December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 751, image: s0877b

ZENORUM Episcop. Pasinici meminit Socrates.

ZENOTHEMIS [1] vetus auctor, de quo Voss. Histor. Graec. l. 3. p. 425.

ZENOTHEMIS [2] Auctor Graecus, scripsit de rebus monstrosis, Plin. l. 37. c. 2. Aelian. l. 17. c. 30. Tzetzes, Chil. 7. Hist. 44. An idem cum praecedente?

ZENUS Iacobus, vide Iacobus.

ZEOPHIR et Caicapha, oppida fuere [orig: fuŕre], circa Neapolim Phoeniciae. Guilielm. Tyrus.

ZEPHOIM vide Zophoim.

ZEPHRON terminus terrae Canaan.

ZEPHRONA Civitas aut vicus, terrae promissae ad Sept entrionem terminus. In tribu Nephthalim, Numer. c. 34. v. 9. Hier. in Ezech. c. 47.

ZEPHYRE insula parva Cretae, ante Samonium promontor. Plin. l. 4. c. 12.

ZEPHYRIA Aristoteli, quae alias Melos Insul. Vide ibi.

ZEPHYRINUS post Victorem, Papa, A. C. 201. Montanistarum haeresi infectus, vitreos calices pro ligneis ordinasse [orig: ordinÔsse] creditur. Mortonus, Apol. c. 18. Persecutionis Severianae tempore latuit, sed Plautiano [orig: Plautian˘] Severi socero [orig: socer˘], Christianorum acerrimo hoste mortuo [orig: mortu˘], iterum ad functionem rediit. Obiit A. C. 219. Anastasius, Platina, Ciacconius, Duchesnius et Papyrius Massonius de Papis, Baronius in Annalib.

ZEPHYRIS Arx in Zephyro iugo Hispaniae.

ZEPHYRITIS Venus, vide Arsineo.

ZEPHYRIUM [1] urbs Ciliciae Episcopalis sub Archiepiscopo Seleuciensi, inter ostia Calycadni ad Occasum, et Corycum urbem ad Ortum; Tarsu Nrgro. Halicarnassus olim quoque sic dicta fuit, teste Steph.

ZEPHYRIUM [2] promontor. M. Graeciae in ora Orientali Calabriae ulterioris apud Locros, a quo Locri Epizephyris, Capo Bruzano Mazzellae. Nunc Capo Bianco quibusdam. In Mare Ionium excurrit, et 10. mill. pass. distat ab Herculeo promontor, in Boream. Locros versus [orig: versűs], prope Burzanum castrum. Baudr and. Alterum Cretae in ora ad Ortumn Capo d'Altelin Lusignano, Capo di Mirabello Pineto, apud Chersonesum urbem. Baudrando in parte Insulae Boreali, aliis est Capo S. Zuane, seu Caput S. Iohannis, prope Spinam longam arcem, 12. mill. pass. a Mirabello castro in Boream. Tertium Cypri in ora Occidua apud Paphum veterem, Capo Chelidonio Lusignano. Quartum Cyrenaicae in ora apud Darnin urbem, proximum Naustathmo, Capo di Bonandrea Nigro. De Zephyrio M. Graeciae Ovid. l. 15. Metam. v. 705.

Zephyriumque legit, Caulonaque Naritiamque.

Nic. Lloydius.

ZEPHYRO Sacratum iugum in Hispan. Avieno.

ZEPHYRUS [1] Arsinoes delitium, Ptolemaei Philadelphi sororis uxorisque, memoratur Ausonio in Mosella, v. 315.

ZEPHYRUS [2] ventus, flans ab Occasu Aequinoctiali, adversus Subsolanum, quem Latini Favonium vocant. Sic dictus quasi zwhfo/ros2, hoc est, vitam ferens, eo [orig: ] enim plantae omnes germinant et pullulant. Vide Gell. l. 2. c. 22. Plin. l. 18. c. 34. A Philostrato in Hyacinthi imagine describitur: illi enim humeros seu scapulas alatas attribuit, facie et aspectu molli cum corona ex omni florum genere in capite. Ovid. l. 3. Trist. El. 12. v. 1.

