifestas, alias aliarum veluti umbras attribuit. Aldrovando fere unicolor est, tota videlicet ferruginea, in dorso, supremo capite, pinnis, et cauda obscurioris coloris; in ventre, lateribus, et branchiarum ossibus dilutioris, quia ad amethistinum inclinat. Salviano, dum parva est argentea fere [Orig: ferè] tota apparet: maior facta, ventre argenteo, dorso vero [Orig: verò] et lateribus subliventibus ac veluti opacis conspicitur. Caput ex descriptione Salviani habet magnum: id dorso duas pinnas, quarum prior octonis aculeis, nullis altera munitur, ad branchias, quas quaternas utrinque habet, una utrinque enascitur; duaequealiae in ventre conspiciuntur, imo ab ano una alia haeret. Coracino tam similis est, ut ichtyopolae unum pro alio substituant, magnitudine differunt. Sed et pro Glauco supponitur, in eo diversus, quod dentesin oris ambitu raros, firmos, acutos, prominentes, terretes, caninis longiores, et graciliores, quae habeat; (negant habere Aldrovandus et Rondeletius) quorum superiores inferioribus maiores, sic maxillae inhaerent, ut ipsius pars esse videantur. De Verruca sub mento controversum: affirmant quidam habere, [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 19.] negant alii. Caudam in angulos veluti desinentem gerit, ut Scari et Iulides. Calculos in capite habet praegrendes, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. 6. 16.] quorum Aristoteles et Plinius meminere; ventriculum magnum et carnosum; intestina mediocria et pinguia; iecur pallidum, ex quo fellis vesica pendet. Lienem subatrum.
[Note: Columel. R. R. l. 8. c. 16.] Marinum piscem omnes fatentur, sed de loco non conveniunt, Arenosos gurgites melius eas pascere, Columella prodidit. Oppianus petraeam cognominat, et saxa herbosa incolere asserit, hisce et Galenus accedit.
Quia perraro plures capiuntur, solivaga potius quam gregalis esse creditur. carnivora et agilis, et propter lapides in capite frigoris impatiens. Dum caput recondidere, latere se totas Struthionum et Phasianorum [Note: Oppian. Halieut. l. 4.] instar, putant. Oppiani id fide asseritur. Cibos quod spectat. Inter nobiles ab Ennio, Epicharmo, et Numenio pisces numeratur. Romae inter sapidissimos, canicularum inprimis tempore censetur, et pari tum cum Siluris pretio venundari solet. Capita Triumviris rei Romanae conservatoribus dono dantur, de quo faceta est apud Iovium de I anusio historia. Apud Pictones ex aceto et caepis minutim concisis editur. Salvianus cum laeucophage comestam, caryophillis transfixam, ac verrubus aslatam laudat. Archestratus gulae suotempore procerum princeps, nobilem capitis condituram multis [Note: Galen. l. 3. de Alim.] carminibus expressit. De Carnis salubritate non conveniunt Auctores. Galenus Philotimum quod eas mollis carnis piscibus adnumerarit, reprehendit. Xenocrates bonum ex eo nec admodum copiosum sucum generari, et saporis esse iucundiscribit.
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] Invenit et in Medicina usum. Interanea et squamae combustae, pannos teste Plinio discutiunt. Lapides argento inclusi tamquam colicae amuletum gestantur. Non emptos, sed dono datos gestari debere, nugacis vulgi delirium est.
[Note: TAB. XV. 10.] GLAUCUS Bellonii pelagius est piscis, ex eorum qui plures patinas implent numero, Lutetiae invisus, Genuensibus frequens, apud quas Fegarus, utapud Venetos Corbetus, quasi Corvulus dicitur, Massiliensibus et Romanis nullo alio quam Umbrinae nomine venit. Ita de eo Bellonius.
[Illustration:
Alphestes Cinaedus. Steinfisch.
]
[Illustration:
Cinaedus Alphestes.
]
[Illustration:
Cinaedus alis
]
[Illustration:
Coracinus. Meer Rapp Saerapp.
]
[Illustration:
Coracinus. niger. Schwarzer Meer Rapp.
]
[Illustration:
Coracinus. minor.
]
[Illustration:
Ammocatus. Exocaetus Sandaal. Ammo Iites.
]
[Illustration:
Adonis Exocaetus Bellonii alandis adnumerarides.
]
[Illustration:
Unibra. Meer Schatten
]
[Illustration:
Glavaus. Meer Blauling.
]
[Illustration:
Gobius maior. gesn. Taganellus.
]
[Illustration:
Gobius minor. Kleiner Meer gropp.
]
[Illustration:
atus. Hornfisch Illeirnadel.
]
[Illustration:
Acus. alia Species. ein Ander Hornfisch. Meer Nadel.
]
[Illustration:
Acus minor. Kleiner Horenfisch.
]
[Illustration:
Acus. mator Meer Nadel der grossen.
]
[Illustration:
Acus alia Meer Nadel ein ander art.
]
[Illustration:
Anthias Rondelch: rond Kopff.
]
[Illustration:
Anthias Rand. asellis conformis
]
[Illustration:
Anthias prior.
]
[Illustration:
Anthias. serundus
]
[Illustration:
Anthias tertius.
]
[Illustration:
Anthias qunrtus. me ertrostel.
]
[Illustration:
Anthias Conger.
]
[Note: TAB. XV. 1. 2. 4. 5. 6. 7.] ANthiarum nomen omnibus piscibus latis imposuit Bellonius, sed male [Orig: malè] : nec idoneum testem habet; necomnes lati tam pulchri, ut vel Anthiae, vel Callichtydes, vel Callionymi dici possint. Ex squamosarum esse genere, dubium; a [Orig: à] cor poris floriditate nomen apud Graecos accepisse, certum. *a)ulwpi/an eundem ipse Aristoteles sacit. Athenaeo ku/llixqus2 et kalluw/numos dicitur, e)/llopa vocaverequidam, quo nomine et ille cui squamae contra aliorum piscium morem ad os versus tribuuntur, insigoitur: sacrum alii seu quod magnus sit, ut morbum comitialem, qui magnus est sacrum dicimus: seu quod quo loco Anthias est, ibinullam bestiam esse confessum sit, vocant. Hicesius lu/kon dici tradit, quod male [Orig: malè] in laeu=kon Rondeletius vertit. Hesychius enim i)xqu=n poio\n lu/xon appellari asserit. Quatuor ipsorum genera ab Oppiano ponuntur.
[Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 254.] *zantoi\ argennoi/te, to\ de\ tri/ton a(=ima kelainoi\. *a)/llous2 d) e)vo/pou)s2 te, kai\ a)ulwpou\s2 kaleu/s1in. Sunt flavae et niveae, sunt atro sanguine fuscae Euops atque Auceps alios hoc nomine dicunt.Totidem et rondeletius posuit; quorum vix aliquis, cum omnes dentati sunt, Anthiae vero [Orig: verò] Oppiano edentuli, probatur, Prior totus corpore et pinnis rubens, Pagri aut Cinaedi modo, ad imberbes Mullos referri po test. Alter Asellispecies est: quod neque salitus, neque vento siccatus, servari potest, vel calidiori in Gallia caelo, vel occultae qualitati adscribendum est. Tertium ad Turdos pertinere stellulae, quas in pinna ad anum gerit, et corporisforma testantur. Oculos habet magnos, rotundos, purpureos, et rubros. Podicem magnum e [Orig: è] quo intestinum rubro viridique distinctum excidit. Prb quarto, (huius generis Oppianus e)vo/pous2kai\ a)ulwpou\s2 vocat, id est e)vofqa/lmous2 et dpimh/keis2 kata to=us o)fqalmou\s2, ut [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 17.] Scholiastesmeus exponit, Aelianus cetacei generis et ore robusto facit,) squamosus et latus piscis, quem ex eo, quod supercilia oculos ambiant, Aulopiam esse colligas, ponitur. Aldrocandus quatuor quoque Anthiarum nomine e [Orig: è] diversis locis sibi missos ponit, sed pro iis non obtrudit. [Note: Aldrovand. de Piscibus l. 1. 6. 19.] Primi venter totus argenteis squamis resplendet: lateribus aureae intermiscentur. In dorso, quod fuliginosum, unica tantum pinna duodecim armata aculeis visitur, ventris pinnae ad castaneum verguni. Branchiarum opercula exaureo et violaceo variant. Labrum inferius tum intus, tum foris ex flavo virescit, quod peculiaris notae loco esse potest. Alter toto dorso pininis duabus dorsi et quae retro anum est, viret. Vertice capitis aterrimo, cervice et labro inferiore interna parte purpurascentibus. Ossibus branchiarum auro resplendentibus, ventre toto argenteo purpura permixto. Tertius tam amplis violaceis toto corpore variegatur, ut violaceus quasi totus videatur. Pinnarum numero cum superioribus convenit, quae ad branchias, vergunt ad violaceum, et in extremo roseae sunt. Iris oculorum et mentum roseo sanguineove colore, specificam et ob quam folam dignosci potest notam, in eo constituunt. Quarto inusitata est oculorum ac praesertim pupillae magnitudo et pulchritudo: iridem ex aureo roseoque permixtam habet. In dapite retro oculos, cervice, et ad branchias, amethistin, oaureo, argenteo, caeruleoque variat. Labrum superius habet viride, inferius caeruleum: linguam maximam candicantem. Ventrem primum viridem, dein argento et auro ad podicem usque splendentem, ad caudam usque roseum et sanguineum. Locus Anthiis in faxis, quae tamen aliquando, cum a)dhfa/gos oi)=stros e)lau/nei, deserunt. *ana/gkh dh/pou to\n xw=ron a)/qhron ei)=nai, [Note: Aelian. Hist. Animal. l. 8. c. 28.] locum absque bellicis esse ubi habitant: quod forte [Orig: fortè] inter fu/s1ews2 a)po/r)r(hta reputandum est. Unde
sacri, utsuperius dictum dicuntur. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 59.] Cum unum hamo teneri vident, lineam secare asperitate dorsiforte [Orig: dorsifortè] , traduntur, eo qui tenetur extendente, ut secari possit. Capti o)/ikpston ei)/s1iqeama/twn, kai\ a)poqnh/s1kontes2 e(autou\s2 e)oi/kas1in qrhnei=n kai\ tropo\n pna\ i(kete/vein. [Note: Aelian. H. A. l. 12. c. 47.] miser abile praebent spectaculum et mortem suam lugere, et quodammodo supplicare videntur.
De ipsorum capiendi modo ita Plinius. De Anthia pisce sileri convenit, quae plerosque adver to credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae scopuli maris ante promontorium sitas, ibi frequens hic piscis et celeriter, etc: Censentur ab Eustathio inter eos pisces, qui a)ntrwpe/fagoi, quod ob magnitudinem sumptuum, ganeorum opes exhauriant: sed et qe/oi Dii, quod pretiosissi mi sint, vocantur. Carnis est solidiusculae. Unde xondrw/dhs2 apud Athenaeum (Male [Orig: Malè] xrudw/dhs2) dicitur.
Fel cum melle inunctum, exanthemata, tubera, scrophulas, et dothienas sanat. Lapides capitis ad collum ligati, Cephalalgiam domant.
[Note: TAB. XV. 11. 12] GObiorum historiam loei et tegumenti differentia intricatam facit Nobis desquamosis saxatilibus hicres est, eisdemque littorales adiciemus, ne de iis pluribus in locis agere cogamur. Graecis dicitur kwbi/os2, Numenio apud Athenaeum kw=qos, [Note: Athenaeus Dipnos. l. 7. Tzezes Varior. Aelian. H. A. l. 17. c. 6.] quem per kwbi/on Phavorinus explicat; Latinis Gobius, Gobio, Govius, ut apud Ovidium, et Cobio ut apud Plinium legitur. Parvi sunt tam illi, qui in mari, quam qui inaquis. Tzetzes tricubitales fama accepit, quod forte [Orig: fortè] de illis, qui in rubro mari, prout ab Aeliano proditum, sumendum est. Bellonius ex saxatilibus album quendam facit, qeum Graeci klw/ron et kauli/nhn, Rondeletius flavescentem seu pallidum vocat. Est is palmi longirudine, toto corporerotundo, non composito et spisso, squamis rotundis tecto, colore vario. Nigris maculis conspergitur, oculis sursum potius quam deorsum spectantibus. Ad branchias pinnas duas habet, in ventre non duas ceterorum more, sed unicam non divisam, qua [Orig: quâ] nota [Orig: notâ] Gobii maxime [Orig: maximè] a [Orig: à] reliquis piscibus internoscuntur; a [Orig: à] podice aliam, in dorso non unicam velut alii saxatiles, sed duas, prior minor est, altera ad caudam usque extenditur. Dentes eiparvi, os magnum, ventriculus, cum [Note: Aristotel. H. A. l. 2. l. 2. c. ult.] mustis appendicibus capax. Aristoteles complures superne [Orig: supernè] circa eum exire scribit. Hepar ipsi album non sine errore tribuit Hicesius. Qui Aldrovando Venetiis missus est, pinnas habebat in tergorebinas coniunctas, quarum prior aculeis vigebat, altera levis erat, binas item in pectore, totidemque ab ano omnes nigras. Caudam et superiorem partem corporis nigra. Ventrem candicantem.
Ex littoralibus duplices apud Auctoresinvenio. Albos et nigros.
Illos Rondeletius ita vocat, non quod [Orig: quòd] tam candidi sint, ut cum aliorum piscium candore contendere possint, sed quod candore ceteros Gobios superent.
Nigros ita Bellonius describit. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt. Cornea tunica alba, et ut serpentibus dura obductos, adversus aquarum impetum, et ut sursum facilius ut Uranoscopus cernant. Vix excedunt duorum pollicum crassitiem aut palmilongitudinem. Raro [Orig: Rarò] enim pedales et brachiales evadunt. Et si autem lubrici sunt, tamen squamis integuntur hirtis, pinnamque habent unam in tergore continuam mollem et sine aculeis. Pinnas utrinque quatuor latas atque obtusas, ac praeter has sub ventre etiam duas; sedea, quae caudam constituit, rotunda est. Dentes exserunt parvos, tenues, et subrubros. Corpus teres est, paucis spinis refertum, Color varius. Etenim qui Gobiones circa algam versantur ad viridem inclinant, alii ad cinereum accedunt, nonnulli albicant, alii ex fulvo in nigrum degenerant. Omnes grandiore sunt capite et lata cervice. At
quod ad internas evis piscis partes attinet: peritonaeum Gobionibus foris album est, intus nigerrimum, Hepar dextro lateri magnis incumbit, pallidum, de quo fel pendet veluti ianthinum. intestina multis circumvolutionibus inflectuntur. Stomachus est oblongus, pylorus multis apophysibus praeditus vulva undecumque ovis referta.
Facit et Rondeletius Nigri mentionem, quia Venetis Go, a [Orig: à] Gallis Boulerot nuncupatur. Digitiis est magnitudine et crassitie, corpore rotundo fere [Orig: ferè] , non compresso, loco binarum pinnatum, quae ceteris sunt in ventre, unicam habet nigram, barbam [Note: Athen. Dipnos. l. 8.] inquit diceres; et exinde Athenaei tra/gon seu hircum, cui Exocaetum confert, esse iudicat. Vivit in litoribus et stagnis marinis.
De Loco proprio ambigitur. Ovidio littorales sunt, Diocli saxatiles, cui Synesius accedit, dum circa Africae quoddam littus, loco petroso capi [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 19. Theophr. l. de piscib. in sicco.] scribit. Aristoteles in fluviis quoque pinguescere ait. A Theophrasto proditur in Ponto regione apprehendi in glacie Piscium maxime [Orig: maximè] Gobiones, [Note: Oppian. l. 2 Halieut. V. 457.] non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes; quod forte [Orig: fortè] de lacustribus vel fluviatilibus sumendum erit. Oppiano yama/qois1 kai\ pe/trhs1i gaudet. Pariunt iuxta littora, suaque ovalatiuscula et arenida, ut Aristoteles prodidit, lapidum amplexibus mandant.
Ab Aeliano inter illos ponitur, qui a(poon o/cantas2 i)/on a)fia=s1i. Venenum pungendo immittunt, annumerantur; Oppianus quoque ke/ntra peukh/enta, aculeos letales ipsis tribuit, quod nec cum Ov idio, cui, spina nocivis non gobius ulla; nec [Note: Martialis in Xeniis.] cum Martiale, cui in terris Venetis, principium mensae gobius esse solet, congruit. Et sane [Orig: sanè] in venit, et in cibis usum, etsi Iuvenali vilissimus videatur Alexandrides in Cotyis Thracum Regis [Note: Athen. l. 7.] convivio eos nominat. Antiphanes laudat, Phalericos inprimis. Archephonti parasito, qui in Aegyptum ex Attica, a [Orig: à] Ptolomaeo Rege ad cenam invitatus, navigavit, Gobiorum frusta tria non sine stupore convivis omnibus visa, apposita sunt. Iovius enim persuavem, et pingui teneritudine [Note: Galen. l. 2. de Aliment.] delicatum facit. Galenus ad voluptatem, digestionem, et probum sucum gignendum praestantissimum, ait. Mnesitheo e)/vogkoi sunt et tro/fimoi, Hicesio facile excernuntur, et non multum nutriunt, flavescentium substantia rarior et magis putredinis [Note: Hippocr. l. de inter. affect.] expers. Apud Hippocratem parem in alimonia cum Dracone, Callionimo et Cuculo vim obtinet. Assus et sine sale mansus, nimia egerendi desideria sedat, si Kiranidi credendum, illitum, canum rabidorum, serpentiumque morsibus prodesse Dioscorides prodidit. Dorycinii vim, crudum, tostum, elixum infringere, apud Nicandri scholiasten legimus.
[Note: TAB. XVIII. 1.] SPHYRAENA, cuius praeter Ovidium nullum alium meminisse, perperam scribit Plinius; nam inter [Note: Athen. Di pnos. l. 7.] Graecos Aristoteles, ex Latinis M. Varro meminere; Atticis ke/stra, ut Athenaeus affirmar, (significat hoc, ut et s1fu/ra stimulum aut stylum; item teli genus bello Persico inventum) [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 2.] Latinis Sudis, ut apud Plinium videmus, Gazae Malleolus, sed male [Orig: malè] , Romanis Lucius marinus vocatur, sunt qui pro Oxyrincho, quia acuminato est rostro sumunt.
Duas ipsarum posuit species Rondeletius ex Oppiano, sed tam dissimiles, ut an ex eodem sint genere dubitari possit. Prior enim squamosam a [Orig: à] capite ad caudam lineam habet, altera squamis omnimo [Orig: omnimò] destituitur. Totidem et Bellonius innuit, quarum una Trachurum colore refert, atque eodem modo sub ventre albicat. Altera senescens Mormyri laterales picturas colore assequitur. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11] Quaternae vix libram pondent, ut optime [Orig: optimè] Plinius magnitudine inter amplissimos rarum scripserit: visi tamen aliquando bilibres, Colore Asellum aemulatur. Rostro est foris caelato, in extremo cuneato, nigro. Ore valde [Orig: valdè]
rescisso. Maxilla superior quae obtusa et brevior, cum inferiore, quae acuta et longior ita coit, ut vix oris rostrive scissuram ullam diceres. Dentes utrinque habet, in superiore maiores, in inferiore minores. In ipso oris hiatu unus est, ceterorum longissimus et acutissimus, qui ore clauso in foramen anterioris ac membranaceae partis ita suscipitur, ut extrinsecus etiam paululum emineat. Lingua scabra est, denticulis que aspera. Linea, quae a [Orig: à] branchiis ad caudam usque per latus deducitur, et initio flavescit cum dorso, squamis parvulis et duriusculis, mira arte contecta est. Denumero pinnarum Auctores non conveniunt.
Aldrovandi Sphyraena per dorsum nigricat, cetera ad amethistinum vergunt, et eiusdem coloris maculis interstinguuntur. Linea flavescit, ruberrimis infra supraque punctis exiguis notata. Caput caeruleum. Oculi et pinnae pallescunt. Cor oblongum est, sub quadam vesicula alba inclusum. [Note: Aldrovand. de Piscib. l. 1. c. 21.] Pylorus a [Orig: à] stomacho consurgit tam multiplici apophysium seu caecorum caesarie intertextus, ut penitus stomachum contegant; nec a [Orig: à] quoquam numerari possint. Fel ab hepatis loco dextro latere in folle oblongo dependet. Follem ei natura vento plenum ob longum, anteriore parte bifidum, utrinque in acutum exeuntem donavit, ne ad imum sideret. Spina dorsi raris vertebris coagmentatur.
De loco non est quod multa dicamus. [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 168. Aristot. H. A. l. 9. c. 2.] Aelianus dum pelagias dicit, Smyraenas potius innuere videtur. Expresee [Orig: Expreseè] enim ex quo ille de piscibus fere [Orig: ferè] omnia en pe/trhs1i kai\ en yama/qois1in ne/montai. Gregatim degere et Aristoteles testatur, et piscatores comprobant. Captis an o)lisqhroi=s1i mele/essidieceipi/ptein lubricis excidere membris, quod [Note: Oppian. Halieut. l. 3. v. 120.] ex Oppiano Aelianus prodidit, an competat, ex superioribus colligi [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 31.] potest. Non falletur, qui pro Sphyranas Smyraenas legerit.
Quantum ad usum Romae ceu plebeius negligitur, nec peculiarum habet [Note: Athen. l. 7.] conditurae modum. Hicesius apud Athenaeum trofimote/ras2 congris esse. a)priqri=s2 de\ th\n geu/s1in kai\ a)sto/mous2, e)uxuli/a| de\ me/s1ous2 gustui ingratos, ori insuaves, sucum mediocriter laudabilem generare dicit: sed cum congri ex cartilagineorum sint genere, Philotimoque dus1katerga/steroi dicantur, et Rondeletius carne esse candida suavi, quodammodo friabili, et Aselli camem referente, cui simul cum Lupo praecipuam auctoritatem fuisse Cornelius Nepos, et Laberius Poeta trad derint; quin Cestrae lumbi cum aliis lautissimis obsoniis ab Antiphane nominentur, vel librarios, vel Athenaeum attactum superius errorem commisisle, verisimile est.
[Note: TAB. XIV. 13.] PIscis quem Latini Acum vocant, Graecis longitudine et tenuitate *belo/nh, *rafi\s2, Athenaeo *a)blennh\s2, quasi sine muco, dicitur, sunt qui blhdo\n ut Varinus citat, et bello\n nuncupant.
Unam eius duntaxat speciem Salvianus agnoscit. Bellonius cum Rondeletio duas. Nos de Acu Aristotelis, Oppiani, et Bellonii agemus. Hinc autem Rondeletius illum piscem esse credit, quem Bellonius Typhlinen et Caeciliam marinam ob corporis figuram, Plimii Spondylem, Graecorum vulgo Herophidiam, Massilienses Gagnolam, quod quoties piscantur, si alios pisces precedere viderint, lucrum portendi credant, vocant. Piscis est longus, cubiti longitudine, digiti crassitudine, totus subflavus. Corpus utriusque sexus angulosum, oblongum, a [Orig: à] capite ad meatum excrementorum semper crassescens, sexangulum, sed deinceps, ut tenuius efficitur, pro sexangula quadrangulam formam induit. Caput habet exiguum, Rostrum oblongum, durum, nec acuminatum. Extrema pars latiuscula exstat, rictus in altitudinem
dehiscit, figura tubam aemulatur, in extremo tubae veluti foramen conspicitur, tam pusillum, ut tum propter ipsius parvitatem, tum propter rostri magnitudinem angustiamque, ne minimus quidem pisciculus ingeri possit, eo veluti per fistulam, ex humore alimentum attrahit, Oculi sunt tam exigui, ut vix milii magnitudinem aequent. Branchiae utrinque quaternae, podex in medio fere [Orig: ferè] corpore. De pinnis disputatur. Salvianus cum Aldrovando unam parvam et tenuissimam in medio dorso ponit. Bellonius cum Rondeletio duas in lateribus iuxta branchias, eam quae in tergo tam tenuem et exiguam, iste addit, ut vix nisi cum vivit, aut in aquis movetur, conspiciatur. Interna si spectes, habet gulam, qua plurimi pisces carent, ventriculum parvum, oblongum. Hepar pallidum, sub quo dextra parte fel caesium hordei magnitudine continetur. Cor vix milio maius. Vulvam ceterorum piscium more bicornem, ovis sesami magnitudine, rotundis, rubris, transparentibus plenam. De intestinis inter Bellonium et Rondeletium non convenit. Iste gracilia, recta, in spiras non contorta prodit, hic unum tantum album, recta exporrectum, multa pinguedine circumsessum scribit.
Quantum ad Generationem; ova se in dissectarum, rima, seu a(po\ th\n gaste/ra diafu/s1ei, de qua superius, multa invenisse, et multos fetus iam profectos, quorum maiores partes omnes perfectas habebant, et movebantur; Alii tam tenues et exigui erant, ut oculi duntaxat et rostrum cernerentur, testatur [Note: Aristot.' H. A. l. 6. c. 13.] Rondeletius. Emittit illa eo, et quasi in altero sinu fovet donec excluserit, dilatat natura rimam, donec pepererit: a [Orig: à] partu vel ita coit ut coaluisse videatur, vel revera coalescit, quod et in caeciliis serpentibus traditur, huicque omnino [Orig: omninò] tribuendum est, quod dehiscenti propter multitudinem ovorum utero, adscripsit [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l.] Plinius; ex Aristotele, male [Orig: malè] de eodem vertit Gaza, nec melius Aelianus [Note: Aelian. H. A. l. 11. c. 13.] deprompsit. *a(i pollai\ a)utwn pro\ to=u ti/ktein diar)r(h/gwntai a(po\ tw=n w)w=n, id est, ut [Note: Scaliger ad l 6. c. 16.] Scaliger vertit. Multae earum parturientes disrumpuntur ab ovis. Quid sibisequentia verba velint, kai\ w(/sper ta\ fala/ggia perike/xwntai, kai\ peri\ th\n belo/nhn. e)kti/ktei ga\r pro\s2 a(uth\n kai\ tis qi/gh| feu/gous1in. Fetus circa parentem quasi phalangia circumfusisunt. [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Ita enim parit, ut ei adhaereant, sed sitetigeris, fugiunt, difficile est dicere. De usu in cibo et Medicina dixisse sufficiat, Carnis esse durae ac siccae eoque difficulter concoqui. Unde Hicesio a)/xulos boni succi, et combusti cinerem in potu ad stillicidium urinae a [Orig: à] Galeno commendari.
