01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

MVSAEVM PHYSICVM Siue DE HVMANO INGENIO IOANNIS IMPERIALIS Phil. et Medici Vicentini.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

Illustrissimo, et Amplissimo Viro D. ANDREAE BRAGADENO Patritio Veneto IOANNES IMPERIALIS S. D.

EA est abdita naturae vis in hominum animis, vel auertendis, vel conciliandis, Illustriss. Bragadene, vt ex ipso tantum aspectu ad eorum, quos nunquam agnouimus, odium, aut amorem alliciamur. Ita in theatris, vbi ficta nobilium certamina exercentur, ad vnius magis, quam alterius partem sponte deflectimus. Ita in perlegendis illustrium populorum, ac Ducum historijs, gestit animus huic se magis, quam illi deuouere, trahiturque arcano impetu ad vnius victoriam, alterius autem excidium expetendum. Hoc in me ipso cum persaepe sum expertus, tum mirabili propensione persensi tunc temporis, quo tu Praetoris designati munere Vicentiam


image: as004

accedens, tui mihi conspectus nobilissimi aditum aperuisti. Obtestor enimuero, tales exinde amoris erga te mei flammas, intima exarsisse praecordia, vt omnia tibi semper contingere foelicia cuperem, vnum vero congressus, atque humanitatis tuae fructum, munus mihi fortunae vel maximum arbitrarer. Cum autem non immiti prorsus meo fato contigerit, vt mutuae tu mihi semper praebueris dilectionis indicia, tuoque nunquam me complecti de stiteris patrocinio, vere amor in perenne conuersus obsequium, hoc autem in humillimam tui nominis, ac generis obseruantiam, effecit, vt nihil magis optauerim, quam eximium aliquod grati animi testimonium te non indignum, post eris vero non improbandum exoluere. Ac inter caetera maxime opportunum fore sum ratus hoc ingeniorum Musaeum, in quo diuinae, ac eminentes animae dum exprimuntur virtutes, tua etiam in ipso altissimae indolis praestantia continetur. In ipso, inquam; cum liceat percipere, quo illa tibi naturae adblandientis primor dio fuerit insita, quibusque maiorum tuorum viribus, vrbi Venetae atque orbi spect atissimorum, in te mir abiliter propagata: porro monstretur, illam paterna institutione plurimum potuisse perfici, tuis laboribus perornari, tua etiam viuendir atione, ac tua cunctis in rebus moder atione, solertia, studijs,


image: as005

societatibus, honoribus meliorem perpetuo reddi, ac excellentiorem, sane opus hoc exacti ad instar speculi potest euadere, in quo tui mycrocosmi rationem, ac imaginem interdum intuens, eius etiam perfectione in te supra vulgares, praealto caelitum impressa munere collaeteris. Sed eam potissimum ob causam tibi forsan euadet iucundius, quod in ea parte, in qua ex corporis, et animi accidentibus adumbratur effigies hominis, regundis populis, et vrbibus administrandis idonei, tuam inibi penitus recognosces ideam, singulari hercle bonorum omnium veneratione spectabilem. Quis ignorat, vnum te in flore iuuentae huic patriae grauissimo Senatus nutu praepositum, indelebilia in omnium mentibus Venetae prudentiae reliquisse vestigia? Quis ignorat vnam adhuc in huius vrbis ambitu superesse vocem, te mente simul, ac forma imperio digna non paucorum ciuium, sed prouinciarum etiam rectissimo dominatui, natum maxime, atque efformatum esse? Mirabantur singuli candorem, grauitatem, facilitatem, industriam vel in audiendo tuam, vel in iure dicundo, vel in publico emolumento perpetim meditando, ac tuendo. Suspiciebant acerrimum in agendorum vsu iudicium, quo sic nobiliorum deuinciebas animos, humiliorum consequebaris obsequium, vt illi te patronum, hi


image: as006

parentem, illi vindicem, hi rest aur atorem inusit atum sibi, atque humanissimum praedicarent. Quod vero summum cunctis inferebat stuporem, er at aduertere, te viuido alias, ac hilari genio praeditum, neque ab vrbanis oblectationibus alienum, senili quadam temperie in praetorio tuo religiose clausum, vni vacare publicae gubernationis officio: non spectaculis, non ludicris, non consuetis matronarum congressibus interesse. Vigilabas pro bonis, increpabas pro miseris, consulebas pro egenis. Dierum spacia incessanti, ac dignissima tuarum cogitationum serie metiebaris. Quo propterea inaudito atque incomparabili virtutum concentu experrecti ciuium meorum animi, nomen tuum aureis insculptum literis in columna marmorea in foro maximo erigenda, aeternae posterorum memoriae dicatum voluerunt. Commune igitur et peculiare meum te concelebrandi ne abnuas votum: sit haec mea tibi obstrictissimae voluntatis significatio, laetum omen accessurae tibi summae in patria dignitatis, quam amplissima tua merita, bonorum plausus, ac propensa omnium ordinum studia pollicentur. Vale.

Dat. Vicentiae, VIII. Kal. Ian. An. M DC XXXIX.



image: as007

[gap: content list]

page 1, image: s001

OPERIS PRAEFATIO.

NIhil pulchrius, nihil amabilius, ac magnificentius videntur homines in rerum natura suspicere, quam praeclarum, et excellens ingenium, quippe nescio quam spirare diuinitatem existimant, quae mentem arcano impetu ad se trahit, et reuerentia quadam replet singulari. Solem, et astra, totamque rerum vniuersitatem spectantes, non tam opera, quam summum ex ijs efferunt, et admirantur opificem, at vigorem animae, qui in excelso nitet ingenio, tamquam summi boni archetypum, immo Deum ipsum referre arbitrantur. Hinc tam illustria de animis prodidere Philosophi. Alexander Peripateticorum inclytus censuit immediate Deum in nostro corpore operari, quem intellectum vocauit agentem. Auerroes intelligentiam, siue Angelum singulis hominibus assistere ad intellectionem promendam, vt nautam ad nauim gubernandam. Plato animam a Deo rerum omnium cognitione imbutam corpori alligari, quae postmodum eius turpata commercio obliuiscatur omnium, ac per aetatis gradus denuo reminiscatur. Demum vim insitam caelestium corporum homini robur tribuere ad cogitandum, et agendum consenserunt Astrologi: vt sane palam fiat ingenium caelesti prognatum semine supra naturae fastigium efferri diuinitatis particeps, quo nostra dum vertitur acies fere deficit, vt oculus noctuae solis quoque lumine perstringitur. Vnus prae caeteris vel medicorum princeps Galenus non veritus est asserere, nulla nos euidenti demonstratione animae scientiam assequi posse, cuius essentia sanctis naturae penetralibus abdita nostras illudat indagines. Ac sane si Aristotelis etiam dogmata de animae natura consideremus, tot in eius perscrutatione difficultatibus confligitur, tam reconditis, ac fere a sensu remotis opinionibus, vt anxius, haesitans, sibi diffidens multa sub iudice reliquisse videatur. Qu igitur anima diuina est, dignissima est ingenij, quod ab ipsa fluit contemplatio, adde celsissima, omniumque difficillima: verum difficilia quaeque vrgere, generosi animi semper fuit: eo magis quod vltro difficultatem compensat vtilitas, quae dignitatem sua sponte consequi solet. Quid vero vtilius, et grauius, quam suammet naturam, ac ideam internoscere? Hoc prisci illi sapientiae cultores maxime affectarunt: hoc insculptum Athenis oraculum Delphici templi foribus nobile, tanti aestimandum, vt in eo maximum humanae felicitatis momentum summi viri repositum fateantur. Confert quidem huiusmodi notitia praesertim ad religionis tutelam, quippe miseram, et aerumnosam corporis conditionem dum inspicimus, aestus autem animi, et admirabiles ad omnia impetus, ac aeternae sortis igniculos, colligimus nosmet, ac rapimur studio


page 2, image: s002

singulari erga supera, et caelestia; humana vero haec, et lubrica suo pondere aestimantes despicimus, et nostram exosi vicem ad vnum Deum, tamquam ad sinem nitimur optimum; ex quo tot humanitatis vindices alacri vitae contemptu per tot aeua in Diuorum numerum cooptati. Confert eadem notitia ad Philosophiae naturalis disciplinam; ex praecelsa siquidem hominis, seu Mycrocosmi fabrica, mundi pariter compagem metimur, quae ad eius ideam penitus coagmentata videtur: par in vtrisque ordo: par nexus partium, ac varietas: par etiam diuinitas: ad nutum animae intelligentis tota vertitur corporis moles: ad nutum alterius intelligentiae totus agitur mundus. Confert ad politicae cultum; varios enim dignoscere animorum instinctus, ac varios naturae fomites, Reipublicae quam maxime interest, vt bonorum alantur studia, et improborum dumi radicitus euellantur. Confert etiam ad mores; nihil enim praestabilius vel ad affectus temperandos, vel ad habitus acquirendos, quam ipsorum exordia in corpore introspicere: hinc dolosa sensuum occurrit facies: hinc animi ad excelsa propensio: eos itaque cohibere, hunc excitare docemur, ac impellere, in quo verissimum huius vitae subsidium est collocandum. Demum haec scientia vel ex eo maiestatem sortitur suam, quod veluti aliarum omnium moderatrix, ac domina existit; enim vero compertissimum singulis esse reor vnamquamque doctrinam peculiare quoddam, ac proprium exquirere ingenium, quod ad alias laboriose deflectas: plurimos in speculatiuis excellere, quos in actiuis inertes prope modum, ac irritos experiaris: alios in medicina tantum insignes, alios extra Iurisprudentiam inopes, nec sui fere compotes, et sic deinde in caeteris disciplinis. Sed huius scientiae, quam profitemur bono id maximum consequimur, vt singulorum indoles, harumque causas, et principia recte percipientes, ad eam quemlibet im pellimus scientiam, vel artem, cuius in ipso natura viuidos caracteres impressit. Quantum hoc sit vel infantissimis aestimandum relinquo: plerique literis impendunt operam, quos ad infima natos atra mentis caligo, et congenitus ipsorum stupor testatur. Porro multi ciuili marcentes otio, vel indigniori quopiam districti studio, eminent saepius praealto, ac venerabili ingenij munere, quod alias in doctrinis implicitum, velut sydus e caelo fulgentissimum emicaret. Erit forte in nostris hisce commentarijs, quod luem hanc quadantenus abstergat. Praefinientur ornatissimo caetui disciplinarum accidentium velut gradus, quibus intra corporis ambitum perficiuntur: constabunt potissimae ingeniorum virtutes, et noxae, vnde fere incompta habebunt ingenia, quod sibi ornatum, ac decorem possit adsciscere; clara vero, et magnifica, quod possit ipsorum tueri nitorem, ac illustrius diffundere. Haec de summa susceptae speculationis vtilitate. Quod vero in iucunditate consistit, cum ex multiplici rerum emergat affluxu, haud scio an


page 3, image: s003

excellentior alicubi voluptas pericpi possit, quam in immenso gestientis naturae theatro, nouas subinde ingeniorum species intueri. Quid suauius, quam indiuiduas mortalium essentias, quibus inter se dissident, ac vrbium, populorumque tum multijuges, tum portentosos genios, vno quasi aspectu complecti? Quid dulcius, quam virtutum, et vitiorum germina in singulis posse animaduertere, inerranti prope et inculpabili iudicio? Nec tibi subeundae Vlyssis peregrinationes, vt varios gentium mores inspicias. Nec Iasonis ineundae nauigationes, vt aurei velleris munus abripias. Hominum mores ceu in tabula pictos physice deprehendes: ponti, ac terrae vitabis angustias: spectacula, ouationes, ludicra se offerent in humano corpore: placidissimo dehinc obtutu animum hunc velut in scena personatum, varias ementiri figuras animaduertes: quibus hercule iucundissima grauioribus infunditur oblectatio. Deo igitur auspice ad instituti nostri rationem explicandam accedimus. Et quoniam ex Aristotele omnis scientia versatur circa tria, hoc est [note: 1. Postero tex. 57. ] subiectum, dignitates, ac passiones, subiectum vero scientiae, quam inquirimus est humanum ingenium, debemus vt ipsius rectam assequamur notitiam, primo nomen, et essentiam praenoscere, postea differentias, et species, inde causas, ac demum passiones, seu proprietates, et signa, ex quibus rem quamlibet exacte cognitam fieri, idem saepius Aristoteles demonstrauit.

Caeterum haec singula hisce nostris clucubrationibus ceu quodam in Musaeo tractanda suscepimus, quod cum Musaeum sit locus Musis dicatus, siue mitioribus, ac politioribus disciplinis, quae a priscis sapientibus sub Musarum inuolucris efficte sunt, nos quidem earum ortus, ac fontes sedulo explicaturi, iure optimo videmur ipsis Musaeum quoddam extruere, in quo elegantes cunctari, ac suauiter versari possint viri.

In superiore quidem imaginum Musaeo, illustres vultuum species ad viuum expressas poterant intueri: in hoc internas circumspicient animorum formas: ac sicuti ex ijs admirabundus quisque poterat acrius ad aemulationem accendi, ita ex his poterit vel suimet, vel aliorum praestantiam aestimare; in ijs delectabatur oculus: in his exaturabitur animus: curiosus ille magis singulis adspectus, hic Reipublicae conferentior, et gratior. Sit hoc igitur Musaeum longe illustrius, et grauius illo: sit hic recessus scientiarum pernobilis ad exemplum Peripati, ac veteris Academiae, vbi non erant magni viri vultuum concinnitate conspicui, sed ingeniorum acumine: ibi doctrinarum, ac doctorum frequentes congressus, ac luctae agitabantur, hic etiam physicae, ac selectiores de ingeniorum natura controuersiae, sedula cum multis disputatione soluentur. Verum cum inter se ingenia, et scientiae referantur, confundemus vtrorumque dissertionem; propterea quia optim um illud est ingenium, quod ad illas est habile: ac scientiae cum ab hoc, vel illo gignantur, vel


page 4, image: s004

augeantur ingenio, conferet earum dignotioni plurimum eiusdem comprehensio. Primo itaque nostri Musaei limine, incompta quodammodo se offerent amborum simulachra, quae communibus quibusdam lineamentis fingentur: mox autem grauius, et perfectius absoluentur in operis progressu; a communibus enim et vniuersalibus ad part icularia descendemus. Ibi singularum specierum, nec futilis, nec morosa forsan consideratio: Regionum, Vrbium, Philosophorum, Iurisprudentum, Oratorum, Poetarum, Medicorum, Theologorum, Militum, Mathematicorum, Artificum, Magorum etiam explorabimus genium: hae erunt imagines, ac picturae Museo consecratae. Vt autem in hoc puluere alacrius insudaremus, ducem elegimus Galenum libello: Quod animi mores sequantur corporis temperaturam: cui sane dudum commentarios moliebamur; at latior vt nobis pateret expatiandi campus, et quod in quibusdam ab ipsius placitis recedere coacti sumus; immo vt ipsius doctrina rerum variarum examine coleretur, augereturque, mutata sententia, eam in hos hortulos transerendam putauimus. Ex opusculo pariter Hippocratis, de aere, aquis, et locis, pauca libauimus. Ex Aristotele in problematibus nonnulla, vt ex eius oraculis pleraque a nobis deducta fuere. Ioannem vero Huarthem Hispanum peracutum ingeniorum censorem ita sectati sumus, vt in singulis etiam, prout se offert occasio, refellamus; cum enim a Peripateticorum vestigijs temere aberret, vnicus is erit nobis scopus, passubus ea nostris perpetuo signare, ipsumque intra verioris sententiae limites continere. Interea tu bone Lector, hancce quantulamcunque industriam, vel ex eo vitio non vertes, quod cum pauci sint adhuc in huiusmodi argumento versati, suggeret hic forte labor studiosioribus ansam praeclariora, excelsioraque inueniendi, et addendi, quomodo Reipublicae literariae optime consuletur, quam ornare doctrinis, elucubrationibus, artibus, longe semper laudatissimum extitit. Ac si nobis iudicij robur et rerum pondus, vel disserendi dignitas desit, tu singula studio, quo in bonas artes trahimur, et propenso ad publicam vtilitatem conatu, sin irrito, certe non illiberali, pro tua aequanimitate pensabis: non fastus aucupamur, non vulgi plausus, non turbae gloriolam, sola nobis proposita benemerendi contentio, ac si lubet laudatorum procerum aemulatio, praesertim domestica; qualis enim Dei munere nobis pater contigerit, vnicuique agnitum esse remur. Elapis annis ipsum peruiridi senio, praepropera heu nimis, teterrimaque Atropos abstulit. Nos tanto dolori superstites, vt aureos eius in re medica labores, conspectui hominum cito tradituri sumus, ita iuxta Isocratis praeceptum in illud incumbimus, vt ne dum bonorum, et fortunarum, sed virtutum etiam, quantum per nos licet haeredes non indigni esse videamur. Age bono isto omine ad ingenij venationem pergamus.



page 5, image: s005

DE INGENII NATVRA ET SVBIECTO. LIBER PRIMVS. De Genio antiquorum.

Ingenij definitiones variae, ac facultatum intellectiuarum diuisio. Caput I.

INbgnivm graece sonat to\ e)/mfuton, in cuius verbi origine agnoscitur to\ pefuko/s2, quod aptum natum vocat Cicero, et natura in situm. Latine videtur idem notare, ac ingenitum, transumpta quasi ex Genio denominatione, qui a veteribus Deus habebatur custodiae hominum adstans, secumque genitus, immo parens ipsorum, et genitor dicebatur, (vt [note: Plutarch. lib. de plac. Philos. c. 8. Pier. Valer. u. Arbiter. ] ait Festus;) vnde geniales etiam Dij a gerendo nuncupati, ac postea geruli, quia cura illis rerum gerendarum commissa putabatur. Duplex vero singulis Genius apud illos, bonus ac malus, ex quorum altero impelli ad virtutes hominem, ex altero ad scelera deflecti existimabant: neque tantum homines, sed loca etiam Geniorum foueri praesentia dixere, quibus Larium inditum nomen, quae tutelaria quaedam erant numina, hospitiorum curae dicata. Ex his igitur translato nomine vocatum est ingenium vis illa in hominibus insita, intelligendi, agendi, se [note: Lib. 3. c. 35] ipsum, et alios regendi, virtutes, vel vitia perpetrandi, quibus persaepe muneribus alter alteri mirabiliter praestat. Hoc diuersimode Philosophi descriplere. Aristoteles in moralibus ait, esse vim eligendi, ac recte [note: Cap. vlt. ] discernendi quod vere bonum est: alibi videtur vocare solertiam lib. 1. Poster. inquiens, eam esse virtutem inueniendi medium in tempore non perspecto. Cicero aliter lib. 5. de Finibus, docilitatem, ac


page 6, image: s006

[note: Lib. de appreh. par 4. comm. in Ar. paru. Gale. part. 39. Posseuin. li. de cult. ingen. cap. 10. ] memoriam vno ingenij nomine asserit contineri. Albertus Magnus definit, actum rationis, quo medius terminus inuenitur. Vgo Senensis, Ingenium, inquit, est facilitas discurrendi, et eliciendi vnum ex altero. I. Caesat Scaliger de subtil. exercit. 1. vim statuit intellectus, qua difficilia cognitu facile comprehenduntur. Alius quidam neotericus sic: Ingenium illa est indoles, qua facile, aut difficulter, res aut artes addiscuntur. In eo igitur videntur omnes conuenire, vt ingenium consistat in cognoscendi celeritate, promptitudine, ac facilitate, per quam a caeteris intellectus facultatibus seiungatur, quae sunt variae iuxta varium obiecti noscendi modum; enimuero cum proprium intellectus obiectum sit vniuersale, si hoc quidem per simplicem conceptum apprehendatur, siue cum affirmatione, vel negatione, aut illatione, oritur facultas, idest, intellectus speculatiuus: si tanquam bonum amplectatur, ac tanquam malum deuitetur, oritur practicus, seu voluntas, cuius est effectus electio: si ab eo, ceu causa ad effectus, et e conuerso ab his ad causas se moueat intellectus, fit ratio: et cum aliquid ex hoc progressu deducit, fit ratiocinatio: ac si super his acriori examine se denuo reflectat ratio, emergit iudicium, quod ab ipsa sola tantum reflexione differt: si vero magis ad hoc, quam ad illud obiectum intellectus feratur acies, vocatur indoles: ac demum si prompte, ac facile illud percipiat, ex huiusmodi functione, facultas haec in ipso excellens notatur, quae dicitur ingenium. Caeterum quia quot, et quae ad huiusmodi facilitatem concurrant, valde censetur apud philosophos dubium; non enim satis constat, an haec soli attribui debeat intellectui, an alteri cognoscenti facultati, vt phantasiae: porro an illa vigeatin organo, an in solo intellectu cum huiusmodi alijs, operae pretium est haec ante alia determinare; proptereaque cum huiusmodi facilitas, nihil sit aliud, quam modus quidam intellectionis, videndum est primo, quomodo, ac per quae fiat intellectio, ex hoc enim postea, quomodo facilis fiat intellectio, siue ingenium, facilius, ac solidius apparebit.

De intellectionis natura, ordine, ac modo. Caput II.

VT probatissima sectemur Aristotelis de intellectu dogmata, ipsius sensus exploranda est actio, quae cum multo sit euidentior, nos etiam ad occultioris captum diriget, nempe intellectionis. Ponit ipse tex. 30. lib. 3. de anima, quod sicut sensus se habet ad sensibile, ita intellectus ad intelligibile; se habere autem sensum, vt potentiam passiuam ad obiectum sensibile, patet ex eo, quod non sit sensio ex. gr. visionis in oculo, nisi color agat in visum,


page 7, image: s007

qui propterea dicitur a colore, vt ab obiecto alterari, ac pati, ita tamen vt medium etiam debitum requiratur, quod est aer luminosus, sine quo color ipsum mouere visum non posset, ac praeter medium, aptum etiam [note: Sensio quomodo fiat. ] requiratur organum, nempe oculus, in quo vere sensus patitur. Ergo quatuor in edenda sensione, idest visione concurrunt, obiectum alterans, et mouens, medium deferens, organum recipiens, ac potentia patiens. [note: lib. 3. de ani ma tex. 57. ] At cum duplex ab eodem Aristotele alteratio statuatur, perfectiua, cuius bono aliquid acquiritur sine eiectione contrarij, corruptiua, qua nonum quidpiam inducitur cum contrarij expulsione, vt cum pulso frigore inducitur calor; sensus quidem per priorem dumtaxat alterari dicitur, qu perficitur a qualitate per obiectum impressa in medium, et organum non materiali, sed spiritali, quae species est, siue imago, et conceptus, et intentio ipsius obiecti: acper hanc solum receptam, puta coloris [note: quaest. 1. de cogn. Angelorum. de aia lib. 2] speciem in oculo, totum absolui visionis actum asserunt Aegidius, et Caietanus, quippe receptio, et visio sint vnum, et idem. Alij praeter speciei receptionem potentiae videntis actum quendam, siue iudicium esse necessarium affirmant, quem sensum vocant agentem, quibus ego magis experientia duce consentio, aliquis enim interdum intentus ad alia, conspicitur non videre colores sibi ante oculos obuersantes, quorum tamen speciem in ipsis recipi nemo potest inficiari, cum obiectum, medium, et organum recte se habeant; sed quia potentia videns circa [note: Iudiciu ani mae quid sit. ] receptam obiecti speciem non agit, ideo visio non expletur. Datur igitur haec actio, et iudicium, quod nihil est aliud, quam transitus, et conuersio spiritalis ad rei speciem, quae ab ipsius sentientis animae passione differt; hanc enim subit anima vt pars essentialis, seu forma organi, quod vere pati dicitur; actionem autem obit, prout eo vtitur: aliud enim est informare organum, aliud eo vti ad actionem promendam, quae duae sunt eiusdem formae distincta munera, ob quae duae pariter eidem animae facultates non absurde attribui possunt, vt ait Alex. 1. de anima, cap. 2. Vtitur vero anima organo minime, dum speciem recipit, at dum eandem cognoscit, et iudicat, vt oculo non vtitur quod recipiat, sed quod visionem producat, quae actio est ipsummet animae iudicium. [note: Sesio tribus in stantibus continetur. ] Ex his aperte licet colligere modum sensationis tribus instantibus contineri, primo vt gignatur species, postea vt recipiatur, tandem etiam iudicetur, quod vltimum quia proximius, et intimius actui sensionis existit, caetera vero sunt ei quodammodo remotiora, ideo facilius ipsum designat sensionis modum, qui per iudicium fieri dicitur.

Quibus ita constitutis ipsius etiam intellectus scrutemur operationem: [note: Intellectus et sensus si militude. ] sisensus patitur, et agit, talis etiam erit intellectus, cum sibi inuicem, vt ex Philosopho diximus assimilentur; ac erit perfectiua vtriusque passio ab obiecto, a quo sicut sensus recipit speciem sine materia, ita


page 8, image: s008

etiam intellectus: ac sicut sensus est expers eius qualitatis, quam sentit, vt oculus omni caret colore vtpote diaphanus, ad omnes tamen recipiendos est in potentia, ita intellectus caret actu rerum affectionibus, quas intelligit, sed eas recipere, in easque spiritaliter transmutari potens [note: Differentia inter actionem intelle ctus, et sensus. ] est. In eo autem differunt, quod sensus ab obiecto solo patitur, intellectus et ab eo, et ab alio intellectu qui nuncupatur agens, vt mox dicemus: ac sicut obiectum sensus est singulare, ita intellectus est vniuersale; sentit enim sensus dumtaxat quoddam entis genus determinatum, vt visus colores, auditus sonos, olfactus odores, at intellectus percipit omnia, scil. sensibilia, et insensibilia, vt Deum, et intelligentias. Haec singula ei offeruntur a phantasia, quae omnium rerum haurit, formatque phantasmata ex entibus per sensus exteriores cognitis, ex quo dictum ab Arist. 1. de anima tex. 30. quod oportet intelligentem phantasmata speculari, non inquam ea prout sunt species et qualitates in phantasia insitae, sed prout recondunt vniuersale, ac stant pro re cuius existunt imagines, puta aequi, vel bouis, quae ab intellectu comprehenduntur. Hincmulti verum statuerunt intellectus obiectum ens, prout est ens, [note: Intellectus obiectum que. ] alij quidditatem in phantasmate relucentem, quia res ipsas respexerunt in phantasmatibus abditas, non ea per se, quae nihil aliud, quam speciem phanta smatis repraesentare possunt. Iam vero sicuti per comparationem ad sensum, dari etiam intellectum patientem euidenter arguitur, ita ex allata obiectorum discrepantia, eiusdem patientis intellectus natura optime inuenitur, quod Aristoteles 3. lib. de anima mirifice praestitit: ex eo enim principio, quod intellectus intelligit omnia ad differentiam sensus, qui certarum est rerum, quatuor colligit attributa, [note: Intellectus patientis quattuor at tributa. ] quibus tota eius essentia circumscribitur. Primum est, quod hic intellectus est inaffectus, siue immixtus a rebus omnibus, quas intelligit, quia cum omne recipiens debeat esse denudatum a natura recepti, intellectus intelligens omnia debet abomnibus etiam immixtus esse, abomnibus scil. obiectis, non autem ab omni actu, et entitate, quoniam sic purum esset nihil. Secundum manat ex primo: nam si intellectus est immixtus ab entibus omnibus extra ipsum, sequitur nullum esse actu illorum antequam intelligat, sed esse omne ens potestate: adeo vt vere dici possit non aliam eius esse naturam, quam esse in potentia, instar tabellae, in qua nihil est depictum, sed omnia pingi possunt in ea; potentia vero cum vel ad actum primum, vel ad secundum referatur, dicitur ille tantum esse in potentia ad secundum, siue ad operationem circa propria obiecta, minime ad actum primum, cum intellectus sit ipse actus primus, et forma corporis. Tertium infertur pariter ex primo; si enim intellectus est ab omnibus intelligibilibus immixtus, ergo est etiam in operando immixtus a corpore, siue ab organo, quod est tertium


page 9, image: s009

[note: Intellectus non habet or ganum. ] attributum, si enim operaretur cum organo esset necessario qualis. i. cum aliqua corporis qualitate, seu temperatura commixtus, quae esset ei conditio, et ratio intelligibiles recipiendi species, sicuti temperies aquea, seu diaphneitas in oculo est ratio recipiendi colores; sic autem cum ea commixtus dici non posset esse immixtus ab omnibus, nec proinde posset omnia intelligere, vnde Philosophus merito 1. de anima tex. 92 inquit, ne fingere nos quidem posse, quam partem corporis occupet intellectus: nam licet intellectionem praecedant omnium partium sensitiuarum actiones, quae corporis temperaturae nituntur, tamen ipsa per se formaliter sumpta intellectio in speciei receptione, ac indicatione consistens fit a solo intellectu, absque vllius corporis ministerio, cum tamen omnibus corporis partibus ad alias actiones vtatur, vt pedibus ad ambulandum, manibus ad apprehendendum, testibus ad generandum, et sic de alijs. Ex hoc tertio pendet quartum ac postremum, scilicet quod intellectus est locus specierum, quia si caret organo, cuius est species recipere, ergo idem et species recipiet, atque erit ipsarum locus: in quo vere ab caeteris omnibus cognoscentibus potentijs differt, quae cum haereant organo dici non possunt esse specierum loci, quae in organo, vt [note: Intellectus patientis na tura. ] in loco proprio, recipiuntur. Patientis igirur intellectus natura haec est, posse a phantasia rerum omnium species recipere, quibus est tamquam tabula rasa nudatus, non medij, non organi, non alicuius temperamenti subsidio, vt sensus facit, sed sola sibi propria excellentique virtute qua merito supereminens, ac diuinus habetur.

[note: Intellectus agentis necessitas ostenditur. ] Caeterum cum in re qualibet naturali, quae patitur adsit materia huius passionis radix, et vbi est materia ibi necessario debeat esse agens illam de potestate ad actum deducens, ita intellectus, siue anima intellectiua (nam vtrumque nomen pro eodem haberi volumus) cum res naturalis existat, duo etiam, vt ait Philosophus tex 17 lib. 3. de anima continebit, alterum vicem materiae subiens, qualis est intellectus patiens, alterum agentis, quod eandem perficiat, et actuet. Agit quidem (vt diximus) phantasma tamquam obiectum alterando, et vninersalem speciem imprimendo, sed vniuersalis ab eo reddi non potest, quia talis est abstracta, et ab appenditijs materiae prorsus exempta, illud autem cum his nexum, ac singulare est, vnde supra vires agere suas non potest, eamdem producendo. Necessarius est igitur alter intellectus agens, qui phantasmata illuminans, latentem in ijs speciem sensibilem, vniuersalem, et intelligibilem reddat, quomodo erit patienti proportionatum, [note: Alexandri sent entia de intellectu agenta. ] vtroque scilicet existente abstracto, et immateriali. Alexander hunc censuit esse Deum, quippe sicut agens in caeteris naturalibus est externum, ita in intellectu debet extra ipsius esse naturam; et cum agens qua est actu agat, patiens qua est in potentia patiatur, nequeunt actus, et


page 10, image: s010

potentia respectu eiusdem in eodem reperiri, quia sunt contradictoria, [note: Befellitur. ] quae de vno verificari non possunt. Deceptus est tamen ex eo, quod in spiritalibus vtrumque recte inueniri posse non percepit ex Arist. 9. Metaph. 16. vbi sentire, ac intelligere actiones ait esse immanentes, quod in eodem, a quo proficiscuntur manent agente: ita in eodem est actus, et potentia, ille respectu actionis, haec passionis. Non igitur est agens intellectus aliud, quam eiusdem animae intellectiuae facultas sicuti patiens est altera ex communi latinorum sententia. At vero praeter actionem qua intellectus gaudet illustrandi phantasmata, deque ordine in ordinem [note: Intellectus agens, quomodo patiem tem moueat intellectum. ] transferendi, aliam magis obtinet propriam, qua sub ratione obiecti patientem monet intellectum hoc modo: nimirum, vt illustret vni tur phantasmati velut forma ipsum perficiens, ex qua postea et phantasmate tamquam materia obiectum resurgit quoddam totum in esse intelligibili positum, aptumque patientem intellectum afficere. Hanc eius actionem notauit Aristoteles tex. 18. praefati de anima libri, dum inquit, intellectum agentem omnia facere, (subaudi phantasmata intelligibilia) vt habitum; haec vero non nisi est forma, quae materiae iungitur, quam respicit, et fit ei coessentialis, et innata. Ac sicut lumen vnitum coloribus reddit eos actu visibiles, ita hic habitus, siue intellectus, quia Philosopho ibidem tex.... lumini comparatur vnitum phantasmati reddit ipsum intelligibile, quod antea tantum erat sensibile. Et sicut lumen segregat a coloribus tenebras, ita hic in phantasmatibus quidditatem ab accidentibus materialibus disgregat: quae vera formae est actio, cuius est rem perficere, et ad actum deducere, sicut illa prior illustrandi naturalis est agentis, cuius praeter actuationem est, in re aliam sibi formam similem introducere, quod facit intellectus agens, intelligibilem phantasmati conferendo naturam. Verum cum per has duas intellectus actiones non designetur iudicium, quae vlterior est ac tertia ipsius actio, in qua sola consistit intellectio, sicut in sensus iudicio solam [note: Intellectus iudicium cuinam competat, patienti, an agenti. ] ostendimus consistere sensationem, dubitari plurimum potest, cuinam illud vere conueniat intellectui, an patienti, an agenti; siquidem cum iudicare sit praecipua, et maxima intellectus actio, videtur solius agentis propria esse debere, non autem patientis, cuius naturam in sola positam esse diximus passione. Attamen videtur magis competere patienti, quia differentia facultatum ab actis desumitur, alius vero est actus illuminandi, et ab accidentibus materialibus disgregandi species, alius easdem accipiendi, relictis eiusmodi accidentibus, quod abstrahere dicitur: primus cum ab agente intellectu expleatur, necesse est alterum expleri a patiente, quod re vera ita se habet; sicut enim lumen reddit colores omnes in pictura aeque visibiles, et aeque omnes illustrat, nec facit vt vnus sine alio conspiciatur, sed huiusmodi facere distinctionem ad


page 11, image: s011

solum pertinet visum, qui vel hunc, vel illum sine alijs inspicere potis est; ita de intellectu euenit agente, qui dum essentias in phantasmate latentes irradiat, acintelligibiles reddit, nequit ipsarum distinctionem, et abstractionem facere, quam ab alio intellectu, perinde ac a visu fieri rationabile est, cum ab eodem diuersi obiri actus non possint: in quo vere intellectus patiens aequiparatur sensui, qui sicut recipiendo patitur, et iudicando agit, ita ille ex receptione patiens, ex iudicio agens euadit, quae duo in spiritalibus vni dumtaxat assignari non implicat.

[note: Intellectio quomodo fiat. ] Ergo hucusque tradita ad intellectionis modum a nobis intentum contrahentes, dicimus eam sic fieri. Primo phantasma imprimitur in phantasia sensibilibus indutum conditionibus, quo pacto ineptum existens patientem obiectiue monere intellectum, redditur aptum ab intellectu agente ipsum illustrante, ac depurante. Mouet autem per speciem, quae sic depurata, et vniuersalis facta, ab ipso patiente (cuius natura est nuda potentia nihil cum corpore commune habens) abstrahitur, recipitur, iudicatur, quae tria licet formaliter sintidem, immo etiam tempore, tamen secundum rationem distinguuntur, per eaque totum intellectionis opus absoluitur.

Intellectionis facilitatem non a sola pendere anima intellectiua, sed a phantasiae viribus multum. Cap. III.

PErceptis intellectionis conditionibus, haud erit laboriosum nobis facilis intellectionis modum, naturamque venari. Vtenim a sensus norma non aberremus, [note: Sensio facilis quomodo fiat. ] tunc recta, et facilis perficitur visio, cum vel obiectum in debita se habet ad oculum distantia, vel medium, siue aer non est obumbratus, vel oculus male affectus non est, puta vel sanguine perfusus, vel bile, vt in externae oculi membranae, quae adnata dicitur inflammatione, vel alijs huinsmodi morbis, tune enim singulae colorum species, vel rubrae, vel flauae iuxta sanguinis, ac bilis effusae substantiam iudicantur ab oculo, cum omne receptum iuxta recipientis naturam recipiatur. Eodem modo intellectus si medio vteretur, et organo, deberemus eius operationis facilitatem ex vtriusque habilitate desumere, vtroque autem cum carere dixerimus, sola remanet facultas, et obiectum, ex quibus intelligendi facilitatem poffimus arguere, prout scilicer eam nata funt inuicem [note: Intellertic redditur fa cilis ratione obiecti. ] habere proportionem, vt optima, et facillima emergat intellectus actio siue cognitio illa, quae dicitur ingenium. Ex parte quidem obiecti, quod est phantasma, ingens ad intellectionem accedet facilitas, si illud ita fuerit affectum, ac dispositum, vt ex eius obtuta statim queat


page 12, image: s012

intellectus delitescente, in illo essentiam contemplari; conferet autem ad hoc omnino ipsius phantasiae dispositio, ex qua vna videtur omnis prodire intellectionis facilitas, vel difficultas; cum enim intellectus nonnisi ea operante possit agere, ac sem per intellectionibus sit complicata nostris iuxta illud, quod nequit esse quis intelligens sine phantasmate, siue absque praecedenti phantasiae operatione; quis ignorat ipsam singula phantasmata cum certa quadam figura, magnitudine, et colore percipere, ita vt neque intellectus sine mole aliqua possit rerum praesertim diuinarum inire contemplationem? hinc magnus propterea contingit in intellectione labos. Hoc Arist. nullibi euidentius explicat quam cap. 1. lib. de memoria, et reminiscentia, vbi nostram intellectionem comparat intellectioni trianguli, quod fiat in tabella, nam inquit, quod sicut volentes describere triangulum vel trium, vel quatuor digitorum mensura ipsum affingamus necesse est; speculamur autem ipsum non quatenus est huius mensurae, sed quatenus est figura tres habens angulos aequales duobus rectis. Ita se habet in rerum intellectione. Res omnes offeruntur intellectui magnitudine aliqua, et quantitate descriptae, eas tamen non intelligit vt quantas, sed vt hanc, vel illam habentes naturam: ex. gr. si album, si calidum, si odorem, si saporem aliquem intelligat, superficiem quamdam albam, et calidam, ac etiam odorem, et saporem, sub aliqua corporis ratione, ac certis dimensionibus intelligit, non tamen haec intelligit vt quanta, sed abstrahit ex singulis vniuersale, puta, quod album sit visus disgregatiuum, calidum item disgregatiuum partium dissimilarium, et similarium congregatiuum, et sic odoris, [note: Phant asia est causa difficilis intellectionis. ] et saporis vniuersalem pariter intelligit speciem. Itaque infallibilis haec, et necessaria intellectionis, et phantasmatis colligantia est in causa cur intellectus multoties labatur, et confundatur in propria operatione; nam si phantasia rerum imagines, seu phantasmata recte conciperet [note: Vide Tomeum in pref. lib. de mem. et reminiscentia. ] purior etiam, et perfectior ab intellectu fieret vniuersalis abstractio, sed cum illa imaginando v. g. Deum attribuat ei dimensiones, et loci, et corporis, et imaginando aeterna, attribuat eis motum, et sic de alijs innumeris, propterea indecenti, et incongrua horum accidentium applicatione, magnum in nobis excitat tumultum ad rerum veritatem percipiendam. Idipsum expresse notauit Plato, nempe corporis contagio rationalis animae vigorem labefactari, prout phantasia, quae a materiae sordibus emergit turbide agens ipsum etiam quodammodo afficit, ac turbat intellectum: quam Platonis sententiam vltro Themistius approbat in paraphrasi lib. cit. de memoria dicens, (recte igitur Platoni visum, qui obtusiorem humanae mentis aciem huic causae (scilicet imaginationi) tribuit) Dices, nonne intellectus agentis lumine separatur ista quantitas, qualitas, et alia accidentia? licet igitur phantasia res


page 13, image: s013

confuse percipiat, tamen in esse claro, et conspicuo posita, mox possunt ab intellectu possibili absque vlla difficultate cognosci; non igitur quidquam officere videtur phantasia. Respondetur agentem intellectum separare quidem in phantasmate accidentia a nexu materiae, non tamen separat, ac remouet accidentia intelligibilia, sine quibus species in intellectu possibili gigni non posset, quia vt diximus de albo, de calido, et caeteris, intellectus illa non potest intelligere absque superficie, vt etiam Deum non potest intelligere absque aliqua corporis mole: propterea ex tam arcto intellectus, et phantasiae nexu fit vt omnis intellectio semper phantasmatis naturam redoleat. Quapropter iam apparet magnam in intelligendo contingere difficultatem ex parte obiecti. Hinc necessaria consecutione deducimus facilitatem etiam intelligendi, maxime [note: Phantasia recte disposita est causa facilis in tellectionis. ] ab obiecti modo, seu a phantasiae viribus proficisci, quia cum haec sit organo addicta, iu xta probam, vel improbam organi dispositionem, erit etiam perfecta, vel imperfecta, proinde melior, vel deterior continget intellectio, et ingenium: at organum quam varie disponi possit, et affici illud plenissime commonstrat, quod vix duos in humano genere inuenias, qui similem referant corporis, et v ultus speciem: id quoque arguas de organo phantasiae, quod propter infinitos corporum temperamenti gradus, diuersum in omnibus, et mirifice varium esse potest. Igitur phantasia ab huius organi natura dependens infinitas etiam sortietur perfectionis differentias, proinde infinitae pariter in hominibus ingeniorum naturae adnotabuntur. Haec ingenij dogmata a Peripateticis in nullum reuocari posse discrimen videntur. At vero non solum ex obiecti praestantia optimum prodire dicendum est ingenium, sed ex aliqua etiam eminentiore intellectus virtute, quod ita demonstratur.

[note: Optimum ingenium ab op timi intellectus natura prodire probatur. ] Positum, ac firmatum superius fuit ingenium esse vim, potentiam, et facultatem animae intellectiuae facile comprehendendi, ac discurrendi ergo necessario ab ipsamet anima promanabit, probatur, quia potentia animae sequitur ipsius essentiam tamquam accidens productum ab ea: hoc D. Thomas edocet 1. part sum. q. 77. artic. 1. vbi potentias probat esse in praedicamento qualitatis secundae speciei ab animae natura flu xas, tanquam ab agente improprio, quod vocat per emanationem, hoc est agentem sine vlla resistentia patientis distinctum ab eo, quod per solam transmutationem operatur. Ingenium igitur talis existens animae intellectiuae potentia, ab eius etiam virtute perinde ac effectus a propria causa emanabit: propterea non tam bonitas phantasiae obiectum ipsi animae offerentis, quam huius etiam excellens vigor ad ingenium constituendum concurret. Illud obstat, quod cum ingenium sit potentia quaedam singularis, nequaquam omnibus hominibus communis (quod


page 14, image: s014

demonstratione non eget,) sequi videtur intellectus essentiam, a qua manat, debere quoque praestantiae gradu ab ignauioribus esse distincta, vt sicuti longo tramite differt ingenium Socratis ab ingenio Epicuri, ita ipsorum quoque animas esse specie differentes, quod tamen (vt postea monstrabimus) a veritate prorsus est alienum. Praeterea difficultatem facit, quod si intellectus in sua natura huiusmodi potentiam, seu facilitatem continet, quam vocamus ingenium, ergo non est ad omnia intelligenda indeterminatus, patet, quia huiusmodi facilitas, nihil est aliud, quam modus, et determinatio quaedam, per quam magis vnum quam aliud intelligere fit aptus, sed hoc pacto dici non potest ipsum ad omnia aeque intelligenda etiam in potentia tamquam nudam (vt supra ostendimus) tabulam, est enim ei superaddita, et impressa huiusmodi perfectio in quo inest.

Ad hos igitur scopulos cum in disquirenda ingenij natura multi graues doctrina viri colliserint, factum est forte, vt in varios, et erroneos hac de re sensus deflexerint, quando ne animarum species varias constituerent, vel animae intellectiuae organum assignarunt, vel eam a temperamento non distinxerunt, vel extra puero statim nato ingenium aduenire excogitarunt, vel aliud quid absurdum commenti fuerunt, quibus hercle vt per haec expedita fuit, et plana ingenij explicatio, ita intellectus mortalitatem euitare non licuit, quae omnino est impugnanda, etiamsi hoc in Aristotelis vestigijs perobscurum, ac dubium esse videatur; non enim videtur, quomodo decerni possit ingenium esse animae intellectiuae potentiam, nec alterutrum subeamus absurdum, quod inquam, vel haec anima sit illa perfectior, vel quod ex proprio, aut ex phantasiae organo pendeat, ac sit mortalis, quia duplicem dumtaxat ea videtur sortiri posse originem, vel a Deo per creationem, quam Aristoteles non agnouit, vel ex organo per eductionem caeteris naturalibus formis communem. Nos tamen aliquid ope diuina nitemur in medium adducere, quo ingenij natura cum aeternitate animae recte possit conciliari. Interim aliorum sententiarum in conspectu afferre, nec erit ab instituto nostro abhorrens, nec rerum varietate iniucundum; nam ex opinionum comparatione rei veritas [note: Vtilit ates ad opinionum examen consequentes edocet Arist. lib. 1. de caelo tex. 101. et liber 1. Top. ] fit enodatior, et planior iuxta illud, quod opposita iuxta se posita, magis elucescunt: quod etiam Aristoteles in physicis contemplationibus vbique praestare consueuit.



page 15, image: s015

Aliorum de ingenio sententiae ad lancem Peripateticam reuocantur, ac primum Platonis. Cap. IV.

PLatonici rerum momenta mentis vi potius, quam sensus lance pendentes asserunt, animas in vniuersi constructione creatas esse a Deo stellarum firmamenti numero definitas, ac pares, inde per assignata vehicula [note: Animae descendunt e celo ad nostra corpora per tria vehicula. ] in corpus descendere, quae imaginantur esse tria. Primum aethereum, quod est secundum nempe stella primo animae destinata, deinde caelestis spiritus, siue igneus, qui radij, ac stellae vicem gerit, cum quo descendit anima in mundum ad corpora informanda; in hoc aliqui aduerterunt Homeri cathenam auream, per quam caelestia feruntur in terras; ac rui sus terrena haec ad caeli claustra pertrahuntur.

Secundum dicitur spirituosum, siue aereum, quod nil est aliud, quam sanguis tenuis, vel spiritus per nostra corpora diffusus, qui propterea temperamen ti humani morem insequitur: hoc vtitur anima in corpore, deserit illud in caelum ad proprium astrum reuersura. Propter haec [note: Lib. 7. de Hippocr. et Plat. decret. c. 7. ] duo vehicula, quae mirifice cum animae substantia sunt connexa, dixit Galenus animam esse vel fulgidum, et quasi aethereum corpus, vel incorpoream esse, vti tamen hoc corpore, velut medio, quo in alia se possit [note: Lib. 1. de nat Deorum. in somn. Scip. ] corpora insinuare. Cicero etiam dixit animos humanos e diuina mente esse decerptos, et ex sempiternis stellarum ignibus demissos: idem alibi animum homini esse datum ex illis sempiternis ignibus, quae sydera, et stellae vocantur. Hinc Virg. lib. 6. Aeneid.

Igneus est ollis vigor, et caelestis origo.

Tertium vehiculum est crassum hoc, ac terrestre corpus, quod a Platone in Phedro dicitur ostreaceum, a Plotino sepulchrum animae. Per duo priora vehicula descendunt animae ad hoc tertium, quo vtuntur, et in quo sedent vt nautae in nauibus. In descensu tamen proprius a singulis daemon seligitur, quo in deteriori hac vita socio, et adiutore vtantur. [note: Tertul. lib. 1. de anima damnat hoc in Platone, tamquam haereticum in Phedro, et in Menone. ] Cum autem ante huiusmodi descensum per rationes rerum, ideas habeant inditas, quarum bono intellectuali dumtaxat vita fruuntur, dein materiae, seu vehiculi ostracei commercio, intellectualis ipsarum natura ita inquinatur, vt Amelite fluuij aqua dicantur adspergi, hoc est negligentiae supernorum, ac Letheo lacu demergi, hoc est misera intelligibilium obliuione capi, quas nonnisi labore ac studio excitare, ac renouare possunt, quae ab ipsis nuncupatur reminiscentia.

[note: Marsil. Ficinus comm. in Plotini] Huiusce rei vberrimus est in Timeo locus, vbi ornatissimam naturae descriptionem Plato persequitur. Modo eius alumni animam humanam specie colligunt subalterna, quam secantin specialissimas, sub qua


page 16, image: s016

[note: lib. 2. in Aenend. 3. c 8. ] prope innumera indiuidua comprehendunt. Hasce species inquiunt esse vel Iouiales, vel Martiales, vel Venereas, vel huiusmodi alias, iuxta varias astrorum, a quibus fluunt, ac daemonum, quibuscum viuunt species: singularum autem diuersas in indiuiduis dispergi virtutes, vt quod ille sit magus, ille Astrologus, hic militiae inhians, alter Poeticae, vel oratoriae, fit inquam ob istas virtutes a quaque animarum specie huic, vel illi communicatas. In hoc igitur ex Platonicorum placitis ingenij vigor omnino est collocandus. Sic tuentur animae immortalitatem, quam de caelo aiunt in corpus descendere, sic tuentur ingenium esse potentiam connatam animae, cum indiuiduam hanc animam, indiuidua hac dote, siue ingenio praeditam in corpus transmitti pronuncient. Haec sententia [note: Platonicorum sententia refutatur. ] labilis est potissimum in tribus. Primum quod animae in orbis ortu creatae sint a Deo numero definitae, nec Aristotelis doctrinae, qua mundi asseritur aeternitas, nec legis nostrae dogmatibus consentit, cuius tamen Platonem perstudiosum fuisse veterum monumentis est proditum; ad quam imbibendam Aegyptum, Italiam, et Siciliam perlustrauit Anaxagorae, ac Pythagorae imitatione, vt Theodoretus Cyrenensis lib. 1. graecarum affectionum est auctor. Hinc a Numenio Pythagoreo vocatus [note: lib. 8. epist. ] est Atticus Moses, extatque Ficini Epistola de concordia Platonis, et Mosis; ac nonnulli affirmare sunt ausi Dominum Iesum in eius scriptis accurrate versari solitum, quos tamen merito reprobat Origenes lib. 6. disputationis contra Celsum. Lapsus autem in eam sententiam videtur Plato ex eis in Genesi verbis: Deus perfecit omne opus, et in die septima requieuit ab omni opere, quod patrarat: per quae subinnui videtur, a Deo nullam amplius in orbe creationem exerceri, quod cum Manichaeis idem quoque sensit Origenes.

Huinsmodi erratum luculentius eliditur a D. Augustino lib. edito contra haeresim Manichaeorum. Secundo peccat allata opinio, quod nostrum scire statuit fieri per reminiscentiam notionum in anima impressarum, quae sola nititur Platonis auctoritate: iandudum ab Aristotele naturae fulcris euersa, tum in 3. lib. de anima, vbi ostendit hominis animam esse tamquam tabulam rasam, in qua nihil est pictum, tum 1. capitul. lib. 1. Poster. in quo nostram omnem scientiam ex praegressis sensi[?]m actubus de nouo ait generari. Insuper vehiculorum doctrinam omnino conuellit lib. 2. de caelo, vbi stellas dumtaxat ad motum orbis moueri demonstrat, proinde non posse stellas conferre ad mouendas animas: vehiculum aethereum, spirituosum, et crassum, nec inter se differre, nec extra corpus quidquam animae inseruire posse putauit lib. 2. de anima 26. inquiens, animas nequaquam sine corpore organico posse reperiri: Ideas porro tamquam somniantium ludicra vbique Aristoteles reijcit praesertim lib. 1. Moral. ad Nicom. c. 6. et li. 1. Metaph. tex. 25.


page 17, image: s017

[note: An dentur diuersae ani marum species. ] Tertio corruit in principali haec opinio, quod diuersas statuit species animarum, pro quo inualidam extruunt huiusmodi rationem: Diuersa ingenia non possunt diuersis corporum temperamentis prodire; [note: Ficinus Comment. in Plotinum citato. ] prodibunt igitur a diuersis animarum naturis. Probant Antecedens, quia ex corporibus non prouenit ingeniorum similitudo, ergo neque diuersitas: nam plurima sunt corpora simillima, quibus dissimillimum adest ingenium, contra sunt ingenia simillima, quibus dissimillima sunt corpora; minime igitur ex corporibus, verum ex animis licet ingeniorum varietatem haurire. Dupliciter hoc argumentum dissoluitur: primum similitudo corporis non praefert ingenij similitudinem, quia non ex totius corporis conditione resurgit ingenij excellentia, sed presertim ex optima vnius partis temperie, nempe cerebri, quod postea discutiemus, propterea ex ijs duntaxat, quae huiusmodi valent ostendere temperiem, vel simile, vel dissimile ingenium arguemus. Secundo si ex sola tantum anima, non etiam ex corpore flueret ingenium, nullatenus iam dictum vitari posset, absurdum de inaequalibus animarum essentijs, quod rei naturae penitus, et Aristoteli aduersatur, vt in fra patebit.

Pythagorae Metempsichosis, seu Commentum de ingenijs expenditur. Cap. V.

PYthagoras Italicae sectae Princeps in eam delapsus est mentem, vt ratam haberet mutuam animarum transmigrationem, quam Metempsichosin grece vocauit, ex qua manare credidit omnem ingeniorum diuersitatem. Dicebat animam hominis voracis demortui transmigrare in corpus lupi, vecordis in corpus asini, docilis in corpus elephantis etc. rursus eandem animam per varia ferarum corpora deuolutam, in humanum se corpus ingerere: sic inter homines hanc animarum fieri transmigrationem: propterea de se ipso in vulgus prodiderat, sibi contigisse animam Euphorbi, quod ipse ad belli Troiani gloriam, qua olim nituerat Euphorbus latentibus naturae igniculis, mirum in modum [note: Tertullian. lib. de anima. ] traheretur. Ad hoc autem persuadendum ferunt, Pythagoram prius mortem simulasse, sub terra septennio latitasse, patientia se illic damnasse; dein quasi ab inferis excitatum plura de mortuis, et inferis retulisse: dixisse olim se fuisse Euphorbum, hocque ex eo probare voluisse, quod recognosceret clypeum, quem Delphis Euphorbus aliquando consecrauerat. Hinc Pythagoram animalium carnes abhorruisse, quod anima humana per eorum corpora pertransiret dixere nonnulli, quos tamen reprehendit Porphirius lib. de abstinentia. Hoc pariter


page 18, image: s018

[note: Niceph. Calist liix. Hist. Eccle] nixus commento Iulianus Apostata, iactabat renatum in se esse magnum Alexandrum, siue illius animam in suum corpus transfusam: et Simon Magus Helenam quandam Tyriam, qua libidinis loco vtebatur illam [note: Tertullian. ibidem. ] esse Helenam Graecam suadere voluit, quo sibi facilioren popularium captaret auram. Eandem sententiam Mercurius Trysmegistus Pythagora longe antiquior profert in Pymandro initio sermonis. 10. nec [note: Commen. in q. de Legib. Simpl. in Comm. de anima tex. .... sentit etiam Pythagoram mystice locutum. Lib. de anime immort. Hoc fuit ent argument. Auer lib. 3. de anima disput 1. c. 8. quo vtitur ad probandam vnitatem intellestus. ] aliter sensisse videtur Plato in Timaeo, et in Phaedro; licet Marsil. Ficinus, et D. Augustinus lib. de Genesi ipsum excusare nitantur dicentes: hominis animam transire in bestiam, allegoricam esse Platonis locutionem, qua voluit exprimere efferatos homines respectu bonorum, et mitium esse tanquam feras, et bestias. Ex recentioribus Cardanus. Metem psichosin approbauit, vt qua sola in Peripato saluari possit animae immortalitas: nam cum 8. Phys. lib. probauerit Aristote les mundum esse aeternum, lib. autem 4 negasset infinitum actu dari posse; ergo nequit anima esse immortalis, quia sic infinitae animae actu concederentur, quae in finita corpora aeterno, et infinito tempore reliquerunt. Necessario igitur, vel anima humana erit eadem, et vna in singulis hominibus, quod frustra persuasit Auerroes, vel admittenda est eiusdem animae transmigratio, per quam allata de infinito cauetur absurditas, nam animae quae per immensa seculorum millia extiterunt, non actu remanserunt seiunctae a corpore, sed per alia, et alia subinde corpora volutatae, nunc etiam in brutorum, vel hominum corporibus certo numero diffusae inueniuntur. Secundum istorum sententiam ingenium esset quasi haereditario iure transumptum, quippe animam vnusquisque ab alio reciperet, quod liercle in magnam cederet hominum foelicitatem, nec aliud nobis auguraremur ingenium, quam Domini Patris defuncti, cuius memoriam grata semper commemoratione prosequi debemus: haereditarium inquam esset ingenium, haud ex continuata maiorum serie, sed ex contingentia quadam sine vlla corporum distinctione: iccirco Caesar esset sapieno, callidus, im piger, clemens, quoniam haberet animam Cyri; Tullius esset eloquens, pius in patriam, iactabundus, quoniam haberet animam Demosthenis, idemque de omnibus affirmare liceret. Insuper desinerent singuli vulgarem admirari conceptum de hominum conuersione in lupos. (vt aiunt) rapaces, quam medici vocarunt Lycantropiam, ac in humorem melancolicum referre conati sunt: nam ex hoc Pythagorae inuento huius effectus facillima [note: Animarum transmigra tio refuta tur ex. Aristot. ] possetratio assignari. Aristoteles lib. 1. de anima cap. 4. per totum reprobans Platonis sententiam in Timeo de intellectu, quem ponebat esse magnitudinem circularem decem affert rationes, quibus animam nec esse magnitudinem, nec localiter, seu circulariter moneri posse demonstrat; propterea ex ijs destrui satis posset Pythagorica transmigratio,


page 19, image: s019

quae motus animae localis existit, nisi nominatim de ipsa mentionem faceret, immo tanquam figmentum, et fabulam viro indignam Philosopho irrideret. Hoc autem ipsam fundamento conuellit: quod anima non in quodlibet corpus induci potest, sed in corpus debitis tantum praeparationibus dispositum; probatur, quia inter agens, et patiens, siue inter mouens, et mobile debet esse proportio ergo anima non in quodlibet corpus ingredi potest, sed in praeaffectum ac dispositum, alias nullam ederet actionem, ac frustra esset in eo: valet consequentia; sicut enim absurde quis diceret artem fabrilem ingredi in tibias, quia cum tibiae non sint instrumentum artis fabrilis, essent ineptae ad eius artis executionem, sic etiam vanum est, si quis humanam animam in corpus bruti migrare adfirmet, quia tale corpus cum incongruum sit huius animae instrumentum, minime inseruire potest animae ad proprias functiones obeundas.

Daemones ingenium non communicare iuxta Maximum Tyrium. Cap. VI.

MAximus Tyrius nobilis Platonicus sermone 26. et Psellus lib. de daemonibus, et cum his magna Philosophorum turba censuit, humanum animum diuersimode affici posse ob daemonum communicantiam, per quam aliud in alio ingenium fieri potest. Haec sane de daemonibus sententia veterrima, et nobilissima per omnes Acad nias maxime pertractata, praesertim Theologorum libris exculta semper fuit, nos tantum quaedam eius capita, quae ad rem nostram faciunt sobrie perstringamus Daemones putarunt esse corpora quaedam aerea, vel ignea inter intelligentias caelestes, et hominem media per participationem extremorum: gaudent anima, et ratione, quae caelestis est, gaudent corpore, quo cum hominibus communicant: hoc est eis immortale, quia purissimum, et eminentioris cuiusdam mistionis, est tamen quoquomodo patibile, quia leuem quamlibet mistionem par sensus insequitur, [note: Suessanus hec omnia de d monibus peripatetice comprobat li. 3. de daemonibus. cap. 6. ] quem in daemonibus non alium statuunt, quam imaginationem, iccirco varijs animi motionibus turbari humano more sunt apti, misericordia, voluptate, iracundia, dolore, ac huiusmodi alijs. Hinc Apuleius lib. de Socratis Deo ipsos definit animalia rationalia, aerea aeterna, passionibus animi obnoxia. D. Augustinus recipit, quod sint aerea lib. de natura daemonum, et lib. 3. de Genesi cap. 10. Proclus, inquit, cos esse naturas medias inter Deum, et hominem. Chalcidius in Timaeum Platonis inquit, esse animalia ratione praedita, immortalia, aethereo


page 20, image: s020

corpore, animo alterabilia ad hominum custodiam destinata. Trina [note: Daemonum tres species. ] porro ipsorum descripta species iuxta tres aeris plagas, in quibus singuli degere creduntur: rationem superioris plagae dicti sunt ignei, ratione mediae aerei, ratione infimae aquei, qui postremi cum terrae iungantur [note: De his Mar tian. Capella. ] terrestres, nimirum Panes, Fauni, Satyri, Nimphae, Siluani: et cum aer per abditas terrae latebras diffletur, subterranei pariter alij nuncupantur, de quibus Georgius Agricola diserte in lib. de subterraneis animantibus. In eum autem finem daemones huic rerum vniuersitati additos existimarunt, vt velut Dei interpretes, ac ministri circa operationes hominum existerent: boni sunt omnino ex Academicorum placitis, mali per relationem ad nos, quos nutu Dei plectere interdum coguntur. Theologi aliter daemones esse natura bonos constituunt, malos propria voluntate, ac obstinatione: illos hominum tutelae dicatos, hos vero scelerum vindices post lapsum a Deo deterrima omnium vice fungentes. Antiqui custodes hominum daemones vocarunt [note: Genij. ] Genios, seu naturae cuiusque duces, ac moderatores, quos Virgilius ibi manes nuncupat: Suos quisque patitur manes. Horum plurima in historijs suppetunt exempla: nam et Socrati, et Plotino, et Appollonio Tianeo, et Petro Aponensi, et Cardano, et Cornelio Agrippae ex Iouij testimonio in Elogijs, et alijs persaepe familiaris se prodidit genius. [note: Daemon quo modo in homine constituat ingenium. ] Huius connexionem cum anima inquiunt eam intelligendi vim constituere, quam nos ingenium appellamus; per eam enim anima fit habilis ad rerum plurimarum dignotionem, tam in scientijs, et artibus, quam in rerum agendarum tractatione, in quibus homines admirandi videntur moribus, versutijs, vaticinijs, corporis robore, officiorum generibus, eloquentia, et alijs huiusmodi dotibus. Hunc autem agendi modum in anima daemonibus praescri psere, quod hi cum fint quidam spiritus cum nostro se spiritu animali commisceant, et imaginationem diuersis rerum imaginibus imbuant, quibus postea vel ad bonum, vel ad prauum ipsa diuersimode anima pertrahatur: ita quoddam in imaginationem ius habent, in animam nullum habent, quae suis motibus [note: Hermes in Pymandro. Plato em Epi nomide, in Politico et alibi Proclus, lamblicus lib. de Daemonib. D. August. lib. denatu ra daemonum, ] libera, et caelestis existit. Haec strictim de daemonibus, quae Theologorum, ac Philosophorum libris accurratius exposita continentur. Nos huiusmodi sententiam penitus refutare non possumus, quod plurimum orthodoxae fidei decretis consentiat; quod enim daemones in rerum natura reperiantur, ac multipliciter nostros afficiant animos per omnia seculorum curricula, nedum in Graecia, et in Latio apud sapientes, ac doctos receptum est, sed mox etiam Domini Nostri traditionibus omnino confirmatum. Nuper tamen illustris rerum nouitate Cardanus lib. 16. de rerum variet. et 19. de subtil. daemones malos, ex natura explodere non est veritus, ac in Encomio Medicinae, ad occultum


page 21, image: s021

[note: et de limit. Dei fuse. D. Thomas in quaest. dis ut. artic. 8. Fernel. de abd. rerum caus. lib. 1. cap. 11. ] quoddam morbi genus referre. Pomponatius etiam lib. de incantationibus eos exturbare nititur ea ratione, quod effectus omnes, quos daemonibus solemus attribuere, commode ad naturales causas reduci queant. In vtroque profecto vt minorem licentiam, sic pietatem Christiano digniorem desideres. Ad Aristotelem quod attinet, is nimium fortasse naturae semper addictus, daemones nullibi admisisse videtur, immo quod magnam infert admirationem, cum solertissimus fuerit veterum [note: Cur Arist. daemones non admiserit. ] omnium impugnator, hanc de daemonibus sententiam a praeceptore suo Platone, ac caeteris sectarum omnium philosophis apprime agitatam prorsus intactam reliquit, quod ne publicam Atheniensium religionem, qui daemones in diuinis habebant, offenderet, an alio consilio fecerit, adhuc in obscuro est. Ea vero potissimum ratione illos reiecisse arbitramur, quod in rerum speciebus nihil sit frustra dandum; at nullum daemones ex sua doctrina praeberent vsum in vniuerso, non caelis, quorum regimini Deus, ac intelligentiae sufficiunt; non terrae, in qua homo, quippe rerum naturalium finis, atque optimum solus eminere, ac excellere dicitur 2. Phys. tex. 24. non aeri, aut igni, qui sua natura sibi sufficiunt ad motum, et ad perfectionem mundi, nullumque in ijs gignitur animal. 1. de hist animal. cap. 1. et 2. de generat. animal. cap. 3. Igitur ex Arist. sententia superuacanei videntur daemones. Amplius diuinationes per somnia, responsa oraculorum, incognitorum nominum pronunciationes, extranearum linguarum vsum, quibus veteres ad ponendos daemones snnt adducti, Aristot. ad solam refert atrae bilis virtutem sect. 30. probl. 1. vel aliarum rerum humanum corpus circumstantium lib. de Mundo ad Alex. vbi halituum quorumdam effluxu diuinum in hominibus furorem ait excitari. Ab eo prorsus recedere hac in parte cogimur, quod veritatem maiorem nobis suggerit is, qui lux est, via, veritas, et vita; nec aliter forte suaderet naturalis ratio, si vellemus rem hanc vberiori tractatione complecti, verum ad vtiliora [note: Daemonum allata sent E tiarefelliem. ] noster festinat sermo. Igitur allatam daemonum sententiam non refellimus nisi hoc vno, quod ingenij essentiam constituit in daemonum communicantia medio phantasiae cum anima rationali, quod superiactis a nobis de ingenio fundamentis repugnat; nam vel daemon est a phantasia separabilis vel non, si primo, ergo etiam ab anima separabile erit ingenium, contra experientiam, qua nullum vmquam conspeximus orbatum ingenio, quam morbi causa, vel diuino miraculo; nam etiamsi nonnullis contigit videri vtcumque ingeniosi ex daemonum praesentia, qui ipsorum corpora obsidebant, stupidos autem ex ipsorum recessu, tamen quia hoc perraro accidit, et est ingenium prauum ex vltione diuina, non est haec accidentalis causa pro essentiali, et perpetua statuenda. Si secundo, sequitur quod ingenium non fluit ab animae


page 22, image: s022

essentia, vt supra probauimus, sed ab alio extra ipsam, quare ingenium non facultas animae, at daemonis esset apellanda.

Galeni, ac Huarthis expenditur sententia, ingenium constitui, ac fluere a temperamento. Cap. VII.

GAlenvs lib. quod animi mores sequantur corporis temperaturam cap. 3 sic de anima loquitur, vt ancepsomnino videatur in ipsius cognitione, nam ait ex Platonis sententia partem animae rationalem esse immortalem, ex propria vero fatetur, numquam se consequi potuisse, quaenam ipsius sit substantia: de sentientis, ac vegetantis mortalitate ne haesitat quidem, vtpote corporis temperamento connatas: de rationali anxius videtur; ex eo quod videatipsam veneno epoto corpus deserere, velin corpore nimium excalfacto, aut refrigerato immorari non posse, quae plane ostendunt ipsam statuto quodam temperaturae gradu proprias tantum exercere operationes. In cap. 4. inquit intellectum gaudere, ac perfici siccitate, obtundi autem ab humiditate, quod etiam comprobat ex doctrina Platonis in Timaeo: Idem repetit in cap. 5. ex verbis Heracliti dicentis: Splendor siccus animus sapientissimus; inibique adducit, quod cum in insanis, in furiosis, in desipientibus intellectus functiones omnes depereant, ob temperamenti mutationem, indicio est intellectum, vel esse temperamentum, vel omnino a corporis temperamento pendere, ex huiusque natura ipsam constitui ingeniorum essentiam. Hanc Galeni sententiam sectatus est ex recentioribus Huarthes quidam Hispanus vir subtilis libello de ingeniorum examine, qui omnem ingeniorum [note: Huarthis] naturam ex organi temperie pendere demonstrat, immo [note: sententia. ] proprio intellectum organo potiri posse ad operandum salua omnino ipsius immortalitate. In hoc Aristotelis doctrinam, ac rationes peruertere [note: cap. 2. ] nititur, quas supra recensuimus probantes intellectum carere organo. Prima ipsarum fuit, quod omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti; non potest igitur intellectus adnasci organo, alis materialia, et organica non posset intelligere. Secunda quia sequeretur intellectum esse qualem seu calidum, vel frigidum, cum omne organum huiusmodi qualitatibus temperetur. Soluit Huarthes primam rationem, negandoconsequentiam, quando idem sequeretur de parte animae sensitiua, quod organica cum sit, et annexa qualitatibus materialibus non posset obiecta percipere materialia, quod falsam affirmat in tactu, qui licet conflatus ex quatuor qualitatibus, cal. frig. hum. et sicc tamen optime singulas ipsarum percipere natus est: idem ostendit


page 23, image: s023

m oculo, qui etiamsi coloratis sit praeditus particulis, tamen colores omnes indistincte cognoscit; ergo pariter intellectus licet sit alligatus organo, nec denudatus a natura materiae, non per hoc tamen recte posse inquit inferri, quin materialia possitintelligere, et addit, quod sicut ratio, propter quam sensus visus et tactus non impediuntur a proprio organo, quin materialia obiecta percipiant illa est, quia propria organa non percipiunt, nam si perciperent impedirentur ab aliorum cognitione, non percipiunt autem, quia non resultant ex ipsis organis phantasmata facultatem alterantia, vnde illud: Sensibili supra sensum posito non fit sensatio. Idem etiam necessario de intellectu asserendum videtur, quod cum non intelligat proprium organum (quando intelligibili posito supra intellectum non fitintellectio,) quominus materialia intelligat haudquaquam potest ab organo impediri. Soluit idem Huarthes secundam rationem, ex eo quod intellectus, nec vlla alia forma dici possunt subiectum qualitatis, cum tale solum sit corpus, et substantia com posita; nam qualitatis esse est inesse alteri, quod nec sola forma, nec sola materia esse potest, cum neutra separatim possit existere, erit ergo compositum ex vtraque, propterea male ait a Philosopho induci, quod intellectus caliditati, vel frigiditati annexus esset qualis.

Allata opinio refutatur. Cap. VIII.

PRima huius viri oppositio est valida, sed antiqua, et ante ipsum ad examen reuocata ab Alexandro in cap. de visu, et a Zimara in suo theorem. 84. propterea non magnum mihi negotium facesset ipsius dissolutio, qui sententiam omnino amplector Alexandri eius loci, vbi quod attinet ad oculum, qui coloratus cum sit, non videtur posse recipere colores, si vera est propositio, quod omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti, respondet oculum a praedominio esse aqueum, ac diaphanum, ad hoc vt species colorum possit recipere, quae nonnisi spiritaliter in diaphano imprimi potuerunt: at huius diaphani coloratio eft adeo debilis, vt quasi negare quis valeat esse colorationem, et habetur pro non colorato, sicuti plurima vocantur insipida, quorum sapor fere imperceptibilis est, non quod omni sint prorsus sapore destituta, sic Aristoteles tex. 71. lib. 2. de anima inquit, illud inuisibile appellari, quod videri vix potest; oculus itaque seu partes eius sunt adeo debiliter coloratae, praesertim humor christallinus animae visiuae sedes, et instrumentum, vt externorum colorum receptio, ab ipsarum colore prohiberi non possit; ac praeterea quisquis sit in oculo color, is multo minor est.


page 24, image: s024

quam appareat, nam propter subiectam ipsi carnem, velos, quae est materia densa, et opaca, contingit eorum colorem peroculi substantiam veluti per speculum quoddam translucere; qui tamen si perse abiunctus consisteret, perspicuus admodum, et incoloratus spectaretur. Quod ad aliud oppositionis membrum de tactu, dicendum, quod in qualitatibus primis duo sunt consideranda, ipsarum nempe mediocritas, et ipsarum exuperantiae: tactus organum consistit solummodo [note: Tactus sentit solas qualitatum primarum exuperanrias. ] in quadam ipsarum mediocritate, quam propterea nequit sentire, quando sic recipiens permixtum esset cum natura recepti; earum igitur exuperantiae duntaxat a sensu tactus percipiuntur, vt quibus est denudatus, quippe ipsarum sola mediocritate perficitur, quae planissima est Aristotelis doctrina lib. 2. de anima tex. 118. vbi ait (simile calidum, et frigidum durum, et molle non sentimus, sed exuperantias: tamquam sensu velut medietate quadam existente eius, quae in sensibilibus contrarietatis.) Ex tactus igitur actione remanet in suo robore assumptum illud Aristotelis, quod omne recipiens debet esse denudatum a natura recepti. Ad confirmationem, quam subdit Huarthes, quod sicut sensui non officit organum ad materialium perceptionem, quia ipsum organum non sentit, ita nec officit intellectui, quia pariter suum organum non intelligit: Respondeo falsum esse antecedens, quod supponat sensus organum cum obiecti natura esse commixtum, ex quo vult Huarthes inferre, sensus actionem, ideo non impediri ab organo, quia licet obiectum in organo contineatur, minime tamen a sensu percipitur, ac sentitur, nam si supponeret obiectum in organo non includi, quomodo concluderet sensum ab organo non impediri, quia ipsum non sentitur? inanis hercle, ac futilis huiusmodi esset illatio, quoniam sensus nonnisi proprium [?]entire obiectum est aptus. At vero nos cum huiusmodi suppositum euerterimus monstrantes in visu, ac tactu sensum ab obiecti natura nudatum esse, sequitur etiam collabi rationem huiusmodi supposito innixam, ideoque sensum non im pediri ab organo, propterea quod organum non sentiat, verum quia organum minime in se obiectum includit, quem vtique inclusum sensus absque dubio perciperet, ac sentiret, proinde ipsius circa externa operatio penitus prohiberetur. Non potest igitur nisi hoc pacto a sensu ad intellectum procedere argumentum ex Huarthis mente: Sensus externi obiecti non impeditur ab organo, quia organum inclusum in se non habet huiusmodi obiectum, ergo materialium cognitio in intellectu ab organo impedietur, quippe huiusmodi materialia in eius organo minime includuntur.

Valet huiusmodi processus, quoniam eatenus sensus, et intellectus statuuntur posse recipere, quatenns ab obiectis receptilibus sunt denudati, quae fuit veritas principalisiam traditae propositionis. Sed adest in


page 25, image: s025

consequente nugatio, dum supponitur intellectum habere organum, quod adhuc hic auctor non probauit. nos enim e contra, hoc ipsum discursu [note: Probatur intellectum carere organo. ] conuincimus. Sicutsensus ad vnam tantum obiecti materialis naturam, ac speciem contractus potuit organum differentis naturae, ac essentiae obtinere, vt quo ad sentiendum haud quaquam poterat impediri, ita intellectus ad omnem materialium naturam indistincte noscendam accommodatus, aliquam sibi congeni tam materiae, seu organi conditionem sortiri non potuit, alioquin ab alicuius materialis cognitione fuisse impeditus, quae fuit Ariftotelis validissima demonstratio, nec ampliore indiget probatione, cum in superioribus superque satis fuerit corroborata.

Secunda Huarthis oppositio diluitur per ea, quae superius adduximus interpretando, quomodo ab Aristotele intellectus dicatur qualis. [note: Intellectus quomodo de catur esse qualis. ] Proprie sola tantum corpora sunt qualia, vtpote propria qualitatum subiecta: latius dici potest aliquid esse quale, prout qualitati cuidam annexum, voforma, quae nedum certas in materia qualitates requirit ad sui existentiam, sed aliquas etiam requirit ad operationem, vt visus praeterquam quod ad existendum, statutas primarum qualitatum temperies exposcit, quibus figura oculi, membranis, musculis, et humoribus adaptetur, requirit etiam his in partibus diaphneitatem quandam, qua carens a proprio vacat actu visionis. Hoc sensu deduxit Aristoteles intellectum fore qualem, si materialia organi subsidio deberet intelligere, quod sicut visus diaphneitate, sic intellectus statuta quadam conditione corporis niteretur, qua in ipsius organo impressa, dici amplius non posset respectu omnium immixtus, proinde minime omnium capax existeret.

[note: Intellectum gaudere organo probatur ex Huar the. ] Diximus Huarthem post elisas Aristotelis rationes, probare intellectum gaudere posse organo absque eo quod corruptioni, et mortalitati sit obnoxius, dijudicandum est breuiter, quam haec opinio validis fulciatur probationibus. Summa quidem eius vis in huiusmodi argumento consistit, quod sicut daemones, quibusdam se subijciunt qualitatibus materialibus, quibus in corporibus degunt, et agunt, nec tamen ipsarum temperamento destructo corrumpitur substantia daemonum, ita etiam anima rationalis, licet addicta temperamento, et organo, quippe instar daemonis spiritualis, et incorporea est, minime [note: Damon quibusdam qualitatib. corporeis oblectatur. ] abolito huiusmodi organo corrum petur. Daemones corpora hominum obsidere tum ex sacris, tum ex prophanis literis clarius est, quam vt vlla ratione demonstrari nunc debeat; pariter eos quibusdam qualitatibus oblectari testatur fuse Franciscus Vallesius Sacrae Philos. cap. 15. et 18. ac se in corpora melancolicorum facilius insinuare, vnde dictum melancoliam esse pabulum diaboli, quamobrem in locis


page 26, image: s026

tenebricosis, ac sordidis degere, vtpote lucis osores, ac sorditiei parentes, vel infantissimis est persuasum, qui huiusmodi loca, ceu daemonum sedes, naturali quodam impulsu abhorrere consueuerunt. Cum igitur contingat vel euacuata ex corporibus melancolia, vel detersis ab immunditie locis daemonem fugere, non interire, ita dicendum de anima rationali, quae cum quasdam in corpore qualitates requirit vt ipsum informet, tum illis depereuntibus haud quaquam ipsam corruptionem subire necesse est. Praeterea sicut cinerum ea est natura, vt alterationem corruptiuam suscipere nullam queant, ipsarum enim frigiditas nullo vel vehementi calore obtundi potest, nec eius siccitas vlla humiditat s actione mutari; Ita etiam rationalis anima, quae sua natura incorruptibilis est, licet annexa organo, et primarum qualitatum actionibr s implicita, ab omni prorsus labe remanere potest immunis. Plurima idem auctor subdit, quae ad haec duo facile rediguntur. Quod autem ad primum de daemonibus assumptum, sane duplici de causa indignum est hominis recte philosophantis acumine; primo enim quis ignorat daemonem, cum propter infanda hominum scelera, et arcana indicia permittatur a Deo ipsorum corpora obsidere, praeuias nullas requirere dispositiones, vtpote formam supernaturalem, diuerso ab alijs naturalibus formis modo ad materiam se habentem? Postea dato, quod instar illarum talem materiae apparatum requirat, iam cuique vel leuiter erudito patet, aliud esse existentiam, aliud operationem formae considerare: pro illa hic est necessarius apparatus, pro hac organum. Daemon, [note: Daemon vel anima ratio nalis si vterentur organo in corpore essent mor tales. ] et anima rationalis etiamsi indigeant illo, non aeque tamen hoc indigent, quia ille ad totum refertur corpus, in quo existunt: hoc vnam tantum notat partem, qua operarentur: sed hac vel daemonem, vel animam ad operandum non vti, ex iam dictis perspectissimum potest haberi, quia sic nulla ratione, vel daemonis, vel animae mortalitas vitaretur: vt enim habetur, lib. 1. de anima, tex. 13. Sicontingit animam operari sine corpore est separabilis, si non contingit operari est inseparabilis; ac illa est ratio, quia dum forma vtitur corpore, seu organo, destructo huiusmodi organo cessat ipsius formae operatio, propterea vel ipsa etiam destruitur, vel remanet otiosa. quod in rerum natura non admittitur. Soluitur itaque allata ratio, vel negando Antecedens, quod nempe Daemon, praenias quasdam exposcat in corpore qualitates, vel etiam concedendo: ac dum infertur, ergo daemon et anima rationalis ei analoga gaudent organo, nec propterea sequitur corruptibiles esse, distinguitur huiusmodi consequentia; nam illae praeniae qualitates vt existendi tantum conditiones vtrique inseruientes, non autem ad operandum vt organum deseruiunt, proinde non satis ex illis dispositionibus sormae corruptibilitas, vel incorruptibilitas


page 27, image: s027

potest induci. Ad aliud de cineribus assumptum respondemus, quod similitudo a re materiali ad immaterialem, seu animam rationalem est admodum dissentanea, nec ad hominem etiam probabilis: porro negandum quod cineres transmutari non possint in aliud, quia vt mixta sunt, resolui possunt in elementa, vt porro sunt terra, vel quid ei analogum, conuerti in aliud possunt elementum; cuiusmodi conuersionem perpetuo ipsa inter se vicissim elementa patiuntur. Anima igitur rationalis (si in hac similitudine insistas) annexa organo alterabilis erit, cuiusce tamen dicti absurditas ab ipso etiam Huarthe deuitatur. Sic igitur elisis, explosisque huius viri contra Philosophum Sophismatibus, [note: Ga'eni sententia de ani mae rationalis natura reijcitur. ] non est difficile Galeni de animae rationalis natura tollere ambiguitates: non esse temperamentum ex Aristotele satis elicitur lib. 2. de anima tex. 40. vbi reijcit veteres, qui animam statuebant esse calorem: pendere quoque a temperamento totius corporis, vel partis essentialiter, [note: Tolet. lib. 1. de anima tex. 13. ] vel vt aiunt Scholastici subiectiue, atque organice, ritu aliarum formarum, est etiam erroneum; quia sic anima esset qualis, et illa sequerentur absurda, quae supra ex Aristotelis mente retulimus cap. 2. Ab ipso [note: Anima rationalis requirit temperamentuns ad existentiam, minime ad operationem. ] itaque pendet, quoad existendi modum, vt forma informans, pro quo particulares quaedam qualitatum temperies in materia requiruntur; non ita tamen vt etiam separata nequeat sine his existere: pendet praeterea a tem peramento per accidens, quatenus phantasia eius ministra statuto vtitur temperamento, vt phantasmata ei posset in corpore offerre: in corpore inquam, vt in quo sensibilia per phantasmata tantum ab anima cognoscuntur, sicut insensibilia sine phantasmate ab ipsa separata cognosci possunt, ac secundum nonnullos etiam non separata. Quod igitur corpus nimio calore, vel frigore intemperatum anima deserat; et quod ob vnius cerebri alteratum temperamentum, actiones animae deprauentur; signum quidem hoc est, phantasiae organum male affici, vel existendi ei in corpore conditiones deesse, non autem ipsam vlla ratione laedi, quae inalterabilis est: propterea non ex solius temperamenti totius corporis, vel partium, sed ex ipsa etiam animae rationalis natura ipsa ingeniorum natura est haurienda, et explicanda.



page 28, image: s028

Ingenij naturam ab rationalibus animis perfectione differentibus non prodire ad nonnullorum mentem. Cap. IX.