Frigora iam Zephyri minununt.

Idem, l. 1. Met. v. 108.

-------- Placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri naros sine semine flores.

Virg. l. 1. Georg. v. 44.

-------- Zephyro [orig: Zephyr˘] putris se gleba resolvit.

Lucanus, l. 4. v. 405.

Et tepidum in molles Zephyres excurrit Iadder.

Silius, l. 12. v. 4.

-------- Blandisque salubre
Ver Zephyris tepido [orig: tepid˘] mulcebat rura sereno [orig: seren˘].

Nic. Lloydius. In turre octogona Andronici Cyrrhestis, hodieque Athenis superstite, eum repraesentat iuvenis pectore cruribusque nudis, in pallii sinu flores offerens et sedenti tranquilloque similis, vide supra. Albam et pecudem, albumque in Circo aurigarum colorem sacravere [orig: sacravŕre] Veteres, quorum illud Virgilius innuit, l. 3. Aen. v. 120. ubi mactat Aeneas

-------- pecudem Zephyris felicibus albam;

hoc Tertullianus refert de Spectaculis, c. 9. quod ventus sit albus ac serenus, Gerh. Ioh. Vossius, de Idolol. l. 3. c. 11. Ceterum nuntios Deorum portare eredebantur Zephyri. Idem Poeta, l. 4. Aen. v. 223.

Tum sic Mercurium alloquitar. ac talia mandat:
Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis.

Quem eorum mollem allapsum, oculis pene videndum ponit Val. Flaccus, l. 1. v. 686.

Ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
Aspiciunt: volat immissis cava pinus habenis.

Vide casp. Barthium, Animadv. Papin. ad l. 2. theb. v. 4. plura


page 752, image: s0878a

vero de hoc vento, apud Salmas. ad Solin. p. 1252. et seqq. ubi, inter alia, inter flatus Occiduos, eum solum i)tagenea esse, adnotat.

ZEPIDAE populi, de quibus Procopius, l. 3. Goth. Et Blondus, l. 4. Decur. 1.

Rabbi ZERACHIA scripsit librum Meor Enaiim Bononiae, et Observationes in Rab. Alphes, ann. 4910. iuxta Rabbi David. Ganz.

ZERANIA regio Thraciae, Populi Zerani. Steph.

ZERAVITCIUM oppid. Moraviae, ubi celeberrima [orig: celeberrimÔ] synodo [orig: synod˘] a Fratribus hatita [orig: hatitÔ], A. C. 1616. cui non ex Bohemia solum, sed et Polonia Antistites cum Ministris iutefuere [orig: iutefuŕre], conclusum inter alia, ut Ordo Ecclesiae conscriberetur et publicaretur, Laetus Compend.

ZERBIS Mesopotamiae fluv. in Tigrim cadens, Plin. l. 6. c. 26.

ZERETRA Arcades vocant vadi foramina quaedam, per quae Erasinus fluv. d lacu Stymphalo erumpit in Argivam terram.

ZERINGA German. Zaringen, castrum Brisigaviae, infra Friburgum, unde illustrissimae olim familiae nomen. Primus Zeringiae Dux fuit Berchtoldus I. filius Landoli II. Brisiaci domini, qui frater Rapatonis, unde Habspurgii Austriique orti, obiit A. C. 1036. Berchtoldus hic Carinthia [orig: CarinthiÔ], ab Imperatore, loco [orig: loc˘] promissi Ducatus Suevici, auctus, Bertholdum II. et Hermannum, illum rami Zeringio-Tecci, istum Hochbergio-Badensis lineae auctores, progenuit: Bertholdo II. filii fuere [orig: fuŕre], Bertholdus III. Friburgi Brisgoiae conditor, et Conradus, a Conrado III. Imperatore captis Zeringa [orig: ZeringÔ] et Teccio [orig: Tecci˘], ad obsequium perductus, Hoc [orig: H˘c] geniti Bertholdus IV. Friburgi in Uchtlandia et Bernae conditor, ac Albertu sseu Adelbertus, Comitum seu Ducum Tecciae stor: cuius familiae vitimo [orig: vitim˘] A. C. 1439. exstincto [orig: exstinct˘], ditio ad Eberhardum Comitem Wirtembergicum generum transiit: Mundelhemio [orig: Mundelhemi˘] domini˘ [orig: domini˘], a Iutha ac Irmgardi Friderici VII. filiabus Werthemiae et Rechbergiae stirpi illato [orig: illat˘]: Bertholdi vero IV. posteritas in Bertholdo V. filio, iam A. C. 1238. desiit. Vide Spener. Syll. Geneal. Histor. in familia Wirtemberg. Tob. Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 7. ubi de Gente ead. et c. 9. nec non ubi de Gente Badensi, supra, in voce Bertholdus, Item Hochberga, et Teccium. Addo hoc saltem, Stumpfium, l. 7. de Argovia, Bertholdum I. Comitem, Berthodlum vero II. Marchionem Zeringiae, appellare, qui demum Ducatu Sueviae, a socero Henrico IV. Imperatore promisso [orig: promiss˘], Sueviae Zeringiaeque Ducuis titulum sumpserit.