[Note: TAB. XIV. 14. 15. 16. 17.] ACUM Oppiani ab Acu Aristotelis debere distingui, tum quod hic dentatus sit, tum quod rima destituatur, ostendit. Haud in multam [Note: Aldrov. de Piscib. l. 1. c. 24.] magnitudinem excrescit, seni vix libram pendeat. Vidit tamen et trilibrem Salvianus. Ventre est plano, candido et argenteo, reliquo corpore quodammodo ob lineam e [Orig: è] squamis contextam utrinque protensam, quadrato, reliquis partibus laevibus, et sine squamis. Dorso caeruleo ad viride inclinante. Rostrum habet acutum, tenue, longum et durum, ut ait Athenaeus. Caput triangulare viride. Inferiorem maxillam superiore longiorem, et in mollem quandam substantiam, degeneranten. Dentes utrinque parvos et frequentes. Oculos magnos, rotundos, luteos ante quos meatus ad audiendum vel odorandum triangulari figura observavit Rondeletius. Branchiae sunt quaternae duplices. Pinnae ad branchias duae parvae; duae aliae sub ventre breves, quas rursus alia sequitur, longe [Orig: longè] a [Orig: à] podice ad caudam se extendens, e [Orig: è] cuius regione in dorso alia. Cauda brevis est in duas pinnulas terminata. Podex non admodum conspicuus. Rimam illam quam Aristoteles Acui tribuit circa podicem huius Acus foris quidem conspicuam esse, sed intus minime [Orig: minimè] videri, Salvianus auctor est, Rondeletius diligentissimus omnium
circa Acum indagator eius non meminic. Partes interiores, ventriculum, hepar, intestina, quae appendicibus carent, longahabet. Hepati vesicula fellis oblonga adhaeret. Cor angulosum [Note: Oppian. Halieut. l. 3 v. 605.] est. In arenosis, saxosisque locis degit. Sollemne ipsis o(/te ko/lpon diktu/ove)kprofu/gws1i, quando sinum retis effugerint, iterum reverti, et dum ira velut perciti id dentibus lacerant, in laqueos iterum impingere. Carne est dura et sicca. Frixus et ompliacio vel succo mali aurantii irroratus edi solet, nec ingratus palato invenitur.
ACUS MINOR Bellonii Lacertus est, seu Saurus Acubus similis. Rondeletio. Piscis est marinus, pedis magnitudine, Acubus brevior et crassior. Rostro acutiore sed breviore et sursum recurvo. Dentium loco maxillas serratas habet. Branchias quaternas, septem etiam, ut in superiore, quem Bellonius Maiorem vocat, superne [Orig: supernè] ac inferne [Orig: infernè] et in cauda propendentes pinnulis; his, oculis, et ante hos foraminibus, ventrisque squamis ac lineis, que ventrem fere [Orig: ferè] quadratum efficiunt firmantque, Acubus est similis; carnis substantia, et posteriore corpris parte Scombris. Intra ventriculus est oblongus. Intestina longa gracilia, in gyrum convoluta. Hepar longum rubescens: fel et splen nigricantia. Cuius Aldrovandus Iconem dedit, toto corpore subviret, maculis ex amethistino et caeruleo mixtis, in dorso intensius, in pectore remissius variantibus. Rarus est, et in insula nomine Lissa, olim Phuna affatim capitur. Inde salitus navigiis transfertur, et maximo quaestu divenditur.
[Note: TAB. XVII. 1. 2.] FABER piscis, seu exin de quod omnia fabrilia instrumenta in eo reperiantur, teste Salviano, seu propter [Note: Aldrovand. de Piscib. l. 1. c. 25.] multiformes dorsi ac ventris aculeos atque varia capitis ossa, quibus fabrilia omnia instrumenta repraesentantur; seu ab atrae fuliginis colore, quod tamen, si ex Oppiano desumptum est, Coracino potius tribui debet, ita dictus est. An xalkeus2 sit, quod Salviano placet, dubitatur. Cum eum Gadibus principatum obtinere [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 18.] scribat Plinius; rotundum vel orbicularem, Athenaeus faciat. est, utique et zeu\s2 seu Iuppiter dicetur, nam et hoc to=u xa)lkeos nomen est, seu a [Orig: à] xalke/us2 formatum; seu quod forte [Orig: fortè] ut nunc fit, olim etiam in templi Iovis tamquam sacer suspenderetur. Quidam xristo/faron nuncupant, an propter maculas laterales, digltorum Divi Christophori ut aiunt vestigia, vel quod eum quem iuslu Salvatoris Div. Petrus cepit (maculae praedictae numismatis illius quodammodo figuram exprimere creduntur) opinentur, nescio. Romae Citula, Liguribus Rotula, Hollandis Gallus marinus dicitur. Qui Chalciden, Acanthiam vel Citharum, vel Porcum marinum esse iudicant, falluntur. Primus enim inter viles pisciculos a [Orig: à] Columella; ab Aristotele inter fluviatiles reponitur. Alter cartilagineus et rotundus. Citharum piscem inferius dabimus. Porcus inter magnos pisces recenfetur. *zai/os Hesichii idem forte [Orig: fortè] cum isto. Cum nec inter yhptridri=s2, qui una parte candicant, nigricant altera, nec inter planos, a [Orig: à] quibus oculorum situ differt, referri possit, bene [Orig: benè] inter latos censebitur, quamvis maxime [Orig: maximè] compresso ac plano sit corpore.
Coloris est varii. Caput et dorsum obscura sunt, pinnae nigricant, latera partim ex caetuleo virent, partim aureasunt. In medio corpore macula nigra, orbicularis, vel ovata nummi minoris magnitudine. colore caelesti, cum tribus imagunculis, figura quodammodo Hippocampi, colore aureo, visitur. Squamis tam exiguis tegitur, tenuibusque ut nisi digito scalpas vix appareant. Caput ipsi compressum, extensum, osseum, ossibus quam [Orig: quàm] plurimis, variis, angulosis, tenuibus, atque perlucidis constructum, maculis quibusdam exiguis purpureis exornatum. Linea obliqua a capite ad caudam ducitur. Os l. issimum, plurimum hians, edentulum,
etsi quodammodo dentatum pinxerit Bellonius. Oculi magni, rotundi, aurei. Branchiae utrinque quaternae, quarum ossea opercula in aculeos desinunt. Pinnae duae mediocres ad branchias, duaeque aliae in anteriore ventris parte paulo [Orig: paulò] longiores, ac in quinos velut longos pilos aut setas porcinas degenerantes, ab ano rursus duae aliae quarum prior pars quinque duntaxat aculeis constat; altera multo longior, et ad caudam fere [Orig: ferè] usque extensa, aculeis caret, in dorso unica tantum et magna, ut quae paulo [Orig: paulò] ante medium dorsum exorta, ad caudam usque fere [Orig: ferè] extenditur, figura huic pisci propria, et aliorum piscium dorsi pinnae dissimilis. Primum namque in longissimos pilos eius fere [Orig: ferè] modo, quam [Orig: quàm] in anteriori ventris parte conspici diximus terminatur; deinde plurimis robustissimis aculeis intertextis armatur; postremo [Orig: postremò] aliis etiam aculeis osseis multo [Orig: multò] brevioribus, bifidis atque recurvis, secundum eius exortum in dorso praemunitur. Pars ventris utrinque ossibus instar acuti cultri secantibus firmatur. Cauda in unam pinnam desinit. Ventriculum habet mediocrem, gulam manifestam, intestina parva tenuiusin gyros convoluta, inter quae ova rubralatere Rondeletius ait. Hepar candidum sine felle, lienem rubescentem exiguum, mesenterio haerentem. Cordis pars infima rubet, suprema et media ex albo rubescit, quod in paucis piscibus spectatur.
[Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 133.] In saxis eum degere tradidit Oppianus, in Atlantico et Gaditano generosissimis piscibus adnumerari Columella, Ita carnivorus est, ut nec alia maris purgamenta spernat. An ei stridor competat, quem Chalcidi Aristoteles tribuit, ita ut pro xalko\s2 xalkeu\s2 legatur, quod Aldrovando placet aliis iudicandum relinquo: mihi, cum branchiarum opercula tam horrida habeat, ut dimota sonitum edant, et vero [Orig: verò] plurimi ex piscibus th\n dokou=s1an fwnh=n th=| tri/yri tw=n bragxi/wn (a)kanqw=drisga\r o(i to/poi) hoc quod vox videtur, attritu branchiarum quippe loca spinea sunt emittunt, verisimile videtur, Solivagus est, et erectus, non passerum more in latus conversus natat.
Reputatur inter pisces carne satis tenera et friabili, concoctu facili, et boni succi, Apud veteres in multa [Note: Columella R. R. l. 8. c. 16.] fuisse aestimatione ex Columella dum dicit, Atlantico pascitur Faber: [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 18.] qui et in nostro Gadium municipio, generosissimis piscibus adnumeratur, eumque prisca consuetudine Zeum appellamus, didicimus. Cum ob corporis tenuitatem, commode [Orig: commodè] assari nequeat, aut frictum et omphacio aut aurantii mali succo irroratum, aut in aqua et vino partibus aequalibus, oleo, sale, beneque olentibus herbis atque aromatibus elixum comedi, Salvianus tradit.
[Note: TAB. XVII. 3.] INter Saxatiles laeves, Alaudae duntaxat, cum iis qui ad eas pertinent [Note: Aldrovand. de Piscibus l 1. c. ult.] Gutturoso nempe pisce, et Exocaeto Bellonii, et Pholis reperiuntur.
ALAUDAM duplicem facit Rondeletius, Cristatam et non Cristatam.
Illa corporis specie Scorpioidi admodum est similis. Colore fusco, multis maculis partim rotundis, partim oblongis et tortuosis notato, tenui, laevi et lubrico, ore parvo, dentibus anterioribus serratis, posterioribus exsertis, oculis parvis caeruleis, in vertice dum vivit erecta est crista, mollis et caerulea. Pinnae ad branchias latae sed breves; in ventre parvae et tenues. Podex non procul a [Orig: à] branchiis distat, a [Orig: à] quo pinna ad caudam protenditur, alia in cervice ad caudam continua. Peritonaeum ex nigro viride est, Cor
angulatum. Hepar ex albo rubet, a [Orig: à] quo fellis vesica pendet, perspicuitate et coloris iucunditate smaragdum referens. Intestina lata sunt, coloris lutei. Ob parvam branchiarum scissuram sat diu extra aquam vivit.
Carne est molli, sed ob parvitatem negligitur.
[Note: TAB. XVIII. 3.] Ad hanc Piscis GUTTUROSUS dictus referri potest. Nigricat quidem fere [Orig: ferè] undiquaque: sed et punctis caeruleis distinguitur, et color luteus per totam superiorem dorsi pinnae partem, circa branchias et summo ventre visitur.
Littoralis est, et foramina lapidum aut aedificiorum littoralium subire solet, vel carne vasi iniecta mox exempta capitur.
[Note: TAB. XVIII. 2.] ALAUDANON CRISTATA capite est parvo et rotundo, ore et oculis parvis, dentibus anterioribus serratis, posterioribus longiusculis, acutis, exsertis. Pinnulas duas ähabet ad branchias, duas in ventre, aliam statim a [Orig: à] capite ad caudam continuam, item aliam a [Orig: à] podice ori satis propinquo ad caudam usque ductam.
Cauda in unicam desinit saxatilium more. Maculae multae mediae corporis parti aspersae sunt.
Aqua, muco, parvis Atherinis et Aphyis vescitur. Carnis substantia et mollitudine cristataepar. In petrarum rimis degit, hinc nomen Percepiere sortitus est.
[Note: TAB. XV. 7. 8.] Huc et Exocaetus seu ADONIS Bellonii, qui cum Urticis plurimum delectetur, et istae circa littora inter cautes haereant, mari profundius mergi recusat, in rupibus Bononiae, in cavis cautium quiescit.
Species illarum sunt plures, quarum una Cristata est Massiliae frequens, primo aspectu Gobium referens. Cute glabra obducitur. Vulgus Glinos vocat, colore est subruffo, ut Scorpaena multis aliis coloribus confuso. Dentes habet ut Scarus, firmos, continuam tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti a [Orig: à] pellis laxitate procedit, laterum pinnas inversas, duas sub ventre duabus tantum cirrhis radiatas. Cristati caput ad Chamaeoleonem accedit, in cuius cacumine pinnam Galli cristam referentem videas. Dentes haget anteriores acutissimos.
Caudae pinnam, et laterum rotundam, sub sterno duas; alteram in tergore continuam, maxime [Orig: maximè] latam. Branchias tectas, et parvo foramine pervias, sed et detectae quatuor numerantur utrinque. Cute integitur laxa, multis coloribus ut Draco variegata. Chamas et conchylia conficit: sed et urticis interdum pascitur. Triduum vel quatriduum absque aqua vivit.
Tertium Exocaeti genus, piscatoribus Byzantinis Glini, aliis Chelidonii nomine venit.
Raro [Orig: Rarò] sex digitorum longitudinem, et duorum pollicum crassitiem excedit. Squamis caret, et liturae melinae cyaneae et fulvae per tergus diffunduntur. Pinna tergoris continua est et mollis, caudae et laterum latae, varii coloris omnes. Branchiae sunt contrectae Spinea exterior, ut in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quod [Orig: quòd] quilibet aculeus duobus serratis denticulis repandis et aduncis fulcitur. Caput habet polymitum, Os grande, inferiorem maxillam latam et planam. Dentes Glino priore aliquantulum [Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 55. et Scalig. Scalig. in Aristot. l. c.] minores. Dum scinditur, branchias non ostendit integras sed rudimenta coloris paulo [Orig: paulò] magis rubra quam [Orig: quàm] in Muraena. Non male [Orig: malè] ad Basiliscos Oppiani referrentur.
[Note: TAB. XVII. 4.] PHOLIS a [Orig: à] muco ita dicitur, quem emittit. pripla/ttetai peri a)uth\n, kai\ gi/netai kaqa/per qala/mh. In circuitu eius is concrescit, ac fit quasi cubile. Antipoli et ab Italis Bavosa vocatur. Alauda paulo [Orig: paulò] maior est, dorso fusco, cutelaevi, maculosa, ventre pallido. Pinnis aliisque partibus a [Orig: à] superioribus non differens.
[Illustration:
Faber, Meer Schmidt.
]
[Illustration:
Faber marinus Meer Schmid.
]
[Illustration:
Alauda. Meer Lerch.
]
[Illustration:
Pholis. alaudoe species Schleim Lerch.
]
[Illustration:
Mullus Minor Kleiner Rothart.
]
[Illustration:
Mullus maior. groser Rothart.
]
[Illustration:
Liparis Schmalz fisch
]
[Illustration:
Hyrundo. Meer Schwalb
]
[Illustration:
Hyrundo. alia
]
[Illustration:
Cuculus Redfisch Meerlyren.
]
[Illustration:
Cuculus Redfisch.
]
[Illustration:
Milinis Meer wey
]
[Illustration:
Phagrus. Rote Meer Brafmen.
]
[Illustration:
Chromis Kesten Brasmen.
]
[Illustration:
Atherina Kleiner Hering art.
]
Nec abludit ab his SCORPIODES Rondeletii sic dictus, quod capitis forma Scorpioni marino similis sit, totidemque supra oculos apophyses licet molles habeat. Galli Leporem marinum, quia rostrum terreni leporis peritomh=| sive scissura admodum simile habet, nuncupant. Differt a [Orig: à] Scorpio dentibus, quos serratos quidem habet, sed tenues et densos admodum, et in superiore maxilla duos exsertos, ab eodem et Galerita pinnae dorsi magnitudine, duabusque eiusdem pinnae nigris maculis distinguitur. Littoralis est, muco vescitur et aqua.
[Note: TAB. XVII. 5. 6. TAB. XVIII. 4.] NOn minus bene [Orig: benè] primum Mullo inter littorales pisces locum dari, quam Scaro inter saxatiles datus est, inferius patebit. Nomen apud Latinos non tam a [Orig: à] mulleorum colore, (calcei erant quibus priores Albanorum Reges, postea patricii usi sunt) quod Fenest ellae teste Plinio placet; [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] quam a [Orig: à] mollicie invenit. Servitutis est in dignatissimus, ut Columella loquitur, et in piscinis nihil vel parum saltem crescit. Graecis tri/glh non gri/gla et trigli\s2 quod de femina sumendum est, quod ter pariat. Hinc [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 590.] Oppianus trigo/nois1in e)pwnu/mous2 gonh=s1i dicit; vocatur. Cretensium vox *striglhmparpo/nu ex Graeca et Veneta composita est. An geni/wtaidicantur, quod Heychius innuere videtur. cum Triglas Graeci geneia/tidas2 cognominent, in medio relinquo.
Duo ipsorum sunt genera. Alii sunt Barbati, quos genea/tidas2 vocant, quique sola succi bonitate, siquidem alii alga, alii carne vescuntur. differunt. Unde Lutarii apud Plinium nomen. Imberber alii. quos quidam a)pogw/nous2, trigo/las2 Sophron, et quidem, o)mfaloto/mous2, quod umbilicus podexve aut magis quam aliis congeheribus patet, aut minus rotundus est; e)udiai/ous2, quod in summo mari natantes tranquillitatem promittant, nuncupat. Dari tales Salvianus negat, nullum alium ex veteribus eius meminisse, perperam praetendens. Xenocrates enim saxatilem barba destitui innuere videtut, dum pelagium describit. Mullastros recte dixeris, quorum alium imberbem, alterum a [Orig: à] squamis asperum Rondeletius [Note: Iuvenalis in Satyra, Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 18.] facit. Figurae est totus oblongiusculae, magnitudinis mediocris; binas libras raro [Orig: rarò] exsuperare, apud Plinium habetur, quadrilibris Seneca, sex librarum Iuvenalis meminere. Si verum est octoginta librarum in mari rubro captum, ut Lucius Mutianus apud Plinium prodidit. Alterius is generis fuerit necesse est, dorso repando, [Note: Oppian. l. c.] unde ku/fas2 gibbosas Epicharmus in nuptiis Hebes dixit, ventre plano albicante, cetera purpureo, hinc r(odo/xroa fu=la Mullorum apud Oppianum. Matronus Parodus miltopa/rhon colore miniaceo fecit. Squamis magnis, tenuibus, serratis, obliquo situ dispositis, facile [Orig: facilè] ut apparet [Note: Sueton. in Tiberio.] deciduis, robustis tamen. (Tiberius piscatori sibi secreto agenti insignem adferenti Mullum, eo faciem perfricari iussit) Pallentes eaedem seu ad viredinem vergentes, virgis quibusdam paralellis insignitae, Si vivus desquametur, colorem sanguineum sortiri, hinc xrhs1w/pou apud Plutarchum, et canqoxro/ou apud Nausicratem nomina, Massurius auctor est. Mortuum versicolori quadam et numerosa varietate spectari, rubescentiumque squamarum multiplici mutatione pallescere, utique si vitro inclusus spectetur, a [Orig: à] Seneca et Plinio
[Note: Seneca n. [Abbr.: enim] Q. l. 3. c. 17. Plin. H. n. [Abbr.: enim] l 9. c. 17.] proditum est. Caput habet repandum, multis velut cancellis aureis exornatum, in quo spivam Canisimilem, quae renibus apposita, miro sit remedio, Marcellus Empiricus asserit. Os parvum, edentulum, oculos mediocriter ruffos, in Aldrovandi ex Hispania misso, nigricant, Duo cirri cutacei albi in quibusdam, in nonnullis rubri, molles, rotundi, longi, atque barbaesimilitudinem gerentes propendent. Branchiae utrinque sunt quaternae, ad quas pinnae sunt duae aurei coloris, in ventre totidem candidae, a [Orig: à] podice rursus alia; in tergore duae, prior ex firmioribus, posterior mollioribus aculeis constat.
Cauda rubet, et in lunatam pinnam degenerat, ac propterea laterum pinnas, velut in acutum tendere Bellonius autumat. Interiora si spectes, gula est parva. Ventriculus cum innumeris appendicibus itidem, hepar ex [Note: Scalig. Exerc. 22. 6. l. 15.] albo rubescit, Splen exiguus est et nigricat. Scaliger, sinistro illud ventriculi lateri adiacere, dextro hunc, scribit. Intestina sunt mediocria; cor triangulare.
Quae huic adscripsimus Minori quoque Salviani Mullo conveniunt, hoc discrepat, quod purpureo pingatur, aureis lineis careat, et lituris quibusdam flavis ac liventibus notetur, et squamis modico contactu deciduis vestiatur.
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] De Loco ambigitur inter Auctores. Septentrionali Oceano et proxima occidentis parte gigni Plinius dixit; Galeno sunt pelagii. Oppiano modo xqamalo=is1i par) a)igialo=is1i ne/montai [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 41.] humilia prope littora degunt: modo inter saxatiles cum Seneca referuntur; nec abludit Aelianus, leprw/deis2 ei a [Orig: à] loco, quem incolunt nonnulli, pe/tras2 lepta\s2 kai\ a)rai/as2 minuta et rara tubercula, aspera illa habere, scribit.
Per incertamatis spatia vagari, et circa littora, eorundemque saxa, ut plurimum vel quosdam duntaxat degere, verisimile videtur. Sane [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 26.] imberbem inter saxatiles numerat Xenocrates, et Cantharo a)s1pra tribuit [Note: Oppian. Hal. l. 3. v. 340.] Aelianus; pe/trh|s1in a)ei\ leprh=s1i me/mhle, petris semper asperis delectatur apud Oppianum idem: quam tamen [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 31.] littoralibus annumerare Aristoteles non dubitavit.
[Note: Varro R. R. l. 3. c. 17.] Procreantur et in marinis lacubus, detinuit et in vivariis Hortensius ad Baulos, et maiorem sibi habebat curam, ne ipsius esurirent Mulli, quam Varro se habere profitetur, ne sui in rosea esurirent asini. Gregalis est et autumno viget. Pamphagi sunt, et praeter coenum, unde ipsi Sargus, comes, ostrea, algam, et conchas, quibus apertis inhiant, piscium et hominum cadaveribus vescuntur, et ma=llon toi=s2 memias1me/nois2 kai kako/s1mois1 filh/dous1i, [Note: Oppian. Hal. l. 3. 435.] magis sordidissimis et male oletibus, adde betarum folia, delectantur. De cadaveribus apud Oppianum [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 41. et l. 12. c. 42.] et Aelianum legimus, et videntur id pugnae navales et naufragia, quae magna copia subsequi solent, Rittershusio [Note: Rittershus. ad Oppian. l. c.] declarare. Antiphanes tamen inter Helenae cibos, quod homines non insectarentur posuit. [Note: Oppian. Halieut. l. 3. v. 188.] Pisces insectari nullum dubium Orphum e)pe/fhne inquit Oppianus.
[Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 37.] Vescitur lepore marino unum tantum animalium ut non intereat mullus piscis, tenerascit duntaxat et ingratior viliorque [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17. et 15.] fit, verba sunt Plinii. Dum itaque carnivorum Aristoteles negat, ex iis, qui vel praeter carnes nihil attingunt, vel viva tantum maris animalia venantur, eximere videtur.
Ter parere anno constans est Auctorum opinio, his certe toties fetura [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 17.] apparet. Aristoteles e)pi\ tw=| phlw=| dio\ o)ye\ ti/ktein poluo\ ga\r xro/non o(phlo\s2 yuxro\s2 e)s2in, in coeno, itaque sero parere, diu enim frigidum est, addidit, solus Aelianus apud Aldrovandum, sterilem reddi postquam ter pepererit, natis in utero vermiculis, qui semen exedunt, prodit, quod mihi nondum apud eundem invenire contigit. Antipathiam cum lepore marino habere ex praecedentibus cognoscipotuit; addit Aphrodisaeus Torpedinem, cuius viribus stupefactivis ista resistere creditur.
Insignis est prodigo veterum luxu seu pretium, seu coquos seu lances consideres. Argenti pari pondere saepius a [Orig: à] privatis etiam Quiritibus emptum, cum pedis longitudinem superaret, Iovius prodidit. Asinius [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c.17.] celer Claudio Principe unum octo milibus nummum, id est, quadringentis plus minus Caroleis, mercatus est, [Note: Macrob. Saturn. l. 3. c. 16.] licet magis luxuriam aestimare, quod Plinius suis temporibus neget facile Mullum repertum, qui duas libras excederet. Crispinus Aegyptius ex servili conditione ad equestrem dignitatem Domitiani indulgentia evectus,
[Note: Iuvenal. Satyr. 4.] _ _ Mullum sex milibus emit Aequantem sane paribus sestertia libris.[Note: Seneca Epist. 96. Sueton. in Tiberio.] Publ. Octavius ingentis formae (quatuor pondo et ad selibram esse aiebant (à Tiberio Caesare in macellum missum, quinque milibus sestertiis mercatus est. Idem tres, triginta milibus nummum vaenisse, graviter conqueritur et annonam macelli Senatus arbitratu quotannis temperandem censet. Nec satis soluta luxuria videbatur, nisi et coci maximo conducerentur pretio. Re [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 17.] putatio haec inquit Plinius aufert transversum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus, coquos emi singulos pluris quam equos quirita bant. At nunc coci triumphorum pretiis parantur, et coquorum pisces. Nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Lances quibus inferebatur, [Note: Martial. l. 2.] Chrysendeta Martialis vocat, vel crustis aureis ornabantur; vel gemmatae fuere; gemmae auro consertae et contestae [Note: Turneb. Adv. l. 14. v. 3.] tenebantur, ut Turnebus explicat. Non eadem tamen omnibus praestantia. Polluci lonici maxime [Orig: maximè] placent. Actio Sincero qui ad rupes Herculeas capiuntur. Nausicrati Aexonici: Aexonia Magnesiae urbs est, sed Cratinus eos improbat. Archestratus laudat Tichuntinos; Tichus castellum prope Tachinam Campiae oppidum est. Corsicae et [Note: Iuvenal. Satyr. 5.] Tauromintane rupes a [Orig: à] Iuvenale ce lebrantur.
Perothus praestantissimos in mari Tyrrheno iuxta Corniculum, et Tarquinios capi prodidit. Iovius Romae hieme et suburbano mari captos maxime [Orig: maximè] praedicari; Ligusticis, Venetis, et Neapolitanis non eam saporis gratiam esse; quamquam multo grandiores in convivia veniant, scribit.
Sed et longius a [Orig: à] littoribus captis sua quoque gloria. Purior enim aqua in causa, corporis rubicundus, igneus, aureusque fulgor argumento. [Note: Galen. de Aliment. facult. l. 3. Achias l. 2. c. 79.] Magnas parvis gulae proceres praeferebant, seu propter maiora capita, et iecinora; summopere ista expetita ex Galeno habemus: seu quod ita subtilioribus pabulis placeret; seu ut inexplebilem gulam pretiosissimo obsono explerent, quas Philoxenum Poetam apud Dionysium fecisse legimus. Heliogabalus non integros, sed quod praecipue stupendum Lampridiusseribit, barbas eorum plenis discis, palatinis suis apposuit.