HAec sententia non alia magis ratione conuincitur, quam quae a posteriori deducitur ex accidentalibus hominum differentijs: alios enim doctos, alios prauos, alios memores, vel e contra dum inspicimus, haec subinde singula pariter in vno, eodemque homine adnotari contingit, qui ex memore immemor, ex docto inscius, ex prauo bonus interdum euadit, vel e contra. Igitur vel eadem in ipso substantialiter remanet anima, solis affectis corporis organis, ex quibus illa in homine successiua oritur actionum mutatio, vel anima ipsa fit in eodem indiuiduo essentialiter alia, atque alia. Sed cum hoc sit absurdissimum, necessario dicendum est, animam ad varias tantum corporis alterationes in suis alterari actibus, atque inalterabilem in sua remanere substantia. Quod sicut in vno tantum contingit homine, ita in alijs pariter est affirmandum, in quibus eaedem separatim qualitates notantur, doctrinae, prauitatis, memoriae, atque huiusmodi, quod nimirum hae quidem a varia pendeant corporis dispositione, minime ab ipsius animae varietate, quae secundum substantialis perfectionis gradus cum caeteris omnibus aequalis existit. Idem praeterea efficax alia suadet ratio ex Metaphisicorum doctrina eruta; addere namque gradum substantiae est speciem variare; si ergo huic animae adsit substantiae gradus, qui non extet in altera, erit vtraque anima specie differens, et sic diuersae hominum dabuntur species, quae constabunt his animis, quod est omnino ridiculum, et ineptum. Quod aliqui asserunt Arist. in lib. 2. de generat. animal. cap. 3. dicere animam, prout perfecta magis, vel minus existit, corpus praeparare magis, vel minus perfectum, ac propterea constitui ab ipso animas substantiali gradu distinctas, concedimus hoc de diuersis animarum speciebus, de quibus inibi Philosophus loquitur, scil. sensitiua, vegetatiua, intellectiua, non autem de ijs, quae sub eadem specie continentur. Quod etiam alij censeant iniquum, animam Christi Domini cum anima rustici, vel haereticiidiotae cum anima D. Thomae doctissimi ac religiosissimi, vel animam stupidi cum anima Platonis aequalem esse, dicimus nullum haec in naturali philosophia inducere inconueniens, si ad varias corporum temperies referantur, quibus anima ceu proprijs ad agendum instrumentis vtitur: sicut enim ego huiusmodi calamo recte scribo, si sit aptus, male autem, si ineptus, nec tamen mea mutatur


page 29, image: s029

essentia, ita de anima respectu suorum instrumentorum est habendum, quod nimirum ea mutantur, sed ipsa remanet immutabilis, prout inferius elucescet magis.

Vera de ingenio sententia explicatur. Cap. X.

VT eo iam noster referatur sermo, vnde difluxit, post veterum de ingenio varias opiniones, afferenda est in medium ea, quam minus a vero, et Aristotelis philosophia dissonam arbitramur. Illud asserendum est in primis, quod cum animae intellectiuae duae habeantur notiones, in quarum prima perpenditur vt substantia quaedam immaterialis, et abstracta, in secunda, vt principium, et forma corporis naturalis organici, nos in praesentia ipsius considerationem ad corpus dumtaxat arctamus humanum; ita vt quidquid de ipsius facultatibus, et potentijs dicendum [note: Intellectus potentia est duplex proxima, et remotae. ] sit, id a respectu corporis nequaquam possit abduci. Insuper constituendum est, quod potentia, et facultas vel est in intellectu remota, vel proxima. Remotam dicimus, quando intellectus non nisi temporis interuallo proferre potest actus intellectiles, proximam cum breuiori tempore potest hos actus exercere. Intellectus a suo quidem ortu protinus ad agendum est aptus: itaque potentia remota dicitur ei connata, et insita; proprias autem cum statim nequeat actiones obire, nisi certa quadam ab ortu distantia, non dicitur ei connasci potentia proxima, siue promptitudo, et habilitas intelligendi, quae temporis breuitate ab ipso etiam Aristotele definitur, sicut inhabilitas temporis longitudine 1. Rhetor. tex. 257. Huiusmodi autem carentiae causa in homine statim nato minime ad ipsum referenda est intellectum, qui in actu suae creationis a Deo induit cum naturam perfectissimam, tum ad quamcumque functionem maxime promptam, et habilem, sed ad conditionem corporis est referenda, quod licet secundum totum a natura omnibus numeris absolutum gignatur, tamen secundum aliquas sui partes indiget perfectione per successionem temporis adiungenda, nempe statutis quibusdam temperiebus in membris, quae vel motum debent exercere, vel sensum, vel imaginationem, ideo propter huiusmodi dispositiones ac temperamenta, quae lapsu quodam temporis in homine debent acquiri, non statim in ipso gignitur potentia actui proxima, nec statim in ipso facilis emergere potest intellectio: quod enim intellectus corpore ad operandum indigeat, superque satis in superioribus explicauimus; non inquam corpore, vt organo, sed facultate corporea, et organica sibi obiecta repraesentante, qualis est phantasia. Porro haec


page 30, image: s030

potentia proxima maxime explicatur per sensus actionem, et intellectus in habitu vocati naturam, quae ab Arist. tex. 8. lib. 3. de anima consideratur. Sensus oritur cum potentia operandi tam proxima, vt absque vllo temporis interuallo transire possit ad actum, vt infans vix ex vtero [note: Intellectus i habitu na tura explicatur. ] proditus incipit sensu vti. Intellectus in habitu ex Arist. loc. cit. fit habilitate quadam ex frequentatis intelligendi actibus comparata, quam intellectus antea non habebat; sicut manus in initio ad sonandum inepta, mox assuetudine quadam contrahit aptitudinem, ac facilitatem sonandi, propter quam nihil in ipsa manu remanet superadditum, ita intellectus cum tamquam tabula rasa, et potens omnia fieri, ac veluti rudis ad rerum omnium cognitionem oriatur, postea se labore, ac studio exercens, contrahit habitum siue aptitudinem intelligendi, qua deinceps multo citius, ac promptius circa rerum notitiam, ac speculationem versatur. Huiusmodi sensus, et intellectus in habitu ad agendum aptitudo est illa potentia proxima, quam nos antea descripsimus, quae licet sensui sit connata, tamen non est connata intellectui, sed acquisita, cum solum ei per interualla temporis comparetur.

Ex his tria colliguntur, quibus natura ingenij aptissime definitur. [note: Tres conclu siones probande de ingenio. ] Primum est, ingenium non esse potentiam animae remotam, sed proximam. Secundum, ingenium esse potentiam animae intellectiuae, ac sensitiuae, nimirum phantasiae communem. Tertium, non esse potentiam solius animae intellectiuae, nec solius phantasiae separatim, sed vtriusque simul complicatae, ita tamen vt ex earum nexu resurgat cognitionis facilitas, in qua formalis ingenij ratio constituitur.

Primum per se videtur satis esse perspicuum, quippe superius ex communi hominum conceptu, assumpsimus ingenium esse facilitatem cognoscendi quandam, seu potentiam animae proximam, haec enim sola, vt diximus operandi promptitudine, atque habilitate sancitur: potentia vero operandi remota, tum quia caret huiusmodi facilitate, tum quia omnibus hominibus est communis, minime ad ingenij naturam pertinet explicandam, qua singulare quoddam in homine, ac excellens notatur; licet autem etiam intellectus, quem diximus in habitu, sit animae potentia proxima, tamen differt ab ingenio, quoniam hoc est [note: Vide Acciaiol. Commlib. 10. cap. vlt. i initio. ] potentia connata; intellectus in habitu est potentia (vt diximus) acquisita: hinc Arist. 6. Ethic. cap. vlt. bonam aptitudinem appellauit virtutem naturalem a virtute, quae habitu adsciscitur, differentem. Connascitur [note: Ingenium in hominib. nascitur non autem acquiritur. ] ingenium ex communi omnium, vel inertissimorum sensu, quippe ingenium, quasi hominibus ingenitum, ac excellenti praepotentis naturae munere in homine vix formato putant exoriri. inde trita Philosophorum vox, quod natura facit habilem, cui contraria est illa: Nihil inuita Minerua, nempe incassum se in studijs, ac scientijs exercere eum,


page 31, image: s031

cui Minerua, seu natura docile ingenium denegarit.

Cum igitur ingenium sit animae potentia proxima, deducitur secunda conclusio scil. esse potentiam animae intellectiuae, ac phantasiae communem. Quod ad intellectum attineat, satis percipitur ex singulorum actionibus, quas ingeniosas vocamus, hae namque a subtili causarum comprehensione, promptoque rerum discursu, ac indagine non distinguuntur quas prorsus esse operationes ab intellectus natura dependen tes perspicuum est. Sed eandem potentiam ad phantasiam quoque attinere, ceu ad causam materialem, atque efficientem constat, quoniam haec potentia, fit proxima per additum corporis adiumentum, siue ob adeptam in quibusdam corporis organis perfectionem, quae non nisi phantasiae organa esse possunt, cum intelligentem necesse sit [note: Phantasia est causa materialis, et efficiens ingenij. ] phantasmata speculari; concurrit ergo ad ingenium phantasia, vt eius materia, ratione huius organicae dispositionis, sed concurrit etiam vt agens, ac efficiens proprium et adaequatum ingenij, quia sicut in intellectus actionibus notatur excellentia quaedam, ob quam ingenij actiones vocantur; ita in actionibus phantasiae, puta in imaginando, talis adnotatur habilitas, ac perfectio, vt eas liceat appellare actiones ab ingenij vigore prodeuntes, quod optime in pictura, statuaria, et machinarum tum bellicarum, tum ciuilium artificio, alijsque mechanicis deprehendi potest operibus; fiunt enim haec singula a phantasiae virtute, quia sunt particularia, circa quae parum oceupatur intellectus, qui sola vniuersalia discursu, et ratione contemplatur: multi vero ita in huiusmodi machinis excellunt, vt mirabilia quotidie facere videamus, quos propterea proprio nomine ingeniosos nuncupamus artifices, vt plurimum magnorum principum ministerijs dicatos.

Est igitur phantasia vere actionum effectrix excellentium siue ingeniosarum, eique iure optimo perinde atque intellectui licet attribuere ingenium, vt potentiam ab eius natura manantem. Verum est quod intellectus est ingenij efficiens commune, nobilissimum, ac primarium, vt qui vltima, et specifica est hominis forma; phantasia vero est efficiens [note: Intellectus est causa efficiens ingenij primaria, phantasia secundaria. ] ignobilius, ac secundarium; quinimmo solus intellectus vere dici potest efficiens; phantasia vero tantum vocari materia, quia siue in homine sint plures animae vt formae inter se realiter distinctae, quod nonnulli voluerunt, siue in homine sit vna tantum forma intellectiua, in qua sensitiuae, ac vegetatinae insint potentiae, sieut triangulum in quadrangulo virtute continetur, tamen semper in illis adest subordinatio ignobilioris ad nobiliorem, ad ipsum scil intellectum, tamquam ad vltimam, ac perfectissimam hominis formam, cui propterea soli omnes aliarum attribuere licet potentias, vt a quo coarctantur, ac modum operandi specialiorem acquirunt. Hac itaque de causa vocari


page 32, image: s032

potest ingenium solius animae intellectiuae potentia, verum quia phantasiam in sua natura semper implicat vt materiam, atque vt efficiens, ideo maiori huius doctrinae, quam inquirimus euidentia ingenium communis intellectus, ac phantasiae potentia dicendum est.

Caeterum dubitet aliquis an phantasia tanquam efficiens in omni concurrat ingenio: nam multos quidem in intellectiuis aduertere licet [note: Ingenia contemplationi apta i actio ne non. valent. ] ingeniosissimos, puta vel in Theologia, vel Philosophia, vel Theorica Medicinae, atque Astrologiae, quorum tamen nullam in actiuis, siue in phantasiae operibus, conspicimus excellentiam, quae cum inharmonia, figura, et proportione quadam consistant, vt Eloquentia, Musica, Geometria, ars Militaris, Politica, Pictura, Vrbanitas, et huiusmodi aliae, nonnullos alioquin perdoctos in scientijs, eis penitus exutos animaduertimus, quos propterea velut abstractos a sensibus, ac eruditos quosdam asinos solemus nuncupare, vt de leggistis dictum: merus leggista, merus asinus; hinc Plato vitam animi esse corporis mortem pronunciauit, quasi exprimens hominem intellectu pollentem in ijs, quae ad corporeas attinent facultates minus idoneum esse; sic Diogenis in agendorum vsu innotescit ineptia, sic Heracliti perpetuo lachrymantis, vel Democriti perpetuo ridentis constant historiae, vt aliorum plurium, qui contemplationis laude floruerunt. Nullam igitur cum in his phantasia promere videatur excellentiam, sed intellectus dumtaxat enitescant munera, non plane videtur phantasia concurrere in ipsorum ingenio tanquam efficiens, sed vt materia tantum, ob quam potentia intellectiua perficiatus.

Ex aduerso tamen diximus phantasiam esse per se, ac proprium ingenij efficiens, ac dictum per se praesupponit dictum de omni, et semper 1. Poster. tex. 15. ac suadet ratio in omnibus ingenijs requiri perfectam phantasiae operationem; quia dictum est potentiam intelligendi proximam emergere ex perfectione organi phantasiae, sed cum perfecto organo phantasia non potest non nisi suas perfecte functiones obire, cum ab organis recte dispositis recta pendeat facultatum operatio, sicut inquit Philosophus, si senex haberet oculum iuuenis, videret vt iuuenis: Phantasia igitur etiam in ingenijs, quae speculatiua, siue intellectiua vocamus, aliquam debet excellentem edere actionem circa particularia, proinde in omni semper concurrit ingenio, nedum vt materiale, sed vt essiciens eius principium.

Soluitur difficultas pro hac parte affirmatiua dicendo, in omni semper [note: In omni ingenio requi ritur bona phantasie actio. ] ingenio aliquam requiri praestantem phantasiae operationem ob rationem propositam; quia re vera phantasia primum debet recte percipere, et cognoscere obiectum, ad hoc vt ab intellectu postea recte conspici, ac iudicari possit. Ergo licet plurimi in Theoricis ac


page 33, image: s033

speculatiuis insignes vere in agibilibus praeferant ineptitudinem, et crassitiem quandam, proinde phantasiae vigore carere videantur, quod considerauit Zimara in Problematibus suis, tamen sciendum phantasiam duplicem [note: phantasiae actio est duplex. ] habere actionem, aliam immanentem, aliam transeuntem: haec ab actu cognitionis transit ad opus; illa in actu cognitionis quiescit. Transiens dicit politiae exercitium, necnon constructionem particularium [note: Immanens, ac transient. ] operum, vt horologiorum, statuarum, machinarum. Immanens dicit exquisitam comprehensionem specierum phantasticarum, per quas singula perfecte imaginamur obiectorum accidentia, tanta interdum intensione, vt alias anima velut in ecstasim rapiatur, alias rem absentem sibi oculis subijci ementiatur, alias velut in bacchis, ac sybillis (ex Aristotelis sententia) futura praenunciet, aliasque admirabiles formet intentiones, quae ad nullum extenduntur opus.

Ingenia speculatiuis apta, actiuis autem inepta, praestant immanente phantasiae operatione, quia contingit eorum organa tali dotata esse calore, vt sicut hic excellenti sensibilium terminorum cognitioni deseruit, ex quibus intellectus vniuersales efficiat praedicationes, ita rerum executioni non sufficit, quae vlteriori caloris gradu perficitur. Huiusmodi [note: Ingenia phi losophorum et Medicorum actiuis parum aptae et cur. ] sunt ex gr. Philosophorum ingenia non aeque apta ciuilium operum vsui, ac sint captui disciplinarum, quales extitisse dicuntur Iacobus Zabarella, et Franciscus Picollomineus eius seculi lumina. Sunt etiam ingenia Medicorum, qui cum in Theorica medicinae, quae ad intellectus potentiam attinet excelluerint, in practica, quae ad phantasiam spectat, vt plurimum defecerunt, quales Ioannes Argenterius, Bernardinus Paternus, Horatius Augenius perhibentur, quorum intellectus in medicis Problematibus omnium consensu censebatur eminentissimus, at in particularium curationibus exercendis, in faelicissimi omnium sunt habiti. In his aderat phantasia praestans in interna sua actione, siue in recta talium obiectorum, seu medicorum terminorum cognitione, sed impotens ad externos euadebat actus, caloris deficiente vigore. Idem tenere licet de ijs, qui in alterius scientiae speculatione ingeniosi, in alijs actionibus prope stupidi iudicantur. Sic apparet quomodo phantasia semper in ingenio tanquam efficiens principium dicatur concurrere; vnde statui recte potest ingenium esse potentiam, nedum ab intellectus, sed a phantasiae viribus prodeuntem.

His ita se habentibus tertia emergit conclusio, quod nempe ingenium consistat in cognitionis facilitate, ex intellectus, ac phantasiae vinculo in indiuiduo resurgente: hoc probatur, quia si haec facilitas soli per se posset competere intellectui; sequeretur illud, quod superius reiecimus, scilicet ingenium potentiam esse remotam, non proximam, qualem constitui diximus non ex solius intellectus, sed ex corporis etiam


page 34, image: s034

adiuncta virtute: si autem soli posset competere phantasiae, sequeretur ingenium perfectissimam omnium in homine functionem ab imperfectiore forma prodire, qualis phantasia respectu intellectus existit, quod omnino est in conueniens, cum in eodem intellectu, qui vltima est hominis forma, omnes vt ostendimus aliarum animarum virtutes [note: Ingenium est qualitas indiuidui. ] contineantur. Est igitur ingenium vtriusque animae insimul copulatae potentia; neque talis copula aliter, quam in indiuiduo fit; non tamen in eo, prout sunt hominis formae absolute acceptae in genium pariunt, (quia sic singula indiuidua potirentur eo, quod sensus non docet, cum plurimi torpore quodam mentis praediti nullam praeferant, vel in scien tijs, vel in agibilibus habilitatem,) sed tantum prout tales sunt formae in tali coeuntes materia, seu potius talem existentiam acquirentes: haec existentia nihil est aliud, quam accidens quoddam additum essentiae, a quo vt forma acquirit modum quendam essendi, ita acquirit modum operandi quendam, quatenus ad existentiam concurrunt indiuiduae quaedam materiae dispositiones, et accidentia, a quibus actio formae dependet, et ob quae hoc indiuiduum ab alio distinguitur. Facilitas intelligendi, vel imaginandi est operandi modus, quem humana anima non nisi per talis existentiae, seu talis materiae nexum acquirit, qui propterea in omnibus non inuenitur, sed in paucioribus; sicut enim ignis facilius agit in pice, quam in lapide, sic anima promptius in hac, quam in illa materia agere nata est; hanc autem eius actionis facilitatem ingenij designare quidditatem, et formam compertissimum est. Necessaria igitur est intellectus cum phantasia in tali materia, seu talibus organis complicatio, vt homo fieri dicatur ingeniosus, quod idem est, ac si dicamus, ingenium ob animae duntaxat existentiam in homine excitari.

[note: Ingenij qua tuor causae. ] Hinc apparet efficiens, materia, formaque ingenij: efficiens est vtraque iam dicta facultas, efficieus inquam vt vocant per emanationem: materia est temperamentum siue organum phantasiae, caeterae que partes huic organo conferentes, quas proponemus infra: forma est comprehensionis facilitas ex harum facultatum in tali subiecto connexione resurgens: de finali satis patet: ingenium ideo hominibus datum, vt secernant melius verum a falso, et bonum a malo, qua ratione perfectiores [note: Ab existendi modo quem anima sortitur in mae teria sumuntur differen tiae ingeniotum. ] euadunt, diuinaeque menti proximiores; ideoque Aristoteles 2. Top. cap. 2. animam ingeniosam ex Zenocratis sententia eudemonam esse ait, seu quid superemineus, et excellens. Porro ex iam dictis inferimus, ingenium esse accidens indiuidui non speciei: deducimus etiam, quod cum innumeros humana anima sortiatur existendi, et operandi modos (prout ex varia elementorum miscella, infiniti enascuntur temperamentorum gradus, qui varijs humanae speciei


page 35, image: s035

indiniduis, eorumque operationibus adaptantur) ex eis duntaxat tam variae mirabilesque in hominibus ingeniorum differentiae desumi debent.

Praedictam de ingenio sententiam Aristotelis dogmatibus consentire. Cap. XI.

CAeterum debet allata opinio, quam verissimam puto in Aristotelis designari locis, ex quibus abunde satis, licet sparsim elicitur. Pertinere quidem ingenium ad phantasiam, est insignis doctrina Probl. primi partic. 14. vbi quaerens: Cur moribus efferatis sint homines in regionibus, vel nimis calidis, vel nimis frigidis habitantes. Respondet id accidere propter harum qualitatum excessus, quibus intellectus apprime laeditur, sicut ab ipsarum mediocritate multum iuuatur. Sed quomodo calor, vel frigus potest afficere intellectum, quem supra immistum, inaffectum, inalterabilem ex eius placitis constituimus, et carentem prorsus organo, et a nullius partis temperamento pendentem? Certe non alio modo intellectum ab his qualitatibus iuuari, vel laedi potuit Aristoteles intelligere, quam ad affectionem organi phantasiae, quod cum multas in diuersis hominibus subire temperierum mutationes possit, intellectus etiam actio multipliciter variatur, qui phantasia, vt diximus necessario vtitur ad operandum. Quam interpretationem approbat etiam Conciliator in suo Commentario. Ergo bonum intellectum, siue ingenium, restringit Philosophus maxime ad bonam phantasiae [note: Ingeniosi et literati fere semper fue runt melancolici. ] dispositionem. Clarius Probl. 1. sect. 30. quaerens: cur homines, qui claruerunt ingenio, ac literarum fama semper fere habitu melancolico extiterunt, refert huius rei causam in atram bilem, cuius naturam apposite explicat similitudine vini; sicut enim potus vini vberior reddit hominem loquacem, multus reddit confidentem, et adhuc plenior reddit audacem, nimius reddit temerarium, insanum; et vlterior torporem inducit in fringendo, ac resoluendo vires; ita qui mores in eodem homine variantur ob varium vini potum, fiunt etiam in diuersis hominibus, ob varios atrae bilis, tum in quantitate, tum in qualitate gradus, qui eis ab ortu suo contigerunt; hic enim humor, naturae admodum inaequalis existit: quandoque frigidus, vt terra, quandoque igneus, vt calx esse potest; ideo prout contigerit huic vel illi varia huius humoris portio, ac temperies, fit vt alij attoniti, alij viuidi, alij prudentes, quidam in scientijs, nonnulli in artibus, vel in Rep. enitescant, plurimi etiam ob intensum atrae bilis calorem, qui in loco sedi mentis proximo accenditur, spiritu limphatico efferuescant, ex quo Sibillae (vt ait) et bacchae


page 36, image: s036

fieri consueuerunt. Non potest hercle Philosophus suam de ingenio sententiam planius fignificare: si varia singulis emergunt ingenia ob variam atrae bilis constitutionem; haec vero non locum mentis (quo ipsa caret,) sed locum menti proximum afficit, qui ex iam dictis alius esse nequit, quam phantasiae, igitur ingenium a vi phantasiae maxime constitui, ac pendere dicendum est. Insuper ex tex. notabili in Physiognomicis de signis ingeniosi, luculenter eadem assertio potest corroborari: haec sunt eius verba. (Ingeniosi signa. Caro humidior, et mollior, non boni habitus, neque valde pinguis: quae circa humeros, et collum macriora, et quae circa faciem.) Cum hoc, textus ille 94. lib. 2. de anima consentit, vbi habetur: (molles carne esse ingeniosos, duros carne minus.) Ex his omnino arguitur, ingenium statuta quadam corporis conditione, ac temperie gaudere. At intellectus nulli addictus est corporis temperiei, alioquin esset calidus, et frigidus, vt supra probauimus. Igitur ingenium non est potentia tantum intellectus, sed alterius etiam facultatis, quae huiusmodi temperie, qualem Aristoteles exprimit perficiatur: haec facultas ex internis non est sensus communis, qui circa absentia obiecta versari non potest, quod facit ingenium: non memoria, quae cognoscens non est, sed recipiens tantum species obiectorum, ergo sola remanet phantasia, cuius perfectione ab idonea corporis temperie, ac dispositione genita resultet ingenium.

Si vera haec sunt in vberrima Peripateticorum dogmatum silua, deducitur ad nostrae de ingenio sententiae validitatem tutissima ratio. [note: Probatur ingenium esse potentiam intellectui ac phantasie communem. ] Ingenium ex Arist. prodit ex congrua qualitatum proportione, quibus humanum corpus, seu phantasiae organum temperatur. Sed homo secundum Arist. dicitur ingeniosus, non per solam hanc phantasiae dispo fitionem, sed potissimum per animam intellectiuam. Ergo ingenium ex eius sententia, communis phantasiae, et animae intellectiuae facultas dicendum erit. Maior ex proxime adductis satis est euidens. Minor etiam probata in superiori capite, vbi facultates omnes in homine soli attribuendas esse animae intellectiuae docuimus per tex. 31. lib. 2. de anima, in quo habetur, vegetatiuam in sensitiua, et hanc vtranque in intellectiua, tanquam triangulum in quadrangulo contineri. Postea probatur etiam ex lib. 3. Moral. cap. 5. vbi definitur ingenium facultas recte discernendi quod vere bonum est: sed boni discretio soli compotit animae intellectiuae, ergo etiam ingenium. Minor patet, quia discretio non fit nisi per comparationem rei ad rem: sensus non comparat, sed occupat se duntaxat circa vnum praesens: phantasia vnit, non comparatres, quia comparare est duo separatim considerare: phantasia vnit montem, et aurum, non tamen ea tanquam duo distincta cognoscit, sed tanquam vnum, nempe montem aureum: solus intellectus res


page 37, image: s037

inter se comparat, quia duo sub ratione duorum cognoscit, ideo potest etiam ex ijs discernere quod bonum est.

Igitur ingenium, siue homo ingeniosus, cuius est recte discernere, talis praesertim dicetur ob intellectum. Haec singula vt pertinent ad probationem secundae conclusionis, ita pertinent etiam ad probandum, quod phantasia tanquam efficiens, ac tanquam materia ad ingenij naturam concurrit. Vtrunque autem significat Aristoteles, dum locis allatis vult bonam corporis temperiem, siue vt nos interpretamur bonam organorum phantasiae dispositionem conferre hominibus ingenium; vt enim ob hanc bonam dispositionem, phantasia denotatur esse ingenij causa materialis, ita ob ipsius operationem praestantem, quae necessario ex huiusmodi organorum dispositione resurgit, efficiens causa dicitur euadere.

Ex ijsdem etiam Philosophi locis apparet tertiae confirmatio conclusionis; dum enim ait, vel qualitatum primarum mediocritatem, vel varios atrae bilis gradus, vel mollitiem carnis, et malum corporis habitum, et colli macritiem, constituere, atque ostendere hominem ingeniosum; quid aliud est, quam animae existentiam considerare, quae conditionibus quibusdam corporeis, et indiuiduis temperamenti laetatur gradibus, vt parere possit ingenium? Ergo in indiuiduo duntaxat ingenium ab Arist. consideratur, cum indiuidua sola accidentium collectione a Porphirio describantur; ingenium propterea ex intellectu et phantasia, vt cum talibus materiae accidentibus iuncta iuxta Philosophum resultabit.

Concludamus ex allatis scientificam, et veram ingenij definitionem, [note: Ingenij vern defiritio. ] quae talis est. Ingenium est vis, et potentia intellectus, et phantasiae, qua simul in indiuiduo iuncta, difficilia cognitu facile comprehendunt. differt haec definitio ab alijs in primo capite memoratis, quippe illae per solam affignantur formam, quae cognoscendi facilitas est, haec alias omnes ingenij continet causas, ex quibus euadit perfectior. Ad exactiorem igitur ipsius explanationem, de medio tollendae sunt aliquae difficultates, quae possent ex allatis emergere, ex quarumque dissolutione maxime definitionis praestantia patefit iuxta Philosophum 4. Phys. tex. 41.



page 38, image: s038

An bonum habentes intellectum bonam habeant phantasiam, et e contra, vbi de Iudicio multa. Cap. XII.

CVm ex superius traditis necessaria illatione colligatur, quod bonus intellectus, et bona phantasia in omni semper coeant ingenio, ita vt mutuus vtriusque facultatis, inseparabilisque in ingenij natura sit vigor, hoc tantum abest, vt ab Huarthe atque alijs concedatur, quod potius intellectum, et phantasiam esse facultates admodum contrarias asserant, quarum apices rarissime in eodem coire possint subiecto. Discutienda est huiusmodi opinio ad euidentiam fundamenti, quod [note: Quattuor nationibus probatur pham tasiam bonam necti non posse cum bono itellectu. ] est nostrae sententiae praecipuum. Afferunt rationes, quod phantasia calore perficitur, intellectus potius frigore, cum dixerit Philosophus, lib. 2. de partibus animal. cap. 4. animalia frigidum, ac tenuem sanguinem habentia esse sapientiora, ergo tales potentiae inter se contrariantur. Porro phantasiae obiectum est materiale, ac singulare, quo igitur ipsum perfectius cognoscet phantasia, eo magis conditionum materialium eiusdem obiecti species in eadem imprimentur. Sed sic erit difficilioris abstractionis penes intellectum, qui circa vniuersale obiectum duntaxat occupatur. Experientia praeterea docet, pictores, qui ad viuum hominum imagines exprimunt, id vna praestare phantasiae perfectione nullo fere, vel praecedente, vel subsequente intellectus discursu, quia eiusmodi excellentia solum consistit in vnius particularis inspectione, quae intellectus functio non est. Datur ergo phantasiae bonitas absque bonitate intellectus. Hoc idem argumentum videtur militare de practica medicinae, in qua multi excellunt absque magna Theoricae notitia: Item de alijs artibus, vt statuaria, poetica, oratoria, mechanicis, in quibus excellens videtur vigere phantasia, absque excel lentia intellectus. Demum est auctoritas Galeni 30. de Simpt. differ. cap. 3. vbi dicit intellectum quandoque laedi non laesis imaginatione vel memoria, et affert exemplum cuiusdam, qui vasa domus adstantibus petens proprijs ea nuncupabat nominibus, sed postea transeuntibus proijciebat. Is non aegrotabat phantasia, quia vasa cognoscebat, non memoria, quia recordabatur nominum: laesus igitur erat intellectus, quia proiectionis damnum minime percipiebut; proinde bona vel mala intellectus operatio a phantasiae dispositionibus non dependet.

[note: Intellectius sumitur du pliciter. ] His ac huiusmodi alijs vt satisfiat argumentis, adnotanda sunt aliqua, quibus veritas nostrae conclusionis fulcitur. Primo intellectum vel accipi stricte, prout solas tres suas significat operationes,


page 39, image: s039

apprehensionem, compositionem, et discursum, vel late, prout cum his etiam [note: Iudicium accipitur dupliciter. ] complectitur iudicium. Secundo iudicium sumi, vel aequiuoce pro qualibet proprij obiecti cognitione, quo pacto sensus dicitur iudicare, et colores, et sapores, et alia; vel proprie sumi pro reflexione, seu ventilatione, quam facit intellectus super verum, et falsum in speculatiuis, ac super bonum, et malum in moralibus; est enim iudicium tanquam statera, ad quam conclusiones omnes, quas intellectus ratione collegit reuocat aestimandas, ac rependendas. Tertio, quattuor caloris gradus [note: Caloris qua tuor gradus considerantur. ] in phantasiae organis considerari posse, primum leuem, qui permouet, non resoluit. Secundum vegetum, qui humiditates resoluere, rarefacere, purificareque spiritus est potis, ipsosque maxime mobiles, ac versatiles reddere. Tertium vehementem, quo nedum subtiliores mixti partes resoluuntur, sed etiam aliquatenus aduruntur et exsiccantur, qualis melancolicorum, sibillarum, et ecstaticorum proprius. Quartum inflammantem, qui maniacis, ac delirantibus obuenit.

Ex hisce fundamentis statuimus, intellectum stricte acceptum stare posse cum phantasia, etiamsi tertio caloris gradu dotata sit, quod euidens firmatratio, quippea noto ad ignotum discurrere, a causis ad effectus [note: Intellectus iuuatur ignis virtutibus. ] procedere, argumentarique nonnisi motus celeritatem ostendunt, spirituum penetrationem, agilitatem, ac recursum, quae propriae sunt ignis virtutes; propterea vehementem habentibus phantasiae calorem, non repugnat optimum habere discursum, ad scientiasque. maxime habile ingenium: qua forsan temperie praeditus erat Cardanus, qui etsi fateatur de se ipso, saepius in ecstasim rapi consueuisse caloris excessu; tamen intellectiua admodum pollebat virtute in scientiarum arcanis, quod eius egregia testantur scripta. Verum est aequidem hoc in gradu intellectus vires, varie vel acui, vel retundi, prout varie ab intensi caloris motu afficitur phantasia, ob quem etiam intellectus cum iudicio male coit, quippe rerum species ab eo magis agitantur, quam vt apposite valeant iudicari; cum in quiete solummodo vigeat iudicium ex doctrina Philosophi tex. 20. lib. 7. Phys. dicentis, animam quiescendo [note: Cardanus valebat intellectu non iudicio. ] prudentem fieri. Hinc ex. gr. idem Cardanus quot in hac facultate lapsus commiserit, in iudicanda nimirum conclusionum veritate, satis commonstrat accerrimo vir iudicio Iulius Scaliger in edito de subtilitate volumine. Neque vero duntaxat in speculatiuis iudicium hocce caloris laeditur gradu, sed multo magis in moralibus impeditur, quae [note: Iudicium in moralibus actionib. lae ditur a mul to calore. ] vt iudicet, maiorem quandam videtur intellectus quietem requirere, quia cum ea non sint aeternorum, sed contingentium, actuum nempe virtutum, et vitiorum, in quibus plurimae admittuntur diuersitates, necesse est intellectum tardos habere motus, et quietos, vt ea recte possit discernere: multos propterea videas, qui licet in scientijs, vel in rerum


page 40, image: s040

discursu, ingenio, aciudicio singulari sint praediti; in librandis tamen moralium actionum momentis apparent inhabiles, quia licet ipsorum calor subtilitati conclusionum deducendarum, et iudicandarum inserulat, maior tamen aliquanto existit, quam ad humanarum actionum examen, ac notitiam requiratur. Suppetunt exempla multorum hanc [note: Fabius Maximus Romanus cur valebat iudicio. ] assertionem probantia. Fabius Maximus apud Romanos, restituit (vt ait Ennius) rem Romanam, Annibalis prope conuulsam viribus, ex quo cunctator a spirituum tarditate vocatus, ab ipsoque idcirco Annibale prudentissimus appellatus. Claudius e contra Marcellus, cum [note: Claudius Marcellus non valebat iudicio, et cur. ] praeferuido rationis impulsu, conclusiones euentuum sibi proponeret, ac formaret, et grandi quadam specie iucundi, quae ex proposita sibi victoria excitabatur, vastos conflaret conceptus, quibus ad audacissima impellebatur facinora, caruit iudicio cognoscendi, quid sibi foret noxium, vel vtile in tractando, ac ducendo aduersus Annibalem exercitu, in quo non errauerat Fabius; quia sicut Marcellus igneo dotatus, et irrequieto spiritu Annibalem perpetuo lacessebat ad arma, quoad illius astu, insidijs circumuentus, ac de medio sublatus est: ita Fabius frigidis sensibus Annibalis aestimans fortunam, et facta, feruore animi abreptus ad pugnam non est. Calida igitur temperatura Marcelli iudicio noxia, vt Fabio frigida vtilis, quod in alijs etiam plerunque contingere animaduertas. Hinc legibus sancitum est, vt iudex iudicando sedeat, ne corporis motu calefacta mens circa boni, vel mali censuram decipiatur.

Ex ijsdem etiam fundamentis astruimus, intellectum cum phantasia secundo caloris gradu praedita optime sociari; quinimmo videtur huiusmodi gradus intellectui multo vtilior esse, quia cum huiusmodi [note: Optimapham tasia stat cum secundo caloris gradu. ] calor non asset, non mordicet, non agitet neque vellicet, sed satis duntaxat rarefaciat, atque subtiliet, sedatiores etiam progiguit spiritus, qui rerum speculationi, et iudicationi melius deseruiunt, quam in tertio, in quo licet ob exuberantiam atrae bilis ex supercale factione sanguinis, vel bilis, vel pituitae genitam, spiritus prodeant subtiles rerum speculationibus aptissimi; tamen ex nimio calore etiam multum turbantur, vnde turbida etiam quandoque phantasia, proindeque confusae intellectus prodeunt operationes; quare ingenium in homine acutum quidem, sed varium, et inaequale notatur, prout inaequalis, et variae naturae talis est humor. Neutrum vero vix in secundo contingit caloris gradu, qui propterea videtur intellectum reddere cum veritatis capacem, tum morum habitibus non ineptum, et solide discurrentem, nec ex multiplici specierum agmine, quas calor vehemens phautasiae citauerit, (vt ita dixerim) agitatum. Vere igitur hominum constituitur huiusmodi calore genus, qui viuida quadam indole cum in rerum


page 41, image: s041

intellectione, tum in agendorum vsu praecellunt, nam actio, seu executio vegetum vere quendam exposcit calorem, quia sicut leui non iuuatur, et vehementi confunditur, ita ex vegeto finem attingit idoneum.

Superest ex iam dictis statuere, quod intellectus cum phantasia primo caloris gradu dotata perfectissime iungitur: ratio est in promptu, quia non solum in tali gradu tres illae vigere possunt intellectus operationes, [note: Iudicium viget in primo caloris gradu. ] apprehensio, compositio, et illatio, verum etiam iudicium, in quo totum sistitur posse intellectus. Vigent illae, quia huiusmodi gradus parum declinat a temperato, in quo sane perficiuntur animae operationes magis, quam a distemperato, vt planius fiet infra: viget iudicium, quoniam ex maiore caloris defectu, maior fit quies in anima, ita vt rerum spectra accuratius circumspicere, atque intueri sit potis. Verum est, quod si huiusmodi calor iungatur materiae aqueae, vel terrestri multae, deficiunt in homine hae intellectus, et iudicij excellentiae, quia sicut aqueam resoluere non est aptus, vnde fumositates, et euaporationes concitantur mentis aciem obtenebrantes, sic terream non potest rarefacere, vnde spiritus torpidi, et crassi, ac terrestres ministerijs [note: Optima pro ingenio tem peratura. ] animae non idonei cliciuntur. Debet igitur cum materia connecti non aquea, sed aerea cum parua portione terrestris, quo pacto spiritus non acres, non adusti, non feruentes, sed sinceri, subtiles, puri, tenues, ad motum sui natura faciles, non violenter caloris turbine adacti gignuntur. Ac licet phantasia, quod negari non potest perficiatur a calore [note: Ingenium cum magno calore caret iudicio. ] magno, et sic intellectus, proindeque ingenium videatur abeodem calore perfici, cum eius operatio phantasiae conditionem sequatur, tamen quia ingenium cum huiusmodi gradu caloris caret vt plurimum iudicio, quo non caret ingenium in temperato, vel in gradu parum a temperato recedente, ideo perfectius hoc censeri debet, quam illud.

[note: Responsio ad rationes contrarias. ] Iam ergo pateataduersarum rationum solutio, prima collabitur si distinguas inter discursum, et iudicium: ille stat cum intenso calore, iudicium minime, quo sensu dixit Aristoteles, animalia frigidioris temperamenti esse prudentiora. In secunda negatur minor: fortis enim phantasiae apprehensio impediret actionem intellectus, si simul et semel operarentur, quia occupatio phantasiae circa materiale obiectum, prohiberet occupationem intellectus circa immateriale suum. At cum vtriusque facultatis actiones sint successiuae, licet immediatae, nihil officit quin post phantasiam, vel intense materialibus applicitam, intellectus suum possit abstrahere vniuersale; quinimmo phantasia sic agente, ac materiales omnes obiecti conditiones perfecte cognoscente, intellectus entis veritatem acquirit vberius, coactis nimirum, et collatis pluribus vniuersalibus ad talem essentiam pertinentibus, quae ex multiplici phantasmatum collectione resurgunt: quamuis enim supra


page 42, image: s042

dictum sit, cap. 3. phantasiam de necessitate materiae, ex qua educitur, et circa quam in operando versatur, multas afferre nostris intellectionib. difficultates, cum intellectus immaterialitate penitus gaudeat; tamen distinximus huiusmodi materiam multos sortiri posse perfectionis gra dus, iuxta quos phantasia facilius operans minorem inferat intellectus operationi laesionem. Ad tertiam rationem negamus antecedens: cum enim ars ab Philosopho definiatur habitus recta cum ratione factiuus, necessario vel in pictura, vel in statuaria, vel in quouis alio artificiali [note: Ars quo mo do ratione vtatur. ] opere, rectus rationis requiritur vsus, qua phantasiae operatio dirigatur: sic autem procedit haec ratio, vt ab vniuersalibus artis principijs, quae intellectus ex pluribus singularibus per inductionem collegit, transeat ad particulare opus, in quo ipsa sistitur, ac circa ipsum sola phantasia postmodum occupatur. In quo igitur haec excellenter aget, inditio erit optimum adesse intellectum ipsam dirigentem, ac moderantem; sicut vicissim optimus intellectus ostendit insignem sibi additam phantasiam, cuius vi rerum termini prompte, ac facile comprehensi, offerantur intellectui, vt affirmationem, vel negationem exquisite conficiat.

Ad exemplum ex Galeno propositum respondent multi multa, quae studio breuitatis omitto, sed non inueni, quod mihi abradat omnem scrupulum difficultatis, quae mea sententia dissolui debet, negando aegrotum illum laborasse ratiocinationis noxa, quia licet boni, vel mali discretio ab intellectiua pendeat facultate, quae propterea dici debeat laesa in tali aegroto, quia non distinxit bonum vel malum, circa eiusmodi vasa, tamen verum est, etiam malum reijci, bonum probari ab intellectu per discursum ex vniuersalibus initum. Sed nullus in hoc aegroto adnotabatur discursus, vel rectus, vel indirectus, cum immo dicat Galenus ex sola proiectione huius insaniam apparuisse, nullam vero huiusce sui consilij rationem innotuisse. Dicendum est igitur potius laesam in ipso fuisse memoriam non absolute, quia recordabatur nominum, sed secundum quid, quia non recordabatur conuenientiae, quam habebat antea cum vasibus, ac boni, quod sibi ex ipsorum vsu antea resultabat: ratio non erat laesa, sed sopita, ac velut ociabatur circa huiusmodi motus seu proiectionis phantasma, quia cum non esset impressa in memoria species vtilitatis vasorum, non poterat exinde resurgere boni phantasma, quod intellectum ad eius prosecutionem, vel ad damni [note: Lesio rationis supponit phantasiae laesionem. ] fugam excitaret. Dum laeditur ratio, sicut in maniacis, vel ebrijs, semper phantasiam deprauari necesse est, vt a qua intellectus ex Aristotelis placitis obiectiue dependet. Huic etiam sententiae adstipulatur Auicenna fen. prima lib. primi doctr. 6. cap. 5. qui medico curandum non esse ait, vt sciat facultates, quae sunt supra phantasiam, et


page 43, image: s043

memoriam, quia cum earum facultatum impedimentum ab vno pendeat impedimento phantasiae, semper huius organo remedia sunt adhibenda, quia ipsa incolumi, ac bene operante aeaedem facultates superiores optime etiam operari sunt aptae.

Dubitationes aliae contra propositam de ingenio sententiam dissoluuntur. Cap. XIII.

PRima quaedam oritur difficultas ex apparenti nostrae doctrinae contrarietate, vbi potentiae remotae, ac proximae distinctionem adduximus, et vbi ingenium cum anima intellectiua nasci statuimus: non enim haec videntur simul posse subsistere; si quidem potentia cognoscendi proxima ibidem dicitur intellectui non connasci, moraque temporis tantum eidem aduenire. Sed ingenium est potentia intellectus proxima, quod etiam probauimus: ergo ingenium intellectui non connascitur. Est igitur solummodo potentia tempore per alium ei acquisita, non ab ipsius manans essentia, quod supra ex recepta D. Thomae sententia traditum, ac stabilitum fuit. Praeterea ingenium secundum Aristotelem ex lib. 3. Moralium, cap. 5. definitum est facultas recte discernendi quod vere bonum est, sed veri, ac boni discretio non competit phantafiae, sed intellectui, ergo neque ingenium eidem competere potest phantasiae. Tertio imminutam quis existimet traditionem ingenij per animam intellectiuam, et phantasiam, cum etiam memoria maxime ad ingenij naturam facere videatur: sicut enim phantasia recte disposita dicitur ingenium, quia et facile cognoscit, et dilucide offert intellectui phantasmata cognoscenda, ita memoria nomen meretur ingenij, quod recte [note: An memoria appellari possit ingenium. ] disposita, prompte, ac expedite offerat phantasmata phantasiae: est enim memoria liber apertus, in quo phanta sia rerum species legere ad libitum potest, huius propterea libri, vel praua, vel bona conditio, mul tum conferre potest ad rectam phantasiae legentis operationem. Valet huiusmodi comparatio, quoniam idem respectus ad intellectum est phantasiae, ac memoriae, nec differunt, nisi quod ille immediatus existit, hic mediatus. Memoria inseruit intellectui retinendo phantasmata: phantasia inseruit ea desumendo, et offerendo; at retinere, et offerre videntur paria prope dignitate munera, nec nisi secundum ordinem temporis prioris, ac posterioris differunt, nec valet dicere, quod ingenium est facultas cognoscitiua, cuiusmodi non est memoria, quia cum sit memoria facultas, et vis animae sensitiuae, nemo potest inficiari ipsam non esse cognoscitiuam; sensus enim haud quaquam dari sine


page 44, image: s044

[note: Memoria ex Tullio est ingenium. ] cognitione potest; propterea Cicero lib. 5. de Finibus ait, docilitatem, et memoriam vno ingenij nomine comprehendi, et Huarthes lib. iam allato statuit praeter intellectum, et imaginationem dari etiam tertiam ingenij speciem, quae sigillatim in memoriae praestantia vigeat. Quare [note: Quarta. ] in ipsa ingenij essentia, memoria pariter complicanda videtur. Quarto et postremo dum attribuitur ingenium intellectui, quaeritur cuinam magis, an practico, an speculatiuo? si huic tantum, qui potissimum in ratiocinatione consistit, ergo per hunc debuit Aristoteles lib. 5. Moral. citato ingenium definire, minime per discretionem, seu electionem, quae solum ad practicum spectat intellectum. Si vero ad practicum spectare dicatur, qui voluntas est, cuius effectus discretio est, et electio, tum sic. Ingenium, vt docuimus, naturam, et vim sequitur temperamenti. Sed ingenium dicitur electio: ergo electio, seu voluntas sequitur naturam temperamenti, ergo non est libera, sed coacta contra sancta Christianae fidei dogmata, et Arist. sententiam lib 2. de anima tex. 60. Ad primam difficultatem quod attinet, petenda responsio ex tex. 64. lib. 2. de anima, vbi aliae dicuntur qualitates animae, aliae corporis, aliae compositi propriae: illae sunt amores, timores, dolores, voluptates, secundae [note: Ingenium est qualitas compositi. ] sunt ebrietates, aegritudines, tertiae sunt addiscere, et intelligere. Modo ingenium est potentia, seu qualitas compositi, siue hominis, qui non solum dicit intellectam, sed etiam phantasiam, ex quo apparens illa contrarietas tollitur, minorem argumenti limitando, quod ingenium non tam est intellectus, quam phantasiae, vt cum eo copulatae potentia proxima, vnde recte infertur, ergo ingenium non connascitur intellectui, quod nos sentimus; connascitur enim composito, siue homini. [note: Instantia. ] Vrgebit hic aliquis sic: Si ingenium connascitur homini, ergo statim potest homo natus imaginari, ac intelligere, quia cum sit ingenium potentia cognoscendi proxima intellectus, ac phantasiae; tradita fuit superius huiusmodi potentia per immediatam vtriusque promptitudinem, ac habilitatem ad operandum: sed consequentia falsa est, quia non tam intellectus (vt diximus,) quam etiam phantasia huiusmodi caret habilitate, quippe ob intemperiem organorum, quae non nisi tractu quodam temporis aufertur, moram quandam trahit, antequam exeat in actum. Ergo nec intellectui, nec phantasiae vllo modo dici [note: Setutio. ] debet ingenium esse connatum, sed acquisitum. Respondemus ampliando quod supra de potentia proxima tradidimus, eam non consistere in indiuisibili, ita vt immediatam dicat aptitudinem ad operandum, sed quandam habet latitudinem, qua multi aptitudinis, et habilitatis [note: Potetia remota et pro xima i quo differant. ] gradaus continentur, qui tamen singuli ad differentiam potentiae remotae, ipsam potentiam proximam circumscribunt. Potentia dicitur remota ob tarditatem, dicitur proxima ob celeritatem, qua deuenit ad


page 45, image: s045

actum: huiusmodi vero celeritas quodam temporis spacio praefinitur, licet breuiori, et hoc spacium habet aliquos gradus. Modo potentia [note: Ingenium inest in dispositionib. organi phantasiae. ] proxima connascitur homini, quatenus in organo phantasiae talis inesse potest dispositio, ac temperies, vt breuiori quodam tempore possit propria sibi effingere, ac speculari phantasmata, quae postea intellectui oblata ipsum excitent ad operandum, ex quo elucescat ingenium, quod antea sub illis phantasiae dispositionibus delitescebat. Homo ergo nascitur cum ingenio, quod est potentia proxima: ex vtero enim matris huiusmodi dispositionibus ornatus emittitur, quas Aristoteles 6. Moral. cap vlt. virtutes naturales seu ingenitas nuncupat, quae proprie non sunt virtutes, sed reddunt hominem magis vel minus aptum ad virtutem, et ad scientiam; cum autem illae paucis contingant, pauci etiam habili, ac prompto ingenio praediti reperiuntur; et prout aeedem sunt in singulis variae, ingeniorum hinc etiam admiranda suboritur diuersitas: Quibus autem natura eas denegauit, ijs potentia dicitur inesse remota tam imaginandi, quam intelligendi, quae nil dicit excellens in homine, quoniam ei competit prout est homo: At quantum vel vnam, vel pau cas, vel plures ipsarum sortiuntur singuli, tantum a potentia recedunt remota, fiue ab ingenita illa ruditate, et attingunt excellentiam quandam, siue potentiam proximam, et ingenium.

Ad secundam facile respondemus dicendo, quod Aristoteles ibi definiuit ingenium vt moralis, qui considerat in anima actus voluntatis, minime vt naturalis, qui actus inspicit cognitionis, quibus cum phantasia contineatur, iure ab ipso inibi videtur esse praeterita. Amplius dicitur, quod phantasiae secundario competit electio, quatenus recte disposita, et boni, vel mali purius phantasma concipiens, melius intellectus electioni deseruit, cui primario haec attribuitur; propterea illa etiam ingenij definitio aptari quodammodo phantasiae potest, asserendo hanc ab illa virtualiter comprehendi, quia scil. ingenium est facultas recte discernendi bonum, et malum, recta vero intellectus discretio supponit antecedentem, eamque rectam phantasiae vtriusque speciem offerentis cognitionem.

Ad tertiam respondetur concedendo memoriam esse admodum intellectui necessariam ad sernanda phantasmata, quae possit intellectus ad libitum speculari, ex quo nonnulli praeter sensitiuam aliam intellectui memoriam assignarunt, quam intellectiuam dixerunt. At non ex huius muneris necessitate, quod est seruare, inferri potest ipsam esse ingenium, sicut nec ex officio phantasiae quod est offerre, ingenium esse [note: Ingenij natura consistit in cognitione. ] phantasia dicitur. Verum cum natura ingenij determinetur facili rerum cognitione, phantasia quatenus facile potis est cognoscere propria obiecta, ingenium eatenus appellatur, memoria cum


page 46, image: s046

[note: Memoria quomodo di catur sensus, et phantasia. ] cognoscendi facultate minime sit donata, ingenium recte dici non potest. Quod vero subiungitur memoriam sensum esse, ac proinde non sine cognitione; respondeo quod cum phantasiae duo conueniant munera, vnum apprehendendi, ac iudicandi, aliud retinendi phantasmata; a primo habet nomen phantasiae, a secundo memoriae. Re igitur memoria, et phantasia sunt eadem, at non muneribus, ob quae distincta etiam [note: Memoria non est ingenium, nisi prout est phantasia. Iustantia. ] exposcunt organa, et sortiuntur nomina: cognoscit ergo memoria quatenus est sensus, et phantasia, quo pacto etiam dici potest ingenium; sed quatenus memoria, quae solam notat imaginum conseruationem non est sensus, sed immediate sensui tanquam arca deseruiens, nullam dicit cognitionem, nec ingenium. Dices si accidentia sequuntur naturam sui subiecti 1. de anima, tex. 11. et memoria prout est memoria, facultas est, et accidens animae sensitiuae, quae cum cognitione operatur; quomodo eadem memoria in propria sui notione accepta non erit sensus, nec proinde cognitione gaudebit? sic sensus externi non alia ratione vocantur sensus, et cognoscentes, nisi quod sensitiuae animae [note: Solutio. ] facultates existunt. Respondetur, quod sicut alia datur animae sensitiuae facultas, quae non cognoscit, appetitus nempe, qui prout rei est electio non cognoscit eam, licet cognitionem praesupponat, ita eidem animae memoria potest assignari, quae non cognoscat, et sentiat, licet insequatur cognitionem, et sensum: quinimmo fuit hoc animae necessarium pro recta facultatum ad cognitionem ei ministrantium distributione, vt aliqua scil. non sentiret, sed reciperet solummodo, ac seruaret; cum enim prope innumeris absentibus obiectis, infinitae prope in anima cognitiones possint exerceri, ac non nisi per species in quadam animae [note: Memoria nequit esse cognoscitina. ] parte seruatas, si haec pars cognosceret, sequeretur eandem posse innumeras eodem tempore species cognoscere, quia receptio, et cognitio sunt eadre, ac tempore, ac sola ratione (vt diximus) distinguuntur. Non debuitigitur memoria esse cognoscitiua, sed receptiua tantum. Ad assumptum, quod accidentia sequantur naturam subiecti: aio primum animam non esse subiectum facultatum, sed efficiens, et causam eo, quo supra decreuimus modo, scilicet per emanationem vel aliter, concedo accidentia sequi naturam subiecti, quatenus ab eius adherentia suscipiunt esse; at non sequuntur, quia communem habeant cum ipso naturam, a qua toto genere, substantiae scil. et qualitatis differunt. Sic facultates, quae sunt animae accidentia, licet ipsam sequantur, minime tamen quatenus tales cognoscitiuam ipsius naturam participant, alioquin essent agentia media inter obiectum, et animam, quod admittendum non est. Sed solae sunt animae rationes, et conditiones quaedam mediae ad operandum, tam inquam sensus externi, quam interni, qui per se minime dicuntur cognoscere, sed anima per ipsos.


page 47, image: s047

[note: Facultates sensitiuae no sentiunt sed anima per ipsas. ] Memoria igitur hoc modo potest animae sensitiuae facultas esse, licet non sentiens, nec cognoscens; at solum conseruans; sentiens enim ideo quid non est, quia sit animae facultas, sed quia habeat organum ad sentiendum aptum, nam sentire, est pati, nec patitur nisi per organum, vt visus non per animam dicitur sensus, sed per oculum, quo propterea deficiente, ac remanente anima non dicitur amplius visus; quare tam sensus interni, quam externi vere per organum sensus dicuntur; sed memoria cum organum ad consernationem tantum, minime ad cognitionem aptum a natura sortita sit, propterea sentiens nullo modo potest appellari. Ex his etiam patet Tullium vulgari Oratorum more locutum, memoriam a docilitate, seu potius a phantasia, cuius propria docilitas est non seiunxisse, arctiori, seueriorique Philosophis entium indagine relicta: Huarthem porro eandem absolute cognoscitiuam ponentem a phantasia distinctam, ab euidenti errore non posse vendicari.

Ad quartam et postremam rnndetur, vtrique ingenium competere intellectui; nam cum in sola cognitione speculatiuus quiescat, actionem vero praeter cognitionem respiciat practicus, vtraque homines dici possunt ingeniosi, tam inquam excellenter speculando, ex quo subtilis emergit inuentio, quam excellenter eligendo, ex quo laudabilis actionum consequitur executio. Aristoteles in moralibus ingenium per electionem, quae facultas est practico intellectui competens tradidit hoc vno, quod ibi rationes bonorum, et malorum, quae in actione consistunt inquirens, [note: Ingenium est etiam voluntas seu electio. ] non potuit nisi bonum ingenium describere per facultatem, quae ad huiusmodi actiones diri gitur, qualis est electio, quam intellectus pra ctici propriam constituimus; sicut enim alio intellectu speculamur ens vt verum, sic practico eundem volumus, ac eligimus vt bonum, vnde actio, vel bona, vel mala. Dum porro subiungitur voluntatem non fore liberam, si ea dicatur ingenium, quoniam hoc a vi temperamenti dependet, respondendum est ingenium, qu phantasia est vere sequi temperamentum, qu vero est intellectus, et voluntas minime sequitur. [note: Instantia. An voluntas sit libera. ] Sed contra: omnes appetunt, et volunt finem eo modo, quo apparet. At singulis diuersimode apparet, his quidem melius, illis deterius ob naturae dispositionem vel bonam, vel malam; ergo voluntas est subdita huic apparentiae, proinde naturae temperamenti. Tota ratio est Aristotelis 3. Moral. cap. 4. docentis voluntatem trahi ad bonum, vel apparens bonum; esse tamen differentiam in hoc, quod bene affectis apparet bonum, quod vere bonum est, male affectis apparet bonum, quod est malum, quorum diuersitatis causam sicut ibi, vt moralis Philosophus refert ad habitum, vel carentiam habitus, ob quem alius aliter afficitur, sic vt naturalis referret ad corporis constitutionem, quod innuit Moral. cap. vlt. vel ad varias atrae bilis temperies, ob quas alij


page 48, image: s048

vesania, furore alij, vel prudentia, vel acumine afficiuntur 1. Probl. sect. 30. Hinc illud apud Physicos satis tritum: affectus animi sequi corporis temperaturam. Arctatur ergo voluntas ad apparentiam, haec ad naturae affectionem, haec demum ad temperamentum, quare non est libera. Videtur satis efficax eiusmodi ratio, caeterum ex Arist mente triplex ei potest [note: Responsio Prima. ] aptari responsio. Prima est, quod repentini animi motus ad qualecunque apparens obiectum non sunt in nostra potestate, quomodo temperamentum aliqua ex parte cogere voluntatem videtur; vt quod obtutu rei formosae non accendar, ac gestiam, hoc in me non est situm; sed quod persequar, vel declinem hunc impetum, quo ad iucundam rei speciem trahor, a meo prorsus dependet arbitrio. Hac igitur ratione voluntas non absurde vocetur ingenium, quod aliquo pacto vtrunque [note: Secunda. ] vim quandam sequatur temperamenti. Est alia responsio, quod voluntatis actus, vel spectatur ante habitum boni, vel mali adeptum, vel post habitum. Ante ipsum non cogitur ad vllam obiecti apparentiam, licet ad id vehementi quadam naturae propensione feratur: nam licet maxime ad nummos, vel aurum inclinem, apparenti quodam bono illectus, in me tamen viget facultas abstinendi ab ipso. Post [note: Voluntas post habitum acquisitum non est quodammodo li bera. Tertia. ] vero adeptum auri cumulandi habitum: difficillime quisquam sui compos esse potest ad aurum euitandum: quod enim in febre contingit haectica, quae in corporibus obfirmata, nullo artis subsidio detergi potest, idem fere in animi concipias morbis. Verum quoniam talem adsciscere habitum liberae fuit voluntatis, ideo voluntas est domina cuiuscunque apparentiae. Tertio, respondetur, et magis ad rem, quod apparentia non stat ex parte rei, siue obiecti: sic enim voluntas non esset libera, nam sicut necessario tali, vel tali monetur obiecto, sic tali etiam necessario moueretur apparentia: et sicut obiectum, quod ex iam dictis est phantasma, sequitur temperamenti naturam; ita etiam apparentia sequeretur affectionem organi, proinde voluntas ad hanc puta apparentiam relata, non posset ad aliam libere declinare: caeterum quoniam apparentia stat penes intellectum, cuius est operatio, cum sit cognitio, ideo quod sibi tale apparet, vel eligere, vel repudiare, ratione scilicet, ac discursu docente potest. Est igitur voluntas, quae sibi vt intellectus est omnem apparentiam generat libera, non autem ipsi, vt inferebatur subiecta. Si instes tibi datum esse a natura, vt sic intelligas, talemque tibi formes apparentiam, concedo magna quidem vi ad sic intelligendum inclinari, non tamen cogi, cum praepotens rationis vigor praecellat, cuiusce rei vberiorem suggerit comprobationem Aristoteles lib. 3. Moral cit.



page 49, image: s049

Departe corporis, in qua viget ingenium. Cap. XIV.

CVM superius firmatum superque sit ingenium esse facultatem vtrique competentem animae intellectiuae, ac sensitiuae, ibi etiam propria statuetur ingenij sedes, vbi vtraq. vigebit, et stabit anima: viget autem intellectiua, vbi etiam sensitiua propter necessariam ipsius connexionem cum phantasia, (nam alias intellectiua sola nulli, vt iam diximus est addicta corporis parti:) sensitiuae propterea locus, ac sedes erit eadem ingenij: sed eam in nobilissima sedere corporis parte conspicuum est, quod forma est, ac substantia omnium, quae in corpore coeunt perfectissima: partem igitur hanc principem praefinire, ac sancire oportet, de qua Philosophi, ac medici inter se plurimum digladiantur. Pro illis stant omnium praecipui Aristoteles, et Auicenna: pro his Plato, et Galenus, cum tota quique sectantium classe. Priores cordi assignant in corpore principatum, et [note: Cor secundum Arist. est corporis pars princeps. ] pulcherrime argumentantur, quod in omni re necesse sit ad vnum deuenire principium, ad quod caetera omnia referantur, cum sit longe praeclarius vnum ponere, quam duo, in quibus id fieri potest: aptissimus autem huic principio locus est medius, vt a quo caetera omnia aequaliter distant, et medium perfectissima est loci differentia: cor igitur in corporis medio positum, membrum etiam princeps absolute dicendum est. Porro venae oriuntur a corde, vt etiam nerui: patet vtrumque sensui, quia vena caua, quae aliarum omnium venarum est mater, propagatur a corde, non aliunde in ipsum inseritur, cuius rei est signum, quod per eius non transit corpus, vt per hepar facit. Sed vbi oriuntur venae, ibi etiam sanguinis est initium, et vbi hoc ibi etiam initium sensus, quia sola sanguinea sentiunt, exangue nullum: ita neruorum conspicua soboles in ipsius cordis sinubus adnotatur; sed nerui sunt sensus instrumenta: a corde igitur ipsum habent. Amplius quis [note: Calor gignitur ex motu caelorum. ] ignorat caloris in vniuerso tantam esse virtutem, vt sicut e corporum caelestium aeterna, et incessante actione progignitur, ita ceu minister ipsorum, haec omnia sublunaria gignit, seruat, ac fouet? sed quod in magno praestat mundo, in microcosmo etiam, seu paruo mundo, qui homo est, rationi consonat ipsum exercere. Ac vt id commode posset, in medio corpore necessario debuit collocari, quo ad omnes aptissime partes diffunderetur. In hoc medio stat cor fucina mirabilis, et minera [note: Spiritus in corpore est caloris vehi culum. ] caloris, qui cum sit accidens, nec meare in partes sine subiecto possit, debuit eius inibi elaborari vehiculum, quod est spiritus subtilissima qu aedam substantia ex puriore sanguinis, et aeris portione in cordis


page 50, image: s050

ventriculis procreata: hunc spiritum regit anima, vt eminentior forma, et agens in corpore princeps, ipsoque proptera semper, vt proximo instrumento vtitur. Aequum est igitur vbi suum hic sortitur exortum, [note: Cerebri vsus est cor refrigerare, ex Arist. ] animam etiam positam existimare. Cerebrum vero sensit Aristoteles ad cordis tantum refrigerationem esse compactum, vt ex hac temperie corpus totum adiuuaretur, aestu alias, et feruore cordis nimio conflagraturum: probat hunc eius vsum, quia sit substantia terrea, et aquea, pusillis, ac tenuibus referta venis, pauco refertis sanguine, ac sit tactu frigida, et colore alba, et fluxionum omnium fons, quae singula eius indicant frigiditatem.

[note: Galeni et Platonis opinio, quod tres sint par tes principes in corpore. ] Galenus ex aduerso Platoni subscribens, tres in corpore asserit esse partes, in quibus anima tres obtinet facultates principes, scil. sensitiuam in cerebro, vitalem in corde, naturalem in iecore: eius maxima haec est ratio, quod ibi est sensus origo, et fons, vnde propagantur, et fluunt nerui, qui sunt sensus, et motus instrumenta manifesta: sed oriri neruos a cerebro visus in anatome planissime ostendit; ergo cerebrum est commune sensus, et motus principium: eodem medio cordis, ac iecoris principatum demonstrat, quia pariter ex anatome conspicitur, venas ab hepate, et arterias a corde exoriri; ergo hepar principium naturalis, seu nutritiuae facultatis, et cor vitalis: illa sanguinem alendo aptum gignit per venas fusum; haec gignit calorem, qui per arterias ad vitam membrorum tuendam defertur. Sic igitur tria sunt membra praecipua, trium aeque facultatum praecipuarum sedes. Subdit alia quamplurima Galenus pro huius sententiae confirmatione lib. 6. de Hipp. et Plat. decr. cap. 3. et seq. vbi etiam adducit experimentum medicamentorum, quae capiti applicita delirantes sanant, ergo ibi est sensus functio, vbi eius apparet sanatio, quae profecto deberet per medicamenta cordi imposita fieri, si vigeret in eo. Ad assumptum de spiritu, quo maxime nituntur Philosophi, videtur, et ipse multum propendere, quia vere inibi videtur consistere anima, vbi spiritus eius instrumentum emergit, sed ait sensitiuam facultatem non vti cordis spiritu, sed alio in cerebri ventriculis elaborato, quem animalem appellat diuersae ab eo conditionis, et naturae; Igitur ibi etiam anima suam habet cum hoc spiritu stationem; ex quo illorum concidit fundamentum a vitalis ministerio deductum.

[note: Peripateticorum disputatio contra Galenum. ] Caeterum non se deserunt Philosophi contra Galenum acriter disputantes, eiusque rationem soluentes; inquiunt enim, quod etiamsi concedatur neruos materialiter a cerebro, et venas ab hepate, ac sanguinem promanare; tamen formaliter illorum est principium cor, a quo virtus, quae illos reddat sentientes, hunc autem nutrientem, per calorem, et spiritum communicatur; illud enim potius statuendum est


page 51, image: s051

membrum princeps, in quo viget virtus sine materia, quam ex quo educitur materia sine virtute, materiam namque suggerere ignobilius multo est officium eo, quo actus tribuitur, et perfectio: hanc vero non solum conferri aiunt a corde, medio spirituum per arterias carotides dictas ad cerebri ventriculos, in quibus omnis cognoscendi actus absoluitur, sed etiam per alios omnes arteriarum ramulos ad totius corporis neruos; quippe mira naturae industria factum est, vt singulis neruis iungatur arteria, ex qua calor, et spiritus neruum perficiens diffundatur: quare sicuti cerebrum stat in capite pro spirituum vitalium plus aequo calidorum explenda temperie; ita pro cerebro stat in singulis corporis patribus neruus, et pro corde arteria, ex quibus medio spiritus temperamentum sensui, et motui accommodatum resultat. Nulla igitur in neruis est opus motiua, et sensitina virtute a cerebro demandata. [note: Auic. fen. 1. 1. doctrs. V. cap, 1. ] Ad experimentum vero a sensus sanatione desumptum, inquiunt indicari quidem per hoc animam sensitiuam, et phantasiam in cerebro apparenter, vel (vt aiunt) manifestatiue inesse, non autem radicaliter, quomodo in solo insidet corde, quod idem est, ac si dicant, [note: Anima est radicaliter in corde, ma nifestatiue in cerebro. ] quod sicuti oculus est organum cerebri pro explenda visione, ita cerebrum est cordis organum pro sensione, vt etiam alia membra sunt velut eius organa pro alijs actionibus, iecur nimirum pro sanguificatione, testes pro generatione, pulmo pro euentatione obeunda: his enim alijsque singulis cor confert calorem, cum calore spiritum, et cum hoc singulas facultates. Spiritum demum animalem a Galeno introductum, omnino iactant esse figmentum, quia cum velit ipsum in plexu retiformi in anteriori cerebri parte adnato elaborari, ac subtiliari, in [note: Non dari spiritum animalem. ] euidentem se inuolui asserunt absurditatem, frigidi enim est incrassare, calidi subtiliare; at cerebrum respectu cordis frigidissimum, attenuare, subtiliareque magis spiritum, quam cor posse, ab omni videtur ratione alienum. Ideo sola ex ipsorum sententia sufficit caloris spiritus alteratio, seu refrigeratio, absque eo, quod aliam induat naturam, et formam.

[note: Philosophi conuincuntur a medicis duobus experimentis. ] Sed haec peripateticorum acumina cum Galenus, et medici rationum euidentia minus possint, experientia nituntur conuincere. Duo praesertim afferunt, quibus a suscepta illi cogantur sententia recedere. Alterum est, quod si ligetur neruus, deficit sensus, et motus in ea parte, quae cor versus repit, in ea vero, quae cerebro est continua, omnino sensus viget, ac motus, quod e contra ligata contingit arteria, pulsat enim in ea parte, quae cordi nectitur, minime in altera, quae [note: Gal. de Hip. et Plat. dic. cap. 3. ] cerebro. Indicium hoc est, a cerebro sensum, et motum, a corde pulsationem, tamquam a veris, proprijsque principijs proficisci. Alterum est, quod obstructo cerebro, vt in apoplexia, statim homo


page 52, image: s052

sensu priuatur, ac motu; corde autem nedum obstructo, sed vel etiam praeciso, minime: quod se non raro affirmat Galenus vidisse in animalibus sacrificiorum, quae praecisis cordibus adhuc vociferabantur, et currebant: ex hoc igitur constat non esse cor motus, et sensus principium, vt qui, amisso eo, non amittuntur, vt euenit amisso cerebri vsu.

[note: Verae sententiae explicatio. ] In huiusmodi controuersia, quaedam sunt a medicis, et Philosophis recte tradita, quaedam non. Recte medici sensuum certitudine; haerentes tria statuunt in corpore principalia membra, cerebrum, cor, iecur, in quibus anima, vel in toto corpore extensa, clarius tres suas expandit functiones principes, vt Galenus affirmat; nam ex quo fonte scaturiunt organa, manant etiam facultates, sua in illis munera explentes. At neruos a cerebro, arterias a corde, venas ab hepate oriri vel caecus animaduertat, sicuti sano cerebro, recte hominem imaginari, cogitare, ratiocinari; laeso autem praue singula perficere perspectissimum est; ex quo etiam tuto arguitur cerebrum partem esse ipso etiam corde digniorem, cuius actio, vitam scil. et calorem in corpore conseruandi ad vnius dirigitur cerebri conseruationem, per quod homo [note: Vnus tantum Spiritus vitalis datur in nostro corpore. ] suam promit excellentiam. Sed recte contra Galenum me iudice peripatetici sentiunt vnum esse duntaxat spiritum vitalem, singulis partium omnium officijs desernientem; non enim sunt multiplicanda entia sine necessitate: sed vitalis qualitatibus duntaxat alteratus sufficit; ergo non est necessarius animalis iuxta Galenum essentialiter immutatus. Minor probatur, quia vitalis in eum finem in cerebro transmutatur in animalem, quo (vt fatentur omnes) cognoscitiuis facultatibus sit habilis, quae calore nimio vitalis confunderentur, et ad phrenesim, atque impetum agerentur, ergo sola sufficit eius accidentalis mutatio ex cerebri frigore acquisita. Insuper cum vna sit sanguinis massa, ex qua fit spiritus, vnus itidem erit spiritus. Rutsus animalis demonstrationem asserit Galenus 12. Meth. cap. v. ex plexus, retiformis haberi constitutione, cui parti nullus in corpore potesi alius assignari vsus, praeter vitalis spiritus trasmutationem: sed huiusmodi plexum [note: Lib. 2. Controuer. cap. 13. ] non admittit Vessalius in anatome, et Franciscus Vallesius negat vnquam se vidisse: vel si etiam admittatur, cum ille sit arteriarum soboles, cur aliae pariter arteriae non erunt eadem facultate donacae? si dicant ea non esse circumuolutione praeditas, dicimus rationi esse consonum, ex ea quidem posse motum retardari, et sic frigofieri spiritum, non autem substantialiter transmutari. Demum rebus substantialiter differentibus, distinctae omnino definitiones conueniunt; sed cum a [note: Lib. 6. de vsu part. cap. 17. ] Galeno spiritus animalis definiatur exhalatio ex benigno sanguine assurgens, non potest haec definitio vitali competere: quomodo is igitur definietur? certe vel plures dari sanguinis species oportet, ex quibus


page 53, image: s053

vterque spiritus assurgat, vel vitalem ex sanguine non assurgere dicendum est: si dicas animalem assurgere ex sanguine purissimo arteriolarum dicti plexus: contrariatur hoc penitus Galeno lib. 7. de vsu part. cap. 4. vbi eum tradit ex vitali spiritu tanquam ex propria materia generari. Vnus itaque tantum concedendus est vitalis, phantasiae, cogitationis, ingenij, et aliarum omnium sensitiuarum ac motiuarum actionum minister.

Caeterum vt probabiliter, ac subtiliter peripatetici de cordis principatu loquuntur, ita iam dictis cedere coguntur medicorum experimentis, quibus cor conferre membris vitam caloris influxu, non autem, sensum ac motum probatur. Falluntur etiam dum imponunt Aristoteli, quod cerebrum sit pars vicaria cordis pro explenda sensione, cum ex eius verbis 2. de part. animal. cap. 7. liquido constet, non alium se admittere in cerebro vsum, quam cordis refrigerationem, immo parum abest, quin ibi excrementum esse fateatur. Praeterea cum per arterias medio vitalis spiritus communicari sensum, et motum partibus velint, absque influxu cerebri, pro quo neruum sufficere in illis aiunt, sequitur, quod in ligato neruo non debeat amitti sensus, et motus in ea parte, quae infra vinculum est, quia ei etiam accedit arteria, ex qua vtraque virtus transfunditur. Hoctamen non videmus, quia remanent in parte supra vinculum versus cerebrum, ergo ab eo sensionis influxus.

Iam vero licet vtraq. secta hoc pacto de animae prima sede, ac radicatione [note: Ingenium insolo cerebro celebratur. ] dissentiat, tamen in eo recte conuenit, quod facultates omnes, imaginationis, memoriae, ac proinde ingenij, ac iudicij in cerebro celebrentur cum spiritus tanquam instrumenti concursu: in eo tantum differt, quod illas medici volunt adnasci cerebro: peripatetici Arabes ad illud (vt diximus) ex corde spirituum deferri vehiculo: in quo mehercule decipiuntur, quippe vni sunt ingeneratae cerebro, seu potius vni connexae animae sentientis essentiae, quae licet in toto, et in singulis partibus cum dictis etiam facultatibus sit extensa, (vbi enim est essentia, ibi necessario est facultas, in toto autem et in qualibet parte constat ex Aristotele animam, vt formam, seu essentiam inesse) tamen in cerebro, tanquam in proprio illas obtinet organo, ac per proprias etiam manifestat actiones. Propterea bene quam plurimi medicorum contra alios sentiunt, neque ab ipso cerebro deferri per neruos medio [note: Sensus, ac motus consmunicantur acerebro per irradiationem. ] spiritus facultatem sensificam, et motricem; sed ab eo duntaxat, instuere qualitatem quandam spiritualem sine materia, quae irradiatio est, perinde ac a sole defluit lumen, quod sicut longinqua omnia, et solida corpora in instanti penetrare est aptum, idem etiam illa facit illustrando neruos, et ad actum sensationis deducendo, quod ipse non


page 54, image: s054

posset spiritus, tum quia nerui sunt corpora densa, nec ipsius transitui apta, qui crassior est aere, vt ait Galenus libello: An sanguis, in arterijs secundum naturam contineatur, tum etiam quia instantaneis membrorum motibus non potest sufficere, cum sit corpus quoddam mobile, ac proinde manifesto indigens tempore, quo non indiget illuminatio in instanti agens. Ac demum quia cum facultas per spiritus delata sit virtus, potentia, et qualitas essentiam animae inseparabiliter insequens, et in spiritibus non sit anima, ergo neque etiam potest esse facultas. Vel si quae partes habent animam, habent etiam facultatem: non est igitur necesse, vt haec per spiritum deferatur: sola itaque sufficit irradiatio, quae insitum in illis excitet, et actuet facultatem, vt insitum etiam spiritum, qui eius instrumentum existir. Sed haec apud Medicos fusius et accurratius enodantur.

Temperamentum cordis ingenio accommodatum expenditur. Cap. XV.

