01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

MVSAEVM HISTORICVM ET PHYSICVM IOANNI IMPERIALI Phil: et Med: Vincentini. In Primo Illustrium literis virorum imagines ad vivum expressae continentur. ADDITIS ELOGIIS EORVNDEM uitas, et mores notantibus. In Secundo animorum imagines, siue Ingeniorum naturae, differentiae, causae, ac signa physice perpenduntur. ADEO VT ARTIS EXACTISSIMAE loco possit esse, dignoscendi ad quam quisque artem, ac scientiam sit habilis. Venetijs apud Juntas An. M DC XL.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

[gap: praeliminaria]

page 012, image: as012

INDEX VIRORVM ILLVSTRIVM, Quorum, vel Elogia conscribuntur, vel nomina recensentur.

ARnaldus Villanouanus. pag. 55

Andreas Alciatus. 50

Andreas Vessalius. 54

Alexander Piccolomineus. 81

Aloysius Trissinus. 88

Aloysius Granata. 91

Augustinus Mascardus. 200

Alexander Syngliticus. 206

Andreas Argolus. 208

Albertinus Barisonus. 208

Bernardinus Tomitanus. 47

Bernardinus Telesius. 78

Bartholomeus Vecchius. 206

Benedictus Siluaticus. 207

Carolus Sigonius. 57

Cornelius Mussus. 67

Caesar Baronius Cardinalis. 94

Caesar Cremoninus. 172

Citesius Medicus. 202

Camillus Tridentus. 209

Daniel Heinsius. 204



page 013, image: as013

Erycius Puteanus. 201

Franciscus Robortellus. 60

Franciscus Guicciardinus. 97

Franciscus Panigarola. 104

Franciscus Piccolomineus. 113

Famianus Strada. 201

Franciscus Pona. 205

Fortunius Lycetus. 207

Flauius Querengus. 208

Franciscus Camarellius. 210

Gaspar Scioppius. 201

Gabriel Naudeus. 202

Gilbertus Iaccheus. 205

Hieronymus Fracastorius. 15

Hieronymus Vida. 35

Henricus Catherinus Dauila. 196

Hugo Grottius. 203

Henricus Antonius de Godis. 209

Iacobus Sadoletus Cardinalis. 23

Ioannes Casa. 26

Ioannes Georgius Trissinus. 42

Iulius Caesar Scaliger. 63

Ioannes Fernelius. 71

Ioannes Argenterius. 85

Iacobus Cuiacius. 100

Iacobus Zabarella. 116

Iustus Lipsius. 119

Ioannes Baptista Porta. 122

Ioannes Baptista Guerinus. 128

Iacobus Mazzonius. 136

Iacobus Critonius. 140

Ioannes Baptista Marinus. 155

Ioannes Barclaius. 169

Iulius Pacius. 175

Ioannes Vincentius Imperialis. 186



page 014, image: as014

Ioannes Baptista Imperialis. 191

Ioannes Ciampolus. 201

Iacobus Gaffarellus. 202

Ioannes Riolanus. 202

Ioannes Gerardus Vossius. 204

Ioannes Meursius. ibid.

Io: Bapt. Contarenus. 205

Io. Franciscus Lauredanus. 205

Ioseph Aromatarius. 206

Io. Dominicus Sala. 207

Iacobus Caimus. 208

Iulius Sala. ibid.

Ioannes Galuanus. ibid.

Ioannes Vislinghius. ibid.

Iacobus Philippus Tomasinus. ibid.

Iulius Saracenus. 209

Lazarus Bonamicus. 75

Ludouicus Septalius. 183

Lelius Mancinus. 206

Lelius Cereta. 209

Ludouicus Baitellus. 211

Marcus Antonius Muretus. 110

Marcus Antonius Maioragius. 125

Michael Angelus Rota. 205

Marcus Marchianus. 207

Mattheus Ferchius. 208

Nicolaus Crassus. 205

Ottho Heurnius. 204

Octauius Ferrarius. 208

Octauianus Garzadorius. 209

Paulus Iouius. 5

Petrus Bembus Cardinalis. 19

Philippus Comminez Argentoni Dominus. 29

Pierius Valerianus. 38

Paulus Manuccius. 107



page 015, image: as015

Paulus Benius. 159

Petrus Mattheus. 166

Philippus Faber. 179

Petrus Victorius. 152

Petrus Scriuerius. 204

Pacius Iordanus. 209

Raimundus Lullus. 12

Reginaldus Polus Cardinalis. 32

Robertus Bellarminus Cardinalis. 162

Scaeuola Sanmartanus. 202

Scipio Feramusca. 210

Torquatus Tassus. 131

Thomas Mallonius. 209

VRBANVS VIII. Pont. Max. 2

Vlysses Aldrouandus. 144

[gap: Errata list]

image: as016

[gap: illustration (portrait of the author)] [gap: body text]

page 199, image: s199

PARERGON VIRORVM ILLVSTRIVM ADHVC VIVENTIVM.