De carnis qualitate inter scriptores non convenit. Xenocrares obsoniorum praestantissimum, stomacho idoneum, ori gratum, boni succi, carne plana, difficilem ad corrumpendum, mediocrem ad excernendum pronuntiavit. Celsus medium inter duras et teneras carnes habentes reponit. Diocli, Philotimo et Psello difficulter concoquitur. Durissima est et valde friabilis, boni nutrimenti, si bene concocta fuerit, Galeno. Apparatus ad Occonomiam [Note: Seneca Quaest. Natur. l. 3. c. 17.] pertinet. Olim parum videbatur recens Mullus, nisi qui in convivae manu moreretur. Vitreis ollis inclusis offerebantur, et observabatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu vertit. Apicius ad omne luxus ingenium mirus, in sociorum garo (namea quoque res cognomen invenit) necari eos praecellens putavit.
Venit et inter Remedia. Sanguinis et haemorrhoidum fluxus promovet. Saepe sumptus oculorum aciem
hebetat. Vinum in quo suffocatus [Note: Impotentia virilis.] est inter virilis impotentiae causas, numeravit Trepsiates, nec mulieres si biberint concipere; ideo Dianae in sacris offertur. Assus torminosis peculiariter prodest, a [Orig: à] Tralliano dysenteria hepatica laborantibus praescribitur. Carnes excapitibus decoctae et cum melle subactae, ani tollunt vitia. Percussis denique a [Orig: à] Pastinaca cum lasere medetur.
IMBERBEM duplicem nobis descripsit Rondeletius. Prior, quem Occitani Imbriago àrubore, quoebriosorum facies inficitur, vocant, rarus est, veteribus parum notus. Hirundini et Cuculo corporis figura similis, colore magis rubro, capite magno stellulis caelato. Oculis magnis, Ore parvo, edentulo, pars inferior Cinnabaris colore inficitur. Os branchias operiens in aculeos ad caudam spectantes terminatur, ad quas pinnae duaesuntrubrae cum appendicibus aliquor, in ventre duae aliae. Cute aspera et rubra in dorso et lateribus contegitur. Ventre est candido, ad quem e [Orig: è] dorso lineae multae ducuntur. A capite ad caudam dorso medio acutorum ossiculorum ordines, cavum efficiunt; e [Orig: è] medio pinna rubra aculeis serratis constans erigitur, quod non nisi in Sagittario videbis; quam alia veluti e [Orig: è] mollioribus pilis constans sequitur. Cauda rubra est Scorpionis caudae similis. Ventriculus parvus cum multis appendicibus. Venter vere multis ovis distenditur.
Alter a [Orig: à] squamarum asperitate, Asper nominatus, corpore est brevi, tereti, digiti magnitudine, colore minii vel valde purpureo. Capite, branchiis, pinnis descripto similis, squamas habet parvas, serratas, oblique sitas, a [Orig: à] capite ad caudam lineam ex squamis contextam, pinnas ad branchias extra candidas, intra ex virdi nigrescentes. Ventriculum cum appendicibus paucis parvum, hepar candidum, et sine felle. Splenem parvum ex rubro nigricantem.
[Note: Aldrovan. Histor.] Diversus ab hoc Aldrovandi asper Mullus est, utpore totus fere ruber, [Note: Piscium l. 2. c. 2.] capite aureis cancellis ornatus, in vertice aculeatus, dorso planus et asper, ventre candicans, branchiarum caeruleis striis pictis, cetera flavescens.
[Note: TAB. XVII. 8. 9.] QUaenam sit Graecorum hirundo, seu ut illi vocant xelidw/n ambigitur. Rondeletius eandem cum Lucerna [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 16.] Plinii, quod noctu luceat, facit, et in Plinii loco transpositionem arbitrantur. Aldrovandus eum piscem esse, quem pro corace sive corvo Salvianus, pro Lucerna Gesnerus posuere, iudicat, et Hirundinem Plinii ab Hirundine Graecorum distinguit, illamque Rondeletii Mugilem alatum, Bellonii et Salviani veram Hirundinem opinatur. Ut ut sit, videtur Lucerna dici, non quod lingua eius per os exserta tranquillis [Note: Aristot. l. 2. de partib. Animal. c. 16.] noctibus luceat, (piscibus enim explanata ista, si Aristoteli credimus; et fieri id, piscatores negant,) sed quod vel pinnae versicolores noctu fulgorem quendam emittant; vel quod speciem antiquae lucernae gerat, vel denique quod oculi eius noctu luceant, quod verissimum esse iudico. Caponem Romani a [Orig: à] capitis asperitate et magnitudine dixere.
Duae ipsius sunt species, quae in omnibus fere [Orig: ferè] cum cuculo conveniunt. Ore, rostro, capite osseo, anguloso, caelato, aculeorum, pinnarum, cirrorum cartilagineorum numero et loco. Maxima in appendicibus, utrinque ternis, similitudo: in eo distinguuntur, quod binae rostri eminentiae, quae in cuculo longiusculae sunt, in hoc vix conspiciantur, pinna lateribus haerens, primum sit viridis, in extremo caerulea, tergus quoque variegatur. Cuculus denique saepe tres libras attingat, duas numquam hirundo. Squamis tam exilibus teguntur, ut Gesnerus pro iis asperam habere cuticulam scripserit.
Altera Hirundo duas latas et caeruleas ad latera pinnas, Milvinis
breviores habet, has per medium fere corpus expandit. Corpore quoque est recurvo, et crassiore, grandiore ventre.
[Note: Aelian. H. A. c. 2. c. 3.] Solitarios esse captura arguit, singuli et pauci capiuntur. Cum aliquid metuunt, ex mari exilire dicuntur, sed humilius volant.
[Note: TAB. XVII. 10. 11.] CUCULUM Graeci ko/kkuga, seu a [Orig: à] sono, quo avis eiusdem nominis more obstrepit, ut Aristoreles et Athenaeus restantur; seu quod cum retibus capitur vocem kou\ exprimat, dicunt. Psellas kokku/gion nominat. Typhon apud Athenaeum cum th=| tri/glh| sit similis, cum Trigola eundem a [Orig: à] quibusdam haberi prodit.
Totus piscis rotundus est carnosusque, vix tres libras superat. Toto corpore praeterquam in medio latere, in quo virga ex tenuibus squamis contexta protenditur, glaber est, in dorso a [Orig: à] capite ad caudam duo squamarum ordines deferuntur. Caput ipsi magnum, osseum, angulosum, totum caelatum, alicubi aculeis munitum. Rostrum in duas longiusculas eminentias semicirculum constituentes terminatur. Super utrumque oculum supercilii loco brevis, sed acutissimus et durissimus a culeus exstat.
Utrumque branchiarum operculum alio et quidem longiori armatur. Maxillae extrema sui parte asperiores dentium vice funguntur. Ante pinnas, cartilaginei cirri, utrinque terni dependent. Ventrum habet planum. Caput, dorsum, latera et pinnas rubra. Ventriculum cum multis appendicibus satis carnosum. Intestina lata, inter se convoluta, et multa pinguedine obducta, hepar subalbidum sine felle. Splenem rubrum et parvum.
[Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 97.] Littoribus ab Oppiano accensetur. Aristoteles et Aelianus inter [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 13.] illos et pelagios ambigere dixerunt. Inter Brasiliam et Portugalliam densis agminibus|volant, et aliquando milleni, saepe centeni capiuntur. Pinnarum magnitudine adiutus in nando celer est.
Carnem habet plurimam, albam, duram, et siccam. Diphilus Milvo praeposuit, quia friabilis, haud temere salubrem censeas. Ab Hipocrate in pituitosis morbis|conceditur. romae frixus et arantii mali succo irrotatus, editur, quidam nec elixum aspernantur.
[Note: TAB. XVII. 12. Aldrovan. de Piscib. l. 2. c. 5] MILVUS seu Milvago Plinii idem est cum Hirundine Graecorum Rondeletii Aldrovando, Graecis i(/erac, Oppiano h)/rhc id est Accipiter dicitur, quod Accipitris species inter aves Milvus sit. Pinnis caudaque expansis Milvum avem omnino [Orig: omninò] refert, latis nimirum et maculosis. Corpore est rotundo, oblongo, maiori ex parte nigro rubescente, aliquando omnino [Orig: omninò] rubro. Sesquipedalem mensuram, vel maxime auctus non excedit. Caput habet osseum, quadratum, durum, asperum, cuius pars posterior duobus iisdemque magnis et robustissimis aculcis, ad caudam spectantibus armatur. Branchia quae tectae, opercula ossea in duos aculeos robustos desinentia gerunt. Pinnae stellulis maculisque variis asperguntur: Squamae osseae, asperae et triangulares serpentium more inter so committuntur. Cauda unica atque lata pinna terminatur. Quantum ad interiora, Lingua, et palatum splendore Sandaracum vel Cinnabarim superant, his noctulux, acsi candentes carbones ore continerentur. Ventriculus mediocris multis appendicibus munitus est, hepati pallido vesicula fellis commit titur. Lien est oblongus et subruber. Uterus bifidus, ovis rubentibus refertus. Cor angulatum.
Qui Hirundinis nomine Aldrovando ex Hispania missus erat, sub oculis ex violaceo albicabat, cancellis quae ad aureum colorem vergebant, exceptis. Alas habebat longissimas et latissimas, ex caeruleo
viridescentes, maculis plurimis rotundis caeruleis conspersas maiores aureis punctis oculorum qui in Pavonis cauda conspiciuntur similitudine ambiebantur. Tergus asperum partim aureo, partim ferrugineo colore tinctum erat.
Quem hic describimus, solo in mari degit, et raro [Orig: rarò] , si Salviano credendum. capitur. Licet edentulus, Carnivorus tamen est. Iuxta littora ubi minor insequentium piscium metus est, humilem exercet volatum: altum, ubi maior. Adlapidis ictum volatum protulisse, quatuor extra summam aquam cubitis eminens, in Gallico maris interni littore visus est. Qui ad Herculis columnas navigant, tantum aliquando ibi horum piscium volantium turbam affirmant, ut aves aquatiles esse videantur.
A mensis propter carnis ingratitudinem reicitur. A nautis templis offerri, ibique ob raram formam suspendi, Gillius auctor est. Rondeletius fel contra oculorum suffusiones efficax esse comperit.
[Note: Oculor. suffusiones.] HIRUNDINEM Plinii eum piscem Aldrovandus esle iudicat, qui Romae [Note: TAB. XVIII. 5.] Pesce Rondine, Agathensibus Falco marinus, Massiliensibus Landola dicitur. Si alas auferas ad Mugilis Cestrei inprimis accedit figuram, hinc Mugil alatus Rondeletio. Cubiti magnitudinem attingit. Squamis contegitur magnis. Caput habet rotundiusculum, rostrum acutum, os parvum, prorsus edentulum. Pinnae quibus volatum exercet, totum corpus longitudine adaequant. Caudae pinna est lata, magna, lunata, et ceu in duas pinnas desinens. Linea quae in ceteris piscibus a [Orig: à] branchiis vel a [Orig: à] capite per latera ad caudam dicitur, in hoc pisce a [Orig: à] pinnis ventris orta per imum ventrem ad caudam fertur. Venter albicat, dorsum quod latiusculum est, ex caeruleo nigricat.
Describit et alium Aldrovandus, sub nomine Mulli alati seu Lyrae missum, alis rotundis, intus virentibus, extra nigricantibus, pinnis pectoris et cauda fuscis, ventre argenteo. Latera, branchiarum ossa, et Synciput auro resplendebant. Non omnibus locis capitur, et Romae rarissimum aiunt. Alga et aliis maris quisquiliis victitat, sed carne abstinet. Mugilibus carne et succo similis esle creditur.
[Note: TAB. XXIV. 3.] LYRA piscis, qui quibusdam Cephalus, Orphus, Erythrinus, imo [Orig: imò] ki/qaros falso creditur, vel a [Orig: à] cornibus anterioribus, quibus similitudinem lyrae repraesentat, vel quod veluti lyrae sonum edat, ita vocatut.
Species eius duas Rondeletius posuit. Prior lyra piscis est teres, ruber, capite osseo, magno: rostro in duo cornua lata protenso, quibus lyrae antiquae formam refert: quem veterum Lyram Salvianus esse credit: quique squamis parvis et asperis contegitur, et plus ossium quam carnis habet. Altera, quam superioris marem quidam esse arbitrantur, sed falso, quoniam in huius quoque ventre ova rubentia reperiuntur; palmi est magnitudine. Corpus habet quoad vivit rubrum exstincto color evanescit. Caput osseum, angulosum, aculeis et eminentiis plurimis asperum, cuius anterior pars in duo longa, lata, et retusa cornua degenerat, sub quorum exortu os est satis amplum, rotundum, et edentulum. Ex inferiore maxilla cirri quidam breves, molles et carnosi dependent. Oculi et branchiarum ossea opercula aculeis muniuntur. Ex duabus in dorso pinnis prior brevior in longas et rubentes setas degenerat, posterior a [Orig: à] medio dorso ad caudam, sed inermis decurrit. Cauda in unicam pinnam illam queparvam desinit. Tegitur ossearum atque grandium squamarum, quae Media sui parte acutissimo, recurvo, atque ad caudam spectante aculeo muniuntur, octonis ordinibus; unde sicuti asper totus ita octangulus creditur. Quantum ad internas partes, ventriculum habet parvum, cum parvis et paucis appendicibus. Hepar pro corporis ratione magnum, album, et in eo fellis vesiculam. Splenem parvum et subrubrum. Carnis porum, ideo facile exsicatur et sit levissimus.
[Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 9.] Vescitur maris excrementis. Plures capinon solent. Vocem grunnitui similem omittit, seu attitu branchiarum, seu suis anterioribus, quas circa ventrem habent. Spiritus enim inclusus in his est, quem dum atterunt atque agitant, sonos illos elidunt.
Utraque quia dura est, damnari fere [Orig: ferè] in cibis solet.
[Note: TAB. XVII. 13.] PHAGRUS seu Pagrus, para\ to\ fa/gein, [Note: Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 8.] quia vorax est Graecis; a [Orig: à] colore fragorum, rubeo enim est, Italis ita dicitur. Cave cum Paguro confundas.
Tanta est inter ipsum et Erythrinum similitudo, ut, cum eiusdem sunt magnitudinis, etiam peritis imponant. Distinguuntur tamen eo, quod Pagrus hieme a [Orig: à] ruffo ad caeruleum magis vergat, toto corpore sit latiore et retundiore, Sargi instar recurvus, rostro spissiore, rotundiore, et ad aquilini nasi figuram accendente. Habet insuper tergoris pinnam crassiorem: oculorum pupillam crystallinum, iridem rubram, peculiaremque lituram, nigricantem, tactu asperam, in lateribus circa cervicem, ubi linea est, quae corpora piscium intersecat, latam. Squamas gerit rotundas tenues et latas. Superior maxilla in tubi modum cervici veluti infarcta est, neque cranio inhaeret. Cum oscitat exseritur, postea contrahitur. Dentes quoque habet acutos; quatuor exteriores parum falcantur; molares, qui rotundi et obtusi, duplici ordine disponuntur. Interiora si scruteris, sunt ei lapides in cerebro, linguae in ore veluti rudimentum, hepar sine felle. Cor angulatum, vesica aere plena. Numenius lofi/an quasi cristatum dixit, quod ea corporis pars, quae cervici respondet, sublimis sit et alta.
Quem Aldrovandus exhibet, is pinnis omnibus tergore et cauda rubet. Oculorum ambitus ruberrimus, argenteis lituris conspergitur. A branchiis ad caudam linea excurrit, aurea, serrata. Ambigit inter littorales et pelagios, [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 140.] inter hos Mnesitheus locat. Oppianus in saxis degere scribit. Quod ex Indico mari salitum afferri Oriba. sius prodidit, de illo potius, quem Syenitae in Aegypto sacrum habent, eoque, quod una cum increscente Nilo apparens, incrementum eius denuntiet, abstinent, intelligendus est.
Victitat alga et luto, sed et saepiolas, squillulas, loligunculos appetit. Echinis an vescatur, quod nimis aculeati sint, dubito. Isidorus tam duros ei dentes tribuit, ut et ostreis in mari ali queat. Hieme praegelida, quod lapidem in capite habeat, latet. Inescatur channis sive hiatulis.
[Note: Oppian. Hal. l. 3. v. 185.] Quid sibi Aristoteles velit, dum citante Athenaeo Pagrum a)kma/cen tou= e)/aros id est vervigere scribit, difficulter intelligi potest, nisi ti/ktein e)/aros2 parere vere innuatur.
Archestratus Syrio exoriente comedendas esse suadet. Suaves et media carne Hicesius posuit. Gellius inter delicatos habuit Sanazarius ex Dicarchi, nunc Puteolos vocant littoribus, celebrat.
[Note: TAB. XVIII. 6.] ERYTHRINUM, qui peculiare hoc nomen a [Orig: à] colore invenit, moderni Graeci le/qrinon, Cyrenaei auctore Zenodoto apud Athenaeum u(/kkhn, auctore Clitarcho di/khn vocarunt. Theodorus satis ambigue Rubeculam, Plinius rectius Rubellionem dixit. Idem ne cum Ruburno et Ruscupa, de quibus Murmelius, non dispuro.
Palmi mensuram raro excedit. Ruber est ut Mullus, dilutior tamen, unde forte [Orig: fortè] canqo\n Oppianus dixit, latus ut Aurata. Rostrum habet acutum, sed non valde [Orig: valdè] extensum. Os parvum, mediocribus dentibus munitum. Caput utrinque compressum. Ante oculos, qui magni, foramina patula. Branchia quae in dorso unica est, multis aculeis horrescit. Bellonius duodecim, quindecim Rondeletius, viginti duos, Salvianus, novendecim Gesnerus numerat. Cauda in lunatam pinnam desinit. Intus candidissimus est.
Peculiaris est mari, hieme in alto
[Note: Arist. H. A. l. 4. c. 11. l. 6. c. 13. l. 2. de gener. An. c. 4 Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 16.] degit, aestate circa littora capitur. Diversus est ab isto ille qui in lacu Suerinum alluente, non procul Oceano Germanico visitur.
Carnivorus est. Cancellis et aliis pisciculis insidiatur, nec locustis et cicadis parcit. Gregalem esse Athenaeus Aristotelis auctoritate meminit. Sexu non distinguuntur. In omnibus enim reperiri ova Aristoteles auctor est. Pariunt ineunte aestate. Cum sesquipalmum excesserint in dentices seu Synodentas abire, falso Iovius credidit. Ad formam duntaxat coloremque accedunt, minusque solito ruffi, canescunt veluti.
Quantum ad usum copiosum alimentum praebent Xenocrati: nunc inter mediae substantiae pisces numerantur, si sint recentes, frixi et frigidi inter saporis iucundi cibos. Aceto et aromatibus in Gallia conspergere [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] mos est. Plinius in cibo sumptum Venerem concitare et alvum sistere, quod a [Orig: à] Xenocrate mutuatus est, scribit, in vino putrefactus, vini taedium adfert, cui illud propinatum fuerit.
[Note: TAB. XVIII. 7. 8.] PIscis quem Hicesius apud Athenaeum Acarnanem vocat, Diphilo [Note: Athen. l. 7. et 8.] a)ka/rnan Athenaeo alicubi a)/xarnhs2 ex Gallia, Ethymologo a)xa/rna, Plinio [Note: Dipnos. Arist. H. A. l. 8. c. 9.] Acarne, dicitur. Scribitur quoque a)xa/rnos, a)ra/xnos, et a)ra/xnhs2 sine dubio mendose. Mugilibus infestum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] esse, si is est, quem Aristoteles mnuit, et aestate extenuari, veteres prodidere.
Rondeletius pro eo piscem exhibet, album, squamis argenteis, ore mediocri, tenuibus dentibus, rostro aquilino Pagrimodo, spatio quod inter oculos est compresso, oculis pro corporis proportione magnis, aureisque pinnis candidis.
Erythrino adeo similis est, ut pro eo vendatur. Capitur aestate et hieme; illa extenuatur, et laborat.
Carne est candidissima, media substantia, facile concoquitur et distribuitur, et bonum sucum gignit.
ORPHUS Polluci o)rfo\s2, vel quod magis Atticum est o)/rfios, Gazae Cernua, quis apud veteres piscis fuerit, difficile est conncere, pauca enim quae ad cognitionem cius faciunt, reperias. Benedictus Tincis similem credidit. Alii Capitonem ab oculorum aspectu et rubro colore dixere, quidam quia maiorem Capitone opinantur, sui generis piscem esse tradunt. Gellius ab eo qui hodie in Graecia ita vocatur, non distinguit. Rondeletius maiorem hunc veter. Orpho, qui a [Orig: à] Mullo devoratur, (viginti enim libras pendet) nec littoralem postquam dixisset, piscem Pagro similem, colore ex purpureo rubente, oculis magnis, dentibus serratis, podice adeo parvo, ut rinula vix animadverti possit, seminis meatibus carentem, pro eodem ponit; eidemque omnia quae veteres de suo dixere, competere scribit. Bellonius denique alterum compressum magis quam teretem, squamis asperis, et corpori firmiter inhaerentibus tectum: Capiter rubeo; pinnis tergoris, laterum ventris, et caudae variis coloribus insignibus; labris scabrosis, maculam in radice caudae gerentem, quem Cretenses Cheluda, Acheluda, et Petropsaro nominant, pro eodem obtrudit.
[Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13. l. 5. c. 10. l. 8. c. 2. et l. 8. c. 15.] Ut ut sit, de veterum Orpho scimus, Aristoteli et Athenaeo littoralem, Aeliano marinum, Ovidio pelagium esse. Numenius thalamis et [Note: Athen. Dipnos. l. 3. et 7.] cavernis delectari; Oppianus in petris cavernosis, quae plenae sunt Chamis et patellis; degere scripsit. Carnivorus [Note: Oppian. Halieut. l. 1.] idem. In Myrinensi Lyciae sinu ad Apollinis templum, ad sparsas [Note: Aelian. H. A. l. 5. c. 18.] vitulinas carunculas adnotant, easdemque comedunt; brevi tempore adolescit, hieme latet; in biennium vitam non prorogat, et tarde moritur, ideo o)yimo/rwn ge/nos Oppiano.
In ciborum fuit deliciis. Nam et Dorion Opsophagus inter ceteros veluti ex piscibus, Deos ponit; et Lynceus Samius Attico Glaucisco, Ellopem et orphum Rhodios
[Illustration:
Spluyrana, sive Sudis. ein art mcer hecht.
]
[Illustration:
Alaiida non cristahn. meerlerch ohne Kam.
]
[Illustration:
Piscis qutturosus. dickhals.
]
[Illustration:
Mullus imberbis. glatter rothart.
]
[Illustration:
Hiruondo Plinii.
]
[Illustration:
rother meer bras men. Enithrinus.
]
[Illustration:
Acarnan. fleck brasmen
]
[Illustration:
muneh [Orig: müneh] brasmen ein ander rother meer brasmen Orphus.
]
[Illustration:
Denteic. zanbrasin Siinodus.
]
[Illustration:
Siinagris. zin brasin ander art
]
[Illustration:
Sparus. Sparbrasin
]
[Illustration:
Scorpis Scorpius minor Scorpana Rlaner meer scorp.
]
[Note: Aristoph. in Vespis.] opposuit, et Aristophanes inter regios pisces retulit. Athenaeus e)/uxulon, polo/xulon, gli/xron, du/s1fqarton, polu/trofon, et ou)rhtiko\n facit, quae sequuntur transposita esse, ut Rondeletius observavit, videntur, qui enim potestaliquid esle glixro\n et e)/utepton, glutinosum, [Note: Galen. de Alim. l. 3. c. 30.] et concoctu facile. Philotimus tamen inter durae carnis pisces reposuit.
[Note: TAB. XVIII. 9.] SYnodon piscis para\ tou\s2 o)do/ntas2 nomen invenit, quod si prima syllaba per iota scribatur, para\ to\ s1i/nesqai kai\ bla/ptein toi=s2 o(dou=s1in, quod dentibus noceat, ita vocatur, Gaza Denticem, Albertus Dentatum, alii Dentalem nominavere. Plinius Graecam nomenclaturam retinuit. in Adriarico mari in insignem magnitudinem excrescit; in littore Auratam non superat. Vulgarium pondus trium aut quatuor librarum esse solet: decem librarum pondere observavit Salvianus. Dorsum habet repandum; latera satis compresla. Caput nonihil fastigiatum, in quo [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 37. c. 10.] lapides, qui Synodontides vocantur, gerit; rostrum acutum, Os satis amplum, valdeque denticulatum, praeter minores ac serratos, superior maxilla quinis aliis, inferior octonis permagnis, caninis simillimis armatur. Oculi sunt magni, branchiae utrinque quaternae. In dorso pinna unica viginti aculeis munitur. Cauda est falcata. Venter argenteus, unde album Numenius vocavit: latera et dorsum ex albo rubent. Unde ruber Ovidio e)ruqropoiki/los Epicharmo.
Aldrovandus duos alios forte [Orig: fortè] congeneres huic addit; quorum priori tergus vitide, Synciput aureum, branchiarum ossa violacea. Alteri os intus et extra subatrum, supra id macula caerulea: sub branchiarum pinnis macula insignis, purpuraceis, aureis decorata squamis. Venter flavus, squamae argenteae.
[Note: Columella l. 8. c. 16.] Pelagium quidem Columella facit cum Ovidio, sed Aristoteli et [Note: Aristor.|H. A. l. 8. c. 13.] Oppiano, quibus littoralis est, susfragantur [Note: Oppian. Halieut. l. 1 v. 170.] piscatores. Probantur ex Dalmacia et Illyrico, praesertim Salana atque Tragurio. Columella [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] Punicas et indignas nominat.
Carne tandem vescitur, et tanta cum aviditate, ut venter in os procidat. Polypi carne inprimis delectatur, quem cubili suo extrudere non possit, ante ostium tamquam mortuus fluctuat, brachium extendentem, arripit, sed et in ostrea ac pisces innoxios grassatur: nec Boce, [Note: Oppian. Halieut. l. 3 v. 185.] quod ab Oppiano proditum, parcit. Gregales sunt, et s1unagela/zesqai kaq) h(liki/an solent: per adolescentes kat) i)/las2 ne/xontas2, separatim a [Orig: à] reliquis natant. entele/steroi pa/lin koinh\. firmiatori aetate inter se vitae communitate iunguntur. Cibo a [Orig: à] piscatore demislo, in orbem consistente, et signum quasi eo arripiatur, dant.