SI spiritus vitalis in corde genitus est (vt diximus) praecipuum, commune, ac maximum ingenij instrumentum, debetipsius primum expendi cordis conditio, ob quam ille optimus generetur; postea siquidem aliarum etiam partium natura ingenio conferens discutietur. Eo vero est vtendum ad huiusmodi perscrutationem progressu, quod caloris vi nituntur animae operationes; frigore pariter non nihil iuuantur: humorem, et siccitatem vtriusque materias esse satis constat: prout ergo calor idem varias cum frigore in humido, ac sicco suscipere miscellas est aptus, variae necessario exurgunt, cordis, cerebri, spirituum temperies, per quas in illis, vel calor, vel frigus, vel humor praeualet, vel siccitas; ac prout vnumquod que horum proprio fundatur elemento; ideo iuxta talis elementi naturam, ac molem, alia in ijsdem partibus connotatur qualitatum varietas, quae secundae vocantur, puta duricies, vel mollities, densitas, vel raritas. Et quia ex qualitatum cum primarum, tum secundarum in mixto coeuntium conflaxu, varia subinde oritur in partibus conformatio; propterea quaedam magna, vel parua, alia angusta, vel lata, alia obliqua, vel recta, informis, vel elegans gignitur. Videndum est igitur ante alia quonam earum qualitatum gradu, ac temperamento, siue corporis constitutione gaudeatingenium.

Frigiditatem ingenio non conferre perse, at per accidens tantum, Philosophus expresse cap. 4. lib. 2. de partib. animal. fatetur, et consentit Gal. lib. quod animi mores sequantur corporis temperaturam


page 55, image: s055

cap. quinto; nameius est incrassare, et constipare, ac immobile reddere, quae sunt omnes actiones admodum animae contrariae, quae spirituum mobilitate, subtilitate, splendoreque fulcitur; hinc a frigore sensuum obtunditur vigor, haeretque animus, ac torpet velut gelu praepeditus. Eadem ratione frigiditas si iungatur sicco, inutilis euadit ingenio, quia terreum sic temperamentum corporibus infert, ad iudicium, et prudentiam magis, quam ad ingenium conferens, vt in senibus, qui tamen non ratione frigiditatis, sed siccitatis eo pollent, vt ibidem Galenus affirmat.

Si porro cum humiditate iungatur, quia sic aqueam praefert naturam, et sensui, et intellectioni magis aliquanto conducit; id tamen non ob ipsam euenit frigiditatem, sed ob tenuitatem potius, ac sinceritatem aquei humoris, qui sensus mobiliores, ac expeditiores reddit, vt ipse [note: Frigiditas iuuat ingenio per accidens. ] etiam Philosophus ait loco citato. Per accidens igitur frigiditatis vtilitas aduenit ingenio, quatenus caloris vim ad actiones animae coarctat, ac temperat. Haec autem caloris temperies, ac refractio si parua sit, ex quo calor remaneat intensus, ac fortis, ingenium praestantiam vix etiam sortitur vllam, quia temeritas, ira, furor ex huiusmodi calore consequitur, praesertim si materiae connectatur terrestri, ac siccae, vt in apris, ac tauris, ac maniacis hominibus in quibus a vehementi calore, hu mor ater, ac terreus agitatus aduritur, ac illi omnino ex hac temperie contingunt affectus, quibus vates, ac sybillae praecellunt: calor enim duntaxat [note: Calor temperatus ingenio conuenit. ] moderata frigiditate retusus confert ingenio, quia frigus inseruit ad quietem; at in quiete anima fit sapiens iuxta Philosophum primo de anima tex. 48. et 7. Phys. tex. 20. Hinc timidos homines esse ingeniosiores affirmat probl. 15. sect. 14. quia minori caliditate praediti. Insignem etiam adsciscit noxam ingenio calor cum humiditate copulatus; quia sic plurimae caloris actione fumositates, ac euaporationes fiunt, quibus illa humorum puritas, ac sinceritas inquinatur; ob quam praecellit ingenium: praeterea ex nimio caloris in humido motu confunditur animalis virtus; loco Physic. cit. quapropter adolescentes senibus imprudentiores inspicimus, ob calorem, et humiditatem in illis praeualentem, in his edaci temporis lapsu refractam, absumptamque: sic in ebrijs contingit fatuitas, ac dementia ob effumantium ad caput vaporum illuniem, sic ani malium humidiorum, et calidiorum [note: Caliditas et humiditas ingenia inimica. ] omnium ineptiam, socordiamque, ac torporem in actionibus adnotare licet; vt suum, tassorum, et aliorum id generis, siccioribus autem, ac moderate calidis, insignem inesse prudentiam, ac sensuum robur; vt formicis, et apibus, propterea humiditatem maxime inimicam esse animae in Timaeo prodidit Plato, eiusque malo animam in corpus illapsam, inditarum omnium exideis notionum obliuione capi;


page 56, image: s056

[note: Siocitas ingenio maxi me confert. Lib. quod animi mores cap. 5. Eod. lib. c. 4. ] siccitatis autem tam connatae, quam eius, quae sensim per aetatis gradus adsciscitur bono fieri hominem sapientem, quales fiunt senes ob siccitatem adeptam; ex quo dictum Heracliti a Galeno relatum; splendor siccus, animus sapientissimus: nam siccitas puritatis ac sinceritatis est mater; ita in siccitatibus aestiuis mira serenitas, et puritas aeris quae in hybernis vitiatur, vaporibus humidis in aere circumfusis: Gal. etiam stellas esse puras admodum, et fulgidas, quippe siccas assirmat; ac vere sensus in morbis quamplurimis siccioribus acuuntur, vt in phrenesi, ac mania, qui sunt sicci capitis morbi, tunc enim homines alioquin inertes, ac rudes, quodammodo vegetiores, ac verbosiores, et in quibusdam etiam conceptibus acutiores videmus fieri, licet confuso, inconstanti, ac deprauato tenore animi, tum ob ipsius siccitatis excessum, tum praesertim caliditatis ei iunctae, quae actionum perturbationis est auctrix; debet enim vtraque modum seruare quibusdam contentum gradibus, [note: Frigiditas, et humiditas parit Holidit atem. ] vt animae conferat. In alijs autem frigidioribus, et humidioribus morbis (interueniente praesertim aliqua caliditate humidum commouente, qualis in lethargo in quo fit excalfactio, et accensio humoris pituitosi in cerebro redundantis) stoliditas adnotatur, et stupor, sicut etiam in caro, et in comate, qui soporiferi sunt affectus ab nimio humiditatis occursu geniti. Hanc pariter humidi noxam apertius tradidit Medicinae parens Hipp. in aphor. V. sect. 3. inquiens. Austri caput grauantes, auditum hebetantes, caliginosi, pigri, dissoluentes; hos autem esse ventos calidos, et humidos Philosophus docet sect. 1. probl. 23.

Iam igitur quanam huiusmodi qualitatum temperie, praeditae debeant esse partes ingenio ministrantes, facile dijudicari potest. Si humiditas tam per se nocet ingenio, quam cum caliditate iuncta: si pariter cum frigididitate parum, vel nihil conferre dicitur: si frigiditas non nisi prinatiue, ac per accidens confert; per se autem potius obest animae, praesertim siccitati annexa ob nimiam crassitiem: si calor pariter nimius cum nimia siccitate plurimum cognitioni officit, conspicuum sane fit non aliam qualitatem sensui, proindeque ingenio conuenientiorem esse, quam [note: Temperamentum ingenio accommoda tum quod nam sit. ] remissum calorem cum moderata siccitate, ac substantiae tenuitate copulatum, adeo vt ab huiusmodi temperamenti norma, et gradu, maiorem vel minorem ingenij excellentiam emetiri debeamus.

Cor itaque in actiuis debet esse mediocriter calidum, in passiuis mediocriter siccum, quia illarum affectum excessibus redditur ingenio parum vtile; vt enim vi nimiae caliditatis sanguinem vrit, ex quo postea spiritus exhalant confusi ac turbidi, itemque acres, ac mordaces, qui ad cerebrum elati, ipsum vellicant, et excitant ad species iucundi, vel molesti prosequendas; vnde insignis audacia, motus, et furor;


page 57, image: s057

ita nimis imbecillo calore sanguinem generat frigidum, et aquosum, ex quo fiunt homines maxime pusillanimi, quia metus est affectus frigidus, quod pallor timentium, ac externarum partium refrigeratio, ipsorumque veluti gelatae sensus, ac motus facultates ostendunt. Hac autem pusillanimitate minime ingeniosus est praeditus, qui ob modicum [note: Ingeniosi sunt cholerici. ] bilis in ipso redundantis, promptus est ad iram, ac facilem sanguinis ebullitionem, praecor diorumque concipit incalescentiam, quod cum sensu palam est satis in brutis ingeniosioribus, puta vulpe, ape, vel equo; tum ratione comprobatur, quia dos est ingenij maxima penetrare in ardua, ac ex distinctione multorum inuenire medium aptius, ac facilius, quo res intelligatur; haec vero nonnisi naturam sapiunt ignis, cuius est penetrare, segregare, in omnes circumagi partes; quare ingeniosus potissimum ignis videtur iuuari virtutibus, proindeque flauae bilis elementum igneum in homine referentis. At sicut ingeniosus pusillanimus non est: ita nec est audax, sed potius circumspectus, ac timens [note: Ingeniosi sunt timidiores. ] ob frigidi affluxum humoris: hinc in supracitato probl. Philosophus metum, ac ingenium sese plurimum comitari affirmat, quoniam qui metuunt remedia cogitant, et quaerunt, quibus sibi possint prouidere; ideo magisinueniunt, ac ingeniosiores existunt, quam audaces qui sibi plurimum confidentes, non mouentur via discursiua ad inquisitionem eorum, quae suis possent viribus opitulari; quare nulla eos vel admiratio, vel de contingentibus cogitatio tenet, ex quibus tamen ingens cietur intellectui robur, cum homines admirando, ac meditando caeperint philosophari.

Ex moderato igitur hoc timoris affectu, ingeniosi cor elementi frigidi, [note: Temperamentum cor dis ingeniosi vergere ad mediocritatem in primis qualitatibus. ] aquei nempe, vel terrei mediocritate constare planissimum est, quod praeter allatas Philosophi auctoritates, ac sensuum in animantibus ingeniosis iam dictis fidem, quae furore temere non aguntur quo apri, ac tauri, id vnum suadet magis, quod cum ingeniosus subtilitate sua plurimos, et varios rerum formet conceptus, tum multos eorum vnit, et connectit, vt veritatem inueniat, quae connexio, et vnio ad frigidi naturam spectat vt 4. Meteor. in primo Arist. tradit; praeterea ingeniosus est etiam sapiens, at ad sapientiam quies, ad quietem, et stabilitatem frigidum confert, et siccum, siue terra, vel humor terrae vicem in homine gerens, qualis melancolicus est, quae tamen terrae conferentia, et vtilitas est ingenio (quod supra diximus) accidentalis, quia sicut frigiditate ad solum inseruit calorem temperandum, ita stabilitate, [note: Cor ingenio si debet esse medtocriter humidum, et siccum. ] ac densitate ad nimium eiusdem caloris motum, ac raritatem moderandam maxime confert; nam solus calor, seu spiritus proprium est animae, proindeque ingenij instrumentum.

Constat autem cor praeterea medietate passiuarum qualitatum,


page 58, image: s058

humiditate nimirum ac siccitate, quia ingeniosus facile recipit species externorum, quod nonnisi humidi refert naturam, cuius est ab externis facile terminari: sed easdem etiam facile conseruat, ac retinet species, quae retentio ad siccitatem refertur. Ideo quae facile apprehendunt, nec seruant, vel quae melius seruant, difficilius autem apprehendunt, bona esse minime dicuntur ingenia. Ex eo etiam patet cor mediocriter siccum esse debere, quia cum ingenium remisso vtatur calore, remissa etiam siccitate vtatur necesse est, quae huiusmodi calorem consequitur nec siccitas terrea, quae sit intensa ingenium quidquam iuuat, quia cum ipsa ad solam conferat stabilitatem caloris, magna esse non potest, quia redderet calorem immobilem, proinde officijs animae, ac ingenio minus aptum, cui propterea siccitas ignea magis est vsui: terrea magis [note: Iudicium qua iuuetur temperie. ] videtur iudicio facere; vnde senes terreo sicco imbuti prudentiores, iuuenes igneo dotati sicco, ingeniosiores, ac subtiliores censentur.

Vindicet igitur ingenium sibi cor in actiuis, et passiuis qualitatibus temperatum, ita vt neque frigore, neque calore multum excedat, sed instar cerae facile terminari, ac recipere, ac in omnes verti formas possit; vere tamen in ipso siccitas ignea nonnihil praedominetur. Ex quibus etiam apparet quaenam ex secundis qualitatibus cordi magis, vel quaenam ipsi figura conueniat.

Cordis figura, venarum conditio, necnon hepatis, ac totius corporis habitus in ingenio so qualis. Cap. XVI.

ARISTOTELES Lib. 3 de partibus animal. cap. [note: Articulatio cordis quid sit. ] 4. ait articulatiora corda eorum esse, quae sensu melius valent, dearticulatiora eorum, quae sensu hebetiori sunt vt suum: articulationem cordis interpretatur inibi quandam substantiae cordis coagmentationem suturis capitis similem, quae profecto ad raritatem spectat; ac sicut per suturas capitis vt pote per rariores quasdam partes, subtiliores cerebri superfluitates perspirant; ita per articulatius, seurarius cor fuligines actione caloris continuo excitatae, facilius expelluntur. Quam etiam ob causam durum, et spissum cor hebetiorem inducere sensum affirmat, praeterquam quod terream sic refert substantiam ingenio parum vtilem: cor autem mollius quia refert igneam humido, ac sicco temperatam, sensus robori, ac vigori magis conducit; nam cum sentire sit pati; hoc vero dicat recipere; sane melior fit in molli receptio, quam in duro, quod ex sigillo durae, vel molli cerae admoto satis percipitur.



page 59, image: s059

[note: Cor magnum est causatimoris. ] Cor magnum ibidem Philosophus inquit propensos reddere ad apertum timorem, dum tamen sit proportione corporis magnum, quale ceruo, lepori, muri, asino, mustellae: paruum cor audaciam, vel confidentiam facere testatur, quale apris, leonibus, tauris: affert rationem, quia cogitur in parua fornace calor, fortiorque fit, in magna dilatatur nimis, ac dispergitur, vnde timor, qui caloris imbecillitatem sectatur.

Ingenij facultas cum inter huiusmodi passiones quodammodo sit media, potiusque timorem quendam (vt diximus) comitem habeat, [note: Cor mediocre in ingenioso requiritur. ] requirit cor nisi grandiusculum, saltem respectu corporis mediocre, in quo calor nec multum dissipetur, neque cogatur, cuiusinodi esse volunt simijs, vulpibus, equis, canibus, et id generis alijs ingeniosioribus: quod vero de toto dicimus corde, idem de ipsius intelligatur ventriculis, qui vel nimis angusti, vel nimis lati officerent sensui; sic etiam de venis, et arterijs, quae perinde, ac ventriculi sunt vasa caloris.

[note: De uenarum calore contra rietas inter Galenum, et Aristot. ] Venae latae iuxta Philosophum praefato cap. eiusdem libri habitus corporis frigiditatem: inxta Gal. lib. 2. de temperamentis cap. 4. caliditatem ostendunt: Philosophi est illa ratio, quod in venis latis sanguis refrigeratur, ob venti, ac externi aeris iniurias, quibus sunt obnoxiae, quia excarnes, et cuti prominentiores paruis, quae subsunt carni: porro praedita pinguedine corpora venis haud constant latis, sed paruis; at nihilominus pinguedo fit a calido, non a frigido: igitur sanguis in venis paruis calidior, in latis inest frigidior. Galenus ait, venas latas esse calidas, quia caloris opus est dilatare, spirituque ipsas distendere: de pinguedine statuit eam fieri a frigiditate, ob quam ipsa concrescit, quia in calidis corporibus digeritur, atque absumitur, in frigidis autem sernatur; quam ob causam non penes partes carnosas, quae calidae sunt, sed penes membranas, puta capitis, vel abdominis, quae sunt frigidae pinguedo congelatur; iccirco venae paruae, quae in pinguibus cernuntus corporibus frigiditatem, sicuti venae magnae gracilibus insertae caliditatem promuntipsorum. Huiusmodi controuersia non est, quod ab instituto me longius abstrahat: ego quidem assentior Galeno ob dictam illam praecipnam rationem, quod calor disgregat, frigus constringit. Latae igitur venae ampliorem continebunt calorem, angustae infirmiorem; nam quod asseritur a Philosopho, pinguia corpora esse calidiora, et nihilominus cum venis paruis, distinguit recte Galenus loc. cit pinguedinem a corpulentia: illam a frigiditate omnino fieri probat exem plo faeminarum, animalium hyeme latentium, et aliorum. ociosius viuentium, qui omnes habitu sunt frigidiori, respectu vel hominum, vel animalium sub dio degentium, vel aliorum motu vegeto corpus agitantium; corpulentiam, siue carnis abundantiam concedit


page 60, image: s060

a vegeto calore cum multo humido, seu sanguinegigni, sicuti mediocritatem in hac, et in pinguedine, a mediocri tum calore, tum sanguine prodire. Ac si dicatur pinguedinem iuxta eiusdem loci doctrinam, ex parte sanguinis tenuiore, ac leuiore fieri, quae non nifi calida esse potest, admittitur hoc, quoad materiam, quia scil. pinguedo ex hac parte calida materiali resultat, sed efficiens eius, non nisi imbecillus est calor.

Ingeniosus non est pinguis, neque carnosus multum, neque etiam multum gracilis, ideo venis constabit medijs, ac potius latioribus. Patet illud praeter oculorum fidem, si vel essentiales, vel accidentales ipsius causae aestimentur. Illae cum sint vel temperies ad calidum, et siccum vergens, vel perennes, et continuae spirituum animalium motiones, quae in ipso ex cogitationibus fiunt, sane prima aliquid pinguis, et succolenti absumet humoris, cuius defectu corpus ad gracilitatem deflectet: secundae cum notabilem faciant eorumdem spirituum attritionem, [note: Habitus cor poris ingenio sorum qualis. ] absumunt quoque eos; quam ob rem sanguis etiam, ex quo incessanter exhalant exsiccatur. Accidentales causae sunt inaequales viscerum naturalium intemperantiae, quae vt plurimum in ingeniosor um corporibus excitantur, ventriculi nimirum, hepatis, mesenterij; cum enim ob inges, multasque speculationes calor a ventriculo ad cerebrum euocetur, multa in ipso excrementa, ob imminutam calorisdefectu concoctionem gignuntur, quae in flarus conuersa ventris rugitum inferioris pariunt studentibus familiarem, et cum sanguine mixta, praue nutriunt, ex quo totius corporis gracilitas, et pallor, quare a poeta dicta pallida turba doctiorum: ad venas porro mesenterij detrusa obstraunt ipsas: ex hac obstructione calor quidam visceribus extraneus, ob prohibitam scil. transpirationem inuritur, qui licet tantus non sit vt efficere febrem possit, maxime tamen ingeniosi corpus ad ipsam disponit: qua etiam de causa venae in ipso angustiores redduntur, pranis vt pote refertae succis; cum tamen naturaliter in ipso mediae sint magnitudinis, vel nonnihil [note: Hepar in in geniosis qua le. ] eam transcendentes. Ita prae taeteris hepar, quod naturali habitudine in ingenioso subcalidius, et siccius debet esse, vt subtilem purumque progignat sanguinem hac viarum angustia circumseptum, cum se pro necessitate satis euentare nequeat, efferuet adeo vt ipsum superasset sanguinem, ac melancolicum reddat, vnde moderatum alias, ingeniosisque proprium temperamentum euertitur, ex quo non raro melancolici, tristes, iracundi, subdoli, modo pertinaces, modo inconstantes, prout melancolia diuersimmode accenditur, ac varios acquirit gradus, et species, quibus ad varias artes, ac studia disponuntur, de quibus infra suo loco.



page 61, image: s061

Sanguinis ingenio conferentis conditiones. Cap. XVII.

PRAETER allatas dictarum partium constitutiones ingenium euidenter iuuantes, illa est maxima, et praecipua, quae ad sanguinem spectat, cuius naturam inquit Philosophus cit. cap. 4. lib. 2. de partib. animalium [note: Cursam guis iuuet ingenium. ] esse causam, cur animalia, varijs moribus, varijsque sensuum facultatibus gaudeant, quippe alimentum, seu materia totius corporis existit, iuxta cuius varias dispositiones, animalium forma, nempe anima nonnisi varie potest hanc, vel illam actionem exercere; praeterea sanguis est materia, ex qua oritur spiritus, prout ergo ea erit vel crassa, vel tenuis, sincera, vel turbida, consimilis ex ipsa etiam spiritus resultabit, ex tali autem vel tali spiritu, operationes animae, vel bonae, vel malae.

Sanguis igitur animalis pusillanimi est frigidus ac tenuis, siue aquosus, et dilutus, qualis damis, asinis, ac ceruis; at animalibus audacioribus, nempe apris, ac tauris sanguis inest calidus, et crassus, multisque fibris refertus, quae cum terrenam sapiant portionem, fit vt accensus in ipsis calor seruetur diutius, vehementiorque fiat, vnde furor, et audacia. Ingeniosus cum moderatum quendam gerat metum, sanguine [note: Sanguis ingeniosorum est medius inter calidum et frigidum ac tenuis est. ] pariter quodam modo inter allatos medio constabit, neque enim calidus vt furentium, neque frigidus vt pusillanimorum, sed vtriusque medietate perficitur: porro nec terrestris, et crassus, sed igneus, et aereus, ideoque tenuis, vnde plerunque non robusta, sed facile dissolubilia, et alterabilia sunt ingeniosiorum corpora. Ex hoc etiam sunt iracundi, ob facilem eiusdem ebullitionem: sunt etiam timidi, et melancolici, ob adustionem, et incinerationem ipsius ex caloris, et spirituum euaporatione in praecordijs factam; licet ehim calore, quo inibi gaudent mediocri, humor aduri non posse videatur, quia tamen vergit magis ad excessum, quam ad defectum, ac porro ipsum frequenter agitant, et rerum plurimarum indagationi applicant, assatur etiam, exsiceatur, et melancolica redditur quaedam ipsius portio, praesertim in venis cordi adiacentibus, ex quibus vapores subinde atri, ac frigidi ad cerebrum elati speciem mali futuri excitant, vnde pauor quidam, ac metus. In animalibus pusillanimis humor melanconicus, et crassus, nedum in praecordijs plurimum, sed in toto corporis am bitu exuberat cum calore imbecillo, a quo accendi non potest, rarefieri, et aduri, sicut in moderate calidis, vel insigniter calidis audacibus, scil. ac robustis; propterea sunt eiusmodi animalia carnibus duris, et asperis, pilis duris, rudia summopere, et inertia, qualis aries, et asinus; ac


page 62, image: s062

nihilominus sanguinem etiam habent aquosum, quia ex eadem caloris inopia non tam humor terrestris, quam etiam aqueus aceruatur, iuxta variam materiae dispositionem.

Consistit igitur ingeniosi sanguis in mediocritate quadam calidi, frigidi, crassi, tenuis, grossi, subtilis, nonnihil tamen ad calidius, ac siccius idest subtilius vergente; et cum sanguis simpliciter, ac per se in animantibus non reperiatur, sed cum alijs tantum humoribus confusus, qui sunt pituita, bilis, et melancolia, debent hi ea inter se misceri proportione, ac mensura, vt massa, et corpus quoddam sanguinis resurgat vnum, in quo ignei, et aerei, siue calidiores ac subtiliores humores, sanguis nimirum, et bilis, debite praeualeant terrestribus, et aqueis, seu frigidis, et crassis, cum illi praesertim functionibus ingenij mire sint vtiles, hi vero prope inutiles, pituita scil. ac melancolia, quae fex sanguinis est; nam altera per adustionem atra bilis nuncupata, quia subtilissimis constat partibus ingenio maxime accommodatis, non paruam etiam sui portionem in ingeniosi obtinet sanguine, vt in ferius ostendemus, vbi singulorum humorum ad ingenium producendum, et fouendum vires examinabimus,

Cum dicta sanguinis constitutione, non tam ingenij stat bonitas quam corporis etiam robur eximium, quale olim I. Caesari Scaligero, ac recentius Iacobo Critonio Scoto, qui praeter incredibilem in scientijs addiscendis facilitatem, atque in disputationibus acumen, ea pariter corporis dexteritate florebant, vt armis tractandis, choreis ducendis, equis moderandis, omnique gymnasticae genere mirabiles haberentur, robur ex calore, ingenium ex sinceritate, subtilitateque sanguinis adepti: subtilitas penetrationi: siccitas retentioni: tenuitas apprehensioni: puritas apprehensionis facilitati deseruit, sicut impuritas difficultati, non aliter ac in puro, et sereno aere, longe facilior, quam in puro, ac turbido fit rerum inspectio. Hanc sanguinis dotem pulcherrimam, ac prope diuinam, cum pauci assequantur, fit vt perraro quis ingenio valens, ac optima idem sanitate praeditus inueniatur. Si enim sanguinem sortiatur nimis subtilem, ac tenuem, reddit hic corpus (vti diximus) debile: si aquosum, hic pariter ob ventriculi debilitatem oritur, vel ab ortu suo, vel aetatis progressu contractam: ac tamen aut hic, aut ille in ingenioso plerumque inest: nec mireris de aquoso, quia sit frigidus, [note: Arist. lib. 2. de part. animal. cap. 4. ] et frigiditas non conferat ingeniosis, quia non ob hanc, sed ob tenuitatem confert: nec admittimus in ingeniosi venis aquositatem plurimam, sed mediam; neque iunctarn cum corde parum calido, vt in asinis, sed cum vegeto, et sanguinem in praecordijs saltem adurere potente; adeo vt sicci ab eo spiritus ad cerebrum possint efferri, qui cognoscitiuam acuant facultatem. Et in hoc sensu intelligendus est


page 63, image: s063

Philosophi locus ille lib. 2. de partibus animal. cap. 2. et 4. dum animalia frigidiori, ac tenuiori sanguine constantia dixit esse sapientiora, loquitur enim ibi de his respectu aliorum animalium calido nimis, et erasso sanguine praeditorum, quae sunt multo dementiora, licet robustiora caeteris frigido imbutis, ac tenui; non tamen per hoc vult in his excludere robustam, ac vegetam caliditatem, quae in ipsorum praecordijs frigiditati praepolleat, vt pote pro ingeniosis actibus necessaria.

Spiritus dotes ingenio neceariae explicantur. Cap. XVIII.

QVEMADMODVM vero sanguinis natura multum confert ad mores, et facultates animae alterandas; ita natura spiritus, vtpote instrumenti proximi summum habet ad ingenij varietatem momentum. (consideramus autem hic non implantatum spiritum, quem a calore partium natiuo non distinguimus, sed spiritum influentem, quem esse caloris a corde transmissi vehiculum constituimus.) Potest autem is esse crassus, vel tenuis, purus, vel impurus, obscurus, vel lucidus, copiosus, vel imminutus. Fit autem talis vel ratione sanguinis, vel caloris, vel aeris; si bonus [note: Tres causae Spiritum immutantes. ] erit sanguis, ac ex alimentis boni succi elaboratus, spiritum etiam tenuem, clarum, purumque exhalabit, mobilem maxime, ac susceptiuum specierum, contra vero si sanguis erit nimis crassus, ac terrestris, ex prauisque alimentis conslatus, spiritum etiam gignet impurum, crassum, nec penetrationi, nec celeritati aptum. Vitiatur insuper spiritus ex calore tum hepatis, tum cordis imminuto, vel intenso: de corde quomodo id praestet supra satis locuti sumus: hepar a prima sui origine calore donatum imbecillo, multos frigidos in sanguine generat humores, pituitam nempe, ac melancoliam, ac nimio si dotatum fuerit calore, progignit crassos, supercalefaciendo, assando, ac subtiliores sanguinis partes resoluendo, crassis relictis.

Aer tan quam externa spiritus materia multum interest an calidus, vel frigidus, purus vel impurus existat: in aere humido ac nubiloso, spiritus fit impurior: hine Hipp. supercitato Aphor. flantibus austris granedinem [note: Austri spiritibus noxij. ] induci corporibus, ac menti quandam veluti caliginem ait, ob alterationem spirituum: ita in locis imis, ac palustribus ob aeris crassitiem, ignauos euadere incolas alibi affirmat, Philosophus autem somnolentos probl. 11. sect. 14. ita in aere frigido corpore potius quam animo praestantes fieritradit ibidem probl. 8. hinc apud Scithas nemo vnquam Philosophus praeter Anacarsim, vt ait Galenus lib. quod animi mores etc. in aere calido maior contingit hominibus


page 64, image: s064

sapientia inibi probl. 15. quales Aegyptij et Chaldaei, quia puriori fouentur aere, ac spiritu vi caloris rarefacto: in aperto aere, quia ob agitationem, et afflatum liberiorem fit purior, homines fiunt ingeniosiores, quales Galli: in locis etiam montanis, quia repercussus aer finditur, ac purgatur, homines summum sortiuntur acumen, ac versutiam, quales agrestes hi nostri [note: Spiritus do tes ingenio vel nocentes vel iuuan tes. ] Rhetias alpes minores, qu Tridentum vergunt incolentes. Ad summum igitur, spiritus noxa prout ingenium respicit, est crassities, obscuritas, impuritas, paucitas, inaequalis motus, ac tardus: eius perfectio est subtilitas, splendor, puritas, copia, vniformis, ac velox motus, quae in aequali, et medio sanguinis, aeris, hepatis, et cordistemperamento consistit.

Est subtilis, quia, et ingenij, et instrumentorum eius omnium conditio, maxime vt diximus ad ignis, et aeris accedit naturam: est splendidus, quia igneus et quia maximam habet cum luce sym patiam, et quia spiritu luminoso anima iuuatur, ex quo Aristoteles tex. 18. lib. 3. de anima, intellectum aequiparat lumini, vt quod maxime intermiscetur in intellectus operationibus; nam atro ac tenebricoso confunditur, ac terretur; quod melancoliae morbo vexatis contingit, ob spiritus caliginem, ac nigrorem, vt ait Galenus 3. de loc. aff. 7. cuinon officit Auerrois altercatio 3. Collig. iuxta finem asserentis, animam non habere oculos, quibus intro cernere possit spirituum lucem, et per consequens nec posse animam hac luce vel terreri, vel iuuari ad rerum species percipiendas; [note: Spiritus atri quomo do terrorem animae indu cant. ] dicimus enim pro Galeno, quod lux vel nigror spirituum non prosunt, vel nocent animae tanquam obiecta, quae possit ipsa intueri, sed solum tanquam causa, cur obiecta reprae sententur ei sub specie lucidi, vel nigri, ac proinde horrendi, vel iucundi; anima autem cum huiusmodi specie, puta iucundi, facilius etiam, et promptius operatur, sicut aegrius [note: Marius ocu los habebat splendentes vt Augu stus et Car danus. ] multo, ac segnius cum specie molesti. In Mario consule cum scintillae quaedam in oculis eniterent intuentium perstringentes obtutum, excellentia spirituum in eius cerebro redundantium declarabatur, vnde excelsus ipsius etiam animi vigor, et ingenium. Eadem spirituum luce praeditum perhibent Augustum, quam in ipsius micantem oculis miles quidam ferre non poterat. Cardanus illustris medicus dum viueret, interdum medijs in tenebris, singula circumspicere solitum, de se ipso testatur lib. de rerum varietate, quod ex vna spirituum perfectissima conditione oriebatur, quibus propterea praeclarum, ac supereminens additum ingenium.

Purus autem debet esse spiritus, ac nitidus, vt anima facile per ipsum rerum species possit intueri; nam cum phantasia sit veluti speculum praebens rerum imagines intellectui contemplandas; spiritus autem sit veluti medium, nempe aer, per quem huiusmodi transeunt species, si


page 65, image: s065

esset hic impurus, ac densus, facilis imaginum impediretur inspectio, sicuti ex occursu impurioris aeris in speculum impingentis, rerum in ipso difficilis praebetur obtutus; oppones: si spiritus est velut medium, ergo non est instrumentum ingenij, vt mox dicitur, quando medium differt ab instrumento. Respondetur vocari medium meta phorice. Item potest esse medium, et instrumentum respectu diuersotum: medium respectu obiecti: instrumentum respectu facultatis.

Quod porro spiritus debeat esse multus, et copiosus, saltem in praecordijs, id vnum potest ostendere, quod ingenium exercetur hoc spiritu tanquam instrumento: at instrumenti, quo frequentior est vsus, eo maior fit etiam consum ptio. Ingeniosus cum iugiter in rerum versetur examine, multis scateat spiritibus in cerebro, ac venis cordi proximis necesse est, quibus subinde ad agendum adiuuetur.

Motus spirituum vniformis maxime confert ingenio, qui si distracti, ac discreti, nec vniti a corde ad cerebrum efferantur, nequit anima rerum species per cos oblatas adaequate perspicere, sed concise, ac interrupte pro ipsorum alternata, et inaequali ad cerebrum transmissione; hinc ingenia volubilia nunquam eodem haerentia conceptu, sed subinde ad aliam, vel aliam sententiam reclinantia: quod spiritibus aequaliter ascendentibusnon contingit, quibus non confunditur vel perturbatur anima, sed ordinatim in ipsis singula speculatur; vniuntur [note: Spiritus sic ci cur ingenio conferen tiores humi dis. ] autem facile spiritus hi, qui a sicciore materia, et a sicciore temperamento cordis sunt producti, quia sicci est suo termino facile terminari: spiritus e contra humidi, atque humidum sortiti principium, non ita remanent vniti, ac stabiles, quoniam humidi est male suo termino, facile terminari alieno: mulieres ac pueri huiusmodi sunt referti spiritibus, quia humido cordis ac totius temperamento donati, vtrique propterea in opinionibus admodum varij, et confusi.

Vltima spiritus differentia est velocitas, vt prompte deferre possit [note: Conciliator different. 79. ] idola facultatibus principibus, phantasiae ac intellectui, qui cum plurima praedicata debeat aggregare, vt subtilitates naturae pereipiat, motu etiam spiritus sibi ministrantis indiget celeriori. Iudicium spiritu [note: Iudicium spiritibus iuuatur quietioribus. ] quietiori, ac tardiori iuuatur; nam vt possit fieri discretio inter rem ac rem, necessaria est rei quies: hinc iudicio pollens in moralibus, ingeniosus in speculatiuis praecellit: hic enim penetrando se in singula insinuat, spiritus forti motu: in morum actionibus, praeceps, ac ineptus euadit vt plurimum: at iudicans tardiori donatus spiritu, maturius omnia potest circumspicere: et cum in moralibus actionibus omnia quasi casu contingant, ob magnam ipsarum varietatem, est quasi contingentium arbiter ac praeuisor, quae humanae prudentiae mirabilis praerogatiua censetur.



page 66, image: s066

Cerebri temperies quaenam prosit ingenio. Cap. XVIIII.

CEREBRVM vtpote sedes, in qua celebratur ingenium multum interest, quod optime sit constitutum. Eius est 7sus imaginari, memorare, intelligere, ideoque refrigerare spiritus vitales a corde receptos, vt his actibus euadant apti. Ne recedamus igitur a methodo, qua cordis, et aliarum partium temperamentum venati sumus, haec cerebri frigiditas non debet [note: cerebrumnmis frigidum vel calidum ingenio est ineptum. ] esse summa: sic enim inerassaret potius spiritus, quam animae functionibus redderet habiles, quod in morbis frigidis satis constat, in quibus phantastica, et ratiocinatrix obruitur facultas, velut in comate ac lethargo, ob frigidi humoris copiam cerebri meatus, per quos reuolui debet spiritus opplentem, ipsamque spiritus substantiam incrassantem. At vero si parua sit cerebri frigiditas cum exuperantia caliditatis, agitatio quidem spirituum, et imaginationum fiet intensio, ob iugem specierum commotionem a calore factam, sed ingenio parum erit idonea, tum quia hoc vniformem, ac ordinatum exposcit spirituum motum; tum etiam quia si haec ingens caliditas cum humiditate iungatur, vel mediocri, vel magna, multas excitabit in cerebro euaporationes, quibus acies subinde obtundetur ingenij; si vero cum siccitate nectatur, non temperabit spiritus, quantum necessitas requiret cognitionis, at ipsos relinquet calidiores, et acriores, qui propterea plus iusto, vellicare cerebrimem branas eruntapti, hominemque ad phrenesim potius, quam ad ingenij munera disponere.

Debet igitur cerebri frigiditas esse mediocris, vt prosit ingenio, atque ex passiuis mediocrem siccitatem sibi requirit adnexam: frigida, et humida cerebri temperatura ineptissima ex omnibus est ingenio, haec vero [note: Optima pro cerebro temperies calida, et sicca moderata. ] est aquea: frigida pariter, et multum sicca officit, quia crassum notat elementum, ac terreum: calida, et sicca moderata cerebro potissimum confert, quia sic repercussum ignis refert vigorem non confundentem, ac perturbantem, sed ministerijs animae aptissime facientem, quae calore in primis vtitur; ac praesertim si huiusmodi tem peries humiditate corrigatur magis aerea, quam aquea, optima resurger pro ingenio cerebri constitutio, quia sic cerebrum fiet substantiae subtilis, et mollis, quamintellectus facilitati, ac ingenij bonitati, Galenus accommodatissimam [note: art. par. cap. 12. ] censet; sicut pinguem, et duram eidem summopere aduersam: hanc ob causam Arist. lib. de reminiscentia, requirit humiditatem in cerebro pro reminiscentia, quae magnorum est propria


page 67, image: s067

ingeniorum: inquit enim (maxime autem reminiscuntur qulbus humiditas fuerit circa locum sensitiui.)

Hoc enim in genere tenendum est, subtilitatem, mollitiem, tenuitatem partium, maxime ad ingenij conducere excellentiam, referunt enim eiusmodi qualitates ignis, et aeris praedominium, quae superius elementa debite inter se mixta, probauimus magisingenio facere, quam aquam vel terram, quae faeculentiora multo, et cradiora existunt elementa. Tenendum est insuper, quod ingenium, et ceterae facultates animae, licet magis perficiantur a temperato, quam ab intemperato, tamen plurimi, qui cerebro sunt intemperato in caliditate, ingeniosissimi [note: Vgo Senens. in art. par. Gal. partic. 39. ] sunt, quia caliditate semper magis ingenium gaudet, quam frigiditate, quae potius iudicio conferre videtur: ita Philosophus primo probl. 30. sect. melancolicos ex colericis factos, seu atrabilares in doctrinis egregie [note: Ingenium magis caliditate, iudicium magis frigiditate gaudet. ] claruisse animaduertit, ac praesertim in Poesi, afferens exemplum Marci Syracusani Poetae, qui praestantior erat, dum velut in ecstasim caloris vehementia rapiebatur, quod etiam de seipso testatur Ouidius.

Est Deus in nobis agitante calescimus illo: Sedibus aethereis spiritus ille venit.

[note: Iouius in Elogijs. ] Et Camillus Faernus, qui florenti Leonis X. seculo Archipoetae nomen promeruit, tum aptissime versus profundere erat aptus, cum in terdum tauti Pontisicis conuiua, plurimo vini haustu replebatur, quo calor imaginationis excitus, innumeros rerum formare poterat conceptus, proutidem ait Ouidius.

Vina parant animos, redduntque caloribus aptos.

Sed huiusmodi calida intemperies, quae hanc ingenij constituit differentiam, quia facile potest inflectere ad vesaniam, ideo non dicenda est optima, sed temperata magis laudari debet, cuius bono singuli non tam ingenio, quam multis alijs excellunt nominibus. Experientia satis docet, Poetas furore quodam facile corripi, quem propterea diuinum vocant spiritum, quo se caelitum immisceri censent commercio. [note: Tassi dementia. ] Vnus hoc doceat pro cunctis Tassus Italorum celeberrimus, quem mente prorsus fere captum, ac delirum Ferrariae in hospitali Sanctae Annae per annos vndecim, Alphonsi Ducis Estensis iussu detineri necesse fuit, vbi cum numine quodam, quem sibi perpetuum rebatur comitem, omnium admiratione frequentia inibat colloquia: hoc vero nonnisi a phantasia immodico affecta proueniebat calore, assante, mordente, agitante, ac species varias, tum iucundi, tum molesti, vel intermiscente, vel formante. Ad quod forte respiciens Seneca, in illam recidit sententiam, quod nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit.

Demum notetur corollarij loco, singula fere proxima capita


page 68, image: s068

complectentis, quod praedicta cordis, hepatis, sanguinis, spiritus, cerebri temperamenta, sunt quodammodo in ingenioso diuersa, pro varia, et [note: Aetas quid ingenio conferat. ] diuersa eius aetate, iuxta quam etiam sunt aestimanda. Vt enim in pueritia praeualet humiditas, in ad olescentia caliditas, in virilitate siccitas, in senectute frigiditas, ita etiam non nihilinsitum ingeniosi temperamentum per hos tractus alteratur, vnde varij in ipso mores, et [note: Arist. lib. 2. Rhetor. cap. 30. ] ingenium. Sunt pueritiae mores candori procliues, iuuentutis amori, virilitatis honori, senectutis morositati, ac dolori. Ingenia puerorum sunt apta docilitati, iuuenum subtilitati, virorum discursui, senum consultationi. Amplius pueri memoria, iuuenes phantasia, viri intellectu, senes iudicio magis praestant. Pueri adhaec in grammaticis, iuuenes in mathematicis, viri in naturalibus, senes in moralibus habiliores. Hac de causa nonnullorum ingenium aetatis progressu iuua tur, quia temperamentum ingenio acquirunt vtile, aliorum laeditur, quippe acquirunt inutile, vt quotidie licet inspicere. Est igitur temperamenti ingeniorum examini, iungenda semper aetatis consideratio, vt quae illud insequitur, et aliquid ei continuo superaddit, non quidem vt causa externa, sed solum prout interna ratio, et mensura quaedam actionis, et motus caloris in humido, qui cum necessario statis temporibus sensibiles quasdam pariat mutationes, (quales sunt emittere dentes, emittere semen, augeri, ac decrescere) ab his etiam determinandae veniunt aetates, pueritiae, iuuentutis, virilitatis, senectutis, in quibus hae fiunt; quare potius mutatio caloris in humido, seu temperamenti mutat aetatem, quam e contra; et ideo magis se habet aetas vt signum, et effectus mutationis illius, quam vt causa, que nonnisi improprie talis appellatur, prout nimirum apparenter illas nobis videtur parere in corpore mutationes.

Ingeniosi cerebrum, et caput magnum, an paruum, et quomodo eorundem bonitas, vel prauitas iudicetur. Cap. XX.

MODERATAM cerebri temperiem, ac substantiam, magnitudo etiam sequi debet, ac figura quaedam ingenio conueniens, sicuti superius de corde statuimus. Ex capitis vero dispositione has cerebri [note: in art. par. cap. ij. ] qualitates deprehendit Galenus. Ideo quantum [note: Cerebrum maximum cur contigerit homini. ] ad hoc, capitis, et cerebri consideratio a nobis etiam confundetur. Cerebrum natura dedit homini maximum, respectu aliorum animalium, vt amplissimo cordis calori, quo


page 69, image: s069

donatus est homo, pars vna in corpore ampla, frigiditate, ac humiditate plurima posset obsistere. Sed respectu suae totius speciei, vel vnius tantum corporis, quandoque maximum, et magnum, quandoque mediocre ac paruum homini contingit cerebrum, ex quo huius variae ad ingenium habitudines oriuntur.

Maximum cerebrum, vel respectu speciei, vel indiuidui vix dari posse videtur, quia cum maximum requireret caput, quo contineretur, monstrosum potius id foret, quam naturale; immo etiam humanis actionibus forsan inutile, cum humana forma, siue anima, singulis corporis partibus, nonnisi debita quadam magnitudine constitutis, vtatur: [note: Cerebri par ui vitia. ] paruum eadem ratione, quam de corde attulimus, ingenio accommodatum non est, quippe in angusto, et paruoloco arctati spiritus, et confusi summopere agitantur, ac facile inflammantur, vnde subita irae violentia, et impetus; quod lib. de sensu, ac sensili D. Thomas affirmat; hac etiam de causa sunt haesitantes, ac facile decipiuntur in rebus, ob perturbationem phantasmatum a continuo, et forti spirituum motu illatam: sunt perfidi, et constantes in odio, quia sicut facile irascuntur, ita diutius huiusmodi seruant affectum, ob siccitatem a spiritibus calidis in paruo loco diu contentis adeptam; seruat enim siccitas impressiones. [note: Caput paruum habentes sunt insensati. ] Aristoteles in Physiogn. cap. 9. paruo capite praeditos vocat insensatos, eosque refert ad asinos, quibus plurimum ineptiae causa assimilantur; nam sicut asini minimo inter omnia quadrupeda praediti sunt cerebro, (licet magnam capitis gerant molem,) ideoque caeteris omnibus rudiores, ita paruum habentes caput cerebri patiuntur inopiam, quare sunt instar ipsorum vecordes, ac bardi: differunt in eo, quod asini, neque ira, neque impetu feruntur ob frigidam, ac duram, quam obtinent cordis, ac totius constitutionem.

Mediocre igitur cerebrum, vel magnum, quod parum scil. a mediocritate recedat, ingenio censeri debet aptissimum; siquidem in capaciori loco spiritus circumagi facilius possunt, vt animae obeant munia; locus vero spirituum in cerebro praecipuus, sunt ventriculi tres, qui nec conniuentes, nec angusti, sed ampli, ac spaciosi existunt, cerebro ipso [note: Caput magnum habem tes sunt sen sati. ] existente laudabili quantitate formato. Hoc docet Philosophus eodem loco Physiogn. inquiens: caput magnum homines arguere sensatos, qui ad canes referuntur: subintellige tu canes non cuiusuis generis, sed eos duntaxat, quibus nos ad perdices, vel rete, vel accipitre aucupandas vtimur, in quibus vere solertia, et industria quaedam mirabilis adnotatur; hos vero capite, ac cerebro, respectu totius corporis grandiusculo, dotatos esse satis liquet, sicuti caeteros, qui vel cursu, vel odoratu lepores prosequuntur, vel alia canum genera, cerebro et capite pusillo potius constare palam est.



page 70, image: s070

Oppositum tamen videtur Philosophus scribere sect. 30. probl. 3. vbi quaerens, cur omnium animantium homo sit prudentissimus. Respondet dupliciter, vel quia capite minimo est ad sui corporis proportionem, vel quia capite inaequaliter, et irregulariter est minimo; vnde homines, qui minori sunt capite prudentiores nascuntur, quam qui sunt grandiori.

Huiusmodi responsio multos induxit, vt Aristotelem, vel deceptum, vel immemorem sui, et aduersum loco Physiogn. citato crediderint, vbi capitis paruita tem asinorum similitudine improbauit, quam etiam reprobat aperte Galenus art. par. cap ij. caput magnum sensuum robori, longe accommodatius esse pro[?]uncians; quam Galeni senteutiam medici pariter luculentius, et acrius tuentur vniuersi.

At vero si Aristotelis consideretur doctrina lib. 2. et 4 de part. animal. vtrobique cap. x. facile constabit, ipsum huiusmodi apparentem cum semet ipso, et cum Galeno repugnantiam omnino conciliare: afferens [note: Caput plus iusto magnum habentes cur insani. ] enim ibi causam, cur bruta sint hominibus dementiora, et pueri viris, et inter viros ij, qui caput magnum nimis habent, ac partem corporis superiorem plus iusto carnosiorem, respectu inferioris (cuiusmodi homines vocat pomiliones, siue nanos,) ait id fieri, quia cum in parte supera corporis resideat anima, quae diuina est hanc sedem a materiae corpulentia, quantum fieri possit immunem exposcit, ne ipsius velut mole, ac pondere obruatur; huiusmodi vero est caput hominis respectu brutorum, et caput viri respectu puerorum, et nanorum; homo siquidem et vir caput sublime gerit atque erectum, quia leue, gracile, ac propemodum excarne, bruta et pueri ob capitis, et annexarum partium grauitatem, et crassitiem, corpore minime stare possunt erecto, sed ponderare ad terram coguntur, quam propterea grauitatem quoad non amittunt pueri, resoluta aetatis tractu materia, videmus mentis actus in ipsorum corporibus non exerceri, sicut in nanis respectu virorum apparent imperfecti, atque in brutis etiam sensuum vigor est imbellis; propterea quod contra quam pueris accidit, quo magis bruta aetate adolescunt, pars ipsis superna carnosior, inferna leuior, et gracilior euadit.

Ex hoc Philosophi discursu colligitur, quod partem in homine superam, carne, et ossibus non praepeditam cum laudet, quippe immateriali animae naturae aptiorem, eiusque functionibus conuenientiorem, sane dum in Physiognomicis, caput magnum, inquit, sensus perfectioni [note: Conciliat. comm. prob. 3. sect. 30. ] conferre, aliam quandamdebet intelligere magnitudinem ab ea, quam citato de part. loco improbat, a mole, atque a materia prouenientem; haec vero alia non potest esse, quam magnitudo loci, seu circumferentiae cranei interioris, quia sicut in homine magnum adesse cerebrum


page 71, image: s071

necesse fuit respectu brutorum, ita magnum cerebrum respectu alterius hominis, parum scil. moderatum excedens, phantasiae ac sensuum actibus prodest, ob rationes iam dictas, quod propterea capacius et amplius requirit caput, cuius orbe tegatur. In loco autem probl. adducto, dum capitis adprobat paruitatem, nonnisi eam potest intelligere, quae magnitudini materiali, quam reiecit contraria sit, quod idem est, ac si adprobaret caput, paruis ossibus, et pauca carne donatum, iuxta doctrinam de partib. et Physiogn. iam citatam, adeo vt Aristoteles [note: Caput magnum et ex carne ingenio aptum. ] vere nec sibi, nec Galeno dissentiat, quorum consonae sunt in eo sententiae, quod caput circum ferentia magnum, at ossium, et carnis mole paruum commendant, quemadmodum circunferentia paruum, et organica ossium structura magnum apertissime reijciunt.

Caeterum quomodo dignosci potest huiufmodi caput bonum, vel malum? insuper, qua norma dijudicari caput magnum, vel mediocre [note: in art. parua cap. ij. ] respectu corporis esse? Galenus arguit primum membrum ex figura, et ex ortis a cerebro: figuram concinnam semper ait ostendere bonam [note: Caput pro ingenio aptum quomodo di gnoscatur. ] cerebri dispositionem: orta porro a cerebro, vt colli, ossa, nerui, caro, et alia circumiacentia, si recte sint conformata idem significant, quoniam vtraque, non nisi a virtute cerebri formatrice valida prouenire potuerunt, quae materiam satis regere potuit, ac transmutare ad bonam constitutionem, ideoque capax, et magnum caput, ac cerebrum gignere, in quo postea bonae perficiantur operationes: magnum e contra caput cum sigura inconcinna, et annexae partes praue dispositae, ac formatae, debiles nempe colli nerui, color imminutus, caro flaccida, et incompta ossium structura, quia virtutis infirmitatem cum materiae superabundantia testantur, caput etiam, ac cerebrum pro animae functionibus imperfectum ostendunt, vnde Galenus ait, caput magnum non esse signum necessario bonum cerebri bene constituti

Verum hic suboritur dubitatio, quia si bene sensatus requirit cerebrum, et caput bene dispositum, ergo collum etiam habebit robustum, siue vt ipsemet ait Galenus neruosum, et plenum, quod Vgo [note: in Comm. eius loci. ] Senensis interpretatur grossum; sed superius ex Aristotelis mente innuimus, sensati, seu ingeniosi collum debere cum annexis partibus esse potius macrum, aduersari ergo sibi videntur Aristoreles, et Galenus. [note: Ingeniosi collum qua le debeat esse. ] Conciliantur tamen ex eo, quod crassum, seu grossum non contrariatur macro; potest enim stare simul collum validum, grossam, et macrum: Aristoteles autem non exclusit bonam figuram, et robur neruorum, et partium colli ab ingenioso, sed exclusit carnis, et pinguedinis copiam, quia materiae multitudinem sedi animae, vel partibus sedi proximis obesse plurimum existimauit, vulgus enim homines


page 72, image: s072

grosso, et pingui collo praeditos vocat boues, quibus prope moribus animae videntur aptari.

Dubitatur hic, quia Plato dicebat, capita ingeniosorum esse debilia: male igitur ex Galeni sententia statuuntur robusta. Respondetur esse robusta generatione, sed per accidens debilia, quia paruorum ossium et rara, proindeque cuil bet acris iniuriae obnoxia.

Sed fallit dicta regula de pingui collo, quia cum pinguedo fiat a calore temperato, potest collum pingue hominem ostendere temperatum, in quo perfectiores omnes fiant animae operationes, proindeque excellens insit ingenium; ita D. Thomam tantum virum habitu quodam totius corporis pingui dotatum accepimus, quem proptereabouem mutum socij appellare solebant: ita Pierium Valerianum, Gulielmum Budeum, Batlhassarem Castilioneum, aliosque ingeniosissimos, et elegantissimos viros, pinguiori corpore donatos fuisse, commonstrant viuae ipsorum [note: Collum magnum et pingue est bouinum. ] imagines, ac multorum testantur scripta. Verum est, quod cum huiusmodi pinguedine non debent esse magna ossa, neque caro plurima, quoniam haec vere bouina esset constitutio; propterea Galenus dum statuit collum plenum, viuidum, et bene coloratum cum optimo cerebro innctum, si vellet ipsum pingue etiam intelligere, cum carnis, sanguinis, et ossium mediocri connexu, non erraret forte, quatenus ipsum considerat in homine temperato, et perfecto, quem rarius adnotamus, quia in eo coire poslunt haec singula, vt superius diximus, optima nempe corporis partium constitutio, et sanitas cum optimo ingenio. Sed Aristoteles ea quae frequentius contingunt aduertens, determinat sensatum hominem, et ingeniosum habitu corporis non ita bono, dorso, collo, facie, alijsque supernis partibus macrio ribus, ob aliquod calidioris, ac siccioris temperamenti praedominium, quo vel natura, vel ex accidenti huiusmodi homines vt plurimum constare, testatur experientia.



page 73, image: s073

Capitis magni, mediocris, et parui, eiusque optimae figurae dignoscendae ratio. Cap. XXI.

QVOD ad noscendam capitis magnitudinem, vel paruitatem, intelligendum est, quodnam caput mediocre respectu corporis dicatur esse; nam vt asserunt Mathematici rectum est iudex sui, et obliqui. Pro quo notandum est, huiusmodi caput considerari non debere in corpore, quod sit in motu extensionis, puta puerorum, et iuuenum, sed in eo, quod sit in esse permanenti, ac stabili, seu virorum mediam iam aetatem obtinentium; in his enim, qula nulla amplius secundum tres dimensiones fit varietas, certior statui regula potest. Mediocritas igitur: capitis viri iam perfecti, ac optime secundum naturam se habentis percipietur ex eo, si linea ducta a medio frontis [note: Caput mediocre quomodo digno scatur. ] circa caluariam supra aures ad idem rediens punctum, tanta sit, vt ad magnitudinem totius corporis comparata triplex existat; nam si vel excedat, vel deficiat, caput recedit a mediocri, ac magnum in excessu, paruum in defectu dicendum est. Ac vt res magis declaretur, corpus perfectum, mediocre, et quadratum est, (vt ait Plinius) si adapertis brachijs in modum crucis, tanta sit latitudo a summitate digitorum dextrae manus ad aliam digitorum sinistrae summitatem extensa, quanta est altitudo a capitis vertice ad plantam pedum. Recentiores post varias [note: Corpus qua dratum est, altitud ne quattuor pe dum, et semis. ] obseruationes, huiusmodi terminum ad certam quandam reuocantes mensuram, decreuerunt corpus humanum perfectum, quattuor pedum Italorum, et semis circiter altitudinem non transcendere: huiusmodi pes est, vnciarum duodecim: pedes quattuor, et semis, quinquaginta quattuor constituunt vncias: linea igitur circularis iam dicta in talis perfecti corporis capite, debet ad tertium horum esse producta, eritque vnciarum duodeuiginti.

Huiusmodi regulam in pueris vanam, (quod ego volui pluries experiri,) in perfectis magna ex parte veram inueni: porro eadem regula valet ad mediocritatem capitis respectu caeterorum totius speciei dignoscendam, sicuti prior valet ad cognoscendam mediocritatem capitis in indiuiduo, quia potest aliquis esse capite mediocri respectu sui corporis, quod tamen, vel superet, vel non tangat altitudinem pedum praedictam; quare linea circumferentiae sui capitis, vel excedet vncias duodeuiginti, vel his erit inferior.

Quod nam sit igitur magnum, vel paruum caput parum, vel multum a mediocritate recedens, ideoque ingenio magis, vel minus idoneum ex his facile potest intelligi. Superest ipsius examinare figuram, quam


page 74, image: s074

Galenus cit. ar. par. loc. ait esse perfectissimam, si assimiletur spherae [note: Capitis per fecta figura] parum manibus vtrinque compressae; in hac enim anteriora cum quadam planicie oblonga; posteriora cum quadam gibbositate consurgent, lateralia cum planicie quadam recta: huiusmodi capita vulgus nostratium appellat (martellina,) inepta quadam similitudine fabrilis instrumenti hoc nomine nuncupati: huius figurae non affert ibi rationem Galenus, sed illa forte potest adduci, quod sit perfectior, quia circulo propior; attamen circularis omnino humani capitis non debuit esse figura, ob necessitatem positionis ipsius supra collum, quae sunt enim plana melius supra basim firmantur, quam rotunda. Sed ista nimis generica est ratio: proximior est illa, quae ab eodem Galeno desumi potest cap. vltimo, lib. 9. de vsu part. cum enim in postera capitis parte natura efformauerit cerebellum, oportuit eam partem esse protuberantem, vt in qua cerebellum ipsum asseruaretur: in anteriori cum formauerit apophyses ad nares, et oculos, oportuit eas etiam ad externa protuberare, quia si ad interna, praeterquam quod esset indicium imbecillae virtutis, quae recte nequiuerit huiusmodi partes formare, tum ostenderetur cerebri locum ab huiusmodi partibus intro vergentibus occupari, angustiusque ipsum euadere cerebrum, quod idem de parte capitis postera dicendum: propterea recte affirmat Galenus, quod semper, vel alterutra, vel vtraque protuberantia deficiente, capitis imperfectior censeri debet figura, nam ab iam dicta sphaerica perfectissima, caeterarum ab ea declinantium vitia deprehenduntur, quas infra, vbi de signis ingeniorum opportunius afferemus.

Primi Libri finis.



page 75, image: s075

DE INGENIORVM DIFFERENTIIS, ET CAVSIS. LIBER SECVNDVS.

LIBRI PROOEMIVM.

TANTA est ingeniorum varietas, tantusque in ijs interstinguendis velut luxuriantis naturae conatus, vt non magis in hac rerum vniuersitate, laetissimam tot faetuum pompam, quam in microcosmo varios ingeniorum ornatus affectasse videatur. Nihil est, vt suauius, ita difficilius, quam singulas animorum virtutes assequi vna quasi tabula velle, quas nec ipsa cogitatio complecti potest. Differunt omnino ijs populi, et vrbes, et familiae, ac inter se singuli arcana ipsarum, excellentique praerogatiua spectabiles. Vt enim vultu, sic etiam dissimiles animo, quod inter admirabilia naturae iure optimo arbitramur. Causam hercle tantae diuersitatis proximam reddere [note: 1. Probl. Sect. 30. ] impossibile est, ac summus ipse doctorum parens Philosophus genericis duntaxat sparsim contentus, plane docuisse videtur, quomodo caeterae humano intellectui minime sint obuiae. Differentias ingeniorum nullibi tetigit, ipsarum duntaxat signa quaedam in lib. Physiognomicorum, ieiuno satis sermone prosecutus. Vere nimia foelicitas esset vnamquamque posse pernoscere, quo suis quaeque posset humanis vsibus destinari. Esset idem ac singulos temperamentorum gradus percipere; quod si daretur morbos omnes prope curabiles fore vsu aequipollentium medicamentorum affirmat Galenus. Quis enim percipiat, cur hic in furandi arte acutus, in mercatura hebes euadat? cur ex tot furandi


page 76, image: s076

modis in vno industrius, in caeteris adnotetur ineptus? cur ex tot pingendi generibus, hic humanorum vultuum ideas veris quasi referre coloribus valeat, totius vero corporis commensurationem inscitissime exprimat? Quis porro innumerabiles in depingendis corporibus modos, quibus quisque in eadem arte vtitur comprehendat? Eadem est in indiuiduis ingeniorum causis, ac differentijs noscendis difficillima ratio. Sunt ab astris forte impressi in hominum corporibus caracteres, sunt notae ab vltimis temperamentorum formulis inditae, quibus hominum haudquaquam sufficiat captus. Nos cum huiusmodi physicas elucubrationes non solius veritatis studio, prout ingenuum hominem decet, sed ad publicam in primis moliamur vtilitatem, illas duntaxat proponemus ingeniorum differentias, et causas, quae tum potioribus Reip. vsibus, tum disciplinis, ac scientijs facile accommodantur; obscuriores autem, vel inutiliores vix tangemus.

Suggerit autem reinatura, doctrinaeque ordo, vt postquam ingenij essentiam, subiectum, instrumentum, ac singulorum temperamenta, variosque circa singula vtendi modos scrutati sumus, ipsas pariter differentias, et causas cognoscamus. Non enim sufficit sciuisse quid sit homo, nisi distinctionem ipsius teneamus in marem, et faeminam, quorum diuersae proprietates, et causae considerari possunt. Sed cum ingenij differentiae, vel ab essentialibus ipsius partibus, vel ab accidentalibus desumantur, ad eas primo conuertendus est sermo, ceterae mox inferius tractabuntur.

Ingeniorum differentiae ab intellectus actionibus deducuntur. Cap. I.

INGENII naturam superius in duabus hominis partibus constituimus intellectu, ac phantasia. Videtur ergo ab his prima sumenda ingeniorum diuisio, quod nimirum aliud sit ingenium exquisite intelligens, aliud excellenter imaginans: sed cum satis demonstrauerimus eandem in omni semper ingenio vtriusque facultatis conditionem esse, non debet ab huiusmodi partibus ingeniorum sumi distinctio, nisi quatenus homo idem interdum secundum apparentiam magis est imaginans, quam intelligens, vel e contra, quod contingit, vbi phanta siae actus est transiens ad aliquod effectibilium operum quomodo est euidentior, vel cum huiusmodi actus non transit ad opus, sed est immanens, quomodo euadit obscurior, et cum eo intellectina quandoque magis effulget potestas: adeo vt homo concedi posse videatur optimo praeditus


page 77, image: s077

intellectu cum imperfecta phantasia, distinctus ab alio, cuius optima sit phantasia cum minimo intellectu, qui tamen re vera ex doctrina superius a nobis tradita dari nequit. Verior itaque ingeniorum differentia est haurienda ab intellectus, ac phantasiae operatione, quae vt in eodem indiuiduo semper est eiusdem perfectionis, ita in diuersis admodum varia distinctaque esse potest.

[note: Habitus cognoscitiui quot. ] Intellectus operatio duplex est, cognitio, et actio: ad primam refertur simplicium apprehensio, affirmatio, vel negatio, atque etiam illatio, ex quibus resurgit habitus, vel intelligentiae, quae circa prima versatur principia, vel sapientiae, quae illorum est, quae proxime pendent a principijs, et sunt communia, vel scientiae, quae in rebus proprijs contracta aliqua ratione scibilibus occupatur. Ad fecundam prout est immanens, refertur rectus agibilium vsus, virtutum nempe, ac vitiorum, quae prudentia dicitur: prout vero est transiens refertur recta effectibilium ratio, quae dicitur ars.

Phantasiae actio praecipua est quoque duplex, vel enim comprehendit [note: Plato in sophista. ] rerum imagines vt sunt, vel format imagines varias ad libitum, resque prout apparent inspicit, quo munere a Platone simulachrorum magistra nuncupatur.

[note: Phantasiae actiones enis merantur. ] Porro phantasia, vel componit ea, quae iudicat, licet confuse, ac imperfecte, vt puta dum componendo alas, et asinum iudicat asinum alatum, vel eadem inter se diuidit, vt dum alas ab asino seiungit, vel circa [note: Phant asia di scursu quodam vtitur circa particularia. ] ea quodammodo ratiocinatur, cum ex vno phantasmate subinde aliud eliciat, ac ex vna intentione procedat ad aliam, qui est quasi argumentandi modus circa singularia, per quem a notis velut ad ignota procedens format chimeram, aliaque concipit admirabilia.

Iam igitur ex parte intellectus alia sunt ingenia, quae res facillime apprehendunt, ac definiunt, vt Euclides, alia, quae facile distinguunt verum a falso, ambiguaque diuidunt, vt Galenus, alia quae facillime discurrunt, et colligunt verum, et falsum, vt Aristoteles. Ab his pendent alia, quae vel sunt sophistica, vt Philoponus, Petrus Ramus, ac Telesius, alia scientifica, vt Alexander, ac Themistius; quaedam disputatiua conclusionum, qualia Scotistarum, quaedam magis definitiua, et conclusionibus [note: Ingenia Thomistarum, et Sco[?]tistarum. ] acquiescentia, vt Thomistarum: nonnulla obiectiones promptius formant, vt Graeci, alia faelicius soluunt, vt Latini. Porro plurima inordinatim, et confuse intelligunt, plurima ordinatim, insignique methodo haec in vno, illa in varijs connexisq. praecellunt: aliqua in difficilioribus subtilia, in facilioribus haerentia, aliqua contra faciliorum cognitioni apta, difficiliorum autem prorsus inepta. Insuper ingenia ferocia magis circa rerum essentias, et abstractiones, vt Metaphisici, et Platonici, mitiora circa rerum magis proprietates versantur sensibiles,


page 78, image: s078

vt Physici, et Peripatetici. Pariter quaedam sunt facilis reminiscentiae, quaedam difficilis: alia docendo: alia valent exequendo: hoc in speculatiuis, illud admiramur in actiuis: insatiabiles aliqui scrutantur, subinde alia, et alia: aliqui paucioribus tantum insistunt. Has intellectus differentias plerunque in singulis ingenijs liceat adnotare.

Ingeniorum differentiae ex Phantasiae operibus enumerantur. Cap. II.

EX parte phantasiae, duo summa sunt ingeniorum genera: nonnulla, quae allorum inuenta rectissime percipiunt, alia, quae sua virtute inueniunt, et imaginantur inexcogitata, et noua. Vtraque autem cum, vel componendo, vel diuidendo, vel quodammodo discurrendo versentur circa phantasma, quod est imago rei, haec imago, vel consideratur, et cognoscitur prout referens magnitudinem, vel vt referens motum, vel quietem, vel numerum, vel figuram.

Ratione magnitudinis consurgunt ingenia recte imaginantia, vel [note: Ingeniaque dam valent in imaginatione rerum minimarum. ] minimam, vel mediocrem, vel maximam. Minimam, vt Vicentinus ille, qui horologium in annulo Principi Vrbinati (vt ait Cardanus) dono dedit, quod cum vix effugeret oculos, horarum tamen interualla perfectissime indicabat: sic alius quidam duodecim articulos in vngue distinctissimis formabat caracteribus. Currus Phaetontis cum quadrigis in paruissima annuli gemma insculptus fuit ex Galeni testimonio: Apelles lineam imperceptibilem super aliam Protogenis subtilissimam lineam, ad stuporem omnium duxit. Ita Parrhasius in rebus minutissimis effingendis [note: Plinius. ] excellens apud antiquos est habitus: Albertus Durus, atque Antonius Tempesta apud modernos celeberrimi extiterunt. Democritus hac forsan dotatus Phantasiae specie, vulgare illud corpusculorum minutissimorum (quae atomos vocabat) commentum excogitauit, vt eadem virtute freti anatomici, vel culicum, et apum, ne dum hominum exactissimam moliuntur dissectionem. Circa mediocrem magnitudinem versantur ingenia, quae triplicem corporum dimensionem imaginantur, quibus innititur sculptura, pictura, architectura, fabrilis, fictilis, et mechanicae omnes debitam quandam magnitudinem requirentes.

[note: Ingenia pol lentia in rebus maximis. ] Circa maximam excellunt ingenia vastis quibusdam conceptibus obnoxia, velut eius, qui statuam Alexandri Magni ex integro monte formare constituerat, vel eorum, qui totum circumdederunt orbem, nec marium immensitate sunt deterriti, quominus in nouas, et incognitas, extremasque regiones penetrarint, quales Columbus, Cortesius, et Megellanus. Talia sunt etiam poetarum ingenia, qui gigantes,


page 79, image: s079

poliphemos, monstra, exercituum occisorum millia, aliasque chimeras hiperbolice repraesentant. Hoc etiam in genere sunt astrologi caelum totum nauiter emetientes, et Geometrae totum pariter mundum. Ab hac phantasiae differentia fluxere moles illae vastissimae Phari Alexandrini, AEgyptiarum Pyramidum, templi Iouis Olimpij, Hortorum pensilium in maenibus Babylonis, et aliae, quae vulgariter stupores orbis dicuntur. Hac eadem inuenta est octaua sphaera a Ioanne de Monteregio, et inuenti sunt alij orbes in caelo a praestanti Mathematico Galilaeo, beneficio tubi coriacei specillis vitreis duobus occlusi, quo rerum, vel longinquissimarum verae imagines, velut sub oculis positae conspiciuntur. Anaxagoras mundorum pluralitatem illam, quam audiens Magnus Alexander defleuit, vt qui omnes non posset capere asserebat, quia phantasmata rerum immensarum, maximarumque formabat. Sic oratores in exaggerandis, amplificandisque rebus insignes, vt ad affectus impellant, hac phantasiae eminent specie, quae sicut in scientijs, vel artibus, ita etiam in morum actibus animaduerti potest. Itaque regnorum administratores, maximorum exercituum ductores, amplissimarum vrbium aequi rectores, ingentium tormentorum inuentores, vt Phalaris, et Actiolinus, vel maximorum criminum patratores, vt Nero, qui totam vrbem sua perfidia conflagrantem de turri prospexit, dicuntur ingenio pollere, vel ad magna vitia, vel ad magnas virtutes habili.

Quod ad motum consurgunt ingenia, quae recte concipiunt imagines rerum cum motu quodam coniunctarum, ac sunt varia, prout variorum motuum phantasmata comprehenduntur: quaedam igitur ex [note: Ingenia que dam valent in rebus cum motu coniunctis. ] motu ventorum, vt innenerunt, et constituerunt nauticam artem, ita quaedam in eius inuentae vsu feliciter excellunt. Ex motu etiam plurium rotarum apte percepto fabrefacta sunt horologia, et fabrefiunt; ac praesertim [note: I. Caes Scalig. de subti. exerc. 307. ] ex motu vmbrarum arborum inuenta sunt a pastoribus ea, quibus solis cursus per horasmensuratur: ex motu operculi, quo lebes chymisticus tegebatur in laquearia impulsi vi pulueris, qui in ipso lebete erat accensi, tormentorum militarium emersit inuentum: ex motu etiam siderum pronunciati sunt orbes in caelo varij, et sunt hae inuentiones velut phantasiae ratiocinia quaedam a noto ad ignotum in particularibus procedentia. Ad hanc phantasiae speciem pertinent aquarum, vel ciend arum, vel cogendarum ingenia: pertinet animalium motus, et auium cantus vi aquarum excitatus, quod in Tiburtinis hortis Hippolitus Cardinalis Estensis primus omnium reuocauit ad vsum, cum ante ipsum Athe naeus lib. 4. musicorum quorundam iustrumentorum vi aquae sonantium a Ptolomeo Euargete barbitonsore Alexandrino inuentorum meminerit. Ad hanc etiam pertinent machinae omnes rotarum, quarum industria fiunt aues volantes, qualis columba illa, summa Architae


page 80, image: s080

Tarentini industria (vt ait Plutarchus) ad volandum composita, vel aquila illa a Ioanne de Monteregio constructa, quae ad Imperatorem extra Norinbergi vrbem conuolauit, ipsumq. postea ad vrbem vsque volans iterum est prosecuta: hinc auctor quidam vsq. adeo ingenij temeritate prouectus [note: Ars volandi tradita. ] est, vt libellum de arte volandi conscriptum ediderit: Artes porro saltandi, venandi, aequitandi, scribendi, agricultura, gladiatoria ad hanc phantasiae differentiam referuntur. Ars etiam scenica, cuius opera, vrbium, nemorum, hortorum, fluminum, regionum spectacula varia repentino machinarum versatilium opificio spectantibus offeruntur. Amplius, et chimica, quae per varios distillandi modos varias mistorum transmutationes complectitur, sub hoc ingeniorum genere continetur. Practica etiam medicina, quae morbi varios insultus, ac motus considerat: homines quoque manus celeritate quadam in ludicris visum fallentes, necnon alij fluxu verborum pollentes, ac in agendis mobilitate quadam contraria inertiae, ac torpori, quo nonnulli debitum nunquam ad finem deueniunt, hoc ordine adnumerari posse videntur; in his enim omnibus fit conceptus phantasmatis motum rei quendam imaginatrici potentiae referentis.

[note: Ingenia qndam valent in rebus cum quiete iunctis. ] Ad quietem vero attinent illa ingenia, quae obiectum minime vt magnum, vel vt motui iunctum, sed potius, vt stabilitatem, et immobilitatem obtinens compreh endunt: sic inspectrices artes omnes huic generi subijciuntur. Ars dijudicandi gemmas, Physiognomia, quae accidcntia partium corporis; Chiromantia, et Metoposcopia, quae lineas in vola manus, vel in fronte defixas aestimat: excellentia in propositam metam feriendi, vel sagitta, vel lancea, vel sclopo, in quibus homines interdum ad miraculum eminent, aliaeque id generis ad hanc phantasiae speciem rediguntur, quae pariter multum confert intellectus iudicio super verum, et falsum, bonum, et malum; nam supra ostendimus iudicium in quiete potissimum perfici.

[note: Ingenia qndam in rebus cum nu moro funt acuta. ] Sub numero ea reduci possunt ingenia, quae plura simul phanta smata recte dispiciunt, vt Arithmetici, quorum Ioannes Suisset Scotus Calculatoris cognomen adeptus est, vel Caballistici, qui numerica quadam ratione rerum euentus praenunciare censentur, cuius dogmata Cornelius Agrippa, Petrus Aponus, Michael Scotus reliquerunt. Huc spectat Theorica Musicae, quae figuratum numerum contemplatur, in qua optime omnium Seuerinus Boetius scripsit, libro a paucis intellecto. Huc spectat quod de Menelao Imperatoris Constantij sagittario perhibent, qui eodem ictu tres sagittas in tria distincta signa rectissime dirigebat. [note: Plin. lib. 7. cap. 25. ] Huc etiam respicit I. Caesaris ingenium plures diuersi generis epistolas appositis scriptoribus eodem momento dictantis. His quoque subnecti potest inuentum illius opificis Alphonso Secundo Ferrariae Duci


page 81, image: s081

deseruientis, a quo plurimi constructi sunt sclopi: qui debita semel im buti materia, decies subinde in certum locum exonerabant. Ad hanc phantasiae differentiam attinent etiam illi, qui memoria plurimum valent, subseruit enim memoria speciatim huiusmodi phantasiae, quo enim illa [note: Memoria cum quibus coniungatur ingenijs. ] est in plurimis rerum phantasmatibus asseruandis perfectior, eo plura phantasia potest ex ipsis decerpere, atque ad libitum imaginari; propterea singulos hac differentia praeditos insigni plerunque praestare memoria necesse est.

Linguae igitur latinae, vel alterius cuiuscumque cognitio, ciuilis, et canonici, iuris theorica pertinent ad huiusmodi phantasiae vim, quippe cum hae doctrinae in sola consistant retentione multorum nominum, multarumque sanctionum, et auctoritatum, quod fit in arca memoriae, phantasia haec singula sic seruata celerrime, atque affatim pernoscit, allicitque subinde intellectum ad plurimos vberrimosque formandos discursus: sic videmus quales, quantasque excellentes Iuristae canant repetitiones, ampliationes, et regulas, conficiendo huiusmodi phantasiae beneficio, immensa prope volumina, qualia Baldi, Bartoli, ac caeterorum. Pythagoras dum ponebat corpora ex numeris constare (vt ait Aristoteles 13. Metaph. cap. 3.) hac forsan phantasiae specie nitebatur: sic historici nobiles ex comprehensione multorum ab excellenti memoria suggestorum, loci nimirum, temporis, rei gestae, personarum, et aliorum id generis conflant vberrimos sermones ad eximiam legentium iucunditatem. In moralibus hac pariter phantasia iuuantur homines aleis ludendis industres: porro illi, quos negotiatores appellamus, vt mercatores, publicani, cancellarij, legati principum, et alij multiplici rerum genere impliciti.

[note: Ingenia quae valent in figuris noscendis. ] Postremo diximus cognosci phantasma, vt cum figura est, pro quo notandum figuram accipi, vel prout est in quarta specie qualitatis, vel vt in tali, vel tali subiecto existit. Primo est forma corporis externa eius naturae conueniens, quae multiplicem sui praebet notitiam, est enim, vel triangularis, vel circularis, vel quadrata, vel recta, vel plana, vel cuba, vel alterius generis. Secundo modo subit conditionem corporis, in quo sicut considerari potest proportio, siue analogia, quam habet ad aliud, necnon simmetria, siue condecentia, quam habet in se ipso, ac demum harmonia, quae in sonis dicitur consonantia, in naturalium ordine congruentia, quae concors est compositio plurium ad alicuius constitutionem conspirantium, ita haec singula cum figura subintelligi, et considerari possunt.

Hic igitur phantasiae gradus, praeterquam quod comprehendit Mathematicarum praxim, quae circa lineas, seu figuras ex lineis constantes in corporibus physicis versatur, vt Astronomia, Cosmographia,


page 82, image: s082

Perspectina, complectitur etiam mechanicas omnes iam dictas, ac praeterea poesim, musicae praxim, eloquentiam, gymnasticam, cosineticam, quae singula, vel in carminum, vel vocis, vel sermonis, vel motus, vel sui cultus corporis concinnitate consistunt. Praeterea emblemmatum, et stemmatum conficiendorum industria, necnon magia flagitiosa, quae nominibus, caracteribus, figurisque vtitur sub eodem capite recensetur. Vis quaedam imaginandi ea, quae nunquam sub sensum ceciderunt, vt futurorum veritatem, attinet ad huiusmodi congruentiam, cum rei veritas sit rei congruentia, et adaequatio cum intellectu. Maculae matris in infantis corpore impressae, noctu ambulare in somno, caput humanum ex metallis conflare sermonem edens, quod fecisse aiunt Albertum Magnum sunt phantasiae virtutes, qua circa rerum imagines, et consonantiam vehementi quodam occupatur intuitu. Amatorum ingenia ratione huiusmodi phantasiae, qua in amatarum feruntur formam, tam varijs affectibus sunt obnoxia. Iuuatur hac eadem intellectus ad cognitionem veri, et boni: nam verum, et bonum cum ente conuertuntur, in ente autem stat congruentia causae, et effectus: haec congruentia, licet a solo percipiatur intellectu, tamen phantasia primo ipsam haurit ab ente sensibili: in moralibus inseruit haec virtus administrationi Reipoeconomicae, affectibus temperandis, commoderandisq.; sunt enim hae moderationes cum harmonia quadam, quae nil est aliud ex Philosopho primo de anima 54. quam temperamentum, et compositio contrariorum. Tot sunt quasi capita, sub quibus caetera omnia ingenia phantasiam respicientia redigi possunt.

Ingeniorum differentiae ex causis, quarum tractatio insinuatur. Cap. III.

