December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 760, image: s0886a

ZORSINES Siracorum Rex, tempore Claudii. Tacit. l. 12. Annal. c. 15.

ZORUS et Carchedon, Carthaginis conditores, apud Eusebium, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 322.

ZOSIMUS [1] XXXIX. Romanus Pontifex A. C. 417. successit Innocentio I. Pelagii librorum aliquem, a Caelestio huius socio deceptus, approbavit: errore agnito [orig: agnit˘] utrisque condemnatis. Obiit A. C. 418. Anastas. in Zosimo, Baron. in Annal. De Collectione eius Canonum, qua [orig: quÔ] Nicaenis Canonibus subiecit Sardicenses, hos pro Nicaenis itidem venditans, ut appellationes ad Romanam sedem inde adstrueret eaque missa ad Synodum Carthaginensem VI. A. C. 417. sed ab Africanis Patribus reiecta [orig: reiectÔ], vide Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccl. n. 67. ut et supra, ubi de Canonibus Concilii Niceni et Sardicensis.

ZOSIMUS [2] Comes, et Advocatus fisci, temporibus Theodosii Iunioris ut ex Euagrio Scholastico patet. Reliquit historiae libros 6. quorum primus Caesares ab Augusto usque ad Diocletianum percurrit. Ceteris 5. fusius persequitur res Romanas, in primis sub Theodosio et filiis, usque ad Romam iterum ab Alarico obsessam. An ulterius perrexerit, ignotum, cum libri 6. initium saltem habeamus. Sigonius septimum quoque ab eo scriptum refert, sed sine ratione. Stylum huius auctoris iactat Photius, additque, videri historiam eius Eunapii epitomen, nisi quod Zosimus Stiliconem defendit contra Olympium, qui auctor ei calamitatis fuit. Homo fuit paganus, unde creber est in sugillandis Principibus Christianis, in primis Constantino M. quo [orig: qu˘] nomine etiam a Photio reprehenditur, item Euagrio, l. 3. c. 41. Nicephoro, etc. Frustra a Leunclavio, apologia [orig: apologiÔ] hac de re edita [orig: editÔ], defensus. Dictione utitur brevi, perspicua [orig: perspicuÔ], pura [orig: purÔ], et suavi. Diversus autem est ab hoc Zosimus Gazaeus, quippe qui temporibus vixerit Anastasii Imperat. auctor Commentariii in Demosthenem et Lysiam, teste Suida [orig: SuidÔ]. Meminit et idem Zosimi Alex andrini, qui vitam Platonis posteris tradidit. Sed aetatem eius non ponit, ut an idem sit, ac Zosimus iste, de quo prius diximus, parum liqueat. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 20.

ZOSITERPUM Thraciae oppid. Procap.

ZOSTER [1] oppid. et promontor. Atticae inter Piraeum portum et Caeam insul. cuius meminit Cicer. l. 5. ad Attic. epist. 12. Licet Strabo illud apud Isthmum describat, sicut et Steph. qui sic dictum ait, quod ibi Latoina Zonam solverit, in stagno lavatura, ubi incolae pisces illi et Dianae immolabant.

ZOSTER [2] Italiae promontor. ubi Sibyllae Cumanae domicilium. Lycophron. In Campania putat esse Ortelius.

ZOSTIUM loci nomen.

ZOTALE fluv. Margianae. Plin. l. 6. c. 16.

ZOTAPE Isauriae urbs. Concil. Chalcedonense.

ZOTHECA in veter. Inscr. quae Tibure visitur: Herculi. Saxano. sacrum. Ser. Sulpicius. Trophimus. aedem. Zothecam. culinam. Pecunia. sua. a. solo. restituit. etc. iungitur culinae, et pro cellula sumitur, in qua saginabantur viva animalia, ad sacrificium. Nempe *zwqh/kh proprie Atticorum oi)ki/+skos2, Grammaticis exponitur o)rniqotrofei=on, in quo turdi, gallinae, alia, ab Altiliariis saginari solebant. Hinc pro cavea, cui includebantur aviculae, *sw=gros2 alias et zw/grion Graecis. Porro Strabo ad septa animalibus includendis, damis, leporibusque, quae Vivaria Latinis, vocem transtulit: extensam tandem ad quem vis oi)ki/skon seu parvum conclave den otandum. Quomodo Zotheculas vocat Sidonius armariola vel librorum thecas, vel ipsum etiam conclave et bibliothecam, l. 8. Ep. 16. et l. 9. Ep. 11. E Graeco, quasi *swoqh/ah Salmas. ad Solin. p. 1209. Unde Zothecarium Gallis, sedile in quo gallinae cubant, et zothecare, eo [orig: ] modo [orig: mod˘] cubare, quo [orig: qu˘] perticis suis impositae cubant, idem ibid.