[Note: Aeliaen. H. A l. 1. c. 46.] Ab Antiphone inter lautissima obsonia recensentur. Hicesius copiosi esse alimenti, et difficulter excerni scribit. In Italia peculiare condimentum quod amarinare vocant. In Dalmatia concisus et semicoctus multo croco et perspicuo gelu conditur, detestatum Aponensi obsonium.
[Note: TAB. XVIII. 10.] DE SYNAGRIDE pisce diversae sunt apud Auctores opiniones. Theodorus Gaza pro eodem cum [Note: TAB. XL. 11.] Synodonte sumit. Massarius et Gellius adeo [Orig: adeò] similes, ut vix discerni queant, [Note: Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 13.] volunt. Rondeletius sola aetate distingui iudicat. Diversos pisces
vel ex Aristotele colligas, qui diversis in locis, duobus his nominibus utitur. De Bellonio tacebo, qui et modernos Graecos distinguere scribit. Antonius Gigas sequentem iconem pro Synagride misit.
Piscis erat insigniter dentatus, squamis undique latissimis, et facile [Orig: facilè] deciduis tectus. Capite superius sanguineo, inferius ex albo et caeruleo variante. Ventre ex albo flavescente, lateribus candicantibus. Bellonius Synagridem Cyprini in modum, veluti circino ita circumductum, ut pro longitudine ac latitudine magis crassus appareat, facit. Caput, inquit, utrinque compreslum habet etc.
[Note: TAB. XVII. 14.] CHROMIS et Cremis kre/mus2 idem esse piscis, vel propter nominum similitudinem esle videtur. Agrunnitu, quem edit ita dictus est, quod et apud Isidorum qui eundem cum corvo marino facit, legimus; sed is, ne, quem Rondeletius describit, pinnis, spinis et figura Metaurino similis, oculis tamen minoribus absque macula in cauda, toto corpore nigricante; anis, quem Bellonius, Chromis sit, dubitatur. Accedit tamen huic Aldrovandus, sola grunnitus ratione habita. Tenuibus autem is squamis vestitur ex auro nitentibus, ac caeruleum interdum colorem concinne [Orig: concinnè] vibrantibus. Binas (verba sunt Bellonii) pinnas gerit in tergore, quarum anterior quae minor est etc.
In herbosis degere Ovidius auctor est, quia immundum nominat, et luto gaudere credibile est. Virentibus herbis vescitur. Parit quotannis semel. Exquisito esle auditu apud [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 9. l. 4. c. 7. et 8.] Aristotelem legimus. Grunnire superius dictum est.
Vilem suam Chromin Rondeletius facit. Bellonii inter laudatissimos censetur.
[Note: TAB. XIX. 2.] AUrata, seu orata, Graece xru/rofrus2, quod iis in locis, ubi in ceteris animantibus supercilia esle solent, aureo colore resplendeat, Ephesiis teste Archestrato i)wni/s1kos Hesychio e)teli\s2 dicitur. Ad denas libras cum maxime [Orig: maximè] adolevit, vix unquam pervenit. Dorsum habet repandiusculum, ex caeruleo nigrescens. Latera compressa, argentea. Ventrem lactei coloris. Partes oculis superiores auro, in adulto maxime [Orig: maximè] , resplendent. Dentes anteriores sunt longi, rotundiusouli, serrati, internae utriusque maxillae partes, plurimis osseis tuberc ulis duris et inaequalibus muniuntur. Ventriculum habet [Note: Aristot. H. A. l. 3. c. 17.] amplum cum paucis, ut Aristoteles notavit, appendicibus. Intestina ampla pinguedine involuta. Iecur magnum et pallidum, a [Orig: à] quo fellis vesicula, longa, pinguedine obducta pendet. Splenem subatrum.
[Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 13.] Sic est marinus piscis, ut et in lacubus etiam marinis nascatur, quod tales convectis marinis seminibus. [Note: Athen. Dipnos. l. 1.] Romani replessent. Commachium Bononiensibus eas subministrat, et olim Velimus, Sabatinus, Vultinensis, [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2.] et Ciminus eas procreabat. Sed et circa Berenicem Libyae fluvium, qui lh/qwn dicitur, inveniuntur.
Cibus ipsi sola caro. Tellinas et conchylia robustis maxillis frangere; Maenide tamquam eius esu vehementer oblectetur capi, certum fere [Orig: ferè] est Scari modo ruminare asserit, sed forte [Orig: fortè] sine auctore, Rondeletius.
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 16.] Aestate circa fluviorum ostia parit. Aestus impatientia, mediis fervoribus, sexagenis diebus [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 19.] latere a [Orig: à] Plinio proditum est: tempus Aristoteles non expressit. Timidissimos esle captura ostendit. Recedente maxime [Orig: maximè] sub Arcturi tempus mari, arborum ramos frondibus [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 28] vestitos, in arenam piscatores difigunt: accedente plurimae
attrahuntur; reciprocante ramorum tu, quiescunt, et ab imperitissimis quoque capiuntur.
[Note: Macrob. Sat. l. 2. 11.] In pretio fuere olim, Ephesiae inprimis, quas Archestratus celebravit. [Note: Columella R. R. l. 8. c. 16.] Sergium Romanum patritum, cognomentum inde sibi adscivisse, [Note: Athen. l. 5.] quod [Orig: quòd] carissimae ipsi essent Oratae, apud Varronem Columellam, Valerium Maximum, et Macrobium legimus. De nutrimenti qualitate non convenit inter veteres. Mnesithaeus difficulter coqui, concotam multum alere. Celsus duriorem esse. Diphilus cum Melanuro, qui succi bonitate Sargo, Hicesio iudice, minus nutrienti, inferiot est, proportionem habere, asserit. Ideo [Orig: Ideò] rondeletius carne media esse pronuntiavit, saxatilium duriore. Nostra aetate marinae et quae hieme capiuntur, laudantur. Lacustres pinguidiores quidem, sed lutum, quod in eo degant, olent. Apparatum in Aldrovando vide.
[Note: TAB. XIX. 1.] *s*argo\s2 an s1a/rkos dicendus sit piscis, dubitatur. Is quem Melanuro [Note: Aldrovand. de Piscibus l. 2. c. 16. 17] Hicesius accommodat, vocatur s1a/rkos. Rondeletius geminum nomen agnoscit, a [Orig: à] multa carne id habere iudicans. Sparo squamis tenuibus, lato corpore, linea a [Orig: à] branchiis arcuata, pinna continua affinem Bellonius pronuntiavit. Rostro acutiore, dorso magis repando, ventre prominentiore, dentibus latis humanisque simillimis, lineis quibusdam, unde peli/grammos, et macula iuxta caudam nigra, unde melano/grammos, et o)r)r(opugo/stiktos Aristoteli dicitur, distinguitur. Colore alias [Orig: aliàs] est argenteo. Pinnae quae ad branchias sunt rubescunt. Branchiarum exterius tegumentum spineum est. Hepar subrubescit: ab hoc fellis vesicula pender. Lien subniger est, et fere [Orig: ferè] circinatus. Ad multam magnitudinem excrescere aslolet.
Aldrovandus binos exhibet. Prior o)r)r(opugo/stiktos, pinnas omnes, praetet eam quae ab ano est, habet aureas: maculam iuxta Uropygium violaceam, totum caput ad eundem colorem vergens.
Alter polu/grammos, aureis et argenteis quae serrae figuram exprimit lineis, elegantissime [Orig: elegantissimè] condecoratur, pleraeque ad rubiginem vergunt. Gesnerus in mortuis lineas evanescere tradit. Aegyptio eum mari vendicat Festus, sed et in Adriatico nascitur. Pelagius nesit an, saxatilis vellittoralis [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 23.] inter Ovidium, Aelianum, Oppianum, et Aristotelem non convenit. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 17.] Ita littore gaudere dicerem, ut et cautes saepe [Orig: saepè] frequentet, quod radiis solaribus ibidem commodius fruatur. Saepe quidem coeno a [Orig: à] Mullo excitato contentus est, sed et carnivorum esse certum, quia Lycostomo pisce inescatur. Gregalem Aelianus facere videtur: dum confertos capi scribit. Ad motum ut utbene [Orig: utbenè] nwqh\s2 [Note: Oppian. Halieut. l. 1 v. 132. l. 4. v. 267.] Oppiano dicatur, in evitandis tamen piscatoriis insidiis linoplhgi/statos est, seu quod [Orig: quòd] lineam ad scopulos terat, [Note: Plin. H. n l. 9. c. 59.] quod apud Plinium legimus: seu quod vel retibus proximus spei piscatorum illudat. lino\n sane [Orig: sanè] et pro voti, et pro llinea cui hamus affixus est, sumitur. Plures sibi adsciscunt uxores, pro his tempore verno pugnant. Vere et autumno parere, apud [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 9.] Aristotelem legimus, si quid aliter ab eodem dicitur, de Sargino non Sargo sumendum est. Tam [Note: Aelian. H. A. l. 11. c. 11.] vehementer capras amare Aelianus prodidit, ut ad illarum in aqua umbram, odore forte [Orig: fortè] illecti, adnatent, et saltu contingere conentur. Ne itaque mirere pellibus earum capi.
Fit eorum ab Epicharmo in nuptiis Hebes mentio. Et sane [Orig: sanè] grati esle stomacho creduntur, probique succi. Ceterum aegriuscule [Orig: aegriusculè] , quia durioris carnis, concoquuntur. Hydropicis Garyopontus praescribit. Dentes gestatos dentium avertere dolores. Kiranides fabulatus est.
Adiungit Aldrovandus Sargo piscem, quem pro Melanderino, Athenaeo
nominato, si exemplar mendosum non est, (Causabonus Melanderini nomen ab aliis exemplaribus exulare scribit.) Rondeletius depinxit. Melanuro iste similis est. Toto corpore nigrescit, circa caput ex nigro purpurascit. Cauda saxatilium more in unam latam pinnam desinit. Hepar habet ex rubro candidum. Splenem nigrum, fel aqueum, lapides in capite.
[Note: TAB. XVIII. 11.] QUem Graeci spa/ron a)po\ to=u spai/rrin, quod est palpitare, ut Eusthatius auctor est, Latini Sparum, seu a [Orig: à] spargendo, seu aliunde vocant: hunc eundem cum Rhyade Aristotelis, et Aeliani Aspargo, sed perperam, Rondeletius facit. Nec enim vel ru/os speciale alicuius piscis nomen est, quod Salvianus opinatur; nec videtur isto vocabulo in singulari uti. [Note: Arist. H. A. l. 4. c. 8.] *r(va/des2 vero [Orig: verò] , quos Aristoteles, fugere quoties vel piscium lotura vel navis sentina eiecta est, quasi foedo tactos odore scribit, et quos Gaza modo flutas, modo Spargos, aliquando fusaneos, id est, xu/tas2, quod fusim retibus capiantur, vocat: ii sunt, qui frequentes quidem et simul natant, fusimque et retibus capiuntur; ducem tamen, quod a)gelai/ois2 proprium, non habent.
[Note: Aelian. H. A l. 9. c. 46] De Aspargo nihil apud Aelianum invenies. Gyllius duntaxat Rhyades Aspargos interpretatus est, et multis errandi occasionem praebuit. Haud parvam cum Aurata et Sargo habet similtidinem. Ab illa, corpore minore et magis rotundo, rostro acutiore, et quod circa branchias nullam neque purpuream, neque nigram maculam gerat, distinguitur. Ab hoc vero [Orig: verò] , quod exauro refulgeat, lituram in cauda habeat, capite sit magis proteso, tres aculeos sub spina quae est ano vicina ostentet, lienem rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere habeat, differt.
[Note: Oppian. Halieut. l. 8 v. 109.] Littoralem Oppianus facit, Plinius inter marinos recensuit. Ovidius pelagium voluit, sed et marinis [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] stagnis gaudet, inque iis frequenter capitur. Gregalis est, carnivorus, venatur et marinos pulices. Aestate circa saxosa littora parit. Haud olim ignobilis in cibo. Coquus apud Antippum inter lautissimos recenset. Epicharmus inter eos ponit, quorum ne stercora quidem fas sit Diis abicere. Diphilus acrem esse a)palo/s1arkon a)/brwmon, e)usto/maxon, pronuntiat, elixum cotu facilem, taghnisto\n. difficilem addit. Raro [Orig: Rarò] ob parvitatem elixatur.
[Note: TAB. XIX. 3.] DE Mormyro, qui Oppiano mormu/los, Ovidio Mormyr, Gazae Mormur, pauca prodidere veteres. Quem Bellonius describit, Constantinopoli et alibi, nomine veluti per manus tradito, Mormyrus dicitur, videturque notas ab antiquis traditas. (a)/iolon [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 100.] seu maculosum Oppianus, pictum Ovidius nominat) sibi vendicare. Piscis est corpore quam Aurata, Sparus, Sargus, et Melanurus longiore, et minus ad latera compresso. Capite [Note: Aldrovand. de Piscib. l. 2. c. 19.] item (utor verbis Aldrovandi) tenuiore et caelato, rostroque acutiore. Os mediocre habet, dentes exiguos, labia crassa, oculosque medios, branchias utrinque quaternas etc.
Littoralem esse, praeter Archestrati apud Athenaeum et Oppiani auctoritatem, Cottidiana piscatorum experientia testatur. Nullum non cibum attingit, parva animalcula, conchulas, et minora crustacea venatur; nec a [Orig: à] terrestribus sordibus abstinet. [Note: Oppian. Hal. l. 3. v. 126.] Parit aestate, capitur verriculis, et plagulis, ut Plutarchus ait. Retibus inclusus, [Note: Athen. l. 7.] imis in vadis, sulco, crebro caudae motu Idepulsis arenis facto, subterlabitur. *trofimw/taton Hicesius facit, quia lutum olet, vilis nostro tempore habetur.
[Note: TAB. XIX. 5] CANTHARUS Graecis antiquis ka/nqaros, et genere feminio kanqari\s2, modernis s1ka/tara, Gazae Scarabaeus, Plinio et Ovidio Cantharus, forte a [Orig: à] coloris baetici et ferruginei similitudine, dicitur. Squamis integitur parvis, ex indico splendentibus. Caput et circa oculos partes ex nigro rubescunt. Labrum superius veluti in calva infarcitur. A branchiis ad caudam lineae ducuntur subaureae. Bellonius lineam armatam utrinque in lateribus, cyaneam esse tradit. Observati sunt lineis albicantibus, cyaneis, ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis variegati. Internis partibus non differt a [Orig: à] Sparo, et lapides habet in cerebro. Versatur in coenosis littoribus ac protubus, in quae loca maris sordes fluctibus pelluntur. Pamphagus esse creditur. Nam carnes, panis, caseus, aqua et stercus in cibum ipsi cedunt. Turgent amore feminarum, et quia Zelotypi acerrime [Orig: acerrimè] pro suis coniugibus pugnant, sed non aliter, quam Menelaus cum Paride, [Note: Aelian. H. A. l. 1. c. 26.] pro una tantum, quod ab Oppiano et Aeliano proditum est. Inescantur Polypo, aut Carabo in nassam vimineam indito. Ingratum succo Ovidius dixit. Mollis et praehumidae carnis fecuit Rondeletius.
[Note: TAB. XIX. 76.] SAlpa Graecis s1a/lph et s1a/lphs2, Hesychio et Phavorino quoque bu/s2 bos vocatur, quod nomen ipsi ab Halisonorum (maritimi sunt populi Cariae vincini) piscatoribus inditum est, si bene Pancratis versus apud Athenaeum, correxit Gesnerus. Posset et Chrysopleuros ab aureo, quo per latera Salpa resplendet colore, dici. Acervice in caudam per argentea latera, aureis rubentibusque lineis, certis intervallis distinctis, decentissime [Orig: decentissimè] pingitur: Unde Aristoteliapud Athenaeum polu/r)r(abdoi, polu/grammoi et e)rudro/grammoi, Oppiano a)iolo(nwtoi, hoc est, ut Lippius reddit, variis distincta tergora signis, dicuntur. Caput habet parvum et rotundum, dentes in superiore maxilla sedecim, in inferiore octodecim serratos firmos. Oculos aureos supercilia quodammodo virescentes, pinnam in tergo unicam longam, multis spinis asperam. Caudam bifurcam, linguam medicorem. Squamis tegitur latis et varii coloris, Ventre et lateribus candicat, dorso ex cinereo nigricat. Interanea nigerrimo peritonaeo continentur. Hepar est magnum, subrubrum, in tres lobos divisum, cuifellis vesica appendet. Splen nigricat. Vulva bifida est, ovis innumeris plena. Bellonius raro [Orig: rarò] duas libras excedere scribit. In nullo piscium genere exactiorem servari magnitudinem Salvianus, ideo forte a [Orig: à] Pancrate i)s1omh/kees2, aequales magnitudine longitudineve, quamvis Dalechampius facta ad pisces, quos nominaverat comparatione, id fieri credat. Duo ipsorum videntur genera, commune unum et omnibus notum quod descripsimus. Minus alterum quod in Narbonensi Gallia Virgadelle, id est virgis seu lineis distinctum nominatur, quodque in stagnis marinis reperiri, et non nisi aetate a [Orig: à] communi differre ex Rondeletio habemus. Loum si attendamus, herbosa laxantur arena apud Ovidium. Oppianus [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 125.] *pe/tras2 a)mfia/lous2 fu/kes1i medale/as2, scopulos maricinctos, musco humidos, illis adscribit. Arist. in mari et stagnis marinis locat. [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2. et l. 4.] Cibus ipsi alga marina, porrum, utapud Philosophum exstat, stercus et alia foetida. Unde s1katofa\gon, et bdeluxrh\n merdivoram, et foetidam in nuptiis Hebes Epicharmus, obsoenum piscem Plinius nominat. Semel anno et quidem autumno paulo ante aequinoctium parit, quibusdam in locis et [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 51.] aestate, si Aristoteli habenda fides est. Turmatim abimo gurgite ad littora ferri, moxque alga, aliisque marinis herbis pastos, celerrime [Orig: celerrimè] in mare demergi, tradit Bellonius, raro [Orig: rarò] unam, plerumque plures simul capi Salvianus. Cucurbita [Orig: Cucurbitâ] capitur, quod ea delectetur [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 2. l. 4. c. 8.] nimium, idque uni ei ex omnibus evenire Aristoteles docuit. Auditu valere apud eundem legimus. Nullum fere [Orig: ferè] intor cibos habet pretium. Archestrato semper mala, Diphilo dura et insuavis est. Platinae
silvestre quid et ferinum resipit: circa Ebusam tamen capta haud spernitur. Alexandrina pariter maxime [Orig: maximè] si in Autumno nata fuerit, humidum quid et album, idque non virosum emittit, ut Diphilus refert, sed et circa Mytilenem tempore messis capta haud ingrata est. Omnium tamen [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 19.] dura caro est, ut Plinius percoqui posseneget, nisi ferula prius verberetur.
[Note: TAB. XVI. 7.] Huc STROMATEUS pertinet, piscis in rubro mari teste Athenaeo nascens, [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] Salpae similis, et universo corpore, aureis lineis productis distinctis, unde nomen invenit. Rondeletius pro eo subsequentem piscem pinxit, sed non descripsit.
[Note: TAB. XIX. 8.] PIscem qui Fiatola Romae dicitur, quidam veterum Callionymum, alii Ellopon, nonnulli Lycon, Bellonius kalli/dun esse opinatur. Aurei est et argentei coloris, ultisque lituris variegatur. Latus item est ac planus, ut Bellonius scribit, rotundum fere [Orig: ferè] et compressum, Seserino non valde absimilem, Rondeletius facit. Linguam habet carnosam Delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino [Orig: omninò] absolutam, quod inter ceteros branchiis praeditos solus habere videtur [Orig: vidétur] . Vendicat et hoc sibi peculiare, quod pinnis sub ventre careat, sitque omnino [Orig: omninò] inermis. Gerit quoque branchias utrinque quatuor superiorem maxillam immobilem, Caudam, lunatam, lineam a [Orig: à] capite sub ventre ad umbilicum extensam, atque utrinque in cervice maculam nigram, Squamis in eo duntaxat lineae ductu, qui piscis latera distinguit. Hepar ipsi unius lobi nullo felle praeditum. Stomachus in litteram V. efformatus, cuius infima pars, in mucronem terminatur, et ad pylorum tam numerosas appendices, ut nulla arte numerari possint, habet. Intestina fulcit glandulosum pancreas. Lien stomacho subest. Bene [Orig: Benè] in hunc picem kalli)xqun Bellonius vocet, non disputo, hoc tantum addo, Cetaceis hunc ab Oppiano annumerari, dentes serratos habere et gregatim degere, quod forte [Orig: fortè] Fiatolae non competit. Adicio tamen Bellonii in icone Callychtin, quem Gesnerus pro Hepate primo habebat. Quod reliquum est, frequens est Romae Fiatola, alibirarus et incognitus. Rondeletius suis littoribus numquam visum asserit. Fertur ex pulmone marino nasci, et optimi saporis esse.
[Note: TAB. XVIII. 12.] SCorpius piscis, qui Plinio aliquando Scorpio, ab insecto nomen traxit, non quod vel corporis figura id, [Note: TAB. XIX. 9. 10.] vel colore aemuletur; sed quod, utaculeo Scorpius terrestris, quem habet [Note: TAB. IV. 7.] in cauda, ita hic spinis quibus in tergore et capite armatus est, venenum vulnerando infligat. Putatur a [Orig: à] Scorpide sexu duntaxat differre, ut hic sit femina, ille mas: sed videntur specie distingui, et Scorpis cum Scorpoena pro uno pisce habebuntur. Trilibris quandoque datur; in mari tubro ad duorum et trium cubitorum [Note: Aelian. H. A. l. 17. c. 6.] magnitudinem excrescere, Aelianus: ad tantum et apud Inoos Tzetzes scribit. Corpus habet rotundum, [Note: Tzetz. l. 7. v. 144.] anteriore parte crassissimum, posteriore teniae. Squamas tam exiles et tenues, ut nisi advertas, iis carere videatur. Solo ventre albicat, cetera rubet, unde Plinio ruffus, Numenio e)/rutro\s2, Hicesio pur)r(o\s2, Diphilo kir)r(o\s2 nominatur, quia nigras quasdam procopius notas habet, bene [Orig: benè] Epicharmus poiki/lon dixit. Caput ipsi magnum, angulosum, durum, osseum, plurimis acutissimis aculeis munitum. Os magnum, dentes confusos, densos, in inferiore maxilla triangulares, superciliorum loco aculeus acutissimus Cuculi instar, cum appendice cutacea molli, branchiae utrinque quaternae, osseo aculeatoque exprimento contritae: iuxta eas binae latae pinnae, totidemque ex harum regione in ventre sed minores, in
[Illustration:
Sargus. Gris Brasmen.
]
[Illustration:
Aurata. Gold Brasmen.
]
[Illustration:
Mormiirus. Marind Brasmen
]
[Illustration:
Iulia. Salu. Doncella.
]
[Illustration:
Cantharus. Braun Meer Brasmen
]
[Illustration:
Salpa. Goldstein.
]
[Illustration:
Stromateus. Teppicher.
]
[Illustration:
Fratola. Meer Teppich.
]
[Illustration:
Scorpius Maior. Meer schorp.
]
[Illustration:
Scorpius Minor
]
[Illustration:
Blenunis. Meer Gropp.
]
[Illustration:
Aphia Phalerica. Schmelpling.
]
[Illustration:
Apua Vera. Spirling.
]
[Illustration:
Meinbras. Kleiner Haring [Orig: Häring] .
]
[Illustration:
Aphua Cobites. Cepola. Blennus Bellon. Meer Gropp.
]
[Illustration:
Meer Seilen Meer Grundel.
]
[Illustration:
Hephetus. Meer Binbele
]
[Illustration:
Encrasicholus. Meer Sall.
]
[Illustration:
Atherina. Kleiner Herinng.
]
dorso unica a [Orig: à] cervice ad caudam usque excurrens, anteriore sui parte undecim vel duodecim firmis aculeis horrida, cetera obtusa et innoxia. Cauda unica ac lata pinna constat. Duo ipsius genera posuere veteres, teganw/dhs2 [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] nempe, et pelagium, ut apud Athenaeum legitur; sed videtur idem utrinque esse. Alii forte [Orig: fortè] duntaxat sunt littorales, et nigri; alii ruffi, et in altum quoque se efferunt. Inter littorales ergo ne sit, an pelagios ambigitur, [Note: Athen. H. A. l. 8.] cum et Mnesitheus apud Athenaeum saxatiles esse testetur. Carnivorus est et Aphyis, Spatulis, Gobionibus, Cancris inprimis vescitur, nec algam spernit. Fetificat in alto mari [Note: Aristot. H. A. l. 5. c. 9.] teste Aristotele; bis, eodem auctore, parit, vere et autumno, secundum [Note: Plin. H. A. l. 9. c. 51.] Oppianum au/teto/ressi fe/rei be/los, w)di/nessi quaternis sustinet telum partus [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 590.] doloribus. Ictum eius venenatum pestiferumque apud Dioscoridem et Avicennam legimus. Gravissimos [Note: Dioscor. l. 6. c. 61.] infert dolores, quandoque et inflationem ventris accersit. Mullum dissectum et impositum remedio esse Aetius et Paulus tradidere. Rondeletius cum ipsius Scorpionis hepate, et lentisco contuso, ad vulneris ambitum applicato, expertus est. Usum et in cibis et in Medicina invenit. Hicesius apud Athenaeum abstergere, excotu facilem, multi succi, pluriminutrimenti, quod xondrw/dhs2, id est, carnis solidae, firmae, callosae, ac velut cartilagineae (male [Orig: malè] inter s1ela/xh et xondra/kanqa referres) sit, facit. Commendatur, qui hieme, locis saxosis, et puro mari captus est. Duritiem diuturna mortui asservatio emendat. Calore naturali evanescente, externo colliquante humidior efficitur. Archestratus in Thaso non longiorem pygone (viginti digitorum mensura est) emendum censet. Medicinam si spectes, ius alvum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 9.] apud Plinium et Dioscoridem emollit. Fel ad menses vel secundas tam [Note: Hippocrat. de morb. mulier. 1.] exceptum ab Hippocrate usurpatum. Plinio verrucas tollit, et unguium scabritiem emendat. Marcello a [Orig: à] nebula et caligine liberat. Lapis, qui in capite e [Orig: è] stranguriosis utiliter bibitur.