PRaeter ingeniorum differentias, quae ex varijsoperandi modis intellectus, et phantasiae colliguntur, occurrunt etiam aliae, quas ab accidentibus humanum corpus consequentibus licet sumere. Cum vero huiusmodi accidentia constituant immensam ingeniorum diuersitatem, vt causae, varie corpus, proindeq. ingenium afficientes, acinter se plurimum discrepantes, agendum hic est de his causis, cum quarum notitia iungetur [note: Actidens humani cor Poris praecipuum est tem Peramentum. ] etiam differentiarum cognitio. Duo sunt, quae humano corpori potissimum accidunt, vnum internum, et proximum, aliud externum, ac remotum: primum est duplex; vel enim est nobilissima corporis qualitas, seu temperamentum, quod vel spectatur in toto corpore, vel in singulis partibus, ac vel est insitum a generationis primordio, vel


page 83, image: s083

acquisitum per aetatis, aeris, alimentorum mutationes. Et partes vel sunt similares, vt humores, spiritus, caro, vena, arteria, neruus, et huiusmodi aliae; vel sunt organicae, vt cerebrum, cor, hepar, testes, et caeterae, quibus omnibus [note: Supra tomperamentum quaenam sint. ] accidit, hac, vel illa tem perie donatas esse. Aliud internum est nescio quid supra temperamentum, quod pariter est duplex, naturale, ac supernaturale: illud est occulta quaedam, et imperscrutabilis virtus, vt puta quae de Pirrho Rege traditur sanandi lienosos, quos dextro pedis pollice tetigisset, vel quae de Tiberio, et Alexandro Macedone in tenebris aeque ac in luce videntibus, vel quae de Selenco (teste Iustino) eiusque subinde filijs, et nepotibus anchorae figuram in faemore gestantibus, quorum affectuum causae, cum neque ad animam, neque ad vulgare temperamentum referri possint, a Cardano, et a Pomponatio, et ab alijs ad supereminentem quendam, et occultum temperamenti gradum referuntur. Supernaturale vero est, vel Daemon, qualem olim Socrati, et non ita pridem Cardano contigisse scribunt, vel lumen de superno lumine prodiens gratis datum, quale plurimis sanctis offusum, vt Salomoni, Alberto Magno, D. Thomae, Alexandro de Ales, D. Paulo, caeterisque apostolis, ac ex piorum sententia (quam Aristoteles non recipit) Sybillis, prophetisque omnibus, qui in rerum notitia caelato quodam, et diuino spiritu praestitere.

Externa porro, ac remota, quae accidunt homini sunt naturae, vt clima, aer, solum, cibus, et potus, situs, parentes, animi affectus: sunt fortunae, vt nobilitas, diuitiae, dignitates, morbi: sunt electionis, vt educatio, religio, lex, societas, studia huius, vel illius artis, et scientiae, ac huiusmodi alia. Ob has igitur omnes internas, externasque causas humanum corpus varie alterare valentes, varia etiam in singulis ingenia possunt oriri, vt quae bonam, vel malam huius, vel illius corporis conditionem sequuntur.

De his tractare singillatim necessarium est, quo praecelsi naturae conatus ad hominis perfectionem conspirantis noscantur, et immensa geniorum varietas ordinatim exposita magis oblectet.

At vero de causis internis superque satis in 1. libro videmur disseruisse, vbi totius corporis, et singularum partium in primis, vel secundis qualitatibus temperiem, nec non figuram, texturamque ingenio accomodatam docuimus, adeo vt quantum ad materialem internam ingenij causam attinet, nihil forsitan inibi sit omissum, nisi quatuor humorum, qui sunt potissimae ingenij causae mentio concise nimis facta censeatur, de quibus tamen inferius in hoc libro, capite de melancoliae viribus satis tractabitur.

De essiciente pariter interna, quam esse diximus animam intellectiuam, et phantasiam egimus, quantum poterat ad ingenij naturam


page 84, image: s084

pernoscendam sufficere, docendo quomodo ipsae ad ingenium progignendum concurrant, scilicet nonnisi in tali materia copulatae, adeo vt praecipuum fuerit in hac de ingenio speculatione caput, ipsius materiam considerare.

Ita de efficiente causa interna supernaturali, seu daemone abunde in codem libro tractauimus capite proprio. De virtute vero infusa, non est huius loci disputare, qui causas tantum inquirimus naturales.

De naturali autem, et supra tem peramentum, quia est occultissima, nec mea sententia differt a temperamento, licet secundum apparentiam nostramque intelligentiam censeatur supra ipsum, futilis esset consideratio, quippe nostrum captum excedit.

Duo itaque duntaxat hic subnectenda videntur ad susceptae tractationis ornatum, ac perfectionem, vt scilicet post examen illud causarum ingenij in communi, explicemus, etiam causas differentiarum ingenij superenarratarum, quod est eiusdem causas expendere in particulari, ob quas vnumquodque ingenium eminet in hac vel illa arte, vel scientia, puta cur homines aut Philosophi, aut Poetae, ac Medici, et Astrologi, vel Oratores euadantinsignes. Alterum est, vt consideremus causas ingeniorum efficientes, et materiales externas, ac remotas, quae longe caeteris sunt euidentiores, ea tamen moderatione, vt perspicua breuitate, si fieri possit rerum innumerabilium, et pulcherrimarum dogmata perstringantur.

De Causis ingeniorum particularibus, ac primo Metaphysicorum, Theologorum, Mathematicorum, Physicorum, Poetarum. Cap. IIII.

IVuabit causarum indago particularium varias ingeniorum species producentium, quia cum eiusmodi causae in corpore varias praeferant notas, poterunt ex harum cognitione via resolutiua eaedem dignosci causae, proindeque ingenij species ad hanc, vel illam scientiam, artemque dispositi, cui se propterea quisque debeat applicare, qui summus, et singularis est ex hoc meo opusculo Reip. literariae fructus resultans: difficillima quidem perscrutatio, [note: De subtil. exercit. 274] a nemine forsan hactenus inita, vt ait Scaliger, sed quae si non necessarijs, saltem probabilibus quibusdam possit insinuari.

Vtendum est autem hoc processu pro harum causarum inuentione, quod in omnire instrumentum videtur adaptari debere obiecto, siue in naturalibus, siue in artefactis; non enim debita posset actio resurgere,


page 85, image: s085

[note: Methodus inueniendi causas ingenij particulares. ] si exempli gratia rotas parui horologij, artifex instrumento vellet obtuso, et grandiusculo elaborare, neque scriptor minutos caracteres formare posset, calamo non aeque pusillo: Ita oculus ambulantis a longe hominis distinguere non posset faciem, nisi purissimis, ac peracutis dotatus spiritibus, nec tactus optime frigoris, et caloris percipere species, nisi subtili, ac tenui dotatus, non autem crassa, obtusaque cute.

Inter scientias igitur cum sint nonnullae, quae tractant de rebus subtilissimis, et penitus immaterialibus, aliae de accidentibus materialibus, sed abstractis, aliae de rebus, et accidentibus penitus materialibus, aliae deijsdem rebus alia ratione consideratis, debent instrumenta, siue organa phantasiae, ac spiritus ingeniosi, qui huic, vel illi addiscendae sit aptior, ijsdem etiam scientiarum obiectis, quantum fieri possit aequari.

[note: Metaphysici. ] Metaphysica cum versetur circa obiectum transcendens, nimirum circa ens, quatenus ens, absque vlla materiae notione, percipietur facile ab eo, qui subtilitate, ac puritate spirituum gaudeat, qui sint quodammodo immateriales, quales ignei, seu cholerici, nullum enim est immaterialius elementum ipso igne; oportet enim in huiusmodi scientia multos coficere discursus, mentisque recursus, multaque media probationum inuenire, quibus motibus aptissima est ignis natura; sed quia huiusmodi spiritus ex tanta mobilitate facile perturbarentur, et ob subtilitatem facile dissoluerentur, necapplicari proinde possent contemplationi, nec in ipsa morari, pro qua necessaria est quies, et mora, ideo debent esse contemperati alio c[?]assiore spiritu, qui cum pituitosus non debeat esse, quia talis est nubilosus, ac turbulentus, sequitur debere esse, vel sanguineum, vel melancolicum, quia vterque humor spiritum exhalat purum, sed crassiorem aliquanto; sanguis enim ob humidum, et lentorem aereum, quo est praeditus bilis retundit siccitatem, et acutiem, adeo vt ea facile termino alieno terminari possit, melancolia vero praesertim adusta, quae dicitur atra bilis partes aliquas continet crassas, sed alias etiam subtiles, et puras, caloris ipsas moderate rarefacientis vi genitas, quare ministerijs [note: Theologorum temperamentum est biliosum, et in caeteris humoribus temperatum. ] animae aptissima dicitur ad omnium scientiarum perceptionem. Complexio igitur Theologorum, et Metaphysicorum erit in melancolia, sanguine, ac phlegmate temperata, cum aliquo bilis excessu, licet enim meditabundi sint, vtpote rerum altissimarum perscrutationi dicati, ac propterea magis melancolici esse videantur; tamen non sunt efferis moribus, sed humanis, quod fit a sanguine, vnde facile religionis iugum tolerant, et quia multis catholicae fidei sanctionibus, absque disputatione praebent assensum, ideo melancolia sunt praediti moderata, non adustiore, vt quae spiritus gignens mordaces, et membranas cerebri vellicantes ad opinionum, et conceptuum mutationem irritaret, qualem rationabile est in impijs, et schismaticis ingenijs extitisse, qui rabido morsu


page 86, image: s086

Ecclesiam prosciderunt vniuersam, hoc vero forsitan non cecidisset, si eiusmodi melancoliam, bilis, ac sanguinis aequabilis temperatura fraenasset.

[note: Marpemit. ] His proxima est Mathematicorum natura, qui considerant accidentia sensibilia, et materialia minime, vt aiunt, in concreto, sed in abstrasto, in quo magnam requirunt spirituum tenuitatem, ac subtilitatem, aeque ac Metaphysici, sed eliciuntur isti ex materia adustiore et crassiore, quae necessaria est, tum vt figurae, quas Mathematici concipiunt quadrati, trianguli, diametri, et aliarum recte in ipsa sigillentur; tum vt calor diutius, et fortius in eadem conseruetur, ad hoc vt phantasia reddatur vegeta, et praestans in ijsdem formandis, acexpendendis figuris. Praedominatur [note: Mathemat. temperamentum est melancolicum. ] igitur in his melancolia caeteris humoribus, ne dum a generationis primordio, sed ex calore perenniter humores in organo phantasiae, scilicet cerebro adurente progenita, et ob talem complexionem cum homines reddantur maxime habiles rerum inuentioni, quae dos est ingenij maxima, fit vt in Mathematicis ingenium magis, quam in alia. quacumque scientia enitescat; nulla enim sunt euidentiora inuenta, quam opificia rotarum, machinarum militarium, horologiorum, et aliorum admirabilium, quorum auctor est ingenium mathematica habilitate insignitum.

[note: Physici. ] Ab his aliquanto deflectit complexio Philosophorum naturalium. qui spiritus quidem exposcunt puros, ac lucidos, at non ita calidos, nec a materia tam calida excitos, ac Mathematici, duplici de causa, tum quia in sola insistunt rerum contemplatione, quare non tanto egent calore, qui debeat ipsis ad executionem deseruire, prout in Mathematicis, tum quia versantur circa entia naturalia, quae vel in motu, vel in quiete sunt constituta, quietem vero frigus facit; propterea spiritus circa huinsmodi entia occupati debent esse quietiores, ac proinde temperatiores, quia calidi est confundere, atque agitare: quam ob causam pueri rerum naturalium captui censentur inhabiles a Philosoph. 6. Moral. Nicom. c. 8. adulti autem ac viri non sic, quia frigidiores constat esse, cum [note: Physitorum temperamentum est melancolicum et phlegmatcum. ] aetas refrigerando, et siccando progrediatur. Videtur ergo Physicorum natura participare multum phlegmatis, quod tamen redditur subtile, ac siccum per admixtionem bilis, cuiusmodi fit etiam in destillationibus Phtisicorum (vt ait Auicenna,) quae a cerebro ad pulmones feruntur, quia phlegma est subtile, ac venas ipsorum erodit, quia siccum, et salsum. Sed phlegmati multam etiam admisceri atram bilem necesse est, tum quia siccitate, ac subtilitate partium, quas continet subtilissimarum naturalibns deseruire speculationibus est idonea; tum quia crassitie, ac stabilitate sua firma, et speculabunda reddit ingenia, qualia sunt Philosophorum, qui cum soleant rerum arcana scrutari, ex huiusmodi arcanis ad miratio, ex admiratione firma, et prolixa rerum sequitur contemplatio.



page 87, image: s087

[note: Physi[?] tudicio. Cardanus de subtilit. lib. 11. Poetae. ] Ex his patet istorum complexionem esse respectu aliorum frigidio rem, ac proinde iudicium in physicis magis, quam in mathematicis emi nere; diximus enim in 1. lib. illud perfici a moderato calore in materia subfrigida, et sicca, vtin senibus liquet.

Inter mathematicos, et physicos, Poetae sunt quodammodo medij; perpendunt enim res totas vt physici, et inspiciunt accidentia vt mathematici; sed physici perpendunt essentias, Poetae circumstantias; Mathematici abstrahunt accidentia a materia, sed cum vtilitate, quippe vt ait Arist. tex 18. lib. 2. Phys. abstrahentium non est mendacium, quamobrem varias formant (vt diximus) figuras: Poetae vero eadem accidentia augent, vel imminuunt ad libitum, finguntque varia, et falsa, vt equis addunt alas, hominibus addunt magnitudinem gigantum, corporibus vires supra naturam, et magicas, vultibus pulchritudinem diuinam, foeminis robur supra sexum, et alia. Habent hi magnam naturae simpathiam cum physicis; sunt enim vtrique admirabundi rerum magnarum; et arcanarum; porro et causarum sunt vtrique scrutatores, vt Homeri testantur carmina, ex quibus pluries Arist. assertiones ad naturam attinentes, vel probauit, vel hausit, sicut fabulis omnibus Deorum, fluuiorum, nimpharum, monstrorum, quas tradidit antiquitas, pulcherrima philosophiae [note: v. Natal. Gomitem in Mythiologia fabularum. ] inuoluta fuisse dogmata, quisque non perregrinus in literis nouit. Sic Poetas plurimos fuisse Philosophos, ac vicissim Philosophos carminis pangendi laude floruisse non ignoramus: apud antiquos idem Homerus, Hesiodus, Virgilius, Lucretius: apud nostrates Danthes, Petrarcha, Fracastorius, Tassus id testantur. Consonat igitur physicorum, et Poetarum natura, nisi quod physici res vt sunt, cognoscunt, Poetae addunt eis, quod existimant pulchritudinis, ac decoris deficere, nihilque nisi perfectissimum intueri possunt; insuper physici circa res versantur vt sciant, Poetae vt imitentur; vnde regiones, mores, homines, affectus ad rei veritatem compositos magis exprimunt. Quae ipsorum operationes, cum vegetum, ac ingentem sapiant calorem phantasiae organa roborantem, cuius est figuras, et proportiones rerum perfecte concipere, superant in hoc physicos, et magis accedunt ad mathematicos, quos calidiori esse diximus temperatura; propterea ebrietas, amor, et ira, qui sunt affectus [note: Poetarum temperamentum est melanco licum inaequale. ] calidi poeticae conferunt: differunt tamen Poetae ab illis; quippe in Poetis inaequalior exuberat melancolia, in mathematicis moderatior, quod indicant vtrorumque mores, Poetae namque tumidi, fastuosi, iactatores, [?]ndaces interdum, ac timidi, venerei, superstitiosi, pij, impijque, pruden[?]s raro, furiosi saepius, et ad amentiam proni, quod in aliorum naturis [?]on aeque animaduertas seu mathematicorum, quos vniformi quodam [?]enio praeditos licet agnoscere, nec illorum spiritus ab dissono, et con[?]undente calore cientur, sed aequabili, et constanti. Hinc ob inaequalem


page 88, image: s088

[note: Poetae ac me dici conue niunt intemperie. ] huiusmodi complexionem contingit Poetas simul etiam in alijs excellere scientijs: ita excellentes euadunt medici, qui etiam medicinam totam versibus conscripserunt, vt Serenus, et Schola Salernitana: Fracastorius Poeta nobilissimus fuit etiam medicus: Ausonius medici filius, medicus et ipse fuit iuxta nonnullos: sic etiam Lucretius: vnde Apollo Poetarum [note: Musici, et Pictores assimilantur. ] parens, idemque medicinae auctor habetur. Sunt quoque Poetae Musicae, picturaeque obnoxij, quae sunt artes perfectum quoddam in rebus requirentes, illa in numeris, quibus addit sonum, haec in figuris, quibus addit colorem, magnitudinem, geftus, affectus etiam: idem poetae in proprio faciunt obiecto: addunt carminis numerum, seu rithmum, qui mutus est veluti sonus, addunt colorem, et caetera, vt supradiximus, quare non multum haec ingenia a se inuicem absunt. Feruntur etiam maxime ad moralem, quod ostendunt Comediae, Tragediae, Eglogae, in quibus se ad plebeiorum, principum, et pastorum mores fingunt: nec aliud est Homeri Odissea, quam idea moralis, seu prudentis hominis sub Vlyssis persona, nec aliud sunt Danthis opera, quam moralitates, quod etiam in caeteris omnibus Poetis licet animaduertere. In summa quae ad poesim disponit temperies, eadem potest ad alios etiam scientiarum habitus disponere, ob inaequalem humorum in illa coeuntium virtutem, et gradum ac praesertim atrae bilis, quae maxime inaequalis existit naturae ex doctrina [note: Poetae non valent iudicio. ] Aristotelis saepius adducta 1. probl. sect. 30. hinc etiam non valde pollere solent iudicio, quod aequalitate quadam humorum, quae ex frigiditate prouenit videtur gaudere.

Medici, Morales, Politici, Leggistae, Magi, Superstitiosi vnde fiant. Cap. V.

DIximus Poetas, et Medicos vnum habere communem parentem Apollinem, quod indicat haud multum ipsos debere genio dissimiles esse: sunt enim et medici inter physicos, et mathematicos mechanicos medij: cum illis communicant in theorica, scilicet humani corporis contemplatione, cum his autem in praxi, scilicet operis effectione, qua nimirum ad opus [note: Medicorum temperamentum est melampolicum supra physicos sed infra mathe aticos. ] transeunt sanitatis, quam in humanum corpus artis praesidijs introducunt. Attamen differunt ab vtrisque, quia nec in sola contemplatione quiescunt, vt physici, nec adeo videntur iuuentioni habiles, vt Mathematici, sed potius rerum iudicationi, locum enim, tempus, modum, personae conditiones, temperiem, habitum, consuetudinem, et alias huiusmodi expendere circunst[?]


page 89, image: s089

applicatio, pertinet ad vnam rationis stateram, quae iudicium est, quod vt Aristoteles [note: Medici debent valere iudicio. ] medico attribuit 3. Politic cap. 7. ita etiam Hipp. 1. apho. prjmae sect. vbi difficillimum esse ait, eiusque vim elucere potissimum innuit, si commoda medici auxilij administrandi captetur occasio: hac de causa quiescunt interdum medici ab opere, ac veluti spectatores morbi varios dispiciunt insaltus, ac motus aduersus naturam, quam ipsi cum valide se tuentem adnotant nihil agunt, quo pacto interdum sanantaegrotum, ex quo dictum a Liuio: medicos et Imperatores nihil agendo insignes interdum victorias reportare: quietem autem satis diximus facere ad iudicium. Porro nec effectus gignendi modus est idem: mechanici conficiunt noua, medicirestaurant vetera, prout sanitatem ad pristinum reuocant: per haec etiam differunt a poetis, qui magis inuentores existunt, quam iudices, quia vegetiori calore praediti, quo furor eorum ad figmentorum subinde varios creandos soetus cietur: medici haudquaquam tales im petus patiuntur: at sedatioribus spiritibus operantur. Aclicet in quantum a mentis actu progrediuntur ad opus circa curabile indiuiduum, abundanti egeant calore, a quo propterea facile agitari possent, vel acui potius ad quaerendum, quam ad iudicandum aeque ac in mathematicis: tamen est potius extensiue magnus, quam intensiue, quia fundatus in materia melancolica genita magis per vlteriorem adustionem sanguinis, vel phlegmatis, quam vtriusque bilis; quare satis aequalis, ac sedatus existit, ad hoc vt ipsorum phantasia superque ad optimum particularis ob ectiiudicium inualescat.

[note: Morales et Politici. ] Huiusmodi medicorum temperatura non multum distat a moralibus et politicis, vtrique siquidem versantur circa priuatas, vel publicas actiones, quae viuaci quidem explentur spiritu, at moderato, et qui iudicium non perturbet, quod vt supra diximus in 1. lib. cap 12 in huiusmodi actionibus est apprime necessarium: in priuatis enim fit electio boni, et fuga mali, quae iudicij sunt propriae: in publicis autem praepollet ordo, qui in Reip. vel vrbium regimine maxime obseruatur; ordo autem praesertim attinet ad iudicium, cuius est rerum circumstantias, tempus nempe, modum, locum, et alias aestimare; ac ordo locum dicit actempus, cum sit dispositio secundum prius, et posterius. Differunt vtrique [note: Moralium temperamentum est medium [?]d vergens ad fanguineum. ] tamen a medicis, quia moralium praerogatiua in eo consistit, vt irascibilem, et concupiscibilem reprimant facultatem, quare magis aliquanto obtinent phlegmatis, et praesertim sanguinis, quorum miscella vtriusque bilis acuties obtundatur, quae irritando, et mordendo diuersimmode hominum impellit affectus: quamobrem vere quadam humorum gaudeat medietate, in qua consistit moralium temperatura, ob quam passiones animi redigunt ad mediocritatem: in medicis adustior magis praepollet bilis, maiorque ad melancoliam fit deflexus: vnde cerebrum, et


page 90, image: s090

praecordia sicciora, spiritus subacres, et ad iram, ac poesim proniores, et qui possint non tam humanicorporis speculationi, quam vlterioris effectus, nempe sanitatis productioni perdurare. A politicis etiam differunt, quippe istorum ea demum conditio est, vt pro vrbis conseruatione militiam teneant instructam, aerariumque refertum, annonae curent vbertatem, iuri consulant reddundo, praecaueantque tumultus, ac sedent, opificiaque tueantur, quae singula vegetiorem phantasiam, quam in moralibus, multorumque simul capacem ostendunt, quae ad proportionem, et consonantiam quandam deducat, in qua totius regiminis constituitur moderatio, et videtur ad haec singula valde conferre memoria. Medici proportionem hanc elementorum in humano corpore pariter quaerunt, vnde multorum ad eam remediorum vsum asciscunt, pro quibus magna requiritur prudentia, quae ab experimentis, sicut haec a multis memorijs colliguntur ex Philosopho 2. Poster. quare multum etiam medico inseruit memoria; sed quoniam multae ei accedunt occasiones praecipites, vt ait Hippocrates loco cit. ob repentinos motborum insultus, ab occultis fomitibus excitatos, propterea in medico spiritus quidam agiliores, ac promptiores, quam in politico requiri videntur, ad hoc vt repentinum etiam praesidij genus apponat, in quo singulis quibusque diebus medicorum versatur industria. Politici cum has non habeant occasiones praecipites, nisi per raras, tardioribus etiam fruuntur spiritibus, qui cum ad consulendum, tum ad exequendum possunt illis sufficere. Hinc DD. Veneti, quibus tot seculis orbis iudicio prima defertur politicae laus, quadam indolis grauitate mirifice dominantur: eos propterea tardissimos in deliberando Philippus Comminez insignis historicus [note: Politici sunt consultores. ] vbique pronunciat: politici enim vt ait Aristoteles 4. politic. c. 4. necessario sunt consultores, ac consultationem cum tarditate fieri, executionem vero cum celeritate idem Arist. ait lib. 6. Moral. Nicomach. c. 9. ex quo forsitan illud Sallustij in coniurat. Catilinae: prius quam in cipias consulto, vbi consulueris mature facto opus est: quinimmo Arist. eriam ibid. [note: Atrabilares non sunt bo ni consultoves. ] lib. 7. cap. 10. atrabilares homines non esse consulendo aptos affirmat: quippe impetu facile trahuntur, phlegmate igitur subtili, ac temperata valde melancolia praeditos esse consultores, ac politicos innuit, subcalida tamen, quia interdum exequuntur, pro quo calor inseruit, sed nihilominus a Physicis differunt, qui minus calida gandent, quia magis contemplatores, et a medicis, qui calidiore, et adustiore sunt praediti, citatioribusque spiritibus ob executionis celeritatem in arte sua frequentissime necessariam.

Cum moralibns, et politicis adeo consentiunt Leggistae, vt aegre temperierum [note: Leggistae et Aduocati. ] suarum distinctio percipi possit; vt enim in moralibus praepolletiudicium, et memoria; ita etiam in Leggistis theoricis, quibus


page 91, image: s091

tantum incumbit sanctiones iustiores iudicio elegisse, earumque meminisse: ac sicut politici plurimum circa regimen argumentantur, ac discurrunt; ita etiam Leggistae practici, seu aduocati circa iuris punctos id praestant. Attamen moralis sua morum dulcedine videtur naturam sangui nis, qui dulcis est olere magis, quam theoricus, qui studendi, tolerantia magis phlegma redolet; ex quo a vulgo asinus appellatur. In politico vero magis videtur vigere iudicium, quam in aduocato, cui videtur ingenium magis competere; quia sicut ille consulendo, recteque gubernando praecellit, ita hic altercando, ac disputando, quod est ingenij. Differt igitur forte Leggistae theorici complexio a caeteris aliqua plegmatis portione, aduocati autem aliqua vtriusque bilis.

[note: Magi. ] Medicorum complexionem nonnihil excedunt, magorum, superstitiosorum, chiromantum, geomantum, et huiusmodi hominum ingenia; quia cum medicina sit ars, quae non solum in abditarum morbi causarum cognition[?], arcanorumque naturalium inquisitione versatur, quibus morbum possit extirpare, sed etiam futurum morbi successum praenoscere, prognosticarique conetur, assimilatur per haec plurimum hisce magicis, ac diuinatorijs artibus, quae id vnum anxie tentant, vt futurorum euentuum notitiam assequantur. Quare complexio vtrisque conferens eadem propemodum esse videtur. Verum quia huiusmodi artes sunt fallaces, vel quia nullum certum habent subiectum (vt Geomantia, et Nomantia, quae figuras ex punctis nominibusque constantes dijudicant,) vel quia difficillimum habent subiectum, (vt astrologia iudiciaria, quae humanum aestimat corpus, prout his, vel illis caelorum subditum aspectibus, ex quibus certum proferre iudicium perdifficile, ne dicam impossibile doctissimi homines arbitrantur, inter quos Picus Mirandulanus [note: Superstitiosarum artium studiosi sunt imprudentes. ] in celebri aduersus astrologos libro) Ideo homines huiusmodi obnoxij curiositatibus imprudentiores censentur, quod non animaduertunt, se deceptorijs in studijs operam frustra consumere (quod Agrippa libro de vanitate scientiarum abunde docuit,) propterea licet ingenio curioso, et inquirente cum siccis phantasiae organis, et spiritu se in haec subtilia insinuante dotentur, quales sunt Chaldei, Aegyptij atque Indi sub aequinoctio ob caliditatem aeris subtiliantis spiritus, et organa ex Albert. Magn. distinct. 2. cap. 3. lib de natura locorum, tamen non aeque pollent iudicio, quod crassiori quodam, ac temperatiori spiritu saepius vti docuimus. Itaque a medicis etiam hoc nomine discrepant. Porro huiusmodi magorum, ac caeterorum ingenia sunt ad prauum, ac nefas prona, sunt enim vitae, mentique hominum insidiosa, illi quidem veneficijs, poculis, verbis, pactisque cum tacitis, tum expressis, cum daemone initis, illi autem spectris laruisque varijs, praesertim nocturnis, a quibus vel cordati homines interdum decipiuntur, quorum plutimae suppetunt


page 92, image: s092

historiae, quas hic reserre non est opus: at in sidias texendi vis ab vna pendet adusta melancolia; sunt enim insidiatores, cogitabundi (vt ait Aristoteles 7. Moral. cap. 10.) et cogitatio exsiccat valde, resoluto peripsam calore, ac spiritibus, partibusque relictis adustioribus et cinereis, quae innatas in cogitationis organis fouent magis, et adaugent. Medici tantam minime attingunt adustionem, et acrimoniam, quare nec adeo sunt malorum morum, et iniqui, nec ad tantam curiositatem irritantur; sunt enim saluti hominum intenti, cui etiam operi cum toto vitae suae tempore assuefiant, euaduntetiam morales, quia per talem habitum alioquin praua ipsorum corrigitur dispositio. Hinc etiam pollent iudicio vanitates, ac futilitates abrogandi eas, vnaque recta, ac tuta vtuntur methodo, quae a rei natura: et causa desumitur, quam deceptores isti non agnoscunt, sortibus, incantationibus, alijsque fortuitis accidentibus insistentes.

[note: Cingararum ingenium, et indoles. ] Huiusinodi specimen ingenij licet euidenter inspicere in foeminis, quas cingaras vulgus appellat: sunt hae victui quaeritando, vaticinijs supra manus astruendis perquam industres: gestant arma vestibus cooperta: ad furta supra modum sunt procliues, ex quo insidiosae, ac dolosae; ac licet irritatae maxime irascantur, et conuitijs, maledictionibus, et lurgijs prosequantur (quod videtur impetum ex calore in ipsis notare, [note: de subtilit. exercit. 274] non autem insidiandi indolem, quae vt ait Scaliger potius arguit frigiditatem, quia insidiator expectat, et moratur, quae frigidi est actio,) tamen quia vbi multae fiunt combustiones, partes resoluuntur calidae relictis frigidis, contingit eas etiam saepius cunctando, fraudibus, et insidijs aptas esse: ostendit autem hanc ipsorum adustam temperiem color ater, caro aspera, crines contorti, ac nigri, habitus corporis gracilior, quae singula insignem atrae bilis testantur adustionem, quam semper Aegyptiorum natio est passa, ex qua fluxisse cingaras communis est opinio, licet Vollateranus eas constituat Persarum progeniem, [note: Tom 4. An nal. v. Delsium Mag. disq. lib. 4. 1. 2. quast. 50. ] et Baronius reliquias Sangarae, ac Nisibisvrbium, quorum habitatoribus exilium indixerunt Persae sub Iouiniano Imperatore.



page 93, image: s093

Ducum, Militum, Oratorumingenia. Cap. VI.

CVm istorum temperie videtur plurimum conuenire tem peries illa, qua Duces, atque exercituum rectores gignuntur; sunt enim hi medicis similes, qu multis, repentinisque hostium ceu morborum insultibus occurrere, magnaque solertia ipsos praecauere coguntur; sunt vero, et similes magicarum artium professoribus, qu Ducis excellentia, summaque laus in eo potissimum est constituta, vt fraudibus, et insidijs, omnique versutia hostem circumueniant, et pauco suorum militum sanguine ipsius agmina fundat, prosligetque. Hinc non abs re Poetae finxerunt magos interdum esse magnorum exercituum adiutores, quippe qui magna hostibus [note: Magi, ac Duces multum conueniunt. ] detrimenta magicis ingenijs inferre sunt apti, vt apud Areostum Amadiges, et apud Tassum Ismenus, qui Christianorum exercitui tantas intulisse fingitur noxas, tum fontes, et flumina veneficijs inquinando, tum lucos laruis, spectrisque varijs replendo, ad horribilem militum aspectum, et adeuntium terrorem. Ita stratagematibus varijs effertur Hannibal inter antiquos Duces fortissimus, qui hac vna dote Romanum prope funditus euertit im perium. Nec latet recens illa rusticorum Boemorum aduersus Imperiales turmas pugnantium historia, qui vel icti e paruorum tormentorum pilis minime laedebantur, sed teterrimo incantamento nixi, in hostium acies saeuissime irruebant. Nec aliud fere in poetarum legitur carminibus, quam ducum arma, clypei, enses, lanceae, cqui creberrime incantati, adeo vt quasi poetae velint exprimere inclitos Duces magicis viribus, siue temperatura in bellicis operibus indigere, qua aeque ac magi incantamenta, ita occultas ipsi, ac caelatas vincendi inueniant rationes.

Caeterum istorum complexio discrepat ab illa medicorum, et magorum, si quidem Duces nedum prudentes, sed fortes etiam existunt: prudentes quidem in praecauendis hostium machinationibus, eisque declinandis, necnon in repentinis ipsarum insnltibus repellendis, atque vltro etiam in arripiendis idoneis laedendi hostem occasionibus, et in acie nauiter instruenda, et in castramentando, ac tractandis foederibus, alijsque, quibus Ducum munus expletur: Sunt vero fortes in actionibus audacibus, et im pauidis hostem scilicet aggrediendi, aequo marte pugnandi, vel pauco militum numero plurimos profligandi, in ipsoque conflictus ardore aciem totam restaurandi, erigendi timidos, animandi strenuos, recteque omnia ad victoriam dirigendi. Quae singula intensiorem arguunt calorem, quam in medico requiratur, qui in vna sistitur, et


page 94, image: s094

solertia morbum cognoscendi, et prudentia remedium congruum applicandi, non autem transit vltro ad in ferendam iniuriam, praeferuido saepe, [note: Dutum complex to est bi liosa et me lancolica. ] atque igneo spiritu, sicuti dux. Est igitur istius complexio biliosa, et melancolica, cum phlegmatis, et sanguinis subdominio; et cum bilis caloris vegeti in praecordijs im plantati actione aduratur, euadit in melancoliam, siue atram bilem, quae dum quiescit, et moderate a phlegmate, ac sanguine temperatur, reddit hominem grauem, prudentem, iusti, honestique amantem, dum vero aliquanto magis accensa fit acris, et siccior, reddit callidum, et dolosum, ac propter cinereitates relictas meticulosum: at dum adhuc magis vna cum bile calefit, reddit audacem, ad arma promptum, executorem, ac interdum furentem (sicut euenit in apris, ac tauris ex Philosopho lib. 2. de part animal c. 4.) etenim ob diuersos gradus, quos pro varia aliorum humorum miscella hic humor attingit, varios ctiam in homine creat mores, et ingenia.

Hinc etiam apparet quomodo secernantur Duces a superstitiosis, et magis: fit in his adustio atrae bilis suffocata, et lenta, quippe cor durum habent, ac densum, et sic arterias et venas ipsi circumiacentes, vt ex habitu ipsorum apparet, quare transpirabiles non sunt, sed remanent in illis fuligines multae, spiritus sua nigritie, et acrimonia turbantes, ac laedentes, qui cum neque viuidi, neque decenter expansi, neque lucidi, sed ad actiones prauas apti, ad egregias sint ignaui, deseruiunt huiusmodi hominibus duntaxat ad malas, et timidas cogitationes, ad fraudes scilicet, et ad supernaturalium mediorum inuentionem, quibus se putant in sitae imbecillitati supplere posse. At vero strenui, et fortes viri, licet atra sint bile praediti, tamen multa etiam exuberant flaua, quae cum bene a sanguine temperetur, ac dulcoretur, et ex praecordijs recte dispositis maiorem sortiatur transpirationem, remanent spiritus in ipsis viuidi, alacres, et prompti ad ingentia patranda facinora, ad quae magis indignatione, ex slaua, quam odio ex atra concito pertrahuntur, vnde fraudes etiam magis ex vtilitate, et ambitione, quam naturae im potentia, et perfidia moliuntur, quod magi faciunt.

Ex iam dictis igitur cum euidenter appareat, prudentiam, et iudicium medicis, fraudem, ac dolum magis, ducibus vero vtraque, prudentiam scilicet et fraudem, ac praeterea fortitudinem conuenire, colligitur etiam [note: Oratorum ingenium. ] Oratores istorum naturis maxime assimilari: nam cum summa sit Oratoris praerogatiua, captiosa verborum congerie hominum affectus, quocumque velit im pellere, siue ad iram, siue ad misericordiam, timorem, odium, et huiusmodi alia, pro quibus obtinendis et probabilia affert, vt vera, et verisimilia fingit, plurimisque vtitur artificijs ad offundendas mentibus indicum tenebras, quales iactat Cicero, se in oratione pro Milone iudicibus offadisse, sane sunt haec singula argumenta callidi,


page 95, image: s095

versutique ingenij, ac propemodum insidiosi, cui iure optimo complexio illa naturalis, ex qua dolos, ac deceptiones prodire diximus attribuenda est Hinc Aristoteles probl. 4. sect. 18. Oratores, Imperatores, mercatores callidos vocat; hinc eloquentes dicuntur quasi homines fascinare virtute verborum: ergo calore aliquantum adurente, sed magis excitante, [note: Oratorum complexio est biliosa. ] ac ebullitiones ciente, quam resoluente sunt Oratores dotati. Talis est igneus in materia humidiore, aerea scilicet cum aequali terrei elementi portione, quae est complexio a praedominio colerica, a subdominio sanguinea, et melancolica; in hac enim recte possunt a calore vegeto phantasiae imagines in memoria impressae suscitari, ac ex promptislimo phantasiae intuitu linguae tradi ad pronunciandum. Testantur hanc Oratoris com plexionem variae ipsius qualitates: moralis cohibet affectus virtute phlegmatis, Orator im pelliteos, varias gignendo perturbationes, ergo magis ipsum occupat cholera; porro irati homines fiunt verbosiores, igitur signum est eloquentes homines esse colericos: ita etiam sedati hom ines ante mensam parum loquuntur; calefacti autem a vino, et cibo in medio mensae hilaritate conuinali confabulari incipiunt, quod hercule indicat verborum fluxum a calore vegeto promoneri. Insuper Dux, et magus calliditatem, et versutiam factis exequuntur: Orator verbis tantum, et suasionibus explet, minime autem ad facta ipse progreditur, quorum executionem caeteris linquit. Verum aliquid apprehendere, mox vero exequi prouenit ab inten siore, firmioreque calore, quam ad elocutionem solam requiratur: propterea Oratoris complexio stat in minori gradu caliditatis, quam caeterorum, et caliditas haec non est adeo intensa, quia fundata in materia humidiore; quare nec etiam ita agit vt multum adurat, sed ebullit, et im pressas commouet species, valenter tamen non resoluit, quia commoderata. Hinc multos [note: Oratores sunt ambitiosi et iactabundi. ] cum progignat flatus, (quia calore ad resoluendum impotente fiunt,) contingit Oratores esse suaemet virtutis conceptu praetumidos, aurae popularis auidos, iactabundos, vti de Cicerone constar eo carmine: O fortunatam natam me consule Romam, et alio: Cedant arma togae: conc[?]dat lautea linguae, intelligens nimirum Catilinae coniurationem sua virtute sedatam, de cuius coniurationis solutione, vti constat in eiusdem Ciceronis Orationibus aduersus Catilinam, necnon in epistolis iactan ter ad nauseam vsque loquitur, sicuti nimio verborum tumore Antonij facinora in Philippicis insectatur, quas ob causas ingentem sibi apud omnes parauit inuidiam (vt ait Plutarchus in eins vita,) ac tandem etiam mortem accinit.



page 96, image: s096

An Oratores sint, vel possint ee prudentes, ac docti, et e contra. Item de Grammaticis, et ludimagistris. Cap. VII.

ORator in arte sua pollere debet iudicio, quia vt recte intentionem suam auditori suadeat debet maximam loci, rei, temporis, personarum, occasionis rationem habere, quae singula (vt supradiximus) pertinent ad iudicium, cuius est reflecti super rerum qualitatibus cum ipsarum discretione In moralibus haud eque ipso valere censetur, quia vt ait Ecclesiast. vbi verba sunt plurima ibi frequenter egestas: porro anima in specierum quiete fit prudens, eloquens autem ebullitione mobiles obtinet species: sic vulgo dicitur Oratores multum in lingua cerebrum obtinere, et experientia docet pulchre loquentes in rerum accidentibus, et figuris Oratorijs, ornamentisque et blandis versari sermonibus, solidarum autem rationum pondera ineptius aestimare, [note: Ciceronis imprudentia] deteriusque res exequi, in quo verum consistit iudicium. Tullius propterea ex eiusdem Plutarchi testimonio rem prope familiarem exhausit: duas virgines reiecit, quarum alteram puellam senex sibi iunxerat: tandem ab Augusto Caesare adolescente, rerumque agendarum experte, ipse tot in rerum vsu Senator versatus, in petitione consulatus perbelle deceptus est, ac mox ab eodem proscriptus, et ad mactandum Antonio traditus: Quapropter Oratores per haec singula haudquaquam videntur esse prudentes.

Attamen verissimum est Oratores in ciuilibus consultationibus et in Reip moderatione principem locum obtinere, prudentiaeque laude claros haberi, adeo vt ipsorum domus totius prope sit oraculum ciuitacis. Hoc de eodem Cicerone Plutarchus abunde testatur: hoc de Hortensio, Crasso, Catulo, caeterisque perhibet Cicero: hoc etiam in Oratoribus Venetis tam nobilibus, qui in Senatu, quam in caeteris, qui in foro tractant licet animaduertere, ex quibus tanquam ex Apolline Delphico [note: Oratorum va ria species. ] responsa sumuntur. Itaque vt hoc recte intelligatur, distinguendum est, quod vel consideratur in hominibus naturalis habilitas, et promptitudo facile, et copiose loquendi, qua interdum nonnulli mirifice praecellunt, vel spectantur circumstantiae huinsmodi habilitatem moderantes. Sub priore membro tria continentur eloquentum genera: quidam enim in priuatis sermonibus perblandi, ac prowpta, et salsa dicteriorum venustate festiui, nec non facili, at contracta elocutione iucundi singulis existunt: alij praeterea inexhausto verborum fluxu rerum plurimarum


page 97, image: s097

series complecti, et ab vna ad aliam subinde digredi consuenerunt, qui tamen si publ ce rem aliquam serio discutiendam suscipiant, nec eloquentes, nec rei momentis rationum grauitate pares euadunt, qualis inter antiquos Porcius Latro, qui in vmbratili scholarum puluere declamatur egregius, ad forensem porro traductus (vt ait Seneca) inepthlimus euasit: ita Franciscus Robortellus, cum in prinatis colloquijs vbertima [note: Sigonius in Apologia. ] polleret facundia, semel in concione quadam Bononiae animo concidens obmutuit. Alij demum sunt, quinedum priuatis, sed etiam publicis eloquijs, et verborum, et sententiarum vbertate fuflicjunt, de rebus singulis ex tem pore disceptando, scientiarum omnium flosculos ad mirabili concinnitate pandendo, grauiora scriptorum omnium dicta, selectiores omnes, seu veteres seu recentes historias citissima suggerente memoria referendo, vt iccirco si aspectus decor accedat, vel in foro, vel in pergamo, vel in scena, auditorum ad fe omnium animos, et oculos dictionis suauitate, ac venere pertrahant Horum duplex est ordo, nam vel delectando dicati sunt, quales antiqui Sophistae Gorgias, Lysias, Isocrates, vel vltra delectationem, etiam suasionem intermiscent, qui propterea [note: Oratores se cundum apparentiam prudentes quinam sint. ] Oratoris nomen merentur, vt concionatores nonnulli. At hi omnes, quippe immoderata hac ingenij, ac sermonis habilitate feruidum testantur gestientis quasi naturae impetum, ex bile scilicet ac sanguine excitum, hand in consultationibus omnino prudentes, inque rerum discretione indicio praestantes existunt, quia vere, vti saepius diximus, anima in spirituum quiete fit prudens; ac licet hoc sibi apud populares nomen vendicent, quos fulgor ille disertissimae Orationis obruit, tamen re vera nonnisi ex doctrinarum rudimentis tantam efferunt pompam, earumque penitiores recessus transuolant, non aeque se in illos insinuare apti; ideoque minime constantem prudentiam, sed. fugacem obtinent; [note: Ingenio versatiles pollent fugaciprudentia. ] et sunt hi, quos ingenio tractabiles, versatilesque appellare solemus, quia scilicet facilis apprehensionis existunt ob cerebri mollitiem, et subtilem humiditatem; nec non celeris, et copiosae elocutionis, ob celerem caloris phantasiae ministrantis motum, ex quo singula capessere, deque omnibus eloqui faeile possunt.

At vero si loquendi habilitatem quibusdam conclusam terminis, ac modis inspiciamus, occurrent plurimi, qui eam aptissime referant, prudentes vtique ac vere scientes, quos propterea solido oratoris nomine [note: Oratoria et saptentia in quibus ist gatur. ] decoremus. Vnus vero ex his occurrat Plato vir sapientissimus, ac diuini titulum emeritus, cuius lingua Cicero ait Iouem ipsum locutum iri, si Graece loqui debuisset: occurrat Xenophon, cuius voce Musas quasi locutas ferunt eodem teste. Demosthenes robore illo Orationis apud omnem antiquitatem inclitus, inter fapientes eloquens, ac inter cloquentes sapieuslonge sem per est habitus: ipse etiam occurrat Cicero, in quo


page 98, image: s098

incredibilem facundiam singulari iudicio iunctam quisquc noscat, qui tamen omnes non solum in sententijs solidioribus eligendis, ac dicendis in foro, et in Senatu cordati, et sapientes, (vt ipsorum testantur historiae scriptaque,) sed etiam in rerum executionibus naui, et prudentes [note: Ciceronis vi tia excusan tur. ] fuere: nam quod ad Ciceronem attiner aequissimus ipse fuie, et in iudicijs incorruptus (teste Plutarcho:) porro pater patriae fuit appellatus; quippe vigilantia, et solertia singulari Remp. ab impiorum telis seruarat incolumem: amp lius vt se ab humili fortunae statu ad amplum efferre, summae virtutis fuit, ita eundem toto vitae suae curriculo in tanta im perij maiestate, ac perturbatione tueri, non vulgaris prudentiae fuit. Terentiae repudium instum fuit, si verae sunt adductae a scriptoribus causae: puellae coniux euasit senex, vt se exilij causa aere alieno oppressum per ampla dote subleuaret, quod sani consilij fuit. Ab Augusto delusus fuit, seu proditus, quia facile est ab amico falli, qualem se gerebat erga Tullium Augustus, cuius iniquitas potius est im probanda, quam Ciceronis credulitas.

[note: Solertia in agibilib. cum oratoria iungi potest. ] Non repugnat igitur hominem facile, ac diserte loquentem esse quoque in agendis prudentem, quia calor ille phantasiae ad loquendum inseruiens, potest esse in materia adeo cum frigido, humido, et sicco temperata, vt non sine modo, et regula in ipsa moueatur (vnde verbosi ssimi quidam, et blaterones facti,) sed tunc solum cum phantasia ab obiecto excitata ipsum excitat, vt species in memoria im pressas, ac seruatas commoueat: quare homo scit quidem ex calore loqui, sed ex frigore tacere scit etiam, ex quo et orator, et prudens existir. Accedit quod in tali tem peratura viget etiam memoria ob siccitatem, cuius est facile retinere, ac oratori memoria est summopere necessaria, quia loquitur per voces; hae vero non nisi per memoriam conseruantur. Sed ex memoria experimentum, ab experimento manare prudentiam, supra diximus ex [note: Orator idem ac prudens et sapiens esse potest. ] Aristotele. itaque Eloquentia cum prudentia potest optime sociari, immo ille vere dicendus orator erit ad Sophistarum, garrulorum, et loquacium discinctionem, qui vtraque praestet: porro etiam qui sapiens, seu magni ingenij existat: sic enim Cicero in orat. cum tria genera dicendi esse docuisset, subtile, modicum, vehemens, subdit: Magni igitur iudicij, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille, et quasi temperator huius tripartitae varietatis. Nam et indicabit, quid cuique opus sit, et poterit quocunque modo postulabit causa, dicere. Sed est Eloquentiae, sicut caeterarum rerum fundamentum sapientia.) Ibidem etiam in ipso libelli exordio, huiusmodi iecit axioma dicens: (positum sit igitur in primis, quod post magis intelligetur, sine philosophia non posse effici, quem quaerimus eloquentem) quod postea plurimis veterum Oratorum firmat exemplis, ac suometipso etiam asserens: (et fateor me


page 99, image: s099

Oratorem si modo sim, aut etiam quicunque sim non ex rhetorum officinis, sed ex Academiae spatijs extitisse.) Cum eo consonant Horatij carmina in Poetica.

Dicendi recte, sapere principium est, et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae Verbaque prouisam rem non inuita sequentur.

[note: Contra Huar them cap. 9. ] Qu igitur homines in doctrinis, ac scientijs praestantes, natura fieri nequeant eloquentes non video ex Huarthis sententia, quae longiori confutatione non eget, cum tantorum virorum placitis, euidentibusque naturae rationibus explodatur. Ac licet Aristoteles in probl 8.3 sect. videatur innuere Oratorem non esse Philosophum, tamen respondet inibi hoc accidere, quia Philosophus considerat rerum species secundum se, Orator autem considerat earum accidentia in alio, vt ille considerat quid sit iustitia, hic vero qualis sit iustus, sed per hoc non inficiatur Oratorem non fieri posse Philosophum, immo plane ostendit eos sibi maxime proximos, et similes esse, quia vere licet Orator Philosophia naturali parum egeat; tamen moralis, vt ait Cicero locis citatis, politica, et ius ciuile, sunt illi admodum necessariae, nec non etiam historia, ex quibus perpetuo argumentandi segetem haurit ad suadedum, vel dissuadendum.

Idem Huarthes ad assertionem suam corroborandam, vtitur exemplo Platonis, Aristor. Hippocratis, Diui Pauli, vt qui docti extiterint, at indiserti, qui tamen meo indicio mire hallucinantur. Primum enim suaemet doctrinae immemor est cap. x. allatae inquiens, multos sermone facundos, scripto ceu blaesos, ac steriles adnotari, tales autem ij Philosophi esse forsitan potuerunt, sicuti Diuum Paulum fuisse maximum concionatorem, constat ex D. Augustino, qui Romam triumphantem, Paulum praedicantem, Christum in humana carne videre sibi anxie augurabatur, ceu res non vllo amplius tem pore casuras: quare inductio ex ipsis sumpta absolute non valet. Porro de Platone, ac caeteris Tullij testimonium audiatur, quod iure Huarthis auctoritati debet praeponderare: sic enim ait in Oratore perfecto. (Theophrastus diuinitate loquendi nomen inuenit, et Aristoteles Isocratem ipsum lacessiuit, et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt, et longe omnium quicunque scripserunt, aut locuti sunt, extitit et grauitate princeps Plato.) [note: philosophorum eloquentia. ] An igitur sunt hi eloquentiae laude a quopiam fraudandi, de quibus eloquentiae parens tantum promit iudicium? verum est eam non esse eloquentiam foro idoneam, at sedatam, et languidam, qualis contemplatori, non suasori couuenit, attamen si et in ea studium, et operam collocassent (quod ipsis tamen necesse non fuit sicut oratori necesse non est in penitioribus rerum causis acrius indagandis versari,) dubium non est, quin excellentes pariter euasissent: ita etiam de Hippocrate, ac D.


page 100, image: s100

Paulo sentiendum, quorum pressum, et concisum dicendi genus eloquentia non caret, sicut neque dictio Thucididis, et Sallustij, vel nostris temporibus Iusti Lipsij, non enim singuli nati sunt, ceu amnes lacteo rore manantes fluere, vt Liuius, Curtius, et Cicero, iuxta illud Poetae.

Omnibus non omnia dat sua dona Deus.

maximum tamen in scriptis suis, vel sermonibus neruum, et robur obtinent.

[note: Medicorum eloquentia. ] Sed cur praeter Hippocratem, Galeni etiam exemplo Huarthes non est vsus? quem omnium rerum scientia maxime perpolitum; eundemque Asiatica facundia aurei fluminis instar exuberantem, quilibet nisi amens agnoscit? Cur etiam Fernelium, et Argenterium medicos in scientijs admirabiles, et eloquentissimos non proposuit? Cur ex Theologis Nazianzenum, Chrysostomum, Augustinum, Ambrosium, Hieronymum, aliosque patres quamplurimos, singulari eloquio altissima rerum diuinarum [note: Theologorum cloquenia. ] pandentes dogmata praetermisit? In recentioribus autem si Lodouicum Granatensem ex D. Dominici familia, et Cornelium Mussum Episcopum Bitontinum, et Franciscum Panigarolam Episcopum Astensem aeque eruditione, ac elocutione percelebres aduertisser, haud scio an negasset doctos tam raro eloquentes fieri posse. Insuper Iulius Camillus fuit singulari praeditus eloquentia, et doctrina, quod cum binae Orationes illae ad Regem Galliae pro fratre habitae testantur, tum idea Theatri nonnisi eruditissimum ostendit ingenium. Alexander etiam Picollomineus omnium scientiarum laude mire floruit, cum idem suis in scriptis facundissimus existat. Porro Iacobus Mazzonius Caesenas Philosophus nobilissimus, ingenio, memoria, eloquentia cum in Pisano gymnasio, tum in legationibus obitis non secundum eius aeui consensu locum inter praestantissimos est emeritus, cum de vnaquaque re ex tempore disertissime diceret. In summa cum antiquis, tum recentibus exemplis innumeris probari potest, prudentiam, et doctrinam non repugnare eloquentis tem peraturae, quae tamen cum multos habeat perfectionis gradus, raro vel forte nunquam illum attingit, quo perfectissimum illud in genium constituitur, eruditione scilicet, prudentia, et facundia praestans, cuius speciem Antonius Orator apud Ciceronem mente cernebat, relpsa non videbat. Alijs tamen eiusdem temperaturae gradibus non per hoc sua denegatur excellentia, qua homines varie praestare possunt, alij prudentia magis, et eloquentia minus, alij magis sapientia, et cloquentia, minus autem prudentia, alij magis eloquentia, parcius vero caeteris, vel e contra, iuxta varias qualitatum elementarium miscellas, et naturae im petum in faetubus colludentis.

Interdum eo peruenit vis abdita caloris in mixto, vt hominem donet, facilitate, ac habilitate loquendi, qua loquax vere euadat, ac tamen,


page 101, image: s101

[note: Lequncot [?]terdum docti, et prudentes. ] et prudens, et sapiens vere sit contra id, quod supra diximus de hominibus immoderata hac facilitate dotatis. Talis autem fuit Aristoteles humanae regula sapientiae ex Auer. sententia, fuit inquam loquax Aeliano teste. Talis etiam fuit Ludouicus XI. Galliae Rex, vt asserit Argentonus rerum suarum scriptor illustris; ait enim, de se ipso conqueri saepius solitum fuisse, quod linguam nesciret cohibere, ac tamen solertissimo fuir ad imperandum ingenio, caeterisque omnibus eius aeui principibus venerabilis. Ita supradictum Mazzonium verbosiorem fuisse referunt: Ita hoc aeuo Senatorem Venetum, ac D. Marci Procuratorem ingenti verborum prolixitate in Senatu saepius disserere solitum audio, cum tamen ingenio perspicaci, politicisque negotijs maxime habili enitescat. Haec tamen cum sint de raro admodum contingentibus, non sunt a nobis diutius expendenda.

Superest ad exactam temperamentorum ingenijs accommodatorum notitiam de Grammaticis etiam, et ludimagistris aliquid subiungere: de quibus illud planum est, quod memoria praestant, qua tot verborum, nominum, constructionum, declinationum, elegantiarum, quas vocant ex varijs auctoribus decerptarum poenum seruant; imaginationis autem vigoreprope nullo sunt praediti, quippe non alio animaduertimus eos se dedere studio, quam com pilandi, et multa sparsim dissita colligendi, absque vlla praeceptorum innouatione, vel inuentione, in qua praesertim phantasiae consistit praerogatiua; inde illae Prisciani cornucopiae, inde vocabularia, inde Aldi elegantiae, in quibus tamen illud notabile, quod plerunque tam obscuro singula digerunt ordine, vix vt intelligantur, forte quia Grammaticae nil est aliud, quam scire confusionem de viginti quatuor literis, vt ait Simpl. lib. 1. Phys. Ac [note: Grammaticorum arrogantia. ] tamen si vel Tullium, vel Sallustium, vel Virgilium, vel Terentium interpretandum suscipiant, statim germanos se putant ipsorum arbitros, et scrutatores, quo insano doctrinae tumore, caeteros omnes scientiarum [note: lib. de illustr. Gramma. ] temnunt cultores, vel vt inscios, vel tetricos, vel ineptos: sic Palaemonem Vicentinum Grammaticum, Plinius literis tradit adeo fuisse arrogantem, vt secum natas, et morituras literas praedicaret: sic Erasmus Roterodamus (licet ingeniosus) tanta fuit petulantia, vt a grammaticis praeceptionibus, scriptisque ad Theologiae, ac D. Pauli epistolarum interpraetationem transiret, quorum etiam se primarium, ac fidum interpretem profitebatur. Nec latet adagium, quod Grammaticus ipsa arrogantia est, omnium sermonibus, paginisque iactatum.

Ex his igitur liquet quaenam sit ipsorum temperatura; siquidem cum [note: lib. 2. Ar. paruae. ] memoria sicco terreo persiciatur ex Galeni sententia, vt impressas conseruet species; nec tamen huiusmodi siccum debeat esse multum, quia ipsarum fieri non posset impressio, necesse est multam cum co milcer[?]


page 102, image: s102

humiditatem magis aqueam, quam aeream, ex qua miscella resultat pinguis, seu grossa cerebri, cordis, spirituumque substantia, quae cum imbecillum contineat calorem haud ipsam subtiliare aptum, fit vt imbecilla huiusmodi homines polleant phantasia respectu aliorum ingeniorum, proindeque rerum subtilium captui euadant in habiles. Et quia talis calor materiam commouet, nec resoluit, gignuntur etiam flatus, vnde tumor, et fastus; et quia ob instrumentorum crassitiem minime se in rerum arcana possunt insinuare, sed solam ipsarum superficiem vix collustrant, ideo fiunt arrogantes, falso errore ducti, quod intimior earum rerum non detur intellectio, vt quam ipsi naturae imbecillitate non attingunt; propterea sapientes se, ac magnos viros temere aestimant, perfectam scilicet singulorum habere notitiam perperam opinantes.

De melancoliae viribus. Cap. VIII.

HActenus ingeniorum causas efficientes, atque materiales internas, et proximas, quantum nostrae licuit mentis imbecillitati in humana specie scrutati sumus, normamque veluti quandam in re tam difficili praescripsimus, qua etiam penitiores aliae quaedam in indiuiduis, sin exprimi, saltem concipi animo possint. Nunc superest aliqua de humore melancolico inquirere, quem ceu principalem, et communem cuicumque ingenij speciei causam assignanimus; vndenam scilicet haec ipsius emanet praerogatiua, quae in alijs non aduertitur corporis humoribus, qui ad ingenij productionem, vt inferiores [note: Humor melancolicus est duplex. ] dumtaxat causae videntur concurrere, nec adeo necessariae. Sciendum igitur ex Gal. 2. de natural. facul. cap. 9. duplicem huiusmodi esse humoris speciem, alius enim succus melancolicus, vel ater humor, vel proprio nomine melancoliae ab eodem Gal. pluries nuncupatur, estque ille, qui ceu fex sanguinis in massa sanguinea ab alijs humoribus contradistinctus subsidet, terrestri correspondens elemento, quo qui abundant obtuso, crassoque ingenio sordescunt, ad asini naturam accedentes, qui inter bruta huiusmodi temperie dotatus est: alius porro est, quem atram bilem appellant, et est ille idem succus melancolicus, vel alius humor vt sanguis, et flaua bilis, qui aliquam acquisiuerit adustionem, ob quam, et siccior fit, et partibus quibusdam subtilioribus afficitur, sicuti rebus om nibus contingit adustis, ex Aristotele 4. Meteor. cap. 2. qui inaequalem, et variam sortitur naturam, frigiditatis nimirum ob innatam crassitiem, et caliditatis ob adustionem, siue ob igneam actionem, et impressionem. Ac talis humor debita quantitate, et qualitate in massam inuectus sanguineam, is est, qui mire in corpore influit ad ingenij


page 103, image: s103

constitutionem. Vtriusque autem humoris signa passim recenset Galenus, ac nos inferius opportune proponemus,

[note: Melancolicus humor alius est naturalis, alius non naturalis. ] Idem Galenus vtrumque distinguens, vnum ait esse naturalem, siue melancoliam, alium non naturalem, siue atram bilem, quod Aristoteles non facit asserens 1. probl. 3. sect in nostris corporibus actione calidi, et frigidi atram bilem necessario intermisceri, nec aliam talis humotis distinctionem adducit; quare videtur a Galeni sententia discrepare. Sed Galenus considerat statum corporis simmetrum: Philosophus autem causas naturales: secundum illum atra bilis non est corpori conueniens; quia fit ob excessum caloris bonam corporis temperiem superantis: quare ob id non naturalis esse videtur: secundum alium necesse est atram bilem, siue multam, siue paucam, siue calentiorem, siue temperatiorem in corpore generari; propterea natura insita recte dicitur; necessario enim adustiones, vel magnae, vel paruae, cum in gignendo corpore, tum in eodem postgenito fiunt ab innato calore in humidum agente: at ex adustionibus, vel multam, vel paruam gigni atram bilem necesse est.

Cur igitur talis humor tantam hominibus conferat excellentiam, ex his facile potest intelligi, necnon ex aliorum humorum examine, et collatione [note: Pituitae vis in ingenium itemque san guinis, et flauae bilis. ] percipitur: pituita enim impuros, et segnes progignit spiritus, ex quibus mens veluti friget, ac torpet; sanguis autem ce[?]eriores quidem, sed humiditatis lentore praepeditos, ob quam retusa caloris acutie, fiunt homines potius moribus amabiles, quam ingenio excellentes; bilis flana siccitate sua ingenio maxime confert, sed subtilitate nimia, cum superque sit mobilis, non sinit ingenia in contemplationibus immorari, sed instabilia reddit, et inconstantia, immo et corpora ipsorum imbecilla, quia facile ob spirituum, et sanguinis subtilitatem resolubilia, quae singula ex allatis in primo libro, ac proxime in superioribus adeo innotescunt, vt euidentiori non egeant explanatione.

[note: Atra bilis cur mirabiliter ingenio conferat. ] At vero atra bilis, quia sua natura est calida, et frigida, crassa, et subtilis, miramque obtinet naturae varietatem aeque ac acetum, quod a Galeno inaequalis admodum temperamenti constituitur, longe pluribus inseruire animae functionibus est apta, quam caeteri humores: idcirco optime ab Aristotele probl. saepius citato dicitur ea, in diuersis hominibus ingeniorum producere differentias, quas in vno duntaxat vinum subinde parere conspicimus, videlicet timoris, audaciae, loquacitatis, stuporis, et aliorum, quae superius abunde considerauimus. Et subinde comparat eam etiam aquae, ac ferro, quae licet frigida sint, tamen accensa varie incalescunt. Nam vere atra bilis, quia magnam habet tem peramenti latitudinem, multa potest efficere ingenia bona, vel mala, itemque mores bonos, vel malos; quia si exempli gratia nimis crassa fuerit, et accensa, fiet praeceps, furorique obnoxium ingenium: quibus fuerit crassa


page 104, image: s104

et frigida idest paruam susceperit adustionem, ita vt succus melancolicus ei praedominetur, fient homines ingenio subtristi, ac timido, et suspicioso vecordique. Sed si moderata fuerit, egregias influit ingenijus [note: Atra bilis innumeros habet sui tem peramenti gradus. ] hominum dotes, quia et prudentes in actionibus, et in rerum studijus acuti diuersimode, perspicacesque redduntur: tot enim sunt mediocritatis huius humoris, vel ipsis excessuum, caliditatis nimirum, et frigiditatis gradus, vt ipsos ne dum innuere, sed nec mente concipere impossibile sit: nunc generatim duntaxat intellexisse sufficiat, quod is a caeteris [note: Quatuor atre bilis excellentiae ex Concil. comm. probl. 1. sectio. 30. ] humoribus debite contemperatus mirabiliter ingenio confert, quod etiam ostenditur primo, quia (vti diximus) idem humor ancipitis existit naturae, quare pluribus animae operationibus inseruire natus est, quam alij humores, qui statutis quibusdam qualitatibus gaudent: quantum autem vnum instrumentum ad plura se extendit, eo etiam perfectius est. Secundo quia spiritus ex tali ex halantes humore sunt densiores, sed tamen conuenienter subtiles, ac mobiles, cum ex grossa materia ob meatuum densitatem subtiliores omnino spiritus eliciantur, et huic ipsorum subtilitati coniungitur splendor, cuius bono anima optime rerum species intuetur: est enim talis humor siccus, ac siccitas est sua natura luminosa. Tertio atrabilares sunt cogitabundi, ac res inquirunt; inquisitio autem longam requirit applicationem: et hic humor huic operi aptissimus est, quia tenax, nec facile resolubilis, sicuti flaua bilis, vel sanguis. Quarto magnis, ac longis studendi laboribus corpora collimantur, quare humor in ipsis requiritur sanitati conducens, qualis est atra bilis, quae cum sua densitate non facile resolubilis, tum siccitate putredini, morbi que resistit, quae ab humido creantur, et fouentur.

[note: An ab humore melancolico pendeat praedictio futurorum. ] Ab Arist. huic eidem humori supereminens quaedam alia assignatur virtus futura praedicendi, qualem sibyllis competere, ac bacchis tradit. quod etiam confirmat Rhasis primo continentis sic inquiens: et ego quidem vidi Germanum meum in quadam sua aegritudine phreneticum factum praedicere plura futura, sicut euenerunt in breui. Idem asseris Areteus lib. 3. acut. morb. cap. 4. Animus constans, et stabilis est: sensus omnis purus, et integer, subtile ingenium, mens vaticinando idonea, primum quidem se ipsos de vita migraturos praesentiunt, deinde praesentibus futura praedicunt. Qua ratione Achilli moribundus Hector, et Patroclus Hectori apud Homerum plurima praemonuit euentu postmodum comprobata. Ita nec recentes, et quotidianae prope huius veritatis desunt historiae. Ac ne longius abeam, testor Deum me olim ante plures menses melancolia quadam ex aduerso casu conceptam, Domini [note: Auctoris praesagium. ] patris mei praesensisse, ac praenunciasse mortem, cum tamen ipso valde incolumi, nulla eius mihi ratio probabilis afferretur: et sic ipse postea momentum sui obitus, septem circiter horas antea pronunciauit.



page 105, image: s105

Auicenna 4. natural. 6. tantum humori melancolico tribuit, vt imaginationem [note: Imaginatio vi sua potest producere ef fect ad extra ex Auicenna. ] ipso affectam, nedum in imaginante, sed in externis etiam mirabilia interdum efficere posse scribat, pluuias scilicet, tonitrua, terremotusque ad libitum excitando, aegritudines inducendo (sicuti basiliscus oculis inficit, et lupus affert vocis impedimentum,) ac sanando, (sicut Reges Galliae sanant strumosos:) quae singula ea animi firmitate profert, vt negantes in physicis parum versatos, et ignaros appellet. Cui etiam ex recentioribus Petrus Pomponatius lib. de incantationibus, et Ioannes Baptista Montanus Comm. in 2. Fen. 1. canon. eiusdem Auic. subscribunt. Alij vt Huarches aiunt, huius humoris viribus, homines, vel [note: Humoris melancolici vi homo illiteratus va rio potest loqui sermone] illiteratos Latino, vel Graeco idiomate posse loqui, cuiusce rei affert exempla: Ac est illud Conciliat. in Comm. 1. probl. sect. 3. qui sic scribit: Ego audiui a fideli medico, quod mulier, quae illiterata erat, dum esset melancolica, latinum loquebatur congruum, qua sanata, euanuit. Porro fieri etiam asserunt doctos ex indoctis. Ita Areteus lib. 1. diutur. aff. cap. 5. Furoris (inquit) species vtique infinitae sunt. Ingeniosi namque ac dociles Astronomiam callent sine doctore; philosophiamque possident a nemine traditam: poeticam quoque velut a Musis infusam norunt: aliquid enim et in morbis emolumenti praebet docilitas.

[note: Auicenna refellitur. ] Caeterum quod attinet ad Auicennae placitum, satis cuilibet sanae mentis nugatorium videbitur ex eo, quod phantasiae actio est immanens, non autem transiens, quia si talis esset, sequeretur quod opus ex ea externum relinqueretur, et ideo imaginans inimici mei mortem, vel aurum multum in meo sacculo, haec singula eius virtute darentur actu, quod est absurdum. Amplius cum praedicta velit phantasiam efficere per species emissas, et spiritus extra corpus imaginantis fusos in rem externam, non est probabile, vt huiusmodi species per tales delatae spiritus in rem maxime disiunctam deferri possint, absque eo, quod ab ambiente aere dissipentur et corrumpantur, cum sint res exiguae admodum entitatis. Praeterea phantasia est motus ab externo sensu factus ex Aristotele 2. de anima tex. 181. non emittit ergo species, ac spiritus, sed recipit eos a sensibilibus medio sensuum externorum; ac licet per eos sic receptos imaginantis alterari corpus saepius aduertamus, puta ex specie iucundi, vel tristis pallescere, vel rubescere; tamen id virtute phantasiae, ac ipsarum specierum, vel spirituum non fit, sed ex qualitate obiecti sub vna conuenientis, vel disconuenientis specie mouentis sensum, qui postea mouet phantasiam, haec mota excitat appetitum ad prosecutionem, vel fugam, ex hoc monetur cor, vnde etiam aliae corporis partes afficiuntur. Quare si nullam hi per se spiritus alterandi proprium imaginantis corpus vim obtinent, multo minus poterunt alienum. Insuper refellit hanc sententiam experientia, qua nullum huiusmodi opera per


page 106, image: s106

imaginationem facere intuemur; nam Regibus Galliae vis sanandi strumas est gratis data (quia nullus i psorum adhuc haeresim est professus,) non connaturalis, quia sic esset etiam in fratribus, et agnatis, quod non [note: Cur ex baset ci visione mors, lupi vero raucedo contin gat. ] videmus. A basilici vero adspectu in fectio, vel est fabulosa, vel per immissos in aerem spiritus veneficos, et intuentibus communicatos contingit; sicuti ex lupi visione raucedinem quoque fieri patet, concepto ex improuiso ferae occursu timore, indeque retractis ad cor spiritibus, inductaque subita corpori alteratione vox surripitur: sic alios huinsmodi effectus mirabiles, qui de Marsis, ac Psyllijs a Galeno produntur, quod serpentes tractarent innoxie, non phantasiae praestitisse viribus ex Plutarcho, et Plinio coniectamur, sed vel pharmaci, vel daemonis adiumento, iuxta illud:

Hinc est laudato, quod possunt carmine Marsi Cum tacita saeuos producunt arte dracones Absentes, et saepe iubent confligere secum.

Alia plurima contra huiusmodi Auicennae commentum affert prae caeteris Philippus Faber lib. contra Atheos disp. 1. c. 8. quae nos ab instituto non debent auertere.

Quod igitur ad praedicendi virtutem ab Arist. melancolicis assignatam attinet, necnon ad repentinam doctrinae, ac varij sermonis acquisitionem, nonnulli inficiantur praedicere homines posse futura, nisi vel casu, vel daemonum vi, ex quibus idem Faber eo nixus fundamento praecipuo, quod cum sensibilia futura nondum existant, in sensu externo species nequeunt gignere, ac proinde neque ad imaginationem transmittere, quae ipsam semper in sensu speciei receptionem factam supponit.

Sed fallitur, quippe aliud est veram, perfectamque in phantasia inesse rei externae speciem sensu perceptam, aliud speciem ei similem: illa in praenoscente futura non adest, quia nunquam sensui nota: haec adest, quia rei est, quae alias sensu percepta fuit. Sicut igitur phantasia nunquam rem potest imaginari, quae sub sensu non fuerit, vt non potest caecus a natiuitate imaginari colores, vel surdus sonos, ita eius similem, alias sensu cognitam potest, vt cum quisimaginatur amici mortem, quam nunquam vidit, agit hoc ex vtriusque simili imagine, quam pluries vidit. [note: Anareas Cae salpinus c. vlt q. peri pat. ] Modo ex hisce similitudinibus, quae sunt veluti praeparationes quaedam specierum imaginabilium nondum existentium, quales futurorum, mouetur phantasia ad illorum praenotionem, quasi ex praeuijs quibusdam [note: Explicatur modus quo naturaliter futura possimus praedicere. ] significationibus excita, vt futurorum tempestatem ex antecedentibus indicijs praenoscit Astronomus. Vis autem ex vna ad aliam atquealiam imaginem per similia procedendi, vnius est humoris melancolici, seu phantasiae ipso affectae, vt ait Arist. lib. de diuin per somnium, eoque magis hic humor hunc ei confert processum, ac motum, quo maiorem


page 107, image: s107

imago habet in anima sui praeparationem; sed hanc habent imagines amicorum affiniumque nostrorum, qui nobis sunt carissimi, ideo ipsas etiam magna apprehendimus vehementia, qua nedum mouetur animus, sed corpus etiam, adeo vt imminente re quadam noua circa ipsos, sibilus quidam in auribus, aut calor, et frigus quoddam membra permeet mirandum in modum. Aliorum imagines, quia tales in anima praeparationes non reperiunt, ipsam aeque non mouent, ideo nec etiam circa extranea contingit a nobis fieri praedictiones.

[note: V. Zimaram Theorem. 83. ] Non est igitur cur quempiam eas promentem putemus id casu, vel per daemonem facere; licet ex Theologorum sententia non repugnemus, id interdum contingere: tam inquam vi daemonis mali mouentis hominum phantasiam per futurorum species, quas ipsi daemones coniecturaliter, non certo praeuisas immittunt, quam angeli tutelaris, Dei nutu nostros quasi tangentis animos, et futurorum vel bonorum, vel malorum nuntio commonentis.

Est illa difficilis fateor in natura praedictionum causae explicatio, quam etiam Buccaferreus vir doctissimus ingenue se non satis percipere profitetur [note: lect [?]. ] in Comm. dicti libri Arist. de diuin. per somnium. Sed alia profecto in sanis hominibus non potest afferri; nam in infirmis morti proximis, quod futura praesentiant, id vnius animae puriore luce, quae se a corporis vinculis eximens diuinitatis vigorem incipit assequi, euenire arbitror: sicuti semper eadem quo magis se abducit a sensibus; vt in somnijs et ecstasi, futurorum praeuisioni fit aptior ex D. Th in sum. q. 13. art. 2. De sibyllarum autem, vel Oraculorum vaticinijs hoc tenendum, quod fidei Catholicae euidentia omnibus Philosophorum nugls certior [note: Oracula sie bant a Daemone. ] firmat: illas nempe diuino afflatas spiritu, non melancolico furore vaticinatas esse: haec vero per cacodaemonem aenigmaticas protulisse voces. Illud vel ipse subodoratus est Cicero lib. 2. de diuinitate de Sibylla Erythrea verba faciens ibi. Atque in sibyllinis expositio versu cuiusque sententiae carmen omne praetexitur. hoc scriptoris est non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. hoc vero vel illa tantum conuincit ratio, quod oracula ipso Ciceronis tempore cessarunt ex eius testimonio ibidem, et Plutarchi etiam in lib. de Oraculorum defectu. Sed humor melancolicus adhuc in complexionibus durat, nec specie mutatus, ergo ab huius non prodijsse viribus dicendum est. Effectrix igitur ipsorum absque dubio superior alia extitit causa, scilicet daemones, qui aduentu Christi Domini obmutuerunt iuxta Prophetiam Isaiae cap. 19. et Hieremiae cap. 2. nec ab inde amplius in aeternum garribunt.

[note: Rusticus qua vi de iprouiso docte loquatur. ] De repentina demum eruditi, extraneique sermonis locutione in rustico, et idiota homine, vere nescio percipere, qui melancoliae viribus possit haec fieri; cum enim sit in Aristotelis doctrina certissimum, quod


page 108, image: s108

nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu, et sic nihil attingat phantasiam, quin prius per sensus externos, ceu ianitores pertranseat, sane idiota rusticus, nunquam vocabula illa, vel latina, vel graeca abstrusissima, vel audijt, vel intellexit; quare est impossibile, vt illa virtute melancolici humoris promatur locutio, qui potest quidem introducta phantasmata commouere, sed quae illic prius non erant introducere haudquaquam potest, vel alijs detegere, sicuti caecus natus, qui nunquam vidit colores, nec etiam illos imaginari vlla ratione aptus est. Idem assero de doctrina in rustico subito acquisita, quod a vi naturali nullatenus prodeat, sed a supernaturali. Nam quod Areteus ingeniosos dicat scientias sine doctore capessere, vt de se ipso D. Augustinus tradit inquiens in lib. suarum Confess. sola Dialectica me fecit discipulum, haud hercule inficior, qui ex doctrina in superioribus tradita non ignoro, temperamenti excellentiam sensus in illis omnes, tam externos, quam intimos perfectissimos reddere, vnde mira etiam in eorum intellectu emergit docilitatis, et apprehensionis facultas.

De causis ingeniorum externis, ac primum de Climate, Aere, atque Solo. Cap. VIII.

POst internas ingenij causas, remanet iuxta propositum [note: Ingenij causae externae sunt tertij ordinis. ] a nobis ordinem externas etiam examinare, quae triplicis sunt ordinis. Primum naturae, vt aer, clima, solum, situs, parentes, cibus, et potus, animi affectus. Secundo fortunae vt nobilitas, diuitiae, dignitates, morbi. Tertio electionis, vt educatio, religio, lex, societas, studia, et huiusmodi alia. De quibus vniuerse tenendum est, quod in tantum existunt ingenij causae, in quantum temperamentum gignunt, vel alterant in partibus tam similaribus, quam dissimilaribus, quas ingenij functionibus dicatas esse supra docuimus. Nam quod primo attinet ad aerem, satis dictum libro 1. cap. de spiritu, quam ille possit animam, seu ingenium afficere suis qualitatibus, scilicet spiritum ipsum varie immutando, qui ceu caloris vehiculum, maximum est ingenij operum instrumentum. Aere siquidem inspirato gignuntur in sinistro cordis ventriculo vitales spiritus, qui propterea illius conditiones, vel bonas, vel malas omnino sequuntur, inde habilitas, vel inhabilitas in operibus animae obeundis. Diximus aerem calidum ingenium iuuare, frigidum nocere: diximus etiam siccum, purum, et euentatum laudari, crassum, nubilosum, coinquinatum improbari. Ita est profecto, quippe calore subtilitatus aer spiritus gig nit,


page 109, image: s109

qui acutie sua sunt rerum penetrationi apti, caloris autem motu inuentioni, sicut in regionibus illis, quae sunt calidae ob solis, et planetarum radios ipsas quasi perpendiculariter ferientes, vnde magna vi a terra in aerem reflectuntur et calefaciunt ipsum, quod non euenit in alijs regionibus, in quibus radij per angulos obtusos, et acutos reflectuntur, sicut in regionibus prope polum. Illae autem regiones sunt in climate primo sub Aequinoctiali, vt India, vbi Philosophi, et Mathematici, et Magi floruerunt insignes, non autem sub secundo climate, quod est sub Cancro, vt [note: Ab Mag. lib. de nat. loc. distinct. 2. c. 3. ] Aethiopes, qui littora Guineae habitant; quoniam hi propter caloris excessum sunt quidem leues corpore, sed fatui mente propter defectum, et euaporationem spiritus animalis. Aer autem frigidus est ingenio inimicus, quia cum adstringat corporis poros, vapores ex digestione geniti euaporare non possunt, vnde ad stomachum reflectuntur in humorem aqueum conuersi, sicut ex olla feruenti fumus ad oper culum eleuatus conuertitur in aquam, quae in eandem postea ollam instillat; itaque ob huius internae humiditatis abundantiam, spiritus im puri, et nubilosi redduntur, operibusque animalibus ineptiores, sicut in Scithis, et Gottis, et Dacis, alijsque frigidiorem aerem depascentibus.

Sed praeter alterationem, quam aer a climate suscipit, adnotanda est etiam illa, quam suscipit a tem porum mutatione, et a solo, quia sicut illa est remotior, ita haec multo proximior existit. Mitto eam, quae fit in ipso propter varios syderum aspectus, quia pertinet ad Astrologos, et a Tolomeo lib. 2. de iudicijs consideratur. Qua etiam de causa consulto [note: lib. 1. de sanit. studios. tuae. cap. 3. ] praeterea causam illam caelestem, quam Ficinus ingenijs assignat, Mercurium scilicet ac Saturnum, quorum ille animos ad inquirendum, et inuestigandum, et addiscendum impellit, hic ad perseuerandum, nec a studio desistendum inducit; ac propterea tutelaria quaedam studiorum numina esse arbitratur: enimuero quia nulla hae planetarum virtutes rationum, ac demonstrationum fide constare possunt, quippe abstrusissimae, multumque a sensibus alienae, ideo in calcatis adhuc physicorum vestigijs insistimus, quae planius multo, ac certius nos in sacrosanctos Musarum aditus manuducunt.