PERVENTVM iam est ad extremum elaborati Musaei limen, sin adepta, certe maxime concupita doctorum gratia. Plurimiforte incomptum, et inuenustum eius reputarint prospectum, ex conditoris tenuitate, ex ornamentorum defectu, ex inopi, et parum congruo praecellentibus Musarum alumnis venerationis apparatu. Sed ad ingentia strenue adnitentem, si vires deserant, fas est apud aequissimos nobilitatae virtutis arbitros, aliquam saltem incaepti laudem emereri. Produximus defunctorum imaginesin conspectum posteritatis, perinde ac pictores proferunt Diuorum gesta, vel Imperatorum triumphos; quos sicutiad vnam populi religionem, et oblectamentum dirigunt, minime ad consumatae illorum gloriae incrementum: ita nos suscepta prouincia voluptati potius consuluimus praesentium, quam immortalitati praeteritorum. Illi nimirum satis poterat noster vel ineptus deseruire calamus, narrationum varietate, atque excusoris industria, spiranti prope obiectorum vultuum simulachro. Hanc autem cum sibi vltro pepererintillustres animae scriptis vbique locorum, et gentium duraturis, no strae parum exposcebant orationis subsidium, cuius ornatu, et grauitate, clariora ipsorum nomina redderentur. Propensa igitur haec spectatores eleganti genio praeditos alliciendi voluntas, excuset operis, quo nobis ne hilum quidem placemus, infirmitatem. Si quis interdum veterum numismata inspiciens, tantopere delectatur, vt licet exesa vetustate, ac visibiles vix praebentia formas, graui tamen vndique conquirat impensa; quanto debent gratiores singulis euadere collectae a nobis, et propositae ad intuendum icones, quae licet obscuro auctore, nec emeritis, circumfusae nitoribus, tamen lineamentis conspicuae, impressione integrae, historiae additamento probatae, praeferunt heroum, qui Orbem nobilitarunt, ideam? Hac vna spe freti perfundendi curiosorum animos erudita iucunditate, putauimus quandoque operae pretium facturos, si mortuorum imaginibus, et elogijs, vtraque pariter illustrium subnecteremus viuentium, quorum non infaelix omnino, ac toti Orbi nota series hoc aeuo suppeditatur. Verum a dignissimo


page 200, image: s200

facinore, illa nos praesertim auertit cogitatio, quod, etiamsi quamplures ad senium redacti, absolutis partae gloriae numeris gaudeant, vnde scriptori amplissima offertur expatiandi, collaudandique sylua; tamen cum alij etiam iuniores, virenti nunc floreant nominis existimatione, quam in dies singulos excellentibus generosae indolis foetubus, praeclarisque gestis augere nituntur; non sunt a nobis istorum encomia, angusto nimis suae vitae spacio contrahenda, quando longe plura, eaque forte insigniora prouectioris aetatis omittere, esset potius ipsorum splendorem obruere, quam memoriam decorare: propterea successuro nobis ea relinquere scriptori, ingenui, nec procacis esse animi, debitamque vnicuique non adimentis gloriam existimauimus. At vero deterruit etiam a proposito pudor ille, nec subrusticus, nec illiberalis, quo quisque dum vera loquitur vel ad corporis, vel ad animi tenorem pertinentia, trepidat, haeretque ne illorum officiat nomini, quibus perennem studet apud posteros plausum conciliare. Hac perpetim religione prudentissimos quosque homines, qui in hoc conscribendae priuatorum historiae studium incubuerunt, tam veteres, quam recentiores, pepercisse in viuis adhuc agentium fortunae, factisque referendis, non ignorat, qui singulorum opera non oscitanter percurrere consueuit. Verumtamen qui se mediusfidius temperare possit, nec sine ingrati animi piaculo, tetrique liuoris nota reticere sacrata Mineruae capita, quorum haec aetas honorabili superbit aspectu, quorumque praeconijs scribentium calami exultant, suas certatim paginas exornare? Rapit ad se in primis Italorum ora, et studia Claudius Achillinus Bononiensis Legalem, et Poeticam laurum, cunctorum calculis iampridem promeritus; quippe in celeberrimis gymnasijs, principis doctoris munere obeundo, et ornatissima saepius carmina ingenij foelicitate pangendo, dubium relinquit hactenus, an scientiarum omnium, ac praesertim Iurisprudentiae studiosis vtilior, an vorsae, ac prosae orationis peregrinitate sublimior, et suauior existat. Quem propterea Dux Farnesius in Parmensi delectum Lyceo nuper suspexit, commendauitque docentem, nunc patrium detinet subsellium, ac externi etiam principes concupiscunt, frequentissimus vero iuuenum coetus, ceu rediuiuum antiquae iustitiae oraculum, admiratur. Nitet in Vaticano Sanctissimi Patris Vrbani cubicularius Augustinus Mascardus Genuensis summorum ingeniorum aemulus, a quo hercle Italicae dulciloquentiae norma petitur, quum vberrimo stilo perorare de singulis natus, artis praecepta naturae viribus egregie adaptasse iudicetur. Hic opuscula quotidie tanquam ex specula Romanam profert in lucem, singulari eruditorum acclamatione recepta, vnde facile ominamur fore, vt eius conatu probatioris saeculi antiquata loquendi


page 201, image: s201

reuocetur industria. Consortem ver istorum gloriae Ioannem Ciampolum Florentmum pari passu, at peculiari quodam spiritu incedentem, nostrates iamdiu sic norunt, vt Gregorij XV. et Vrbani nune viuentis, quibus a secretis deseruijt sectati iudicium, illum inter latinae facundiae proceres dignissimum arbitrentur: magnifica siquidem eius oratio, nitida, collimata, redundans, exurgit in veteris grandi loquentiae speciem, orbis rectore, Diuisque proximo fastigio dignam, quam hercule cum in caeteris potius animo cernere liceat, quam re ipsa videre, eius modo nobis, vel ad ipsius, vel ad aliorum laudes perstringendas exoptamus influxum. Iam vero de politioris literaturae parente, totiusque antiquitatis archetypo Famiano Strada Romano Patrum Iesu incomparabili socio, quid attinet plura dicere? quis eius libellis vel parumper legendis addictus, non sentiat animum inusitata comptissimae lectionis dulcedine titillari? Suada ipsi vere connata, ac sermonis lenocinium, quo dum aurei fluminis instar exuberat, vetustiorum exaequat laudes, recentiorum exuperat. Nihil pulchrius, quam se ad cuiuslibet, vel poetae, vel oratoris stilum effingere. Nihil dignius, quam optime se confingendo praecellere, quod vtrunque vir aeterna colendus memoria, incredibili commendatione adeptus est.