[Note: TAB. SVIII. 12.] SCORPIDEM et SCORPAENAM pro eodem pisce Aldrovandus sumit. Specie a [Orig: à] Scorpio, ut supra dictum, quod colore et succo differant, ut Athenaeus ait, distinguit. Scorpidium Psellus vocare videtur. Cinericia est Bellonio, et multo Scorpio minor, de cetero (tam etiam vivax, ut exenterato et corde carens moveri non desinat) Scorpio in omnibus fere [Orig: ferè] similis. Vescitur alga [Orig: algâ] et sordibus marinis. Castitatem immaculatam generisuo servat, itaque [Note: Ambros. Hexam. l. 5. c. 2.] habet pudicitam sui generis, sed venenum sui generis non habet. Non enim percutit Scorpaena sed reficit. Apud Athenaeum Scorpio in cibo posthabetur.
[Note: TAB. XIX. 11.] BLennus Oppiano ble/nnos contracte [Orig: contractè] a [Orig: à] be/lennos, Athenaeo forte [Orig: fortè] baiw\n, quod prae corporis crassitie brevis [Note: TAB. XXXI. 3.] (baio\s2 idem quod minutus) Sophroni kwqw=| potius qui idem cum Gobio, quam kwqiw=| specie similis, dicitur. Corcyrenses et Zacynthii Cepolam a [Orig: à] Cepae similitudine propter turgidum ventrem appellant, exinde Bulbum Plinii esse Bellonius conicit. Raro [Orig: Rarò] Gobium magnitudine superat. Colore est vario. Licet totus fere [Orig: ferè] liveat, plaerisque tamen locis rubet, quibusdam etiam flavescit. Squamis paucis, tenuibus, et tam facile [Orig: facilè] deciduis tegitur, ut tum ad hoc, tum quod ob plurimum mucum, quo oblinitur, adeo [Orig: adeò] lubricus sit, ut vix manibus adstringatur. Caput habet magnum, oculos eminentes, nigros.
Labrum superius capiti ceu tubum quendam infixum. Dentes serratos, sed adeo [Orig: adeò] exiguos, ut os asperum potius, quam [Orig: quàm] denticulatum appareat. Linguam albam conspicuam. In latiore pinnae tergoris parte, macula nigra, albicante circumdta circulo, parvi argentei numismatis magnitudine, oculorum in cauda pavonis figura conspicitur. Reliqua in icone
[Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 109.] visuntur. In algoso littore versatur. Romae rarus, in Graecia frequentior. Non longe [Orig: longè] a [Orig: à] loco, quo degit evagari solet. Vescitur apuis, squillis, similibusque pisciculis, horum inopia ipsas depopulatur herbas. Gulosus est; sed et stultus Plauto, nisi Blennum ibi melius pro mucoso et paedido sumpseris. Carnis est mollis glutinosae et excrementiae. Cinis cum ruta vesicae vitia et calculos sanat.
[Note: TAB. XXVII. 1.] Quem PECTINEM Romae vocant, hunc Novaculam Plinii Rondeletius esse suspicatur, qua [Orig: quâ] tacta ferrum olent, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 9.] quod dorso sit cultellato; Gesnerus Pavonis nomine sibi transmissum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 2.] Roma [Orig: Româ] scribit. Piscis est latus, et Fabri instar compressus. Tegitur magnis squamis, et variis pingitur coloribus. Caput maxillae et branchiarum opercula plurimis caeruleis lineis insigniuntur; Synciput coloris est punicei saturati, latera albicant. Imis ventris et caudae pinnae subflavis et virentibus lineis inter se cancellatim commissis decenter admodum depicta sunt. Pinna dorsi rubra nonnullis caeruleis conspergitur maculis, dorsum ipsum est puniceum, ceter a ex albo flavescit. Palmi mensuram excede re non solet. Capite est magno, valde [Orig: valdè] compresso, et prorsus omni rostro carente. Linea namque anteriorem capitis totiusque corporis partem terminans, longa sit et recta, atque fere ad perpendiculum, e [Orig: è] summo capitis vertice ad inferiorem usque maxillam defertur; in cuius inferioris atque fere [Orig: ferè] perpendicularis partis loco inferiore, os positum est parvum, dentibus acutissimis, recurvis, exiguis munitum. Branchias utrinque habet quaternas. Ventriculum mediocrem. Intestina valde [Orig: valdè] pinguia, multis gyris circumacta: hepar pallidum, cui vesicula fellis annectitur. In saxosis et arenosis littoribus degit. Rarus in Italia, in Rhodo, Siculo, et Hispano marifrequentior. Solus vagatur; et quia parvo est ore, loligunculis, sepiolis, et Apuis duntaxat vescitur. Carne aiunt esse tenera, friabili, boni succi, et concotu facili. Nullis fere [Orig: ferè] aliis spinis quamiis, quae dorsi spinam constituunt, interciditur, planorum more.
APua, sive proparvo piscitio, sive pro peculiari aliqua specie tantum accipiatur, a)fo/h potius quam [Note: TAB. XIX. 12. 13.] a)fu/a, ut Suidas et Aristophanis scholiastes pronuntiant, dicitur, Atticos in plurali, in singulari rarissime [Orig: rarissimè] protulisse; quod [Orig: quòd] cumulatim edi soleant, Eustathius auctor est; nec aliam ob causam a)fu(da vocavit Aristophanes. An vel w(/s2 a)n a)fu/ris2 ou)=s1ai quasi non natae, quod Rondeletio et Aldrovando placet; vel quasi durfu/ris2, bis natae, quod maligne [Orig: malignè] et nimis pusillo corpore nascantur; vel a)po/ tou= u(=rin, quod ex pluvia generentur, quod Plinius videtur velle, unde Gaza Apluas Latine [Orig: Latinè] reddidit; vel quasi a)fru/h, id est spuma, ex qua ab imbre excitato oriuntur, dicantur; non disputo: nec an e(/yetai, cum Apuis quas Cobites veteres nominant, specie iidem sint, inquiro: hoc certum liparo\n a [Orig: à] pinguedine Varino; go/non qala/ttion, quod cum sempersint exigui, semper fetus recens esse existimari possint, ab Athenaeo dici: nec forte [Orig: fortè] a [Orig: à] vero aberrant, qui e)ggra/uleis2 Oppiano vocari, credidere. Plura ipsarum a [Orig: à] veteribus recensentur genera, quorum fere [Orig: ferè] nomina sunt, Apua vera, Apua Gobitis, Engraulis, seu Encrasicholus, Apua Phalerica, Apua Mugilum, Moenidum, Mullonum, item Hepsetus, Atherine, et Membras. Com mune omnibus, candido colore esse. Caput maiusculum et oculos clatos et nigros habere. Archippus apud Athenaeum stroggu/las2 vocat; veteres, quosdam exsemine, alios sponte nasci prodiderunt. In scopulis, quorum sinus multiplices unda excavavit, [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 290.] ad littora versantur, tamque densis natant agminibus, ut tam glaukh\ leuka/nrin a)mfitri/th caeruleum mare album [Note: Oppian. Hal. l. 4. v. 470.] reddi videatur, ita aliquando seimplicant, ut earum compactarum
occursu, vel navis retardetur, ut de aliis quae Oppianus ponit taceam. Quantum ad Generationem, sponte [Orig: spontè] sine coitu ex imbribus spumescente mari nasci; alias èlimo putrescente scilicet et ipso, vel quicquid in fundo collectitium est oriri, prodidit [Note: Oppian. Cyneg. l. 2. v. 568.] Oppianus. Nec aliter Aristoteles, illud si excipias, quod quandam e [Orig: è] piscibus oriri addit. Nam apud eum [Note: Arist. H. A. l. 6. c. 15. exercit. Scalig. c. 14.] e)k th=s2 a)mmw/dous2 gh=s2 seu ex sabulone, id quod apuae spumam vocant, prodire legimus. Argumentum ortus, quod frigidis temporibus non capiantur; et traheis sculpta humo, saepenumero et copiosiores et praestantiores sint praedae. Oriuntur autem opacis tepidisque locis, o(tan e)nhmeri/as2 genome/nhs2 a)naqerma/inetai ??? gh=, cum caeli clementia terra concalescit, veluti in Atheniensis agri Salamine, ad Themistocleum, et in Marathone. Eiusmodi omnes sunt, ut neque gradescant, neque generent, neque diu durare queant, priore turba [Orig: turbâ] abolita [Orig: abolitâ] altera succrescit. In nullo apud Athenienses patinarum honore erant, si Chrysippo apud Athenaeum credimus, forte [Orig: fortè] ob copiam. Archestratus mi/nqas2 seu oleti instar aspernabatur. In mediterraneis expetebantur, inde pingulum Athenis nomen. Nicomedes corum desiderio flagrans, cum haberi non possent, figuris ex rapis feminis ad eatundem speciem ab Apitio dissectis, ex oleo cotis, et sale atque papavere conditis, ventrem explevit, referente Suida. Apparatum apud Aldrovandum vide. De cetero humidum et flatulentum alimentum praebent. Diphilus gravis et difficilis coctionis esse putabat.
[Note: TAB. XIX. 12. 13. 14. 15. 16.] GEnera Apuarum praeterito recensuimus articulo.
[Note: Aldrovand. de Piscib. l. 2. c. 29. 30. 31. 32.] Prima est APUA VERA, cui, quae generatim de Apuis dicta sunt in primis conveniunt, quam Graeci proprie [Orig: propriè] a)fro\n, Athenaeus a)friten, aliqui a)fru/hn a [Orig: à] spuma nuncupant. Suidae a)fru/h h( prohgoumen/h, quasi nullis orta parentibus dicitur. Pisciculus est vix auricularis digiti longitudinem adaequans, oculis nigricantibus. Duo eius genera. Album in Hollandia frequentius; et rubicundum, Aphya Triglitis Bellonio.
Altera est APHYA PHALERICA, vel ab Atticae portu qui Phalereus appellabatur; vel a)po\ tw=n falhrw=n (alba haec est et spumea Graecis) ita dicta. Sardinis est similis, minor, tenuior. Squamas in mari habet, sed statim excidunt remanentibus earum vestigiis, et iis quae ventrem firmant. Adeo [Orig: Adeò] est mollis et pinguis, ut si aliquando digitis tractetur, liquefiat; aut si magna copia in navicula vehatur, supernatans oleum piscatores colligant. Vidit Rondeletius unius diei capturam, quinquaginata coronatis aureis venditam. Erat apud vetetes in pretio si Polluci credendum.
Tertiz est MEMBRAS. Has Phrynichus apud Athenaeum bebra/das2, Epicharmus et Sophron bebrado/nas2, Attici membra/das2, Trallianus mimbri/dia [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 15.] appellasse videtur. Aristoteles ex Aphya Phalerica nasci auctor est; et inter moni/mous2 pisces, id est haud migraresolidos recenset, Cum vero [Orig: verò] Phrynichus xrus1okefa/lous2 cognominet, ac Aristophanes polio/grwtas2, id est, cano corpore, Rondeletius eos pisciculos esse conicit, qui Gallis Celerias vocantur. Sunt corpore admodum candido, capite auri colorem aemulante, Sardinis valde [Orig: valdè] similes. Coquuntur ex praecepto Dorionis, mutilato capite, si corpulentiores fuerint, et lotae sale minuto et aqua. Contemptos fuisse Antiphanes ostendit.
Quarta est APHYA COBITES, kwbi=tis2 Graecis, Theodoro Gobionaria. Putatur ab ignobili quodam et terram subiente Gobio procreari. Rondeletio est ille quem Galli Logis demer, ad differentiam fluviatiiis vocant.
Numquam ad Gobionum magnitudinem accedit, alioqui marinis Gobionibus simillimus. Corpore est rotundo, pellucido, dorso latiusculo, colore candido, nigris aliquot maculis asper, so caudavari [Orig: caudâvari] a [Orig: â] , oculis quodammodo supra caput positis. Pinnae caedem illi, quae Gobionibns, maxime [Orig: maximè] illa, quae his peculiaris, barbae instar ex ea ventris parte, in qua binae sunt in aliis piscibus, propendens. Hepar est lactei coloris, et in eo fellis vesica, splen, rubet, intestina et peritonaeum ex albo nigricant. Cor ex albo ruffescit. Gravis est, et difficilis concoctu.
De Encrasicholo sequenti cpaite agemus. De Aphyis Mugulum inter istos agetur.
Apuas MULLORUM exiguos admodum Mullos arbitratur Rondeletius, qui in stagnis marinis ex putredine nascuntur.
Aphyas MAENIDUM vero [Orig: verò] pisculos Maenidum specie sine mare et femina sponte nascentes esse iudicae, etsi contra sentiat Aristoteles.
HEPHETI seu Hepesti nomen, ad multos parvos pisculos extenditur; peculiarem aliquam speciem esse, exinde, quod [Orig: quòd] apud Athenaeum pro parvo pisciculo Aphyarum generis ponatur. Rondeletius a [Orig: à] Gallis Iovil appellari credit. Est digiti magnitudine, argentei coloris, corpore pellucido, dempta ea virga [Orig: virgâ] , quaea [Orig: quaeà] branchiis ad caudam extenditur. Oculos habet depressos, pro parvitate corporis magnos. Os ita scissum, ut inferior maxilla superiori sit praetensa, sitque velut oris operculum.
[Note: TAB. XVII. 15.] ENcrasicholos, Graecis e)gkras1i/xolos, quod xolh\n en tw=| kratei\ h)/toi kefalh=|, seu bilis folliculum in capitegerat, hoc [Note: TAB. XIX. 17. 18.] est, quod eius caput impense [Orig: impensè] amarum sit, unde eo mutilari assolet, dictus; aliis luko/stomos, quod dum oscitat, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31. c. 8.] amplum os aperiat, ut serpentis potius quom [Orig: quòm] piscis videatur; Plinio, multorum eruditorum iudicio Lupus nuncupatur. An Chalcedoniis e)ri/tumos dicatur, quod Callimachus apud Athenaeum prodidit, e)ggra/uleis2 quoque Aelianus vocat. Magnitudine est plaerumque digiti, palmi longitudinem numquam assequitur. Argenteo colore micat, tergore ad caeruleum accedit, si soli opponatur transparet, dempta argentea [Orig: argenteâ] linea [Orig: lineâ] , quae spinae vertebras comitatur, avae sanguinem continet. Squamis carere falsum, vel in sale adservatis argenteae micant. Rostrum habet acutum; os amplum, utramque maxillam serrae modo asperam, branchias parvas duplices. Cor oblongum et acutum, hepar rubrum, maculis rotundis conspersum. Ventriculiappendices multas et nigras. Ventrem mollissimum, ideoque plaerumque absumptus in salitis conspicitur. Ovis scatet rubentibus. Spinis caret, ea [Orig: eâ] excepta [Orig: exceptâ] , quae in dorso est, et ipsa tenuis, adeo [Orig: adeò] ut vix dentibus negotium facessat. Arena [Orig: Arenâ] , spurcitiis, atque coeno vescuntur. Capiuntur hieme a [Orig: à] Decembri ad quadragesimam usque, in Provincia numerosissime [Orig: numerosissimè] , [Note: Aelian. H. A. l. 8. c. 18.] noctu ingne e [Orig: è] naviculis accenso. Quam confertis turmis densi, metu insidiarum natent, de Aphyis in genere dictum est. Hanc tam confertam Lycostomorum natationem, bo/lon a [Orig: à] peritis nominari, Aelianus tradidit. De Ortu dissentiunt Auctores. Suidas et Athenaeus ex Apua Cobite; Aristoteles ex Phalerica oriri tradit. Satius est sui generis piscem statuere, quam [Orig: quàm] vel species in infinitum multiplicare; vel ex Apua Phalerica duos diversos pisces generari, concedere. Nam et ex hac Membradem oriri Philosophus auctor est. In magno plaerisque in Iocis habentur pretio. Comeduntur et crudi et sale asservati. Minutatim concidunt, caepam pariter tritam addunt, sic ex oleo et aceto asperso pipere sumuntur, saliuntur truncato capite, et fel aufertur simul. De Garo quod ex iis, vide Rondeletium. Huc referunt nonnulli luko/stomon, cuius effigiem exhibet TAB. XLVII. 19.
ATHERINAM, Graeci *aqeri/nhn, et per pleonasmum literae n *a)qeri/nhn, seu aetransverso, quem alterum Atherinae genus in ventre habet aculeo, quod Gillio placet; seu ab aristis (a)nqe/ric id em est quod a)qh\r, id est, arista, pars spicae acuta, seu ut Erotianus explicat, tenuissimum illud, quod in hordeo acuminatum est) per metaphoram pro spina sumpta, quas multas et Sardinis duriores Atherinae habent, quod Rondeletius voluit, dicunt. Posset et ab a)qeri/crin, quod pro katafronri=n, floccipendere et contemnere deduci, quod nimirum a)qeri/ cetai/ pws2 kai\ au)th\ dia\ to\ e)utele\s2 ob vilitatem negligatur. Gaza Aristam et Aristulam vertit. Callimacho, in nomenclaturis diversarum gentium i)kta/ra et i)/kthr, sine dubio a [Orig: à] parvita te, (i)kthr Adverbium Graecis sonat prope [Orig: propè] ) vocatur, Romanis laterina. Quid per suum Acerinam Plinius Medicus intelligat, difficile est dicere. Bellonius recentiorum Cernuum esse credit; ego mendum esse, et Atherinam legi debere iudico. Descriptionem si attendas, ita de eo Rondeletius. Pisciculus est marinus, litoralis: reperitur et in marinis stagnis, Aphyis similis, dodrantali magnitudine, parvi digiti crassitudine, dorso spisso, ventre leviter depresso, ore parvo sine dentibus, oculis magnis. Colore est vario: nam venter argenteus est, dorsum fuscum, circa caput, ex flavo rubescit Sardinarum modo. Locus qui inter oculos est, caelatus videtur. Pinnas habet quatuor, duas ad branchias, duas in ventre, aliam a [Orig: à] podice, praeter has, alias duas in dorso. Omnes candidae sunt. Cauda duabus pinnis constat. (contra ostendit apposita icon) Pro linea medio corpore a [Orig: à] branchiis ad caudam protensa, spissum quid habet sub cute, quod non possum aliter quam fasciam per similitudinem vocare, quae cum cota Atherina editur, evidendissima est, et cum lumini obiiditur; quia reliquo corpore pellucida est, hac [Orig: hâc] parte opaca. An Aphyae Meletae mas sit, quod piscatores credunt, dubito, tum quod illae sine mare et femina nascantur, hae distinguantur sexu: tum quod mollissimo et depresso corpore sint illae; istae solidius et spissius habeant. Bellonius suum, quem vulgus Craecum, Romani Latharinum, Massilienses Sencle vocant, ita describit. Pisciculus est digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, et quod soli obiectum, ut vitrum transpareat, lineamque ostendit interne [Orig: internè] obscuram, rectam, a [Orig: à] capite ad caudam, a [Orig: à] sanguine, qui in spina profunditur, provenientem. Oculis est grandibus, lingua candida. Pinnam utrimque in lateribus et geminam alteram habet sub ventre, quae piscem in partes aequales secat: ac praeterea tenuem aliam, et parvam fert in medio tergore pinulam. Ceterum Cor gerit, ut semen oxalidis triquetrum et oblongum, pericardio perbelle [Orig: perbellè] inclusum: branchias utrimque quatuor: Costas, item utrimque decem omni capillamento teneriores: vertebras adeo exiles, ut vix ab acie oculi perspicacissima discernantur.
[Note: Oppian. Hal. l. 1.] Pascuntur in algoso lirtore, a)na/pararo/essan a(po\ xloreai=s2 bota/nhs1i, ut Oppiani verbis utar. Quam Rondeletius descripsit, non tamtum in vicino Monspelio mari, ubi Melet dicitur, sed et Massiliae, et in stagno quod Martegne vocatur, frequentissime [Orig: frequentissimè] capitur, et nomen Sanclez [Note: Aristot. H. A. l. 6. c. 17.] obtinuit. Aristoteles gregales facit, eodemque teste inter Rhyades circa aequinoctium vernum pro\s2 th=| gh=| iuxta terram, alvum arenae atterentes pariunt. Vilem in cibo Phaviorinus fecit, et contemptum; delicatissimum suum Rondeletius, nisi spinae negotium facesserent. Bellonius quoque quaestuosissiman suarum ob suavitatem piscationem scribit.
PIscis, quem Romanum vulgus Lavaronum vel Lavonum, seu a [Orig: à] beata quae Lavarono, quod non videtur, cum marinus sit, seu aliunde, Massilienses Cabassonum, Genuenses a [Orig: à] capitis magnitudine Capassonum, vocant, ita a [Orig: à] Bellonio describitur. Grandiore sunt capite, quem Atherinae, magis recurto ac compressiore ad ventrem corpore, et paulo latiore transparant, ut Atherinae, maximamque habent cum iis affinitatem. Squamis multis integuntur, quae detectae argenteum colorem prae se ferre videntur. Duas in tergore gerunt pinnulas, utrimque ad latera unam. Dentibus carent, ut Harengus: Cor exiguum, oblongum, triquetrum, habent: hepar pallidum, cui stomachus subest, pisciculis et Cardibus parvis nonnumquam refertus. Intestina ad anum tribus revolutionibus reflectuntur. Fel ob eius exiguitatem conspicuum non habent: spinas quoque ferunt nullas. Carnem albissimam et levissimam. Calculos duos in capite gerunt, Sesamino minores: squamas paulo quam Atherina latiores et numerosiores. Magnam cum fluviatili Lavareto affinitatem habet.
[Note: TAB. XX. 1. 2. 3.] SArdae nomen, si bene [Orig: benè] ex Galeno colligo, omnibus pisciculis, qui ad saliendum apti sunt, competere [Note: Galen. Facult. Alim. l. 3. c. penult.] videtur; idque inde sortitas apud veteres credo, quod [Orig: quòd] ex Sardinia in alias regiones, eveherentur. A Sardinis et Sardellis magnitudine duntaxat et aetate differunt. Cum nondum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] adolevere, Sardinae et Sardellae dicuntur, adultae Sardarum nomen capiunt.
Unde Apicius Sardam farciri solere dicit, Sardenam ob parvitatem non posse. Fateor tamen, et Pelamydi longaeapud Plinium Sardae vocabulum impositum inveniri Qui Trichiae et Trichides, quas Dorion apud Athenaeum non distinguit, Aristoteli dictas, cum nullibi tam vulgaris pisciculi tam diligens naturae explorator meminerit, credunt easque a)po\ tw=n trixw=n, quasi a [Orig: à] capillis, seu parvis illis et capillaribus quibus abundant spinulis, a [Orig: à] quibus etiam dri/ssa dicunt, quas [Note: Arist. H. n. [Abbr.: enim] l. 6. c. 15.] recentiores Alosas nominant, deducunt, vix falluntur; nisi forte [Orig: fortè] hoc obstet, quod idem ex Membradibus Trichides, ex his Trichias nasci dixerit. Nam quod [Note: Aristot. H. A. l. 8. c. 13.] alibi grixi/ais2 (Sardas Gaza vocat) quaedam adscribit, quae Sardis nulla ratione competunt, ea qri/ssais2, seu Alosis, competunt, ut mendum subesse, et male [Orig: malè] Gazam vertisse sit evidentissimum. Chalcidas quoque marinas Sardinas nuncupari, vel ex Callimacho colligitur, hasque Columella intelligit, dum dicit, Piscibus in piscinis praebere oportet, tabentes haleculas, et salibus exesam Chalcidem putremque Sardinam.
Invenio et a [Orig: à] Dorione xalkitikh/n dici. Eritimum vocari, vix ex Epeneti apud Athenaeum loco xalki/das2 tas2| (legendum a(/s2) kalou=s1i kai\ s1ardi/nous2 e)/riti/mous2, i(e/raka, inquit, colligi potest. Bellonius etiam cum Chalcidibus easdem ponit; sed dum fluviatiles a [Orig: à] Celerinis sola magnitudine differre, specie convenire putat, argumento sumpto, quod Galli qui ad Oceanum siti sunt, nullum piscem Sardinae nomine agnoscant, praeter eum, qui aliunde sale asservatus, ad eos perfertur; Celerinus vero [Orig: verò] in Gallia tam sit popularis, quam [Orig: quàm] in mari mediterraneo ipsa Sardinia, ex Aldrovandi opinione fallitur. Sunt enim Gallorum Celerini (verba sunt Aldrovandi) ab Allobrogum Celerinis diversi, illi marini sunt, et nostro et Rondeletii etiam iudicio marinis Membradibus in Aquarum genere non Chalcidibus sive Sardinis
iidem; hi lacustres, et Chalcides Aristotelis, Sardella, et Aquo Fracostorii. Anglorum Sprat, et Hollandorum Sprot, ad quos fumosiccatus adferri solet, haud aliumputo quam Sardam aut Sardinam sicuti et illum quoque, quem Rondeletius scribit Agathopoli magna copia capi solere, nominarique Calliques vel Lasch ez; et Massiliae Garengades, licet ipse Membradem esse velit: ut enim Calliques ex Chalcis corruptum esse videtur, ita etiam Lachez ex Laccia; quo nomine in multis Italiae locis Alosa appellatur, cui simillima est Sardina, et ipse quoque eum Alosae similem esse profitetur. Harengades vero [Orig: verò] etiam dici videtur, quod et Harengo similis sit, et similiter salita per mediterranea loca venalis efferatur. Icones et Descriptiones diversas quin que apud Aldrovandum invenies.
Prima, pisciculus est Aphyae Phalericae omnino [Orig: omninò] similis, nisi paulo maior, et spissior esset, a [Orig: à] parva Alosa, ore, branchiis et oculis, pinnarum numero, situ, squamis, cauda [Orig: caudâ] minime [Orig: minimè] discrepans, sed in hoc tantum quod Alosa sit latior. Sardina igitur squamas magnas, tenues habet: colore est vario, nimirum capite aureo, ventre albo, dorso cum virdi caeruleo, utroque splendido, rutulanteque dum viva e [Orig: è] mari extrahitur: una enim cum vita virdis evanescit, caeruleoque manente, eoque hebescente et splendorem suum amitrente. Intestina habet parva et recta, Alosarum intestinis similia.
Altero loci picta, in qua pictor pinnas nullas expressit, capite est rubicundo, corpore toto subviridi, praeter duas quae in ea conspicuae sunt, lineas, quae sunt caeruleae. Cauda ad castaneum in extremo vergit. Sardae Flandricae nomine missa est.
Tertia eodem quoque nomine, sed maioris cognomento communicata, pinnas habet nigras, quarum situs (dum modo pictor recte [Orig: rectè] expressit) alterius speciei piscem esse indicat. Colore est vario, viridi nimirum violaceo, paleari et ruffo. Maculae in lateribus sunt nigrae: in pectore croceae.