[note: Mutatio temporum multum valet ad alterandum ingenium. ] Ergo mutationem temporum multum valere ad hominis mentem excitandam, asserit Hippoc. lib. de aere, aq. et loc. quia vbi tempus simile, et aequale est, verisimile etiam est, corpus, et animam quasi torpescere, proprijsque operationibus ineptum esse, nam vbi non datur rerum nouitas deficit admiratio, quae philosophandi stimulus est. Hanc ob causam ibidem Europaeos inter se quam maxime differre ait, aliter ac [note: Venti sunt proprij, et communes. ] Asiatici, quibus raro admodum tempora permutantur. At ob ventos potissimum ista contingit mutatio, qui vel sunt vnius regionis proprij, vel communes pluribus oris: illi quidem pro varietate materiae, ac loci,


page 110, image: s110

vnde ortum ducunt, diuersimmode afficiunt aerem, hi vero pro varietate punctorum caeli, Orientalis nimirum, Occidentalis et c. a quibus varias in eundem inuehunt qualitates corpora mox iuuantes, vel laedentes. [note: Venti sunt quatuoriux td varia caeli puncta. ] Ex his Boreas a Septentrione, Auster a Meridie, Eurus ab Oriente, Zephirus ab Occidente perflat. Auster pessime omnium aerem afficit, quia calidus, et humidus, proindeque sensui obest, ac menti, vnde caligans, et hebetans ab Hippocrate appellatur. Boreas miram sensibus praestat acutiem, ac membris firmitatem, vt idem inquit Hipp. Aph. 17. sect. 3. quia nimirum frigidus, et siccus, qua ratione aerem ab humiditate depurat; quantum autem frigiditas nocet ingenio, tantum siccitas iuuat Ac licet Septentrionales populi, quibus spirat Boreas ingeniosiores per hoc esse videantur, Australes vero, quibus spirat Auster obtusiores, (cum tamen his contrarium omnino adnotemus,) tamen dicitur de sententia Aristotelis probl. vlt. 26. sect. Boream in Septentrione esse magis frigidum ratione climatis, et aeris, minus autem siccum, quia talis fit, dum per superficiem terrae multae maribus vacuae pertransit, qualis est septentrionalis, quare ad nos in tem perata plaga degentes peruenit admodum siccus. Auster autem ratione climatis in meridionalibus est magis calidus, quam humidus, quia talis fit in transitu marium, quorum vaporibus mixtus nobis afflat. Boreas itaque ratione praeualentis, et adstringentis frigiditatis subiectos populos potius humectat, vti diximus, quam exsiccat: auster e contra potius siccat, quam humectat: hinc illi fortiores, et audaciores, hi acutiores, sed timidiores existunt: Vel potius illi ingenio ad mechanica, et alia phantasiae opera aptiore, cuius organa interno calore gaudent, hi vero ad speculatiua, seu intellectiua munera promptiore, cum intellectus sicco, et frigido, seu rem issiore (vti diximus) calore perficiatur.

[note: Zephiri natura. ] Zephirum (ait Aristoteles in probl. 51. sect. 26.) esse ventum lenissimum, ac respectu aliorum temperatum, quia frigidior Austro, et Euro, sed calidior Borea: est quidem frigidus, quia ex mati ad nos venit, et ex climate frigido; est vero leuis, ac suauis, quia non flat vt Boreas ex regione [note: Concil. comm. probl. 51. sect. 26. ] montibus altissimis referta, in quibus exhalatio fumosa coangustetur, et admodum violenta fiat, sed ex sufflat ex litoribus Athlantici maris campestribus et spatiosis: quare temperatior persentitur. Eius propterea vis est in nostra corpora temperiem quandam humorum sernare, ideo in veris initio flare incipit, et etiam in autumno, quae sunt media tempora: et quia nonnihil ad frigiditatem deflectit, participat etiam Boreae virtutem, vnde corpora reddit vegeta interno calore, non imbecilla, vt Auster. Hinc haud scio quomodo Hippocrates ventos occidentales constituat insalubres, nisi forte respectu Orientalium id asserat, quos laudabiliores omnino censet esse. Hinc etiam huius venti influxus


page 111, image: s111

in ingenium ex dictorum extremorum examine aestimari potest.

[note: V. Concil in Comm. ] De Euro illud planum est ex Aristotele probl. 26. sect. 26. quod calidior aliquanto, et siccior existit, quippe a loco sereno, et calefacto diutius a Sole spirat, sed quia in itinere refrigeratur, ac mane spirat, sicut vespere Zephirus, ideo vt ait Hipp. est non solum corporibus, sed etiam vrbibus ad eum conuersis saluberrimus; effatu namque suo, quem Sol oriens per aeris rarefactionem excitat, vt noctis impressas humiditates expurgat, ita etiam corpora blande aperit; et quia huiusmodi temperie calida, et sicca splendorem infert, ideo aquas, spiritusque purissimos, ac pellucidos gignit, vnde non obtusam, et raucam vocem, qualis Septentrion alibus, ac etiam Occidentalibus, sed claram, et nitidam efficit, hominesque ad iram, et intelligentiam praestantiores. Id videtur obstare, quod Arist. cit. probl. appellat Eurum admodum pluuiosum, et magis etiam Austro, quare Austro humidior, ingenioque infensior videtur esse: [note: Eurus est pluuiosus p accidens. ] dicimus tamen quod per acccidens sit pluuiosus, qu scilicet calens aer per ipsum a calida Orientali plaga in occidentalem frigidam delatus congelatur, et in pluuiam factis vaporibus vertitur, sicuti etiam Austro contingit, minus tamen, quam Euro, quia hic est calidior, cum stet magis sub Sole, quam Auster, quare occurrens parti frigidae, magis etiam condensatur in vapores, et pluuiam.

Diximus inter ea, quae aerem alterant praeter ventos considerandum etiam esse solum. Sed hoc duobus modis spectari potest, vel scilicet prout haec, vel illa gignit alimenta ad varios humores gignendos accommodata, ex quibus etiam varij spiritusingenio apti resurgant, (de quibus alimentis postea sermo erit,) vel prout vaporem, aut exhalationem emittit, propter quae proprie aerem dicitur afficere. Vapor fit ex solo humidiore, exhalatio ex sicciore. Varias igitur soli conditiones variae [note: Soli differentie quatuor. ] sequentur exhalationes, atque euaporationes in aere: quatuor autem soli existunt differentiae, pinguedo, macredo, raritas, densitas. Pinguedini respondet aeris, proindeque spirituum crassities, immo, et totius corporis habitudo, quod carnosum (vt ait Hipp) fit, proindeque ignauum, et in operando pigrum, quare neque in artibus, neque in literis multum excellunt respectu aliorum, qui macra insideant humo, ex qua cum exhalationes effluant subtiles, ac purae, corpus ipsorum vt leuius, ita singulis [note: Populi solertes. ] obeundis animae functionibus fit aptius, vt patet in Bergomensibus, Genuensibus, et Lemouicibus apud Gallos, Norimbergensibus apud Germanos, qui in aere augendo, rebusque tractandis singulari praestant solertia: tales etiam sunt homines in montanis degentes, in quibus terra est macra, ac etiam densa, proindeque spirituum puriorum ac tenuiorum ferax, vnde mores ad iracundiam proni, et ad ingenium habilitas oritur. Verum tamen est, quod interdum ob


page 112, image: s112

nimiam huiusmodi locorum macritiem, ac densitatem spirituum inopia laborant incolae, ideoque imperfectiores euadunt animo, sed corpore firmo, et effero: propterea montes, vt homines efficiant animi operibus insignes, debent esse contrarijs quibusdam qualitatibus temperati, quod erit si macredo, et densitas, quae nimiam ipsorum arguunt siccitatem manantibus aquarum riuulis humectetur; ex hoc enim humore spiritus copiosior, ex contemperamento perfectior prodibit, quod ne dum in monte, sed in campestri etiam, et macro, et iniquo solo contingit: [note: lib. de rat. locorum distinct. 2. c. 4. ] talis est mons aquosus vbi sita Perugia, et ager vbi Mutina, qua propterea ingenijs faecundissimae extiterunt. Aduertendum tamen, quod (vt ait Albertus) aquae montanae nonnullas retinent terrestres, saxeas, et crassas partes, ob quas epotae segnius digeruntur, quare vel tumores in liene, vel strumas in collo, vel botium in gutture, vt in Brixianis progignunt, et in ijs, qui Valedocam agri Taurini vallem incolunt, (vt ait Bodinus.) quod etiam asserit Arduinus lib. 2. de venenis cap. 24. At hae licet hoc nomine spiritibus etiam officere videantur; tamen tot sunt vtilitates, quas in montibus seu collibus bene constitutis spiritus ipsi percipiunt, vt vnius aquae incommodis longe debeant praeponderare.

De siluarum, fluuiorum, marium, lacuum, paludum influxu in ingenium. Cap. IX.

[note: cap. 2. de subiectis Medicinae] CAeterum sicut aeris considerationi adnectitur climae, venti, et solum, vt ait Auic. in 1. Fen. 1. Canon. ita soli ex imini iunguntur omnia in solo existentia, eaque varia, ex quibus exeunt vapores aerem alterantes, vel gignuntur humores ipsum im mediate spiritum alentes; quales enim sunt soli, seu locorum naturae, talia [note: Ingenia sequuntur loco num naturam. ] etiam sunt corpora, mores, et ingenia illis respondentia, vt ait Hipp. lib. citato, et Albertus lib. de natura locorum distinctione prima per totam, vbilocum, et locatum connaturalitatem habere asserit multam.

Siluae multas inducunt in aerem nebulas, ac turbines, quem ideo suffocatum, ac spissum reddunt, quia cum fundus ipfarum sit vaporosus, remanet vapor ille sub tactu arborum conclusus, et inspissatus; ac ex arboribus quercus, et nux, et caeterae arbores, quae proceritate sua prohibent aerem euentari, et purificari potissimum improbantur.

Ita de paludibus et lacubus dicendum, ijs praesertim, qui influentibus non purgantur aquis; fundus enim ipsarum necessario est corruptus, et grossam efflat humiditatem, et aliquando pestilentem, prout vel


page 113, image: s113

lacus, vel paludes corrumpuntur, vnde aer grossus, pluuiae multae, nebulae frequentes; corpora vero habitantium procera, crassa, torpida, pallida, [note: lib. de aer. aq. et loc. ] qualia Phasianis attribuit Hippocrates; qui stagnantibus vndique conclusi aquis intemperie corporis teterrima laborabant: Bataui licet in lacubus, et paludibus degant, quia tamen hae sunt prope mare, cuius fluxu, ac refluxu purgantur, non sunt adeo aeri noxiae, vt ait Vitruuius lib. 1. cap. 4.

De fluuijs hoc habendum, quod alueo lapidoso praediti sunt caeteris laudabiliores, et si rapide fluunt optimum fouent aerem, vt athesis, si lente humidum fere, ac lacus, vt Padus prope Ferrariam, ex quo etiam Phasem omnium fluuiorum lentissimum eius accolis perniciosissimum [note: lib. de aer. aq. loc. ] esse Hippocrates ait. Ex his vero singulis, qui gignantur vapores in aere, indeque spiritus, et ingenium ex superioribus satis liquet.

Maris accolae, vel in littoribus eius optima omnium videntur conditione gaudere: propterea quia cum mare sit calidum, et siccum propter terrestre combustum sibi immixtum, et propter radiorum diffusionem super ipsum, spirat ex eo sicca exhalatio multum spiritibus conferens, vnde populi fiunt solertes, et acuti mente, non tam motione morali, propter diuersarum gentium commercium, quam physica ob perpurgati, [note: Populi in littorib. ha bitantes cal lidissimi. ] et sicci aeris successinam euentationem: hinc etiam callidissimi euadunt, vt Poeni, Siri, Cretenses, Calabres, Genuenses, Siculi, ex quo dictum, omnes insulanos esse malos, Siculos autem pessimos. Veneti hac etiam dote aeris fruuntur, sed temperatiori, quia vrbs est posita in lacunis, ex quibus efflans vapor corrigit exhalationis maritimae combustionem; quare spiritus non ita acres, sed humiditate salsedini permixta correctiores; ex quo plurimos ipsorum balbutire animaduertimus, quod est euidens superflui humoris indicium, cui etiam consonant mores sedati, lentumque rerum iudicium, indolesque ab armis penitus aliena.

De cibo et potu ad ingenium conferente. Cap. X.

PRaeter has soli circumstantias aerem alterare valentes, succedit cibus et potus, qui prout in vario adnascitur solo, varias etiam sortitur naturas, a quibus corpo ris mox organa varie afficiuntur, indeque varium ingenium. Primum de cibo dicendum est, postea de potu.

Cibi spectanda est vel qualitas, vel quantitas: illa vel est manifesta, vel occulta. Prima est in primis qualitatibus calida, frigida, humida, sicca: in secundis crassities, tenuitas, grossities, vel subtilitas, et huiusmodi aliae. At ingenio ea dicetur conuenire, quae humores in siccitate, ac


page 114, image: s114

tenuitate seruabit moderata, qualis erit in alimentis facilis concoctionis, et minimi excrementi, et auiculae omnes montanae, phasiani, perdices, [note: Cibi optimi pro ingenio quales. ] pulli, palumbi turriti etc.; caetera autem durioris substantiae, vt veruecum, boum, le porum, vel humidioris, vt suum, castratorum, piscium lacustrium, et palustrium, leguminum, olerum, lacticiniorum, pastarum, vel calidioris, vt aromatum, et salitorum, haud multum conuenient, praesertim si copiose, ac longius assumantur; quia hisce qualitatibus ventriculi calorem obruere, hepatis augere, cerebri nimium humorem fouere sunt apta; licet enim cibi mali, quandoque ad hominem boni, et vtiles censeantur, asserente Hippocrate deteriorem cibum, et potum, suauiorem autem melioribus, sed insuauioribus esse praeferendum; tamen nos loquimur de natura ciborum speciei tantum, non indiuiduis comparata: in illis enim stat regula firma, quod cibus ingenio conferens debet ad praedictum vergere temperamentum: in his autem, quia accidit maior, aut minor totius habitus caliditas, ac tenuitas, et siccitas, magis etiam vel minus de praedictis bonis cibis conueniet, sed quandoque aliquid etiam de prauioribus ad temperamenti ingenio necessarij correctionem.

Prae caeteris mel et butirum, longe pueris vtile propheta testatur esse, quo sciant reprobare malum, et eligere bonum: hoc etiam erat graecis pueris alimentum, quippe mira partium tenuitate praeditum. Sed ipsis praesertim, dum adhuc sunt infantes conuenit lac optimum, quod supplet vicem aliorum omnium ciborum; ac eo videtur maiorem illis habere [note: Lactis facultas in alterando corpore, et ingenio. ] vim, quod talis videtur remanere in homine temperatura, qualis fuit eius prima ex lacte nutritio, quod in tenello adhuc corpore suas magis dotes im primit, quam alij cibi faciant in aduito, vnde a quibusdam dictum: homines cum lacte mores ac ingenium sugere; vt enim illud nihil est aliud, quam sanguis dealbatus in mammis ex Alex. 2. probl. 80. et Aristot. 3. de hist. animal. 20.; ita epotum a puero, in eius vertitur sanguinem, ex cuius congruis qualitatibus summae ingenio vtilitates, vt ostendimus lib. 1. cap. 17. Tres autem lactis optimi conditiones a medicis [note: Boni lactis condiciones. ] statuuntur. Prima vt sit dulce, vel subdulce. Secunda vt sit album, vel candidum. Tertia vt sit recte compactum, neque nimis fluidum, quod cognoscitur, si positum supra immotum vnguem, non fluat, sed consistat; ipso autem moto fluat, quia sicut primum est crassius, quam conueniat, ita secundum est laudabile. Has lac habebir conditiones, si nutrix boni sit habitus, et floridi, neque pinguis, neque macra, non molli carne, sed solida, colore fusco, quia sic est candidis calidior, et melius coquit, mammis mediae inter laxum, ac durum consistentiae, moribus casta, sobria, alacris, non fatua, non veneri prona, ne infanti hae noxae communicentur; ideo enim Vulcanum, qui derisor, ac mimus erat, simiarum lacte nutritum poetae confinxerunt, quia inter bruta admodum deridentes


page 115, image: s115

[note: Ambros. Paraeus de homin. generat. cap. 21. lib. de subtil. ] habentur. Et canes lupa, aut leaena lactati ferociores euadunt; leunculi autem alti bubulo, vel caprillo lacte, mirum in modum mansuescunt. At de his ijdem medici vberius.

Caeterum inter cibos melissam, ac nasturtium occulta qualitate speciatim acuere phantasiae vim testatur Cardanus, vt a quibus grata etiam [note: Cur fabae es sent infensae Pythag docet Raguseus de numer virtut. disput. 12. cap. vlt. ] somnia inducuntur quod etiam de gallinae cerebro perhibet: phaseolos autem, allia, caepas, porros, raphanos, fabas Pythagorae infensas eidem facultati obesse, vel ex eo coniectatur, quod somnia, multa, mala, terrificaque inferunt, quod est ipsam afficere phantasiam somniorum effectricem, nim irum grossa, turbida que fumositate ad caput elata.

Memoriam vero album thus vel vino, vel aqua decoctionis passularum saepius assumptum iuuat ex Rhasi: Acorus melle conditus ex Iacobo de Partibus: a proprietate vero Anacardus, ex quo fit confectio, quae Anacardina, et sapientum dicitur, scilicet quasi excitans mentem, ac memoriam sapientum. Stiptici etiam fructus omnes eidem prosunt a cibo assumpti, quia sic fumosum ad caput ascensum prohibent, vt citonia, pira, ficus sicci, passulae, mirobalani conditi; nocent autem caepae, alijque praedicti omnes, sicut a proprietate carnem arietis non castrati, vel medullam mutonis reddere obliniosos ait Arnald. lib. de bonitate memoriae. Idem facit potus vberior: propterea male rememorantes interdum solemus ebrios nuncupare.

Quod attinet ad cibi quantitatem, illud in confesso est, quod sicuti parca iuuat corporis sanitati, ita iuuat etiam menti, quia puriores, nitidioresque efficit spiritus, ac proinde in intellectiuis vegetiores: hinc [note: 1. Petr. 5. ] beatus Petrus praecipiebat fratribus suis, vt sobrij manerent, ac vigilarent, vt daemonum fraudes praecauere possent: Patres quoque in Aegypti heremo, parco, ac tenui contenti victu, se rerum diuinarum examini [note: Abstinentiae mirae dotes. ] iucundissime deuouebant: Et quisque satis experitur, se ieiuno corpore mentis officijs a ptiorem, quam pleno. In moralibus vero sobrietatis vtilitatem eximiam, moralissimus Socrates comprobet, quem victu simplicissimo, [note: li. 1 de dict. et fac. Socr. ] ac parcissimo vsum tradit Xenophon, vt licet Athenis pestilentia saepius exorta, ipse tamen perpetuo fuerit immunis, vt ait in eius vita Laertius Idem Sanctorum testantur exempla, quos abstinentiae cultus a sensuum omnium illecebris innictos reddidit; vt enim sine Cerere, et Baccho friget venus, ita efferi omnes animi motus sobrietatis virtute torpescunt: hinc populi vtentes ea, vt Chinenses, Afri multi, atque Itali sunt in affectibus leniores, quam caeteri gulae obnoxij: ita senes prudentia magis valent, quia frugaliores viris, ac pueris. Edaciora etiam animalia, vt sues, apri ac tauri prorsus ineptiora cernuntur, parciora vero, vt canis, et elephas multo praestantiora.

Ciborum naturae proportione respondet potus, qui multum interest


page 116, image: s116

sitne largus, an parcus, bonus an malus, quia vt ait Aristoteles sect. 1. probl. 15. eatenus cibus nutrit, in quantum fit dilutus, et quasi potus euadit: multum igitur hic potest ad humores nostri corporis alterandos; nec solum de vino, sed de ipsa etiam intelligitur aqua, vt qua ex eodem Aristotele ibid. probl. 14. vtimur in pane, in carnibus caeterisque obsonijs omnibus decoquendis, cuius propterea varias qualitates magnifacit, vt etiam Hipp lib. de aquis etc. bonis igitur vtendum, a malis abstinendum: bonas ait Hipp. esse in locis ad orientem positis quia sol [note: Aquae malae quales. ] ipsas veluti castigat, et coquit, porro quae ex sublimibus locis, ac terrenis collibus emergunt, praesertim si ex profundioribus fontibus; malas autem in locis concauis, palustribus, pinguibus, non perspiratis, et ad austrum versis; porro si ex solo Thermali, vel ex petris flnant, quippe illae caloris excessum, hae paucitatem sequuntur, quare vtraeque indigestibiles, ac ventri durae.

Hoc etiam de vino dicendum, quod scilicet illud est optimum, quod in Orientalibus locis prominentibus, non palustribus, non saxosis pronenit, et spiritibus ingenioque conducet, si mediocriter dilutum, et in mediocri quantitate sumatur; generosum enim, et copiosum, functionibus animae noxium nimis esse videtur, quia vaporosum, et caliditate confundens, humiditateque spirituum obtenebrans lucem.

At vero licet cauta cibi, et potus ratio vt plurimum ingenio apprime conferat, tamen contingit interdum, vt ingeniosi, nedum voraces, sed bibaces etiam existant, et vtraque hac intemperie iuuari mens ipsorum videatur. Voraces fiunt homines ex vegeto calore stomachi, optime [note: Ingenium interdum iuuatur mulio potu, et cibo. ] ingesta omnia elaborantis, et valide resoluentis; quamobrem subinde stomachus fit aliorum appetens, vt in Germanis, in opificibus, in athletis, et rusticis: fiunt etiam ex eiusdem stomachi frigiditate, quae densando, et corrugando supernum os ipsius, exprimit, ac exsugit humores, ex quo desiderium ciborum, et fames subsequitur qualis accidit saepius studiosis, ac doctis, qui ex vmbratili, ac sedentaria vita contrahunt in visceribus obstructiones, a quibus calor natinus obruitur, extraneus augetur: ex hoc vero, adustiores, ac sicciores aliquanto euaporationes ad cerebrum excitae fantasticas acuunt, ac intellectinas virtutes. Sed sicuti hoc habet causam accidentalem, nempe obstructionem, ita ingenium ipsorum inaequale, dissonum, varium, non connatum, sed veluti adscititium est, proinde non est bonum, aeque ac in corporibus simpliciter sanis, ac simmetris, vt supra diximus lib. 1. cap vbi de cerebri temperatura.

Idem etiam de bibacibus est asserendum, licet vere ingenio magis [note: Vinum magis conducit ingenio, quam cibus. ] aliquanto vinum conducat, ratione forsan partium quarundam subtiliorum, ac sicciorum in ipso existentium, ob quas cum spirituum natura plurimum consonat; quare vini citissimas in spiritibus, et in animo


page 117, image: s117

alterationes animaduertimus, ac interdum excellentes, vt in Poetis. Horatius de Homero lib. 1. Epistol.

Laudibus arguitur vini vinosus Homerus. Et alibi de Ennio. Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma Prosiluit dicenda:

Ouid. lib. 3 de ar. de Anacreonte Poeta Theio.

Sit quoque vinosi Theia Musa senis.

Oratores etiam quandoque largioribus poculis excitantur, vt de Catone minore lib. 2 carmin. idem Horatius.

Narratur et prisci Catonis Saepe mero caluisse virtus.

Idem alibi.

Faecundi calices quem non fecere disertum.

[note: Ebrietatis vtilitates. ] Haec non omnino improbans Seneca lib. de tranquillitate vitae, ebrietatem non omni carere dicit vtilitate, quia post ipsam aquae praesertim potus expurgat sensuum excrementa, vt censet Dioscorides lib. 5. ac etiam Conciliator Comm. in 1. probl. sect 28. vbi vnam, vel duas in mense ebrietates commendat. Ex quo forsan Mithridates bibacitati, argenti talentum in praemium assignauit, si credimus Atheneo lib. 2.

Alij etiam Philosophi, et magni viri vino indulgentes clarissimi euaserunt; nam Aristippus ob vini, ac ventris voluptatem mensas principum sequebatur; quam ob rem a Diogene canis regius vocabatur. Xenocrates Dionysij nutu, vini choam dicitur hausisse. Herculem, et Vlyssem temulentiores fuisse perhibet Caelius; sic etiam Alexandrum Magnum, [note: Aristotelis mores ex va rijs scriptoribus, ] ac Tiberium, qui Biberius propterea vocitatus: quin Aristotelem ipsum ebriosum D. Hyeronimus in epistola quadam tradit; edacem autem, ac in cibis luxuriosum asserit Suidas: atque iccirco inaequalioris indolis, patrimonij scilicet deglutitorem militiae sc dedisse, author est Atheneus lib. 8. ingratum, fastosum, cauillatorem, irrisorem praedicat Aelianus Var. hist lib. 5. Auaritiae nota ex Lici, et Aristoclis nobilium peripateticorum auctoritate damnat Theodoretus lib. 12. pass. graecarum: libidinosum Laertius in eius vita: insidiatorem Plutarchus in Alexandro, vbi Antipatro aquae Stygiae venenum subministrasse ad perimendum Alexandrum tradit.

[note: Intemperati cur ingeniasi. ] In summa talia quandoque miranda in intemperantibus adnotantur, sed vti diximus rara, quia ingenium magis consistit in temperato; quinimmo etiam in intemperatis eatenus magnum cadit ingenium, quatenus ex tali, vel tali cibi, et potus quantitate, et qualitate insitum alicuius partis ingenio seruientis temperamentum ad moderationis, et harmoniae gradum quendam deducitur, puta iecoris, cordis, cerebri spiritus, humorum, quo gradu postea singularis ingenio adiungitur efficacia.



page 118, image: s118

De si tu locorum, ac de populorum ingenijs. Cap. XI.

INter naturales ingenij causas, adnumerauimus etiam locorum situm, qui duplexest, vel genericus, quomodo climata, ventos, aerem, solum, et caetera complectitur, vel particularis, quomodo nihil est aliud, quam loci respectus quidam ad caeli puncta, quae sunt quatuor, Orientalis, Occidentalis, Australis, Septentrionalis. De generico cum satis dixerimus, remanet [note: Situs locorum quomo do afficiat ingenium. ] hic aliquid subiungere de particulari. Illud autem praenotandum est, quod in tantum hic potest corpus, et ingenium afficere, in quantum est calidus, vel frigidus, vel temperatus: Australis, et Orientalis situs est calidus: Occidentalis, et Septentrionalis est frigidus ob causas superius memoratas: horum igitur qualitatibus variae in hominibus ingeniorum naturae insinuantur. Et quod attinet ad Australem, palam est quod subiecti [note: Australium mores. ] Austro populi cum ingenti premantur externo calore, contingit internum in ipsis dissolui, et partes humidi subtiliores absumi crassis relictis; quare corpora naturali temperie frigida, et sicca; adscititia vero calida, et sicca, seu melancolica per adustionem remanere necesse est, proinde parua, debilia, fusca, nigro capillo, et crispo, et acuta voce, ob siccitatem instrumentorum, ex quibus postea conditionibus, pariter ingeniorum qualitas deprehenditur: vegeta enim arguta, subtilia, contemplatiua ob adusti humoris praedominium oriuntur: mores autem subsequntur inaequali atrae bilis naturae consoni, nempe versutia, alacritas, timor, zelotypia, tristitia, crudelitas ex malitia, et odio: porro et religio, superstitio, sobrietas, parsimonia, quare sicuti scientiarum, tum moralium, tum naturalium, ac diuinarum dogmata; ita varia tormentorum inuenta ex istorum mentibus perpetuo dimanarunt: Et sunt citeriores Hispani, Crerenses, Arabes, Persae, Aegyptij, Poeni, Numidae, Mauri, et alij, quos hic referre non est opus.

[note: Orientalium mores. ] Ab his autem parum deflectit Orientalium natura, quia ipsorum fitus est calidus, temperatior tamen Austro, qualis est Asiaticorum, qui contemplatiuis quidem studijs floruerunt, sed rebus gerendis aptiores, mansuetiores, et cultiores esse Hippocrates ait meminitque Libicorum et Aegyptiorum, quibus etiam licet addere Chaldaeos, Hebraeos, et alios; sicut enim multi apud Aegyptios Physici, ita plurimi apud Chaldeos magi, apud Hebraeos sacerdotes recensentur. Ac sane cum orientis Solis lumine afficiantur, spirituum nitor, et laetitia ex atrae bilis temperie ipsis innascitur, propterea non tristitiae vt Australes, verum delitijs, ac voluptatibus proniores existunt, quibus etiam fit, vt ferae multiformes inibi


page 119, image: s119

edant partus: et hanc etiam ob causam inualido corpore, laborique inepto, nec virilitate audaciaque praediti, regna, et imperia potius dominandi artibus tuentur, quam viribus, quod Alexander edocuit Macedo, qui tot Asiaticorum gaza, et auro fulgentia agmina fudit, ac domuit, faeliciori prorsus fato, quam ipse forsan contra Occidentales, seu Romanos dimicans esset expertus.

Contrarium igitur Orientalibus, et Australibus temperamentum obtinent Regiones Septentrionales, et Occidentales, quorum populi, vt externi frigoris obrigent occursu, ita interno calore, atque humore per antiperistasim adaucto afflnunt, vnde corpora magna, robusta, candida, molli capillo, et carne gignuntur: voraces enimvero sunt, et bibaces, calore assumpta omnia fortiter decoquente Hinc (vt ait Albertus) vulnera [note: Lib. de nat. loc. ] non metuunt, febrem autem maxime, quod natura quasi conscia sanguinis, quo abundat, ipsius contemnit profusionem, febrem autem timet conscia humoris, quo febris alitur, ac fouetur, quod contra euenit Australibus, qui pauco referti sanguine horrent vulnera, febrem minime, quia ex interna siccitate, natura quasi sentit deesse putredinis, et febris fomitem, qui humiditas est. Horum vero temperiem corporum, ingenia insequuntur haud in contemplatione acuta, quae sicca laetatur [note: Septentrionales valt phantasia. ] temperie, sed in effectione, seu quod idem est, haud in intellectus virtutibus, sed in phantasiae operibus vegeta, vt supra diximus. Mechanicae namque omnes, vt metallicae disciplinae, typographiae, Chimicae, suppellectilium, fabrilium operum artes, agricultura, venatio, ars militaris, opificiorum omnium inuenta ex Belgio, et Germania prodierunt: roborata enim ipsorum phantasia interno calore, quo ipsam gaudere docuimus, redditur ad haec singula maxime habilis: ac licet multus etiam in illis affluat humor, et sanguis, qui eidem videtur officere posse, tamen in cerebro, quod est phantasiae organum, caloris vehementia exsiccari verisimile est, vt etiam in praecordijs, quia sunt audaces, bellatores, crudeles ex impetu, (quod ipsorum terribiles olim in Italiam testantur irruptiones,) quae aprorum, ac taurorum est indoles, in quibus multus calor crassum sanguinem accendit, et siccat.

[note: Occidentalium mores. ] Demum Occidentales, vt ab istorum frigiditate recedunt, ita mitiorem sortiuntur temperiem; sunt enim minus calidi, et humidi Septentrionalibus interno calore, quia externo frigore non tanto ipsorum corpora obsidentur, quare neque antiperistasis fit tanta, vt in illis, magis tamen sunt calidi Orientalibus, et Australibus: quare corporis viribus sunt etiam ipsis praestantiores, at non ingenio, quales Hispani, quibus Hannibal in acie plurimum vtebatur: ex his strenuiores Galli, quorum bellica indoles, vel nostratium poetarum fabulis est conspicua, Rolandum, Rainaldum, et caeteros omnes inclitos bello heroes in Gallia


page 120, image: s120

floruisse fingentibus. Sed his ferociores sunt caeteri ad Septentrionem conuersi, vt Britanni, a quibus plurimae Gallis illatae clades: Britannos perdomuere Scoti, quorum adhuc Rex in Britannia dominatur. Itaque cum horum occidentalium legiones sub Gottifredi Bullionei vexillis in orientem enauigarunt, memorandis conflictibus, sacros omnes Palestinae recessus ab Aethnicorum manibus vindicarunt.

[note: Regionum temperatarum mores. ] Inter hos omnes sunt mediae quaedam regiones ad temperatum accedentes, quarum accolae nec ita calidi, robusti, feroces, ac mechanici, vt septentrionales, nec ita imbecilli, philosophi, ac superstitiosi, vt Australes, sed medio quodammodo ad vtrosque se habent: (intelligo autem medium per latitudinem nostri hemisperij, quae ab Austro ad Boream extenditur, sicut longitudo ab Oriente ad Occidens), atque in moralibus potissimum praestant: Hinc virtutum, legum, Reip. capessendae, mercaturae, gymnasticae optima nedum reliquere dogmata, sed exempla, vt Hispani vlteriores, Galli, Itali, Germani superiores, Pannones, Illirici, Graeci, Spartani, Thraces, et Asiatici plurimi, ex quibus singulis tot Oratorum, Poetarum, Philosophorum, Iurisconsultorum, et Politicorum copia emersit, vt caeteri populi respectu illorum barbari omnino esse videantur.

Sed hi etiam Orientales et Occidentales plurimos complectuntur, qui inter Austrum, et Boream interiacent; quare magna indolis, ac dotium affinitas inter singulos adnotatur.

[note: Hispani quebus in scien tijs excellant. ] Et loquendo de Occidentalibus, quorum vt nobis proximiorum naturae atque historiae sunt notiores, clarescunt Hispani, Dialectica, Philosophia, Theologia, Iuris, et ciuilis, et canonici scientia, ac etiam Medicina; earum enim scientiarum rationem iam inde ab Arabum temporibus [note: Fr. Patritius discuss. perip. Tom. lib. 10. ] tenuerunt, qui ex Tuneti, Marochi, et Fessae euersis gymnasijs ad Cordubense in Hispaniam transierunt, in quo prae caeteris floruit Auicennas, ac post ipsum magnus Auerroes, vt ipsemet in fine Comm. lib. 5. de Generat. animal. testatur. Sed licet Hispani subtiles in doctrinarum examine videantur, vere tamen non inuentores, sed indices insigniores habentur, nam plurima ex aliorum scriptis faelicius congerere, quam innouare sunt apti: humaniorum iccirco artium osores, grauiorum sectatores existunt, non poetica, non oratoria, non lingua vel latina, vel graeca, non mathematicis, vel mechanicis florent; quod nonnisi fit ab assata, et crassa melancolia vi caloris ambientis, propter austri proximitatem prognata; resoluit enim hic partes subtiliores crassis relictis, et ideo grauitas quaedam ipsorum corporibus obuenit, nec non cultus, et nitor, et sunt parua, arida, et fusca propt er adustionem, quae ipsorum mentibus ent sagacitatem, superstitionem, simulationem influit, sicut flatus, qui melancoliae iungitur, quae flatuosissima est, vt ait Arist. probl. 1. 30.


page 121, image: s121

sect. fastum in ipsis insignem excitat, ac tumorem, et in debiliores insultum, et in vestitu profusionem: et quia huiusmodi humor est acris, reddit voraces ad stomachum relapsus, sed tamen famis mirabiliter tolerantes, quippe idem viscosis quibusdam partibus constat connutrire valentibus, nec facile dissolubilibus: quamobrem ipsorum corpora etiam ad bellicam disciplinam apta censentur, vt laboris, inediae, aerumnarum omnium patientissima, regioni autem congruunt, quae infaecunda, plerunque, montana, et aspera, non irrigua in vniuersum, non herbida, sed adusto quodam vapore macrescit.

[note: Galli quib. in scientijs excellant. ] Galli e contra ingenio pollent celerrimo, et acuto, scientiarum subinde omnium captui accommodato, sed contemplatiuarum minus: irrequieti enim meditationis patientiam odere. Valent Iurisprudentia, Oratoria, politioribus literis; hinc optimi sunt causidici: Caesar commendat eos ob apprehensionis facilitatem, docilitatemque mirabilem: varijs delectari studijs pro confesso habetur: hinc in vna scientia non videas Galli cuiuspiam illam voluminum immen sitatem, quam apud Hispanos, ac Germanos, vel etiam Italos auctores inuenias: Fernelius in medicina: Budeus in iuris scientia sint exemplo, qui eius nationis immortalia cum sint lumina, vtrique tamen compendiose rerum pulcherrimarum dogmata reliquerunt: Textus auctorum amant: quaestiones contemnunt: in quo consonant Graecis, differunt ab Italis, et Hispanis: argumento sint plures Galli, prae caeteris Cuiacius, Duarenus, Iulius Pacius, origine Vicentinus, educatione Gallus. Haec vero ipsorum indoles a flaua oritur bile, quae igneus est humor, proindeque tenuis, mobilis, ac rerum penetrationi, et executioni maxime conferens: est enim Gallia regio admodum perspirata, plurimisque ventis exposita, praesertim Narbonensis, qui subtiliare, atque exsiccare sunt apti ex Philosopho [note: Corporis Gallorum dotes. ] sect. 26. probl. 30. hinc irrigua, foecunda, non aestuosa: neque corporum dispar conditio: nitent siquidem venustate oris, et elegantia: praestant firmitate, atque agilitate membrorum, color ipsis viuax, ac roseus, capilli flaui, pellucidi oculi, caro non arida, non tenuis, sed media, quam pares iccirco intellectus, ac morum dotes insequantur: sunt enim inconstantes, turbulenti, ex momento irritabiles, ob humoris ignei praedominium mobilis, ac leuissimi: sunt in initijs ardentes, in progressibus torpidi ob subtiliorum resolutionem partium crassis relictis; sunt porro tractabiles, eloquentes, hospitales, in victu lauti, in vestitu curiosi ob sanguinis cum bile miscellam, eiusque amarorem, et acrimoniam temperantis; vnde copiosa, sed benigna ebullitio spiritus vegetos, ac subinde hilares creat. Vno verbo Gallorum mores, et ingenia sunt sicut iuucnum, Italorum sicut virorum, Hispanorum quasi senum; harum enim aetatum tem peraturis singuli consonant. Gallis est citatum, praecox, viuidum,


page 122, image: s122

docile, subtile, sibi fidens. Hispanis est tardum, solers, cautum, meditabundum, in subtilitatibus haerens, plerunque dubium. Italis est medium, acumine Gallis, maturitate cedunt Hispanis: ijs tamen grauius iudicium, his acutius obtinent ingenium, supra vtrosque autem tractabile, ac versatile, quia temperamento magis accedunt.

[note: Britannorum et Batauorum mores. ] De caeteris occidentalibus, qui ad temperatum videntur in clinare, licet in tractu Septentrionis positi, vt Bataui, et Britanni hoc vnum sufficiat, quod illi armis, et opificijs non literis aeque clarescunt, alij vero etiam literis, quippe Britanniae magna pars Occidente Sole incalescit, licet Septentrionem spectans, quare solum tepore foelix, pecora vel in ipsa hyeme extra stabula sub dio alit, fouetque: hinc subtiles, purique in accolis spiritus profundissimarum quarumque rerum indagationi apti: vt communes idcirco in scientijs opiniones forsitan abnuant: ex quo litigiosi, et controuersijs forensibus dediti, suis etiam nimium placitis indulgentes, varios de religione sensus tuentur, in quibus, sic anxij, et contumaces, vt conceptam semel opinionem, vel enidentissima offusi ratione non deponant. In caeteris septentrionis sapiunt indolem, quia voraces, vinosi, feroces, impetu magis, quam iudicio ruentes, ob caloris interni robur plurimos in corde spiritus decoquentis.

[note: Scotorum mores. ] Eadem prope temperie Scotorum gens fortissima gaudens, rixis, odijs, factionibus supra modum vexatur; at ingenio ad scientias quasque ac rerum vsui gerendarum apprime habili dotata est, quod superiorum temporum lumina comprobant Ioannes Duns Scotus subtilis nomen adeptus, et Ioannes Suisset Calculator vocatus, et nuper Ioannes Critonius tanto Italorum studio celebratus, vt Phoenix ingeniorum haberetur: haec tamen apud ipsos ingenia cultu deficiente marcescunt, vt etiam artes aliae praeter venaticam, quam singulari colunt industria.

Diuersa Vrbium ingenia aestimandi ratio. Cap. XII.

CAeterum quae de prouincijs dicuntur, eadem singulis aptari possunt Vrbibus, quae prout vel occidentales sunt magis, vel orientales, velseptentrionales, vel australes, ita hoc, vel illo magis eminent ingenio, moribus, indole. Contingit antem aliquam vrbem licet in occidua sit prouincia orientalem esse, vel septentrionalem, ratione inaequalitatis loci, quia nimirum eadem ad occidens, et austrum montibus operiatur; quamobrem einsdem vrbis genins a totius prouinciae genio quodammodo differt. Ita licet Vicentia patria mea sit in prouincia magis occidentali, tamen septentrionalis, et orientalis est, quia ad Austrum ei collis Bericus, ad occidens


page 123, image: s123

alij, sed longinquiores eminent colles: idem est Florentiae situs, (vt ait [note: Com. in Hip poc. de vulner. cap. c. 25. ] Fallopius), propterea gens vtraque septentrionis, et orientis communicat viribus, occidentis et austrinon item; factiosa nimirum, irrequieta, rixosa, voluptatibus etiam, ac delicijs indulgentior, ac viuaci magis ingenio, quam constanti praedita: hinc artificijs habilis; constant enim [note: Vicentinorum et Florentinorum mores. ] vel opificum nostrorum historiae, vel Florentinorum in statuaria arte celebritas, quas Septentrionalibus dotes adscripsimus; porro qui vel vestium curiositatem, ac mulierum ornatus in hac vrbe, vel magnum Florentiae nitoris studium animaduerterit, facile orientis in vtrisque agnoscet influxum.

Verona e contra Occidenti, et Austro magis exposita, a Septentrione vero collibus obsita, ac etiam ab oriente, studijs, ac literis est procliuior, qualem ab Austro manare diximus genium: armorum in ea viget studium, non tamen ferocitas, quippe Septentrionis propemodum declinat aspectum: voluptatibus est obnoxia, Musicae, Poesi, Aulicae, verbisque imaginariae seruitutis inter vrbanos congressus adblandientibus, quae orientis sapiunt indolem. Et quia cum hoc situ concurrit soli partim campestris, partim montani ratio sterilis admodum, et sicci, ideo [note: Veronenses ingenio valent non iudicio. ] subtilissimus ex eo exhalans spiritus, atque in corpora insinuatus, reddit homines subtiles ingenio, sed iudicio leuiores, vt est in nostratium adagio, quia ob nimiam snbtilitatem circumacti, stabilitatem iudicio necessariam non acquirunt: nam si acquirant interdum, ingenia euadunt excellentia, quorum exempla in eadem vrbe non desunt. Ita igitur de alijs omnibus est astruendum locis, et vrbibus, quod licet ratione situs prouinciae, in qua consistuut communi cum ea gaudeant genio; tamen ratione particularis situs, quem vnaquaeque sortitur ciuitas, et ratione soli, et aeris, et ventorum, alimentorumque et aliorum huiusmodi, quae ad huiusmodi fitum concurrunt, contingit idem ingenium plurimum variari.

A parentibus ingenia produci varia. Cap. XIII.

VT diuersarum familiarum homines peculiares quosdam gerunt in corporibus caracteres, ita singulares quasdam in animis gerunt dotes, ob quas vna familia moribus, et ingenijs praestantior, et excellentior est altera. Hippocrates lib. de aer. aq. et loc. ait, nonnullas esse familias caluorum, alias caesiorum, vel claudorum, ex [note: Lib 7. c. 22. ] quibus porro, et alij fimiles plerumque gignuntur. Plinius in Scythia quasdam foeminas Bithias dictas asserit inueniri binas in oculis pupillas habentes: porro in monte, cui nomen est Milo virorum genus, qui


page 124, image: s124

[note: Fam liae R[?]manorum] praeterquam quod auersis plantis oriuntur, octonos etiam in singulis pedibus digitos habent. Insuper illi de familia Brutorum et Cassiorum erant habitu gracili, et melancolico. vt auctor est Plutarchus. Paulli erant pusillo corpore. Scauri talos pedum tumentes habebant: sic Horatius Sat. 3.

Scaurum prauis fultum male talis.

Strabones, et Poetos a deprauatis oculis nuncupatos, Coclites, quod [note: lib. 2. c. 37. ] altero lumine orbi nascerentur, idem asserit Plinius: Plautus in Gurgulione: De Coclitum familia te esse arbitror, nam hi sunt vnoculi. Alias plures in familijs corporum notas inuenias. Varios autem animorum instinctus aduertas, si acrius in singulas intuearis. In Mediceorum Aetruriae [note: Italarum fa miliarum genius. ] Ducum familia genius grauis, et magnificus, quem arguas ab restitutis eorum opera collabentibus prope literis, vt ait Iouius. In Estensibus olim Ferrariae Dominis ingenia viuida, blandaque, quibus propterea se tot Poetarum caetus vouerunt. In Piccollominea Senensi ingenia scientijs idonea, vt Pius II. Pontif. Max. et Alexander Archiepiscopus operibus euulgatis illustris; ac nuper Franciscus Philosophorum sui tem poris princeps. In Dominis Venetis gens Cornelia per amplis, et magnis animis praestans, Contarena indole Senatoria, Barbara viris effoeta perdoctis, Barbadica bellicis spectata studijs, vt de innumerabilibus aliorum praerogatiuis taceam diuinitus vere ad orbis ornatum communicatis. Apud Romanos Catonum sapientia, Fabiorum prudentia, Caesarum acumen, Lucullorum splendor, Marcellorum audacia, Curionum [note: Plin. lib. 7. c. 41. ] eloquentia, quorum tres continua serie geniti percelebres Oratores, et caeterorum quasi propriae dotes, auitam edocent ingeniorum varietatem. Ita apud Graecos Alcibiadis, ac Dionisij familia, (vt ait Aristoteles) [note: lib. 2. Rhethor. cap 5. ] ingeniosorum primo, dehinc furiosorum genitrix extitit; Cimonis autem, Periclis, ac Socratis genus antea prudentum, et pacatorum hominum, postea segnium, et stolidorum euasit foerax. Quod in brutorum etiam genere animaduertimus, in quibus quam variae resultent indoles, quotidiana docet equorum experientia, qui in Neapolitano regno, et in Hispania, nec non apud magnos Italiae principes aluntur.

[note: Genij samiliarum cau sa est sormatrix facultas. ] Causa insitarum in stirpibus huiusmodi propensionum, ac dotium, vna est formatrix facultas, quae si Auicennae attendamus est intelligentia quaedam, quam nuncupat Colcodeam omne genitum generanti quantum potest assimilans: si Galeno, palam in libro de formatione foetus profitetur, se quid ipsa sit ignorare, ac potius in Deum, quam in naturalem potentiam tantum operum artificium refert: si Aristoteli [note: V. censuram huius Arist. sententie apud Argenterium in Comm. 2. Ar. Med. Gal. vbi de temperaturis te stium. ] lib. 4. de Generat. animal. cap. 3. in vno ipsam reponit patris semine, quod varios in se habeat motus, partim potentia, partim actu; et hos quidem vel particulares, vel vniuersales, ratione quorum formatricem


page 125, image: s125

facultatem asserit silium reddere patri similem, non tam corporis, quam animi qualitatibus. Motus, qui potentia insunt, ait efficere similem auis, et abauis; qui vero actu insunt vniuersales inducunt formam speciei, vt bruti, hominis, maris: at particulares inducunt formam indiuidui, vt Socratis. Si impediantur hi motus patticulares ab aliqua causa, vt a morbo, ab vteri intemperie etc. fit transitus huius motus in alium aui, vt abaui, qui potentia erat in semine, vnde fiunt filij similes illis; at si hic etiam impediatur, fit transitus in alium contrarium, nempe matris, (qui contrarius ab Aristotele dicitur, quia natura primo maris intendit generationi), et generatur foemina matri similis, aut auiae, aut abauiae, quarum imagines in ipso etiam semine continentur, quod licet videatur homogeneum, tamen alias alijs crassiores obtinet partes, in quibus alij, vel alij insunt motus: huiusmodi sententia clarius inibi explicata legi potest. Sed concludit formatricem, si non impediatur ab aliquo, semper similem foetum parentibus generare, matri inquam, vel patri, vel auis, et sic ab ea prouenire in eiusdem familiae hominibus corporis partium similitudinem.

[note: Formatricis natura explicatur. ] Quid vero ista sit formatrix in semine, explicat idem Aristoteles lib. de vita, et morte cap. 14. dum ait, generatio est prima participatio animae nutritiuae cum calore naturali, ergo generans, seu pater communicat [note: Opinio D. Thomae 1. par. summae q. 78. art. 2. ad 2. ] aliquid de sua anima nutritiua, quae cum sit forma, nec possit stare sine materia, ideo communicat etiam aliquid de sua materia, quod est semen, in quo ipsa inest animae pars, quae per facultatem formatricem in testibus acquisitam, principium alterius corporis formatiuum existit, sibique similis ob huiusmodi participationem; sicut enim semen gignitur ex patris sanguine, ita ex semine per formatricem similis in filio gignitur sanguis, hunc vero, et similis membrorum conformatio, et ingenium simile comitatur.

[note: Fernel. lib. 7. Physic. ] Sunt qui similitudinis causam, minime in formatricem, sed in phantasiam referant, adducti Arist. probl. 12. sect. 10. in quo ex cogitationum diuersitate varios progigni partus pronunciat, cui sententiae adstipulatur ratio, quia phantasia est potentia superior animae sensitiuae, formatrix est potentia in ferioris animae, scilicet vegetatiuae, immo vt Franciscus [note: Controuerse Med. lib. 2. cap. 19. ] Vallesius sustinet, facultas natriens vegetatiuae propria a formatrice non differt; in brutis autem, et in homine facultates inferiores a superioribus gubernantur ex doctrina tex. 31. de anima, vbi vegetatiuum in sensitiuo potentia contineri asserit, sicuti triangulum in quadrangulo: igitur sola imaginatio est similitudinis causa: rationi fauet experientia illarum, quae ex imaginatione, satiri hominem pilosum conceperunt, et illius Aethiopis, quae ex intuitu depictae imaginis albae faetum peperit album, quod lib. de Ther. ad Pis. affert Galenus. Caeterum verum


page 126, image: s126

quidem est, phantasiam ceu nobiliorem potentiam dinertere ab intentione sua formatricem posse, ita vt dissimilem gignat foetum, sed probabile non est, vt phantasia possit effigiem facere sola, quia puer nonnunquam refert imaginem rei, quae numquam oculis fuit subiecta, quare non haec a phantasia, quae motus est ab externo sensu factus ex tex. 160. [note: Vera sententia de filiorum similitudine. ] lib. 2. de anima, sed ab alia facultate, formatrice scilicet inita est. Verius igitur dicendum, quod vtraque facultas ad huiusmodi similitudinem inducendam concurrit, formatrix vt causa interna, et proxima, phantasia vt externa, et remota; cum hac tamen differentia, quod illa semper concurrit, haec non semper: illa nisi impediatur semper similitudinem exequitur, haec interdum impedit in alias formas distracta, rarius tamen, quia in coitu ipsius actio summopere interturbatur, ob spitituum motum, ideo rarius filios parentibus dissimiles fieri animaduertimus. Nec repugnat hoc Aristoteli loc. cit. quia ibi considerat phantasiam vt dissimilitudinis causam, non autem similitudinis; quia sicut hanc efficit quandoque tantum, ita illius causa est perpetua, non formatrix, quae [note: Phantasia est causa dis similitudinis filiorum ad patres. ] e contra semper affectat similitudinem. Ad rationem mox allatam dicimus, quod phanta sia vti facultas superior, per se quidem regeret actionem formatricis, sed per accidens, nec semper potest, vel quia eius impeditur actio, vt a coitus feruenti, ac prope furioso motu; vel quia ab alio fortiori obiecto distra hitur, secumque vim formatricis in sernine existentis rapit, ex quo faetus patri dissimilis efformatur. Et in hoc sensu, satiri, ac Aethiopis, et aliorum a Plinio 7. natural. historiae relatorum exempla debent intelligi, quod nimirum contigerint ex rara quadam phantasiae applicatione.

Contra dicta notabilis quaedam emergit difficultas, quippe si filij parentibus fierent similes, sequeretur ex magnis viris magnos, ac praestantes [note: An ex fatuis gignantur fatui, vel e contra ex praestantibus praestantes. ] gigni filios, et ex fatuis fatuos, quod tamen communi doctorum sententiae aduersatur asserentium, ineptos plerumque filios ex viris virtute dignis enasci, ex ineptis autem insignes, et excellentes, cuiusce rei Alexander Aphrod. in problem. rationem quoque assignat, quod scilicet magni viri etiam in coitu intensius imaginantes, multos a semine spiritus rapiant ad cerebrum, quibus semen exinanitum imperfectiorem [note: sect. 4. prob. 27. ] foetum producit, contra fatui cum nulli cuipiam rei praeter quam coitus delectationi sint intenti, semen multis refertum spiritibus emittunt, vnde perfectiores etiam filij. Hinc tritum illud adagium: Heroum filij noxae. Quod Aelius Spartianus in vita Seueri tot comprobat exemplis, vt nullus dubitandi locus superesse videatur.

Hanc difficultatem soluere videtur Arist. lib. 2. Rhetor. cap. 15. vbi similium in familijs propagationem non admittit continuatam, sed interpollatam, ita vt magni homines successiue ad progenies quattuor


page 127, image: s127

generentur vltra quas postea filij incipiant degenerare, quod ostendit exemplis Alcibiadis, et Socratis superius allatis; contingere namque ait hominibus idem, quod plantis, quae postqam multos peperere fructus, suauissimosque pariunt exinde paucos, et insipidos, et ita cum Philosopho communem debemus interpretari sententiam de filiorum ad parentes dissimilitudine. Sed quia huiusmodi doctrina potius explicat rationem dissimilitudinis vatiarum eiusdem familiae progenierum, quam vnius indiuidui ab altero, filij nimirum a patre, ideo solutioni allatae difficultatis insufficiens est, quae pro indiuiduorum tantum diuersitate astruenda proponitur.

[note: Caimus libro 1. de ingenio cap. 8] Quidam aliter distinguendo qualitates naturales a moralibus respondent, illas tam in patre, quam in filio similes remanere; has non item; propterea temperamentum, ac proinde filij ingenium ijs quae a natura pater obtinet assimilari iuxta iactam a nobis sententiam; virtutes autem nobilesque operationes vt plurimum in filio non apparere, sed vitia potius ipsi contraria, ratione prauae institutionis, qua vt plurimum filij imbuuntur, de qua etiam dissimilitudine intelligenda sit Alexandri, ac caeterorum opinio.

Caeterum explodenda pariter haec est responsio duplici ratione, primo, quia si dotes naturales essent similes, deberent etiam plerumque tales esse morales, quia mores animi sequuntur naturalem corporis temperaturam; et si dicatur a prauo educationis habitu posse illas immutari, probabile sane non est, id in magnorum, et nobilium hominum filijs saepe contingere, quos omni opera parentes conantur optimis, et moribus et studijs erudire, quod sanae mentis quilibet animaduertat. Igitur viget adhuc Alexandri, et communis sententiae robur, neutram in filijs qualitatum similitudinem admittentis; eoque magis, (quae secunda est absurditas) quod non quaerunt hi de morali dissimilitudine, at de naturali, quod ex allata de spiritibus paucis in semine relictis ratione percipitur, quae naturalis est ratio, non moralis: oportet igitur nos discutere de hac naturali dissimilitudine, quam asserunt vt plurimum adnotari.

[note: Opinio propria. ] Ego censeo dicendum, filios plerumque gigni parentibus similes corporis forma, ingenio moribus, quae sententia est Hippocrates loco citato asserentis, claudos ex claudis, caesios ex caesijs procreari, et est Aristotelis vbique probantis similitudinem genitorum ad generantem, quae perpetua est naturae intentio, quae dici nullo pacto potest maiori ex parte irrita esse, sed compleri, ac persici, rarius autem esse irrita; alioquin naturalissima eius potentia similem generandi, vt ait Arist. lib. 2. de anima tex. 34. quasi frustra daretur. Hocidem Arist. lib. Rhetor. citato planissime innuit; dum enim prudentum, et ingeniosorum familias inquit


page 128, image: s128

ad quasdam aetates in alias peiores mutari, patet ipsum supponere per multas aetates ingeniosos ab ingeniosis, et prudentes a prudentibus in eadem familia genitos esse. Et hoc vere non solum consonat auctoritati, et naturae formantis (vt dixi) viribus, sed etiam experientiae, quae ostendit in familijs vnum alteri virtute praestantem succedere, vnde nobiles appellantur et nobilitas oritur, quae ideo virtus generis ab Aristotele desinitur. Verumtamen, quia contingit interdum, hanc naturae intentionem eludi, cum non solum filij moribus similes parentibus ob prauam institutionem, sed nec ingenio ob dissonantiam temperamenti oriantur; ideo res haec ceu monstrosa et rara, naturaeque legibus repugnans, praebuit ansam curiositati doctorum hominum, ipsius causam inquirendi, quam propterea in imaginationem retulerunt, prout in actu coitus secundum magis vel minus distrahitur, vt Alexander, et alij; sed non [note: Filij plerumque gignun tur parentibus similes] est, quod euentus hic raro contingens debeat facere inductionem ad infirmandam veriorem sententiam de fi liorum ad parentes similitudine, quae frequentius multo accidit, vt in praestantium hominum constat familijs, licet post aliquot aeuorum spacium vere intercidatur. Quod vero dissimilitudo rarius contingat, praeterquam docemur ex imaginationis actione, quae feruido coitus motu etiam in magnis viris impeditur, ita vt rapere ad se calorem, et spiritus a semine vix possit, foetumque idcirco reddere imperfectiorem, ac dissimilem; illud praesertim potest oftendere, quod quicunque parentes filios plurimum dissimiles procrearunt, fuere viri vel in senectute positi, qnomodo seminis ipsorum debilis, et imperfecta est actio, vel vxore adultera sunt vsi, quomodo filij magis amantum referunt imaginem, quam patris, vel demum fuere viri non tam ingeniosi, quam literati, ac docti, qui perennibus vigilijs, et applicationibus ad scientiarum studia, melancolici plerunque, ac hippocondriaci, (vt aiunt medici) euaserunt; quamobrem natiua, et laudabilis ipsorum temperies cum fuerit effracta et subpallidi, excarnes, ac imbecilliores facti, semen etiam ipsorum aegre coctum, et robustum filijs praestantia similibus gignendis fuit ineptum, vt euenit Ciceroni. At quam rari in singulis familijs huiusmodi emergant viri, qui ex pertinaci doctrinarum cultu excellenti gloria nitescant, vel infantissimis perspicuum est, iuxta illud.

[note: Virg lib. 6. Aeneid. ] Pauci quos aequus amauit Iuppiter, aut ardens euexit ad aethera virtus.

non. n. sufficit ingenio donatum esse quemquam, nisi industria, sollicitaque applicatione ipsum nitatur excolere, vt solidam attingat laudem; pauci vero id exequuntur, vel voluptatum illecebris, vel impatientia laboris deterriti. Ergo filij etiam plerunque patribus similes ingenio gignuntur, quia natura generans perraro huiusmodi sortitur impedimenta.



page 129, image: s129

Animi affectus adingenia quid point alteranda. Cap. XIV.

REcensuimus inter externas ingenij causas etiam animi motus, quos ideo vocamus externos, licet in arcanis hominum genitos, quoniam nonnisi ab obiecto cientur externo: possunt vero hi considerari, vel vt sunt moderati, vel immoderati: ac vel actu apparentes, vel potentia in suis latentes causis: de immoderatis hic nullus a nobis sermo, quia ingenio potius officiunt perturbantes calorem ac spiritus, quam conferant, vt moderati faciunt, quod inferius ostendemus: porro affectus in potentia cum nihil sint aliud, quam materiales dispositiones ad ipsos, quae varias sequuntur cordis temperies, non est cur de his rursus agamus, quia esset agere de temperaturis vnumquodque ingenium constituentibus, de quibus in primo, et supra in hoc libro satis.

[note: Affectus moderati prosunt ingenio, immoderati obsunt. ] De affectibus igitur hic disserendum, prout moderate exciti quibusdam conferunt ingenij differentijs, vt remotiores ipsorum causae; ita tamen, vt simul eas esse signa intelligatur variarum dispositionum, seu tem perierum cordis, spiritus, et sanguinis, a quibus non tam ipsi prodeunt, quam fouentur in cerebro ingenia praesertim per ipsos manifestata.

Ira in primis redditingenia Poeticae apta, vnde Iuuenalis:

Si natura negat facit indignatio versum.

sunt etiam irati eloquentes; quia tunc verborum fluxu exuberant, cum [note: Tracundor ingenium. ] incalescunt, sed ira est calidus cordis affectus: sic de Pericle dictum a Tullio, quod ardens in dicendo tonabat, fulgurabat, omnia permiscebat; naturaliter autem ad huiusmodi affectum dispositi, quam varijs praecellant dotibus antea pluribus inculcatum a nobis est.

Mansuetudo reddit homines ingenio dociles, tractabilesque potissimum in moralibus; at in scientiarum apicibus minus valent, quam iracundi, quia praedominatur in ipsis phlegma, et sanguis, vt in 2. lib. cap. 8. docuimus.

[note: Amantum ingenium. ] Amor ingenium disponit Poeticae, ac Magiae, adaucto nimirum cordis et phantasiae calore; constat hoc ex Poetarum omnium carminibus amasias praesertim suas celebrantibus, vt Lesbiam Tibullus, Argentariam Lucanus, Cinthiam Propertius, Lycorim Cornelius Gallus, Corynnam Ouidius, Beatricem Danthes, Lauram Petrarcha. Amantes porro praestigijs, alijsque magicis deliramentis obnoxios, quotidiana confirmat experientia; dum vel earum, quas depereunt, imaginem molli effingunt materia ad amorem sibi conciliandum, vt ait Virgil. in Pharmaceutria.



page 130, image: s130

Limus vt hic durescit, et haec vt cera liquescit Vno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

Vel interdum ad eadem vota ligant amati simulachrum, vt idem. Virgil. in Aeglog.

Necte tribus nodis ternos Amarilli colores Necte Amarilli modo, et Veneris dic vincula necto.

De naturali autem magia, quam per amuletha, cibos, et pocula, quae vocant amatoria quidam exercent, vt inflectant ad Venerem animos, [note: Sueton. in Caligula. ] non est huius loci verba facere, olent enim veneni naturam. Caligula ex huiusmodi poculo a Caesonia ei porrecto peremptus est. Lucretius Poeta [note: Eusebius in Chronica. ] in insaniam furoremque actus. Gellius Vallensis illustris in hac patria Medicus, ex potu menstrui sibi a Patauina muliere dum Medicinae studeret exhibito leprosus (vt ipse narrabat) effectus, aegerrime ad pristinam valetudinem est redactus: sic aliorum plurimae constant historiae.

Odium e contra ingenia videtur in inferendis malis acuta reddere; nam excitat ad insidias; at insidiatores sunt cogitabundi, et cogitatio exsiccat valde, vnde acuties. Sic Hannibal iuramenti religione, teterrimo in Romanos obstrictus odio, perpetuas eis texere non destitit insidias ad Orbis stuporem, ac prope ad inuictae gentis excidium. Florentini [note: Platina in vita Clementis V. ] vero vsque adeo furenti in Henricum Lucembergensem Imperatorem odlo exarserunt, vt Monachi praemijs allecti ministerio, venenum eidem in venerabili Eucharistiae Sacramento propinarint. Tantum potuit inuentum effera odij rabies suggerere.

[note: Timidorum ingenium. ] Metum porro, atque ingenium se plurimum comitari supradiximus cap. 15. primi lib. Sunt igitur timentes in genio perspicaci, ac inuentionibus apto, qu enim futurum malum imaginantur, multa praeponderant, atque inueniunt subsidia, quae inopinantis, et audacis effugiunt intellectum; hinc idonei consultores existunt, vt ait Philosophus 2. Rhetor. cap. 5. quia praecipites non aguntur ob atrae bilis refrigerationem. Iis autem sunt inhabiles artibus, in quibus plurimorum subire oportet iudicia, vt Oratoriae, tum prophanae, tum sacrae, in quo totius populi ora, et vultus in se conuersa non reformidare necesse est, quo nomine notatus est a Seneca Portius Latro, qui alias in vmbratili scholae puluere declamator egregius, ad forensem porro traductus strepitum, in ipso dicendi exordio metu concussus obmutuit. Idem Francisco Robortello [note: Sigonius in Apologia. ] Bononiae contigisse ferunt in funere Caroli V Imperatoris Hispanorum nomine peroranti. Marianus etiam Socinus percelebris Inrisconsultus, dum forte patriae suae nomine Legationem apud Romanum Pontificem obiret, consessus maiestate deterritus inter orandum defecit animo. Hi tamen singuli libris condendis, peracuto scientiarum examine aptissimi extiterunt. In moralibus timentes rerum conseruationi,


page 131, image: s131

audaces magis acquisitioni sunt habiles: hoc vero Galli comprobant: illud Hispani.

Dolentes ac maerentes videntur fieri sapientiores, quia etiam melancolici, quem affectum ex humore praedominante ortum, inter omnes ingenio maxime conferre supra docuimus; nam iuxta illud Ecclesiast. vexatio dat intellectum, hoc vero contingit, quippe ipsorum exsiccantur corpora, vt habetur ibidem: spiritus tristis exsiccat ossa: siccitas autem omnino roborat sapientiam, iuxta dictum Heracliti ex Galeno superius adductum. Ergo sic affectorum ingenia sunt in religionis dogmatibus [note: Maerentes facile fiunt monachi. ] vegeta, et moralis philosophiae legibus audientia; propterea facilius, quam hilares ad monachorum regulas transeunt; est enim huiusmodi transitus liberioris commutatio vitae ad seueriorem, quae propterea indui haudquaquam potest sine dolore prioris Porro esse moraliores, vel ipsa naturae edocet ratio, quae infensissima dolori perquirere nititur medicinam; haec vero nusquam faelicius hauritur, quam ex vberrimis Philosophiae fontibus, quae moderationum est magistra, et in prosperis ornatum, in aduersis solatium parare dicitur. Ita Cicero se ipsum in Tulliolae morte sapientissime consolatus est, libello de sui consolatione conscripto. Petrarcha in obitu Laurae carminibus vnam Academiae doctrinam spirantibus, adsciuit suo dolori medelam Si porro dolori, ac moerori nectatur ira, eodem fere sunt huiusmodi homines ingenio, ac iracundi; sunt enim vt plurimum loquaces, ob inaequalem spiritnum accensionem excitam ab iracundia, [note: Aeneid. li. 4] quod exprimit apposite Didonis affectus apud Virgilium, varia subinde interserentis eloquia cum gemitu, et clamore, cuiusmodi episodium sub Armidae nomine ab amatore Rainaldo desertae, insigniter aemulatur est italus Maro.

Laetitia insluit hominibus ingenium Musicae obnoxium, ac mitioribus artibus, historiae, oratoriae, comicae, vrbanitati, saltatoriae, venatrici, vt enim melancolia erigit animos ad sublimia, et caelestia, sanguinem et spiritum per exsiccationem depurando, ita gaudium promouet ad humana quia mollis est affectus cordis insequens dilatationem, ex quo benigni sanguinis, et spiritus per corpus expansio: propterea non sunt hilares efferi, sed humani, proindeque in ijs praestantes artibus, quae humaniores dicuntur, vt quae etiam mitibus congruunt ingenijs, quod ait Ouidius.

Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes Emollit animos, nec sinit esse feros.

[note: Gaudium est virtutum fundamentum, dolor vitiorum. ] Aristoteles lib. x. Aethicorum cap. 1. dicit gaudium, ac dolorem esse omnium vitiorum, ac virtutum fundamentum, cum ex gaudio dependeat iucundi electjo, ac ex dolore fuga tristis; illud vero in moralibus


page 132, image: s132

est virtus, hoc autem est vitium. Vt igitur per hoc innuit praeduros quosdam, ac stoicos homines vix laetantes, ac dolentes ingenio carere morum actibus habili, vt qui virtutem amplecti, ac vitium fugere aegre sunt apti, ita gaudentes virtuti erunt habiliores, si praesertim ijs, quibus oportet gaudeant, sicut etiam tales erunt maerentes, si quibus oportet, ac debent maereant. At in singulis morum actibus hilares, clementia praesertim, et liberalitare praecellunt; quid enim non concedat, qui foelici, vel nuntio, vel ortu filij, vel adepta dignitate, vel victoria collaetetur? Hoc intellexit Ouid. lib. 1 de arte.

Mens erit apta capi tum cum laetissima rerum Vt seges in pingui luxuriabit humo. Pectora dum gaudent, nec sunt adstricta dolore Ipsa patent.

Spes constituit ingeniorum differentiam, per acrium, solertium, et accuratorum in singulis scientijs, in quibus homines vel vtilitatis, vel honoris aliquid sperant? trahitur enim quisque spe istorum, qua sublatz prorsus exolescerent artes, ac studia, et landabiles singulorum impetus [note: Spes, et industria se inuicem comit antur. ] refrangerentur. Propria igitur sperantibus assignari videtur industria, quae diligens est ingenij applicatio circa vnumquodque. Non enim Columbus tantum operae in emetiendo Oceano contulisset, nisi spe opulentissimi orbis conseque ndi abreptus. Neque milites ad audacissima compellerentur facinora, nisi praedae allecti libidine. Neque docti se ipsos in studijs absumerent, nisi spelucri, vel nominis, quae tantam vim habet, vt Martialis dixerit

Da Maeoenates, non deerunt Flacce, Marones. Virgiliumque tibi vel tua rura dabunt.

Videntur enim ingenia, bona spereddi quodammodo praestantiora, ficuti spe orbata propemodum euilescunt: hinc peritos ab imperitis bona [note: in Hercule furente. ] spe differre asserit Chilo apud Laertium, ac sperare non ignaui esse hominis, Euripides ait, sicuti desperare ignauissimi, quia se impotentes, et ignorantes ostendunt, cum sibi diffidant, et hominibus, atque etiam Deo, a quibus tamen malorum omnium subsidium expectat sapiens, qui asserit prouidentiam. Hinc sperantes communi videntur cum laetis temperie gaudere, nisi quod illi abundantiores requirunt spiritus, firmioremque calorem, quo sperantium expectatio fulciatur, quare sanguine abundant crassiore, ac magis melancolico; laeti autem humidiore, ac resolubiliore, quia hi tantum praesentibus gaudent, sperantes autem sunt hilares futuro, atque imminenti bono: sic Tibullus lib. 2.

Credula. vitam Spes facit, et melius cras fore semper ait.

Et alibi.



page 133, image: s133

Spes etiam valida solatur compede vinctum: Crura sonant ferro, sed canit inter opus.

Pindarus ait spes esse vigilantium somnia; quia nimirum sicuti dormientibus rerum quasi praesentium pulcherrimae species adblandiuntur, ita sperantibus gratissimae, species futurorum, quae tamen eludunt vtrumque, dormientem semper, sperantem saepe, ideo prope dicitur somniare.

Verecundia ex Arist. 4. Aethic. cum sit metus quidam dedecoris, et infamiae, videtur etiam constituere ingenium haud omnino a timentibus diuersum. Sunt enim verecundi admodum ingeniosi, quia plurimum sensitiui, et ab obiecto infamiae facile alterantur, quod ostendit mollem cordis, ac cerebri substantiam, sanguinemque subtilem, ac biliosum, ob quae supra diximus ingeniosos externas facile suscipere impressiones: hanc autem supra diximus esse ingenij conditionem, exterternas [note: Inuerecundi sunt fere stupidi. ] nimirum facile suscipere impressiones. Inuerecundi vero, cum nec ab honore, nec ab ignominia afficiantur, stupidi sunt vt plurimum, et ignorantes; haec enim ipsorum impassibilitas substantiam denotat crassam, et duram cordis, et cerebri, quam superius ingenij muneribus ineptissimam constituimus. Porro verecundi valent etiam iudicio, ob partes aliquas sanguinis frigidas, quia timent, vnde sunt maxime rationales, et oculati, in distinguendis temporibus, locis, personis, et huiusmodi alijs, a quibus sibi inferri verentur infamiam; hoc autem est separare bonum a malo, quae iudicij facultas est, qua impudentes carere perspicuum est: hinc pudibundum, ac erubescentem Diogenes virtutibus longe aptiorem censebat, quia pudorem proprium aiebat esse virtutis colorem: at sicut in adolescentibus huiusmodi affectus laudabilis [note: Verecundit in senibus improbatus] est, ita in senibus (vt ait Philosophus lib. Aethic citato.) vituperatur, quia nihil senes existimamus facere debere illorum, ob quae debeant erubescere. Sunt igitur verecundorum ingenia illis omnibus apta vel scientijs, vel actibus, quae honorabiliores habentur; quanto enim acrius infamiam fugiunt, tanto auidius honorem prosequuntur: huiusmodi autem sunt scientiae illae, quae de rebus nobilissimis tractant, vt Metaphysica, Mathematica, Physica, et praesertim, quae circa animae versatur notitiam, quod Aristot. 1. tex. lib. 1. de anima docet. In hoc etiam genere sunt illae, quae magno in honore habentur a populo, vt olim apud Romanos ars militaris, et eloquentia, nunc apud nostrates, Theologia, Iurisprudentia, Medicina: caeterae, quae seruile quid redolent, vt ars notaria, mercatura, et mechanicae minus quadrant verecundorum ingenijs, quia vt inquit in Andria Terentius: Verecundia est liberi, serui vero timor.

Misericordes cum sint medij inter pusillanimos, et temerarios


page 134, image: s134

videntur optimam sortiri speciem ingenij, cum superius ingenium, horum affectuum mediocritatem insequi dixerimus. Est autem iuxta Tullium [note: 4. Tuscul. lib. 2. cap. 8. ] misericordia, aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis. Aristot. in Rhetoricis praeter haec addidit, si hanc miseriam, vel nobis, vel nostrorum alicui contingere opinemur amplius gigni misericordiam. Pusillanimi non miserentur aliorum, quoniam de sua solliciti de aliorum salute non curant. Temerarij, quia insita quadam ferocia nihil mali se perpeti posse putant, aliorum misericordia non mouentur: oportet igitur misericordes esse inter vtrumque medios, vt scilicet futurum timeant malum, illudque arroganter omnino subterfugere posse non praesumant. Sunt igitur optima humorum, ac proinde ingenij specie temperati. Sed quia, vt idem asserit Philosophus ibid. lib. 2. cap. 8. Eruditi viri sunt misericordiae proni, quia recta ratione vtuntur in aestimanda rerum humanarum varietate, quae plurima solet inferre mala, sequitur e conuerso miserantium ingenia, esse doctrinis apta, vt quae cognoscitiua plurimum, et discursiua existunt. Sic illa constituit Aristoteles in Physiogn. dum [note: Misericordes va lent ingenio. ] inquit: Misericordes amatores sunt mulierum, et genitores foeminarum, et circa mores in amorem propensi, et semper memores, et ingeniosi, et calidi; horum autem signa dicta sunt. Misericors est sapiens, et timidus et modestus. Immisericors insipiens, et inuerecundus. Sed praestant praesertim in praxi medicinae, quia huiusmodi affectu ipsorum incitantur ingenia ad infirmos pia quadam solicitudine curandos: porro, et in praxi (vt aiunt) criminali, qua reorum poenas gestiunt moderari. Ita principes hac dote populis in pace regundis plurimum valent, dummodo ipsam a iustitia non seiungant, quia pauperum, viduarum, pupillorum iura tuentur, haud inulta scelestorum iniquitate, quorum pluries misereri nefas ducunt.

Fortunae conditiones, Nobilitas, Diuitiae, Dignitates, Morbi, quomodo ingenia varie possint afficere Cap. XV.

POst expensas naturales externas ingenij causas, superest eas, quae sunt fortunae considerare. Nobilitas quid ingenio conferat superius satis dictum, nimirum, quia est externa quaedam virtutis conditio plurium eiusdem familiae hominum propria, optimum ostendit tem peramentum generantium, ac genitorum, ex quo habilitas ad virtutes, ac scientias proficiscitur: consentaneum est enim (vt ait Arist. 3. politic. cap. 8.) ex melioribus oriri meliores, siquidem est generis virtus nobilitas, cui etiam


page 135, image: s135

sententiae Plato in Alcibiade adstipulatur. ita Horat.

Fortes creantur fortibus, et bonis Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus, nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.

Sed humanitate nobiles praesertim videntur excellere, vt Ouid. 3. Trist. eleg. 5.

Quo quisque est maior, magis est placabilis ira, Et faciles motus mens generosa capit.

Hac de causa ignobilibus (ait auctor quidam) plagae, verbera, catenae, cruces sunt pro fraeno a flagitijs proponendae, cum nobilia ingenia mansuetudine potius, et honoris stimulo ad honorifica quaeque impellantur.

Diuitiae porro vt afficiant ingenia, docet optime Philosophus lib. 2. Rhetor cap. 16. vbi arrogantes, contumeliosos, superbos ait diuites esse, quia medio pecuniarum cuncta sibi subiecta esse arbitrantur: addit etiam esse insipientes, cuiusce rei vere duplex potest afferri causa, vna moralis, quia diuites disciplinarum, et scientiarum negligunt captum, vt qui possideant illud, quod ex illarum cultu homines quaerunt, existimationem scilicet atque commoda, alia naturalis, quia diuites plurimis se cibis [note: Diuites plerunque sunt mali, ac fatui. ] onerare consueuerunt, somnoque ac delicijs indulgere, quae cum corpus totum, organaque mentis impensius humectent, intellectus etiam functionibus euadunt ineptiores, vnde inconsultos plerumque, ac fatuos statuit Horatius.

Stultitiam patiuntur opes.

Et Arist. lib. 2. Magn Moral. cap. 9. fortunam prosperam inquit esse rationis expertem: merito igitur fortunati sunt etiam tales, immo et praui ex eodem probl. 4. sect. 29. vbi quaerit, cur apud homines bonos paupertas potius esse, quam apud prauos soleat. Et cap. 1. lib. 4. Aethic. indignis opes, dignis aerumnas euenire testatur. At de his modernus quidam poeta non illepide.

Sint tibi diuitiae, sit larga, et munda suppellex Esse tamen vel sic bestia magna potes Nam quidquid fueris, nisi sit prudentia tecum, Magna quidem dico bestia semper eris.

Mordicus enim diuites vult perstringere, vt qui saepius vecordiae, et imprudentiae crimine laborent.

At vero licet hanc ex diuitijs pernitiem ingenia sortiantur; tamen illud etiam est asserendum, quod ex paupertate ingeniorum vigor obruitur, quo nihil possunt excellens moliri iuxta illud Horat.

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat

page 136, image: s136

Res angusta domi.

Et alibi.

O ciues, o ciues quaerenda pecunia primum, Virtus post nummos.

[note: lib. 2. serm. sat. 5. ] Et alibi.

Et genus, et virtus, nisi cum re vilior alga est.

Quod etiam Arist lib. 4. politic. cap. 4. confirmat inquiens, vt in otio viuatur, fieri non potest, nisi facultates suppetant: quod praesertim de otio literario debet intelligi Hinc apposite structum ab Alciato emble~ma illud, quo humanam figuram alata manu ad caelum ferri ostendit, alia vero manu ingenti praepedita lapide ad humum trahi; elatum scilicet ingenium inopia plurimum opprimi significans.

Ergo diuitiae moderatae ingenio superque conducent, tum quia ipsum ad maiorum consecutionem excitabunt, qua saepe (vti diximus) hominum fouetur industria, tum quia laudabiliori modestia ventris, et gulae deuitabunt noxas, ideoque puriori sanguine, ac spiritu praediti, virtutum, ac doctrinarum actibus magis erunt idonei. Vere enim paupertate homines summopere acuuntur. Claudianus 3. rapt.

Prouocet vt segnes animos, rerumque remotas Ingeniosa vias paullatim deplorat egestas.

Quia miseriarum cogitatione melancolici siunt, quibus propterea nituntur ingenij bonis occurrere, vt innumera clarissimorum hominum cdocet series, qui plerumque humili loco nati, insignique rei familiaris angustia praepediti, summam lucri, et nominis gloriam attigerunt, sed tamen istorum paupertas, vel non fuit tanta, vt otium, quod ad ingenij cultum requiritur, impediret, vel fortunam comitem habuit, cuius beneficio emergere quilibet e tenebris ad caeli spacia tutus porest.

Postremo de dignitatibus, ac de morbis loquendo, tritum illud est adagium, quod, honores mutant mores, ergo etiam ingenia multum afficiunt, nam vt ait Aristoteles lib. 8. Moral. cap. 14. honor est praemium virtutis, et ingenij, quare vt ipsum consequatur multum acuitur, consecutum tueri gaudet, et gaudio excitatur, quia est cum annexa spe semper [note: Honos alit artes. ] maiora consequendi: hinc a Tullio dictum, quod, Honos alit artes; quia non honoratae languescunt, deficiente praemio, vnde Aristophanes in Pluto exprobrans, quod Athenis boni non inueniantur medici, ait id fieri ex praemiorum defectu.

*ou)/te ga\r o(misqo\st ou)de\b e)s1t) ou)/t) [?] te)sxnou. i. neque praemium vllum est, ars nec item viget.

Et Arist. lib. 2. Politic. cap. 9. inquit. Qua in ciuitate non maximus virtuti honos tribuitur, in ea optimus ciuitatis status stabilis, et firmus esse nullo modo potest: vere enim magni fiunt animi magnis honoribus, vt


page 137, image: s137

asserit Liuius: et natura videtur honoris stimulos inseruisse mortalibus, hinc Persius Sat. 1.