Age diuertamus ab Orbis capite, quod augustum semper extitit ingeniorum asylum, ad externas Transalpinasque vrbes, quae licet bellorum flagrantes incendio, acri tamen aemulatione, eximios alunt virtutum, ac studiorum igniculos. Quo factum, vt quae prima Italis laus doctrinae, cultique deferebatur eloquij, nunc alterno fato a Gallis, Germanis, ac Belgis praerepta, tam feruenti contentione seruetur, vt his genuinae, ac peculiares literae, nostratibus aduentitiae penitus esse videantur. Tu quidem Eryci Puteane Louaniensis gymnasij decus insigne, allicis iuuenum vndique confluentium agmina, solidissima recon ditae literaturae peritia: sed Italorum voces tuo nomini adplaudentes, propria tibi referant scripta, ipsorum persaepe trita manibus, et comprobata consensu. Te vnum merito magno Lipsio anteceslori suffectum praedicat Belgium. Te historiographi regij peramplo auctum honorario, Germani suspiciunt, et Hispani; vt propterea non semel a cunctis Orbis gymnasijs concupitus, ea viuens fruaris maiestate virtutum, quam non ingrata posteritas, multorum etiam curriculo saeculorum conseruatura sit. Neque tuos, Gaspar Scioppi, reticere fastus possim, qui generis nobilitati, praestantiorum quarumque doctrinarum notitiam addidisti, ob quam Germaniae tuae spectabilis, Italiae admirandus, Pontificibus, Regibus, ac Principibus singulis acceptissimus, priuilegia nulli amplius tot amplitudine meritorum concessa obtinuisti: et quod magis tuum vbique nomen reddit gratissimum,


page 202, image: s202

diuino ingenij tui robore, ad fidem Catholicam aduersus haereticos propugnandam conuersus, plurimis operibus eximias profligatae impietatis manubias reportasti; imitabili equidem religionis exemplo, in quam defensor eius acerrimus intuens Ferdinandus II. Imperator, te inter intimos sui eonsiliarios delegit, plurimisque voluit honoribus insignitum. Caeterum te hic appello Gabriel Naudee inclytam Parisiorum sobolem, ac non vulgarium florentis ingenij foetuum varietate faecundam. Probantur, leguntur a doctis omnibus tua quotidie monumenta literarum. Angit eos etiam, atque etiam expectatio caeterorum, quae nondum completa rerum pulcherrimarum diuitias pollicentur: te enim in Italiam cum Ioanne Francisco ex Comitibus Guidijs a Balneo Cardinali, cui bibliothecarius aderas aduentante, tam illustre virtutum specimen in Romana curia praebuisti, vt singuli tuam indolis dexteritatem ad sublimiora quaeque habilem agnoscerent; quod etiam antea anno MDCXXVI. dum Patauij inter clarissimos eius Academiae proceres versareris solemni eorum consensu firmatum, comprobatumque fuit. Vtmirum propterea non sit, virorum doctrina praestantium testimonia de te in operibus aeditis extare quam plurima, quibus tui nominis fulgor, longe, lateque diffusus, cum caecas liuoris tenebras excutiet, tum resurgentem gloriae tuae claritatem propagabit aeternam. Acnea fausto Gallorum in Musarum hortulis cantu recedamus, occurrit inter alios Iacobus Gaffarellus ex Prouincia Prouinciae, Theologiae, ac Iuris Canonici laurea redimitus, cuius egregia, et varia sacram Bibliorum historiam explicantia extant impressa, nullusque videtur hoc aeuo felicius, arcana Hebraeorum expandisse mysteria, tum quae ad Cabalam, tum quae ad ipsorum characteres, nec non ad alia, quae in Rabbinorum lectionibus abditiora conduntur. Cuius cum ego eruditionem ex colloquio Venetijs quondam habito deprehendi, tum eius praesertim me valde fateor humanitati deuinctum, eo nomine, quod parentis mei elucubratas in omnibus Galeni operibus notas, Parisijs excudendas curarit, oblato etiam munere, vti a me non quaesito, ita honoris causa, et operis existimatione perquam grato. Sed occurrunt etiam alij Gallorum praestantissimi, quorum encomia vberrimis persequi eloquentiae riuulis non desinit doctorum caetus. Inter quos historicis editionibus conspicui Sanmartani fratres, quorum Scaeuola virorum literis in Gallia illustrium vulgauit elogia, luculento aedepol probatoque volumine: praestat etiam Citesius inter medicos 10: Armandus Plessaeius, Cardinalis et Dux de Richylieu Regij, maximi, celeberrimi consiliarij archiatrus, exquisita rerum plurimarum peritia nobilis; ac ipsum hercle, adsequitur loannes Riolanus, singulari apud exteros doctrinae opinione praefulgens. Hos porro tam immensa


page 203, image: s203

sequitur in his, arque alijs, et sacris prophanisque scientijs, et artibus ingeniorum cohors, vt eorum singillatim hc nomina recensere, inexhausti omnino esset laboris, atque ab suscepto a nobis, paucos tantum perdoctos, raptim consalutandi consilio alieni.