Reliquae duae species, dorso sunt viridi, ventre argenteo. Prior in extrmeitatibus ossium, quibus branchiae [Note: Oppian. Hal. l. 1.] teguntur, rubent. Oppianus dum scribit:
Chalcides et Thrissae passim Abramidesque feruntur, Et curvis habitant scopulis et littora visunt, Atque catervatim percurrunt aequoris undas, Alternantque imas ponti, curruntque per aequor, Hospitium mutant semper, pontoque vagantur.iis qui vagabundam vitam agunt, accenset. Capiuntur Massa [Orig: Massâ] ex ervis frictis et myrrha vino odorato excepta, confecta; aliquando foliis betae, qua [Orig: quâ] impense [Orig: impensè] delectantur. Adhibentur quidem in cibis, sed revera, ut Hicesius apud Athenaeum dicit, a)xurw/dris2 kai\ a)lupri=s2 kai\ a)/xuloi, id est squalidi, nec multum pingues sunt, nec copiosum sucum in [Note: Apic. l. 9. c. 10.] alimentum praebent. Apicius farcire eas docuit, Galenus ad saliendum [Note: Galen. de facult. Alim. l. 3.] aptissimas dixit. Medicum usum quod spectat, in prima mensa sumptae, alvum subducunt. Capite, in puero quodam, loco balanifeliciter [Note: Marcell. c. 11. 19.] usus est Brasvolus. Marcellus exustas sine osse, vel salsamentum, et confrictas, si varicibus supponatur, statim prodesse scribit. Idem Sardae caput combustum, medicamento ad gingivarum tumorem, foetoremque admiscet. Privatum contra presteris morsum valet, si Plinio credimus.
MAEna, Graecis *maini\s2, Theodoro [Note: TAB. XX.] Gazae Halec est; metuo ne perperam. Alecis enim nomen, vel omnibus pisciculis qui muria [Orig: muriâ] condiuntur, quod Rondeletius docuit, competit; velillis, qui apud Graecos Anthracides, seu Carbonarii vel prunarii pisces, quod in pruna et craticula commode [Orig: commodè] coqui possint, dicuntur, quod ex Hermolao discimus; vel ipsi piscium feti, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31 c. 18.] unde Plinius. Laudatur et Clazomene garum, Pompeiique et Leptis: sicut muria [Orig: muriâ] Antipolis ac Thuria: iam vero [Orig: verò] et Dalmatia. Vitium huius est Alex, imperfecta nec colata faex: vel denique pisciculo fluviatili seu dulcium aquarum, quem Plinius, ad ostreas, echinos, urticas, cammaros et mullorum iecinora pervenisse scribit.
Columella int4r parviincrementi [Note: Columella R. R. l. 18. 6. 15. Martial. Epigram. l. 3. et l. 11.] fluviorum animalia reponit, et piscibus maioribus praeberi iubet, ut de Martiali taceam. Descriptionem et Differentias, quod spectat, Maenam inquit Gillius, non modo speciei, sed etiam generis nomen esse conicio; quod varium et multiplex est earum genus. Aliae in utroque latere nigram maculam orbiculatam habent, quasii, qui Adriaticum sinum accolunt, vulgo Maenas sclavas appellant: aliae leucomaenides, hoc est, albae Maenaea [Orig: Maenaeà] Graecis sive Smarides nuncupatae: itemque sunt Maenae Boopes appellatae. Bellonius duas observavit differentias in colore: alias enim luteo, alias lituris cyaneis aut azureis conspersas esse ait. Speusippus Maenidi similes facit Boacem et Smaridem: idem tradit Rondeletius, nec non Bellonius, nisi (inquit hic) paulo latiores et breviores cernerentur, et squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breviorique essent capite, rarissime siquidem palmum excedere, (Antiphanes quoque Maenas exiguos pisces esse dixit, et Martialis breves) lineam in lateribus rectam habere, quae in Smaride arcuata est: pinnas tergoris, laterum, et caudae diaphanas esse, et maculatas. Os si clausum contineat, minimum quidem apparere: sed dum hiat, rictum magnum ostendere, labrumque superbius tubi in modum, ut in Harengo infractum esse: Oculos habere rotundos, iridem subrubram: maxillae asperitatem quandam dentium vicem prae se ferre: si desquametur albissimam argenteamque spectari: sed tergus livore quodam sub oculis in purpureum gemmante depingi.
Ad dit Rondeletius, utrimque magnam et rotundam maculam habere in medio corpore, quam etiam in icone expressit, Bellonius omisit, et in descriptione non meminit, nisi eam intellexerit, dum inquit, utrimque lituris notari, quod tamen non assero, quandoquidem icon mea cum Belloniana satis convenit, et eiusdem coloris lituras habet, item circum oculos. Pinnae omnes etiam versicolores. Venter candicat. Cauda fusca est. Idem Rondeletius hieme candidam esse scribit, vere et aestate variam: maculis caeruleis toto corpore et potissimum in capite et dorso sparsis: item lapides habere in capite: maremque in eo feminae dissimilem, quod latior sit et porrectior, femina rotundior: cum fetura femina impleri incipit, maris colorem in varietatem quandam et nigrorem mutari. Aristoteles vero [Orig: verò] hanc mutationem tempori adscribit, et de Maena simpliciter id tradit, nec feminae nec maris facta mentione.
Mana et Smaris (inquit) mutantur; ut ex albedine rursus aestate ad nigredinem redeant, idque maxime suis pinnis et branchiis declarant. Ita et Plinius: Mutant colorem candidae hieme Maenae, et fiunt aestate nigriores. Quem
[Illustration: Sarda Flandrica maior
]
[Illustration:
Sarda. Sardthun.
]
[Illustration:
Seethon Sardthun.
]
[Illustration:
Sarda. Flandrica minor.
]
[Illustration:
Mana. Moerscheisser.
]
[Illustration:
Smaris Meer Beiser Bizling.
]
[Illustration:
Smaris. alia. ein ander Bizling.
]
[Illustration:
peregrina. Smaris.
]
[Illustration:
Boops. Houtink
]
[Illustration:
Boops pere grina frembder Houteng [Orig: Hoúteng] .
]
[Illustration:
Solea. Pechen salu. Moersol Meerzung.
]
[Illustration:
Solea. Oculata [Orig: Ocúlata] . Augsolen.
]
[Illustration:
Solea lingulata. Mere Zunglein [Orig: Zünglein] .
]
[Illustration:
Solea. alia.
]
[Illustration:
Citharus. Meer. Harpf.
]
[Illustration:
Cilharus flavus. sive Asper Rauche [Orig: Raüche] . Mccrharpf.
]
[Illustration:
Rhomboides. Windelbutt.
]
locum Massarius explicans: dixit, inquit, aestate nigriores: quia suscipiunt colores caeruleos, qui quod ad albedinem sunt obscuriores, et nigriores.
Et rursus: Maena pisculus est digitalis longitudinis, hieme candida, aestate varia, picturis caeruleis obliquis. Quomodo autem colores mutent, in Merula ac Phycide (ni fallor) explicatum est. Testatur denique Rondeletius, cum aliquando Roma [Orig: Româ] Venetias venisset, Maenas se tanta colorum varietate conspexisse, ut vix primo aspectu agnosceret, quod suo in littore minus pictae sint. Quod ad partes internas attinet: Maenae hepar, ut Bellonius observavit, fungosum ex lacteo pallescit: sub cuius lobo dextro fel luteum oblongo vasculo in cluditur: Splen niger, stomachus oblongus. Raro in Oceano capiuntur: in mari tam supero quam infero frequentes esse, nomenclaturae apud utriusque maris accolas indicant. Maenaria insula ab carum frequentia nomen sortita est. Inter herbas in littore algoso, seu ut Ovidius, in herbosa arena utctitare, Oppiani fide tradimus. A carne non omnino abstinere, quidam prodidere. Gregales esse apud Aristotelem legimus. Parit bruma [Orig: brumâ] , vel ut Bellonius, post brumam, et omnium piscium fecundissima esse censetur. Cum fetu [Note: Aelian. in Histor Animal.] femina impleri incipit, ob malignum foetorem, tra/gos seu Hircus, ut apud Aristotelem exstat, dicitur. Singularem cum vespis sympathiam habere exeo quidam colligunt, quod illae nassa, in quae maena cum Chalcide reperta est, capiantur, prodente Aeliano: singulari in Xiphias odio ferri, exeo nonnulli, quod eam balaenae metu, gladio suo in terra herentem, conficiant, ut Oppianus testatur. Inter plebeios cibos reputantur, adeo [Orig: adeò] , ut acervatim, vitato etiam emptore Venetiis vendanrur, tum quod parvisint, tum quod cum uterum ferunt, exquisiti foetoris. Unde [Note: Martial. l. 12. Epigr. 32.] Martialis
Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor impudicus urcei fatebatur.et in Maiali L. Pomponius Atellanarum Poera, ut dicitur Agellio
__ Cenam quaeritat, si nemo eum Vocat, revortit maestus ad maenam miser.Succi tamen bonitate Gobiis praestare HIcesius, teste Athenaeo auctor est; quod forte de iis, qui in littore petroso aut arenoso, et suo tempore capiebantur, sumendum est. Nam alias [Orig: aliàs] , Gobius friabili est carne, et saxatilium non multo [Orig: multò] inferiore. Liquamen seu gari speciem ex ipsis fieri [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31. c. 7.] solitam, Plinius innuit, dum scribit. Saletiam e [Orig: è] muria salsamentorum recoquitur, iterumque consumpto liquore, ad natur am suam redit, vulgo e [Orig: è] Maenis iucundissimus. Apud Persium quo que aliquid simile invenies, sit visceribus piscium in vas aliquod iniectis, et sale conditis. De usu in Medicina [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31. c. 9.] haec habeto. Ius assumptarum alvum solvere; ut et salsas, si umbilico illinahtur. Capitibus inveteratarum ustis ad sedis fissuras, et [Note: Galen. simpl. l. 11.] columellam inveteratam Galenum uti: ad uvam diu iacentem, cum gallae et floris aeris, denariis duobus, Marcellum Empyricum: ad Anginam cum melle illitis eundem. [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] Plinius earundem cinerem, admixto sale et cunila, oleoque, vulvae mederi, et suffitione secundas extrahere, testatur. Cum alio tritus verrucas tollit, et verendorum pustulas discutit. In dysenteria quem praebeant Maenae usum, apud Galenum invenies.
[Note: TAB. XX. 5. 6. 7.] SMarides qui et Marides apud Athenaeum dicuntur. (Bellonius Graecos Anconae se convenisse scribit, qui etiam Maridas appellabant) ex Maenarum sunt genere.
Vocantur et Leucomaenides, nempe, quia semperalbae sunt, cum Maenae colorem immutent. Eum docti pisciculum esse volunt, quem Antipolitani hodie [Orig: hodiè] Garum, Veneti hirrulam seu herrulam, Massilienses hiaret, Galli Narbonenses et Hispani Picarel, quod fumo induratus et salitus, linguam acrimonia [Orig: acrimoniâ] vellicet, Neapolitani Cerrum, quod vocabulum Gaza retinuit, nominant. Rondeletius Garum veterum esse putat, tum earundem nomenclaturarum [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31. c. 7.] affinitate, tum quod ex eo garum fiat, idque teste Plinio, optimum. Trium descriptionem Aldrovandus tradidit.
Primus, Maenae et Boopi simillimus est; notis tamen quibusdam ab iis distinguitur. Boops enim lituris caret; quibus praedita Smaris est. Boopi rostrum quasi recisum, Smaridi longiusculum. Boops item quam Smaris rotundiori est corpore, quamobrem Rotundetus Romae nominatur. Differt vero a [Orig: à] Maena etiam, quod et asperiores et paulo latiores squamas habeat. Lineae laterum utrique rectae, sed in Smaride quadam serie, in Maena nullo plane ordine dispositae: suntque argenteae et subaureae, obscurae, a [Orig: à] capite ad caudam ductae. Estque Maenaminor [Orig: Maenâminor] , digitum nimirum vix superans, corpore item strictiore. Est denique peculiaris ei nota, qua [Orig: quâ] et a [Orig: à] Maena et a [Orig: à] Boope discernitur. Cum enim os aperit, labia exserit tamquam ex tubo pyxidatim infarcto. Pinnis alioqui, aculeis, cauda, partibusque internis Maenae similis est: eodemque modo colorem, teste Bellonio, mutat.
Altero loco exhibitus piscis, Smaris Bellonii videtur. Capite est fere [Orig: ferè] violaceo, prono nempe, nam supino albicat. Eodem colore totum corpus, sed multo dilutiore tinctum est. Lineae quinque insignes flavescentes a [Orig: à] capite ad caudam perferuntur. Pinnae etiam flavescunt. Exiguam habet et vix conspicuam lituram.
Tertius Smaridisperegrinae nomine missus, tergore est caeruleo, cetera subviridi, nigris et argenteis punctis conspersus. Prono capite ad violaceum vergit, supino vero candicat. Pinnae omnes fere crocei coloris sunt, punctis conspersae nigricantibus. Degunt inter herbas in algoso littore: codemque cum Maenis cibo vesci, verismillimum est. Inter fecundas recenset Ovidius. Pasta [Orig: Pastâ] , ex pane, caprillo caseo, et purissimo polline, inescantur. Optimos pisciculos esse Hesychius scripsit. Optimum et suavissimum ex iis gavium, apud Guilielmum Pelicetium Episcopum Monspeliensem Rondeletius vidit. De usu in Medicina proditum, caput tostum ad pilorum defluvia cum adipe ursino conferre; excrescentes ulcerum oras, ab eiusdem pulvere reprimi, thymosque et [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 11.] clavos absumi. Plinius alicubi cum ptisana sumptas, vel cum faeniculo decoctas mulieribus lactis copiam facere scribit, alibi, tritas illitas, verrucas tollere, et verendorum pustulas discutere tradit.
[Note: TAB. XX. 8. 9.] PIscis, quem nos Boopem dicimus, is Aristoteli citante Athenaeo bw/c, Numenio bo/hc, qua etiam appellatione [Note: TAB. XXII. 6.] Oppianus utitur, Speusippo et aliis Atticis bo/ac, seu para\ th\n boh\n a [Orig: à] voce, ideo Mercurio sacer habetur; seu [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] quod boo\s2 o)fqalmou/s2 e)/xri, id est bubulos oculos seu magnos habeat, dicitur. Tertia est Maenis species, pedis ut Rondeletius scribit magnitudine, qui etiam tres describit. Prior piscis est marinus, littoribus gaudens, ex Maenatum genere, pedali magnitudine, corpore satis rotundo, non compresso, quale fere est Mugilum. Capite brevi, et parvo. Oculis maximis, pro corporis magnitudine, utpote qui totam fere capitis regionem occupent. Colore est vario. In dorso a [Orig: à] branchiis ad caudam lineas ductas habet, alias aureas, alias argenteas, minus quam in Salpa illustres: ob quas ab Aristotele in
libro peri\ i)xqu/wn, nwto/graptos, id est, in dorso pictus cognominatus est. In ventre nullae apparent lineae; sed hic squamis tegitur argenteis. Pinnae sunt Spari, Canthari, Sargi, pinnis similes. Cauda subaurea. Ventriculus magnus cum multis appendicibus: intestina tenuia admodum, hepar rubrum, splen ex rubro nigrescens. Nutritur alga, carne, luto. Altera species in multis priori similis; suis Bogueravel appellarur, cuius cognominis significationem, non omnino assequi se potuisse ait; peritiores tamen piscatores credere, sic dici quia cum Ravalle vulgo vocatis piscibus, id est, (inquit) minutis, quique simul elixantur, et apponuntur, nec propter parvitatem seliguntur, capiatur, et vendatur. Boopi (inquam) vel Maenae similis est; rostro magis acuto, dorso ex caeruleo rubescente: oculis magnis et variis, nimirum circa pupillam nigram circulo ex aureo nigrescente: corpore toto latiore qu Boops sed breviore. Boopis haec nostra species peregrina dorso fere est violaceo, aut amethestino, lateribus et ventre candicantibus punctis amethestinis, conspersis: pinnis omnibus flavis praeter eam quae in tergo est, cuius quidem aristae flavae sunt, membrata vero viridescit. Tertiam, quia squamis caret, huc pertinere non iudico. Bellonius quoque duae species describit, dum dicit.
Duae huius piscis cognoscuntur differentiae: siquidem earum altera minor est, et perpetuo parva, altera paulo maior. Boces à. Maenis ita distinguere poteris, quod Maenam videas esse lariori corporis compage, nigriore colore, et utrinque lituram unam habere. Boca perpetuo parva est, et pro sua magnirudine crassiori constat capite, corpore magis tereti. Boces et Maenae seu Gerres eandem corporis constitutionem, hoc est, pinnas, squamas, et capita habent. Boopes nulla [Orig: nullâ] litura [Orig: liturâ] variantur, sed ambo tereti corporpore praediti sunt. Giruli autem seu Smarides magis nigricant, et lituris variegantur. Boces teretiores sunt. Giruli magis plani. Bocum color hilari ac quodammodo aureo fulgore nitet, ut tergora colore ad aurum inclinante micare credas. Gregalis est, et litoralis piscis, herbosis gaudens, Piscis est parvus, oculos pro corporis ratione grandes habens. Duos habet in capite calculos non prorsus rotundos, ut in Passeribus, sed oblongos, ut in Merlangis. Alter Boops Orpho aut alicubi ex rubris cognatus est. Littoralis, (inquit) pisciculus, qui Bogue et Renaeu (cum icone scriptum est Bogue Renaeu sine copula) Massiliensibus dicitur, is Genuensibus Ruello vocari solet. Coloris est eiusdem cum Erythrino pisce, dentibus, pinnis ac capite consimilibus, sed reliquo corpore differuht. Nam Box vulgarem Bocam refert, eodemque circino totnata esset, nisi magis ad Erythrinum accederet. Verum linea quae corpus Erythrini intersecat, per medium utrimque arcuata est. In hoc autem recta praetenditur, neque Erythrini gibbum habet: Dentes praeterea anteriores breves et acutos ostendit, sed tam superiores quam inferiores molares sunt, ut Sargo, quod etiam Pagro et Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quod eius branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Putat Ovidii Bogyrum esse, quia Massilienses a [Orig: à] Boopa et Gyro, id est Smaride, nomen ipsi indiderint, sed mendum est in Ovidio, et Cercyrus [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 140. Athen. Dipnos.] legi debet, qui apud Oppianum, circa petras conchulis plenas degit. Ilsdem cum Moenis locis gaudent, eodemque cibo vescuntur, De Carnis eius qualitate ita Athenaeus. *bw)c d) e(/fqos, e(/upeptos, e)vanh/dotos, u(gro/n a)niei\s2, e)ukoi/lios, o( d) a)p) a)nqara/kwn gluku/teros, kai\ a)palw/teros. Bos elixus facile [Orig: facilè] coquitur, facileque excernitur, iurulentum quid emittens, facilem alvum reddens. Assus succensis carbonibus suavior est et tenerior.
In Provincia etiam aegris apponitur. Anocnae, Bellonii prior, multis modis condita, carnis-pri vill tempore, potissimum Anconae, Il yrico more, ex gelu conservata divenditur. Psellus tamen inter excrementitios pisces retulit.
PIsces, qui in latera compressi, latera ipsa in tenuem et latam extremitatem degenerantia habent, et quorum dorsi spina, non in dorsum et ventrem, ut in piscibus reliquis, sed in latera, suas pinnas seu [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 20. 24.] apophyses transmittit, Plinio Plani, Columellae, iacentes, prostrati, et cubantes. Dorioni apud Athenaeum [Note: Columel. R. R. l. 8. c. 17.] platri=s2, id est, lati; quibusdam, quod supina [Orig: supinâ] parte candidi, prona vero [Orig: verò] terrei sunt, ut passeres aves, Passeres: [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 11.] ahis Psettae vel cum Aristotele Psettacei pisces, dicuntur. Duo ipsorum genera, Spinosum unum, Selache seu Cartilagineum alterum, non eo tamen sensu, quo Aelianus et Artemidorus, inter Cartilaginea, quae squamis carent, ut Muraena, Conger, Torpedo, et cetera, referunt. Spinosi ovipari sunt. Cartilaginei ova quidem intus concipiunt, sed viperae more fetus, postmodum vivos excludunt. Sethorum alii levi cute praediti sunt, alii squamis teguntur. Videntur omnes e [Orig: è] duabus pellibus compositam habere corporis speciem, et spina per medium dividi. Omnes item quaternas pinnas habent, more squamosorum, duas in prona, totidem in supina parte, sed praeter aliorum morem pinnae earum in gyrum circumvallantur. Branchiae ulrimque quaternae, lingua nulla, oculi in supina corporis parte. Dentium loco maxillae in plaerisque rugosa quadam scabritie asperae sunt. Gula veluti ingluviei cuiuspiam persimilis, ventriculo contigua est. Os quamvis pro corporis portione exiguum omnibus, qui tamen in hoc genere maiores sunt, nullum non concharum aut crustatorum genus deglutiunt integrum, sicuti minores, qui in utroque genere minora sunt. Nullae ad pylorum apophyses: Cor ab una parte gibbum, huic quaedam caruncula atra quadrangula pulvini modo subsidet: ad cuius superiorem partem vesiculam annecti Bellonius testatur, et pulmonis officio fungi arbitratur. Hepar latum est et ventriculum amplectitur. Vesicula fellis ab eius extrema parte dependet. Lien ater, sub ventriculo situs, qui latus est, et cum intestinis anfractuose circumducitur. Degunt in mari, sed et stagna et fluvios, quod lutum appetant, et commode [Orig: commodè] ibidem pariant, fre quentant. Ideo [Orig: Ideò] Columella, Coenosam regionem planum educare piscem scripsit. Quia in arena et limo latent, ideo [Orig: ideò] reciprocante mari facillime [Orig: facillimè] capiuntur. In Belgii officinis tanta eorum copia, ut universo orbi sufficere posse videatur. Quia ova in omnibus reperiuntur, [Note: Aristot. H. A. l. 4. c. 11.] ideo [Orig: ideò] sexu masculino carere scripsit Aristoteles; quod tamen de certo duntaxat genere sumendum est. Conchyliis et crustatis, piscitiis item vescuntur. Pariunt teste Aristotele semel in anno.
[Note: Aristoc. H. A. l. 5. c. 9.] De natatus eorum ita Aristoteles. Pisces Psettacei eo modo natant, quo Coclites, alteroque oculo [Note: Aristot. de Anim. incessu.] capti incedunt, quia natura eorum transversa, distortaque est: itaque transversi natant, convolvuntque se strabonum more, suaque prorsus latitudine, quam pinnarum adminiculo, cursum dirigunt. Ingenium
[Note: Aristot. H. A. l. 9. c. 37.] resipit, quod se arena [Orig: arenâ] obruant, et postquam se totos occultaverint. *toi=s2 en tw=| sto/mati o(i kalou=s1in o(i a(liri=s2 r(abdi/a, oris sui virgulis, ut vocant piscatores, verberant; ta\ de\ mikra\ ixqu/dia pros1e/rxontai w(s1 pro\s2 fuki)a, a)f) w(=ntre/fontai, id est, ad quas pisciculi adnatant, tamquam ad algas, quibus vescantur. Certissimam securitatem esse Plinius tradit, vidisse planos pisces, quia nusquam sint ubi malencae bestiae, eaque de causa, ab urinantibus sacros appellari.
[Note: TAB. XX. 10. 11. 12. 13.] PLanorum piscium alii sunt squamosi, quos forte [Orig: fortè] Aristeteles strouqou\s2 vocat; alii leves, quos yh/ttas2 dici conicimus. Illi iterum vel sunt oblongo corpore, vel rotundo. Inter illos est Solea, a [Orig: à] figura, quae solo pedis ita subicitur, dictae, quae Varroni Lingulaca, Gallis teste Bellonio, Perdix marina, forte [Orig: fortè] , quod in lautioribus conviviis magnam obtineat claritatem, nuncupatur. Graeci hodie glw=ttan linguam appellant; veteres bou/glwtton aut bou/glwttan, non tam ob bubulae linguae figuram; quam [Orig: quàm] ob longitudinem, dixere. Quidam sub nomine s1andali/ou, ab Alciphrone in epistolis piscatoriis nominari opinantur. Matroni Parodo, in descriptione Cenae Atticae, s1anda/lon generis vocabulum est, quod omnes planos delicatiores exprimit. Sex ipsius species Rondeletius exhibuit.
Prima, quae Solea simpliciter dicitur, longiore contractioregque corpore est quam [Orig: quàm] Passer; et si in stagnis capitur, a [Orig: à] marina, parvitate, et odore lutum respiciente differt.
Alteram oculatam vocar, quod licet corporis habitu, et internis partibus superiori sit similis: in prona tamen parte, magnas habeat maculas, oculorum effigiem cum iride et pupilla [Orig: pupillâ] referentes, squamae tam tenaciter haerent, ut nisi diu in aqua calida maduerit, desquamarinon possit.
Tertia a [Orig: à] prima, ut Rhombus a [Orig: à] Passere, situ corporis differt, si enim iuxta eodem situ componas, os eius in sinistrum, prioris in dextrum latus vergere conspicies. Haut tamen ex Rhombis aut Passeribus esse, forma ipsa, qua plane Soleae similis est, satis arguit, Galli Polam dicunt: ipse Epicharmo apud Athenaeum Cynoglosson appellari conicit. Vel si Cynoglossos huius non sit: (nihil enim certi ex tam paucis verbis, quae citat Athenaeus, colligi potest) optimo tamen iure, ut a [Orig: à] ceteris Buglossi generibus distinguatur, Cynoglosson appellari posse, neque aliud esse genus, cui hoc nomen aptius quadret. Nam cum vera Solea suavitate saporis Perdici comparetur, hanc ferino plane esse sapore, viscidamque duram, contumacemque octioni, insuaveque quid et grave olere. Nec probat Rondeletius eos, qui pabuli tantum ratione differre credunt, quandoquidem pabuli varietas, ersi saporem succumque immutare potest; ad corporis tamen habitum formamque immutandam nullam vim habet. Frequens est in Oceano. Bellonius in Mediterraneo mari etiam capi scribit, et a [Orig: à] Massiliensibus Servatin appellari, quod tamen falsum esse Rondeletius allerit. Totus, ut ipse etiam ait, fusco colore est.
Quarta eidem Rondeletio Arnoglossos sive Arnoglossus levis dicirur,
quod quemadmodum plantagini herbae a [Orig: à] figura vel foliorum laevitate Arnoglossi, id est, agninae linguae nomen impositum est, ita species isthaec Soleae, Arnoglossus a [Orig: à] levitate vel figura recte [Orig: rectè] (inquit) nominabitur; squamis enim carere videtur, prorsusque laevis esse. Suis Perpeire vocari ai., et ex Solearum genere esse, ex corporis habitu, figuraque cognosci: Differre autem ab aliis, quod multis squamis tenuissimis et statim deciduis, integatur: corpore esse valde gracili, candido.