ZERINTHUM vide Apollinis templum.

ZERMIZIRGA Daciae urbs, apud Ptolem.

ZERNA fluvius, in Macedonia, Curopalati. Thraciae urbs est, Antonino. Sed et Zerue legitur. Est forte Therne, Steph. Tzerna apud Cedrenum legitur, inter Thraciam et Thessalonicam.

ZEROGERE urbs Indiae, circa Gangem.

ZEROTINUS Carolus Iohannis filius, Baro, Moraviae Pro-Marchio, Heros insignis, ad carceres usque et bonorum confiscationem, quae sub Friderico Bohemiae Rege ei obvenit, fidus Imperatori Ferdinando II. nihilominus Pastores dimittere, templaque occludere cum aliis iussus est. Qua de re Viennam profectus, cum nihil ab Imperatore impetrare posset, dicente: Se Praedicantes ferre non posse, intrepide respondit, Neque se sacro [orig: sacr˘] Dei cultu carere posse, neque hunc absque Verbi Ministris peragi. Inde discedens non solum aulae suae Ecclesiasten Paulum Hronovium palam, sed et plures alios clam, ut pius Abdias, in specubus suis pane et aqua [orig: aquÔ] sustentavit, ad sacra veniendi facultate omnibus concessa [orig: concessÔ]. Tandem exilio [orig: exili˘] generali Eugngelicis imposito [orig: imposit˘], Vratislaviae in Silesia fixa [orig: fixÔ] sede, obiit A. C. 1636. septuagenario [orig: septuagenari˘] maior, Przeroviae in Moravia. Laetus. Comp. Hist. Univ.

ZERVESTA seu SERVESTA, urbs parva Saxoniae superioris in Principatu Anhaltino, Zerbst vulgo, in limite Ducatus Magdeburgensis, sub proprio Principe. Lineae huius auctor fuit Sigfridus, filius Henrici, a Friderico II. Principis Anhaltini creati, frater Bernhardi, qui Bernburgiam orsus est. Sigfridus is genuit Albertum, cuius filius Albertus iunior Iohannem suscepit: qui Xanthippeis uxoris Elisabethae Hennebergicae iurgiis fatigatus, sponte perpetuum exulavit, pater Alberti III. qui Caethani, et Sigismundi, qui iterum Servestani rami auctor fuit. Hoc [orig: H˘c] natus Georgius obiit A. C. 1474. pater Woldemari, cuius filius Wolfgangus pietate, temperantia [orig: temperantiÔ] et literis inclitus fuit, et Ernesti: cuius filii tres Iohannes Servestam, Geotgius Hatzkerodam, et Ioachimus Dessaviam tenuere [orig: tenuŕre]. Iohannis filius Ioachimus Ernestus, unus post plura saecula, totius Principatus possessor, pater inter alios fuit Rodolfi, Servestanae iterum lineae conditoris, cui, ex secunda uxore Magdalena Oldenburgica, Iohannes natus est, qui solus ex sua gente Augustan. Confessionem est amplexus, ex Sophia Aug. Holsata numerosae prolis parens, Phil. Iac. Spenerus, Syll. Geneal. Histor. Distat urbs 7. milliar. Germanic. a Witteberga in Circium, Magdeburgum versus 5. et 3. a Dessavia in Boream. Cerevisia [orig: CerevisiÔ] sua [orig: suÔ] nota.