Ad Batauorum igitur effulgida huius aetatis lumina, nostra deflectat oratio: quot enim ex eorum climate Duces rerum gestarum, ac rei militaris gloria nitentes? quot admirabili mechanicarum industria spectatissimi? quot mercibus, terra marique conquirendis, patefacto vel ad vltimos vsque mundi sinus itinere vigiles, ac industrij? Non vasta ipsos Hispanorum potentia ab ingentibus vnquam factis deterruit: non bellorum inuectae toties aerumnae, peracres ipsorum spiritus retundere potuerunt: excitae potius ab his tamquam ab igniarijs scintillae virtutum, vsu postmodum excreuerunt in flammas, quibus ipsorum animi elata semper ad sublimiora cupidine exarserunt. Ita solemnia exinde apud ipsos instituta Musarum sacra: ita certatim adauctus quotidie literarum cultus, constructo Lugduni Batauorum gymnasio, frequenti exterorum conuentu percelebri. In eo quamplures eruditionis laude praestantes viros, librisque impressis conspicuos consedisse, testantur abunde Ioannis Meursi Athenae Batauae, quibus viuas ipsorum imagines aere incisas, eleganti addita vitarum perscriptione collegit. Offertur inter alios viuentium primarius Hugo Grottius Graeci, Latinique sermonis, nec non Iuris Caesarei penitiori scientia perpolitus, quem anno aetatis decimo quinto Martiani Capellae opus notis suis illustratum, atque ab innumeris perpurgatum erroribus emisisse proditum est. Maior autem natu, foetum de iure pacis, ac belli comptissimum, atque ab Italis diutina commendatione pellectum elaborauit, quo summas studiorum vires expertus videri possit, nisi alia subinde opuscula ipsius nobis ingenij celsitudinem testarentur, ex quibus et tragediae quaedam, et epigrammata, et syluae, et notae in Arati Phoenomena graeca, et dicta poetarum apud Stobeum latine versa, et emendata, et huius ordinis alia eruditorum oculis per iucunda. Verum qui ad nos paucis ab hinc annis peruenit libellus, quem, Mare liberum, inscripsit, siue de iure, quod Batauis competit ad Indicana commercia, talem apud exteras nationes emeruit plausum, vt Ioannes Seldenus Anglorum doctissimus, opposito illum commentario, quod, Mare vocauit clausum, conuellere admodum sit nixus. Annales porro belli Belgici ab eo conflari, percepi nuper a Scipione Feramusca ciue meo, huius vrbis, ac saeculi ornatu infra non omittendo, huic enim cum Grottio epistolarum intercedere necessitudinem, ipsarum lectissima quaedam mihi testis, quam ille, dum legatum Reginae Suecorum nomine penes Gallum Regem ageret, ad ipsum transmisit. Caeterum hc


page 204, image: s204

ad nosaduocat Daniel Heinsius Gandauensis, praefata in vrbe Politicorum professor. Hie versatilis instinctu indolis, grauiorum quarumque artium apices peruagatus, mitiorum in primis gloriam Iosephi Scaligeri auspicio affectauit industrie; quo nomine historiae, poesis, oratoriae facultatis antesignanus, varijs operibus, et elucubrationibus in graecos, et latinos auctores, Italis iampridem innotuit, ac praesertim ornatissimo viro Dominico Molino Senatori Veneto, elapso anno communi literatorum luctu praerepto; huius enimuero nutu, Serenissima Respublica Heinsium D. Marci equitem, collato aurei torquis munere designauit. Antea vero eundem Gustauus Rex maximus Suecorum, in consiliarium, ac principem Regni historicum stipendio plane regio, atque ing enti pertraxerat, a quo tamen praepotentum Hollandiae ordinum stimulis retroactus, politicorum interpretationem suscepit, Academiae insuper bibiliothecae praepositus, et a secretis electus: interim genio fauens platonicas dissertationes, et Aristarchum, siue libros de disciplinis veterum, effusum, et vastum opus molitur: alia vero ex feraci eius in genio perpetim emanatura, pollicetur sibi studentum vulgus, quibus rari eius in mundo literario colendo, exornandoque conatus quotidie referuntur. Ijsdem inhaerens vestigijs Ioannes Gerardus Vossius Ruremundanus, in eadem Lugdunensis schola, eloquentiae magister, et chronologiae, captauit iam multos annos insignem adolescentum gratiam politiorum excellentia studiorum, quorum varios edidit partus, non intermorituris eruditorum laudibus exceptos. Prae caeteris Institutionum oratoriarum libri sex, adeo quondam indigenis, ac nostratibus arriserunt, vt quorumque veterum eximijs hoc in genere laboribus coequandos arbitrarentur. Protulit alia historica, et alia subinde typis cudenda meditatur, si vitae diuturniatis perfruetur vsura. Ioannem vero Meursium tot opulentae mentis dotibus instructum, ac tot expansis vbique in genij sui nitoribus longe conspicuum, quis Academiarum stadijs assuetus, plenissime non agnouit? Vnus hic verendus antiquitatis arbiter, atque delitescentium eius scriptorum indagator, et helluo, plura ex Graecisreuocauit in lucem latinaque reddidit, ac notis auxit, quam alij centenis retro annis praestitisse dicantur. Nullus propemodum ab alio cumulus vberior, vel editorum, vel edendorum operum, Theologiae, Philosophiae, Historiae, Poeticae themata complectentium. Quocirca a Christiano IV. Daniae Rege in Soranam euocatus Academiam, et historiographi regij munere decoratus, singulari nominis existimatione, politices nunc, et historiarum professionem tuetur. Quod si praeterea nobiles Petri Soriuerij vigilias in Vegetij, Hygini, Frontmi, Senecae, Apuleij, Martialisopera: si Otthonis Heurnij viuidos paternae