[note: Decad. 2. lib. 4. ] An erit qui velle recuset Os populi meruisse?

Propterea ambitio in iuuenibus, tanquam nobile quoddam vitium, et ad pulchra mentes alliciens laudatur. In summa dignitates reddunt ingenia vegeta, quia phantasia eas sub specie singularis boni concipit, quod natura singuli summopere concupiscunt, quare sicut mali species eam facultatem perturbat, spiritusque minuit constringendo cor, ita bonum erigit, et auget, ipsum dilatando, ita vt intensiori, firmiori, et ordinatiori spiritu phantasia illud adipisci nitatur.

Accidit insuper ingenia a morbis plurimum alterari, in quo non est cur insistamus, quia hae sunt causae tantum laedentes, non autem conferentes. Ac licet nonnulli morbo affecti ad illum quandoque temperamenti gradum peruenire dicantur, vt de rebus pulcherrimis eloquantur, vel in sanitate rudes, et inscij; tamen cum id vel non eueniat, vel rarissime eueniat, tum in transeunti, (vt aiunt) non in permanenti gradum illum attingunt; quamobrem nullum ex illo iuuamentum acquirit ingenium. Verum est quod melancolici, vt ait Arist. sunt acutiores, et ingeniosiores, sed loquitur de dispositione ad melancoliam, minime de affectu ipso, a quo potius ingenia perturbantur, quia si nimis calidus in ipsis melancolicus humor furiosi, si nimis frigidus stupidi euadunt: moderatus optime ingenio deseruit: hic vero a morbo longe recedit. Ac licet nonnulli adsint melancolici, qui actu in hypocondrijs morbo premantur melancolia notato, ac tamen plurimis excellant ingenij dotibus, tamen illa non est vera melancolia, sed spuria, et imperfecta, quia cerebro non est essentialis, sed per euaporationem dumtaxat ab infernis partibus communicatur, nec perpetuo, sed per vices tantum. Ac porro licet illa euaporatio iuuet interdum ratione siccitatis, tamen quia subinde cessat, gignitur ingenium

inaequale, dissonum, varium, plurimisque plerumque notis damnandum.



page 138, image: s138

Educatio, religio, lex, societas, studia, quid ingenio prosint. Cap. XVI.

SIcuc educatio multum confert ad mores, ita etiam ad ingenium; quia cum vtraque a communi pendeant materiali principio, nempe a corporis temperatura, potest educatio plurimum eam corrigere, superare, alterare consuetudinis vi, quae tanta est, vt ceu altera natura polleat in homine ex Arist. probl. 1. sect. 28. [note: Consuetudo quid. ] Consuescere enim nihil est aliud, quam materiam magis disponere, et agentis materialis robur ex habitu augere, quod in homine praesertim non difficulter fit, qui cum maxime ad temperamentum ad pondus accedat; et hoc sit in ae quilibrio, facile ad vtrumlibet extremorum conuerti potest. Hippocrates lib. de aere aquis etc. ait Macrocephalos Asiae populos, cum ex consuetudine quadam infantum capita comprimerent, adeo vt oblonga, et acuta remanerent, mox successiuo temporis tractu singulos eius formae capitibus natos esse, natura consuetudini obtem perante, quod etiam hoc tempore in Genuensibus [note: 3. phys. ] adnotatur. Quidam etiam (ait Commentator) assueti comedere venenum, eo tamquam salutari esca vescuntur, ex quo Auicenna exemplum [note: 2. Aphor. 8. ] affert puellae napello diutius connutritae. Ad quod idem respiciens Hippocrates asserit consueta longo tempore, etiamsi deteriora sunt, insuetis minus molesta esse solere. Habet hoc consuetudo, vt paulatim naturae quasi vires inuertens reddat proprias, et facile post ipsam fiant, quae antea difficulter. Hinc est, quod Aristoteles cap. vltimo Aethic. cum homines natura, doctrina, consuetudine bonos, vel malos fieri dicat, consuetudinem caeteris praepollere affirmarit. Quod si hoc in virtutibus et vitijs euenit, rationi consonat in bono etiam, vel malo contingere ingenio, vt nimirum educatione, vel consuetudine deprauetur, aut perficiatur; euadit haec enim ceu cultrix eius vel mala, vel bona; ac sicut socordia [note: Plutarc. in moral. ] rustici foecunda sterilescunt arua; industria vero infoecunda pinguescunt, ita de humano contingit ingenio; vt enim (ait Plinius) arbor per [note: lib. 17. c. 14] se infrugifera, tamen insitione dicitur ferre fructus, ita prauum ingenium institutione ad bonam frugem potest demutari. et alibi. Vrsus informes gignit catulos; et lambendo format, ita rudem ingenij foetum diuturna [note: lib 8. c. 26. ] cura conuenit expoliri: sic Horatius in odis. Doctrina vim promouet [note: li. 4. de Rep. ] insitam, Rectique cultus pectora roborant. Plato propterea vt bonum ingenium bona educatione melius, ita malum praua longe pessimum fieri tradit. Docet experientia, quantum indoles educatione


page 139, image: s139

[note: lib. de educ liber. ] mutentur: Lycurgus ex Plutarcho eam sic probauit. Duos catulos ex eodem patre, ac matregenitos aluit, quorum alterum lautioribus cibis, alterum venationibus assueuit. Semel in forum productis, cum hinc escas nobiles, illinc emitteret leporem, sua quisque consueta secutus, hic leporem, alter escas inuasit. Ita ciuibus suis rectam filiorum educationem praedicabat, vt qua vel natura ipsorum arbitrio regi, transmutarique posset.

Aristoteles loco Aethic. cit. leges idem conferre ait hominibus emolumentum, quippe bonae his consuetudines, et institutiones seruantur, quarum leges publicae sunt causae quodammodo remotiores, priuatae idest parentum, et praeceptorum monita proximiores. Has ingenia hominum [note: lib. de aer. aq. etc. ] multum afficere testatur Hippocrates Asiaticorum exemplo, quos ex Regum subiectione tunc ignauos esse redditos ait. Nunc etiam cum a Maumetho leges Turcis impositae sint bellandi, non autem disputandi, vel studendi, nullum videas apud subditas eis gentes praeclarum literis ingenium inueniri. Sed hoc vere magis ex disciplinae defectu, quam ex vi legis dependet, cum enim idem ingenijs adsit climatis, aeris, soli, ciborum, corporis temperamentum, quod antea fuit, nulli dubium, quod si studijs assuescerent, exornarentur. Romanietiam cum semel medicinae studium legibus repudiarint, medicisque exilium indixerint, tantam exinde ingenia rubiginem contraxerunt, vt nullus ab eo tempore medicinae scriptor illustris Romae prodierit.

Easdem obtinet vires religio, quae sacra lex est, assuefactione siquidem mire disponit ad eam doctrinam ingenium, quam ipsa probat: sic Hebraeorum, vel puerorum praeclaram aduertimus in veteris testamenti cognitione solertiam: sic in prauis haerericis acutorum sophismatum [note: Religio est fortior lege. ] inuentionem, quam iniquus suggerit genius: sed habet religio nescio quid magis ipsa lege ad immutandos animos, sicut vehementius corripiunt diuina, quam humana: propria haec eius vis, intellectum a sensibilibus abstrahere, ac vnico supremoque numini amoris vinculo copulare: ad vnam igitur Dei contemplationem ingenium reddit aptissimum. Ideo religiosissimi homines, optimi plerunque fuere Theologi, quibus diuinae incumbit scrutatio veritatis: optimi etiam fuere concionatores, quibus incumbit eam populo communicare: fulserunt etiam omnium virtutum ornatu, prout animus Dei veneratione plenus, omnes a se detergit maculas, vt ei pro viribus assimiletur. Hoc vna in primis Christiana confert religio, quae patres doctrina clarissimos, heroes, ac duces actionibus admirandos, genios auri, amplitudinis, deliciarum omnium contemptores cumulatissime genuit, vt si reuiuiscerent antiqui illi sapientes, iam sibi nihil sapere, magni illi Duces nihil posse respectu Christianae cultorum religionis faterentur.



page 140, image: s140

Ad consuetudinem vel educationem refertur societas, seu sodalitas, quae multum potest ad mores, et ingenium; vt enim est in adagio, quod pares cum paribus facillime sociantur, ita qui similes non sunt, ex societate tales fiunt. In hunc finem praecipit Cato morum censor.

Cum bonis ambula, cum malis pacem habeto.

Et consentit Seneca ad Lucil. epist. 6. inquiens: Nulla re magis animos inhonestos, et in prauum inclinabiles reuocat ad rectum, quam bonorum virorum conuersatio: paullatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet, frequenter aspici, frequenter andiri. Vere enim vt ait D. Isidorus: ante ignem consistens etiamsi ferreus sis, aliquando dissolueris: hinc si inter doctos etiam verseris, afflatur nescio quis ingenio doctrinarum amor, qui suauiter exinde illud excitat, et acuit: veluti (inquit idem Seneca) qui in vnguentaria taberna resederunt, et paullo diutius commorati sunt odorem loci secum ferunt, ita fit ex consuetudine sapientis.

Consimili ratione videas, quod qualis est praeceptor, talis saepius euadit discipulus, ex institutione quidem praecipue, sed multum etiam ex assuefactione societatis: habet hoc enim praeter consuetudinem diuturna societas, quod similitudinem gignit, ac simpathiam animorum, et cum iuxta regulam physicam, inter similia, et simbola facilior detur transitus, euenit vt alter socius ad alterius facile naturam deflectat, cum morum, tum ingenij, ad quod illud vulgi dictum arridet, quod si quis cum lupis agat ediscit vllulare.

Studia demum huius, vel illius artis, ac scientiae duplici de causa prosunt ingenio. Prior est, quia crebra mentis agitatione, ac motu cerebrum exsiccatur, quare natiuus ipsius humor minuitur, ac proinde calor, et sic melancolica ipsius euadit temperies. Eoque magis, quod cum spiritus animales in contemplationis opere atterantur, ac resoluantur, sanguinem qui superest necessario densum, frigidum, siccum, et atrabilarem relinqui necesse est, qui ingenij muneribus est aptissimus. Altera quod ex frequenti applicatione studendi contrahitur in ingenio habitus, ex quo maior ipsi accedit ad apprehendendum facilitas. Vtrumque vero ne dum in doctrinis contingit, sed etiam in singulis artibus, in quibus applicatio tantum potest, vt ingenium, quod alias rude, tardum, ac segne videbatur, sollicitudine, ac studio reddatur promptum, ac viuidum, et quandoque etiam ex obtuso reddatur acutum, vt frequenter nonnullis accidere, vel ipsa docemur experientia, adeo vt illud summi poetae verificetur, quod, labor improbus omnia vincit, quia studium scilicet ac sedula cura supplere quodammodo potest naturae defectus, scientemque propemodum reddere insipientem. Germani (ait quidam( hoc testentur, qui cum a feritate belluarum, vt ipsi confitentur non


page 141, image: s141

procul abessent, cum in paludibus, ac siluis ferarum more vagarentur, cum inueterato semper odio a literis aborruissent, nunc tantum studio profecerunt, vt humanitate Asiaticis, militari disciplina Romanis, religione Hebraeis, Philosophia Graecis, Geometria Aegyptijs, arithmetica Phoenicibus, astrologia Chaldeis, opificiorum varietate populis omnibus superiores esse videantur; naturae tamen vestigia in ipsis non omnino tolluntur, quippe licet magnarum artium scientiam infinito labore adepti fuerint, in illis tamen ornatus, venustas, ordo, ratio, quam in Graecorum, et Italorum scriptis elucere videmus multorum iudicio desideratur; sed vt corporum, ita librorum magnitudinem complectuntur, nam plura scripsere nonnulli, quam quis longissimo vitae decursu legere possit. Hinc propterea tot sapientum encomijs studia commendantur. [note: 21. epis. ] Studia (inquit Seneca) te clarum, et nobilem efficient: sine studio aeger est animus. Et alibi: otium sine literis mors est, et viui hominis sepultura. Alit lectio ingenium, et studio fatigatum non sine studio tamen reficit. Hac de causa ingenium, quod fructum in se redundans ex [note: 5. de fin. ] studijs persentit, ad illa sua sponte trahitur, ijsque depascitur; nam (vt ait Cicero) nec valetudinis, nec rei familiaris habent rationem, qui ingenuis studijs, et artibus delectantur, omniaque perpetiuntur ipsa cognitione, et scientia capti, et cum maximis curis, et cum laboribus compensant eam, quam ex discendo capiunt voluptatem. Ad haec igitur [note: In panegyr. 4. consul. Honorij. ] egregium quemque Claudiani carminibus cohortemur.

Interea Musis animum dum mollior instes, Et quae mox imitere legas, nec desinat vnquam Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.

Secundi Libri Finis.



page 142, image: s142

DE QVALITATIBVS, SEV SIGNISINGENIORVM. LIBER TERTIVS.

PROEMIVM.

EXsaturata nondum ingeniosorum curiositas, suo quasi iure absolutiorem humani ingenij perscrutationem deposcit; in superioribus enim libris, cum ipsius natura, differentiae, causaeque perinde ac in tabula exactissime depictae fuerint, id vnum tandem videtur negotium facessere, si eius etiam signa referamus, quae vmbrarum instar varios ingeniorum, ceu colores, ac formas in humano corpore interstinguunt. Hoc excellens, maximeque intentum nobis debet esse bonum, singulorum ingenia, et indoles nauiter aestimare, quo vel caelati puerorum impetus dirigi ad suos quosque disciplinarum fontes possint, vel adultorum neglectae interdum propensiones ad varia cum publica, tum priuata munera excitari. Friget hercule speculatio, nisi ei sit scopus, quo potissimum dirigatur actio: sordescunt scientiae nullum ad hominis emolumentum conuersae: neque caelum, neque mare, neque terras dignouisse conducat, nisi vel summi opificis veluti per aenigmata eminentior species depromatur, vel ad humani generis commodum, ac salutem referatur. Sic inanis tota prope foret medicina, si theoricis insistens morborum traditionibus, ad praxis porro vsum non transiret: sic Astrologia, si vnis astrorum causis, motibus, influxibusque contenta, particulari etiam non aptaretur hominum vsui. Vtraque vero id praestare per signa nititur, quorum se medio ad executionem accommodat: illa quidem ex accidentibus, et


page 143, image: s143

humanorum corporum mutationibus, haec ex varijs astrorum obseruationibus signa deducens. Nos igitur, vt periucundam hanc, extremamque suscepti operis partem compleamus, ex ipsa quoque medicina mutuabimur signorum desumendorum methodum, quia sicut illa in venando totius, et partium nostri corporis temperamento, vel intem peramento desudat, vt illud seruet, hoc autem corrigat; ita et nostra haec ars inter alia praesertim idem inquirere temperamentum conatur, ex quo deinceps singulorum ad singulas vel artes, vel scientias percipiat habilitatem. Porro quia ad idem venandum temperamentum etiam ars physiognomiae plurimum confert, vt quae circa singularia, et apparentia signa, quae ab illo, vt effectus a causa pendent occupatur, ex quibus postea mores animi conijciat; iccirco eadem nos vtemur physiognomia duce ad coniecturam ingeniorum, quae hoc vel illud temperamentum spiritus, humorum, totius et partium principum consequuntur. Erit autem hic nobis ordo propositus, vt ipsam sequamur sensus operationem, qui sicut primo cognoscit hominem esse ingeniosum, postea particulari hoc, vel illo praeditum esse ingenio, ita nos primo trademus communia ingenij signa, mox et particularia exactissime prosequemur.

De communibus ingenij signis ex causarum expensione desumptis. Cap. I.

PRo cognoscendo in homine ingenio duplex esse potest via, quarum alia ex causis, alia ex effectibus deducatur. Causae pro tali cognitione apprime conferunt, quia licet in ordine ad effectus suos causae sint, attamen respectu nostri euadunt signa eos effectus indicantia, sicut ignis respectu nostri, euadit fumus signum, ad quem tamen se habet vt causa. Ingenij causas superius, alias internas statuimus, alias externas. Ex internis praecipue considerauimus efficientes, et materiales: illas diximus esse intellectum, et phantasiam, has temperamenta primarum qualitatum, caloris, frigoris, humoris, siccitatis, vel secundarum ex his pendentium, [note: in 1. lib. a c. 14. vsque ad cap. vlt. m. ] duritiei, mollitiei, raritatis, densitatis etc. Et haec singula scrutati sumus in partibus cum similaribus, spiritibus nempe, humoribus, venis, et carne totius corporis, et partium, tum dissimilaribus corde nimirum, cerebro, ventriculo, hepate. Diximus porro externas ingenij causas esse aerem, clima, solum, cibum, et potum, situm, parentes, animi affectus, nobilitatem, diuitias, dignitates, morbos, educationem, religionem, legem, societatem, studia varia, ex quibus singulis variae possunt ingeniorum desumi notae.



page 144, image: s144

Secundo loco proceditur ab effectuum via, qui vel spectantur in corpore, vel extra corpus: in corpore vel sunt interni, vel externi. Illi fiunt vel in parte intellectiua, vt discernere, et iudicare; vel in sensitiua, vt imaginari, ac externa sentire obiecta, per visum, odoratum, auditum, gustum, tactum, ad quam etiam pertinent effectus irascibilis, et concupiscibilis: et pertinent ad hanc et iam effectus memoriae, quae immediate imaginationi deseruit. Vel tandem fiunt in vegetatiua, vt appetere; et concoquere. Externi affectus sunt in corpore apparentes, sensibusque inspicientium obuij, circa quos tota ars physiognomizandi versatur: et ad nouem capita ex Aristotele in Physiogn. cap. 3. rediguntur, nempe, ad motum, figuras, colores, faciem, cutim, carnem, vocem, partes, totiusque corporis conformationem. Effectus demum extra corpus sunt opera vel ingeniose, vel praue facta in singulis artibus. Ex his omnibus tum causis, tum effectibus varias licet notas desumere, non solum ingenium in communi, sed etiam in particulari detegentes. Sed primo caufarum signisicationem per allatam methodum examinemus, postea ad ipsos etiam effectus expendendos deueniamus.

[note: Sign boni intellectus, et phantasiae. ] Ergo primo in hominem occursu, si animaduertamus ipsum beno argumentari, ac subtiliter de rebus disserere, inueniendo rationes plurimas, et idoneas ad conclusionum probationem, signum erit ipsum bono pra ditum esse intellectu, proindeque ingenio, et erit signum ab ipsius cansa efficiente sumptum Pariter si nedum facilem, promptamque habeat phantasmatum apprehensionem, captumque rerum habilem, non tam in speculatiuis, quam in practicis, verum etiam nona, et inusitata in scientijs comprehendere, atque in artibus formare sit aptus, siguum erit (vt ita dicam) phantasiae ingeniosae, idem que ab alia causa efficiente, quam superius duplicem ingenio assignauimus, intellectum, et phantasiam. Inspicienda insuper causa materialis ingenij, seu temperamentum partium ingenio seruientium, si sit calidum, et siccum moderatum, siue biliosum, vel melancolicum per adustionem, cuiusmodi temperamentum [note: Signa temperameti ca lidi, et sicci moderati. ar. par. c. 56] in 1. libro aptissimum ingenio constituimus. Et cognoscetur hoc primum in habitu corporis ex Galeni doctrina, si hirsutum sit corpus, et pili aliquantulum crispi, qui etiam cito nascantur, et cito decidant: si careat pinguedine, ac tenue sit ad tactum, et calidius: si venae parum sint latiores, ac tensiores: si pulsus aliquanto veloces, ac frequentes: si colore sit adustiore, seu fusciore: si offendatur a calidis, et siccis, iuuetur vero a frigidis, et humidis: si a calidis, et siccis parentibus sit genitus: sub astris calidis, et siccis: ex his omnibus calidum, et siccum in ipso temperamentum, proindeque bonum ingenium coniectari debemus, quia praedominium bilis, vel melancoliae adustioris indicatur, qui sunt humores ingenio maxime conferentes.



page 145, image: s145

Haec etiam signa faciunt ad noscenda cordis, vel hepatis temperamenta, vtpote a quibus totius habitus corporis pendet. Sed praeterea [note: Signa cordis calidi sicci. ] cordis caliditas, et siccitas dijudicatur ex pectore pilis referto crassis, et duris, et ex eius macie iuxta Auer. et ex respiratione magna, veloci, et [note: lib. 4. collig. cap 2. ] frequenti, et ex carnis macredine, et ex promptitudine ad iracundiam, moribus tyrranicis, et impudentia. verum quia in primo lib. cor ingeniosi ad calidum, et siccum temperatum deflectere comprobauimus, ideo haec etiam signa si excedant, cor ingenio minus deseruiens testabuntur, sed solum si moderata esse cognoscantur. Porro et ab hepate [note: ar. par. c. 41] ingenij signa petentut, si calidum, et siccum, quod etiam ex eadem Galeni doctrina noscetur, quia hypocondria sint hyspida, sanguis crassus, et siccus ob euaporationem, quam facit calor, flaua bilis multa ob adusti onem calidioris partis sanguinis, et progressu aetatis multa etiam atra bilis ob eandem rationem, itemque venarum latitudo, et durities, quia calor dilatat, et exsiccando indurat. Insuper a cerebri temperamento desumentur ingenij signa, quod supra ostendimus cerebrum quoque requirere temperatum in caliditate, et frigiditate, cum mediocri siccitate, humiditati scilicet non aqueae, sed aereae copulata. Huius [note: ar. par. c. 10] autem temperiei signa ducentur ex duobus fontibus ad Galeni mentem, nimirum vel ex extrinsecis, vel ex intrinsecis: illa sunt quae exterius caput afficiunt, et alterant, a quibus facile aut iunatur, aut offenditur, vt si iuuetur a frigidis, laedatur a calidis, signum est calidi illud esse temperamenti: si vero iuuabitur ab humidis, laedetur autem a siccis, signum erit illud esse siccum: si vero neque a calidis, neque a frigidis, neque ab humidis, [note: ar. par. 6. 13] vel siccis laedatur, signum erit, (vt Galenus ait) illud esse temperatum, et quo magis ab hac mensura recedet, eo maius percipiet a contrarijs iuuamentum, a similibus laesionem; ac proinde maius, vel minus erit signum praeualentis alterius in ipso qualitatis. Intrinseca sunt duo: primum totius corporis dispositio, quae ex magnitudine, figura et pilis percipitur: secundum continet actiones motiuas, sensitiuas, principes, et naturales.

Signa ex capitis dispositione desumpta, non est vt hic rursus repetamus, quia et magnitudinem, et figuram qua bonam, vel malam cerebri temperaturam indicant ingenio vtilem, vel noxiam superius in 1. libro cap. 20. fusius examinauimus, quare inde singula transferri apte possunt, et huic parti accommodari. Intactam ibi dumtaxat reliquimus [note: Capillorum significatio. ] pilorum significationem, sed haec ex eodem Galeno suppleatur dicente, pilos in cerebro temperato, primum in infantili aetate subrufos, in puerili subflauos, in adulta flauos innasci; sed intelligantur hae notae solum in regione temperata verificari, quia intemperata illas immutat: porro sunt verae, dummodo temperies humorum non differat a temperie


page 146, image: s146

cerebri, alias quia pili ab ijsdem humoribus gignuntur, euaderent signum fallax in ostendenda cerebri temperatura, quia potius ostenderent temperamentum humorum. Ceterum quo magis capilli ab hoc colore, qui temperatorum est vergent ad nigredinem, et crispedinem, eo magis caliditatem, et siccitatem cerebri indicabunt, quae ob adustionem eos nigros, et crispos reddere sunt aptae.

Signa secundi fontis petuntur ex actionibus a cerebro prodeuntibus, quae si bonae fuerint, cerebrum bene constitutum, sin contra malum [note: signa motricis facul tatis. ] ostendunt. Motiuae primum virtus (quae a cerebello pendet, quod est cerebri portio in postera insidens capitis parte), dignoscetur ex eiusdem partis inspectione, quae dicitur occipitium, atque etiam neruorum, ceruicis, et ossium ab ipsa exortorum, per quas partes ipsa motio exercetur. Si ergo pars imminutam habeat eminentiam illam, qua naturaliter debet esse praedita, ait Galenus tex. 3. primi Comm. in lib. 6. de morb. vulgar. malum perpetuo esse caput, ac proinde cerebrum; quapropter [note: Prauae memoriae signa. ] vt plurimum huiusmodi homines, nedum gaudent imbecilla motrice, verum etiam sunt admodum obliuiosi, cum memoria praesertim [note: Comm. c. 12 ar. par. Gal. ] in postera capitis vigeat parte, quod de se ipso asserit Argenterius, qui cum nullam in suo cerebro agnosceret intemperiem, minima tamen in tota vita valuit memoria, ob eius eminentiae in occipite defectum. Ac licet nerui, ceruix, et ossa inde orta optimam seruent figuram, nihil refert, quia parte illa existente parua, orta ab ea iustam nequeunt magnitudinem obtinere; vnde necessario principis, seu cerebri arguitur imbecillitas, in quo propterea optimum haud inesse potest ingenium, [note: Occipitis significatio. ] quo etiamsi dici possit Argenterium praestitisse, tamen vti res perraro contingens sollicitam non meretur obseruationem. Si vero ea occipitis eminentia sit auctior, et grandior, ait Galenus loco cit. non tam esse aduertendam huius partis conditionem, quam ortorum ab ea: si enim, inquit, eminentia, neque indecora fuerit, nec vltra modum grandis, et robusta, et boni habitus, huiusmodi capitis acumen probato, quoniam hniusmodi homines aliorum membrorum, praecipue neruorum, et ossium viribus pollent, et insigni praesertim valent memoria, si latius habeant occiput, et ampliorem illam cauitatem, quae ceruici coniungitur: contra vero iudicandum erit, si corruptam, et distortam obtinebit figuram, et ea, quae nascuntur ab ea parte, vt ceruix, nerni, ossa, tendines debilia fuerint, malique habitus, quia sui principij, seu cerebri imperfectam indicant constitutionem, siue caloris inopiam, quo propterea ingenium laeditur, cuius vigorem viuido semper calore perfici satis docuimus.

Caeterum praeter significationem ex occipitio erutam pro venanda cerebri temperatura, a qua motina prodit actio, debet eadem ex parte capitis anteriori, quae sinciput apellatur hauriri, a quo sentiendi


page 147, image: s147

promitur actio. Et sicut in occipitio consideratur magnitudo, paruitas, et figura, ita etiam in sincipite; ac sicuti non solum ex parte, sed ex ortis ab [note: sincipitis significatio, ] ea sumuntur indicia, ita etiam est in sincipite obseruandum. Paruitas est omnino mala ob rationes de occipite proxime adductas; magnitudo vero est bona, si sit cum decenti figura, et si orta ab ea pariter bene se habeant, vt nerui, ceruix, ossa, tendines; vnde qui frontem, et sinciput amplum habent, faelici censentur praediti imaginatione, ac apprehensione, quae in anteriori cerebri parte insunt, sicuti qui mediam, et supremam capitis partem obtinent, amplam, et bene figuratam, bono valere censentur iudicio, ac intellectu. Porro et sensus visus, gustus, et odoratus in illa parte insiti, bonam, vel malam ostendunt cerebri, a quo gignuntur, [note: Instrumenta sensuum ex. ternorum. ] dispositionem, cum visus per neruos opticos ab anterioribus cerebri ventriculis genitos feratur: gustus per tertium par neruorum a cerebro linguae communicetur: odoratus per processus mamillares cerebro adnatos exerceatur: a tactu, vel auditu non sumit Galenus huius partis anterioris signa, quia ille tam neruis anterioribus, quam posterioribus est communis: hic vero fit per neruos ad posteram magis partem deflectentes.

Idem Galenus vt inueniat cerebri temperamentum praeter motiuas, et sensitiuas actiones, quarum est auctor, considerat etiam principes, quas ait esse, quae a solo prodeunt cerebro, vt ingenium, intellectus, imaginatio, memoria: hae siquidem euadunt signa variorum cerebri temperamentorum, a quibus pendent. Verum quia Galenus per eas intendit venari solius cognitionem temperamenti, in eaque sistit, nos vlterius ex temperamento progredimur ad venandum ingenium, non est, cur ex ingenio velimus temperamenti signa desumere, hoc enim esset (vt aiunt logici) petere principium, quia ex ingenio cognito, quaereremus idem tamquam ignotum.

Ergo solae remanent operationes cerebri naturales, quae ipsius attestentur temperamentum, quae secundum Montanum, et alios nonnisi per excrementa indicantur, quae si moderata fuerint, moderatam cerebri temperiem ostendunt, tam in actiuis qualitatibus, quam passiuis, si pauca, et concocta per palatum, nares, oculos, et aures caliditatem, ac siccitatem ipsius, quam etiam indicat sensuum perspicacitas, cui humiditas, vt superius diximus plurimum obest, quia vaporosa; ideoque si multae a cerebro exeant superfluitates, signa sunt humidae ipsius temperaturae, [note: Odorantes a longa distantia non valent ingenio. ] nec sensibus, necingenio conferentis. Verum est, quod interdum ei obest etiam caliditas, et siccitas, si multa sit, vt in odorantibus a longa distantia animaduertimus, qui cum vtriusque qualitatis robore id praestent, imbecillo dicuntur ingenio gaudere, respectu minus odorantium, qui multo ingeniosiores habentur: at si moderata vtriusque


page 148, image: s148

fuerit qualitatis in cerebro mensura, optima illud enadet ingenij sedes, quia partium erit subtilium, tenuium, et pro eius functionibus optime commistarum.

Postremo sunt spiritus, ex quibus sumi possunt ingenij signa, cum sint proprium ipsius iustrumentum, ex cuius natura, varios etiam licet ingeniorum gradus emetiri; sed cum spiritus sit benignioris sanguinis exhalatio, talis erit ille, qualis erit sanguis: hunc vero diximus ad biliosum vergere, ac melancolicum, prout a simili hepatis, vel cordis temperamento gignitur. Ergo quae signa superius sunt proposita subcalidum, et siccum hepar, et cor iudicantia, eadem quoque facient ad consimilis spiritus indicationem, proindeque ingenij, quod sic affecti spiritus opera potissimum vtitur.

De signis ingeniorum ex temperamento secundarum qualitatum. Cap. II.

HActenus venati sumus ingenium ex partium ipsi proxime deseruientium temperamento, quod ex primis refurgit qualitatibus, calore, frigore, humore, siccitate, modo illud etiam ex secundis deprehendendum est, quae primarum tamen naturam consequuntur. Inter caeteras docuimus subtilitatem, mollitiem, tenuitatem, diaphneitatem maxime ad ingenij conducere perfectionem, huiusque dogmatis physicas rationes ad duximus. Est igitur hic innuendum, quomodo hae pariter in corde, cerebro, hepate, spiritibus dignoscantur, vt ex his etiam sic se habentibus ingenium in aliquo existere pronunciare possimus.

Cor ex subtilioribus esse compactum partibus ex eo dumtaxat licet coniectari, si calidum sit, et siccum moderatum, quia hae sunt ignis qualitates, cuius est (vti saepius diximus) subtiliare, sed constare pariter ex tenuibus, [note: Mollitiei cor dis signa. ] siue aereis partibus, vnde mollities, quae optima est pro animae actionibus miscella, arguemus ex pulsu, respiratione, corporis habitu, moribus. Pulsus sicut in corde calido, et sicco nimis est durus, ita in moderato est potius mollis, et altus ea ratione, quod humor facit mollitiem, arteria vero mollior magis extollitur, quam dura, quae difficulter extendi potest, sicut in chordis fidium animaduertimus. Pariter ex sententia [note: li. 1. Theor. cap. 12. ] Haly Abbatis pulsus est in velocitate, ac tarditate, ac frequentia temperatus, quod forsan est verius, quam Galeni placitum asserentis, tales pulsus velociores esse, ac frequentiores, nam hercule cor sic affectum, quia est humidum non tam feruet, quam calidum, et siccum.



page 149, image: s149

Respiratio cum eundem sortiatur vsum cum pulsu, vt ait Galenus lib. de puls. vsu cap. 1. erit inter signa eiusdem cum pulsu rationis, dummodo thorax ei sit bene proportionatum; si vero minus fuerit, ac ipsa requirat, tanto velocior, et frequentior erit, quia natura cum in sufficienti quantitate aerem non potest attrahere, supplet attra here cum velocitate, ac frequentia. Porro ait Galenus quod expiratio velocior est inspiratione, quia cum calor retundatur ab humiditate, non eget inspiratione, vt refrigeretur, adeo magna, vt calor cum siccitate coniunctus.

Corporis habitus cor subtile, ac molle indicans erit mollis tactu, asserente Philosopho tex. 94. lib. 2. de anima, molles carne esse ingeniosos, carnis autem qualitas pendet a qualitate cordis, quod per calorem [note: Habitus c[?] poris pendet a corde et iecore. ] influentem cum sanguine vitali per arterias in toto am bitu fusas, similem creat carnem: pender etiam ab iecoris qualitate ob sanguinis alimentalis ab ipso per venas in totum emanantis influxum: praeualet interdum iecoris caliditas, et siccitas, cui obstare non potest cordis humiditas mollitiei causa, vnde apparet habitus corporis non mollis, (licet cor tale existat), sed qualem caliditati, ac siccitati iecoris iam diximus respondere. Verum huiusce rei distinctio expulsu, respiratione, ac moribus, quae cordis propinquiora sunt indicia peti debet. Videri etiam potest hoc signum ex habitu corporis inutile ad ostendendam cordis mollitiem ingenio accommodatam, quia pueri ac mulieres sunt habitu carnis molli, nec tamen pollent ingenio respectu virorum, qui duriori sunt [note: Dubitatio ex Huarthe. ] carne. Porro si melancoliam adustam, et bilem circa praecordia existentem maxime ad ingenium conducere comprobauimus, omnis ratio poscit, quod hae in cor inducant siccitatem, quae duritiei est causa, non humiditatem, quae causa est mollitiei, ex quo propterea corporis habitus non contingat ingenioso mollis, sed durus, vt pote cordis respondeus temperiei, cuiusmodi habitum durum, et asperum sentit Huarthes esse ingeniosi proprium.

Caeterum expungitur prima difficultas iuxta Philosophos de mollitie, quarum alia est spongiosa ex praeualenti aqueo elemento; alia magis consistens ex praeualenti aerea humiditate; prima est puerorum, et mulierum propria, et ingenio inimica: nos vero secundam in corporibus [note: Resp. ] ingeniosis requirimus. Quod porro habitus corporis deberet esse durus, non mollis, dicimus verum id fore, si multa in ingeniosorum praecordijs daretur bilis, et melancolia, nos autem solummodo concedimus moderatam, quae propterea non potest cor, et habitum corporis durum efficere, quia ex bile flaua, vel atra mixta cum sanguine, oritur miscella ignis, et aeris cum terrae portione, proinde mollities, non tamen spongiosa, et tumida, sed potius flaccida cum macritie ob biliosae praedominium siccitatis, sicut altera est cum pinguedine quadam mucosa,


page 150, image: s150

[note: Habitus du rus interdum inuenitur in ingeniesis. ] ob phlegmatis praedominium. Verum est, quod interdum adnotatur habitus corporis durus, hirsutus, asper cum excellenti iunctus ingenio, quod nostrae videtur doctrinae principijs repugnare, quibus nimiam ab corpore ingeniosi caliditatem, ac siccitatem, quae huiusmodi est habitus causa, exclusimus: sed hoc rarius tantum contingere non est inconueniens, quia vere illa est caloris in corpore praerogatiua, vt vel excedens mirabiles excitet animae operationes, sicut in attabilarium corpotibus, quae antea fuere cholerica euenire, in primo libro aliquot experimentis ostendimus, quibus etiam deceptus Huarthes censuit ingeniosorum carnes plerumque duras, et asperas ex tali temperie generari, non animadnertens hanc ingenij esse rariorem causam, frequentiorem autem, et veriorem esse moderatum calorem, et siccitatem, cum aereae humiditatis subdominio, cum qua optime stat mollities sensu iam exposito accepta.

Postremo sunt mores, ex quibus subtilitatis ac mollitiei cordis signa eruantur: tanquam ex effectibus ipsius conditionem sequentibus. Galenus [note: in ar. par. c. 34. ] ait promptitudinem in agibilibus, humanitatem, propensionem ad iram, quae facile remittitur, cor calidum, et humidum indicare, quod profecto est illud, quod nos subtile, ac molle appellamus, cum calor subtilitatem, [note: Contra Galenum. ] humiditas mollitiem gignat: sed mihi videtur actionum promptitudo calidam, et siccam potius attestari temperiem, quae ignis est, quam calidam, et humidam, quae est aeris, nam ignis multo promptior, et velocior est; aer autem lentior, et grauior; sed ratione caloris excitantis, et ebullientis Galenus forte sentit, vtramque temperiem aeque [note: Actiuitas in actionibus prouenit ab temperie calida, et sicca. ] inducere ad agendum habilitatem: siccam tamen acriori quadam actione praeualere non dubito, ob maiorem caloris cum siccitate iuncti efficaciam, ideoque fieri homines in agendo pertinaciores, sicut humidi, et molles parum in negotijs durant, vel quia humidum dissoluitur, vel quia a debili calore parum potest commoueri. Porro humanitas, pietas, misericordia eiusdem temperiei calidae, atque humidae sunt signa, proinde cordis mollitiei, quippe humiditas remittit caloris acutiem, et feruorem temperat, vnde magis calor ad mediocritatem accedit, a qua huiusmodi pendent virtutes, quae moris quaedam sunt mediocritates. Ceterum hinc dubitatur, quia ingeniosi non sunt humani, misericordes, ac pij, sed inhumani, impij, truces, immodesti, quod etiam asserit [note: Ingeniosi vi tijs abundant. ] Aristoteles probl. 7. sect. 29. dicens, ingeniosos ideo esse caeteris iniustiores, quia faelicitatem acrius rimantur, ac sectantur, quae sine aliorum offensione vix potest attingi. Ergo ex his affectibus malis, vt pote magis proprijs, debemus potius ingeniosi cor dijudicare, quam ex bonis, et per consequens asserere ipsius cor esse potius durum, ex quo inhumanitas, et caeteri, quam molle, ex quo contrarij proficiscuntur.


page 151, image: s151

Respondetur quod ingeniosi vel fiunt a qualitatum omnium mediocritate, vel ab illarum excessu: illi praestant humanitate, pietate, ac prudentia: hi si excedant in caliditate, ac siccitate, praediti plerunque sunt iniquitate, ac immodestia. Nos hic tradimus signa ingeniorum a mediocritate pendentium, quia cum haec sit causa quaedam communis potens omnes ingeniorum [note: lib. de intel lec. pag. 202] gignere differentias, vt recte sentit etiam Fracastorius, erunt huius mediocritatis signa ingenij communiter accepti signa, de quo supra tractandum suscepimus. Excessus autem qualitatum, cum sit particularis duntaxat quorundam ingeniorum causa, puta Poesis picturae ac similium, praebet particularia tantum signa, de quibus paulo inferius, vbi de signis ingeniorum particularibus, verba faciemus.

Tertium cordis subtilitatis, ac mollitiei signum est ad iram propensio, sed talem, quae facile remittitur, ratio est, quia cessat bilis feruescentis in corde ebullitio, ob eius ab humiditate contemperantiam, quae facit mollitiem; cor autem intense calidum, et siccum, quia est etiam durum ob subtiliorum partium in ipso resolutionem, contumaci, et immiti excandescit ira, quia impressio in duro facta remanet fortior, et perennior; ac sicut illi sunt placabiles, et verecundi, ita hi ad tyrranidem, furorem, imprudentiamque feruntur, quales sunt Germani, Scythae, barbarique alij magno calore in materia crassa, et dura fundato insigniti; sicut alij sunt Itali, et Galli.

[note: signa subtilitatis, ac mollitiei corebri. ] Post edoctam rationem cognoscendi subtilitatem, mollitiem, ac tenuitatem substantiae cordis, afferenda sunt earundem qualitatum in cerebro indicia: caeterum haec ex temperamento primarum qualitatum satis percipientur; cum enim dictum sit cerebrum pro ingenio, moderate calidum, et frigidum in actiuis esse debere, in passiuis moderate siccum, et humidum, intelligendo praesertim de aerea humiditate, quis non agnoscit ex hac temperie constitui mediam quandam secundarum qualitatum mensuram, ita vt neque nimis durum, neque nimis subtile, vel molle debeat esse, cum mediocritatem primarum insequatur mediocritas secundarum? cerebrum nimis durum, vel nimis stuidum effieit, vt ait Galenus, obliuiosos, quia in illo imprimi species non possunt, in hoc minime retineri: molle est aptum ad recipiendum, ex quo docilitas cum debilitate memoriae: non ita durum est aptum ad retinendum, ex quo memoria cum imbecillitate docilitatis: subtile est cum ingenio, sed parno iudicio: subcrassum est cum iudicio, sed paruo ingenio: et hae singulae qualitates ab aliquo excessu vel caliditatis, vel frigiditatis, vel humiditatis, vel siccitatis dependent. Ergo si hae primae fuerint moderatae, talem creabunt in secundis moderationem, vt neque subtilitatem crassities, nec duritiem mollities excedat, proinde ingenium cum iadicio, [note: in Theetetos] memoria cum docilitate optime creant. Et hoc est quod ait Plato fieri


page 152, image: s152

virtute illius cerae interioris, quam vocat conceptaculum specierum sensibilium; nimirum cum dura fuerit, apta ad retinendum, at non ad recipiendum existere, cum vero mollis, aptam esse ad recipiendum, quae est docilitas, minime ad retinendum, quae est memoria: cum vero et mollis, et recte subacta, et multa fuerit, aptissimam excellentibus animae [note: Ar. par. cap. 19. ] functionibus iudicari. Notandum hic obiter quod Galenus in afferendis temperierum cerebri signis ait calidum, et humidum, sensuum perspicacia non valere, et hoc videtur esse cerebrum molle, cui hae tantae assignantur praerogatiuae: propterea nos dicimus esse intelligendum [note: Humiditas moderata co~ fert ingenio. ] de insigni humiditate, quae vere facultatum principum obtundit aciem, iuncta praesertim calori nimio, non de moderata, eaque aerea, quae ad ingenium praeclarissima etiam ab Aristotele existimatur, dum lib. de mem. et remin. inquit, (maxime autem reminiscuntur, quibus humiditas fuerit circa locum sensitiui.) Est autem reminiscentia praestantium ingeniorum propria, quam ab humiditate iuuari ratio maxime persuadet, quia cum a motu fiat non sicca materia, quae tarda, sed humida, quae mobilis est indigebit. Est igitur temperamentum primarum qualitatum in cerebro sufficiens signum secundarum eiusdem, ex quibus postea ingenium in aliquo indiuiduo inesse coniectari possumus; primarum autem signa superius abunde tradidimus.

Notandum insuper, quod nos non insistimus in Galeni progressu, quo in libro artis paruae venatur secundas cerebri qualitates ex principibus eiusdem operationibus. Nam ex ingenio ait ostendi cerebri subtilitatem, ex facili apprehensione, seu docilitate mollitiem, ex memoria duritiem aliquam ob rationes proxime adductas; nos autem ab hac methodo recedentes, omittimus has operationes principes considerare, quia hae sunt illae ipsae, quas nos vt occultas inquirere contendimus e conuerso per signa a temperamentis, seu ex proprijs causis desumpta. Galenus ijs pro signis vtitur, quia supponit esse notas, et in actu secundo apparentes in aliquo indiuiduo, nos supponimus esse ignotas, et in suis latentes causis, ideoque nostra hac arte inquiri debere, modo inquam per signa ex causis, postea ex effectibus, vt fiet infra.

Reliquum esset hepatis, ac spirituum subtilitatem, tenuitatemque inueftigare; sed quoniam harum qualitatum signa sumuntur a temperamento primarum, caliditate scilicet ac siccitate, quam hepati attribuimus, proinde signa vtramque indicantia inseruient etiam ad ostendendam ipsius subtilitatem, licet vere non tam subtile hepar possit esse, vt nec etiam cor, at duriuscula, et densa, qualia vere a natura sunt compacta; quippe vt in hepate recte elaboretur sanguis et in corde spiritus, debent in vtroque diutius detineri, ad quod facit densitas; raritas enim praeberet potius caloris transpirationi aditum, ex quo illud imbecillius


page 153, image: s153

ad sanguificandum, hoc ad spiritus gignendos euaderet. Verum est, quod per accidens in ingeniosis hepar fit praecalidum, ac durum ratione obstructionum, vel in eius regione, vel in venis meseraicis collectarum, ex quo melancolicorum ea fit species, quam medici vocant hypocon driacorum, in quibus calor viscerum inaequaliter feruens, alis incrassat, alis subtiliat, vel siccat, ac indurat: at cum huiusmodi sit morbosa potius, et adscititia, quam natiua temperies ingenio accommodata, propterea eius cognitionem in medicorum scriptis fuse traditam, non est cur hc longius repetamus: summatim, si adsit in aliquo stipticitas, [note: Melancolici hypocondriaci signa. ] sitis, feruor volae manus, ac pedum, ventris cruditas, abdominis fluctuatio, ac rugitus, habitus corporis adustio, et macredo, hypocondriacus is a medicis appellatur, quem hepatis praedicta qualitate, ac substantia praeditum esse possumus affirmare, atque vt plurimum etiam ingenio ob causas in secundo libro satis excussas, a quibus etiam interdum gigni praestantissimum, quotidiana ostendere potest huiusmodi hominum obseruatio.

Eadem est de spirituum subtilitate, puritate, ac tenuitate ratio, cum enim sequantur hi sanguinis, a quo exhalant conditionem, vergit (vti saepe diximus) ingeniosorum sanguis ad melancolicum, et biliosum, qui licet qu melancolicus crassus sit, ob subtiliorum partium resolutionem, tamen quia plurimas habet biliosas intermixtas partes admodum subtiles, ideo subtilitas etiam in ipso dicitur praeualere, vnde subtiles [note: Ex melancolia cur spi ritus exhalent subtiliores. ] etiam spiritus. Adde, quod ipsemet etiam per se melancolicus sanguis huiusmodi gignit spiritus, sicut enim ex crassiore vino tenuior, subtilior ac potentior aqua vitae liquatur, ita ex angustioribus densi, et crassi humoris meatibus subtiliores spiritus exprimuntur. Et quia in huiusmodi sanguine stat etiam siccitas, et cum siccitate puritas, sicut impuritas cum humiditate, ideo spiritus etiam sicci, puri, et micantes, a quibus necessario vigor animae internus illustratur. Ergo allata superius huiusmodi sanguinis, et hepatis, a quo effluit, signa, spiritus etiam optimam rationem, proindeque ingenium patefacient.



page 154, image: s154

De ingenij signis ex singularum corporis partium conformatione desumptis. Cap. III.

QVemadmodum ex totius corporis, cerebri, cordis, hepatis spirituum in primis, et secundis qualitatibus temperamento, ingenium esse in homine aliquo coniectamur, ita ex corporis conformatione, quae instrumentalis est ingenij causa, idem etiam possumus aucupari. De conformatione dictarum partium interna est actum in primo libro satis, vbi signa etiam, quibus ea cognosceretur tradidimus: externam in solo capite considerauimus, et nonnihil in corporis habitu, carne scilicet ac venis. Modo est accurratius expendenda eadem totius corporis externa conformatio, quatenus ingenium in communi potest significare, nam licet ea respectu temperamenti, vel facultatis formatricis, quam vtramque causam ipsa sequitur, sit effectus, [note: Conformatio partium est causa materialis ingenij a temperamento distincta. ] tamen respectu ingenij est causa materialis euidentior temperamento, et videtur nescio quid ingenio conferre, ceu res a temperamento distincta, cum hoc etiam sit in partibus similaribus, illa in figura, magnitudine, numero, et situ dissimilarium; ac praeterea fit a formatrice, quae longe a temperamento differt, cum sit formatrix ipsa animae vegetatiuae facultas, vt superius ostendimus; cuiusmodi quoque differentiam agnouisse videtur Galenus lib. 2. de temperamentis cap. 6. Quare vtilissima etiam ex conformatione signa desumentur.

[note: Ingenij signa ex Arist. ] Aristoteles lib. Physiogn. cap. 6. proponit signa, quibus homo ingeniosus cognoscatur his verbis: Ingeniosi signa caro humidior, et mollior, non boni habitus, neque valde pinguis, quae circa humeros, et collum macriora, et quae circa faciem, et colligata quae sunt circa humeros, et inferiora laxata, bene soluta quae sunt circa costas, et secundum dorsum non carnosus, corpus album mixto rubore, et purum, cutis tenuis, pili non valde duri, nec valde nigri, oculus charopus, humidus. In hoc textu cum enumerentur signa a carne, et corporis habitu eruenda, de quibus proxime in hoclibro, et in primo etiam verba fecimus, debent hc a nobis praetermitti, eaque tantum examinari, quae de partium conformatione afferuntur, sicut etiam coloris, et aliorum, quae subsequuntur considerationem eo debemus remittere, vbi de signis ab effectibus sermo erit. Inquit igitur ingeniosum habere (quae sunt circa humeros, et collum macriora, et quae circa faciem). hoc est signum attinens ad magnitudinem imminutam, in qua spectari diximus conformationem, ac de ipso aliqua in primo lib. discussimus, dum colli macritiem, et


page 155, image: s155

grossitiem expendebamus. Sunt autem humeri, collum, et facies macra ingenij signa, illam ob causam, quia sunt hae partes prope sensus, et cognitionis principia, humeri, scilicet prope cor, collum, et facies prope cerebrum: has autem partes principes, vt ingenio deseruiant ad melancolicum diximus vergere temperamentum, quod calidum est, ac siccum: propterea ob ipsorum viciniam, caeterae etiam siccitatis participabunt, [note: Ingeniosi cur facie macra. ] et per consequens erunt macrae; sed praesertim naturalis faciei macrities, et siccitas ab accidentali etiam augetur, quippe ob continuum spi rituum motum, quem ob assiduas cogitationes in cerebro patiuntur ingeniosi, contrahunt calorem, quem siccitas, siccitatem vero macrities partis proximae, siue faciei sequitur necessario. Quare a tali partium habitudine ingenium significatur. Dices, cur ingeniosi sunt in his partibus macri, non autem in mammis, et pectoris musculis, qui sunt cordi proximiores, indeque aptiores ab eius siccitate macrefieri? Respondetur: quod calor in angustioribus cordis vasibus conclusus, eam non habet vim, quam in latioribus, quales venae iuguli, et arteriae, in quibus expansus suam magis ipse vim detegit, quare magis etiam siccat collum, et faciem, quam pectoris musculos.

Sequitur Arist. dicens, (et colligata, quae sunt circa humeros.) Per haec vult intelligere, humeros non bene a natura elaboratos, neque inter se distinctos, sed connexos, et quasi gibbositatem quandam praeferentes, haec vero incongrua conformatio, ideo significat ingenium, quia indicat calorem in partium internarum constructione occupatum externis non potuisse sufficere; quamobrem vt plurimum internae remanent excellentes pro muneribus animae obeundis, quod vere testatur experientia: [note: Gibbositasus ingenij signum. ] videmus enim hac gibbositate praeditos esse plerunque caeteris ingeniosiores qualis fuit meo tempore Caesar Cremoninus cum statura procera, humeros nonnihil curuos, et gibbos obtinente: sic Pompeius Caimus Theoricae Medicinae Patauij professor clarissimus, in statura parua humerorum gibbositatem gerebat: sic Fabius Pacius Medicus Vicentinus scriptis editis illustris, in breui admodum, et pusillo corpore humerorum contractionem, et apertam gibbositatem sortitus erat. Inter inclitos alterius Aeui Duces Liuianus vinacissimo, et militari spiritu praeditus, humeris ex Iouij testimonio erat gibbus, cui nostro tempore, vt virtute non impar, ita corpore non dissimilis Carolus Emmanuel Sabaudiae Dux. Alij non desunt quamplurimi antiquas, vel recentes historias voluentibus obuij.

Addit porro tertium signum, scilicet (Inferiora laxata) in ingenioso reperiri: intelligit autem, manus, pedes, genua esse facili dearticulatione [note: Facilis partium corporis motus est ingenij signum. ] praedita, ita vt in omnes conuerti partes possint, perinde ac nonnulli circumforanei saltatores obtinent, qui corpus mirabili


page 156, image: s156

circumuolutione fatigant; ratio huius signi est, quia laxata extremorum dearticulatio, fit a subtili humiditate, quae est aerea, ae laxitatis, et mollitiei est causa; mollitiem autem aeream, mediamque esse ingenio aptam satis ostendimus, sicuti duritiem ineptam; et ideo habentes manus, pedes, et genua veluti torpida quadam articulatione mobilia, minime dicuntur ingeniosi: non examinat antem Philosophus huiusmodi signum in partibus corporis medijs, sicuti examinat in extremis, quia mediae cum sint prope cor, quod in ingeniosis est calidius, ac siccius, sunt etiam aliquanto calidae, ac siccae, ac respectu extremorum non ita laxae: propterea subiungit ingeniosum habere, bene soluta, quae circa costas, quod est quartum conformationis signum, et intelligit pectoris partes, scilicet sternum, et costas esse bene, idest cum ratione, ordine, ac perfectione quadam separatas, non tamen laxatas, sed commode iunctas, ita vt recte suam edant operationem: causa vero huius commodae solutionis est, quia cor ingeniosi est calidum cum mediocri humiditate, et aliquanto maiori siccitate; quare mollitiem (vti diximus) in carnibus gignit, at mollitiem non spongiosam, sed consistentem, vnde fit membrorum solutio, sed recta, et quae laxitatem nimis diuulsam effugit.

Ex his sequitur, quod ingeniosus (est secundum dorsum non carnosos), quod est quintum ab Aristotele signum propositum: pro dorso intelligit [note: Dorsi gracilitas ingenij signum. ] partem illam, quae immediate sub scapulis posita est, quaeque ex parte postera opponitur cordi. Patet huius signi ratio, quae est eadem superius de colli, et faciei macritie adducta; cum enim vegetus in corde ingeniosorum insit calor, qui per magnam arteriam dorso alligatam in totum effunditur, maior etiam dorso calor communicatur, quam musculis pectoris anterioribus, proinde magis etiam illud exsiccatur, et fit ex carne. Alia etiam est accidentalis ratio, quod in ingeniosis adsunt obstructiones, ex his calor hepatis augetur, ventriculus infirmatur; ex hac autem dissona vtriusque visceris temperie, cum mala fiat concoctio, male etiam corporis partes nutriuntur, ac praecipue dorsum, vbi magis calor siccus ob cordis viget communicantiam.

De ingeni j signis ex totius corporis conformatione. Cap. IV.

HVcusque partium conformatio potest esse perspecta, quae conducit ingenio tanquam causa instrumentalis, quaeque per consequens vti signum patefacit illud: modo est etiam explicanda totius corporis conformatio, ex qua eiusdem ingenij signa desumuntur. Ea vero praesertim in magnitudine, vel paruitate spectatur, de qua optime omnium Aristoteles in fine lib. Physiogn. quare ab


page 157, image: s157

eius doctrina, ne latum quidem vnguem discedemus.

Septem in illo tex. Theoremata statuit, de paruitate, ac magnitudine corporis, ex qua ingenium deprehenditur.

[note: Paruitas corporis ingenij signum. ] Primum est, quod quicunque habent staturam valde paruam, illi sunt acuto ingenio insigniti: addit rationem, quia motus sanguinis, ac spirituum sit in paruo loco, quamobrem hi velociter a corde ad cerebrum, et vicissim a cerebro ad cor feruntur; talis autem velocitas facit ad promptitudinem, celeritatemque discursus, in qua etiam ingenij consistit acuties. Quinam parui, et magni sint, explicari debet per regulam staturae quadratae humani corporis, quam supra in vltimo cap. 1. lib. diximus in Italia esse quatuor pedum cum dimidio circiter; nam homines ab ea deficientes parui, eam excedentes magni dicentur, ita tamen vt in paruo defectu, vel excessu, mediocritatem non dicantur amittere, sed solum si defectus, vel excessus sit notabilis, puta quatuor, vel quinque [note: Paruorum, magnorum me diocrium mensura quae. ] pedis vnciarum. Parui igitur homines erunt, qui in aetate iam adulta non excedunt quatuor pedes, quae communis est paruorum statura: qui per tres vncias ab hac deficient, erunt minores paruis, qui vero tres pedes cum dimidio non transcendent, erunt valde parui, tandem si duobus pedibus cum dimidio constent, erunt pusilli, et maxime parui. Infra hanc mensuram nani tantum erunt, et monstra, nec inter perfectos homines reponendi. Mensura igitur valde paruorum, quos Arist. ingenio acutos appellauit ex his habetur. Sed interim supponendum est etiam huiusmodi paruitatem cum simmetria, et proportione esse debere, nec non cum bona caloris natiui quantitate, aeque ac habeant fere ij, qui mediocri sunt statura praediti; hac enim ratione parui corpore, cum quadrati sint, ac bene formati non solum valent ingenio prompto, et acuto, sed ob iracundiam ex calore in paruo loco concluso adeptam, et praecipites, et manu prompti euadunt, inde bellicis ministerijs aptissimi, [note: Ingenio sorum Paruorum exempla. ] qualis omnino extitit ex Dionis testimonio Antonius Caracalla, et ex Sigonio Narses Persus, qui etiamsi esset eunuchus (quae res, vt ait Auenzoar medicus perdit intellectum, ideoque castrationem chyrurgis omnibus prohibet), attamen in paruo corpore animum inuictum, excellentemque gerebat. Sic apud Homerum Tideus Diomedis pater, paruo quidem corpore, sed animo inclito praestitit, et ingenti, quare cecinit ille.

V tilior Tideus, qui si quid credis Homero, Ingenio pugnax, eorpore paruus erat.

Hinc illud apud Papirium.

Maior in exiguo regnabat corpore virtus.

Quod Virgilius in Georgicis ad apes transtulit.

Ingentes animos angusto in corpore versant.


page 158, image: s158

Constat etiam Nicolaum Picinninum a paruitate corporis dictum, elapso saeculo eximium fuisse Ducem, quia vere paruitas cum recta membrorum compage, ac formatione ingenio maxime confert; quod in alijs innumeris posset adnotari.

[note: Magni non sunt valde ingeniosi. ] Secundum Theorema est, quod homines valde magni sunt ingenio tardi, quia motus spirituum a corde ad cerebrum tardi fiunt, ob magnam vtriusque membri distantiam, ex hoc autem tardo motu, tardus etiam sequitur discursus, tardaque ac imperfecta ad discendum, et intelligendum habilitas. Ex hoc manauit adagium: homo longus raro sapiens: huiusmodi autem longitudo intelligitur esse quinque pedum cum dimidio; quia sicut corpus per quinque pedes longum dicitur magnum, ita corpus obtinens supra huiusmodi mensuram pedis dimidium, dicetur valde magnum, de quo Arist. loquitur. Exempla huiusmodi confirmantia dictum non desunt: nam Germani, et Heluetij vasto, et excelsocorpore (ait Tacitus) ingenijs quidem praestant ferocibus, et bellicosis, at natura intellectus operibus idonei non censentur, (licet studio multum profecerint) respectu Hispanorum, qui longe breuiori constant statura, ideoque scientijs apti, et sagaci, acutoque praepollent ingenio.

[note: Parui corpo re calidi et sicci carent ingenio. ] Tertium est, quod parui corpore sicciori carne dotati, vel colore, vel alio accidente, quod excessum sequatur caloris, seu (quod idem est) qui calidam, et siccam obtinent temperaturam, actionibus, discursibus, vel speculationibus sunt inhabiles: subdit rationem, quia in paruo loco, et angusto, qualis est spacium inter cor, et cerebrum hominis parui, motus sanguinis, et spiritus fiunt celerrimi, ac vehementes, quare antequam vnus motus ad suum terminum perueniat, superuenit alius, et sic subinde alius, atque alius, qua ratione se mutuo isti motus impediunt, et confundunt, ex quo indistincta, confusa, tarda, insipiens, et furiosa quaedam resultat, tum ad intelligendum, tum ad agendum facultas. Hinc ex Arist. sententia colligitur, ingenium calore nimio perturbari, quem siccae carnes, et colores adustiores praemonstrant in corpore, temperato autem summopere adiuuari, vt qui motum spirituum non confundit: eum vero carnes ostendunt molles, et color moderatus, vti supra toties edocuimus.

[note: Magni frigidi et humidi non valint ingenio] Quartum est superiori contrarium, qnod homines magni corpore, temperie frigida, et humida praediti, ingenio, et mente nihil valent, nec actionibus gerendis sufficiunt, quia nequeunt illas perficere: ratio est, quoniam motus spiritunm, et sanguinis in loco magno, et amplo factus propter frigiditatem (vt ait Philosophus) tarde accedit ad sapere, idest tarde a corde ad cerebrum peruenit; nam calor est motus causa, non frigiditas, quae est causa torporis, et quietis: huiusmodi autem tarda spirituum motio est ingenio inimica, cuius vigor in celeritate


page 159, image: s159

consistit: propterea indociles, ignaui, stolidi, et imperfecti huiusmodi homines adnotantur. Frigidae atque humidae corporis temperiei signa petantur ex Galeno cap. 58. ar. par. vbi ait. Frigidior et humidior temperatura, si parum excesserit capillis nuda est, et alba, et mollis, et crassa, et pinguis: si vero magis excesserit, reliqua quidem sunt secundum proportionem augmenti qualitatum, color autem vna cum capillis ruffus, quem admodum si plurimum vtraque augeatur liuidus. subticet istorum rationem Galenus, sed est euidens, quia huiusmodi temperies est sine pilis, idest paucos habet pilos propter paucam adustionem, est alba ob defectum sauguinis rubificantis, et frigoris multum per congelationem liuidum facientis: est mollis ob aqueam humiditatem: est crassa ob paucam resolutionem, ac praedominium humiditatis: est pinguis quippe a debili calore, vnctuosae partis sanguinis non potest fieri dissolutio, est vero ruffa cum capillis si excesserit, quia phlegma superans sanguinem [note: Thadeus Florent. Comm. cap. 88. ar. par. Gal. ] facit ruffedinem, idest citrinitatem, (quae est cum albedo superat rubedinem) sicut hic superans phlegma veram facit rubedinem: est demum liuida ob frigiditatem congelantem. Ac notandum, quod cum hic adducitur mollities tanquam signum huiusmodi corporis, non per hoc confunditur cum mollitie corporis ingeniosi propria, quia haec est aerea in corpore macro, et mediocri, ea vero est aquea in corpore pingui, et magno.

Quintum est, quod homines parui corpore mollem, et muccidam, seu flaccidam carnem habentes cum coloribus, et alijs, quae propter naturale [note: Parui frigi di et humidi valent ingenio. ] frigus corpori inexistunt humano, seu quod idem est, qui frigida, et humida constant temperatura, sunt ingenio ad animi operationes obeundas accommodato. Ratio est, quia quantum motui spirituum et sauguinis obest frigiditas, tantum confert breuitas spatij, quod inter cor, et cerebrum interiacet ob staturae paruitatem, quare temperiei nocumentum ex conformationis beneficio compensatur. Nam motus sanguinis, qui alias tarde ad cerebrum factus inutilis euaderet animae functionibus, remanet sufficiens, et bonus ob breuem termini, ad quem fertur, distantiam, quae tarditati supplet, vnde motus resultat symmetrus, et proportionatus, in qua symmetria posita est naturalium actionum perfectio. Frigidam, et humidam temperiem ex supra memoratis signis internosces.

Sextum est, quod quicunque magno corpore carnem siccam, et colorem [note: Magni cali di, et sicci valent ingenio. ] obtinent, qui caliditatem sequatur, seu (quod est idem) magni corpore calidi, et sicci, sensati, et bono praediti sunt ingenio: addit rationem, quippe sicut magni frigidi, et humidi ob distantiae longitudinem inter cor, et cerebrum, et ob motus tarditatem ingenio sunt inepti, ita magni calidi, et sicci, quia spacij distantiam compensant motus


page 160, image: s160

celeritate a calore in ijs praedominante excita, ideo symmetriam quandam operationis acquirunt, ob quam ingenij functionibus apprime sunt idonei. Sane huius veritatem assertionis apertissime docet experientia, macros enim et longos adusto colore quamplurimos aduertere licet excellenti micantes ingenio. Talis fuit Iulius Caesar Suetonio teste, ac Brutus, et Antoninus Pius, ac inter literatos Iulius Caesar Scaliger, asserens se quinque pedis magnitudinem attigisse, patremque suum tota facie se ipso maiorem fuisse. Nicolaus Leonicenus ciuis meus hoc etiam fuit corporis habitu, et statura (vt ait Iouius), sicuti Iustus Lipsius, Iacobus Zabarella, et Caesar Cremoninus. Iam pridem conspexi Venetijs Pompeium Targonium Romanum ingeniosis operibus, et machinis in Rupellae Vrbis expugnatione fabrefactis, Ludouico Regi Gallorum iusti cognomen adepto carissimum, macram hanc, et praelongam corporis staturam gerere. Alios praetereo innumeros illustres ingenio viros, qui ad signi hoc in theoremate positi comprobationem possent adduci.

Dubitatur, quia Philosophus hic ait, carnibus siccis homines esse sensatos, et ingeniosos; quomodo igitur supra dictum eos esse carne molli? Respondetur, quod nos etiam supra concessimus, ingeniosos reperiri carne sicca, et aspera, qui nimirum temperamento sunt calidiori, et sicciori: alios vero, qui ad mediocritatem vergunt temperamenti semper esse carne molles, eosque perfectiores pronunciauimus. Aristoteles hc primos examinat: secundos autem in theoremate subsequenti.

[note: Mediocres corpore sunt ingenio excellentes. ] Septimum et vltimum theorema est, quod homines praediti mediae corporis statura sunt in animae actionibus excellentissimi: patet hoc, quia motus sanguinis, et spirituum sunt temperati, quare neque ex motuum frequentia, et multiplicitate fiunt sensationes praecipites, sicut in breui, eaque calidiori statura; neque fiunt motus tardi, sicut in longa, ea que frigida: sunt igitur inter extrema constituti, itaque mirum non est, si caeteris perfectiores existunt, tam in agendo, quam in contemplando, iudicando, et sentiendo, nam sensus ipse quaedam est mediocritas, vt habetur 2. et 3. de anima. Hc nota, quod Arist. proponit solam conformationem staturae mediocris absque mentione temperamenti, vt in alijs fecit theorematibus, quia hc voluit innuere causalitatem (vt ita loquar) conformationis respectu ingenij, quae (vti supra diximus) confert per se aliquid ingenio, ceu res a temperamento distincta, nimirum ratione spacij, et loci, cuius determinata conditio est ingenio necessaria, vt monstrauimus; hanc autem cum a nimis augusto, vel a nimis magno laedatur ingenium, a sola obtinet conformatione. Quare merito ab ipsa, vtpote ab ingenij causa signa eruenda tradidimus. Collige hinc etiam mediocritatem temperamenti esse omnium qualitatum ingenio vtilissimam, quia pro hac etiam per analogiam quandam valent rationes, quae


page 161, image: s161

pro statura mediocri afferuntur, quas cum alijs plurimis in primo superiore libro luculenter adduximus.

Quaeritur vtrum sint meliores, celeres, an tardi, magni, an parui? dicimus vtrosque esse damnandos: celeritatem tamen minus nocere, quam tarditatem, quia magis fortunae aleam experitur, vt eius bono fecit Caesar, [note: Celeres in agendo et parui corpore sunt perfectiores tar dis ac magnis. ] et ante ipsum Claudius Marcellus Hannibalis impugnator acerrimus. Nostris temporibus Bartolomaeus Liuianus hac dote fuit plurimum commendatus, ipsamque Cicero in Oratione pro L. Manilia in perfecto requirens imperatore, extollit etiam summopere in Pompeio. Porro magni perraro acuto iudicio, excelsoque nitent ingenio, sicut etiam parui, licet hi magis: nam verum, et (vt aiunt medici) pathognomonicum, idest proprium bonitatis ingenij signum est staturae mediocritas: tamen parui videntur meliores, deducto ex naturae operibus argumento, quae in rebus paruis excellentiorem sui partem videtur constituisse, quam in magnis; sicut in gemmis, et margaritis animaduertere licet, necnon in corporis partibus, vt oculis, testibus, corde, quae caeteris grandioribus membris, vt pulmone, intestinis, ventriculo, multo sunt perfectiores, cum nobiliori sint functioni dicatae.

Ingenij signa ex causis externis quomodo deducenda. Cap. V.

VT in proposita methodo hauriendi signa ingeniorum ex causis insistamus, superest, vt ab internis transeamus ad externas, quae faciliorem omnino praebent ingeniorum significationem, vt pote sensui notiores. Nulli enimuero dubium est, quod si quis exempli gratia sub aere frigido sit natus, ac degat, minus valebit ingenio, quam ille, qui aerem sortitus fuerit calidum, et vtroque perfectior erit ille, qui aerem sortitus fuerit temperatum: valebit autem viribus corporis magis frigido vtens aere, quam temperato, minus autem hoc ille, qui vtetur calido. Porro qui in sicciore erit aere, siue cum frigiditate, siue cum caliditate iuncto semper ingeniosior pronunciabitur, quam degens in humidiori. Insuper maiori valebit ingenio ille, qui in loco vixerit, vbi raro, vel nunquam flauerit Auster, quam qui Austro saepe flanti fuerit snbiectus: quod idem dicetur de locis, vbi flauerit Boreas, Zephirus, vel Eurus, esse nimirum ingeniosiores, qui patiuntur a Borea, et ab Euro, quam qui a Zephiro: et eos, qui regionem incolunt macram, quam qui pinguem, itemque illos, qui in collibus degunt irriguis, quam qui in montibus macrioribus: praeterea magnum, et


page 162, image: s162

perspicax ingenium obtinent accolae maris, et littorum eius, respectu accolarum prope fluuios, paludes, et lacus. Sic homo optimis vtens alimentis praestantior erit prauioribus, et grossioribus enutrito: sobrius praestantior erit intemperato: vorax cum hypocondriorum obstructionibus, magis excellet vorace sine ipsis: bibax interdum etiam per accidens magno valebit ingenio. Amplius qui regione insederit Septentrionali praestabit ingenio mechanicis, et opificijs apto, ac etiam bellicoso: in australi autem homo ingentem in contemplationibus possidebit vigorem, verum timidum, tristemque genium: in orientali homo natus, et cultior, et mansuetior, et rebusgerendis aptior, ac studijs etiam erit: in occidentali qui vixerit signum praeferet ingenij potius armis, quam literis pronioris, ac potius artibus cuiuscunque generis, quam scientijs, quibus tamen sunt habiles. Qui vero ex regione inter harum vnamquamque media prodibit, medio etiam inter supradicta fulgebit ingenio, aeque scilicet studijs, et artibus, et armis obnoxio.

[note: Hispanorum ingenia et Gallorum etc. ] Atque ad magis particularia descendentes: Hispanos iudicabimus esse potius rerum iudices, quam inuentores, nec non potius ad grauiores, et scholasticas scientias propendere, quam ad humaniores, et sagaces esse, simulatores, et ambitiosos, et rerum consilia serius decoquentes: Gallos iudicabimus esse potius inuentores, quam iudices: et contemplationi parum deditos, sed humanioribus literis, et studiorum varietati, impetuque magis trahi, quam consilio, et acuto magis, ac docili, quam laborioso, et meditabundo praestare ingenio. Italos inter hos esse medios dicemus, acutos nimirum, prudentes, et versatili ad omnia genio. Batauos armis, et opificijs, et arte nautica, non aeque literis eminere. Britannos armis aeque, acliteris, sed in opinionibus admodum pronunciabimus obstinatos. Scotos autem rixosos, et factiosos, et venatica pollentes industria, cum imperfecto ingeniorum alis acutorum cultu, vel artium.

Eadem ratione huius, vel illius vrbis ingenia dijudicabimus ex particulari vniuscuiusque situs conditione, prout scilicet vel Orientem, vel Austrum, vel Boream, vel occidentem spectabit, cuiusmodi exercendi iudicij norma in lib. 2. praescribitur cap. 12. Pariter si natales singulorum animaduertemus, facile coniectabimur, an ingenio quis polleat, nec ne, iuxta illud Poetae, fortes creantur fortibus: nam filium, vel nepotem exempli gratia Caesaris, quis non iudicet esse belligerum, sagacem, [note: Simile simi li generatur] et clementem, filium Catonis prudentem, et iustum, Maecenatis Poeticae deditum, et liberalem? quis porro Demostenis filium non coniectetur esse Eloquentem, Socratis amantem Philosophiae, Aristotelis disputatorem, ac subtilem? Est enim hercule huiusmodi signum, quod a familijs sumitur non omnino spernendum, ob similium intentam a


page 163, image: s163

natura propagationem. Praeterea nec erit inutile satagere, quo quis animi affectu trahatur; valet hoc enim mirifice ad ingenium deprehendendum, cuiusque venandi signi rationem exactissime supra docuimus eod. lib. 2. cap. 14.

Quod vero nobilitas multum indicet super ingenium inficiabitur nemo; nobiles enim eatenus dici videntur homines, quatenus caeteris praestantiores censentur, ac ignobiles quandam videntur imperfectionis notam praeferre: quare vel ipsi Iudaei diuinos audientes a Domino saluatore sermones, admirabiliaque ipsius videntes opera, obstupescebant, quod ea posset eloqui, vel facere, qui faber, et filius fabri Iosephi erat; propterea ipsum non alium esse posse, quam vnum ex nobilissimis, nimirum vel Dauid, vel Eliam, vel Io: Baptistam a mortuis resurrectos asseuerabant. Hac de causa Arist. Rempublicam ex nobilioribus conflatam, omnino asserit esse meliorem.

A diuitijs vero, vel paupertate ingenium etiam emetiri non est absurdum: diuites enim raro esse ingeniosos, et naturali, et morali ratione satis liquet: inopes autem acutiores esse norunt omnes: verum est, quod istorum ingenium iudicari debet improbum, nisi vel fortuna iuuetur, vel aliquo aeris domestici subsidio fulciatur; horum enim defectu ad prauum trahuntur inopes, ac vilescunt. Caeterum virum honoribus auctum plerunque grandiori esse praeditum spiritu, atque ingenio affirmabimus, quam deiectum iuxta illud Liuij: magni fiunt animi magnis honoribus. A morbis demum nullam sumemus ingenij notam, praeterquam ab hypocondriaco supra saepius memorato, quo affectos vt plurimum valere ingenio experimur.

Neque vero si educationem hominum inspexeris, inepte supra ingenium iudicabis, quae si bona fuerit bonum, et excellens indicat ingenium, si mala imperfectum: cum enim ea gerat vim consuetudinis, haec vero alterius vim naturae, potest ea ingenium instar naturae plurimum alterare. Ex religione pariter ingenium subodorabimur, quod in Turcis imbecillum, quippe in studijsinexercitatum, ac rude: Hebraeis autem non mediocre assignabimus, vt quod sacrarum cultu excitant literarum, et faeneratitiae negotiationis exercitio. Ita haereticorum ingeninm teterrimo in Romanum Pontificem odio ad inuentionem probrorum, et sophismatum habile proferemus. Et ingenio etiam magis, vel minus praestare quemquam asseremus, pro perfectiori religionis, cui se in Romana Ecclesia addixerit conditione; cum aliae ipsum impense colant, aliae parum. Lex quia coincidit cum consuetudine, cum suis quisque legibus assuescat, eandem habebit indicandi vim ingenij, ac ipsa consuetudo. Societatem porro ingens praebere, et morum, et ingenij argumentum ex Aristotelis patet oraculo, quod simile appetit simile: et


page 164, image: s164

[note: lib. de senect. ] M. Tullij, quod pares cum paribus coeunt. Itaque ex vnius socij indole, atque ingenio, alterius etiam vel bonum, vel malum coniecturari fas est. Sic de studijs dicendum, ex quorum progressu ingenium in aliquo inesse, vel non, tutissime detegemus. In summa ex hoc externarum omnium causarum cathalogo, quarum supra vim fuse tradidimus, curiosi perscrutatores probabilem possunt ingenij in homine existentis assequi coniecturam. Iam vero absoluta signorum doctrina ex causis omnibus hausta, conuertendus est sermo ad signa ex effectibus depromenda.

Ingenij signa ab effectibus vt eruantur. Cap. VI.

CErtissimam esse viam ab effectibus pro rerum abditarum cognitione, abunde satis edocet Arist. in prooemio primi lib. Phys. tex. 2. vbi eam esse nobis innatam probat, quia effectus longe sunt nobis suis causis notiores, quippe sensati, nobis inquam rudibus, et in statu ignorantiae constitutis: naturaliter antem a noto ad ignotum noster procedit intellectus. Ergo cum supra considerauerimus effectus aliquos, qui faciebant ad notitiam causarum ingenij, vt ex his postea ipsum dignosceremus ingenium, modo suntij examinandi effectus, qui non amplius causas, sed ipsum immediate patefacere possunt ingenium. Spectantur autem (vti supra diximus) vel in corpore, vel extra corpus. Et hi sunt caeteris omnibus notiores, quia sunt opera permanentia, quales statuae, picturae, fabrilia opera, et huiusmodi alia, quae sunt etiam certa ingenij signa, quia sunt veri, et reales effectus ab ipso prodeuntes, dummodo sint excellentes, in quos propterea intuens quilibet planissimam de artificis ingenio sententiam pronunciabit.

Ignotiores aliquanto sunt effectus in corpore, qui vel sunt interni, vel externi. Primi sunt vocati principes, intelligere, imaginari, memorare: porro et irasci, timere, amare, misereri, et caeteri, quos animi passiones vocant. Vtrique per externas manifestantur notas: hae quidem passiones per accidentia exterius in corpore apparentia, de quibus Physiognomia satis, et nos etiam supra cap. 14. lib. 2. vbi quomodo per eas ingenium dignoscatur docuimus. Principes autem effectus, qui vere sunt effectus ingenij per se occulti, per externum quendam praecipuum deteguntur [note: Sermo est maximum ingenij signum. ] actum, qui est sermo vel tacitus in scriptis, vel expressus per vocem: quando enim quempiam mira, innumera, subtiliaque scribentem in scientijs, vel artibus, aut eadem voce, publice, priuatimque pandentem audimus, statim latentem in ipso intellectus, phantasiae, vci memoriae vim dijudicamus. Hoc enim fuit antiquum Socratisdogma, qui


page 165, image: s165

[note: Cic lib. 5. Tuscul. lib. 6. ] adolescentem sibi a pedagogo oblatum, vt illius inspiceret indolem, ius sit eloqui, iudicans hoc scilicet non mendax animi argumentum. Ita Diogenes apud Laertium sibi videri mirum aiebat, quod cum ollam, aut operculum non emerent homines, nisi pulsu, aut tinnitu, ita in emendo homine, solo aspectu essent contenti: significans nulla ex re melius cognosci hominem, quam ex oratione: sic enim ait Quintil. lib. 8. sermone hominem, vt aera tinnitu dignoscimus. Pariter Democritus apud Stobeum inquit: sicut in speculo faciei figura, ita ex verbis animi qualitas [note: Stob. ser. 6. ] vniuscuiusque hominis deprehenditur. Et Chrysippus interrogatus, quid esset mens hominis: sermonis fontem esse respondit; sicut enim riuuli ex fonte fluunt, sic sermo ex corde, ac mente hominis prodit. Per hoc igitur maximum, potissimumque signum, interni animi affectus patefiunt. Ac prout sermo erit concinnus, vel inconcinnus, copiosus, vel breuis, sedatus, vel citatus, tardus, vel celer, varium etiam indicabit ingenium vt supra lib. 2. cap. 6. latius dictum, ad quem locum te referes.

Caeterum praeter sermonem alij etiam in corpore apparent externi effectus, seu signa, internos iamdictos, siue ingenium ipsum indicantia, et sunt illi nouem superius in 2. huius lib. cap. allati, quorum etiam aliquot cum tangat Arist. in adducto supra a nobis tex. ex lib. Physiogn. quos huc remisimus explicandos, ideo continuandae gratia doctrinae, sunt hc ante alios exponendi. Erant igitur in calce illius textus externi effectus, seu signa ingeniosi proposita. corpus album mixto rubore, et purum, cutis tenuis, pili non valde duri, nec valde nigri, oculus charopus, humidus. Primum a colore signum veritatem sortitur in homine [note: Color ingeniosi. ] probe temperato pro ingenio; cum enim ille sanguine subtili, ac bilioso sit praeditus cum subdominio pituitae ac melancoliae, probabile est ipsum esse albo, ac subrubro corpore, in hoc praesertim climate, quod habitamus: at vero in homine abundantiori, ac adustiori bile referto, quales esse praecalidos, et siccos diximus, huiusmodi signum non est verum, praesertim in calido climate, quia vere ipsorum corpora sunt subnigra, et fusca, vt Arabum, Hispanorum, Poenorum, quos ideo multo caeteris acutiores, ac solertiores animaduertimus: et in hoc etiam climate ingeniosi quam plurimi, colore cuiuspiam adustionis participe constant, quippe (vti saepius innuimus) licet ingeniosus perficiatur a temperato calore, tamen huiu smodi calor ad excessum magis vergit, quam ad defectum, vnde color etiam huiusinodi qualemcumque referens excessum, scilicet subadustus. Verum tamen est, quod si sit albus cum rubore, vt ait Arist. erit perfectissimus, quia calorem indicabit magis ad temperatum accedere.