ZOTHMUNDUS Hungarus quidam, nandi peritissimus, qui, cum Henricus III. Romanus Imperator Petri Hungarorum Regis ab Andrea excaecati, mortem ulturus Posonium obsideret, intempesta [orig: intempestÔ] nocte, Praefecti iussu, nando clam hostium naves subiit, sensimque eas tenui terebro [orig: terebr˘] perfodit. Sic illae, non modo proprio [orig: propri˘] onere, sed machinis etiam onustae, secunda [orig: secundÔ] ac tertia [orig: tertiÔ] hora [orig: horÔ] diei imo desidere occepere [orig: occepŕre]. Qua [orig: QuÔ] arte elusae hostium vires, obsidioque soluta est, Bonfinius, Dec. 2. l. 2.

ZOTHO Dux Beneventanus, Cainense diripuit coenobium, incensumque solo aequavit: Nec diu superstes facinori, brevi post morte consumptus est, cui Arrigem Agilulphus surrogavit, Sabellicus, l. 5. Ennead. 8.

ZOTICUS [1] vir sanctus et probatissimus, Comagenae Episcopus, qui, cum apud Pepuzam Maximilla, Montani haeretici meretrix, se prophetare simularet, repente ingressus, coepit imperare spiritui, qui in ipsaloquebatur, ita ut eam penitus cohiberet. Euseb. Hist. Eccles. l. 5. c. 1. Item libertus Heliogabali Imperatoris e cuius consilio [orig: consili˘] Rem publ. hic turpiter administravit. Vide Herodian. l. 5. Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 10. etc. ut et infra.

ZOTICUS [2] sub Heliogabalo Imperatore tantum valuit, ut ab omnibus officiorum Principibus sic haberetur, quasi Domini maritus esset. Idem hoc [orig: h˘c] familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta et facta vendebat, aliisque alia pollicitus, omnes fallebat, dicens: De te hoc locutus sum, hoc de te audivi, hoc de te futurum est. Lamprid. loc. cit.

ZOTON Aethiopiae sub Aegypto urbs. Plin.

ZOTOPOLIS locus circa Thraciam Marcellino. Syropolis legit Cuspinianus: Sozopolis legendum putat Ortel.

ZOTUASTES vel Zatrastes, simulata [orig: simulatÔ] divinitate primum leges dedit Arianis, Diodor. Sic. Antiquit. l. 2. et 3. c. 5.

ZOTUS pictor insignis, Florentinus, circa A. C. 1340. Eius opera per Italiam exstant plurima, praecipue Florentiae: Romae vero navicula Petri fluctuans, in atrio ipsius Basilicae, Volaterranus, Anthrop. l. 21. Hunc ad pingendas Martyrum


image: s0886b

historias, in aedibus a se structis, conducere in animo habuisse Benedictum XII. Pontificem narrat Platina.

ZOTYPUS Argivus quidam, qui cum Pyrrhum Epirotarum Regem, in obsidione urbis patriae saxo [orig: sax˘] percussum humique prostratum conspexisset, accurrit caput ei daempturus: Verum cum galeam ei detraxisset, parum abfuit, quin eum relinqueret inviolatum, adeo Pyrrhi iacentis conspectu deterritus est. Coeterum facinoris horrorem vincente avaritia [orig: avaritiÔ], ob praeminum, quod inde sperabat, ad amputandum caput reversus, adeo verenter manum operi admovit, ut vultu averso [orig: avers˘] citis ictibus gladio [orig: gladi˘] collum, et pro collo interdum os ipsum percutiens, aegre tandem caput abstulerit, Plutarch.

ZOVIANUS Pergensis Ecclesiae Episcopus: Huius manum Antiochus, nepos Eusebii Samosateni, Episcopi celeberrimi, cum post mortem patrui, ei in Episcopatu a Synodo surrogatus, manuum impositione ab Episcopis muneri consecraretur, admittere renuit; quod negaret, se eam manum ferre posse, quae aliquando impietati Arianae, contra fidem Nicaenam, subscripsisset: quasi etiam post paenitentiam blasphemiae huius cicatrices quaedam apparerent, Theodoretus, l. 4. c. 15.

ZTEUZITANUS Episcopatus in Africa. Victor Uticensis.