Quintam diminuto nomine Ligulam dicit, quod sit in hoc genere omnium minima; negatque maiorum Solearum feturam esse, quandoquidem semper parva sit: numquam dodrantalem magnitudinem excedens. Lineam quae corpus dirimit, spinamque firmat vel tuetur, huic ex squamis ait esse compositam longe eminentioribus, quam in toto corpore, dempta ea parte, quae circa maxillam inferiorem est: duriore carne esse quam Buglossus laevis, glutinosique nonnihil habere: satis rarum esse piscem, et ob corporis tenuitatem vilem.
Sextam ac postremam Gallis Flettam dictam quod fluitando natet, antiguis (ut putat) in cognitam, solisque Oceani accolis notam, Graecorum imitatione, qui rei magnitudinem bou et i(/ppo particulis indicant, Hippoglossum appellat, quod ceteras non solum Soleas magnitudine vincat, verum etiam quatuor digitorum longitudine quandoque inveniatur. Elle autem ex Solearum genere vel ex primo aspectu iudicari posse scribit: oblongo enim (inquit) contractoque est corpore, parte altera candida, altera nigricante, in qua oculi sunt. Ore est contorto, dentibus munito cithari modo, quibus Buglossi carent. Carne est dura, sed suavi, ad Rhombi naturam proxime [Orig: proximè] accedente. Ossa habet spongiosa, quibus inest medulla; quae a [Orig: à] cupediarum amatoribus expetitur. Piscis est maris Oceani, Antverpiae salitus, et in frusta dissectus venditur. Capitur etiam saepe in Oceano iuxta Galliae Bononiam. Ibi huius frusta farinae massae probe subacta et pasta inclusa, aromatisque condita in furno coquuntur, ut diutius servari [Note: Aldorovand. Histor. Piscium. lib. 2. c. 43.] possint et exportari, Aldrovandus, non tantum aliud Hippoglossi genus, squamis praeditum minoribus, undique sibi concolor, flavescens scilicet; quodque a [Orig: à] latere uno lituras nigras, pinnam et caudas in extremo caeruleas, habet, exhibet: sed et alterius Soleae genus, quod squamis tegitur latissimis, estque unicolor et albicans. Quam Bellonius Taeniam vocat, illa tenuis gracilisque piscis est; et quod Athenaeus de Taeniis prodidit, Alexandriae, Canopi, et Seleuciae in Antiochia, frequentissime [Orig: frequentissimè] reperitur. [Note: Aristor. H. A. l. 2. c. 13.] Bene [Orig: Benè] ab Aristotelis et Rondeletii Taenia, in qua pinnarum numerus cum Anguillis convenit, distinguitur. Omnium fere [Orig: ferè] marium piscis est, sed cum Rhombis Pontum ingredi Plinius negat, flumina ingressos multum pinguescere, Londini Bellonius didicit, in stagnis deteriores evadunt. Littorales sunt [Note: Oppian. Halieut. l. 1. v. 99.] Oppiano, Ovidio in herbosa arena degunt. Terra [Orig: Terrâ] , hoc est vado maris excavato per hiemem condi creditur.
Nam quia lapides in capite habet, et corpore est tenui, frigus exhorrescit. Qantum ad usum in cibis, [Note: Athenae. Dipnos. l.] Matron Parodus apud Athenaeum, mediocrem sucum praebere, ut saxatilium vicem supplere [Note: Galen. de Alim. facult. l. 3. et l. de Cibis boni et mali succi c. 3.] possint, scribit. Galenus Passere molliorem, perperam asserit.
Duram enim esse, vel exinde, quod diutius servetur, longa vectura putrescat, sic melior reddatur, colligitur. Facile [Orig: Facilè] tamen concoqui et minime [Orig: minimè] excrementitiam esse, apud [Note: Apic. l. 2. c. 4.] Rondeletium lego. Patinam exsoleis apud Apicium vide.
[Note: TAB. XX. 14. 15.] CItharus, Aeliano kiqa/roidos, Oppiano, cui littoralis est, ki/qarh dicitur. Nomen a [Orig: à] lineis quibus a [Orig: à] summo [Note: Aelian. H. A. l. 11. c. 23 Oppian. Halieut. l. 8. 98.] capite vertice, ad extremam usque caudam distinguitur, invenit. Gaza, ex Aristotele, qui inter eos, quibus complures appendices circa ventriculum excunt, numerat, [Note: Arist. H. A. l. 2. c. ult.] Fidiculam vertit. Quatuor eius nominis pisces, ex planorum genere omnes, esse, Rondeletius luculenter ostendit. Galenus planum et Rhombo similem facit, et quod Philotimus eum inter mwlako/s1arkous2 [Note: Aelian. l. c.] omiserit miratur. Aelianus Buglosso seu soleae assimilat. Galeni Citharum, Rondeletius eundem esse [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] arbitratur cum eo quem Athenaeus ex Aristotelis libro de animalibus et piscibus sic delineavit: Citharus serratis est dentibus, solitarius, alga vescitur, linguam solutam habet, cor album et latum: esseque illum Psittaceum piscem, qui Romaesatis frequens, Folio nominatur. Cum enim lingua piscibus a [Orig: à] natura data sit ossea, et non soluta: vel dura, spinea et adhaerens: isque unicus sit ex planis, cui lingua soluta sit teste Aristotele, contra omnium aliorum piscium naturam: haud temere sese iudicasse existimat, cum ex hoc, tum quod reliquae memoratae notae ex asse respondeant, hunc verum ac genuinum Citharum esse. Quod si vero [Orig: verò] quis hunc Rondeletii piscem pro Citharo non accipiat, quoniam squamosus cum sit ex Rhombis ut pote laevi cute praeditis, quibus a [Orig: à] Galeno assimilatur, esse nequeat; huic responsum esse volo, assimilationem ad Rhombum, non ad corpus, sed ad carnis qualitatem, referendam esse. Aelianum vero suos Citharaedos squamosos fa cere; quamobrem etiam ad miror Rondeletium suum hunc piscem Rhombo quodammodo similem esse dicere, cum neque tegumento, squamosus enim est; neque figura, oblongus enim; respondeat: quare prudenter subiunxit, Buglosso similiorem esse, si squamas excipias, quae Citharo magnae sunt, Rhombi instrumenti figura. Ab hoc Aristotelis Galenique Citharo differre putat idem Rondeletius, eum qui Archestrato apud Athenaeum rufus sive subflavus cognominatur, affandusque et caseo multo, oleoque condiendus esse dicitur, quique sine sumptu apparari non potest: esseque eum quem alii verum Buglossum esse volunt, non ob figuram solum, sed etiam ob asperitatem: Est enim bovis lingua magna et aspera, quomodo buglossum herba etiam nomen invenit. Superiotisimilis est figura, lingua magis soluta, oris scissura magna, dentibus serratis, squamis intectus rotundis, aquarum asperitate Citharum asperum etiam appellari posse existimat, buglossique nomine comprehendi. Virgam habet a [Orig: à] capite ad caudam protensam, latiusculam, maioribus squamis constantem. Partibus internis superioribus similis est. Venetiis optimus reperitur. Carne est inter duram et mollem Galeno media. Stomacho ingratus malique succi Xenocrati. A Diocle assus commendatur. Rondeletius, qnod salpae modo alga pascatur insuaviorem prodidit. Apollini qui Citharum [Note: Athen. Dipnos. l. 7.] in venit sacrum, apud Athenaeum legimus.
[Note: TAB. XX. 16. Aldrovand. de Piscib. l. 2. c. 45.] PHOMBOIDES Rondeletii, Rhombi nomine Romae ab ichtyopolis venditur. Forte [Orig: Fortè] melius, rotundus Buglossus, vel rotunda solea aut lingulaca vocaretur. Squamis parvis integitur. Oculi multum invicem distant. Linea a [Orig: à] capite ad caudam per medium corpus ducta initio sinuosa: dein recta, corpus in duas aequas partes dirimit. Corpore est exiguo et brevi: numquam
enim palmi magnitudinem superat, quantum Rondeletio licuit observare. Internis partibus a [Orig: à] Rhombo non differt. Carne est media, neque molli nimium, neque dura. Eius nullam a [Orig: à] veteribus mentionem factam fuisse credit. Iunius in suo nomenclatore Belgico vocat Scarde. PASSERUM SQUAMOSORUM tres idem Rondeletius species ponit. Priorem Limandam Galli dicunt, ob corporis tenuitatem, ut Bellonius conicit, quam cum diffisis dolabra asseribus communem habet, Angliun Brut. Hic, teste Iunio, Batavorum Grieta est. Ego enim id non satis memini. Flavas in pinnis, quae corpus ambiunt, et in reliquo corpore maculas habet. Linea corpus intersecans, sinuosa. Magnitudine ad Quadrantulum (de quo mox) accedit. Lucidiori aeri expositus, pellucidus videtur. Dentes reste Bellonio inter ceteros sui generis pisces, longiores habet: squamas consipicuas valde [Orig: valdè] tenues atque asperas, quaeque difficillime curi adimuntur: quod cum solea quidem magis, cum ceteris vero minus, commune habet. Vento indurati ingenti quaestu ad mediterranea loca Germaniae superioris venales feruntur. Gallis ex Britannico littore recensentes adducuntur. Italiae plane [Orig: planè] ignoti sunt. Carne aiunt esse candida, humida, moll, parum glutinosa; non multum Buglossis sive Soleis inferiore.
Altera species Gallis Flez, Anglis Phlonder teste Bellonio, qui Flesum flwviatilem vocat, verum improprie; et contra piscis naturam: non enim in fluminibus nascitur, sed in mari, ex quo in flumina migrat, ceterorum planorum more. Corpore est, quam vulgaris passer, paulo longiore, et ubi adolevit, crassiore. Squamis integitur parvis: colore est nigro. In corpore pinnisque in ambientibus maculas rufas habet. Ossiculis munitur in capite, medioque corpore in parte supina.
Tertiam Britanni Helbut dicunt, Hollandi Heilbut vel Eelbut, Ger,mani Heiligbut, Galli Fletelet, nomine (utapparet) diminuto a [Orig: à] Flez, cum alioqui sit maior, cetera similis est. Utraque in Anglia et Belgio frequens: nobis, Gallisque et fortassis antiquis etiam incognita, quia ad Oceanum usque non pervenerunt, nec in Oceani piscibus cognoscendis multae operae studlisque posuerint. Utriusque caro candida et mollis, salubris et delicata: Fletuletus tamen paulo durior est.
[Note: TAB. XXI. 1. Aldro. de Piscib. l. 2. c. 49.] PIscis, quem iam descripturi sumus, Anglis Sandilz, id est Anguilla de arena, tum quod longo sit corpore, tum quod sese occulturus sub arenam se citissime [Orig: citissimè] mergit, dicitur. Gesnerus Ammodyten vocabulo Graeco vocavit. Capite est tenui ac rotundo, rostro longuiusculo et acuminato: ore parvo: corpore reliquo oblongo, si latitudini conferatur. Nam cum eius medium )caput enim et cauda arctiores sunt) pollicis crassitudinem non superet, longitudo ad palmi mensuram extenditur. Quamobrem sicuti longis, sic etiam et parvis annumerari piscibus debet. Cum neque pollicis latitudinem, aeque palmi longitudinem excadat unquam. Dorso praeterea (in quo pinnae duae reperiuntur, in eo
medio una, ac prope caudam altera) subcaeruleus. Ventre vero [Orig: verò] in quo praeter binas, quas utrimque habet pinnas, una etiam alia post excrementorum orificium subsistit argenteus conspicitur. Frequentissime [Orig: Frequentissimè] in Britanniae littoribus capitur. Saepe [Orig: Saepè] etiam in Bononiensi, ubi idem nomen obtinet. Quibusdam anni temporibus, seu maiorum piscium iniurias fugiens, seu naturae impulsu, aqua derelicta, sub arenam penetrat: inde pedalibus et pectinatim incisis lignis, ab incolis extrahitur. Pauperum duntaxat necessitatibus inservit.
Huc pertinet alter piscis Mersuuyn id est, Porci marini nomine missus, quod Porci more rostro terram fodiat. Lituris et specie corporis Lucium imitatur, sed aculeum rectum in fronte gerit. Liturae omnes nigrae sunt. Pinnae ventris, caput supinum et cauda rubent: cetera flavescit. Marinusne vero [Orig: verò] , an dulcium aquarum piscis sit, non satis memini, quamobrem historia ad priorem piscem pertinet. Marinum tamen esse nomenclatura docet.
[Note: TAB. XXI. 2. 3. 4. 5. 6. Aldrovand. de Piscib. l. 2. c. 50.] DRaco piscis, Graecis veteribus dra/kwn qala/ssios, modernis *dra/kaina, unde Siculi, Neapolitani, et Romani suum Tragine deflexerunt, dicitur. Iovius Trachurum, qui in cauda, non cervice aculeos habet, perperam vocavit. Plinius qui Draconis marini nomine duos diversos pisces, ut ex libro nono capite vigesimo septimo colligi potest, intelligit, quorum unus serpens marinus est, quem Aristoteles libro nono capite decimo septimo describit, ab Aranco male specie distinxit, quem et Isidorus, qui Araneum ita describit, ut Draconi huic marino omnia competant, secutus est. Quod ab Araneo Aristotelis distingui debeat, mirum non est, cum eius Araneus, a [Orig: à] nullis Graecis auctoribus venenatus esse tradatur: hunc omnes post Pastinacam venenosissimum asserant.
Salvianus duo ipsius genera ponit. Primus piscis est oblongus, et ut Bellonius ait, forma pugiohis modo [Orig: modò] compressa, unde a [Orig: à] quibusdam Gallis Poignastre vocatur quasi pugio. Salvianus squamis carere dicit item Bellonius, vel saltem exiliores habere, quam sint serpentium. Rondeletius parvas ei tribuit ac teneves, Aelianum (ut apparet) secutus, qui asperas habere scribit foli/das2, quae fere serpentibus tribuuntur, et ipse etiam Rondeletius sine squamis et plane [Orig: planè] nudum Draconem pingit. Percammarinam quodammodo refert capite, magno scilicet et rotundo. Os non in longitudinem, sed in obliquum, nec recta sed curva scissura fissum habet: Connexa enim latera inferioris maxillae (quae paulo [Orig: paulò] longiot est superiore, nec recta nec oblique sursum porrigitur) a [Orig: à] concavis superioribus lateribus, dum illud clauditur, suscipiuntur. Dentibus ut in Dracone serpente id communirum est. Oculi magni sunt, quibus magnitudine supercilia respondent, sursum spectantes, ac adeo [Orig: adeò] splendidevirescentes, ut smaragdum pulcherrima viriditate superent, iidem brevi intervallo a [Orig: à] se distant, in quo triangulum expressum et aculeos parvos cernas, Branchiae utrinque quaternae, quarum exteriora opercula aculeo ad caudam spectante armantur, ut dictum est: quae opercula post articulationem cum ossibus capitis, tenui membranaeque simili substantia potius quam ossea constant, quamobrem Draco ea cum extra aquam aerem trahit, inflat, non aliter quam nos buccas inflamus. Ad branchias pinnae duae, eo situ, ut in fluviatilibus, hoc est, inferiores multo quam in marinis esse solent: inter has et scissurae oris finem, in parte superna, duae aliae minores, candidae. In cervice vel dorsi principio quinque
habet aculeos tenues, nigros, praea cutos, tenui membrana anteriori parte nigra, posteriori vero alba connexos, quibus venatum vulnus infligit, mulroque pernitiosius quam branchiarum aculeis. Ab hac, pinna incipit ad caudam usque continuata, quae magna est, lata, at que adeo bifurca, Alia denique est a [Orig: à] podice ad caudam etiam usque: qui diverso in hoc quam in aliis piscibus loco situs est: cum enim alii in medio eum habeant ventre, alii vero inferius versus caudam, in Dracone non procul a [Orig: à] branchiis distat: unde fit quod brevis admodum ventris eius sit capacitas interna, cum tamen carnosus sit et satis amplus ventriculus. Colore est vario. Dorso enim fusco est, ventre candido, lateribus lineis aureis transversis pulchre distincits. Alter qui forte [Orig: fortè] non male [Orig: malè] Dracunculus Plinii vocari poterit, quemque Salvianus minorem vocat, in nonnullis a [Orig: à] priore differt. Cum enim maior crebro [Orig: crebrò] ad librae unius et duarum etiam aliquando magnitudinem excrescat, (Rondeletius in Oceano aliquando cubiti magnitudinem attingere tradit) minor ne dimidiam quidem libram implet: praeterea capite et corpore reliquo non rotundo, ut maior; sed in latera compresso est: cuius denique latera non subluteo solum colore, quo maior ille insignitus est, sed frequentibus etiam et obliquis ad caeruleum colorem vergentibus lineis [Note: Aldrovand. l. c.] pulcherrimei depicta sunt. Aldrovandus quatuor Draconis species exhibet. Prior aculeo ad branchias, pinnarumque numero cum praecedenti convenit, colore vero et ma culis lineisque differt. Ossa branchiarum colore sunt roseo, sed in extremitatibus aureo. Aculeus item aureus, sicuti et pinnae, quae sunt ad branchias: quae vero in pectore conspiciuntur, albicant, ceterae subvirent. Os prone [Orig: pronè] quoque viride, supine [Orig: supinè] albicat. Dorsum ex subviridi fuscescit, maculis rotundis ad castaneum vergentibus densissimis conspersum, Venter argenteis lineis crassiunculis contrario invicem ordine oppositis decoratur. Cauda tota ex caeruleo ad amethestinum tendit. Altera species invertice insignem habet aculeum; colore est in dorso subcastaneo, ventre albo, valde maculosa. Pinna cervicis inter quatuor priores aculeos in summitate atra est, cetera fusca: quae vero [Orig: verò] ad caudam usque protrahuntur, et cauda ctiam ipsa, coloris fere [Orig: ferè] sunt violacei. Tertia, capite est castaneo, praeter os quod prone [Orig: pronè] supineque [Orig: supinèque] fere [Orig: ferè] violaceum est. Oculi, in vertice fere [Orig: ferè] ut in Callionymo, inter duos locati aculeos. Pinnae branchiarum et pectoris, item quae in ventre est, roseo sunt colore: Quae vero [Orig: verò] in cervice cernitur, ad quartum usqueaculeum violaceo, cetera albicat, et rotundas, fusci coloris maculas ostendit, quemadmodum et su besquens, quae ad caudam usque excurrit. Dorsum ad castaneum vergit, et nigricantibus maculis insignitur. Latera et venter viridescunt. Quarta ac postrema, magna ex parte castanei est coloris, dilutioris in capite, intensioris in dorso. Lineae quae a [Orig: à] branchiis sunt ad caudam usque plane ferrugineae. Tota pars supina candicat. Pinnae ad branchias et ad pectus, rubrae sunt: ceterae caeruleae, sed aristas habent rubras. Cauda praeterea in extremo ferruginea est. Locum si spectes, Bellonius pelagium aeque [Orig: aequè] ac littoralem scribit. Aristoteli simpliciter talis est. Oppiano in petris, et arenis pascitur. Loligunculis et aliis minutis piscibus vescitur, [Note: Aelian. H. A. L. 5. c. 37.] ideoque Nicander a(lir)r(ai/sthn maris vastatorem, Epicharmus a)/lkimon nomiminat. Gregalem non esse vel mde conicies, quod numquam plures capiantur. Mirum etiam, si verum est, si manu dextra attrahere coneris, violenter reniti; si sin istra, cedere et capi, quod Aelianus prodidit: nec minus, eo tempore cum piscium genus amore tenetur, in vulnere quod iste in flixisset, pisciculos illi similes procreatos fuisse, quod multorum piscatorum testimonio narrat Gillius. Ictum eius venenatum esse, piscatorum periculo certum est, saepe nomas, saepe febres et in flammationes excitat, plusque a [Orig: à] vivo quam [Orig: quàm] mortuo periculi. Remedia varii varia ostentat [Orig: ostentät] . Plinio
[Illustration:
Sandiss Anglorum.
]
[Illustration:
Draco marimis maior Grosser Meer Drach.
]
[Illustration:
Draco minor Araneus Randel. Klein Meer Drach. Araneus minor.
]
[Illustration:
Dracumulus. arn: nei Species Ein Art Mer Drach.
]
[Illustration:
Araneus. Meer Drach.
]
[Illustration:
Dracunculus. Klainer Drach.
]
[Illustration:
Uronoscopus. Stern seher. Meerpfaff [Orig: Meèrpfaff] .
]
[Illustration:
Tmchurus. Bastand Macrell.
]
[Illustration:
Scomber. Macrell.
]
[Illustration:
Macrell.
]
[Illustration:
Scombrus. alius.
]
[Illustration:
Larortus peregrintisuel Rubei maris. Meer Heydex.
]
[Illustration:
Saurus. Meer Heydex.
]
Mullus illitus aut in cibo sumptus prodest. Dioscoridi et Galeno Draco proprio ictui applicatus placet. Aeginaeta cerebrum piscis in potu praescribit et sulfur cum aceto imponit. [Note: Aetius l. 13. c. 36.] Aetius locum affectum cum plumbo fricari iubet. Piscatorum experientia iecore illito dolor mitigatur, foliorum lentisci affrictu punctura [Note: Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 50.] curatur. Genuenses exiguum Thlaspios genus, quod in ipsis littoribus nascitur, ad movent. Recentis piscis e [Orig: è] capite cinis, contra omnia venena prodest, mirabili discordia, si Rondeletio credimus. Plinius, ossibus gingivas scarificare iubet, ut dentium dolores sedentur.
[Note: TAB. XXI. 6.] DRacunculi Plinius inter voteres meminit. Inter Recentiores a [Orig: à] Rondeletio describitur. Est piscis marinus inquit, dodrantali magnitudine, cotto fluviatili non multum absimilis, rostro acutiore, et capite latiore, Ranae etiam piscatrici quodammodo similis; sed Rana piscatrix ore est maiore, pinnis concoloribus, quae in Dra cunculo variae sunt. Capite est magno, compresso, rostro prominente, ore parvo sine dentibus, sine ulla ad branchias scissura; sed huius vice supra caput utrimque foramen est, ut in Hippocampo, quod, nisi dum piscis vivit, eoque aquam trahit, et emittit, manifestum est. Oculos magnos supra caput [Orig: càput] positos habet: capitis os in aculeos desinit ad caudam spectantes. Pinnas longissimas pro corporis magnitudine habet, partim aurei, partim argentei coloris aemulas. Quc ad branchias sitae, aureae sunt, in radice argenteae. Quae in supina parte, a [Orig: à] ceterorum marinorum piscium pinnis, situ magnitudineque dissident: nam et ori propiores sunt, et longiores iis quae sunt ad branchias, In dorso duae eriguntur: prior (hac in pictura vix apparet) parva est, aur ea et argenteis lineis distincta; posterior magna admodum in medio dorso, papilionum alis non valde dissimilis, radiisque quinque hordei aristis similibus, membranaque constans. Radii priores longiores sunt, posteriotes breviores, contra quam in membrana, quae singula radiorum intervalla, veluti intertexta occupans paulatim crescit. Eadem quoque varia est, lineis etiam argenteis in medio duarum nigrarum sitis distinguitur. Haee in medio dorsi cavo veluti in vagina conditur. Aliae est a [Orig: à] podice ad caudam, etiam aurea demptis eius fimbriis, quae nigricant. Corpus totum sensim gracilius fit, et in pinnam longam terminatur, cuius fimbriae nigricant. Est et picto corpore: nam ab huius medio, argenteae lineae ad ventrem ductae sunt. In maxillis partibusque anterioribus veluti punctis argenteis notatur. Ventre est lato, plano, candido, cuticula tantum tegitur. Capitur in Agetesi littore, inprimis Caniculae vigentis tempore. Venustas et summum Dei in eo artificium pretium ei fecere. Carnis substantia Gobionibus parvis similis est, iisdem alimentis vescitur. Ictum minus venenatum habet.
Icon Dracunculi Tabula XIV. 2.[Note: TAB. XXI. 7. Arist. H. A. l. 8. c. 13.] PIscis, quem Uranoscopum seu caeli speculatorem dicimus, Aristoteli, Dioscoridi, et Aeliano kalliw/numos, [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 4.] Theodoro pulcher dicitur, non tam ob corporis pulchritudinem, deformis enim est; quam vel quod Uranoscopinomen sit pulchrum, et homine quam pisce dignius; Massilienses Tapecon quod, cum pessi instar conformatus sit, aliquam cum pudendis similitudinem habeat; et Raspecan, quod caput ob asperitatem ad scalp enda pudenda muliebria accommodari possit vocant; Oppianus h(meroko/iton, quod interdiu dormiat, noctuque vigilet, Hesychius et Vatinus yammodith\n seu Arenarium dixere, quidam )/*agnon, id est, castum, Athenaeo vocari credunt, sed mendum subesse putat Gesnerus. Piscis est levi cute, eaque dura, et quae facile excoriari potest, praeditus: corpore fere rotundo: capite magno osseoque et duobus aculeis ad caudam spectantibus aspero, quo Ranam
piscatricem quodammodo refert: vertice admodum lato.
Rostro quodammodo caret. Os alio quam in aliis piscibus fieri solet, loco situm est, nimirum supra caput, et (ut Oppinaus ait) inter medios oculos; estque magnum et valde patulum et inferiore maxilla sursum maxime attracta caluditur. Dentes habet exiguos, linguam brevem sed latam, quae internas oris partes ita occupat, ut nisi digito eam comprimas et submoveas, non videantur. Ex ea parte quae inter linguam est, et maxillam inferiorem oritur, teste Rondeletio, membrana in principio latiuscula, sensim in carnolam rotundamque apophysin desinens, extra os propendens qua pisciculos allicit, allectos devorat. Eandem cum vult, retrahit, et exserit, veluti serpens linguam. Pars inter oculos interiacens depressa est et concava. Branchiae utrimque quaternae sunt, quarum os sea opercula, posteriore parte aculeo robustissimo ad caudam spectante horrent. Iuxta branchiarum scissuram pinnae duae magnae et robustae, crassae, et mucosae et variae exoriuntur. Subsunt in parte supina duae aliae minores, albae, maxillae inferiori propinquae. Has pinnas sequitur os veluti sternum, quod tribus aculeis horret. Succedit pinna alia a [Orig: à] podice ad caudam. In dorso duae sunt, quarum prior capiti propior parva est et nigra, ut in Araneo: posterior ad caudam eandem usque porrigitur, dorso concolor.