Sed hoc signum a colore pro manifestando ingenio parui est


page 166, image: s166

momenti, ac incertum, nisi cum grauioribus signis coindicet. Quod ait esse debere colorem purum, intelligit sine maculis, puta lentigine, furfure, [note: Maculae in facie quid notent. ] ac huiusmodi alijs. quae etiamsi in corpore candido cum rubore insint, ingenium tamen non designant, quoniam sunt impuritates exustionem bilis, vel flauae, vel atrae sequentes, ex quibus durus, incredulus, asper, obstinatus, vipereus fit homo; refert enim viperarum corium huiusmodi maculis conspersum.

Secundum a cutis tenuitate signum non est, cur hc rursus referamus, cum supra vbi egimus de cutis mollitie, id ipsum satis enodauerimus. [note: Pili ingeniosi. ] Tertium signum est a pilis, qui nec valde duri, nec valde nigri debent esse, sed quales in vulpibus, mustellis, et alijs ingeniosioribus animalibus inueniuntur: quin etiam in auibus solertioribus molliores adsunt plumae, vt in sitta aue, quae solertissima omnium habetur. Huius signi licet leuis (quia pilus est excrementum) illa est ratio, quod nigredo nimia indicat caloris exuperantiam; ingenium autem calorem postulat temperatum: duritiem pariter vndecunque exclusimus a corpore ingeniosi, in quo mollitiem perpetuo requisiuimus ob causas satis adductas, ergo pili non duri, sed molles potius debent esse. Adde hc ex Adamantio, capillos neque rectos, neque multum crispos esse debere, neque candidos, hi namque fiunt a pituita, quae stuporis est mater, neque fuluos; hi enim prodeunta bile, quae nimis agitat; neque aureos, quales in Commodo Imperatore; hi enim moderatam nimis denotant caloris actionem in bilem, et sanguinem purum; at ingeniosus vegetiori quodam eget calore, qui nonnihil adurat, et portiunculam atrae bilis gignat in sanguine, adhoc vt is reddatur siccior, spirituosior, et ingenio aptior. Debent igitur capilli esse subnigri; vel vt huiusmodi temperiem ostendant castanei.

[note: Otuli ingeniosi quales] Quartum signum sunt oculi charopi, et humidi. Per charopum Baldus in Comm. Physiogn. intelligit colorem caesium, qui est subuiridis splendens; at me iudice labitur, si quidem Arist. 14. sect. probl. 14. ait caesium colorem in oculis a multo fieri calido interno cerebri, vt in septentrionalibus: at ingeniosi moderatum in cerebro calorem obtinent, qui caesium non possit gignere. Praeterea 5. de generat. animal. cap. 1. proponens varios oculorum in homine colores, inquit, alios caesios, alios charopos, alios nigros, alios caprinos fieri: distinguit igitur charopum [note: Color charo pus qualis. ] a caesio. Simon Portius in opusculo de coloribus oculorum, per charopum intelligit rauum, qui constat ex colore nigro, et flauo splendenti, ex quo pulcherrimus redditur oculus, qui charopus a Graecis dicitur, latine sonat quasi gratiosum: Graecae linguae thesaurus vocat iucundum, et gratum. Horatius ab oculis rauuam lupam vocauit improprie, notans nimirum colorem nigrum cineritio commixtum, qui luparum est


page 167, image: s167

proprius; sed rauus desinit in nigredinem ex flauo, ita vt quasi subflauus splendens appellari possit, qualis leonibus assignauit Homerus. Caeterum quia charopus hic color multam habet latitudinem, ideo nonnulla animalia magis, alia minus charopum gerunt, vt homo minus quam leo, vel aquilae, aut vultures, qui maiori oculorum splendore nitescunt. In hac ego sententia facilius acquiesco, quia color iste oculorum magis consonat ingeniosi temperaturae, qui moderatam cum ferat in cerebro melancoliam, cum partibus biliosis, atque pituitosis tenuibus, aequum est flauitiem ex bile, nigredinem ex adusta melancolia in oculo apparere, ac proinde splendorem ex spiritibus siccis, ac puris ex hoc vtroque humore progenitis, et ad oculos transfusis; a pituita vero rationabile est fieri humidos, quia haec in eius cerebro, subtili, tenui, et aereae multae humiditati confusa reperitur: et haec vera esse intelligantur, si oculi sint cum iusta magnitudine; propterea qui oculum gerunt siccum cum indecenti magnitudine; puta si prominentior fuerit, et palpitet, aut magnus sit, firmum esse stoliditatis signum idem asserit Portius, certum vero si palluerit.

Praeter hanc oculorum significationem ab Aristotele propositam, est etiam adiungenda ea, quam eodem Physiogn. lib. cap. 10. explicat pro ingenij cognitione; cum enim oculi sint veluti lucernae in corpore, per quas spectatur animus, multi sunt aestimanda signa, quae ab illis Physiognomia docet eruere. Inquit igitur. Qui oculos frequenti tempore mouentes, tincturam quandam veluti immotam habent in albo oculorum, illi sunt intellectiui: si enim in quopiam fiat vehemens intellectio, stat, anima simul, et visus. Hunc tex. impossibile est non esse corruptum, quia finis eius nihil consonat cum principio: Ait, quod qui oculos frequenter mouent, seu nictant, et albuginem ipsorum tinctam habent fuscedine quadam immobili sunt ad inteiligendum apti; addit huius dicti rationem, quia sicut homo acriter aliquid intelligens, et contemplans oculos tenet immotos, et fixos, ita qui naturaliter hac immobilitate sunt affecti, ij ad acriter intelligendum a natura facti esse videntur. Quaeso si oculorum frequens motus indicat intellectum, cur in addita ratione dicit oculorum immobilitatem eum indicare? sunt enim haec sibi prorsus contraria: si vellet illam propositionem probare Philosophus, deberet assumere, quod homo acriter intelligens aliquid, mouet oculos; sed hoc esset falsum; quare in manifestas absurditates haec nos implicat lectio: debet igitur aliter fieri, vt germanum, ac verum recipiat sensum, scilicet: Qui palpebras frequenter mouent remanente oculo immoto, eiusque albo fuscedine tincto, illi sunt ad intelligendum apti, si enim in quopiam fiat vehemens intellectio, stat anima simul, et visus. Hoc pacto tota oratio veritatem continet enidentem; nam palpebrarum


page 168, image: s168

nictatio fit a frigiditate partem suspensam continere non potente, nec non ab humiditate ac mollitie relaxante; mollitiem autem semper in iusto gradu intellectui conferre satis ostendimus: immobilitas oculi, siue rarus motus fit a cerebri frigido, siue pituitoso humore, cuius propria est tarditas; fuscedo fit ab humore melancolico, cuius est color adustus, et fuscus: sed pituitosus humor cerebri cum melancolico mistus in debita proportione, ac naturali generat siccum molle, qua ratione hominem intellectu, seu ingenio apprime vegetum gignit, ergo palpebrarum motus frequens, et oculorum tardus et fuscedo in albo ipsorum apparens, quia huiusmodi temperamentum indicant, sunt etiam rationabilia signa ad noscendum ingenium maxime opportuna.

Praeter haec ab Arist. ingenij signa proposita, afferuntur ab alijs alia, quorum hc meminisse non piget.

[note: Descriptio corporis ingeniosi. ] In primis allerunt frontem ingeniosi debere esse quadratam, non conuexam, non concauam, sed planam, et aequalem, neque paruam, neque nebulosam, vel turbidam, sed in his om nibus mediocrem; porro neque magnam, neque circularem, neque carnosam, haec enim est boum, et asinorum propria ex Arist. placito. Supercilia debent esse magna, rara, et commensurata, qualia notata in M. Antonio Peregrino Iurisconsultorum sui tem poris principe, habebat enim ea longa, et crispa, quae cum monstrarent fortem sincipitis calorem, magnum etiam phantasiae vigorem arguebant, et vulgo cuncti vocant huiusmodi homines maximo praeditos iudicio. Oculi debent esse mediocres, raui, ac temperate humidi, et splendentes, ac licet Arist. haberet paruos, Socrates magnos, vt ait Laertius in ipsorum vita, tamen illi ostendebant ingenium astutum, et vulpinum, quale inerat Aristoteli, quia vulpes gerunt oculos paruos; nec excludebant subtilitatem ingenij, cum astutia sit quidam excessus ingenij: hi autem in Socrate ostendebant crassum, stupidumque ingenium, quale sibi contigisse Socrates fatebatur et Physiognomus etiam quidam ipsum inspiciens iudicauit, sed habitu virtutis prauas euicit naturae inclinationes. Facies debet ad macredinem vergere: at dum inquit Porta esse debere pinguiusculam, hallucinatur, vel in suimet corporis figura, quam exacte describens tanquam ingeniosi, ait faciem macram continere. Dentes sint ex latis, et paruis, ex raris, et paruis commixti, sed rari potius, quia ingeniosus non est boni habitus, vt supra diximus ex Arist quare vel paucitatem materiae, vel imbecillitatem patitur, quae duae sunt dentium raritatis causae, iuxta ipsius doctrinam sect. 10. probl. 47. tales fuerunt Augusto, rari nimirum, parui, et scabri, qui egregia, et ingenti floruit ingenij bonitate. Lingua sit subtilis ac breuior: subtilis enim et longa est serpentum propria, proinde crudelitatis indicium: crassa refertur ad boues, ineptaque euadit ingenio,


page 169, image: s169

quippe humoris indicat abundantiam. Manus debent esse delicatae, ac molles, sicut ipsarum articuli, ac etiam pedum bene formati, et apparentes, ac digiti longi, et graciles: sic faemora sint gracilia, molli, flaccidaque praedita carne, sic etiam crura, quae si longiora, vel breuiora iusto sint, vel carnosiora, aut graciliora illaudantur, quia ingenium cum sit quaedam virtus, in medio consistit extremorum; ad macrum tamen si deflectant, firmius erit ingenij signum, quia partium carnositas ab Arist. tribuitur insensato. Nero fuit pingui ceruice, et gracillimis cruribus, in illa aderat excessus, in his defectus: vtraque certum timiditatis signum, pessimi ingenij, et extremae luxuriae fuerunt, cum vel ipsius matris concubitum appetierit, ac se omni arte in faeminam studuerit commutare.

Vox erit clara inter robustam, ac debilem, grauem, ac subtilem media: [note: Ingeniosus propendet ad fletum. ] propendet magis ad fletum, quam ad risum, summa quidem ratione, quoniam ingeniosus est speculabundus, rerumque indagator acerrimus, quae passio magis ad grauitatem, ac melancoliam, quam ad risum detorquet: nam inter speculandum spiritus cum calore feruntur ad cerebrum, vrunt humores, salsos reddunt, pars inde acrior ad oculorum delabens angulos, vellicat, ideo speculantibus, et attentius aliquid cogitantibus fluunt lacrimae. Insuper risus fit a sanguine plurimo, et dulci: at melancolici sangnine abundant acriori, vt qui ad siccitatem vergunt; propterea, vt ait Fracastorius, ebrij, conuiuae, pueri, ac mulierculae, quae sunt humidiores impensius rident; graues autem, ac praestantes viri minus ad risum ducuntur. Comprobatur hoc etiam in ingenioso signum, epistola de Christi Saluatoris Physiognomia a Publio Lentulo conscripta, et a Baronio examinata, in qua refertur quod Christus Dominus, ridere nunquam visus, flere autem sic: debent autem ipsius qualitates inseruire nobis pro excellentissimi, ac ingeniosissimi hominis idea.

His additur quod ingeniosi nullum irrident, sed potius alienas imperfectiones compatiuntur, quia insito acumine percipiunt etiam suas. Aristoteles tamen, vt Aelianus asserit irrisor fuit: verum obseruationes naturales non semper, at saepius verificari sat est.

Demum quia ingeniosus tot se muneribus a natura cumulatum agnoscit, suamque internam praesentit excellentiam, vt ait Aristot. sect. 18. [note: Ingeniosus est iactabundus. ] probl. 6. ideo quasi proprium eius est signum ambitio, et iactantia; praeterquam quod etiam melancolia est refertus, quae cum humor sit prae caeteris flatuosus tumorem, ac fastum inducit. Hoc in singulis obseruari superque potest illustribus viris. Cicero de se iactanter.

O fortunatam natam me Consule Romam.

Horatius quoque de se Ode prima.

Me doctarum ederae praemia frontium Dijs miscent superis.


page 170, image: s170

Graecorum natio prae caeteris iactabunda semper fuit, quae tamen caeteras omnes ingenij praestantia superauit. Galenus Asiatica facundia, nunquam in suis scriptis desinit effere curationes aegrotorum suorum. Cato Censorius (vt ait in eius vita Plutarchus) a iactantia non abhorruit. I. Caesar Scaliger tertio quoque verbo, per auitam nobilitatem, per sacros maiorum suorum manes, et alias huiusmodi merae lactantiae formulas adiurat. Marinus Poeta, quoties suae indulgeat gloriolae tumore verborum, in scriptis vndecunque suis palam fit. Iacobus Gallus in Patauino Lyceo Iuris professor primarius, toti orbi nominis maiestate clarissimus, in frequentissimo iuuenum consessu iactabundus extitit vsque adeo, vt dictitaret: non audietis amplius alterum Gallum ita canentem. Pompeius Caimus Theoricae Medicinae inibi professor eximius, lectissimumque ingenium, ac memoria praeditus admirabili, ad nauseam vsque de sua eloqui praestantia, et honoribus consuerat. Sigismundus Boldonius Mediolanensis intimus meus in eodem gymnasio condiscipulus, ac elapsa peste Ticini in prima philosophiae cathedra defunctus, mirum quanta de se nobis omnibus praedicaret, licet maiori ex parte vera, caeteris enim aequalibus fere omnibus, ingenij faelicitate, ac celeritate anteibat. Nunquam concluderem si vellem singulos ingeniosos hac dote praeditos enumerare. Qui enim ipsa carent e contra videntur abiecto gaudere ingenio, ac frigidum obtinere temperamentum, haudquaquam ingenio conferens, quod longiori confirmatione non eget.

[note: Ingeniosi ve stiunt ornate. ] Hac abrepti ambitione ingeniosi curioso etiam, et lauto vestitu delectantur, quia se laudari, et amari cupiunt: omnes autem nitidum magis amant, quam sordidum, vt inquit Arist. lib. 2. Rhetor. tex. 105. praesertim si non odiosa, et exquisita nimis munditia sit, sed (vt 1. de offic. docet Cicero) quae agrestem, et inhumanam fugiat negligentiam. Iccirco Aristoteles ipse vestitum gestabat mundum, et elegantem, annulis digitos ferebat ornatos, et altiore vtebatur calceamento, vt maior videretur. Demostenes etiam ex Aulo Gellio cultum corporis concinnum, et venustum nimis ostentabat. Et Hortensius orator, adeo se splendido, ac nitenti vestitu excolebat, vt L. Torquatus agresti vir ingenio, ipsum, Dionisiam saltatricem appellaret. Ita quotidie licet alios inspicere ingenio claros, qui hanc non negligunt corporis elegantiam.

Caeterum cum ingeniosus tantis, vel sit, vel esse debeat corporis, animique dotibus conspicuus, quaeri potest vndenam fiat, quod multi deformes sint admodum ingeniosi, et morales, vt Aesopus et Socrates, videtur [note: de subtil. Exerc. 265. ] enim iuxta adagium apud Scaligerum, qui peruersum habet corpus peruersam habere animam, cui consonat illud Martialis de Zoilo.

Crine ruber, niger ore, breuis pede, lumine luscus: Magnam rem facis Zoile si bonus es.


page 171, image: s171

Praeterea quaeri etiam potest, cur pulchri corpore, malo sint plerunque ingenio insigniti, cunctisque probris obnoxio vt de Alcibiade Atheniense, Domitiano, Commodo, Demetrio Rege Antigoni filio, et Hebreo patet Absalone, qui licet omnium pulcherrimi, cunctis tamen se [note: Cur deformes interdum sint ingeniosissimi. ] vitiorum generibus deturparunt. Respondetur illam in singulis esse naturae prouidentiam, vt in generationis opere, cum partium ignobiliorum perficere non possit symmetriam, incumbat perfectioni nobiliorum, quia natura intendit quod est melius; talia vero sunt cerebrum, cor, hepar, testes, in quibus cum consistatingenium, multos contingit hoc habere perfectissimum, caeteris vero constare partibus inconcinnis: at hoc sane rarius obseruatur. De pulchris sicuti verum non est omnes esse pulchro et praestanti dotatos ingenio, ita nec est verum, eos plerunque ingenio esse prauo, pro cuius rei captu de pulchritudine distinguendum videtur, quae vel pro venustate lasciuam quandam, et muliebrem [note: Pulchriqui nam careant ingenio. ] faciem referente capitur, vel pro laudabili, et iusta partium simmetria, proportione, ac decore. Primo quidem pulchri, vt plurimum sunt mali, quia praeter virilem naturam sunt affecti: omne autem praeter naturam est vitiosum. Secundo autem modo, vt plurimum sunt boni, seu habili nitentes ingenio; si nimirum eam habeant corporis partium conformationem, quam eis superius adscripsimus.

Et haec sint omnia hucusque signa, quae ingenium in communi possunt in aliquo significare. Descendendum iam est ad alia, quae particulare in vnoquoque detegunt ingenium. Sed primum de iudicio, et memoria est agendum.

Iudicij signa. Cap. VII.

CVm in primo huius operis libro firmauerimus ingenium esse facultatem intellectus, ac phantasiae, signa proxime a nobis excussa ingenium demonstrantia, spectabunt etiam ad ipsum intellectum, ac phantasiam dignoscendam bonam, vel malam, ac praesertim quae a capite, ac cerebro sunt deducta, erunt proximiora vtriusque potentiae signa, vt pote ab ijs sumpta partibus, in quibus vtraque principem, euidentiorem, et proximam obtinet sedem. Iudicium ab ingenio late sumpto non differt, vti ostendimus in 1. lib. cap. 12. nam excellens ingenium iudicij etiam ingentem obtinet vigorem, nec videntur interdum hae duae facultates esse in eodem indiuiduo separatae, at vna tantum in signis, quae vnum sibi vendicet ingenij nomen. Sic memoria non videtur ab ingenio discrepare, quian onnulla interdum inueniuntur ingenia, quae magnam etiam


page 172, image: s172

habent memoriam adiunctam, et communi eam cum Tullio ingenij nomine appellamus. Attamen, quia hae singulae facultates stricte, ac proprie sumptae differunt essentialiter inter se (nam ingenium inuentionem, et cognitionem magis denotat, iudicium magis discretionem ex Philolosopho lib. 1. magn. moral. cap. 3. sine cognitione, memoria conseruationem), ideo singulorum diuersa hc proponenda sunt signa, per quae homines iudicio, et memoria pollentes, tum inter se, tum ab ingeniosis distingui possint.

[note: 6. Aethic. c. 5. D. Thom. sect. 2. q. 48] Caeterum iudicium vel ad morales refertur actiones, vel ad intellectiuas. Primo vocatur prudentia, quae ab Arist. inter virtutes intellectiuas recensetur. Secundo retinet iudicij nomen: nos hc vtriusque signa confundemus. Cum igitur de ipso loquentes supra in 1. lib. cap. cit. dixerimus ipsius naturam in temperamento consistere potius ad caloris [note: Iudicium iuuatur a remisso calore. ] defectum, contra quam ingenium, quod potius temperamento ad caloris excessum deflectente gaudet, erunt iudicij signa, quae frigidius cerebri, et cordis temperamentum ostendent. Quod enim eo iudicium adiuuetur satis patet ex aetatibus, quarum senilis prudentior est, vt quae frigidior: sic animalia frigidum, ac tennem sanguinem habentia prudentiora decreuit Aristoteles esse lib. de partibus animal. cap. 4. Ita dixit animam quiescendo prudentem fieri tex. 20. lib. 7. Phys. quietis autem frigiditas est causa, sicuti caliditas motus. Porro Hispanos iudicio magis valere norunt omnes. Gallos autem ingenio, at illi frigidiores ob crassam, et adustam melancoliam, hi calidiores, ob igneam, subtilemque bilem. Ac sicuti qui stant oculis immotis melius inspiciunt, et iudicant obiecta (vt proxime diximus), ita quispiritus gerunt pacatos, et quietos melius intelligunt, et iudicant rerum species: propterea melius ieiuni iudicamus, quam repleti, quia spiritus manent in cerebro a cibi vaporibus imperturbati. Verumtamen frigiditas haec non intelligitur esse in corde, ac cerebro positiua, sed priuatiua, scilicet calor quidam remissus respectu ingeniosi, qui intensiori praepollet caliditate. Ergo signa omnia pro venando iudicio erunt remissiora, quam quae nobis detegere ingenium sunt apta. In primis facies non erit macra sed carnosa, vt etiam collum, [note: Descriptio viri iudicio praediti, ex Porta. ] et humeri, et totum corpus, quia non tantus adest calor has exsiccans partes, sed calor moderatus bonam perficiens corporis nutritionem. Pili non erunt nigri, neque crispi, sed subflaui, et extensi, et canitiem in iuuenta patientur ob aliquem caloris defectum Frons erit quadrata, et iustae magnitudinis, vel longa, et vsque ad tempora exporrecta, ac demissa, et austera. Vox inter grauem, et acutam media: labrum superius ori prominens, vt inerat Fabio Maximo: collum ad dexteram inclinatum: pectoris clauiculae mediocriter solutae: Dorsum inter curuum, et conuexum medium: pectus latum cum humerorum latitudine:


page 173, image: s173

manus longae cum digitis longis: in loquendo aderit immobilitas: oculi magni, sublimes, ac splendentes, et humidi, non sicci, neque parui, neque tumidi. Quae fere singula adducit Porta de Prudentis Physiognomia.

His addi possunt aliae non temnendae coniecturae, scilicet in ambulando grauitas, in actionibus tarditas, facies in omni euentu fere semper eadem: parua rerum admiratio: neque risus, neque verbositas, neque apprehensionis facilitas, sed potius retentionis perfectio; quare vt plurimum memoria valent prudentes, quia vt ait Arist. 2. Post. tex. 27. sicut ex multis sensibilibus fit memoria, et ex hac experimentum, ita ex hoc [note: Signa iudicij in Catone. ] prudentia gignitur. Haec singula in Catone iuniore apud Romanos accerrimi iudicij existimatione inclito Plutarchus repraesentat inquiens: Vim namque habebant vltra aetatem eius incepta: adulantibus asper, terrentibus aduersus, tardus ad risum, vt perraro vultum remitteret: ad itam non facile labens: sed cum in eam deuenerat implacabilis: ad magistros autem, disciplinasque delatus, in discendo quidem tardus erat, quae vero semel didicerat, memoriter retinebat, quod in caeteris quoque natura fit, vt qui celeri sunt ingenio non multum memoria valeant etc. Et paullo inferius: Etenim sermo eius nihil iuuenile, neque corruptum habebat, sed erat rectus, plenus, et durus, quinimmo gratia quaedam, et attentio inerat breuitati sententiarum etc. Ex quibus acuto ipsum ingenio praeditum non fuisse arguas, quod promptitudine, celeritate, ac spirituum mobilitate diximus gaudere: quarum actionum vegetus quidam calor est parens: at eas fuisse dotes iudicij, ac prudentiae comites affirmare debemus; cum vir hic vtraque plurimum facultate valeret; propterea frigidiore illum fuisse temperamento, seu non ita calido, quippe celeritate carebat, ac tarditate praestabat, et sermonis etiam breuitate vtebatur, quae profecto frigiditatem, humorumque crassitiem sapiunt, vt etiam taciturnitas, quae a calore non fieri ebullitionem in humido attestatur, quae verbositatis est causa. Illam vero eidem contigisse percipitur ex eodem Plutarcho, dum ait: Qua dere, cum quidam eum reprehenderet, diceretque: improbant homines hanc taciturnitatem tuam Cato: Vt libet, inquit, dummodo vitam non improbent. Hinc factum arbitror, vt ipse potationibus indulgeret, ac semel ante mensam soleret bibere, quo nomine a Memmio quodam est ebrietate notatus, enimuero ipsius natura melancolica, et pituitosa, leuamen, et voluptatem a vini calore percipiens, subtiliatis, excitisque spiritibus temperebatur, promptiorque ac vegetior in ciuicis operibus, vt ait Horatius reddebatur.

[note: Signa iudicij in Fabio Maximo. ] Hac eadem prope tem perie, consimilibusque moribus dotatum asserunt Fabium Maximum inter Romanos prudentissimum. Plutarchus in eius vita. Verum ex eo, quod quietem, et taciturnitatem adamabat,


page 174, image: s174

et multo cum pudore pueriles voluptates attingebat, ac serius, et difficilius disciplinas percipiebat, seseque familiaribus facilem, obsequentemque praebebat, in torporis, et insipientiae suspicionem apud eos, qui minus ei erant familiares veniebat. Ennius etiam de ipso apud Ciceronem.

Ille homo, qui nobis cunctando restituit rem.

Ex quo cunctator a morum tarditate est appellatus. Periclem etiam apud Athenienses altissimi consilij hominem, vultu demisso, austero, ac tristi, nullaque iucunditate, aut varietate turbari solito, (qualis etiam in M. Crasso. C. Lelio, et Socrate) sono vocis, et conformatione maxime placido, ac sedato praeditum fuisse, perhibet idem Plutarchus. Ita dux consultissimus Themistocles Atheniensis, tardus, haesitans, ingenioque ad capessendas disciplinas hebes fuit. Hoc tempore DD. Venetorum Senatus, qui primam in orbe toto consultandi laudem ab excellenti iudicio sibi vendicat, tardus in consilijs, et anceps ab Argentono Gallo historico nuncupatur; nam iuxta illud Senecae: Prudentis proprium est examinare consilia, et non cito fallaci credulitate ad falsa prolabi, de dubijs non definias, sed suspensam tene sententiam. Ac vere singulos [note: Venetorum corpora, et mores. lib. 1. histor. ] eius proceres qui conspexerit, locutione graues, figura quadratos, gressu tardos, habitu carnosos, colore medio, forma venustos, moribus sedatos, ac placidos, in rebus gerendis cautos, impetu numquam abreptos, in iudicijs seueros, in vtraque fortuna, (vt ait Iouius) inalteratos, absolutam hominis iudicio pollentis normam sumet, ad quam caeterorum omnium dijudicationem diriget. Hoc eximio iudicij munere cum Florentini caruerint, Rempublicam diu stantem videre non potuerunt: [note: Florentinorum corpora, et mores. ] subtiles enim, iracundi, sensitiui, celeres, impauidi, curiosi, corpore gracili, impigro, ac vere omnibus ex partibus ingeniosi, fulserunt vndecunque artium, ac literarum gloria, et mercaturae industria, sed in ciuili regimine, quo iudicij, et prudentiae vires emetimur, defecerunt, quod etiam Argentonum animaducrtisse tradunt, dum Regis Caroli ad Venetos Legatus illac pertransiuit. Ex his igitur concipi non absurde potest, lentorem quendam, grauitatem, memoriam, apprehensionem sine subtilitate potius tardam, quam promptam, et praefatas alias non absimiles corporis, et animi qualitates iudicium ab ingenio distinctum significare; vt quae minus calidum temperamenti gradum sequantur iudicio conuenientiorem.

Caeterum forte quispiam plurimos afferat qualitatibus fortem corporis calorem sequentibus praeditos, qui iudicio etiam explenduerunt insigni, et sunt illae superioribus prope contrariae, nimirum celeritas in actionibus, agilitas, apprehensionis acumen, promptitudo ad iram, sermonis vbertas, corporis gracilitas, et huiusmodi aliae, quae biliosi subtilisque sanguinis naturam sequuntur: quare incerta multum videntur


page 175, image: s175

ex frigidiori temperamento, eiusque qualitatibus iudicij signa deprompta [note: 1. Caesaris natura, et mores Sueton. ] esse. Testis vero prodeat C. Caesar, qui ex Suetonio, cum euentuum suorum pondera in celeritate posita arbitrabatur; tum et celerrime scribebat, et legebat, et quaternas simul epistolas dictabat, quarum ipse vtendarum inuentor fuit: blandus porro, clemens, facundus, ardens, luxui deditus, libidinis amator, circa corporis curam morosior, vt non solum tonderetur diligenter, ac raderetur, sed velleretur etiam; ac vnico se duntaxat digito scalperet; quamobrem Cicero talem in ipso lasciuiam, ac mollitiem aspiciens, nunquam fore putabat, vt ad ingens facinus animum applicaret subigendae Reip. reuera enim haec inertem, et mulierosum potius virum, quam acrem, et generosum ostendunt. Attamen quo praestiterit in captandis rerum occasionibus iudicio, vnus indicet orbis dominatus sua virtute quaesitus.

[note: Scipionis natura. et mores. ] Insuper Scipio Africanus praeter oris pulchritudinem, laetam, atque hilarem frontem praeferebat, quae maiestati iuncta Massinissam Regem se salutatum venientem in sui stuporem, intuitumque perennem illexit. Erat in audiendo benignus (haec sunt Plutarchi verba), facundus in respondendo, et in conciliandis hominibus egregius artifex, habitu corporis virili, caesarie promissa vtebatur. Quod vero fuerit ad iram procliuis, testatur iuramentum in foro ex nobili iuuentute, districto gladio, ad tuendam patriae libertatem extractum, dum Hannibal Romae cum toto exercitu imminebat: testantur etiam egregia ipsius edita tot in bellis aduersus hostes facinora: celeritatem vero ipsius vna comprobet in Aphricam expeditio, parata solo quadragintaquinque dierum spatio confertissima classe, ingenti totius populi Romani admiratione; sunt enim hi temperamenti calidioris effectus, et cum insigni vigore [note: lib 26. ] iudicij coniuncti: Quia multa (vt ait Liuius) arte in rerum suarum regimen erat compositus, vsque adeo vt in plebis animos insinuauit, se per nocturnas species, diuinis oraculis de rerum euentibus admoneri, quo ipsam ad obsequium sui, consiliaque suspicienda pertraheret. Erat haec ars non ex prudentia rerum agendarum contracta, sed ex solius naturae fluxa viribus, cum iuuenis admodum haec ageret, ac totum belli Carthaginensis negotium sibi a Senatu impositum solertissime rexerit, et absoluerit. Ergo iudicij signa a vegeti etiam caloris effectibus desumuntur.

Quod si oculos etiam in alios quotidie conijciamus, plane aduertemus, plures exacto in scientijs florere iudicio, quo solidiores eligunt, verioresque sententias, eos tamen in apprehendendo faciles, in agendo promptos, callidos, alacres, ac verbosos inter familiarium versari congressus, qualis me iudice extitit Leonardus Donatus Dux


page 176, image: s176

Venetiarum, cuius eloquentia optimarum artium momentis librata, caeterorum omnium in Senatu iudicia praeponderabat: erat porro linguarum fere omnium notitia perpolitus: impiger, ardens, iracundus, peruigil, tam in expediundis, quam in apprehendendis rebus celerrimus, iudicij vero vigore tanto, vt eius consilia, ceu oraculi responsa, ab omnibus etiam exteris exciperentur. Nec latent animaduertentem homines in Veneta curia, et alibi aduocati munus obeuntes, qui rerum omnium acerrimi consultores existunt, ac tamen in agibilibus maxime viuaces, et impigri, non cunctabundi, ac hebetes euadunt. Ita in aulicorum caterua huiusmodi census alios quamplurimos inuenias. Vrbanus VIII. nunc Pont. Max. hisce munitus naturae praesidijs orbi micat vniuerso, ac poeticae laude floret, quae intensum exposcit calorem; attamen admirabile ipsius maximis in rebus iudicium norunt melius omnes, quam hic referre necesse sit.

Sane rem hanc aliqua regula perstringere difficillimum est. Verum [note: Signa distin ctiua ingenij, et iudicij. ] illud satis innotescit, quod ingenium, et iudicium duae sunt distinctae animae rationalis potentiae, quae per distinctas etiam se promunt operationes. Ingenium quidem per cognoscendi, et inueniendi facilitatem: Iudicium per distinguendi, ac eligendi vigorem. Ex his igitur vtrunque oportet dignoscere. Contingit autem in aliquo vtrunque inueniri, quia calor cum frigore, humor cum sicco est adeo temperatus, vt vtriusque potentiae actibus inculpate deseruiat quod supra in 1. lib. cap. 12. luculenter ostendimus. Frigidiores vt plurimum quales Cato et Fabius, ac caeteri supradicti iudicio multum, ingenio parum sunt ornati: calidiores multum ingenio, sed parum iudicio, quales exempli gratia Florentini, et Galli. Reliqui vti Caesar, ac Scipio calore quidem vegetiori, sed ad temperatum vergente praediti, sunt vtroque insigniti, iudicio, atque ingenio: per iudicium fiunt in speculando cauti, in agendo prudentes: per ingenium in speculando acuti, ac dociles, in agendo impigri, ac viuaces; non enim repugnat has facultates, et operationes, quae inter se non admodum distant, mensura quadam in primis, et secundis qualitatibus naturae viribus adepta, in aliquo indiuiduo adaequari, vt etiam memoriae praestantia, quae idcirco cum vtraque interdum facultate optime coit.



page 177, image: s177

Memoriae signa. Cap. VIII.

DVm in superioribus bonam capitis figuram descripsimus, nonnulla memoriae non contemnenda signa tetigimus: verum ad perfectioris abundantiam doctrinae, sunt hic etiam alia subnectenda, quae ab memoriae natura, atque temperamento sumuntur, necnon ab effectibus quibusdam in corpore apparentibus. Ac sane cum memoria sit essentialiter vna, et eadem facultas cum phantasia, solaque munerum functione distinguantur, videntur phantasiae tradita hucusque signa, memoriae pariter debere esse communia. Sed quia distinctum ob eiusmodi munera obeunda temperamentum exposcunt, ideo distincta ipsarum debent indicia assignari. Phantasiam diximus requirere subtilius, ac mollius ob apprehensionis facilitatem. Memoriam requirere siccius, ac durius, ex eius liquet [note: Memoriae quid] natura, quae in retentione, et phantasmatum conseruatione consistit, ex quo Arist. lib. de mem. et reminisc. eam habitum phantasmatum definiuit, quod vulgarius loquendo significat thesaurum rerum imag inum per imaginationem receptarum: habitus autem est dispositio difficulter mobilis: quae difficultas in humido dari haudquaquam potest, quia imagines ex eo facilius amonentur, vt patet imprimenti sigillum in aquam, vel oleum. Verum optime datur in sicco, ac duro, vt in cera, vel pasta, in quibus stabilis, et firma sigilli remanet impressio; [note: Arist lib. de mem. ] ideo nec pueri prope infantiam, nec senes valent memoria, quippe illi cerebrum humidius, quam vt possit retinere, hi siccius, quam vt possit recipere sunt adepti: stat enim memoria in sicco, et duro moderatiore. Hinc sequitur, quod ingenio praestantes non aeque valent memoria, [note: Cur qui va lent ingenio non valeant memoria. ] quia ingenio magis, (vt saepius ostendimus) confert siccum subtile, ac igneum; memoriae siccum grossum, ac terrestre: porro ingenium versatur in continuo, et alterno phantasmatum motu, ob continuam, et successiuam ipsorum speculationem; quare figi recte in memoria non possunt, quae ab eorun dem impressione, quiete, ac stabilitate perficitur: reminiscentia [note: Reminiscen tia stat cum ingenio. ] tantum est ingenij propria, quia rememorat cum ratione, ac discursu, quod non facit memoria, quae per solam phantasiae recognitionem impressas imagines rememorat sine discursu: propterca cum reminiscentiae iungantur hi celeres, ac prompti rationis, et ingenij motus, idem etiam cum ingenio temperamentum exposcit. Ergo signa tem peramenti siccioris, ac durioris in cerebro, erunt signa memoriae in aliquo existentis: sed quia cerebrum secatur in partem anteriorem, posteriorem, ac mediam, Arabes asserunt, memoriam in posteriori


page 178, image: s178

consistere, phantasiam in anteriori, et intellectum in media, quorum sententiae [note: Facultates locis in cerebro distinguuntur. ] licet quamplurimi neotericorum aduersentur, asserentes has omnes facultates in vna, et eadem cerebri parte contineri, tamen non est omnino reijcienda, quia vere facultates animae, licet in cerebro sint vbique cum ipsamet animae essentia totum aequaliter cerebrum informante, tamen in vno eius loco, magis vna facultas conspicua fit, quam in alio ob operationem, quam in illo tantum exercet, non in isto, quo sensu distinctae locis in cerebro facultates, recte iuxta sententiam Arabum statui possunt; optima quidem ratione, quoniam illae facultates diuersis vtuntur ad operandum temperamentis; phantasia scilicet humido, memoria sicco, ratio mediocri, vt omnes confitentur, quae in eadem, cum inesse nequeant cerebri parte, insunt in diuersis, ac illud quod memoriae deseruit inest in postera, in qua fuit consonum exerceri memoriam, quia primo imagines recipit phantasia, quare primus, et anterior ei locus debetur: mox eas inspicit ratio, quare secundus, ac medius ei merito conuenit: tertio in memoria reconduntur, quare illi tertius, et posterior necessario assignatur. Huius itaque partis temperamentum est obseruandum pro dignotione memoriae; et cum sit siccum moderatum, debet fieri tale per multam humidi admixtionem, quia memoria licet praecipue in retentione consistat, tamen multum etiam indiget receptione, quae per humidum fit; propterea neque debet cum frigido iungi, quia nimis indurans talem impediret receptionem; sed iungi debet cum vegeto [note: Cerebrum nimis refrigeratum caret memoria. ] calore, qui humidum cum sicco congrue nectens perficit memoriam, sicut caeterae omnes principes facultates caloris virtute adiunantur: hinc senes ob eius imminutionem in cerebro, diximus fieri obliuiosos, quod etiam Hippocrates lib. de sacro morbo asserit, laedi scilicet memoriam, quoties cerebrum refrigerari contingit: propterea iuuenes, ac aetatis mediae homines, qui calidi sunt, et sicci, maxime omnium memoria valere animaduertimus. Calidi autem, ac sicci cerebri temperamenti signa superius ex Galeno retulimus, dum ingenio idem conducere demonstrabamus; [note: Ingenij, ac memorig organum in quo differant. ] at dispar quaedam est ratio propter locorum in cerebro distinctionem; ingenium siquidem in anteriori, et medio viget, ac in eis magis requirit siccum molle, ac mobile; memoria vero viget in postero, in quo magis requirit siccum grossum, ac stabile, vt ait Gal. in ar. par. cap. 12. quia magis terrae commiscetur in organo memoriae, quam in ingenij organo, in quo magis aer, et ignis praedominatur.

Hoc igitur memoriae temperamentum praeter signa loc. cit. allata longe facilius, ac certius ab externis ijs deprehenditur effectibus, quos Arist, in Physiogn recolit inquiens: Memores, qui habent superiora maiora, pulchra, et carnosa magis. Haec signa sunt quodammodo contraria signis de ingenioso traditis, quae fuere macrities supernarum pa rtium


page 179, image: s179

scilicet humerorum, colli, et faciei; quare non videtur memoria ad calidum, et siccum redigi temperamentum, sicut ingenium, sed potius ad calidum, et humidum, quod pulchritudinis, carnositatis, et magnitudinis partium est parens. Attamen cum dixerimus siccum memoriae deseruiens ex Galeno esse grossum cum multo humido, et forti calore, non est eiusmodi siccum, quod faciat macritiem, sed robur, grossitiem partium, et carnositatem, at citra pinguedinem, quae a calore fit remissiore, ac vnctuosiore humido, vt in primo lib. cap. 16. comprobauimus. Ergo adest in supernis memoris viri partibus (vt ait Arist.) magnitudo, quia verisimile est in ampliori, et capaciori loco, maiorem specierum copiam cum ordine fixarum contineri, et vberiores quoque spiritus, qui ordinatim, et sine confusione moueri possint, dum phantasiae tam in imprimendis, quam in relegendis speciebus in libro memoriae famulantur. Ac sane ipsa rerum experientia nos minime fallit intuentes, vnumquemque memoria pollentem, caput plerumque magnum, et crassum obtinere, praesertim in postera parte, quam protuberantem superius requiri diximus: quod cum ego non semel animaduerterim, raro cognoui rem aliter se habere. Ita in canum specie, quae sunt animalia calidi, et sicci temperamenti, proindeque ingentibus pollentia memoriae viribus, (vt omnes asserunt), ij prae caeteris sunt memores, qui grandius habent caput, quibusque ad perdicum, et qualearum venationes vtimur. Talis [note: lib. 7. odyss. ] debebat esse canis ille, quem tradit Homerus, Vlyssem haerum suum post longissimam viginti annorum perregrinationem domum reuertentem recognouisse, licet sordidum, pannosum, ac non modo corporis, sed et oris habitu mutato, ignotum famulis, domesticis, ac vel ipsi Penelope amantissimae vxori; etenim primus ei canis de reditu, qua blandiendo, qua lambendo, memori quodam gratitudinis instinctu gratulatus est.

Addit porro Philosophus debere partes superas in memori homine esse pulchras: pro quo non est intelligenda pulchritudo, quae faciat hominem amoribus deditum, ac mollem, sed eam, quae in partium symmetria, et proportione consistit; haec enim bonas semper denotat animae operationes, sicut indecentia, et magnitudo capitis, quia indicat formatricem regere materiam non potuisse, indicat etiam animam in eo male operari, quippe ab indigestae materiae copia prope obrutam. Demum ait partes debere esse carnosas, et hoc fit a temperamento calido, et sicco moderato a multo humido, quia calor tale siccum flexibile distendere in carnem, eamque solidam potest, non tamen pinguem, quia vnctuositas illa, ex qua fit pinguedo a calore illo vegeto exsiccatur. Porta addit aures magnas, sed cum referantur ad asinos, qui nimis durae sunt carnis, solam indicant retentionem, at non receptionem, quae mollitiem sequitur; paruae igitur non debent esse, sed nec magnae nimis.


page 180, image: s180

[note: lib. 1. Quintil. li. 2. cap 2. ] Cyrus rex (vt ait Xenophon) corpore pulcherrimus extitit, decora facie, et optima capitis figura, qui propterea excellenti adeo praestitit memoria, vt singula, et immensa militum suorum nomina teneret, ac ex tempore redderet. I. Caesar qui scribere, et legere simul, dictare, et audire, ac [note: Plin. lib. 7. cap. 25. ] epistolas dictare quaternas, et si nihil ageret septenas solebat; facie paullo pleniore describitur a Suetonio in eius vita. Talis etiam fuit Clemens VI. P. Max. sui temporis Temistocles ab excellenti memoria nuncupatus. [note: M. Antonius Muretus li. 3. var. lect cap. 1. ] Puer ille Corsus transacti aeui miraculum, non absimili debuit esse textura, quem refert Muretus infinita nomina Latina, Graeca, Barbara, significantia, nihil significantia a se dictante excepta, statim referre consueuisse, et ab vltimo incipientem, sursum versus ad primum denuo peruenisse, quae post annum etiam se recitaturum pollice batur, eodemque modo triginta alia sex millia nomina repetiturum. Huius hercle cerebrum instar illius cerae mollis debebat esse, quam Socrates apud [note: In Theeteto. ] Platonem explicandae memoriae gratia excogitanit, cui conueniatillud Onidij: lib. 10. Metam.

Tractataque pollice multas Flectitur in facies, ipsoque fit vtilis vsu.

Sed hae sunt potius diuinae, quam humanae praerogatiuae, quia si nihil scimus (vt ait ille) nisi quod memoriae commendamus, sane huiusmodi viri perfectissima dotati memoria, videntur esse omniscientes, ac diuinum [note: lib. 5. var. epist. 22. ] quoddam referre ex Cassiodori sententia dicentis: Magnum beneficium obliuionis nescire defectum, et quaedam similitudo vere caelestium est, decursa semper habere praesentia. Hinc Alcander veterrimus [note: lib. de educat. ] Philosophus apud Plutarchum, Iouem, et memoriam Musarum parentes [note: lib. 13. c 8. ] esse dictitabat: quam etiam apud Aul. Gell. sententiam Afranius poeta, mutato patre, matre retenta his intexuit carminibus.

Vsus me genuit, mater peperit memoria: *sofi/an vocant me Graij, vos sapientiam.

Excelsum hoc memoriae munus, nonnulli arte quadam parare conati [note: lib. 7. c. 24. ] sunt vt innuit Arist. tex. 153. lib 2. de anima: ex veteribus primus Simonides medicus Plinio teste: post ipsum Metrodorus Scepsius: deinceps [note: lib. 11. c. 2. 2. 2. q 49. ar. 1. ad 2. ] etiam Cornisicius, et ipse Quintilianus. Recentius Arnaldus Villanouanus, et Raimundus Lullus, ac caeteris praeferendus D. Thomas Aquinas, qui omnes huius artis praecepta posteris reliquerunt. Caeterum quidquid sit, si haec ars in notabilem cederet hominum vtilitatem, non negligeretur, quod video fieri a doctis omnibus, forte, quia optimam supponit memoriam naturalem; quamobrem sutilis, et superuacanea [note: lib. 1. [?] de mem. deperdita. ] videtur euadere, vt videtur etiam Mercuriali in sua practica medica.

Quod, vice huius artis memoriae admodum conferre arbitror, est, impressarum imaginum renouatio per meditationem, quae ex Arist. sententia


page 181, image: s181

[note: lib. de mem. c. 2. ] impesius figit eas in memoria, sicut sigilli renouatio obliteratam prope figuram in caera restituit, et fortius imprimit. Hoc studium Quintilianus maximam appellat artem loc. cit. ac Plutarchus lib. de liber. educat. bonam [note: li. 8. in eins vita. ] memoriam, exercitatione meliorem, non optimam bonam fieri affirmat. Pythagoras apud Laertium adolescentibus, quos domi alebat, praeceptum inter alia maximum tradidit: exercendam esse memoriam. Ita Cato Maior per dies singulos, audita, lecta, et acta vesperi rememorabat. Praeter hoc exercitationis subsidium, aliud memoriae deseruiat ab omnibus vsurpatum, nem pe index per alphabetum rerum singularum, [note: in Phedro et i Timeo. ] quas in dies quisque audierit, aut legerit. Thamus Aegypti Rex apud Platonem hoc im probat, quod ea, quae in scriptis recondimus, memoria custodire desinimus, et ipsa securitate negligentiores facti dimittimus: [note: epist. 88. ] ad quod etiam respiciens Seneca, dubitat nescire se, an certior memoria sit, quae nullum habet extra se subsidium. Ac Druides olim Gallorum [note: Caes. lib. 6. de bell. Gall. ] magistri, et sacerdotes adolescentibus apud se miro integritatis, et doctrinae plausu educatis, vetabant quae a se audirent literis commendare, ne ijs confisi minus memoriae studerent. Attamen, quia rariores ex hominibus excellenti memoria dotati inueniuntur, sed plerique laborant mediocri, ac labili, quis non intelligit solam exercitationem ad ipsam [note: Memoriae re media. ] reparandam non posse sufficere? alijsque praeterea indigere adminiculis, ne in immensa rerum discendarum varietate, studiorum fructus, obliuionis incommodo pereant? Huic succurrunt familiares libri per indices congesti, vbi tanquam in thesauro rerum selectiorum capita reponuntur, quibus ad libitum vti quisque possit. Haec fuit apud viros clarissimos [note: in prohemio] probata memoriae adiuuandae ratio: haec vtilissima studendi norma, quam optime omnium edocet Franciscus Picollomineus in percelebri de rerum definitionibus opere. Et hoc est, quod nonnulli aiunt, longe minus esse malum homini carere memoria, quam ingenio, quia illius defectus saltem per domesticos libros suppletur; huius autem defectus nulla vix potest industria reparari. In eo tamen ego ab his dissentio, quod satius interdum sit valere memoria, scilicet in agibilium vsu, quorum cum recta ratio sit prudentia, fulcitur ea mirabiliter a memoria, [note: Memoriae est magistra prudentiae. ] quae videtur quodammodo magistra prudentiae, quia ex retentione praeteritorum, suggerit rerum experientiam, exqua homo fit prudens; libri autem nequeunt ipsum exacte talem efficere sine virtute congenita. Ingenium ad hos actus non aeque confert, sed ad speculatiuos, in quibus ratiocinandi celeritas, et acuties est necessaria. E contra memoria in his videtur minoris esse momenti, respectu ingenij. Ceterum satis ab instituto digressi ad caetera ingeniorum signa examinanda reuertamur.



page 182, image: s182

De signis ingeniorum particularibus, ac primum Metaphysicorum, ac Theologorum. Cap. IX.

QVae methodus fuit a nobis obseruata in venandis communibus ingenij signis, ea nobis inseruiet ad venanda signa ingeniorum particularia, vt scilicet haec primum a causis, mox ab effe ctibus hauriantur. Causae probabiliores vniuscuiusque ingenij, fuerunt a nobis expensae supra in 2. lib. cap. 4. et seq. vbi eas esse temperaturas specificas quatuor humorum nostri corporis asseruimus, ex quarum varijs gradibus, variae ingeniorum resultant differentiae, seu variae ad hanc, vel illam scientiam habilitates. Effectus sunt quaedam in corpore notae, quarum contemplationem ingeniorum scrutator, ex arte Physiognomica debet eruere. Sunt igitur ab ijs temperaturis, et ab his notis singulorum ingeniorum signa deprehendenda. Caeterum statim occurrit ex Arist dubitatio probl. 6. sect. 18. vbi ait quemlibet eligere sibi potius artem, vel inhonestam, in qua se praestare posse persentit, quam [note: An quilibet sentiat suam ad scientias propensionem. ] honestam, in qua diffidit se praestare. Ergo cum haec electio pendeat in vnoquoque ab insita cognoscendi facultate, superuacanea videntur esse omnia signa, quae quis doceat, singulorum propensiones, et indoles dignoscendi, quo applicari propriae possint arti, vel scientiae, obtinet enim in se quilibet huiusmodi vim dignotionis. Soluitur tamen haec difficultas ex eo, quod Arist. considetat istam vim in ijs, qui habent eligendi potestatem, quales procul dubio sunt adulti, qui internas suas cum exacte percipiant inclinationes, habent liberam se applicandi electionem, quippe mentis valent vigore: nos quia consideramus istam vim potissimum in pueris, qui ex mentis imbecillitate ipsam obscure percipiunt, nec proinde sunt in statu liberae elctionis; ideo sunt a nobis tradenda signa illius cognoscendae, vt quem ipsi praestare nequeunt electionis actum, nos ab initio praeceptis, et institiutione supplere valeamus.

[note: Ingenium me taphysicorum quomodo ex suis causis dignoscatur] Offertur ita que primo dijudicanda indoles, quam quis habet ad Metaphysicam, ac Theologiam, quam vt ex causis percipiamus, repetendum est, quod calor ingenio conferens cum a tem perato magis vergat ad excessum, quam ad defectum, potest hic excessus vel in primo, vel in secundo, vel tertio gradu (de quibus in 1. lib. cap. 12.) reperiri, ac in materia vel sicca magis, vel humida fundari, ex qua caloris, et materiae varietate, varij etiam resurgunt temperamentorum gradus, qui varias constituunt ingeniorum species. Diximus autem superius calorem in primo gradu, seu bilem praedominantem, aequalibus sanguinis, et


page 183, image: s183

melancoliae partibus ingenium ad Metaphysicam, ac Theologiam habile constituere ob allatas supra rationes cap. proprio quas hic referre foret superua caneum: est haec temperies calida, et sicca parum a temperato recedens, cuius quidem signa sunt praesertim in cerebro, et corde spectanda, quae sunt praecipue ingeniorum sedes, traditaque sunt proxime in hoc libro fuse cap. 1. et 2. vbi etiam spirituum cum hac temperie iunctorum conditionem expendimus. His vero internarum causarum signis, si et alia ex causarum externarum cathalogo sumpta iungantur, maiorem huius indolis coniecturam assequemur, puta si quispiam sub aere calido, et sicco sit natus, si in regione huiusmodi studijs addicta, vt Hispania, si ex parentibus subtili praeditis ingenio, si in ijsdem studijs fuerit educatus, quales familiae Thomistarum, vel Scotistarum alumni, ex quibus, et alijs huiusmodi generis, sicuti pro ingenio in generali noscendo indicia desumi docuimus; ita pro eodem in particulari detegendo, non incassum sumi possunt.

Caeterum ab effectibus in corpore apparentibus eadem certius percipietur indoles, quod etiam ab antiquis factitatum non ignoramus, asserente Iamblico, Pytagoricos suo in gymnasio discipulos recipere non esse solitos, quorum ex vultus, et corporis lineamentis ad scientias [note: lib. 9. Aenead. 4. ] habilitatem, et indolem non agnouissent. Apud Indos pariter Catheos, et Brachmanes ait Sabellicus, in vsu fuisse natum infantem post duos menses in publico concilio exhibere, cuius indoles si bona censebatur, bonis etiam disciplinis educandum suscipiebant, sin minus, vel exponebant [note: Quisque detegit suam indolem. ] in siluis, vel in publico enecabant. Praecipuum igitur vniuscuiusque particularis indolis indicium erunt interni quidam naturae motus ad eam scientiam, vel artem ad quam instinctu se percipit habilem; sicut enim felles vix grandiores facti ad mures captandos nullo duce trahuntur, et canes venatici ad lepores vi sua prosequendos impelluntur, ita quisque hominum, vel in pueritia latentibus excitus igniculis ad certum rapitur obiectum, et efficit aliqua, per quae anima suam vltro detegit propensionem. Hoc animaduertere solertis erit ingeniorum indagatoris. Virgilius puer adhuc poeticam exercere caepit, vt refert Donatus in eius vita, vnde flos immaturus extitit subsecuturi fructus argumentum. [note: lib. 4 confess. ] D. Augustinus anno aetatis duodecimo, et Logicis, et Rhetoricis Aristotelis libris ex se met ipso studere caepit, ex quo incredibile ipsius contra haereticos disputandi robur, et ad scientiarum subtilitates aptitudo [note: Euseb. lib. 6. cap. 3. ] pandebatur. Origenes puer Leonidem parentem suum, qui fuit episcopus, saepe de abditis scripturae sensibus interrogabat, quod praecellens eius in rebus Theologicis significauit ingenium: ita in alijs quotidie obseruare licet, qui pueri adhuc detegunt insitum ad hanc, vel artem, vel scientiam instinctum, quod idem de obnoxijs ad Metaphysicam,


page 184, image: s184

ac Theologiam ingenijs est dicendum.

At vero nec alia desunt huius propensionis argumenta; si enim ad vtramque scientiam insigne, acutumque requiritur ingenium, et cum [note: Memoria magna est signum negatiuum inge nij Theologici. ] hoc raro faelix sociatur memoria, iuxta doctrinam saepius iactam, sequitur pueros memoria pollentes hisce raro esse habiles scientijs, in quibus ingens disputandi, distinguendi, apprehendendi requiritur vigor, qui est ingenij proprius, et ad rei nouae pertinet inuentionem, minime ad rei veteris in arca memoriae impressae dignotionem, quae in alijs, vt in Grammatica, et Iurisperitia potissimum exercetur, in quibus aegre locum habet inuentio. Iccirco Quintil. ait memoriam esse praecipuum ingenij signum ad Eloquentiam idonei, vt in qua memoriae vis est summopere necessaria. Et ex hoc sequi videtur quod pueri multum loquentes [note: Multum lo quentes non valent genio ad Metaphysicam. ] cum forti polleant memoria non sunt ad Metaphysicam habiles, quod hercule rationi co~ uenit, quia Metahpysica complexio stat in calore primi gradus, eloquendi vero temperies hunc transcendit, attingitque secundum caloris gradum. Ac licet supra quamplurimos Theologos, ac Philosophos facundissimos recensuerimus, non per hoc tamen facundia euadit harum scientiarum indicium; quippe aliud est non repugnare Theologi, et Philosophi naturae facundiam, quod ibi contra Huarthem probandum suscepimus hoc inficiantis, aliud quod facundia indicet in pueris ad eas scientias propensionem: non enim hae inter se propositiones conuertuntur. Propterea D. Thomas, qui omnium Metaphysicorum, ac Theologorum exemplar esse potest, vel in iuuentute taciturnus fuit, vnde bos mutus a condiscipulis vocabatur.

Praeter huiusmodi signa, nec spernendum est aliud a Logicae apprehensione desumptum, quam si facilem puer praesetulerit, suam etiam testabitur ad Metaphysicam habilitatem. Est enim Logica Metaphysicae subalternata, quia recipit ab hac principia probata, quae ipsa probare non potest, sicut Logica Metaphysicae suggerit regulas instrumentorum, seu demonstrationis, definitionis etc. sine quibus illa intelligere non potest [note: Profectus in logicis indicat indolem Metaphysicum. ] recte sciat, nec ne. Qui ergo in Logica celeriter profecerit, iam magnam Metaphysicae partem hauserit, proindeque suam ad hanc scientiam indolem patefaciet; sicut e contra qui ad Logicam fuerit inhabilis, nedum in Metaphysica, sed neque in alia speculatiua scientia, notabiliter vnquam proficere compertissimum est. Quia (vt vere ait Albertus) Logica est, [note: Magn. li. praedicab. c. 3. ] quae a phantasijs quae videntur, et non sunt, liberat, errores damnat, falsitatem ostendit, et lumen rectum in omni opere contemplationis praebet. Et antea D. Augustinus eam artem dixerat esse artium, scientiam scientiarum, qua aperta omnes aliae aperiuntur, qua clausa clauduntur. Hinc forte factum vt in omnibus gymnasijs, adolescentes ante aliarum grauiorum disciplinarum captum Logicae applicentur, quo


page 185, image: s185

ipsorum ingenia, velut ad Lydium collisa lapidem comprobentur, indeque suam praeceptoribus ad eminentiora, praestantioraque detegant vel indolem, vel ineptiam. Dixi adolescentes, quia si pueri supra septimum annum, [note: Nimiae subtilitates Lo gicae in puero improbantur. ] et infra decimum quartum in Logicae subtilitatibus, vel alijs intellectus muneribus summopere enituerint, signum futuri in scientijs progressus euadet incertum, propterea, quia cum tanta in puero praestantia, nonnisi a praematuro quodam, ac violento caloris luxuriantis impetu fiat, multum durabilis non est, quapropter multo non interiecto tempore dissolutus elanguet, nec viuidi amplius illi emicant in corpore spiritus, qui intellectus adaugeant vires, sed frigidiores effecti, stuporem, et inscitiam inducunt. Hoc multis contigisse tradunt historiae; prae caeteris Hermogeni rhetori eximio, qui aetate annorum duo de viginti, cum faelicissimo praestiterit ingenio, et ad probatum illum de formis dicendi librum conscripserit, postea maior natu factus, obtusa mentis [note: Pueris non conuenit mul tum sapere. ] acie fere semiamens est redditus. Huc respicit adagium illud: Odi pueros praecocis ingenij, super quo Alciatus Emblema elegans concinnauit. Neque mentiri edocent etiam plantae, quae intempestiuo vigore fructus dum proferunt, ad maturationem eos non deducunt, et quae si primis annis magnam ipsorum copiam ediderint, medijs, ac posternis omnino deficiunt.

Ea igitur erit optima puerorum indoles, quae non praeferat sapientiae flammam plus nimio micantem, citoque in auras solubilem, sed scintillas duntaxat, velut ex vmbris imperfectae pueritiae transfulgentes; temporis enim progressu eas in maximam euasuras ingenij lucem, quisque non iniuria coniectari potest.

[note: Homines magni intel lectus male scribunt, et cur. ] Huiusmodi indicijs addunt nonnulli esse hominis acuti intellectus fere proprium male scribere, ac legere, quod quotidiana obseruatione conuinci aiunt praeclarissimorum hominum, qui caracteres adeo formant inconcinnos, ac deformes, vt vix legi, vel ab attentissimis queant: ac memini me iam colloquia per epistolas cum clarissimo huius aeui Theologo serentem, eas obscuris adeo caracteribus scriptas accipere consueuisse, vt velut Arabicis formulis constare viderentur, ac praeterea obliquis omnino in pagina scriptae versibus, folium me pro legendo cogerent inflectere. Qua ex re profecto magna tunc admiratione capiebar, qui causam huius effectus nondum animaduerteram, quae mihi postmodum perquirenti succurrit, scilicet cum huiusmodi homines subtilibus, ac celerrimis sint referti spiritibus, tam in legendo, quam in scribendo prompto mentis motu praecurrunt, et oculorum, et manus operationem; quare vtraque pars huiusmodi velocitatem non assequens labitur, et lapsum phantasia non aduertit, vtpote ijsdem celeriter delata spiritibus ad alios, atque alios subinde rerum formandos conceptus.



page 186, image: s186

Praeterea neque omittendum est facultates illas omnes, quae a calore secundi gradus perficiuntur, si in aliquo aliqua insit, ingenium ostendere subtilitatibus, rerumque speculationibus minus idoneum, quia cum sit huiu smodi calor aliquanto maior intensiue, vt pote fundatus in materia adustiore, et crassiore, ac sit etiam maior extensiue, quia vis eius, ne dum ad speculationem, sed etiam ad effectionem extenditur, sequitur intellectum ab ipso impensius commoueri, adeo vt licet quodammodo fiat acutior, tamen ad iudicandum non sit aptus, perinde ac in temperie calida primi gradus, docuimus enim semper iudicium remissiori calido gaudere. Ingenium Metaphysicis aptum sufficientem assequitur subtilitatem a calore, qui temperatum nonnihil excedat, cum quo etiam stare optimum potest iudicium, quod in speculando maxime requiritur, et si dicas, quod phantasia parum ab hocce gradu perficitur, vt quae intensiorem requirit calorem, proinde imperfectiorem etiam esse intellectum, qui sicut a bona eius conditione perficitur, ita a mala deprauatur. Respondemus phantasiae perfectionem consistere in latitudine quadam, siue in duplici eius actione, immanente scilicet, ac transeunte: illa vt in 1. libro diximus cap. 10. in sola interna cognitione sistitur, haec in externa actione, et effectione. Interna actio perficitur a calore temperato: [note: Ingenia quae proficiunt in actiuis non valent in Me taphysica. ] externa a vegetiore. Pro metaphysicis igitur ac theologis, alijsque subtilibus studijs, sola sufficit internae actionis perfectio. Pro alijs disciplinis vel artibus ad opus relatis, requiritur perfectio externae, quam nonnisi adauctus confert calor in secundo gradu. Ergo ad picturam habilitas, et ad poesim, et ad mechanicas, et ad politicam, et ad negotiationem mercaturae, vel etiam practicae medicinae, vel musicae, vel artis militaris, vel statuariae, vel cosmeticae, (quae est ornatus, vel cultus corporis nimius), vel aulici exercitij, vel vrbanae salsaeque dicacitatis, signum erit ingenij plerunque ad speculatiuas functiones inhabilis, quia hae singulae suis in actibus calore gaudent vegetiore, quam ad solius intellectionis officium requiratur.

[note: Abiectio sui indicat genium Metaphysi cum. ] Huarthes addit iactantiam, et ventositatem quandam idem inhabile ingenium significare, e contra nihil magis notare robur intellectus, quam sui contemptum, spiritusque abiectos; quia ventositas fit ab vno gradu caloris, qui optime coit cum humiditate, quam cum resoluere non possit excitat in flatus, vnde tumor quidam, et fastus; intellectus [note: Contra Huar them. ] autem humiditate non perficitur, sed siccitate. At vero supra ostendimus, quomodo iactantia optime viris ingeniosis conueniat; quia nimirum constant partibus subtilibus, et aereis, ex quibus fit ventus, tum quia constant plurima melancolia, quae ventosissima est ob partium inaequalitatem. Itaque labitur hic auctor excludens ab ingenioso iactantiam, et ventositatem; Verum est eam in viro iudicij robore praedito


page 187, image: s187

rarius inueniri; quippe hoc magis viget in humiditate grossiore, et phlegmatica cum calore tem perato, qui non multum ipsam commonet ad ebullitionem, quare nec multum excitat vaporem, qui tumorem faciat. Porro loquitur sibi contraria idem auctor, nam Hispanicam nationem, ex qua ipse prodijt, ad Metaphysicam, ac Theologiam scholasticam omnium aptissimam iudicat, nullam tamen turgidiorem, ac iactantiorem, cum ipsemet asserit, tum nostrates agnoscunt: non igitur abiectio sui est intellectus ad Metaphysicam habilis argumentum: sed potius iactantia: est quidem abiectio cuiusdam iudicij, seu prudentiae in moralibus actionibus signum, quoniam ea notat frigiditatem, quae pacatos progignit spiritus, non feruentes, qui elati animi semper auctores existunt: hanc autem frigiditatem esse prudentiae vtilem, satis superius declaratum est. Asseret quispiam Hispanos iudicio plurimum valere, ac [note: Iudicium et iact antia quomodo co cant. ] tamen sunt etiam iactabundi: erit igitur ne dum abiectio, sed iactantia iudicij signum. Dicimus quod iudicium vel fit a phlegmate moderato, vel a moderata melancolia, siue a paruo eius excessu: in primo tanta non adest ventositas, quia calor satis phlegma caeteris adaequat humoribus, [note: Veneti cur polleant iudicio. ] vt in Italis, ac praesertim Venetis, qui propterea sui potius contemptum, quam fastum exercent: in secundo magna fit ventositas, quia melancolici sunt ventosi, quales Hispani, ac tamen iudicio valent, ob huius humoris crassitiem, ex qua vim acquirunt rerum pondera diutius, et solertius aestimandi. Quia vero istorum iudicium magis consistit in astu, et vafritie, qualis vulpium est, illorum vero in iusto rerum examine, ac distributione, qualis elephanti attribuitur, ideo certius euadit boni iudicij signum abiectio, quam iactantia, quae magis ostendit ingenium. Verum transeamus ad signa delitescentis in aliquo mathematicae habilitatis.

Mathematicorum signa et Physicorum. Cap. X.

SI Mathematici melancolia sunt praediti adustiore, ideoque crassiore, (vt superius demonstrauimus) quam sint Metaphysici, qui moderatiore costant, sequitur ad illos pertinere melancolici temperamenti signa, quod in partibus ingenio dicatis insit, quales praecipue sunt cor, et cerebrum, nec non hepar, et spiritus; huiusmodi autem signa supra in huius libri 1. et 2. cap. recoluimus. Eo igitur te referes, vt huius cemperamenti, calidioris nimirum, et siccioris, proindeque aliquanto crassioris haurias indicia. Verum, quia licet signa humorum, ac temperamentorum generalia sint non omnino difficilia, tamen signa graduum


page 188, image: s188

temperamentorum, quae sunt particularium ingeniorum causae, sunt apprime implicata, et cognitu ardua, ideo in horum indagine multum olei, et operae non teremus, multo namque vtilius est ab euidentioribus quibusdam, quales sunt externae causae, ac effectus in corpore sensati hominum indoles expiscari, cuiusmodi methodum etiam supra in Metaphysicorum inquisitione secuti sumus.

[note: Signa quaedam communia Mathematicorum. ] Ab externis igitur causis venabimur mathemathicum ingenium, aestimantes aeris, quem quisque hauserit conditionem, si nimirum sit calidus, et siccus, non caliginosus, et crassus, sed leuis, ac perspiratus, qualis in Gallia, vbi Mathematicae, praesertim mechanicae vigent, et in Aegypto, vbi semper sloruit Astrologia, Geometria, Arithmetica, Prospectina: porro si nationis, vel vrbis institutum fuerit huiusmodi studijs indulgere, vt Graecorum, qui pueros in Mathematicis exercere ad ingenij subtiliationem solebant: si etiam ex parentibus Mathematicae studiosis sit genitus; ac demum si ex lege, consuetudine, vel alia huiusmodi causa huic scientiae fuerit addictus, non insulse de ipsius pronunciabimus propensione. Ab effectibus autem candem coniectabimur, si praecipuosillos, internosque animaduertemus in puero motus, quibus ad huiusmodi scientiam trahitur; natura enim ipsa insitam in omnibus vim dictare videtur, vti supra de metaphysicie ostendimus; nec fieri potest, quin pueri ad ipsam procliues, vel de syderibus libenter praeceptorem non audiant loquentem, vel machinas aliquas interdum construere gestiant, quibus suam in opificijs detegant praestantiam, instar ignis, qui non potest abscondi, vt ait Ouidius.

Quis enim celauerit ignem? Lumine qui semper proditur ipse suo;

Sic ligneas construebat sphaeras Archimedes puer: sic Ioannem de Monteregio Mathematicorum sui temporis principem, tradunt a primis vsque annis nocturna syderum inspectione oblectari solitum.

[note: Instin ctus i pueris exem plis probantur. ] Ego etiam puerum vix nouem annorum bubulci olim mei filium, cum mira aues industria captare cernerem, confectis ligneis quibusdam arculis, ominatus fui in venaticis praestantissimum fore, quod vere contigit, quippe nec aues, nec lepores, nunc ab eius se possunt insidijs vindicare. Andreas Palladius Vicentinus architectus omnium celeberrimus, cum puer scalpendis incumberet lapidibus, ac forte in extruendo palatio 10. Georgij Trissini poetae clarissimi laboraret, audiens ipsum Georgium architecturae peritissimum, saepius ex artis praeceptis caeteris imperantem, ita singula fidis condidit auribus, vt mox proprium erudiendo magistrum, cuius tunc erat famulus, omnes in sui stuporem pertraheret, vnde abipso 10. Georgio incitatus, ei se arti ante decimumquartum annum totus deuouit, in qua principem postea locum obtinuit.



page 189, image: s189

Idem fere in alia arte huic proxima contigisse ferunt Titiano pictorum omnium coriphaeo, qui filius rustici Cadubrio in oppido cum esset ortus, interdum boum custodiae vacans in agris, ipsorum formam in humi puluere delineare cum baculo consueuerat, quod cum casu semel Prodenonus eius regionis pictor insignis aduertislet, egregium pueri genium subodoratus, patri suam obtulit pro eius institutione operam, ac exinde apud se habitum, supremum tandem vidit artis culme~ attingere.

[note: Verissima re gulaiudicam di indolem puerorum. ] Promunt vere se statim abditae inclinationum vires, quae attentius aduertentem in pueris non effugiunt: propterea maxima hercle, ac regia haec est indoles dijudicandi via.

Caeterum alia vtilissima signa Mathematicum demonstrantia genium sunt illa omnia, quae generice de ingenio dignoscendo tradidimus, nisi quod ingenium cum maiorem sui perfectionem acquirat a moderata melancolia, quam ab adustiore, signa etiam illa sunt remissiora, quam in Mathematico, cuius melancolica temperies magis a temperato recedit, proindeque calidiorem, ac sicciorem attingit. Ergo habitus corporis, color, facies, statura, mores, caro, partes corporis, et aliae conditiones, quae in ingenioso moderatae insunt, in mathematico erunt intensiores, siue magis ad calidum, et siccum vergentes, qua vna duntaxat maioris, et minoris ratione, ingeniosi, et mathematici signa differunt; nulla siquidem omnino est scientia, in qua clarius vis ingenij colluceat, quam mathematica, in qua caelorum commensurationes, astrorum distantiae, ac motus, terrarum omnium magnitudines, situsque percepti, et innumerae machinarum nouitates in aquis monendis, vel fistendis, in militaribus, rusticis, ac ciuilibus functionibus, et infinitae propemodum in arithmetica numerandi rationes, singularem cunctis [note: Mathemati ci censentur caeteris inge niosiores. ] inferunt admirationem: propterea Cardanus lib. 11. de subtil. ait, quod sicut memoria verborum serie, ac iudicium rerum naturalium intellectione, ita ingenium Mathematicarum praesertim captu probatur; ex quo per antonomasiam viri ingeniosi nomine a vulgo, et principibus decorantur illi, qui varijs opificiorum inuentis praecellunt, minime qui vel musica, vel pictura, vel statuaria, vel alijs huiusmodi artibus praestant, in quibus tamen ingenium multoties admirandum praefert vigorem.

Quod attinet ad physicos diximus in 2. lib. cap. 4. ipsorunt temperamentum esse melancolicum, et phlegmaticum; erunt igitur istorum signa, quae melancoliam, et phlegma indicabunt, sed praeponderabunt melancoliae signa, quia hic humor in physicis respectu phlegmatis praeualet, alis ignauum nimis esset istorum ingenium iuxta ipsius phlegmatis naturam. Ergo supponendo ingenij generice sumpti signa, pro physico etiam temperamento venando inseruire, non aliter ac pro mathematico (sunt enim ea melancolici, vti diximus, temperamenti signa),


page 190, image: s190

percurremus alia, quae ab externis causis ad indicandam physicam indolem desumuntur non omnino supernacanea: etenim si quis Athenis fuisset ortus, quis ipsum fore Philosophum denegasset? si in familia D. Thomae, vel Scoti, vel Iesu commoretur, quis ipsum physico pollere instinctu non coniectetur, vt in quibus perpetuis huiusmodi studijs ingenium excitatur, et fouetur? Ita si quis cum Physicis colat societates, si libenter Physicos perlegat libros, et alios de Physicis agentes libenter audiat, non insulse pronunciabimus, hunc insitam ad physicam gerere propensionem, quod alias etiam huiusmodi causas expendendo tutius consequemur.

[note: Duo praecipua signa dignoscendi physicum ingenium. ] Verum quae praeter ista maxime valent pro noscendo huiusmodi genio duo sunt, nempe quaedam in inquirendis rerum causis curiositas, nec non ingenitus iudicij vigor, quem quisque in rerum singularum tractatione praefert. Prima est indubitabilis significatioex eo, quod cum physica scientia in vnisrerum naturalium causis inquirendis versetur, probabilissimum est, animum huius inquisitionis auidum arcanam promere vim suam, qua facile causarum capax reddi potest, ac proinde naturalis scientiae illarum cognitioni dicatae; sicut enim curiositas, si rerum sit inutilium, nec ad rem propriam pertinentium, damnanda est, quippe vt ait Plautus in Sthyco.

Curiosus nemo est, qui non sit maleuolus.

Ita si rerum sit naturalium, et excellentium, debet summopere commendari; refert enim verum Philosophiae genium, qui in sciendi amore consistit, et hac vna tot pulcherrimae scientiae, totque rerum altissimarum dogmata sunt inuenta. Ideo nullam referre censetur ingenij habilitatem ille, qui huiusmodi cupidine non titillatur, sed indocilis, et ignauus [note: Dial 41. ] habetur. Vnde Petrarcha in dialogis ait: Omnes, qui sunt, quique erunt, aut fuerunt virtutibus aut doctrinis clari, non posse vnum ingenium accendere, nisi aliquae intus in animo scintillae sint, quae praeceptoris spiritu excitatae, et adiutae generofum discendi fomitem arripiant. Hoc inquirendi, discendi, et praeceptorem interrogandi desiderium in [note: Curiositas i pueris probanda. lib. 5. cap. 10. ] pueris si mensuram non excedat, est signum ipsius etiam Aristotelis auctoritate firmatum, egregias dignoscendi indoles in singulis disciplinis. Interrogatus enim semel (vt perhibet Laertius) quo pacto posset intelligi, vt discipuli forent in scientijs praestantes: si (inquit) praecedentes grauiter insequantut, sequentes non morentur: quo sane mirabili responso voluit innuere pueros, non tam debere facile, ac prompte docentium haurire praecepta, quam studio, et ardore quodam ea persequi, nam insequi praecurrentem, quandam absque dubio denotat sedulitatem, et assequendi cupidinem: assecutio vero per vnam expletur discendi curiositatem et amorem in habili flagrantem ingenio. Alternm


page 191, image: s191

physicae indolis signum ducitur a fomite naturalis iudicij, quod in aliquo [note: Iudicium mu xime indicat physicos] insit: Physici non sunt inuentores, nec rerum nouarum effectores, vt Mathematici, praesertim mechanici, sed res solummodo prout existunt iudicant, neque accidentia per abstractionem a corporibns intelligunt vt illi, sed per naturalem ipsorum in corporibus permanentiam, nihil innouando, vel addendo, sed ipsorum simplicem naturam, et essentiam, vt etiam corporum indagando, cum veritatis, et falsitatis discretione, ad quod vere multum confert iudicium, siquidem ingenij munus magis in inuentione consistit, quae licet etiam a Physicis exerceatur, qui nouas quotidie inueniunt opiniones; tamen, quia hae omnes dirigi videntur ad quoddam veritatis, aut falsitatis iudicium, in quo sistuntur, ideo magnum in Physicis habet momentum. Ergo qui pueri pollebunt iudicio pro aetatis suae ratione, ad physicam etiam habiles non immerito censebuntur: deprehendetur hoc etiam per signa superius abunde tradita in hoc lib. cap. 7. vbi notas singulas dignoscendi melancoliam cum debita phlegmatis portione mixtam attulimus, in qua vtriusque humoris proportione, quae etiam pro Physicis facit fundatur iudicium.

At vero non est praeter ista duo omittendum, quod profectus puerorum in logicis est maximum indicium futurae in Physicis excellentiae, quippe cum Logica sit instrumentum sciendi, nec sciamus, nisi per causas, et rerum causae praesertim in Physica discutiantur, sequitur quod Logica prae caeteris physicae deseruit, tanquam proprium ipsius instrumentum; vt propterea qui recte ipsum possideant, videantur et ipsius finem facile consequi posse, qui est scire, quod in physica potissimum scientia quaeritur. Verum est, quod si puer ad nimias sillogizandi subtilitates inclinet, quae morosius in logicis a nonnullis interdum scholasticis [note: Sophistarum ingenium. ] excoquuntur, quia hoc Sophisticum sapit ingenium, non est pro recte philosophando bonum, quippe magis hoc rerum sectatur circumstantias, quam essentias, et magis apparens, quam verum, et magis fucatam, ac deceptoriam doctrinam, quam solidam, et perfectam, quare Plato in Sophista eam redarguens inquit. Esse venationem iuuenum illustrium, ac diuitum, quae fit per artem conciliandi, capiendi, acquirendi, priuatim mercedem expetentem, pecunias exigentem, eruditionem ostentautem. Et Ariston dicere solebat sophistarum argutias esse [note: P. Man. lib. 8. Apophteg. lib. 1. de reprehes. So phist. cap. 2. ] telis aracnearum similes, quae multo constant artificio, sed minima vtilitate. Ac dignosci huiusmodi homines ait Alex. Aphrod. quod fallacium argumentorum genus ex rerum vocabulis sumptum in primis exquirunt, et argutiores conclusiunculas ex aequiuocis nominibus construunt, [note: Haeretici ar gumetantur soplistice. ] quibus veritatem obumbrando sapientiae opinionem aucupantur. Hoc argumentandi genus semper haereticis fuisse familiare Tertullianus lib. aduersus Hermog. asserit; ac sane si tot ipsorum recentes


page 192, image: s192

ineptiae aduersus Catholicam fidem excurrantur, ex vna, eaque inani pendere vocum interpretatione percipietur. Gerentes igitur hanc indolem pueri, ne dum physicae, caeterisque scientijs erunt inepti, sed Reipin posterum deterrimi, vt qui dialecticis quibusdam, et captiosis dicterijs ieiunas imperitiorum mentes replendo, praua in vrbibus serunt altercationum semina. Moderatus itaque debet ipsorum esse ad logicam genius, siue in ijs debet esse potius facilitas eam capessendi, quam aestus, et alacritas nimia exercendi; vt enim eius ignoratione frigescunt ingenia, ita nimia ad ipsam applicatione turbata, fiunt in caeteris ineptiora, vt de Metaphysicis diximus.

Poetarum, et Medicorum signa. Cap. XI.