ZERYNTHUS urbs et antrum Hecates in Samothracia; Canis antrum Lycophroni. Inde Zerynthius adiectiv. Ovid. l. 1. Trist. El. 9. v. 19.

Inde levi vento Zerynthia litora nactis
Threiciam tetigit fessa carina Samon.

Lycophr. a)/ntron th=s2 kunosfagou=s2 qea=s2 o(\ e)/sti sph/laion th=s2 *(/eka/ths2, i. e. Spelunca Hecatae. Eo narrat Aristophanis Scholiastes ad Pac. confugere fuisse solitos, qui in magnis versarentur periculis, et mox, ubi Hecatae ac Corybantibus sacrificassent [orig: sacrificÔssent], liberatos. Hinc


image: s0878b

*)en *samoqra/kh h)=san teletai/ tines2 a(\s2 e)do/koun telei=sqai pro\s2 a)lecifa/rmaka kindu/nwn. *h n de\ e) kei=se kai\ ta\ tw=n *koruba/ntwn musth/ria, kai\ ta\ th=s2 *(eka/ths2 kai\ to\ *zh/runqon a)/ntron, h(| ku/nas2 e)/quon e)n kindu/nois2 ou)=n geno/menoi, e)pekalou=nto tou\s2 dai/monas2 e)pifanh=nai kai\ a)lech=sai, e)do/koun de\ oi( memuhme/noi tau=ta, e)k tw=n deinw=n sw/zesqai kai\ e)k xeimo/nwn. Vide Ioh. Meursium, Comm, in Lycophronem. Dicitur autem Hecate *kunosfagh\s2 qe\a, quod canes illi immolarentur; ut tradit Theocriti Scholiastes, Idylli˘ 2. et Plut. *(rwmai+k.

ZET Tanitarum seu Pastorum in Aegypto Rex XVII. ac ultimus, post Psammum praefuit annos 31. Abimelecho [orig: Abimelech˘] et Thola [orig: TholÔ] iudicantibus Israelem. Seb eo Misphragmuthosis, Thebaidos Rex, Pastores vicit ac in Abarim inclusit: qui tandem filio eius sese dediderunt ac Aegyptum reliquerunt. Reversi quidem post ea sub Amenophe, sed denuo post 13. annos expulsi, Tanitarum regno finem imposuerunt, postquam duravisset ann. 511. Vide Amenophis II. Misphragmuthosis, Thummosis, nec non ubi de Pastoribus.