page 205, image: s205

indolis spiritus in volumine de Barbarica medicina: si Gilberti Iacchei propensum ad eandem explodendam, et Galenicam amplificandam genium inspiciamus, vere solum Batauum nulli cedere praecellentium feracitate virorum, fateamur necesse est. Vtinam deflendo suo fato, eadem prouincia non insanijsset in polluen dis, ad prauumque detorquendis Catholicae religionis sensibus, nihil enim fere ad eius, vel maritimae, vel terrestris gloriae augmentum, nihil ad liberalium dignationem, cultumque artium, in ea desiderari posse videretur.

Iam vt e longinquis ingeniorum altricibus terris, ad nostras vndesermo dimanauit se referat, quotusquisque Italorum ignorat, plures in theatrali hoc Venetae ditionis ambitu inueniri, quos aequus amauit Iuppiter, et ardenti virtutum face rutilos ad aethera euehunt vniuersi? Quo sane fit, vt ingrati prorsus animi notam subire diceremur, si loanni Baptistae Contareno patricio Veneto, morum candorem cum senatoria grauitate iungenti, emeritam hoc in Musaeo sedem non pararemus, quando is Physicorum addictus perscrutationi, probata olim a sapientioribus placita luci tradidit, quibus excelsae mentis acumen, posteris etiam suspiciendum, testatus est. Ecquid poeticarum narrationum Io: Francisci Lauredani eiusdem Patricij ordinis lepore, ac venere suauius excogitari potest? cum absque vorsae orationis rithmo, vernaculi sermonis prosa, amatorias eleganter confingat, referatque vices, quarum lectione lassatus interdum curiosorum animus blandissime delinitur? Nam alia pariter grauiora, quae propediem ex venusto eius excisura calamo concinnantur, lubentes omittimus, quod ab exili nostro, incultoque parum illa splendoris acceptura esse videantur. Hac eadem studiorum ratione delectatus Franciscus Pona Medicus Veronensis, quotidiana elegantium editione scriptorum, Ettusci nominis coryphaeos, et arbitros aemulatur: ex quo eius ingenium probatum indigenis, externisque praefulgidum, non interituram penes venustioris doctrinae sectatores existimationem tuetur. Est praeterea singulis obuia Nicolai Crassi Iurisconsulti foelicitas in scribendo mira, vario, multiplicique rerum maximarum apparatu suffulta, quod praesertim nobis commostrant elogia, probatiorum Venetae nobilitatis virorum, quibus iampridem non obscuram Romanae facundiae laudem, doctiorum sibi iudicio comparauit. Accedit salsum eius, et solidum in selectioribus literatorum elucubrationibus aestimandis iudicium, et morum decor, et consuetudinis vrbanae suauitas, ob quae in amplissima vrbe, cum maxime spectabilis, et clarus habetur. An vero Michaelis Angeli Rotae celebritas in medendo iacet in obscuro? cum incredibili, et inusitata in morbis euincendis virtute, labantis prope humani generis reparator, et vindex acerrimus existimetur. Hinc


page 206, image: s206

ad ipsius domum, opem in vitae discriminibus implorantium, frequens accursus, quod salutis ab cocertissima promi creduntur oracula. Hinc opulentus artis prouentus, ad honestum industriae, laborum, studiorumque solatium: dignissimo hercule tanti viri merito, cum praeter altiorum cognitionem disciplinarum, singulari niteat bonitatis dulcedine, qua medicorum, cruium, exterorum, Principum etiam gratiam adeptus est. Ita Iosephum Aromatarium eadencolit ciuitas, Hyppocraticae doctrinae cultorem egregium. Efferuet nimirum in genio m medicinae dogmatibus acri, viuido, exacuto: typis edidit iamdudum nonnulla, molitur, vt audio, grauiora, quibus locupletior physicorum, et medicorum officina reddatur. Alios vero ex ordine senatorio supereminenti politices, historiarum, et agendorum solertia praeditos, ideo reticemus non inuiti, quod ipsorum numerus nostram redarguat breuitatem, excellentia diction is inopiam, amplitudo imbecillitatem. Insudent alij pro dignitate, Venetorum Ducum, Oratorum, Legatorum, Naemeticorum dictis factisque referendis; nobis eos tantum in limine conspexisse sit satis, virium nostrarum, susceptaeque a cultioribus prouinciae non ignaris.