NVlla sunt enidentiora signa, quam poeticae indolis, quia propensiones ad alias artes, vel scientias, vt apertius detegantur indigent progressu temporis, quo actus quidam exerceantur, velut habilitatis, et inhabibilitatis nuncij, quemadmodum in Metaphysicis, et Mathematicis, et Physicis liquet, quos ex discendi curriculo magis, vel minus habiles iudicari monstrauimus: at in poetis, vel maxime pueris statim apparet instinctus, vel sine aliquo disciplinae lumine: propterea quia in carminibus adest rithmus, qui multa naturam perfundens suauitate, vehementi ipsam excitat motu ad illum exprimendum, quamobrem et cantilenas conficiunt, et carmina pangunt, et poetas sedulo perlegunt intermixto saepius cantu, vnde superque satis poetica ipsorum manifestatur indoles. Attamen ne a proposita nobis methodo aberremus, si causarum poeticam indolem producentium spectabuntur indicia, certiorem ipsius notitiam assequemur. Diximus poesim in primis ab inequali atrae bilis temperamento perfici. Est hoc igitur per proprias notas deprehendendum. Cum vero haec inaequalis natura fiat ob adustionem, quae vi caloris rarefacientis subtiles multos creat humores, et vi resoluentis multos etiam gignit crassos, quo maior fiet adustio, maior etiam fiet humoris inaequalitas, vt in poetis contingit, qui maiorem, quam alia ingenia suscipiunt adustionem: propterea istius sic adauctae signa, ipsam etiam adauctam atrae bilis inaequalitatem, proinde poecicam indolem indicabunt. Adusti temperamenti solidissime dijudicandi signa in 2. huius libri cap. adeo sunt excussa, vt hc ea repetere sit superuacaneum, nam quomodo illa ex habitu corporis, hepate, corde, ac cerebro hauriantur docuimus ex Galeni sententia: differt solum praesens consideratio ab illa, quod ibi moderatae adustionis signa ponuntur, hc intensioris; sed quia magis, et minus non variat


page 193, image: s193

speciem, ideo possunt ipsamet vtrique optime deseruire, si nempe hc [note: Atra bilis maxime di gnoscitur a moribus. ] intensiora accipiantur quae ibi moderata sunt adducta. Addimus tantum quod pro atrae bilis inaequalitate in aliquo noscenda maxime valent mores, qui sunt omnino dissoni, et varij; idem enim audax, ac timidus, modestus, et immodestus, solers, et iners, pius, et impius, misericors, et crudelis, prudens, ac imprudens, taciturnus, et loquax, constans, et inconstans, in summa tam sui met dissimilis per vices notatur, vt nouum alternatim induere hominem videatur. Huiusce rei quotidie occurrunt exempla in atrabilaribus praesertim poetis, quos ob talem morum intemperiem facile ad insaniam pronos vulgus existimat. Vere namque ij sunt adusti, siue calidi et sicci in tertio gradu, in quo atra bilis multum [note: Furor poeticus, quid. ] accenditur, ac si parum transcendant, degenerant in furorem, ob nimiam humoris inflammationem, quo tamen furore non semper laeduntur, sed iuuantur, eumque poetae diuinam afflationem appellant, ob quam se velut ab humanis segregatos existimant, vel Ciceronis testimonio asserentis, [note: in orat. pro Arch. poet. ] poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi diuino quodam spiritu inflammari. Sic Ouidius 3. de an.

Est Deus in nobis, sunt et commercia caebi Sedibus Aethereis spiritus ille venit.

[note: lib. 13. Plat. Theolog. ] Ficinus huiusmodi furorem redigit ad insaniam. Poetae (inquit) non prudentissimi quique, et ab ineunte aetate eruditissimi optimi euasere, sed potius insani, qualem fuisse constat Homerum, et Lucretium, aut rudiores, qualem se fuisse testatur Hesiodus, et quales extitisse Ionem, et Lynnicum Chalcideum scribit Plato, qui praeter artem subito in rebus poeticis mirandi euasere. Et Arist. 30. sect. probl. 1. ait. Marcus poeta Syracusanus praestantior erat, dum insaniret: magna igitur inter se affinitate iunguntur insania, et poesis: propterea tu pueros iudicio fulgentes, ad ipsam aptos rarius iudices: est quidem plerunque Poetarum inseparabilis comes quaedam in agibilibus leuitas, et inscitia, ob quam [note: Poetae suns leues, ] rerum suarum incauticuratores fiunt, vnde perpetui fortunae euadunt increpatores, cuius incessanter erga se deplorant iniquitatem. ita neotericus quidam.

Tu genus nullum reperis sub ipso Syderum lapsu inferius poetis: Vilius sacris nihil est camenis Tempore nostro.
Pictor ex pictae pretio figurae: De tuba viuit tubicem canora, Pascit ars omnes, sua sola damno. Musa poetae est.

Et alius aliter.



page 194, image: s194

Heu miseram sortem, duramque a sydere vitam, Quam dat doctiloquis vatibus ipse Deus. Siue Deus, seu fata ferant, seu nostra voluntas Sunt miseri.

Sed profecto cum hanc artis suae miseriam non agnoscant sunt insani, quia deberent vtiliorem aliam amplexari, nec persuasum habere, vnis se beari posse carminibus. Hoc tamen ex imperfecto pendet ipsorum temperamento, quod praecalidum cum sit, iudicij robur exerit adeo, vt malum, et bonum recte dijudicare non possint. Hinc est, quod naturae [note: Fortuna sa uet virtuti. ] suae culpam referunt in fortunam; ac tamen si recte aduerterent, suae quisque fortunae faber existit ex Iuuenali sat. 10.

Nullum numen abest si sit prudentia, sed te Nos facimus fortuna Deam, caeloque locamus.

Nam (vt ait ille) fortuna cum sit foemina fortibus, et magnis viris cedit, qui crebros ipsiusictus temnentes singulari constantia tandem ipsam euincunt. Seneca trag. 7.

Fortes fortuna iuuat, ignauos premit.

[note: Decad. 1. l. 4. et lib. 5. ] Ac virtutem fortuna sequitur (ait Liuius), et quae summa ratione, et consilio aguntur fortuna saepe comitatur. Alius quidam optime. Efficacior est ad breue tempus fortuna, ad longum virtus. Haec igitur poetae, vel percipere, vel exequi nequeuntes in imo plerumque sordescunt, et imprudentiae crimine notantur ab omnibus, ideo qui pueri erunt fugaci quadam prudentia praediti, et inconstanti viuacitate, interdum hilares, [note: Signa poeti ci genij. ] interdum abiecti, modo loquaces, modo sine causa taciturni, amoribus autem supra modum obnoxij, necnon musicae, ac picturae et comicae, in ijs poeticus latebit genius, quia in hisce singulis stat delectatio, [note: lib. de poet. ] et imitatio, quae duo semper poeta ex Arist. doctrina sectatur. Ac sane qui recte Oedipi, vel Sophonisbae carmina recitat in Theatro, apta vocis, ac gestus actione: qui affectationem adamat, et scribendi, et loquendi: qui recte in pagina effingit figuram, et concinnos caracteres format, quia re fert insitam imitandi vim, facile ad poesim poterit inclinare, vt etiam ad picturam, quae pariter est imitatio, propterea dicitur poesis esse loquens veluti pictura, et haec muta poesis: quamobrem communia vtrisque fere sunt signa, vt communes esse conditiones innuit Horatius in arte.

Pictoribus, atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

[note: Signa distictiua inter poetam, et pictorem. ] Per illud tamen distinguitur vtriusque genius, quod pictor magis operatur per oculos, poeta per aures, et pictor phantasiam magis habet operantem, poeta contemplantem, in illo est calor vniformior in materia stabiliore, in hoc inaequalior in materia mobiliore: propterea in


page 195, image: s195

illo potest maior iudicij robur, quam in isto reperiri; ac moribus plerunque dotatur ille probatioribus, quam hic: sic multi sancti fuere pictores, vt D. Lucas, et alij. Poetae vero forte nulli.

[note: Medicorum signa. ] Iam de medicorum indicijs sermonem habentes, dicimus ea primum referri ad ipsorum temperamentum, quod aeque phlegmaticum est, ac in physicis, sed magis ipsis melancolicum, accedens nimirum ad poetas, quare propius ad Mathematicos mechanicos videtur accedere, quia sicut physici aequiparantur in contemplatione, ita mechanicis in operis effectione igitur cum physici polleant iudicio, eo etiam pollebunt medici, ac proinde signa omnia, quae pro eo dignoscendo sunt adducta, ad ipsos etiam pertinebunt, ac proprio illa capite tu quaerito. Mechanici vero cum sint in secundo gradu calidi, et sicci, siue melancolici, qui calore nedum contemplationi deseruiente, sed actioni etiam idoneo gaudent, cuiusmodi calor in medico necessario pro exercenda praxi reperitur, ideo signa omnia mechanicorum, siue hunc secundi gradus calorem denotantia, (de quibus supra cap. 10.) ad medicum etiam genium deprehendendum facient, nisi quod mechanici adustioribus, et subtilioribus quibusdam partibus constant, quia sunt magis rerum inuentores, medici vero sunt magis ipsarum iudices, ideo crassioribus illos dotatos esse partibus rationabile est. Quae sane est methodus venandi medicorum signa ab internis ipsorum causis, seu temperamento. Ab externis nec inutiles penitus ducentur coniecturae, vt a regione, in qua quis sit ortus, si medicorum sit ferax, qualis Aegyptus et Graecia, et sub nostro climate Patauium, vbi medicina, et nata, et alta esse videtur, cum huc ex toto orbe aegroti cuiuscunque generis tanquam ad Aesculapij [note: Patauium Aesculapij officina. ] oraculum confluant: a genere si quispiam auis, et parentibus medicis sit genitus, vt Aesclepiades, in quorum familia complures continuata serie medici prodierunt, aut nostro tempore Vessalij, ex quibus Andreas patre, et auo, atauoque medicis creatus: a studio si quis lectione librorum eius scientiae delectetur: a fortunae bonis, quia diuites, et nobiles huic studio minus propensi esse videntur, vti nimis laborioso: a societate, quia pares cum paribus consuescunt: ab animi affectibus, nam misericordes ad medicinam videntur propensiores, cuius professio non est a pietate seiuncta: sic per alia huiusmodi capita discurrendo medicam indagabimus indolem.

[note: An eadem sint signa indolis ad Theoricam, et practicam medicinam. ] At vero haec ex causis indicia relinquendo, effectus in corpore aliqui eiusdem praestabunt fidem. Sed occurrit dubitatio, an per eadem signa detegatur indoles ad Theoricam, et Practicam medicinam, an per diuersa; nam Huarthes cap. 10. excellentiam practicae refert ad vires pham tasiae, theoricae ad robur, et praestantiam intellectus, ac bonam phantasiam cum bono iunctam intellectu stare non posse naturalibus


page 196, image: s196

fundamentis probare nititur; igitur practica, et theorica diuersis, et prope contrarijs innixae facultatibus, diuersa requirent necessario temperamenta, quae proinde per diuersa se patefacient signa. Caeterum ex superioribus abunde petitur huius difficultatis discussio, vbi contra hunc auctorem probauimus, optimum intellectum cum optima phantasia necessario copulari, quia haec est ceu ianitor specierum interiorum, qui prout ea bene, vel male defert, ita eas intellectus bene, vel male contemplatur. Dum ait in theorica expendi vniuersalia, in praxi particularia, et sicut ea non possunt a phantasia percipi, ita neque ista ab intellectu, per consequens diuersa officia in diuersis scientiae partibus expleta, diuersa exposcere instrumenta, seu temperies. Respondeo esse diuersa officia, sed sibi inuicem subalternata, ita vt phantasia in praxi medica, circa particulares naturas operans, intellectus praecedenti egeat lumine, qui ex vniuersalibus propositionibus cognitis iuuet ipsam ad edendam in particularibus actionem, vt agnoscens phantasia frigidum huius hominis ex particularibus notis morbum nequit curare, nisi ei suggerat intellectus vniuersale, scilicet contrarium contrario curari, ac proinde frigidum calido. Hoc vero vniuersale recte nequit ab intellectu formari, nisi [note: Theorica, et practica me dicina sibi inuicem deseruiunt. ] phantasia ei phantasmata recte suggerat depurata, et apte per sensus cognita exteriores. Igitur hic mutuus vtriusque facultatis consensus facit, vt theorica, et practica sint adeo sibi coadiuuantia, vt sicut haec ab illa illuminatur, ita illa perficiatur ab ista: propterea non adeo sibi erunt contrariae, ac repugnantes, vt vna cum alia coire nullo modo possit. Verum est, quod cum in omnibus scientijs, et ingenijs praestans vnius phantasiae actio requiratur, haec pro multis, quos sortiri potest, gradibus est in causa, cur aliud ingenium in theorica, nempe in speculando, aliud in practica, scilicet in agendo praestet. Diximus supra gradus huius praestantis actionis ad duos redigi praecipuos, qu vel est immanens, vel transiens: illa inseruit theoricae, quia non extenditur ad opus, haec practicae, quippe illud attingit. Ergo adest in theorica immanens phantasiae perfectio, in practica transiens: illa praebet gradus ad istam: erit ergo idem vtriusque temperamentum, nec nisi per gradus distinctum, puta calidum (quia phantasia perficitur calido,) sed in immanente remissius, in transeunte erit intensius, dictante ratione transitum ad opus, vlteriorem caloris gradum postulare. Ex his sequitur eadem etiam vtriusque medicae indolis figna esse, nec nisi secundum magis, et minus distincta. Et in quo vtraque aderit, signa etiam vtrique propria conspirabunt. [note: Cur raro gs in Theorica valeat, et practica. ] Sed raro vtraque in vno nectitur indoles, quia sicut speculatio in theorica phantasiam moderate calidam requirit, ne calore nimioperturbetur, ita practica hunc requirit, vt operationi possit sufficere: illa igitur respectu practicae defectum, haec crespectu theoricae patitur caloris


page 197, image: s197

excessum: hac de causa in vna pollens, in altera vt plurimum deficit, neque assignanda est huius rei causa in intellectum, et phantasiae contrarietatem, quod absurde facit Huarthes.

Sunt itaque medicae habilitatis signa effectus (vti diximus) quidam in corpore, nempe interni illi, et externi omnes, quos pro physicis dignoscendis attulimus, parum enim discrepat a physico medicus, quia sicut ille principia, causas, et accidentia corporis naturalis inquirit, ita hicidem facit humani corporis, ideo bonum medicum, bonum etiam [note: Medicus de bet valere memoria. Hipp. lib. de decenti ornatu. ] physicum esse necesse est, vt Arist. et Galenus pluries docuerunt. Additur solum, quod maior quaedam in medico requiritur memoria, quam in physico, ad hoc vt herbarum, radicum, seminum, florum, mineralium, lapidum, gummatum, lignorum, et infinitorum prope aliorum medicaminum recordetur; ac porro etiam vt historias plurimas aegrotorum recolat, ex quibus artis axiomata per inductionem elicit, ac firmat, quibus innixus tuto sanitatem per debita media in corpora introducat. Amplius ex conditionibus, quas Hipp, requirit in medico, non temnenda [note: Medici con ditiones ex Hipp. ] sumi possunt medicorum argumenta. Ait in lib. de medico debere ipsum esse bono colore, et carnoso corporis habitu, ne si gracilior, et pallidior sit, increpetur a vulgo, quasi caeteris mederi nesciat, qui sibi non medeatur. Probat etiam in ipso vestitum elegantem, ac decorum, et gratos odores ad aegrotorum captandam beneuolentiam. Addit esse debere modestum, taciturnum, et in gestu corporis probe compositum, et moribus honestis, non praecoci promptitudine, non garrulitate, vel audacia, et nimia facilitate praeditum, quia licet sint hae dotes interdum vtiles, tamen sui apud vulgus contemptum inducunt. Erit porro facie meditabunda, et subtristi, non tamen amarulenta, ne habere homines odio videatur. Non exoluatur in risum, non hilaritatem praeferat nimiam, ne inanium sectator, grauiorum neglector iudicetur. Sit vero in primis iustus, quia cum multa cuiuscunque generis, et ordinis colat commercia, ac se intra ciuium domos cum vxoribus, et virginibus immisceat, ac interdum cum maxime opulentis, quorum vita, vel mors promiscue a plurimis expectatur, nullam debet vspiam sui suspicionem relinquere, sed inculpata nominis auctoritate nitere, quo venerabilior et gratior euadat vniuersis. In alio autem libello de decenti ornatu proponit Hipp. qualitates in medico quaerendas, dum ipsum inuisit aegrotum, inquiens. In ingressu vero meminisse conuenit et sessionis, et habitus submissi, amictus compositi, auctoritatis, breuiloquentiae, vt nihil cum perturbatione facias, assessus, diligentiae, responsionis ad ea, quae occurrunt, et ad tumultus fientes compescendos, constantiae apud te ipsum, increpationis ad turbas castigandas, promptitudinis ad ministeria. Ex his omnibus, prout magis, vel minus in aliquo inueniuntur,


page 198, image: s198

medicam etiam alternatim emetiemur indolem. Vnum prae caeteris signum notabile proponit Huarthes cap. 8. quod scilicet homines derisore [note: Derisores no proficiunt in Medicina. ] genio praediti, seque ad alterius personae gestus, et habitum subsannando fingentes, nunquam in re medica excellenter proficiunt, quia phantasiae quodam gaudent gradu, ac temperie huic arti multum aduersa. Hi poterunt forte dignosci, quod assimilentur simijs, quae gesticulationibus quibusdam, se ad humanas confingunt actiones. Hae ab Arist. in Physiogn. cap. 9. dicuntur esse natibus modicam carnem, ac veluti dessiccatam habentibus, oculis paruis, et concauis, paruis auribus, ac facie parua; atque ideo quicunque illas referunt prauo, ac maligno ait praeditos esse ingenio. Nilergo mirum, si neque in medicina proficiant, quae rectum, ingenuumque requirit.

Signa Moralium, Leggistarum, et Politicorum. Cap. XII.

SVnt istorum signa promiscue proponenda, quod inter se parum natura, et professione differant. Morales consistunt in temperatura quadam media, vt animi passiones possint ad mediocritatem redigere, in qua stat virtus, ergo signa temperatae complexionis ad eos maxime pertinebunt, quae nimirum cor, et cerebrum, et spiritus in ijs maxime temperatos ostendant, de quibus hc longius agendum non est, quod in 1. et 2. huius libri capite vberrime sint adducta. Ita cum politici sint aliquanto moralibus actiuiores, deflectunt magis ad calorem, sed in materia melancolica multo phlegmate temperata fundatum, quia debent publicum exercere regimen, in quo calor requiritur vegetus, sed cum cautione, et [note: Signa iudicij valent ad dignoscendos politicos. ] consilio, pro quo phlegma remorans est necessarium. Signa igitur huius temperaturae sunt eadem fere, quae indicium interstinguunt, quia munus decidendi, approbandi, eligendi quid vtile, quid congruum pro republica sit, ad vnum attinet iudicium, munus autem exequendi ad phantasiam eodem iudicio directam; propterea signa superius proposita dignoscendi iudicij, proderunt summopere ad politicorum indolem cognoscendam, vt etiam Leggistarum, in quibus iudicium magis requiritur, quam ingenium, quia non sunt hi rerum inuentores, sed quasi electores, cum eorum labor magis consistat in decerpendo ex alijs, quam in indagando noua; stat enim apud ipsos pro ratione voluntas; propterea circa rem quaesitam qui vberiores afferunt Iurisconsultorum opiniones rei veritatem tutius stabilire videntur, ad quod quisque videat


page 199, image: s199

maxime conferre memoriam, sicut ad electionem sententiae verioris in tanta opinionum turba, videat quisque potissimum conferre iudicium.

Caeterum praeter haec abditiora singulorum signa, alia quoque non desunt euidentiora. Moralis ideam circumscribunt morum virtutes illae principes Iustitia, Temperantia, Prudentia, Fortitudo, ad quas quilibet propensus, caracteres quosdam geret in corpore particulares, quos sedulus [note: Signa iusti. ] Physiognomiae sectator animaduertat. Sic iustum effingit Porta ex Crispo, quod sit corpore admodum commensurato, sicuti moderato prorsus est animo, porro vultu venerabili cum virginali quadam delineatione, et aspectu formidoloso, et oculorum motibus, neque humidis, neque atrocibus, at reuerentia, et maesta quadam dignitate praeditis, quorum omnium signorum affert rationes, quia iustus debet esse grauis, et incorruptus malorum hostis, ideoque terribilis, porro virginea ingenuitate nitens, quia bonis fiduciam, et patrocinium praestat, ob quae dignissimus hominum habetur, et cuilibet ordini suspiciendus, qualis inter feras est leo, et elephas, quorum a naturalibus iustitia summopere laudatur et lineamenta non multum ab allatis dissimilia conspiciuntur. Eadem sunt etiam temperantis signa, quia temperantia sequitur iustam, et aequabilem humorum proportionem.

Fortis non afferuntur ab Arist. signa in Physiognomicis, nisi quoad corporis robur; sed vera, et moralis fortitudo est illa, quae pertinet ad animum, et generosa quaedam est audacia, cuius habentur huiusmodi [note: Comm. in Physiogn. Arist. ] apud Baldum indicia. Facies quaedam virilis, et leonina, mentum acutum, os magnum, vox canora, magna, grauis, et lenta, aequalis tamen, figura erecta, armilati, oculus caesius, vel leoninus, subobscurus, mediocris, non apertus, neque clausus, concauus, immotis intuens palpebris, et se parum mouens, non tamen immobilis, vt in Nerone, sed et siccus, et cum quodam splendore turbidus, parum ridens; rarissime lacrymans, aut praeferens dolorem, caput mediocre, nasus grandior, tenuia labra, superiusque cooperiens in ferioris partem, incessus stabilis, mediocris, potiusque tardus, quam celer. Adde tu ex Arist. quod nebulosam habentes frontem sunt audaces, quia referuntur ad tauros, et leones, et pro nebulosa intelligitur obumbrata, et rugosa, praesertim a medio supra, qualis in irascente cane conspicitur, et naturaliter in leone, ac tauro; cuius rei est illa ratio, quod haec passio pendet a cordis caliditate, ac siccitate, quae cum afficiat phantasiam, et haec in anterioribus vigeat cerebri organis, exsiccantur etiam adnexae illis partes, nempe frons, quae propterea corrugatur aeque ac corium igni admotum.

Demum prudentia dignoscitur ex ijs omnibus, quae superius in capite de iudicij signis attulimus, quae hic breuitatis gratia omittuntur. Verum dubitatur quia multi morales esse adnotantur qui tamen moralia


page 200, image: s200

in corpore signa non praeferunt, vti Socrates, qui a Zopiro Physiognomo semel examinatus, stuporis, et inscitiae, ac lasciuiae nota damnatus est, quae tamen in ipso vitia vere deerant, vnde Alcibiades audito Zopiro in cachinnum prorumpens, ipsum ceu delirum, et fatuum existimauit. Sed Socrates redarguit Alcibiadem, ac nostram quoque dissoluit dubitationem, inquiens vere Zopirum pronunciasse, habitu autem, ac Philosophia se insitas correxisse propensiones. Non ergo in suis signis [note: Signa in Physiognomia ostendunt propension[?]s, non passiones. lib. 8. de rer. var. cap. 43] Physiognomia fallit, quia eius est munus non asserere in aliquo passiones, sed propensiones; quippe illae voluntate plurimum immutari possunt, vt quandoque nec insitis, proprijsque corporis respondeant signis Hoc de se pariter testatur Cardanus, quod licet natura supra modum foret luxui, ludisque deditus, nec non lucro, et ambitioni, ad quae miros in se ipso experiebatur impetus, (eorumque insignes propterea referre debebat notas) tamen ait: consuetudine ita obdurui, vt nunc diuitias parum, honores nihili faciam. Et hoc in nobismetipsis quotidie experimur, tum insitae electionis nostrae freti vigore, qua efferos propensionum [note: Prauae incli nationes habitu corri guntur. ] motus repellimus, vnde gignitur in nobis habitus ad bonum, tum diuino fulti spiritu, qui conatus nostros indeficientis gratiae viribus comitatur.

Iam vero Leggistarum signa quaedam partieularia sunt ex Huarthe illa, quae ad memoriam pertinent, ideoque puerum optimum fore Leggistam [note: in Exam. ingen c. 11. ] auguratur, si literas alphabeti facile didicerit, vel si facile Grammaticam hauserit, quae est facultas memoriae assignata; sed hallucinatur postea, dum ipsum in praxi legum inhabilem fore pronunciat, scilicet in iudicando, quia bona memoria cum iudicio vti diximus optime sociatur; gaudet enim vtrumque consimili temperamento, frigidiore scilicet aliquanto, et crassiore, ideoque ex Arist. iudicio praediti homines maxime viribus memoriae innituntur, potissimum in moralibus, in quibus cautos fieri, ex multo rerum vsu, ac memoria necesse est. Verum quidem est huiusmodi puerum minus habilem fore in aduocando, (vt ipse sentit Huarthes), quod est alterum legis practicae munus, in quo cum debeat argumentari, leges interpretari, ad suumque sensum trahere, magnae requiritur subtilitatis ingenium, quod in Leggista theorico, neque necessarium, neque facile innasci posse videtur; quippe hic in proprijs materijs, vel casibus sufficit, vt plurimas afferat leges eos deoidentes, quod est memoriae, vel in varijs, et discordantibus sententijs eligat meliorem, quod est iudicij, sed parum in singulis argumentatur; et inuenit quod est ingenij. Est igitur in ipso ingenij acuties quodammodo [note: Leggista non mulium valet ingenio. ] superuacanea: sed haec etiam in ipso naturaliter deficit, quia subtilioribus, aovegetioribus caret spiritibus, quam in memoria, vel iudicio requirantur. Huiusmodi Leggistae ingenium praedictus auctor asserit


page 201, image: s201

lectoribus esse conuenientissimum, ac merito, quia in exedra in frequenti [note: Lectoris ingenium quale. ] scholarium consessu, plurimas afferre legum allegationes, variasque doctorum opiniones, notabilem auditorum conciliat plausum; ac licet etiam lectores argumententur, interpretentur, dubitent, soluant, inueniant; tamen quia haec ex arbitrio sibi formant, absque aduersarij repugnantis praesentia, non elatum exposcunt ingenium, at mediocre, quod arbitrarijs hisce artibus sufficit. Caeterum haec de Leggistis ita dicta esse inrelligantur, vt non vniuersaliter, sed in pluribus sint vera; nam quandoque idem homo non solum bonus Leggista, et iudex, sed aduocatus etiam eximius euadit, ob excellentem qualitatum elementarium inter se miscellam, ac temperiem, vt pluries obseruamus: porro licet Leggistas dixerimus valere vt plurimum iudicio, et memoria, aduocatum vt plurimum [note: Aduocati indoles. ] ingenio, tamen rei veritas est, quod aduocatus debet etiam valere memoria, quia nisi argumenta fua, et inuenta firmet auctoritate legum, carent omni apud iudicem fide; ad leges autem adducendas, quae sunt propemodum insinitae, memoria, vti diximus valida requiritur.

Ex his etiam infero aliud signum notabile pro dignoscenda in puero aduocandiindole, quod est si facile Dialecticam apprehendat; haec enim cum fit instrumentum disputandi, argumentandi, ac distinguendi, quilibet intelligit, quantum aduocati possit officio conferre, qui in continuo legum examine, distinctione, ac disputatione versatur: propterea sicut Dialectici parum latini sermonis elegantia praestant; ita etiam rarius animaduertere licet aduocatos eadem praestare, vt qui in rerum intellectione solliciti, minus incumbunt verborum studio, a quo iam diximus Leggistas theoricos non abhorrere, qui magis memoriae, minus intellectus operibus distinentur. Si quaeras, quinam politicis negotijs, siue Reipub. gubernaculo sit habilior, Leggista theoricus, an aduocatus. [note: Aduocati valent in re gendo. ] Respondeo aduocatum, quia vegetiori dotatus est calore, qui nedum interioribus phantasiae actibus, sed exterioribus etiam sufficit, quos saepius ostendimus viuido exerceri calore phantasiae plurimum vtili: eo vero singuli carent theorici, vt qui in sola iudicatione, vel rememoratione, pro quibus remissior exposcitur calor, occupantur. Sed iterum quaeres, cur plurimi nulla, vel theoricae, vel practicae legalis scientia praediti optime regunt? Aio praestare hoc vi naturalis ingenij, ac iudicij, quod illos regimini efficit habiles; non enim est legum scientia politico necessaria: quia illa dirigit ad iustitiam, hic versatur in ordine, et vtilitate: illa docet, hic exequitur. Sed multi efficacis vigore iudicij in habili phantasia insiti iustitiam exequuntur, et ordinem in Republica tuentur, [note: Docti sunt gubernatio nib. inepti. ] absque legum iustitiam suggerentium, vel praeceptorum laudabile regimen edocentium notitia, in quo doctissimos alioquin homines superant, qui plerunque ad gubernandum inepti esse videntur. Talis


page 202, image: s202

[note: In elogijs. ] extitit Iurisperitorum princeps Bartolus (Iouio teste,) qui rerum capitalium iudicijs praefectus, eam in torquendis, ac necandis noxijs seueritatem exercuit, vt semel etiam insontem supplicio tradiderit, ex quo se populi turpe facinus acriter increpantis vocibus, et conspectui subducere coactus est, et in agresti hospitio diutius delitescere. Perhibent etiam Bodinum Gallum rerum politicarum scriptorem eximium, ea praestitisse in vrbium regiminibus ineptia, vt non alio, quam exugendi populi studio incumberet, quamobrem a Cuiaccio Iurisconsulto vultur togatus appellabatur. Distingues hos ineptos a bonis politicis, quia istorum signa coincidunt ferme cum ijs, quae pro dignoscendo in hominibus iudicio recoluimus. Prima enim et maxima politicae basis est iudicium, quo cum D. D. Veneti polleant, vt inibi demonstrauimus, in signes etiam politici supra omnes nationes sunt habiti, eo autem cum laborauerint Florentini, seruitutem euitare non potuerunt, licet insigni semper ingenio emicarint.

Sed cum politicae tres sint species Monarchia, quae vnius, Aristocratia, quae nobilium, Democratia, quae populi est dominatus, praetacta iudicij signa ad indoles in singulis dijudicandas plurimum conferent: attamen Monarchiae specialia quaedam prae caeteris erunt indicia illa omnia, [note: Ingenij Mo narchiae habilis indicia. ] quae habitum in aliquo temperatum corporis patefaciunt, vt qui maxime ad imperandum deseruit. Eius signa licet in huius libri initio satis proposita fuerint, tamen summatim quinque enumerantur, scilicet pili subflaui, forma vultus, et corporis elegans, et quadrata, morum suauitas, sanitatis robur, ac demum praestantia actionum principum, ingenij, memoriae ac iudicij. Ratio istorum signorum generica est, quia natura videtur constituere temperatum tamquam melius, cum sit in medio: at ex meliorirationi consonat meliores prodire operationes, quales sunt praedictae, in quibus tota hominis excellentia est constituta: quod autem singulae in homine, qui alios regere sit aptus inesse debeant, patet rationibus, auctoritatibus, et exemplis. Primo quidem debet esse consiliarius, et executor, cum bonis placidus, cum malis ferus, debet silentium colere, ne eius detegantur consilia: at cum expedierit etiam, debet esse, vel in campo, vel in vrbe facundus: porro terribilis erit, ac venerabilis, ad quod corporis forma, erit in bellis robustus, ad quod sanitas [note: Paradox. [?]. ] confert. Refraenet (ait Cicero) libidines, iracundiam teneat, spernat voluptates, coerceat auaritiam, caeteras animi labes repellat; tum incipiat alijs imperare, cum dedecori; et turpitudini parere desierit. Quaenam igitur temperatura magis his deseruit dotibus, quam media? cuius bono alacrem gigni ad virtutes propensiorem ostendimus, et quae cum sit v ersatilis ad vtrumlibet extremorum, facile prout res tulerit, varios poterit affectus, habitus, mores induere? et cum sit caeteris


page 203, image: s203

perfectior, idoneam maxime gignet formam, et robur?

Non desunt auctoritates idem probantes, nam Homerus duos ab se decantatos heroas Hectorem, et Achillem pulcherrimos, et robustissimos facit: sic Virgilius Turnum principem a decore formae commendat lib. 7. Aeneid.

Perit ante alios pulcherrimus omnes Turnus auis, atauisque potens.

Cicero pro leg. Manil. dominantis virtutes asserit esse laborem in negotijs, fortitudinem in periculis, industriam in agendo, celeritatem in conficiendo, consilium in prouidendo. Harum vero ministras, et comites enumerat innocentiam, temperantiam, fidem, faelicitatem, ingenium, humanitatem.

Exempla demum suggerunt multos populos eum duntaxat in regem deligere solitos, qui forma, robore, ac virtute caeteris anteiret: vnde manauit adagium: Forma digna imperio, translatum ad illos, qui elegantem, et concinnam corporis formam cum referant, imperium supra caeteros [note: lib. 3. ] gerere digni censentur ab omnibus. Narrat Herodotus Aethiopes vnum ex popularibus supra alios corporis mole, ac robore spectabilem ad regni fastigium euehere consuesse, quod etiam Gothos factitasse ex [note: 3 de Gener. animal. c. 10. ] Totilae Regis virtute, ac forma praestantis electione patet. Hocidem apes ingenioso naturae instinctu exequuntur, inter quas magnitudine corporis insigniores, aliarum duces, ac reges haberi tradit Aristoteles.

Hinc Pythagoras (Laertio teste) ideo tantam est adeptus apud suos discipulos venerationem, quod praeter insignem sapientiae opinionem, insigni etiam forma eminebat, adeo vt ipsum esse A pollinem opinarentur: [note: Num. 2. 6. 1. ] et in sacris litteris Reges ob formam Dij nuncupantur quia notas aliquas sui spiritus Deus illis imprimit, qua caeteris digniores, ac excellentiores existunt: ac propter virtutes inibi dicuntur regum corda in Dei manu esse; propterea Dauid prae caeteris vnctus est a Samuele Rex, quod (vt habet textus) erat rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie, et de ipso Deus dixerat, inueni hominem secundum cor meum, nempe summae probitatis, et virtutis: haec enim vera omnino sunt signa, si supradictis iungantur, dijudicandi in quopiam dominatoris genij, idoneique populorum rectoris, qui mediocrem insequuntur temperaturam huic muneri conuenientissimam.



page 204, image: s204

Magorum, et superstitiosorum signa. Cap. XIII.

[note: Magia est criplex. ] TRifariam ab auctoribus diuiditur Magia, in naturalem scilicet, artificialem, ac daemoniacam. Illa cum quaedam efficiat admiranda vi physica, et arcana, videtur ad idem redigi temperamentum, ac physica, et communia cum illa sortiri signa, quae propterea ibi quaerenda, vbi satis a nobis in praecedentibus [note: Gell. lib. 10 Cassiod. lib. var. epist. pe nult. ] excussa fuere. Altera, quae artis acumine vtitur ad effectus mirabiles (qualis Architae columba lignea volans, vel Boetij aues aereae volantes et cantilantes, vel caput aeneum Alberti Magni artificio articulate locutum), quia mechanicam sapit excellentiam, ideo [note: Michael Medina, et Guillel. Parisiens. ] ijsdem detegetur indicijs, quae pro noscendis mechanicis luculenter adduximus. Tertia igitur hc tantum a nobis aestimanda proponitur, quo vel puerorum ad ipsam propensio corrigatur, vel adultiorum euitetur. [note: Quid. lib. 7. Metam. ] Ea est, qua Medea se praestitisse iactat apud Ouidium.

Vipereas rumpo verbis, et carmine fauces Viuaque saxa sua, conuulsaque robora terra, Et siluas moueo, iubeoque tremiscere montes, Et mugere solum, manesque exire sepulchris.

[note: lib. 6. ] Eadem arte Erichtho maga dicitur a Lucano infanda, et incredibilia patrasse:

Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit, quos non concordia misti Alligat vlla thori, blandaeque potentia formae Traxerunt torti magica vertigine fili. Cessauere vices rerum, dilataque longa Haesit nocte dies, legi non paruit aether. Torpuit et praeceps audito carmine mundus.

Virgilius his arridet Ecloga 8.

Carmina vel caelo possunt deducere Lunam: Carminibus Circe socios mutauit Vlyssis: Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Hac arte noti apud antiquos fuere Pasetes Magus, qui eius potentia conuiuium omnibus instructum obsonijs offerebat: at rursus omnia protinus euanescebant: coemebat plurima enumerato pretio, quod postea in ipsius crumenam reuertebatur, ex quo adagium illud apud [note: D. Clemeus lib. 2. recognit. ] Manutium: Pasetis semiobolus. Porro Simon Magus a Sanctis patribus saepius recolitur, quem aiunt in igne volutari solitum absque vstione, ex lapidibus panes facere, in varia se brutorum genera commutare, duas


page 205, image: s205

habere facies, in aurum se conuertere, volare, et alia huiusmodi admiranda praestigia factitare; quae pariter ab Apollonio Tyanaeo edita Eusebius [note: Exod. 7. s. 2. ] contra Hieroclem perhibet. Tales etiam extiterunt Magi illi Aegyptij, qui in sacris Biblijs de miraculorum effectu cum Moise decertarunt: dum summo intuentium stupore virgas ligneas in serpentes verterunt. Hos aemulati postea sunt Apuleius multorum testimonio Magus, Cornelius Agrippa haereticus, ac multi alij, quorum nequitia supprimitur neque hoc etiam saeculo deesse huiusmodi monstra ostenderunt rustici Boemi supra memorati, quos clapsis annis aduersus Imperatoris Ferdinandi exercitum pugnasse referunt, tormentis bellicis obuios, et illaesos. Haec vero magica praestare singulos iure pacti, vel taciti, vel expressi cum daemone initi, notissimum est in Theologorum schola, [note: Magut quinam sit. ] ex quo vocantur etiam superstitiosi, quia sunt falso addicti cultui, qualis superstitio est, et vocantur magi, qu vi talis cultus, et pacti mira, et humanum captum superantia faciunt, quod est Magiae proprium.

Pro his igitur ingenijs certo dignoscendis, sicuti haec ipsorummet opera sufficiunt, ita pro coniecturali venatione occurrunt signa ex causis ipsorum intimis, seu temperamento, quod cum calidum, et siccum sit in fine secundi gradus supra medicos, ac prope poetas, multum est atrabilare: quamobrem signa illa omnia, quae calidum atrae bilis dominium monstrant, ad magos etiam pertinebunt. Ea nobis summatim suggerunt Cingarae faeminae, quas huius esse temperamenti, ac proinde ad Magiam pronas quisque non ignorat; propterea si caro ipsarum, color, forma, corporis habitus, mores, et alia de ijs supra memorata notentur, facilem nobis in alijs etiam ad huius indolis iudicium viam munient. [note: Murtin. Del v. li. 5. Magic. disquis. sect. 4. pag. 37. ] A causis vero externis sumuntur signa quaedam communia, et remota, quae licet incerta sint, a iudicibus tamen Ecclesiasticis obseruantur in Magorum detectione, vt si mala cuipiam patria contigerit praestigiatorum ferax, si ex parentibus sit genitus hac arte notatis, si commercia cum suspectis gerat, si libros de eadem tractantes perquirat, ac volutet cum huiusmodi alijs animaduersionibus, non inanen omnino coniecturam de hominis genio consequemur. Ab effectibus autem corporeis nec inepta ducentur signa, si physiognomiam in singulis expendamus, cum enim supra lib. 2. cap. 5. ostenderimus magos abuti religione potissimum pro texendis vitae, mentique hominum insidijs, est hc insidiatoris [note: Signa insidiatoris. ] recolenda figura, vt nobis illorum dignotioni deseruiat. Arist. insidiatores refert ad lupos, quos dolosos valde ait esse, vnumque in ijs praecipuum adnotat signum, collum valde gracile, ac breue respectu aliarum [note: Bald. Comm. Physiogn. Arist. ] corporis partium: nos addere possumus, quod tales pallido plerunque sunt ore, ac macro, simis naribus, paruis oculis, et cauis, barba rara, turpi, ac faedo aspectu, genis rotundis, atro colore, capillis nigris, et


page 206, image: s206

crispis, quales Suidas ait Vlyssis fuisse, qui fuit timidus, et dolosus: et cum decipere intendant homines, sunt mendaces animo, ac verbis instar illius Sinonis apud Virgil. lib. 2. Aeneid.

Fidens animi, atque in vtrumque paratus, Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.

Amplius sunt sordidi, auari, impij, suspicaces, tenebras amant, lucem oderunt, perinde ac lupi, qui noctu vagantur diuque latitant, quod optime consonat magorum genio, qui profunda nocte suas tractant praestigiorum artes suum insecuti prae sidem tenebrarum. Simon Portius lib. de color. oculorum, quid singulare notat, inquiens: si rubicantes maculae pupillam circundant, iracundos iudica, sin inter maculas nigras rubentes intercidunt, et pallescunt, veneficos significari puta, et incantationis amatores. Hoc nonnulli referunt in moderno quodam mago egregie obseruatum fuisse, cuius nomen, quia palinodiam Ecclesiae cecinit reticeo.

Alij asserunt hac indole homines esse viles, et faemineum quid referentes iusta ratione, quia impotentia, et leuitas magiae veneficae adstipulantur, cuius ope difficilia nituntur assequi: vtraque autem vltro reperitur [note: Faeminae cur ad Magiam procliuiores] in foeminis, quae propterea frequentius, quam viri hac labe polluuntur, ac inter ipsas praesertim siccae deformes: ac ex his seniores, vnde suspicio huius indolis in illis oritur, quae anilem quandam, squallentem, et macram gerunt faciem, qualis Erichtho fere apud Lucanum.

tenet ora profanae Faeda situ macies, caeloque ignota sereno, Terribilis stygio facies pallore grauatur Impexis onerata comis.

Hinc si quando vir, et faemina iusto deformiores occurrunt, eos vulgus (strigones), has (strigas) appellare consueuit, quae sunt necromanticorum nomina. Hac deformitate atrox fuit Cornelij Agrippae facies [note: Partic. 3. c. de signis Ne cromant. ] in Iouij Elogijs picta. Eymericus in Directorio Inquisitorum asserit, quod magi ex visione, apparitione, et collocutione malorum spirituum, toruum habent visum, et obliquum; sed huiusmodi signum spectat adultiores, qui nequissima haec opera tractare valent: addit alia, quae transferri ad iuniorum iudicium possunt, nimirum, si propensi ad diuinandum sint de futuris, etiam de illis, quae dependent ex mera Dei voluntate, vel hominum, ideoque si nonnulli, vel Alchimiae, vel Astrologiae, vel huiusmodi alijs artibus diuinatorijs se voueant, maximum esse malefici genij signum, quia si vel in diuinando, vel in auro quaerendo ad finem non pertingunt intentum, facile ad opem ex daemone inuocandam, et poscendam prolabuntur. Vere hoc ita contingere docemur experimentis, siquidem Petrus Aponus, qui diuinatrices artes, atque Astrologiam


page 207, image: s207

[note: Astrolog facile notantur magia suspicione. ] impensius coluit, magiae pariter crimine notatus est, vt insculptum in altero Praetorij Patanini aditu testatur elogium. Insuper Cardanus, qui librum geniturarum, aliaque Astrologica quamplurima literis tradidit, magicis, ac superstitiosis opinionibus illa conspersit, vsque adeo, vt ab Ecclesiasticis censoribus pleraque fuerint expuncta, et damnata. Nuper Galileus nulli Astrologorum huiusaeui secundus, vel septuagenarius ob male sana huiusmodi dogmata suspectus a Romanis iudicibus in carceres detrusus est, indeque solemnitus, ac publice a biurare coactus. [note: Daemon cur abditis curacteribus vtatur. ] Hinc forte factum, vt daemon execrabilem magiae scientiam profitentes, verbis, aut herbis, aut lapidibus, caracteribus, et signis certam ad syderum constitutionem directis, alliciat suos magicos promere effectus, non tam scilicet vt se genio ipsorum accommodet, qui Astrologiae propensi, summam ei praestant fidem, quam vt abditae scientiae caligine simpliciorum mentes offundat, et ad huiusmodi signorum credulitatem inducat. Huc propterea respiciens Xistus V. P. Max. Bullam illam maxime terribilem aduersus Astrologos, diuinatores, et Magos emisit, quod vtrosque maximam inter se gerere sympathiam existimauit, atque a praesenti Pontifice Vrbano VIII. vere Maximo acerbius etiam renouata est. Haec pauca de Magorum indicijs dicta satis.

Ingenij Militaris signa. Cap. XIV.

MEdio quodam inter medicos, et magos temperamento gaudere militares viros, probatum in superioribus est abunde. Mista igitur vtriusque signa ad istorum naturam deprehendendam conferent; ea scilicet quae prudentiam medicorum, et fraudem magorum propriam demonstrabunt, quibus vtrisque insignitus debet esse dux: sed praeterea quia fortitudo, generositas, audacia in ipso requiruntur, signa etiam huius affectus erunt praecipua pro eadem ducis indole dignoscenda. Haec vero tria signorum genera in proximo capite, ac in praecedenti altero adeo sunt excussa, vt pro ipsorum intellectione, nihil adhuc superesse videatur. Attamen vt ea diuisim [note: Ducis temperatura q~nam sit. ] tradita hc vni aptentur ducis dijudicationi, tenendum est, quod cum in duce praedominetur temperies calida, et sicca in secundo gradu, siue atra bilis cum flaua debite mixta, et cum aequali phlegmatis, et sanguinis subdominio, signa istius temperaturae ipsius etiam ducis detegent indolem: sunt autem, iracundia non leuiter accensibilis, sed quae accensa perdurat, ac difficulter sedatur ob atrae bilis crassitiem, quae instar picis conceptum retinet ignem: talem describunt Poetae Achillis, et Herculis iram: ac talis I. Caesar fuisse perhibetur: amplius promptitudo


page 208, image: s208

ad actiones, ac generosa quaedam in ijs pertinacia idem indicant, nempe illa flauam bilem, haec atram, ita periculorum contemptus, insidiandi solertia, praeuisio consiliorum, seu perspicacia quaedam insita in rebus omnibus, vigilantia, saeuities, at non inexorabilis, fastus, animositas, vtriusque humoris denotant praedominium, qui siccitate sua, puritate, et acrimonia huiusmodi parere effectus consuenerunt; sicuti quoque membrorum firmitas, agilitas, laborum tolerantia, tam occluso, quam aperto caelo, inediae, ac sitis patientia, ab ijsdem proficiscuntur; quippe crassa bilis partes consolidat, et roborat, subtilis agiles reddit, ac promptas. Caeterum cunctatio in procedendo quaedam, postquam celeriter caepta res fuerit, consultatio rerum timida, licet in ipso rerum discrimine satis audax executio, satis ostendunt phlegmatis portionem debitam vtrique bili commisceri, quod earum retundit actiuitatem, ac tem perat aestum: haec autem est vtilissima Duci temperies; quia sicut in Claudio Marcello, ac recentius in Liuiano praeceps viguit agendi celeritas, ita in Fabio, et Nicolao Pitiliani comite nimia fuit notata cunctatio, quare vtraque mista ducem perfectissimum genuisset, qualis fuit Caesar, et Scipio. Iustitia demum, ingenuitas, viuendi simplicitas, pietas, qualis in pio Aenea, et Gottifredo decantatae, ac in alijs magnis Ducibus frequenter animaduerfae, sanguinis aequam cum phlegmate portionem indicant, adeo vt demum ex huiusmodi temperatura, et miscella, tamquam ex propinqua causa per hos affectus, et effectus cognita, liceat optime militarem indolem coniectari. Ab externis causis signa sumentur eadem methodo, quam in caeteris ingenijs supra venandis seruauimus, sed cum leuiora sint facile quis potest ea suo arbitrio examinare. Ab effectibus corporeis praecipua sumentur indicia, vt qui sunt [note: Indolis certa indicia. ] magis conspicui, et sensati. Illud vero maximum praebebit indolis argumentum, sipueri motus quidam, et particulares actus adnotentur, ex quibus ceu radijs ipsius optime propensio explendescit. Sic de Alexandro narrat Plutarchus, quod puer adhuc videns patris in bellando foelicitatem, querebatur apud caeteros aequales, quasi nihil sibi pater esset ad gloriam relicturus: at illis contra dicentibus se haeredem fore omnium, quae ille armorum robore comparasset, respondit nihil sibi tam amplam profuturam haereditatem, si nihil agendum supersit, in quo se militem patri similem possit ostendere. En generosae indolis in puero scintillae ad militiam adspirantis. Ita Scipionem in caena semel interroganti, quis dehinc in Repub. egregius imperator esset futurus, respondisse [note: lib. 5. ] tradit Eutropius, vel hunc, scilicet, Marium ad quem se conuertit; prospiciens iam tum ex ipsius pueri gestis, facie, moribus ingenium maximis rebus natum. Pariter Cassius vix puer, cum Faustum Syllae filium inter aequales de patris monarchia gloriantem andiret,


page 209, image: s209

indignabundus ei colaphos intulit, ex quo natiuum quoddam tyrannidis odium potuit apparere, quod postea ipsum ad Caesaris interfectionem impulit. Idem in caeteris omnibus curiosus ingeniorum aestimator aduertens, absolutam vniuscuiusque indolis notitiam assequetur.

Quod attinet ad alios effectus in puero, si quandam referat prudentiam, et insidiatorem genium, et interritum in actionibus vigorem, et audacem, prout occasio tulerit, insultum, iure optimo ipsum militarem gerere habilitatem asseremus; harum vero affectionum signa superius [note: Ars militaris, et vena tio conueniunt. ] etiam tradita, veluti in compendio proposita erunt in eo, qui fuerit ad venationem propensus; haec enim et requirit prudentiam se a ferarum impetu praeseruandi, et insidias, quae ijsdem componantur, et animosi tatem eas persequendi, et robur labores tolerandi, adeo vt huiusmodi exercitatio vere sit belli species, et imago, ad quam egregie habilis qui fuerit, in Ducem etiam merito euasurus iudicetur: hinc praeclaros Duces huic arti semper addictos fuisse passim narrant historiae.

Nec obstat quod prudentia, et animositas fere inter se contrarientur; quia illa vigeat in frigido humore, ideoque coniunctum habeat metum; haec vero foueatur a calido, ex quo non videtur quod vtraque possit concurrere ad eandem Ducis indolem indicandam, sed solum alterutra; enimuero sunt variae Ducis dotes, quae per varia se promunt signa, et alius obtinet plures, alius pauciores: ille est prudens, et insidiosus, ille strenuus, audax, manu promptus, ac vterque Dux esse potest insignis, ac Reip. vtilissimus, quia prudens, et callidus in ducendo nauiter exercitu, et captandis idoneis pugnandi occasionibus, et hostiles praecauendo insidias, ac vicissim texendo insignes refert victorias: alter pugnando cum opus fuerit, ac celeritate sua praeueniendo, ac sui exemplo milites in acie animando, alijsque huiusmodi audacibus actis pariter vincit. Quare tam prudentia, quam audacia in diuersis militarem poterit indolem indicare. Interdum aliquis faeliciori temperamento praeditus vtramque possidet, qualis omnium consensu fuit Caesar, ac nuper Magnus Consaluus, in quibus strenuitas cum prudentia, et calliditate certabant: in hoc igitur nitebunt vtriusque signa, ex quibus quisque poterit indolem Ducis perfectissimam emetiri.

Caeterum sex alia proponuntur a nonnullis, quae hanc patefaciant indolem, nimirum seueritas, ornati vestitus negligentia, caluities, breui loquentia, verecundia, fortuna, nos addimus irreligionem.

Seueritas necessario Ducis temperamentum sequitur, quod est melancolicum, et cholericum; estque maxime his genijs opportuna, quia in milite cum maxima vigeat licentia ab armorum, et sociorum vi, minime laxum postulat facilitatis fraenum, at contractum, et angustum seneritatis ad violentias reprimendas, serendamque obedientiam, sine


page 210, image: s210

qua exercitus coire, vel regi nullo modo posset: propterea clarissimi omnes, vel Romanorum, vel aliarum gentium Duces eam impensius exercuerunt, lenitas autem vix ab vllo, nisi rarius administrata est: atque iccirco in quo inerit auersum a militari negotio genium praemonstrabit. Vestitus porro negligentia fere in omnibus audacibus, et impauidis viris quotidiano experimento notatur, ac ratio est euidens, quia cultus corporis quandam requirit morositatem, ac patientiam, a qua huiusmodi abhorrent homines prompti, et cholerici, qualis iampridem extitit [note: iu sua vita cap. 74. ] Magnus Sfortia, qui vestis munditias oderat ex Iouij testimonio, nec non Vespasianus, qui ex Tacito, veste, habituque parum a gregario milite discrepante vtebatur. Caesarem etiam perhibet Suetonius vel [note: Vestitus negligentia signum incertum genij militaris. ] puerum laxa veste vti solitum, quod Sylla in ipso animaduertens dixit Pompeio, caue puerum male praecinctum; quia tamen idem affirmat fuisse in se tondendo, radendo, ac vellendo cultiorem, haud scio qui potuerit esse in vestitu negligentior. Sane cum hoc etiam in Philosophis liceat adnotare, qui nihil huiusmodi ornamentorum sunt curantes, vti de Diogene patet, alijsque quamplurimis, ego huiusmodi signum parui aestimandum esse duco, eoque magis, quod non pauci percelebresque Duces sumptuoso admodum, ac eleganti vestitu sunt vsi, ex quibus Aulus Caecina Vicentinus apud Tacitum, Viteliani exercitus imperator, quem maxime asserit fuisse in vestitu curiosum, quod etiam narratur de Braccio Sfortiae aemulo: ac de Magno Consaluo, necnon de Ferdinando Daualo, et alijs, quos omnino superuacaneum esset referre.

[note: Caluitiei causa duplex. ] Ad caluitiem quod attinet, ea duplicem habet causam, vel frigiditatem, ac siccitatem cerebri, quae humorem illum pinguem non generat, a quo pili alimentum suscipiunt, quae intemperies in senibus reperitur; vnde calui fiunt: pueri autem ea carentes, quippe calidi, et humidi affluunt humore pilorum generationi apto, neque ideo caluitiem patiuntur, nisi cum veneris vsum exercere incipiunt, a quo ipsorum cerebrum refrigeratur, ob seminis excretionem a cerebro decidentis, qua cum mulieres, et eunuchi careant aeque ac pueri, ait Arist. lib. 5. de generat. animal. cap. 3. eos non esse caluitiei obnoxios. Altera est causa cerebri siccitas ex calore illata, ob quam excrementa cerebri aduruntur omnia, adeo vt pilorum restaurationi non sint satis, qualis iu struthio reperitur qui propterea inter omnes aues gerit caluitiem, quod tanta ex Plinio pollet caliditate, vt vel ipsum decoquat ferrum. Ergo, sicuti caluities ex priore causa est ineptum ingenij militaris signum, quia non nisi terrestrem, [note: Caluities est indicium vegetae phantasia. ] et crassam indicat cerebri, et ossium, cutisque capitis substantiam ingenio inimicam; ita ex caloris siccitate caluities, praesertim in sincipite, partem cerebri ei subiectam, celeri, vegetaque dotatam phantasia indicat, quae calore adiuuatur, quare vim etiam ad rerum tractationem,


page 211, image: s211

ac executionem, qualis in duce requiritur insitam gerere attestatur. Huiusmodi tamen signum in solo examinari potest adolescente, quia in puero, vti diximus non inuenitur. Porro idem etiam ostendit eos esse ad Venerem pronos, quae calore phantasiae cietur spiritus genitales excitante, ac mouente. Ita qui duces fuere calui in libidinem etiam plerunque [note: Cafaris, et Caligulae lu xuria. ] actos, ac mersos palam est, vt Caesar, qui caluus, ac tantus Imperator, praeter aetatis florem apud Regem Nicomedem luxuria pollutum, plurimarum etiam, et illustrium faeminarum corruptor a Suetonio fuisse perhibetur. Caligula caluus, atque idem Dux, et in castris enutritus, ac ferus; inaudita tamen libidine praeceps actus, cum se sororum incestis contaminarit, ac matronas cum maritis ad caenam vocatas, praeterque pedes suos transeuntes, mercantium ritu expendere, indeque maxime placitam egressus e triclinio seuocare, ac stuprare consueuerit. Tiberius, Galba, Otho, Domitianus calui omnes, ijdemque armorum laude non obscuri, at libidinis aestu supra omnium fidem flagrantiores.

Quartum belligerae indolis indicium est breuiloquium, quod hercule maximum est, ac notabile, cum tanto quis sobrius in verbis, animosior verbosiore censeatur, quanto facta supereminent verbis, et quanto masculus faemina praestantior habetur; nam communi iactatur adagio facta esse masculos, verba vero faeminas esse; at homines breuiloquentes videntur plerunque factis pollere. Idcirco nescio quid excelsum, ac prope diuinum spirare videntur, eorumque verba instar oraculorum haberi, qualia erant antiquitus responsa Deorum. Hac prae caeteris I. Caesar effulsit, dum euicto Pontico Pharnace ad amicos scripsit. [note: Plutarch. in apophteg. ] Veni, Vidi, Vici. Menelauseadem ab Homero fingitur valuisse, qui pauca, sed plane argutissima loquebatur; fuit vero Dux insignis, et Regiae Priamieuersor. Dares ille apud Virgil. lib. 5. verbosus gestorum suorum iactator, se postea pusillanimum detegit.

Nec mora, continuo vastis cum viribus effert Ora Dares, magnoque virum se murmure tollit. Solus, qui Paridem solitus contendere contra.

Sed lacessitus ipsius arrogantia senex Entellus prodit in arenam, et paucis, modestisque verbis, binos immani pondere caestus in medium proijciens, offert ipsos Dareti ad pugnam, sed frustra; nam

Obstupuere animi. Et mox. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat.

Itaque assumptis alijs inuicem pugnant, ac paucis pressus ictibus Dares vincitur, quem Aeneas miseratus certae subtrahit neci, inquiens.

Infaelix, quae tanta animum dementia caepit?

page 212, image: s212

Non vires alias, conuersaque numina sentis? Cede Deo.

[note: Verbesitas est signum regatiuum in dolis mili taris] Vere nihil magis virum ostendit imbellem, quam nimia verborum procacitas, iuxta illud Salomonis: Vbi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Et Plutarchus vasa vacua multum sonare: repleta vero parum. Ita canibus imbecillibus mos est, quanto plus defecerunt virium, tanto magis latratibus indulgere: ad quod respiciens Linius ait. Quorum [note: lib. 2. Dec 3, ] lingua prompta, ac temeraria est, haud aeque in pugnam vigent manus. E contra Tacitus in Agricola. Miles in certamine fortissimus, qui ante pugnam quietissimus. Ac vtrum que dictat ratio. Animosi temperies stat in cholerico, et melancolico, vnde multi efflant spiritus calidi, vegeti, stabiles; loquentis viget in calido, et humido remisso, vnde spiritus excitantur quidem, at debiles, adeo vt post verborum profusionem ex ebullitione excitam euanescant; quare ad facta non sufficiunt obeunda.

Quintum huius indolis signum est verecundia, cuius ad ingenium alterandum influxus, qualis existat supra in 14. 2. lib. cap. tradidimus, sed cum a verbo, vereor, deriuetur, quod est timere, ac proinde timor in famiae ab Arist. definiatur, non video quomodo Ducibus possit competere, [note: li. 10 epist. famil. Verecundia militis propria, et cur. lib. 2. c 7. ] quorum propria est audacia, nam profecto, vt apud Ciceronem ait Plancus: pudor in bello est maxime periculosus, ac magis videtur faeminarum, quam fortium virorum proprius. Attamen cum verecundi metus ad vnum duntaxat infamiae obiectum extendatur, tantum abest, vt ipse metum in caeteris concipiat, quod potius audacior fit, quia vt ait in Ethicis Philosophus: Qui omni ex re pudore afficitur pauidus dicitur, qui a modo deficit, nullaque ex re pudore afficitur impudens, qui vero modum adhibet, is prudens, et verecundus appellatur. Ex [note: de orat. ] hac igitur moderatione, custos is euadit ex Tullio virtutum omnium dedecus fugiens, et laudem maximam consequens, quam nonnisi fortibus illustribus, et audacibus factis quaerit. Idcirco Vegetius verecundiam, [note: lib. 1. cap. 7. ] summopere commendat in milite, quia dum ipsum prohibet fugere, faeit esse victorem. Hoc maxime docet pulcherrima illa militum Romanorum pugna, sub Claudio Marcello contra Hannibalem obita, [note: lib. 27. ] qui dum prope Canusium a Paenis sunt fugati, vincente (vt ait Liuius) pudorem metu, postero die in pugnam reuersi, ex Ducis increpatione turpe dedecus obiectantis, adeo fortiter se gesserunt, vt (quae sunt Liuij verba) Paenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam, insignis tandem ad istos victoria declinarit. Hac igitur dote praeditos, cum oporteat esse Duces, ac milites, euadet ea iure optlmo signum huiusce habilitatis in quo inerit.

Fortunam esse arma tractanti necessariam, tam est omnibus


page 213, image: s213

persuasum, vt probatione non egeat. Cicero pro lege Manil. hanc ex summis Imperatoris dotibus ait esse praecipuam, ex qua propterea Senatui suadere nititur militarem Pompeij excellentiam, quia nimirum terra, marique esset admodum fortunatus: sed enim huiusmodi conditio signum est adeo cunctis ingenijs commune, vt aegre possit ad vnam transferri [note: Fortuna quid sit. ] Ducis cognitionem: fortuna in rebus concurrit omnibus tamquam accidentalis causa ex Philosopho 2. Phys. tex. 62. dominatur autem, quia singula Lunae subiecta versantur in contingentibus, quae sunt eiusdem ceu partus, cum nihil in Orbe certum, et constans inueniatur: attamen eam prudentiae plurimum cedere supra in hoc libro est ostensum, et in secundo etiam quas conferat ingenio vires luculenter examinauimus. Dux igitur eam quidem annexam debet habere, sed tamen imprudentia illam summopere auerter, prudentia conciliabit: quare ex hac magis, quam ex fortuna eius ingenij praestantiam metiemur.

Irreligio, si cum caeteris coniungatur signis est qualecunque huius indolis argumentum, siquidem, vt habetur in carmine.

Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.

Cum enim in eum duntaxat finem suam dirigant operam hostes expugnandi, pro illo assequendo, nihil contra fas vel hominum, vel Deorum omittunt, sed ius in armis esse, ac licere sibi omnia temere arbitrantur: hinc fraudes, incendia, locorum subuersiones, vrbium depopulationes, rapinae, fanorum direptiones, caedes, odia, crudelitates, Ducibus, ac militibus, vt plurimum familiares, quibus hercule repugnare penitus religionis [note: Religio a Ducibns contempta. ] studium, quisque non amens intelligit. Eam propterea Caligula vel puer adhuc temnebat, qui postea vir militaris euasit, ac ferus. Ac I. Caesar ne religione quidem vlla a quoquam incaepto absterritus vnquam, vel retardatus est, Suetonio teste. Xerses Persarum Rex maxime bellicosus notatus impietatis, quod Neptuno maris Deo vincula minaretur, ac Soli tenebras. Stroza pater.

Nec veluti Xerses Neptuno vincla minamur, Classibus insolitum, quum patefecit iter.

Pyrrhus etiam e Sicilia rediens, thesauros Locrensis Proserpinae ad eam vsque diem intactos rapere non est veritus: sic de Mezentio Rutulorum Rege, ac Duce Virgil. lib. 7.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor Diuum Mezentius.

Porro Selimus Turcarum Imperator strenuissimus, et Alexandri Macedonis, vt asserebat, aemulus, totius prope Asiae sibi armis parto dominio, praeterquamquod patrem occidit Baiazetem, ac fratres, et intimos quosque charos, nullum vquam in re quapiam religionis sensum ostendit, sed impijs dominandiartibus ab ineunte aetate ad senium vsque


page 214, image: s214

semper est vsus, a quibus tamen eius filius Solimanus abhorruit. Demum istam in militaribus genijs conditionem ceu propriam Antonius Laeua semel adprobauit, dum a Carolo V. Caesare interrogatus, quibus praesidijs tutissimum sibi, ac posteris reddere posset imperium, respondit, potentiorum quorundam sibi subiectorum oppressione. At subiunxit Caesar, quid mox de anima? Repetijt ille: si haec tibi curae est, et Regis, et Ducis personam exuas necesse est. Prophana quidem vox, et ex omnium mentibus abolenda, sed quae miseram multorum huinsmodi virorum testetur propensionem. Aliqui tamen pietate nitentes insigni, iure belli ea moderatione vtuntur, vt potius diuinae administri iustitiae, acscelestorum vindices, quam orbis pessundatores videantur, vt Scipio, Titus Vespasianus, Narses, Carolus Magnus, Gottifredus, Consaluus, et alij, sed quoniam hi sunt albo signandi lapillo, caeteri vero longe frequentiores, ideo qualitates illorum nobis pro huiusmodi geniorum indagine vtiliores, ac inuentu faciliores euadunt.

Oratorum, et Grammaticorum signa. Cap. XV.

TRactantes in secundo libro de causis Oratorum ingenij, attulimus plurima, et varia, ex quibus tum hae percipiantur, tum pro signis ad eiusdem cognitionem inseruiant. Diximus proximam ipsius causam esse temperiem a praedominio biliosam; a subdominio ita in caeteris humoribus temperatam, vt melancoliae nonnihil magis obtineat, obcalorem ex multa ebullitione in sanguine aliquid resoluentem, et atrae bilis relinquentem, licet modice. Signa huius temperiei satis oratoriam ostendent habilitatem. De his in 1. et 2. huius 3. libri cap. fuse actum. Inter ipsa tamen vnum praecipuum, scilicet habitus corporis, et faciei ad biliosum, et siccum vergens quidem, at minime austerum, sed suaue, ac in tantum gracile, in quantum excludit pinguedinem, non carnositatem, qui laudabilis, et venustus est habitus dictae temperiei testis, quo profecto singulos ferme Oratores, cum sacros, tum forenses esse praeditos, quisque animaduertat. Porro ab externis causis deprompta signa conferent, quia cum orandi studium in solo vigeat foro Veneto, subditisque Vrbibus, apud [note: Vicentini oratores eua dunt insignea. ] alias vero nationes fere sit incultum, iure coniectabimur Venetum esse huic arti procliuiorem, quam caeteros, et magis Vicentinum, quam Bergomensem, quippe ille in Consulari curia, vbi ex veterrimis Caesarum, ac mox etiam Veneti Senatus indultis, de reorum capite creberrime disserit, loquendi etiam ex consuetudine haurit, ac fouet artem, qua cum in patria, tum foris euadit insignis, potissimum Venetijs, cuius in vrbis


page 215, image: s215

foro Vicentinorum eloquentia, iam multos annos egregie dominatur. Bergomensis vero hanc negligit, sed mercaturae industria Florentinos, et Genuenses aequat. Pariter ex familia super Oratorum genio arguemus, quia sicut apud Romanos in Curionum familia tres successiue insignes floruerunt Oratores, ita qui puer ex eloquentium educetur stipite, facile hanc gerere affirmabimus propensionem, quantum enim virtus generis ingenio conferat, supra cap. 15. lib. 2. probauimus. Idem venabimur ex institutione, quia exempli gratia cucullati PP. D. Dominici huic se vouent arti, ex quo de Praedicatorum familia nuncu pantur, caeteri vero non ita: ex studio si quis libenter oratores, vel imitetur, vel audiat: ex animi affectibus, si quis iracundiae sit obnoxius, qua facundum fieri hominem liquet: sic ex huiusmodi alijs discurrendo, captabimus Oratoris indicia. Ceterum potiora, firmioraque sunt alia in ipfius apparentia [note: Duo praecipua oratoriae indolis signa. ] corpore; atq: illa duo mihi prae caeteris videntur in puero, scilicet pronuntiatio, et memoria: illa spectaturin gestu, ac verbis. Gestus in concinno quodam manuum, faciei, oculorum, oris, ac totius corporis motu consistit, ex quo vis quaedam permouendi animos hominum spirare videtur. Verba tunc oratorie pronunciari dicentur, si clara, nitida, ornata, iucunda, sonoraque voce, non haesitanti, vel impedita, nimisque celeri lingua proferantur, in quo totius consistit Orationis excellria, vel ex Demostenis testimonio, qui primas, secundas, ac tertias partes vni deferebat pronunciationi, atque etiam Ciceronis, qui eius defectu plures eloquentissimos habitos esse infantissimos ait, ac eius accessu plures infantissimos visos esse eloquentissimos. Vtramque gestus, ac verborum dotem, facile in pueris vel adultioribus deprehendas, cum vniuscuiusque [note: lib. 1. cap. 4. ] oculis sint obuiae. Memoriam porro Quintilianus asserit, esse praecipuum oratoriae indolis argumentum, ac iure, quia vti supra docuimus, Orator cum de omnibus apposite dicere teneatur, debet etiam memoriam multorum obtinere capacem, quae prout occasio poscet in medium proferat; alioquin si obliuiosus existeret, quis ignorat, leges, exempla, auctoritates, sententias ex Poetis, Historicis, Philosophis, Iurisconsultis erutas ei quodammodo futuras inutiles? cum multoties ex tempore in Senatu, vel in curia perorare necesse habeat, absque eo, quod possit aliquid illorum memoriae commendare? Addunt nonnulli, quod similitudines, antiteses, facetias, salesque profundere, sit ingenij Oratoriae propensi proprium, quando hisce singulis praestitisse celebres Oratores compertum est, nimirum Demostenem, Tullium, Isocratem, ac huius census alios, quod in ipsorum vitis testatur Plutarchus. Hoc est rationi consonum, quia Orator debet docere, mouere, ac delectare, quibus adimplendis officijs summopere similia, lepidaque dicteria conferunt.



page 216, image: s216

[note: Grammaticae indolissigna. ] Postrema ingeniorum signa sunt ea, quae ad Grammaticos, et ludimagistros spectant, quorum temperies cum parum naturalis attingat excellentiae, im perfectior etiam censetur omnium ingeniorum. Diximus supra eos valere memoria, phantasia parum, ac proinde imbecillo intellectu, quia pinguiore quadam, respectu indolum superenarratarum, cerebri constant substantia, quae memoriae ob imaginum retentionem conuenit. Signa igitur proprio 2. lib. cap. de memoria tradita, huius temperiei dignotioni deseruient Sed praeterea remissio aliorum, quae ad calidum, et siccum totius corporis, cordis, cerebri, spirituum temperamentum pernoscendum adduximus, ex quo anima rerum subtilitatibus percipiendis fit apta, hocce grammaticorum proprium denotabit; carnosior siquidem erit corporis habitus, et humidior, et color pallidior, et caput ossea compagine crassius, et capillitensiores, et duriores, occiput prominentius, caro asperior, sanitas sirmior, somnus intensior, concoctio robustior. Mores porro erunt rusticitas, segnities, cum tolerantia quadam iuncta, grammaticales regulas legendi, acrelegendi, pulchros caracteres formandi, pueros docendi dotes magnis ingenijs prorsus aduersae, qui iracundia, impatientia, celeritate, nonitate subinde magis, ac magis trahuntur, ob igneum, et aereum in ijs praeualens elementum. Hinc puer, quitradita duntaxat percipiet, et nihil vltra interrogabit, neque noui quidquam meditabitur, neque ferus, neque viuidus, sed supra aetatem erit sedatus, et alphabeti caracteres componet, effingetque rectius, et caeteris aequalibus non quidem celerius, at solidius grammaticam apprehendet, is ad ipsam natus, et pronus dicetur, praesertim si ad Rhetoricam, ac Dialecticam elatus, ignauus in ijs euadere videatur.

De remedijs ingeniorum. Cap. XVI.

COgnita hoc pacto in geniorum natura per methodum in superioribus traditam, id vnum videtur superesse scitu dignissimum, an scilicet ingenium res diuina, et ab omnibus adeo concupita, arte aliqua in homine inseri, et gigni possit, vel genitum postea conseruari. Vt enim medici sanitatem in corpus introducunt expulso morbo, eamque introductam firmius artis praesidijs tuentur, ita verisimile est, aliqua nobis praesto esse posse, quae ingenijs medeantur, nempe ipsa vel in ortu suo perfectiora reddendo, vel iam producta in homine diutius conseruando. Vtrunque diserte profitetur Galenus expleri posse lib. quod animi mores seq. corp. temper. cap. 9. vbi quinque rerum beneficio hominum ingenium ad mores, ac


page 217, image: s217

[note: Ingenium ex quinque rebus gignitur perfectius. ] scientias habilius edocet fieri, videlicet cibo, potu, ventis, aeris temperie, ac regione: ratio dictat istorum ad ingenium alterandum vtilitatem, quia corporis summopere temperamentum immutant, a quo omnis prope manat ingenij vigor: constat vero illud inter caetera cibum mutare, ac potum, quia hi sunt materia sanguinis, qui in partium substantiam vettitur, in qua ipsarum temperamentum consistit: qualis ergo cibus, et potus, tale etiam temperamentum, ac tale per consequens resultabit ingenium. Haec affert inibi Galenus, ex quibus etiam aperte deducitur, quod cum semen sit vtile sanguinis excrementum, et ex semine gignantur eiusmodi partes, scilicet cerebrum, cor, hepar, spiritus, quae sunt praecipua ingenij instrumenta, talia haec erunt, quale semen, [note: Cibus multum potest ad creandum benum ingenium. ] iuxta cuius variam proinde naturam, varium poterit ingenium genito communicari. Confert igitur mirum in modum cibus, et potus ingenij productioni, eiusde~q. producti vel correctioni, vel conseruationi, qua de causa parentes non immerito ab omnibus suadentur, diebus aliquot ante concubitus vsum, optimis vesci alimentis, ac potibus, vt optimo creato sanguine, semen etiam optimum generetur, quam pariter victus normam debent seruare nutrices, vt inculpatum lac gignant, in laudabilem pueri nutritionem cedens; ac eandem si postmodum ipse puer seruauerit, magnum absque dubio afferet ingenio adiumentum Huiusmodi cibos luculenter in secundo libro in cathalogo causarum ingenij recensuimus, innuentes, quinam phantasiae, vel quinam memoriae sint vtiles, vel noxij, quos propterea hic repetere frustra esset; omnes etenim temperati, vel parum ad calidum, ac siccum vergentes, tenuem, subtilem, commoderatumque progignent sanguinem, indeque semen gignendis ingenij organis accommodatum. Inter hos praesertim siluestrium auicularum caro censetur optima, perdicum inquam, phasianorum, cothurnicum, gallinacearum, aliorumque huiusmodi; montanis enim aluntur seminibus, ac fructibus, quos sicciores constat esse, ac puriores, vnde purior, et sapidior ipsorum caro, ac sanitati etiam corporis conferentior: quamobrem ad obsonia incolumen diu, incorruptamque seruari, quotidie experimur. Porro inter domesticos haedus omnium fingularis habetur, quia siccioris aliquanto temperiei, quam agnus, vel vitulus: prosunt auiculae omnes, vt alaudae, turdi, columbi turriti: vitulus, gallinae, capi, columbi domestici, quia humidiores sunt illis, humidius etiam reddunt semen, nec adeo perfectum: hinc sale, aceto, et aromatibus condita conferunt si caute assumantur, quia extergere, acuere, [note: Cibi ingenio noxij. ] subtiliareque sanguinem magis possunt. Excluduntur ab hoc censu crassa omnia, vt bubali, bouis, suis, veruecis, castrati caro, caseus etiam, et alia ex pasta, et lacte: ita legumina omnia, et ex oleribus allium, ac cepae. Vt enim haec singula, in quibus coqui a ventriculi calore possunt,


page 218, image: s218

membrorum firmitati, corporisque robori faciunt, ita ingenij obsunt faelicitati. Comprobant hoc rustici, et baiuli nostri, Rhaetorum genus, et apud Hippocratem Scithae, ex quibus vel nullum, vel rarum prodijsse ingenium satis liquet, vt qui huiusmodi alantur cibis: solus ex his Anacarsis Philosophus pro miraculo adnotatur a Galeno loc. cit. nec iniuria, cum lac equinum ea gens pro cibo fere semper assumat, et olera.

Potus correspondeat cibo: Plato probat adolescentibus aquam in Timaeo, reijcit vinum, quia nimis ipsorum accendit praecordia: concedit viris paucum, vt calor quodammodo in ipsis decrescens instauretur: senibus dat ad libitum, qui calido multo, atque humido indigent: in hoc Plato Graecorum regionem inspiciens recte sentit, apud quos vinum erat apprime generosum, quod pueris posset calidis nimium vaporibus caput replere, ingenij aciem perturbantibus, ac in viris calidiorem, et acriorem gignere sanguinem, ex quo intem perantius exinde semen produceretur. In hisce regionibus, vbi vinum variae multiplicisque temperiei, ac roboris enascitur, tuto pueris, ac viris concedi potest, magis tamen, vel minus copiosum, vel robustum pro varia cuiusque natura, et consuetudine, quam in nutritione tanti semper fecit Hippocrates. Ac sicuti multorum persaepe ingenijs vinum prodest, frigidioribus nimirum, ac tardioribus, ita caeteris nocet, qui calidiori, et vegetiori praepollent spiritu, sicuti luculenter in 2. lib. cap. 10. edocuimus, vbi etiam de causis filiorum similitudinis, vel dissimilitudinis ad parentes ex vi seminis abunde dictum. Dubites an huiusmodi alimentis solus pater, an [note: An femina constet semine generandi vi praedito. ] mater etiam vti debeat pro optimo semine generando, quia ex Aristotele mulier ichorem quendam eius tentiginis auctorem, non semen emittit, vel si emittit, id solam habet rationem materiae, quae a semine hominis actuatur formae rationem gerente, qu veram in se continet alterius generandi virtutem, cui etiam soli norma ciborum praescribenda videtur pro seminis, indeque ingenij perfectione. Ex altera parte Galenus mulierem contendit semen emittere generandi vi praeditum, licet imbecillius virili, summa illa ex alijs quamplurimis ratione innixus, quod filij saepius assimilantur matri, quae similitudo nonnisi ab actione formae seminis eius prodere potest, cum a materia tantum nulla rebus distinctio conferatur, formae quippe est facere hoc aliquid ex Philosopho lib. 2 de anima: tex. 2. et additur ab recentioribus quod in [note: Andr. Laurent. lib. 8. q. 5. ] mulieribus adsunt eriam testes, et vasa praeparantia, duae venae, duaeque arteriae, et vasa etiam deferentia, seu eiaculatoria duo aeque ac in homine, quae nonnisi seminis gratia esse possunt, cum natura nullum vnquam frustra organum in corpore sit molita. Huiusmodi quaestio apud Philosophos, et Medicos perpetuo controuersa, non est hic fusiori a nobis discussione recolenda. Stet in praesenti pro optima ingenij


page 219, image: s219

creatione, quod vtrique parenti rectae cibationis norma proderit; siue enim mater solum praebeat semen pro materia, siue in ea contineat etiam formatricem, multum hercle vtrique conferet alimenti delectus, ex quo materia purior, forma vegetior reddi potest, vt in patre.

Quod vero ad ventos, aerem, ac regionem attinet, quorum beneficio Galenus plurimum adiuuari censet ingenium, satis quomodo id contingat superius in 2. lib. sermonibus est ostensum, vbi etiam alia, quae ingenium alterare possunt afferuntur: inter haec sunt praecipua educatio, [note: Studia mul tum alterant ingenium. ] et studia, quae tantum posse a multis censentur, experientia duce, vt stupidi alioquin pueri acri studiorum conatu, quodammodo ingeniosiores euadere inspiciantur, quod certe fit exsiccatis a contemplatione phantasiae organis, quae antea forsitan erant humidiora, mentisque actibus ineptiora: fit etiam ab ipsa aetatis mutatione, cum qua corporis temperamentum mutatur: hinc aliquos ex pueris licet aduertere, qui cum mirandum ingenij praeferant acumen, postea adultiores facti, eo quasi videntur torpescere, quales senum filij, quia cum ex sicciori [note: Senum filij destituuntur ingenio. ] sint geniti semine in aetate generationi proxima, huiusmodi siccitate multum iuuantur, ob quam maxime videntur ingeniosi, sed ea aetatis progressu adaucta magis, quam rerum apprehensioni conueniat, obdurescunt fere, ac derelinqui ab ingenio insigni vulgarium admiratione censentur: Quae singula prolixiori non indigent explicatione, si hoc tantum addidero, vnicum esse prae caeteris, et incomparabile ingenij exornandi remedium, a munificentissimo animorum creatore illud exposcere; quippe quod pietas quaerit, firmaque fides, nunquam eius nobis denegat clementia, dictante oraculo: initium sapientiae est timor Domini.

FINIS.



image: s220

[gap: blank space]

image: s221

[gap: index]

VENETIIS, M. DC. XXXIX.

APVD IVNTAS.