ZUATAPLUGUS aliis Suathes, Sarmata, in Pannonia late imperavit, eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] Hunnorum gens, e Scythia, ob multitudinem, alias sedes quaesitura emigravit. Qui, postquam Tanai superato [orig: superat˘] per Roxollanos, Sarmatas, Hamaxobios et Tauros Scythas itinere facto [orig: fact˘], in Transylvaniam penetrassent [orig: penetrÔssent], ibique septem castra, unde adhuc regioni nomen, fixissent: tandem desiderio [orig: desideri˘] Pannoniae capti, Cusidum Chundi filium ad Zuataplugum miserunt, sedes petiturum. Qui ratus nihil sibi commodius accidere potuisse, quam regionem feracissimam, exhaustamque incolis, ab Ungaris, quam rusticam esse gentem opinabatur, postulari, Legatum honorifice donatum dimisit. Hic voti compos, nigri soli glebam, herbas item et aquae Danubii lagenam ad indicanda regionis commoda, in Septena castra retulit. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], Arpadus, ex telluris herbarumque indicio, regionis ubertatem aerisque clementiam auspicatus, mox cornu aquam infudit, altaque [orig: altÔque] voce Marti ac Herculi pogrenitori Istrianam aquam, libavit: multasque victimas patriis Diis, per singula castra, mactari praecepit. Quarto [orig: Quart˘] post die omnium consensu idem Legatus ad Zuataplugum reversus, candidum equum ephippio [orig: ephippi˘] frenoque [orig: fren˘que] aureo [orig: aure˘] excultum ei obtulit, in obsequii pignus, terraeque quantum voluit, obtinuit. Quo [orig: Qu˘] ad suos reduce, Hunni montibus Carpathiis superatis, Danubioque iam propiqui Legatum tertio ad Regem miserunt, qui septem Ducum nomine ei significaret, ut terra [orig: terrÔ], quam equo [orig: equ˘] vendiderat, decederet, quandoquidem Ungari, Pannoniam tellurem equo [orig: equ˘], herbam freno [orig: fren˘] et ephippio [orig: ephippi˘] aquam mercati essent, quae tria immodica [orig: immodicÔ] cupiditate ipse abalienasset [orig: abalienÔsset]. Ad quae ille subridens, equum lignea [orig: ligneÔ] clava [orig: clavÔ] collidendum esse, frenum in prata, ephippiumque in Danubii fluenta proiciendum, respondit. Quibus verbis irritati Hunni eum cum tumultuariis copiis praelio [orig: praeli˘] congrediausum vicerunt, in Danubio maxima cum Sarmatarum manu submersum, circa A. C. 744. Bonfinius, Decadis 1. l. 9. Ritius de Regibus Ungariae, l. 1. Nauclerus, gener. 24. et. Sex post haec gesta annis, vicinas Hunni gentes infestare aggressi, Carniam, Stiriam, Carinthiam, Moraviam et Bohemiam: postea audita [orig: auditÔ] morte Boiorum Ducis, quaecumque Boii infra Anassum possederant, flamma [orig: flammÔ] et ferro [orig: ferr˘] vastarunt [orig: vastÔrunt], Laureaco [orig: Laureac˘] exciso [orig: excis˘], Aventinus Annal. l. 3.

ZUBRON uri species in Illyrico, de quo Albertus, Capi, inquit, aliter non potest, quam foveis, aut venatore circa crassissimi trunci arborem circumeunte etc. l. 22. de quo uros aliaque maiora animalia capiendi more, vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 28.

ZUCHABARUS Africae Propriae mons. Ptol.

ZUCHATUS Bartholomaeus, vide Bartholomaeus.

ZUCHIS urbs Libyae iuxta Syrtim. Steph.

ZUCHIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

ZUENOTTO seu SVENOTTO, filius Heraldi Danorum Regis, Christianam fidem amplexi, patre iam in senium vergente, sentiens Procerum magnam partem, ob susceptam religionem indignari, quod furta et latrocinia per mare, per terras, quibus insueverant, ea [orig: ] lege interdicerentur: patri bellum indixit, regno [orig: regn˘] illum deturbaturus; qui ita processit ad bellum, ut militibus suis severa de servando filio suo praecepta daret. Sed victus Haraldus elabitur Iulinum, Vandaliae civitatem, ubi reparatis viribus, denuo in filium movit, non feliciori exitu. Tertio cum congresseuri viderentur, Procerum interventu praelium diremptum est. Cui rei fidens Pater, cum in terram egressus, a suis paulisper digrederetur, clam iaculo [orig: iacul˘] percussus, et Iulinum reductus, ibi obiit. Sed non diu paterna [orig: paternÔ] successione gavisus parricida filius, ab illo tempore, vitam, omnis generis calamitatibus obnoxiam, iustitia [orig: iustitiÔ] illum divina [orig: divinÔ] acerrime urgente, perpetuo habuit. Vide Crantzium, l. 3. Metrop. Saxon. l. 10. etc.

ZUENTEBALDUS filius nothus Arnolphi Imperatoris, frater Ludovici IV. Germaniae, Bavariae, Lotharingiae et Franciae Orientalis Regis, cum ignobilibus solum versari delectatus, honestiores dignitatibus suis spoliavit, ob mores hosce et saevitiam insuper, cunctis invisus, vide Cuspinianum.

ZUENTIBOLDUS Lotharingiae Regis fil. nothus Arnolphi Imperatoris occisus in praelio ad Mosam, A. C. 900. Sepultus in Sustern, Ducatus Iuliacensis loco. Vide Arnolophus et Ludovicus III. ut et supra.

ZUENZIGA regnum Zaarae regionis in Africa, cum urbe primaria cognomine inter Targam regnum ad Ortum, Zauhagam ad Occasum, Tegoratinum ad Boream det Agades ad Merid. In eo regno deserta sunt Gogdemum et Ghirum.