Cauda in pinnam latam desinit, Pavonis caudae dum piscis vivit, aemulam, fimbriae purpurascunt, Venter est subalbidus: dorsum vero ac partes reliquae ex cineraceo fuscae apparent, qui colores, dum vivit manifesti sunt, alioquiuna cum vita pereunt.
A capite lineae duae ex squamulis constantes ad caudam protenduntur. Ventriculus amplus est, crassus et carnosus, cum appendicibus plurimis, intestina ter revoluta, hepar, candicans, a [Orig: à] cuius exteriore parte fellis vesica pendet, admodum magna pro corporis ratione, felle valde distenta, quod substantia et colore oleum aemulatur: cuius rei meminit Plinius, nulli piscium hoc copiosius esse scribens: citat autem [Note: Arist. H. A. l. 2. c. 15.] Menandri auctoritatem in comoediis, immemor fortassis eiusdem mention em fieriab Aristotele, qui nempe Callionymo in iecore fel inesse tradidit proportione corporis omnium copiosum: addit Aelianus hunc philosophi locum recitans, iecur ipsum tradere ad dextrum latus collocatum esse Menandrumque, huic rei testimonio esse in Mesenia, his verbis: Facito te fel habere Callionymo copiosius: item Anaxippum in Epidicazomeno dicentem, nisi moveas et sic ut Callionymi fervere efficias omne fel. Lien exiguus, rotundus atque rubens ventriculo haeret. Vulva bifida est et longa.
Non multum excrescit, et raro [Orig: rarò] pedalem longitudinem excedit. Littoralem [Note: Arist. H. A. l. c.] esse Aristoteles prodidit, post eum Rondeletius, Carne vescitur, et pisciculis apophysi illa quam extra propendere diximus, insidias [Note: Aldrov. Histor. Piscium l. 2. c. 51.] struit. Adnatant tamquam ad vermem, et capiuntur. Si cibum capto obieceris, eo usque se infarcit, ut cibus ad ipsum os redundet. Adeo vivax est, ut si omnibus internis spolies, moveatur adhuc. Comeditur a [Orig: à] plebeis, quia virosi odoris est, unde baru\s2 gravis Diphilo apud Athenaeum [Note: Hippocr. l. de affect. intern.] vocatur. Necmirum, cum coenosis aquis vescatur. Hippocrates tamen non solum non improbat, sed et in victu praescribit. Nonnulli felle oculos Tobiae curatos fuisse volunt. Cicatrices sanare et carnes oculorum supetvacuas consumere Plinius tradit.
[Note: TAB. XVII. 12. Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 52.] *t*ra)xouros seu ut Oppianus et Galenus scribunt traxou=ros, quo nomine apud Latinos veniat, ignoratur. Lacertum male [Orig: malè] vocari vel exinde patet, quod iste koilia\s2, si pro peculiari [Note: Oppian. Hal. l. 1. v. 106.] specie accipias, vocatur. Male [Orig: Malè] et s1au=ron dici Oppianus, qui
tamquam diversos pisces appellat, testatur. Forma eius nisi paulo [Orig: paulò] longior esset, ovata dici posset. Cum enim eius medium corpus latiusculum sit, deinde utroque fersus arctatur, donec rostrum ore clauso, atque extrema pars caudae carnea, acuetur. Inferior autem maxima, quae superiore paulo longior est, cum os clauditur, non recta sed oblique sursum excurrit, unde os etiam non in longitudinem, sed in obliquum scissum est, dentibus adeo paucis et minutis munitum, ut edentulum videatur: revera tamen maxillarum pars denticulata est. Est autem ut Scombri admodum magnum: item oculis, ut in Melanuro. Branchiae utrimque quaternae. Pinnit natat quatuor, quarum duae maiores ad branchias sitae sunt, duae aliae minotes in ventre: aliae item duae in dorso eriguntur; prior latior et brevior, in eminentiore dorso: altera paulo inferius arctior, sed longior, nam per dorsum reliquum fere usque etiam ad caudam porrigitur. Podex in medio ventre est, a [Orig: à] quo alia denique pinna ad caudam usque demittitur. Cauda autem bisurca est, similis Acus vulgaris. In medio corpore lineam habet a [Orig: à] capite ad caudam deductam, multis ossiculis, ita horridam, ut serra esse videatur, non rectam quidem sed media sui parte inflexam et obliquam, in cauda eminentiorem, asperioremque quam in aliis partibus, quaeque ob id caudam quadratam efficiat. Squamis caret, laevi tantum cute praeditus. Dorso subcaeruleus, ventre vero [Orig: verò] et lateribus argenteus est, purpureoque aliquantulum ementitur, ut inde a)llopi/hn, id est, varium forte dixerit Numenius. Trachurus, cuius hic iconem damus, colore fere est albicante, aureis ubique lituris varius. Cauda ex violaceo fere ad caeruleum vergit. Ad pedalem magnitudinem perraro excrescit. Versantur circa littora. Numerosi [Note: Oppian. Hal. l. 3.] omnibus anni temporibus seu nassis, quod veteribus apud Oppianum suetum, seu retibus quod hodie in usu capiuntur, ut inde gregales [Note: Aelian. H. A. l. 13. c. 27.] esse conicias, et Romae Fricturae nomine venundantur. Aelianus, equam in utero habentem, si ei cauda Trachuri appendatur, piscis mox liber in mare dimittatur, non multo [Orig: multò] post arborum pati, prodidit, vere an falso non dicam. Inter durae carnis pisces, a [Orig: à] Philotimo censentur, ideo [Note: Aethenaeus Dipln. l. 7. Galen. de Alim. facult. l. 3. c. 31.] Diocles apud Athenaeum aridos vocavit, nec dissentit experientia, nisi forte externa pinguedine, aut iusculo tener aut iurnlentus fiat.
[Note: TAB. XXIV. 9. 9. 18. 11. Aldrovan. de Piscib. l. 2. c. 53.] QUi Graecis s1ko/mbros, is Latinis Scomber et Scombrus, Horatio Piscis Iberus, plerisque nationibus, Macarel et Maquereau non tam a [Orig: à] Graeco maka/rios, quod Scaligero placet, hoc enim nomen iis potius conveniret, qui veteribus Opsophagis Dii vocantur quam, leno, quasi, quod verno tempore parvas Alausas, quas virgines dicunt, subinde subsequi soleant, dicitur. Corpore est terete, denso, carnoso, utrimque in acutum desinente, rostro scilicet atque corporis extremo, cui cauda annectitur: et si parva magnis comparare licet, Thynno (ut Scholiastes Arist ophanis scribit) similis. Oris scissura ingens pro corporis portione; dentes exigui, caput rotundum; inferior maxilla in superiorem recipitur, et clauditur pyxidis modo. Oculi magni, aureo colore micantes. Branchiae utrimque quaternae: iuxta quas pinnae binae, totidemque in ventre. A podice alia est, eique supra posita in dorso similis: quas ordine certisque intervallis, aliquot aliae pinnulae subesquuntur, quod tamen huic soli proprium non est, sed cum Thynnis, Pelamy dibusve commune, Alia denique est in dorsi initio aculeis nonnullis horrida.
Cauda in lunatam pinnam degenerat. In ipsis aquis sulpurei coloris est, extra non qui ceteris, (ut Plinius ait) sed fere [Orig: ferè] c aerulei, sulpureum autem colorem quem intelligat,
alias explicat, inquiens: Fulmina et fulgura, sulpuris odorem habent, acluxipsa eorum sulpurea est. Est vero caeruleus ille eorum color potissimum in dorso: nam venter lateraque argentea sunt, Totus lineis nigricantibus, obliquis, insignis est: squamisque caret, licet apud Athenaeum squamatum esse quispiam velit, negandi vocula videlicet librariis omissa. Ad cubiti magnitudinem accedit. Sunt mari peculiares, et aliquando iuxta arenosa littora degunt, saepe in petris, quae chamis et patellis plenae sunt. Etsi autem tam in Oceano quam mari mediterraneo, sinu Adriatico, et Hellesponto, capiuntur: iuxta Herculis tamen insulas, prope Carthaginem novam tam copiosi et frequentes sunt, ut una earum Scombraria teste Strabone dicatur: In Oceano tanta crassitudine proficiunt, ut pari cum Pelamydibus magnitudine, auctore Bellonio evadant, in Adriatico parvi sunt. Existima vit aliquis in minore maris ambitu frequentes praedas exerceri, [Note: Scaliger. in Exercit.] ideo non crescere. Vix ad Tergeste ac proximum sinum comparent Scombri: atque ilico capiuntur. In Oceani laxitate fuga moram, mora parit incrementum, ideo grandescunt quia non capiuntur. Gregales [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 2.] sunt, et a [Orig: à] locis [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 12. et 13.] frigidioribus calidioribusque, tamquam Thunni, ut qui imbecilliores, dulcioris pabuli gratia, discedunt. Beneficii memores esse, [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 15.] Aelianus exemplo singulari, prodidit. Mane a [Orig: à] piscatoribus cibati, feras [Note: Aelian. H. A. L. 14. c. 1.] Scombros gentiles suos cogunt, et corporum suorum abiectu ita concludunt, ut fuga sibi consulere non possint, hinc capiuntur. Inserviunt et mensis. Diphilus leves esse, et facile [Orig: facilè] e [Orig: è] stomacho descendere dixit. Hicesius multum nutrire, minus vero [Orig: verò] facile [Orig: facilè] excerni iudicavit viscosiores et crassiores, concoctu difficiles, et excrementitios esse, experientia eos docuit. Venetiis verno tempore quo pinguiores sunt, in delitiis habentur. Romae ob siccitatem inter ignobiles reposuit. Quia graves et ventriculo refractarii, tarixi/nesqui, id est, sale inveterari scripsit Athenaeus, habenturque inter tarixh/ria optimi. Veteres ex iis garum quoddam habebant, de quo ita Plinius. Est etiam num liquoris exquisistigenus, quod garum vocavere, intestinis piscium ceterisque, quae obicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. Hoc olim conficiebatur e [Orig: è] pisce quem Graeci Garum appellabant (ut supra ostendimus) Nunce [Orig: Nuncè] Scombro pisce laudatissimum in Carthaginis Spartariae caetariis: sociorum appellatur; singulisque milibus nummum permutantibus congios peno binos: Nec liquor ullus pene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobili. tatis etiam gentibus. Scombros quidem et Mauritania, Baeticaque et Carteia ex Oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles: Laudantur et Clazomenae garo, Pompeiique et Leptis, sicuti muria Antipolis ac Thurii: iam vero et Dalmatia, Vitium huius (garinempe, non muriae, ut [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 31 c. 8.] Rondeletius vult) est alex, imperfecta nec colata faex. Coepit tamen et privatim ex inutili pisciculo, minimoque confici, Apuam nostriv vocant: Foroiulienses piscem ex quo faciunt Lupum (super quo nostrum iudicium supra diximus) appellant. Transiit deinde in luxuriam, creveruntque gen era ad infinitum: sicuti garum ad colorem mulsi veteris, adeoque dilutam suavitatem, ut bibi possit. Aliud vero ad castimoniarum superstitionem, etiam sacris Iudaeis dicatum, quod sit e [Orig: è] piscibus squama carentibus (legendum apparet non carentibus, nam Iudaei hodieque nisi squamosos edunt, et non squamosis, abstinent, ut due gari sint genera, unum e [Orig: è] squamosis, ut ex Lupe sive Encrasicholo, Maenaque et Smaride consimilibusque alterumex laevi cute praeditis, ut ex Sombris) hic lex pervenit ad ostrea, utricas, gammaros, Mullorum iecinora, innumerisque generibus ad saporem gulae coepit sal tabescere. Haec obiter indicata sint desideriis vitae, et ipsa tamen nonnulla usus in medendo. Huius usus a. pud nos desiit, apud Turcas Constantinopoli non item: quia pisces
plaerosque frixos vendunt, iis intestina et branchias eximunt, immittuntque muriae, ut in garum vertantur. Sociorum vero [Orig: verò] Garum vocatur, seu quod ganeones et lurcones eo sociatim uterentur, ut quidam Galeni scholiastes putat, seu quod a [Orig: à] sociis populi Romani, Hispanis nempe deferetur. Faecosum ac plane foetidum fuisse, facile [Orig: facilè] Martialis indicavit, dum dicit
Unguentum fuerat, quod Onyx modo parvagerebat, Nunc postquam ofecit, Papilus, ecce garum est.[Note: Aelian. H. A. l. 1. 2. c. 46.] Usum in Medicina si spectes, arquato morbo correptis comestos opitulari [Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 32. c. 10.] Aelianus scribit; in aceto putrefactos mulieres strangulatu oppressas excitare Plinius.
[Note: TAB. XXVIII. 12.] PIscis quem koli/as2, koili/as2, et koxli/as2 in vulgatis Aristotelis ex emplaribus, seu a. pica varia, quam koli/on aut koli/an [Note: Aldrov. de Pliscib. l. 2. c. 45.] dici, nescio quo auctore Bellonius credit, quod variegata latera habeat, unde kalio/graptos Athenaeo, seu aliam ob causam vocatur. Theodoro kola/os, [Note: Arist. H. A. l. 9. c. 2. l. 8. c. 13.] seu Monedula, et Graculus, Latinis ut C. Celso, Columellae, ac Martiali, Lacertus audit. Magnam eorum cum Scombris affinitatem esse, non tantum inde colligere licet, quod ab Aristotele [Note: Columell. R. R. l. 8. c. 13.] et Columella semper simul nominentur: sed etiam quod Lemni in colae magnitudine duntaxat a [Orig: à] Scombris differre asseruerint, et Plinius Coliam Lacertorum minimum faciat, quod et apud Athenaeum, qui Sardam Coliae magnitudine esse scribit, habemus. Pariunt semel [Note: Arist. H. A. l. 5. c.9.] anno. In cibis laudantur, qui in Propontide [Note: Arist. H. A. l. 8. c. 13.] antequam pariant, Amyclani, Hispani; quos [Note: Galen. l. Alim. facult.] Sexetanos (Sexi auctore Plinio, Boeticae Hispaniae oppidum est) Martialis vocat, ex quibus [Note: Martial. Epigr. l. 7. Athen. Dipnos. l. 3.] forte Salsamentum. Gaditanum, cuius apud Hippocratem mentio, et Parii seu Pariani, unde Parium apud Archestratum nutrix Coliarum dicitur. De Carnis qualitate non conveniunt Auctores. Xenocrati est stomacho ingrata, arida, mali succi, excretu facilis, et copiose [Orig: copiosè] nutriens. Athenaeo gltuinosa, acris, mordax, et deterioris succi. Cornelio Celso, gravissimi alimenti. Saliri solitas apud Martialem invenies. Muria ad dentium dolores Medici utuntur. Patinam ex Lacertis apud Apicium vide.
[Note: TAB. XXI. 13.] QUem Saurum Graeci vocant, hunc plaerique Latini Lacertum vocant, A Trachuro distingui vel exinde patet, [Note: Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 55.] quod et Oppianus de Trachuro et Sauro tamquam de diversis piscibus agat; et Speusippus apud Athenaeum Acui et Sphyraenae similem esse, quod Trachuro non convenit, scribat. Duo eius esse genera Aelianus tradit, videlicet nostras, et peregrinum, in rubro [Note: Aelian. H. A. l. 2. c. 25.] mari nascens: Nostras caput habet (inquit Salvianus) tenue et rotun dum; rostrum oblongum, et acutum. Os magnum plurimis atque exiguis dentibus munitum: Oculos mediocres, rotundos et aureos: Branchias utrimque quaternas: prope quas binae et parvae sunt pinnae, utrimque scilicet una: aliae duae et maiores in ventre; in medio dorso una haud magna quinis senisve aculeis horrida erigitur, aliaque una multo minor in medio dorso caudae vicina reperitur: e [Orig: è] cuius regione abano, qui in hoc pisce caudae satis proximus est, alio paulo [Orig: paulò] maior imo ventri haeret. Cauda in unam lunatam pinnam degenerat. Corpus oblongum est et rotundum. Unde non in epte [Orig: eptè] a [Orig: à] Speusippo in secundo similium, Sphyraena, Acus et Saurus similes esse dicantur. Sphyraevae enim satis similis est hic noster Saurus: similis et Acui, si Acus illam rostri dempseris tenuitatem. Ventre est subalbido, lateribus luteis, dorso ex viridi nigricante, maculis quam plurimis virentibus, rubeis, caeruleis, luteis atque nigricantibus, dorsum, caput, et latera, nonnullorum serpentum instar, varie [Orig: variè] admodum pingentibus: Quamobrem non solum ore, rostro, capite, atque reliqua corporis figura, sed colorum
etiam varietate proxime [Orig: proximè] adeo [Orig: adeò] ad terrestris Lacerti accedit similitudinem, ut ei simillimus, si pedes exceperis, videri possit. Ventriculum habet oblongum et satis magnum: appendices non multos: intestina mediocria: hepar bifidum, et subrubeum: Lienem subatrum. Pedali mensura maiorem adhuc non vidimus. Ab hoc nostro Sauro aliquantulum diversus est, qui in rubro mari reperitur, quem his verbis describit Aelinaus: Rubri maris Saurus (interpres reddit Lacertum) est, cuius magnitudo ei qui nascitur apud nos, aeq alis est virgatus, spectatur, lineis nimirum aureolis circumdatur a [Orig: à] branchiis ad caudam pertinentibus, quas media argentea distinguunt: ore est hiante, maxilla inferior eminer in superiorem, virides oculos habet, quos aureo fulgore palpebrae ambiunt. Ab hac delineatione non omnino abhorret peregrinus iste piscis, supine [Orig: supinè] subviridis, prone castaneus, lineis sive lituris, macuoisque orbicularibus [Note: Athen. Disnops. l. 7.] subviridibus decoratus. Rictum oris habet maximum, Lacertorum ter. restrium plane aemulum, et validissimis dentibus instructum. Branchiarum [Note: Aelian. H. A. L. 11. c. 49.] opercula flavescunt, punctis referta ferrugineis. Pinna tergoris et branchiarum, et cauda ex ferru ineo rubent. Quae vero in ventre sunt, eiusdem fere cum ventre sunt coloris. In mari vivit, et coenosis [Note: Oppian. Halieut. l. 2.] locis delectatur. Carne vescitur, nec a [Orig: à] putridis abstinet. Aristoteles inter gregeales reposuit: sed cum in mari mediterraneo singuli capiantur, solivagos melius dixeris, tam raro [Orig: rarò] capiuntur, ut vix annis singulis romae in foro piscario bis deni capti videantur. Inter pisces molli carne praeditos Philotimus reposuit; inter mollis et durae medium, Galenus. [Note: Galen Alim. facult. l. 3.] Editur assus et frixus. Alexis apud Athenaeum, branchiis exemptis, caesis spinis, lotum atque incisum, et lasere probe [Orig: probè] pulsatum, caseo, sale, et origanomiplendum esse docet.
[Note: TAB. XIII. 1. 2. Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 56.] CORAX Rondeletii, Romae nomine cum Lyra communi, Capone vulgo [Orig: vulgò] a [Orig: à] capitis magnitudine dicitur. Piscis est marinus, corporis forma Milvo Rondeletii similis, aculeorum pinnarumque magnitudine discrepans. Ossa, branchias integentia, caelata, in aculeos desinunt. Pinnae quae ad branchias, minores qu in Hirundine Rondeletii, maiores quam in Milvo sunt, ex viridi nigricantes parte in teriore, exteriore albescunt, cum maculis rubescentibus. Dorsum ex caeruleo nigricat, latera rubescunt, Venter lactei est coloris. Caput est magnum: locus inter oculos caelatus. In dorso virgas ex ossiculis contextas, instar Cuculi habet: in eodem pinnas duas: prior est brevior, cum aculeis longioribus, acutioribusque, posterior longior, cum longe minoribus aculeis. Linea simplex a [Orig: à] capite ad caudam ducta est. Palato minus est flavo quam Milvus. Ventriculum parvum habet cum multis appendicibus, intestina tenuia, hepar ex albo rubescens. Carne est, si Athenaeum sequimur, duriore: si Celsum, teneriore, [Note: Aldror. de Piscib. l. 2. c. 57.] dura tamen. MILVUS Rondeletii, qui Gallis Lucerna, quod noctu luceat, piscis est marinus corporis forma Corvo persimilis, corpore magis rubro, capite minuslato, utrinque compresso. Finnarum numero caudaque similis, magnitudine et colore dissidens. Quantum ad colorem attiner, parti pinnarum quae ad branchias suntexternae, nullae maculae rubrae insunt: interna ex viridi non nigricat, sed pinnae istae partim flavescunt, partim nigricant. Linea a [Orig: à] branchiis ad caudam ducta simplex non est, neque laevis ut in corvo: sed ex acutis brevibusque aculeis horret. Non squamis, sed cute aspera contegitur. Partibus internis Mullo
[Illustration:
Corax seu Coruns Meer Rapp.
]
[Illustration:
Miluus alius Fligender. Rolfisch.
]
[Illustration:
Miluus. ???
]
[Illustration:
Mtluus. Schwalb fisch.
]
[Illustration:
Miluus alatus. gesltgeller fisch.
]
[Illustration:
Boops. Glaller Houtink
]
[Illustration:
Passer Blalleis. Meer butt.
]
[Illustration:
Passer alives Meer Butten ander. geschlecht.
]
[Illustration:
Paser. 3. Blalleislein 3 geschlecht
]
[Illustration:
Rhombus. Plaleiis. oder Meer bult.
]
[Illustration:
Rhornbus. alius
]
[Illustration:
Rhombus. aruleatus. Plalleis. dornbullt
]
[Illustration:
Rhombus Loenis Uerus. glat bull.
]
imberbi similis. Palatum parvum flavum est. Carne est dura et sicca.
[Note: TAB. XIX. 6. Aldrovan. de Piscib. l. 2. c. 58.] BOOPIS species ita a [Orig: à] Rondeletio describitur, Rarus est piscis, cuius nomen neque a [Orig: à] piscatoribus nostris neque ab aliis potui unquam extorquere propter raritatem. Palmi maioris est longitudine, totus a [Orig: à] squamis nudus, ore parvo, oculis valde magnis pro corporis ratione; in pronis partibus pinnam habet ad caudam usque continuam, cauda lauta spissaque est. Ad branchias et in ventre binas pinnas habet. Sapore, carnis substantia, oculis Boopem refert.
[Note: TAB. XXII. 7. 8. 9. Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 47.] PAsser laevis, Ausonio Platessa, aliis Pecten, quod eius pinnae rectae et parallelae pectinis speciem prae se ferant, Hollandis Scholle, dicitur. Bina eorum apud Gallos genera. Unum, quod communiter Plya vocatur, et magnitudine excellit. Alterum, quod alibi Cariet, alibi a [Orig: à] quadrata corporis figura Quarrelet, Quadratuli nomen sortitum est. Aetate tantummodo differre, a [Orig: à] quibusdam proditum; ex corporis forma, quae Quadratulo magis quadrata, et pluribus maculis ruffis sive subflavis, ostendit Rondeletius. A Rhombis situ differunt. Si hos ita in latus componas, ut oculi in caelum suspiciant, et mentum deorsum versus spectet, pars supina erit dextra, si Passerem similiter constituas, supina pars erit laeva. Ita marinus est, ut et dulcium quoque aquarum sit studiosissimus: In Oceano tamen numerosior quam alibi reperitur. Iuxta Livoniam sunt pinguissimi, et inde vento indurati ad mediterranea exportantur. Saxatilibus Mnesitheus accenset. Ovidius in herbosis. Oppianus e)nphloi=s1i kai\ e)/n tegane/ssi degere credit. Vadum, ubi piscatorem sensit petere, terrae adhaerescere, aquam, ne videatur, turbare, Alberti M. fide habemus. Carnem eius mollem Philotimus dixit, sicciorem Diocles, duram et probi succi Xenocrates, mediam Galenus. Optimimarini, qui etiam nigriores, secundum qui in stagnis albidiores et lutum resipiscentes, locum sortiuntur, mollissimi et insipidi, qui in fluviis vixere. Nonnulli in [Note: Gesner. de Aquatilib.] cibum, cum iam putrescere, et male [Orig: malè] olere incipiunt sumptos, alvum perturbare asserunt.
[Note: TAB. XXII. 10. 11. 12. 13. Aldrov. de Piscib. l. 2. c. 48.] RHombus piscis, a [Orig: à] figura quadrata, cuius latera omnia sunt aequalia, anguli vero [Orig: verò] obliqui, nomen sortitus est. Nonnullis *yh=tta dicitur, ut ex Plinio et Athenaeo, qui Romanis Rhombum vocari testatur Graeco nomine piscem, qui aliis Graecis *yh=tta nuncupatur, colligimus. Duo suntipsius genera, Aculeatum unum, laeve alterum. Illud prona parte multos habet aculeos, circa caput, quod grandius et elatum est, et ab hoc caudam versus maxime [Orig: maximè] . Magni in Oceano et mari mediterraneo capiuntur, ideo forte Rhombus latior est patella Martiali Rondeletius vidit, qui quinque cubitos longus erat, latus quatuor, spissus pedem. Optimos Adriaticus sinus maxime [Orig: maximè] circa Ravennam alit, et hos veterum exornasse mensas arbitratur Platina. Celebrantur et Attici circa Eleusyniam, quos LynceusSamius Psettarum nomine dignatus est. Ei qui verus esse putatur, pinnae et cauda in extrema rubescunt, Cetera est unicolor, subviridis, rotundis punctis stellulisque undique plenus. Omnium locorum et temporum piscis est. Ovidius in herba algosa, Iovius circa pinguiorem terram extremosque littorum margines versari scribit, in fluviorum ostiis frequentissime piscibus insidiantur. Voraces sunt, et piscium, cancrorum inprimis avidissimi. Abditi
[Note: Plin. H. n. [Abbr.: enim] l. 9. c. 42.] pinnas exsertas movent, specie vermiculorum. Terra, seu vado maris per hiemem condi, a [Orig: à] Plinio sub nomine psettae proditum. Tardissime [Orig: Tardissimè] propter corporis latitudinem moventur. Inter delicatissimos olim fuisse cibos, ex Horatio, et Iuvenali potest colligi. Tempore lovii, Aquatilem Phasianum quidam appellare erat solitus. Galenus inter pisces mollicarnes retulit, sed aliter Xenocrati, et Villanovano visum. Ille durae esse carnis, et difficulter concoqui ait. Hic inter crassos viscidos excrementitios, reposuit: nisi forte superiores de laevi, cuius pulpa candida et presso quodam humore succulenta; hos de aculeato, qui revera durior, locuti sint. Vivus impositus medeturlieni, si remittatur in mare, si Plinio credendum.