Allicit nos vltro huic vrbi dominae proximum, ac celeberrimum Pallados emporium Patauinum, vbi natas connutritasque artes omnes ingenuas, ac doctrinas, incorrupta multorum saeculorum serie palam est. Vberrimam hoc sane suggereret scriptori segetem ad commemorandas insignium ingeniorum praerogatiuas, si nomen ipsorum longe, lateque diffusum, omnem non superaret historiam. Legum si quispiam exquirat gloriam, en Alexander Syngliticus nobilis Cyprius Cuiacij praeceptoris aemulus, cuius ex ore Caesarum sanctiones impolluta traditione promuntur, nec sine Romani candoris, et facundiae maiestate; ex purissimis quippe is latine, ornateque scribentium fontibus, hausto dicendi genere singulari, peracutas, et abditas iuris interpraetationes in suggestu detegit, ad eruditorum gratiam, ac studentium fructum. Porro elapsis mensibus Bartolomeus Vecchius Senensis eodem Iuris curriculo solertissimi ingenij laudem adeptus, effulsit cun ctis nationibus vltro spectabilis, quo nomine a splendidioribus Athenaeis anxie requisitus, augustissimi Venetorum Senatus obsequio se dicauit, a quo etiam inusitati stipendij honore amplissimo est adauctus. Sed nuperrimo Etruriae magni Ducis iussu in Pisanam coactus est recedere Academiam, addita ei Consiliarij dignitate, vtilique ex aulae negotijs prouentuum incitamento. Eiustamen vice Patauium condecorat Lelius Mancinus Politianus Canonici iuris de mane interpres primarius, perspicaci, accurataque nitens industria, ob quam iunioribus apprime carus, intaminatis Pontificum sanctionibus ipsorum imbuit animos


page 207, image: s207

optabile postmodum diuinaefidei, atque Ecclesiae subsidium allaturos. Huius vero consortem studij, vt etiam gloriae Marcum Marchianum, vespertinis horis, principem Canonum explicandorum exedram obtinentem, non liceat [?]ihi absque violato amoris, et communi ciuitatis faedere praeterire; quando ex eius encomio illa me vel iucundissima solatur memoria, quod primum in Vicentino gymnasio pueri, mox in Patauino adolescentes, tandem vtrobique viri Parnassi spatia, mutua sumus colluctatione dimensi. At cessi iampridem ipsi non inuitus palmam, adplaudentium vndique ipsius virtuti iuuenum votis promeritam; ac laetor tantum mihi aecucurisse victorem, a quo tantum mea patria recipit ornamentum.

Quod si oculos ad Philosophiae, ac Medicinae antistites conuertamus, perstringant nobis aciem luminaria duo, fulgore miro Europam fere omnem complentia, Benedictus Siluaticus, et loannes Dominicus Sala Patauini: Praxisille medicae mirabilis explanator: hic Theoricae magister eximius: ille grauissimo actionum decore mentes alliciens auditorum, quos ex suomet ore pendentes perpetuo fere conspexit innumeros: alter insigni dissertionum acumine, artis ambiguae dogmata in doctissimo oonsessu firmans, ac vindicans a corruptorum barbarie. Nihil de Siluatico magnum exprimi potest, quod eius vnicuique praesentia maius non reddat: nihil de Sala praeclarum concipi, quod eius singulis colloquium non exprimat efficacius: refert ille speciem Hippocraticae breuiloquentiae sententiarum pondere, ac soliditate sermonis: gerit alter characterem Galenicae vbertatis, ad physicam lancem redigens prompte singula, et planissima oratione discutiens. Vterque demum a summis Regulis accersitus, vel ad cathedras, vel ad aulas, cum docendi, tum morborum causa propulsandorum. Siluaticus a Ferdinando II. Imperatore, ad filjj tabe languentis curationem. Sala certatim a principibus Venetorum, et ab circumiacentium vrbium aegrotis nobilibus. Hinc ambo cum rei medicae beneficio, tum haereditatis iure admodum opulenti. Eos cum ipse iampridem coluerim praeceptores, alia possem immortalibus ipsorum meritis non deneganda subnectere, sed suscepti me auertit instituti ratio, gratae solum, non vero condignae commemorationis praescribens officium. Ita Fortunij Liceti physica, diuque spectata in eodem gymnasio virtus, praestitit expansa in longinquos maxime terrarum ambitus, quoad eminenti Bononiensis Academiae decorata suggestu, peramplos inibi profert operosae mentis thesauros, quos etiam scriptis antea quamplurimis, ac probatissimis altiora totius naturae mysteria complectentibus ostentarat. Praesertim vero in postremo eius opusculo responsionum per epistolas ad varia clarorum hominum quaesita, talem se gerit profundioris arbitrum eruditionis, vt


page 208, image: s208

Delphico fere non impar numini, omniscientijs nomen, concordibus doctorum omnium calculis sit amplissime consecutus. Porro eminet ibidem Andreas Argolus a Talliacotio equestri Senatus Veneti munificentia nobilis, qui Argum quasi centoculum referens in Mathematicis, Danicas, Rodulphinas, Tychonicas obseruationes plurimum illustrauit, Euclidem, ac Ptolomei libros quatuor cum textu Graeco, et Latino Commentarijs explicauit, de nouis stellis nostro aeuo genitis, alijsque phoenomenis tractatus composuit: isagogem, et canones absolutissimos praecepta omnia Astrologiae continentes emisit: Ephemeridum varias supputationes direxit: problematum astronomicorum nunc multo ampliatorum opusculum elucubrauit, vt etiam alterum de diebus criticis, et aegrorum decubitu, nec non practicae medicinalis, ipsius in hisce studijs in genium detegentis. Sed Albertini Barisoni ornatissima indoles politiorum exculta praesidijs literarum, iamdiu nostratibus sic illuxit, vtabijs ne dum Abbatis, et Patauini Canonici, quo munitur syrmate, sed ampliori multo virtutis stemmate dignissimus habeatur: praecellit enim eleganti calamo in Eerusca, Latinaque oratione: pollet acumine singulari, habilique ad rerum ingentium vsum dexteritate. Iuris autem, siue pandectarum olim interpretationem, ea discentium obijt commendatione, vtantecessorum gloriam exaequare, praesentium industriam lacessere diceretur. Alios in eodem gloriae Circo laudatissimos, ac doctissimos viros, non est cur morosius persequar, cum ipsorum dumtaxat ad huius Musaei splendorem nomina retulisse sit satis. Flauium nempe Querengum Canonicum, magni illius Antonij nepotem, moralis Philosophiae professorem inclytum: Matheum Ferchium Vegliensem Franciscanae familiae Theologum, ingenij claritudine praefulgentem: Iacobum Caimum Vtinensem, Iuris interpretem, iuniori praestantia veterem Pompeij patrui gloriam affectantem: Iulium Sala Patauinum medicorum iubar illustrium, auditorum gratiam facundia, aegrotorum salutem insigni solertia assequi solitum: Ioannem Galuanum Patauinum Criminalia iam multos annos diserte tradentem, ac illorum praxis consultorem vrbi, totique Venetae ditioni conspicuum: Ioannem Vislinghium Mindanum, Anatomicum, et Botanicum equitis decus Hyerosolimitano in templo, dum in Siria peregrinaretur sibi partum, cum doctrinae laude, et singulari morum integritate iungentem: Octauium Ferrarium Mediolanensem, humaniorum expositione, ingentem auditorum adprobationem emetritum: Iacobum Philippum Tomasinum luculentum elogiorum scriptorem, pluribusque alijs effoetum industriae monumentis, literatorum consortio periucundis. In summa huius vrbis in gremio, tanquam in equo Troiano, tot alij scientiarum dignatione


page 209, image: s209

percelebres insident, vt non immiti prorsus nostri saeculi fato, Themidis in has oras genius e caelo foeliciter demissus videatur.

Caeterum hunc etiam sacrosancti diuinorum exploratores aduertent vltro pererrantem in patria mea, cuius alterno videmus hospitio summopere delectari. Ac vt omittendo vetera, noster ad praesentia conuertatur obtutus, eminent Episcopali thiara venerabiles Octauianus Garzadorius Iadrae Archiepiscopus, nobilitate, atque agendorum vsu, totius iam Romanae curiae gratiam promeritus, dum Aldobrandinorum dicatus obsequio, fide, integritate, solertia mirabili, magistratibus praefuit varijs, quibus aeternam patriae virtutis memoriam consecrauit. Elucet, et Pacius Iordanus, primo eorumdem procerum auditor; mox Traunensis renunciatus antistes, iurisperitia, ingenio, grauitate, traditae sibi Ecclesiae regimen vltro nobilitans. Adest etiam Iulius Saracenus Polensis Episcopus, humanitate, religione, prudentia commendatus. Thomas demum Mallonius Somaschensis familiae concionator, ea probitatis, ac doctrinae opinione, summum Sebenici nunc obtinet sacerdotium, vt quod ab eo decus accipit, eidem cumulate rependat. Ecclesiasticis adduntur alijs subinde, atque alijs dotibus excellentes. Quis enim in harum ambitu regionum adeo peregrinatur, vt nesciat Vicentiam sublimium genitricem faecundissimam ingeniorum, tam belli, quam pacis artibus Romanos hospites, ex quibus iam ab incunabulis suorum propagata sunt ciuium germina, referre, atque aemulari? Prae caeteris eloquentiae laus velut per manus tradita, ipsorumque insita pectoribus quotidie reuirescit. Comprobent hoc illustres in foro Veneto Oratores, cum veteris, tum praesentis aeui, suum in hac patria sortiti primordium. Henricus olim Antonius de Godis Oratorum Iurisconsultissimus, Iurisconsultorum eloquentissimus, floruit Venetijs tam celebri reorum patrocinio, vt ab Iudaica natione decem aureorum millia, susceptae semel tantum tutelae merito sit lucratus. Camillus Tridentus huic successor, solidissima facundia, primum inter omnes inibi orandi locum adeptus, vim opum ingentem ad familiae, suorumque splendorem, ac decus conflauit eximium. Lelius Cereta humanissimus quondam mihi in illa curia patronus, totius vrbis consensu, beatissima verborum, ac sententiarum copia veterum aequare magniloquentiam est habitus, cum illiusore Tullium locutum iri singuli faterentur, si Italice loqui debuisset. Horum nobilia sectati vestigia Bartholomaeus Nanti, Marcus Antonius Romiti, Aloysius Vallidius, Vaiens de Vaientibus, florent in Praetorio Veneto haud impari claritate; ijs siquidem abunde muniti artibus, quibus oratorium munus perficitur, cum omnium fere causarum negotiationem ad se trahunt, tum solemni saepius auditorum consensu, forensi corona


page 210, image: s210

dignissimi iudicantur. Nec tamen Vicentiae desunt alij, earumdem primatu laudum tota ltalia celeberrimi. Franciscus enim Camarellius Iurisconfultorum huius aetatis facile princeps, sua hoc caelum praesentia, solum nitore, ciues patrocinio recreat, atque illustrat: nihil ejus vel ingenio ad inueniendum acutius, vel iudicio ad examinandum solertius, vel memoria ad rerum innumerabilium paenu cogendum faelicius. Pandit verenda, cum voce, tum scriptis oracula. Colit animo vtilissima, aeternumque duratura pro iuris notitia: syluam quippe legum pluribus distinctam tomis, luci quam primum tradere meditatur; cuius profecto laboris merito, non tam exterorum, quotquot extant vbique iuriscientum encomia consequetur, sed veterem etiam patrum nostrorum in legali doctrina maiestatem amplificabit; Alexandri nimirum de Naeuo, Ferdinandi Thienei, Francisci de Mertiarijs, Angeli Mattheacij, Marci Antonij Peregrini, Iulij Pacij, et aliorum, quos omnino veterabunda suspicit posteritas.

Verum pro cunctis iam sufficiat vnus Scipio Feramusca, in quo collectas insimul excellentiorum praerogatiuas, singuli, vel critica vtentes lance fatentur. Is a primis annis gentilium suorum, ac potissimum Hectoris parentis clarissimi, ac praestantissimi equitis propagato splendori, peregrina in quirens laudum additamenta, praeter nauatam Iurisprudentiae operam, ijs se nauiter deuouit artibus, quas ad blandiente postea genio, ad summum perfectionis gradum est adeptus. In humanioribus praesertim acriter, ac religiose versatus, solutae orationis elegantiam coluit, carminibus haud ae que compingendis addictus: hinc Oratores singulos, et Historicos, et Philosophos cum Graecos tum Latinos, accuratissimo studio perlustrauit: selectiores ipsorum sententias, flosculos, ornamenta, ceu nectarea Deorum pocula exorbuit: exquisitiorum solicitus indagator, inaniorum contemptor, reconditae omnino auceps eruditionis, dignissimam in literatorum concilio sedem, totius iam ipsi ad plaudentis Italiae iudicio vendicauit. Sed quo plurium forte viuentium praeconia longe superat illud est, quod instillata diuinitus ad perorandum vi, animos quocumque libet elocutione deflectit: nihil eius actione vehementius in foro, nihil magnificentius in Senatu, nihil plausibilius, ac dulcius in populo: non flumini, sed torrenti similis eius in ore suada redundare videtur: non veterum in ipso Oratorum energia, vel impetus, aut lepos desideratur. Id iam testentur Vicentinae curiae maenia, quae ipsius voce, vel in sontum paenam, vel in insontum concita defensionem saepius personarunt. Testentur iam refertissimi auditorum conuentus, ab eius dicentis ore, velut a rediuiui Romanae facundiae parentis obtutu pendentes. Testentur amplissimi Venetorum ordines, apud quos interdum cum


page 211, image: s211

legationis munere fungens orauerit, inusitatas, et incredibiles eorumdem acclamationes emeruit. Quo factum, vtipsum ad grauissima Reipublicae negotia consulenda pluries accitum, conati sint etiam nobilissimo consultoris honorario penitus deuincire. At domesticae iamdudum inhians quieti, ac prae opum affluentia, sibi sedata quadam extra forum indulgens vitae norma, non seambitionis aura turbulentos inter ambitus Veneti fluctus exagitandum putauit. Sui tamen principis humillimo dicatus obsequio, suam de rebus quandoque propositis sententiam vel absens gestit exponere. Dignum hercule natiuae subiectionis votum. Digna deuoti, gratique animi erga publicam liberalitatem propensio: praeterquam quod enim aurei torquis equestri munere ornatus est, dum olim sapientissimi Senatus iuslu adstitit auspicato Cremensibus, perarduas cum Mediolanensibus controuersias, pro antiquo ditionis iure vertentibus, maximis etiam cumulatus est muneribus, et honoribus, dum finium gratia terminandorum ad Padi ripas, prope Adriatici maris ostium, quorum causa inter Vrbanum Pontificem, et Rempublicam Venetam asperrima excitabantur dissidia, delectus est vna cum Ludouico Baitello Brixiensi viro nunquam satis laudato apud Senatores celsissimos Consiliarius; inibienim, sicubi prudenter, et industrie confecta re, vim nummum ingentem a gratissimis Patribus, ac caelati argenti vasa quidem sublimia, et pretiosa retulit, sed multo cariora, quia grandi resona laudum cumulo, quas in vtrumque Senatus ornatissimis diplomatibus effundebat. Macte vir omnium saeculorum memoria celebrande: sospitem te seruent tutelaria patriae numina: tuae nunc mortalitati faueat caelum fausto annorum influxu; obtentam silicet sic nobis tuam praemonstrans immortalitatem. Vtenim singulis tuorum versatur ob oculos morum candor, sapientia, religio, suauitas, eruditio, ex quibus exacta optimi, et laudatissimi ciuis norma desumitur: ita quisque sibi te maximum fortunae, patria naturae munus agnoscit, quo alias consimili dum se longa temporum successione carituram sentit, tua nunquam satis nequit ex saturari praesentia. Ad aeuiternam igitur tui nominis aram, quam viuentium plausus, ac posterorum construet admiratio, votiua isthaec adridentis famae carmina solennitus appendantur.



page 122, image: s212

Scipio, dum faris, dictis tua lingua disertis
Non te mortalem, non hominemque sonat.
Cecropias ostendis Apes tibi mella dedisse,
Mercuriumue suos te docuisse modos.
Vt libet, eloquij mentes moderamine flectens,
Pectora voce moues, cordaque voce rapis.
Si fortasse loqui deberet Iuppiter ipse,
Ipse tuo vellet Iuppiter ore loqui.

FINIS.

VENETIIS, M. DC. XL.

APVD IVNTAS.