ZETA quasi Diaeta, Plinius id indicat l. 2. Epist. 17. ubi cum aliquoties Diaetam memoret, monet Interpres ejus Joh. Catanaeus, alios libros Zetam habere, et sunt contractionis hujus exempla, praeter hymnum Eccl. apud alios permulta. Ita enim pro Diabolus legitur Zabulus, apud Cyprian. ad Demetrian. Ambrosium, de Fide ad Gratianum, l. 5. c. 1. Hilarium in Matth. can. 26. Paulinum, Epist. 4. pro diaba/llein zaba/llein aput Palut. pro dia/koros2 *za/koros2 etc. Fuit autem Diaeta velcoenatio vel cubiculum, vel cubiculum et triclinii appendix. Abdias, Hist. Eccl. l. 5. Iam enim regnum paratum vobis, et ex coruscantibus gemmis Zaetas instructau, plenas gaudii, plenas epulis, plenas deliciis, plenas denique vita [orig: vitÔ] perpetua [orig: perpetuÔ] et lumine aeterno [orig: aetern˘], parvo [orig: parv˘] tempore amisistis. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis. A Velsero Zeta utique cenatio fuit antiquitus, seu id, quod Germanica [orig: GermanicÔ] lingua [orig: linguÔ] Tafelstuben vocamus, Ital. Tinello. Sidonius enim Apollinaris, l. 2. Epist. 2. Ex hoc Triclinio, inquit, sit in Diaetam, sive in Cenatiunculam transitus. Lexicon Graeco Latin. vetus, *di/aita u(perw=on. Hinc apud Athenaeum, l. 5. ubi Hieronis navis describitur, ad utrumque parietem aditus medii Diaetae fuerunt numero [orig: numer˘] 30. viriles, quatuor lectis stratae: Dalechampius Cenacula, cenationes, interpretatur. Interim non semper pro Cenatione vocem accipi Plutarchus suggerit. mi/an pallaki/dwn di/aitan, a Domitiano exstructam, cum Capitolii magnificentia comparans, qui locus certe non de cenatione muliebri, sed deloco, ubi concubinae Imperatoris degebant, intelligendus est. Sic Leg. Codicillis 34. ff. deusu et usufr. Pactiae et Trophimae Diaetas omnes, quibus uti consuevit, habitet, quam demum post mortem eorum ad Rem publ. pertinere volo, et placet Iureconsultis Diaetam in hortis significare, habitationem voluptatis et amoenitatis causa [orig: causÔ] exstructam. Quo [orig: Qu˘] sensu capiendus Aelius Lampridius, Heliogabal. c. 30. Dicitur et balneas fecisse multis in locis ac lavisse atque statim destruxisse, ne ex usu balneas haberet. Hoc idem de domibus, de praetoriis, de Zetis fecisse dicitur. Unius non magnae descriptio apud Plinium habetur Epist. cit. Diaeta perquam elegantur recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve, modo adicitur cubiculo, modo aufertur: lectum et duas catbedras capit. Quia vero [orig: ver˘] in unica domo carum saepe plures erant, discernebantur apposito [orig: apposit˘] nomine Numinis alicuius vel alterius cuiusdam rei. Exemploo [orig: Exemplo˘] est celebris apud Lucullum Apollinis Diaeta, et illa altera eidem cognominis, in vet. lap. Gestatio. circini. exterior. a. diaeta. Apollinis. ad. diaetam. eandem. in. circuitu. p. eo CCLXXVII. Item in Palatio Hermaeum, in quod Claudius recesserat, Sueton. c. 10. atque in eodem cenatio Iovis, cuius meminit in Pertinace Capitolinus, c. 11. Mica Domitiani et Timonion Antonini, indice non egent, cum per se nota sint satis. Sed et verba Dominica apud Matth. c. 25. v. 23. *ei)/selqe ei)s2 th\n xara\n tou= *kuri/ousou; vix aliter Grammatice, quam de Diaeta seu Coenaculo possunt intelligi, quod Dominus xara\n vel appellarit [orig: appellÔrit] vel inscripserit. Unde inutilem servum iubet ibi dem Dominus e)kba/llein ei)s2 to\ sko/tos2 to\ e)cw/teron, in tenebras exteriores, tenebras extra Diaetam, copioso taedarum, lampadum, lychnorumque lumini, quo [orig: qu˘] Cenaculum illustrabatur. opponens, iudicio [orig: iudici˘] Maldonati. Verum ut Zeta istiusmodi seu Diaeta munda esset ac nitida, cum supellectile sua ac in strumento omni, Zetarii seu Diaetarii cura erat, quam functionem servilem fuisse, lapis vetustus Romae docet, Diis. Manibus. dextri. Caesaris. servo Diaetarcho. domus. Aug. Trebonia. Laudice fec. coniug. b. m. cum. duabus filiis. Fortunata et. Felice. Ubi videmus Diaetarchum Diaetarium esse, nisi sorte princeps Zetariorum fuerit Diaetarchus: quem, utut servum, aliquid eximium habuisse supra coeteros Diaetarios, nomen ipsum haud obscure demonstrat. Meminit Diaetariorum, l. Quaesitumest 12. ž. 42. ff. de instr. leg. Hostiarii, vel Topiarii, Diaetarii, Aquarii, domui tantum deservientes, continebuntur: et Iulius Paulus lib. Sent. tit. 7. de Leg. Domo cum omni iure suo, sicut instructa est, legata, urbana familia, item Artifices et Vestiarii et Zctarii et Aquarii et eidem domo inservientes, legato cedunt. Ubi dum Zetarios vocat, quos prior Lex Diaetarios, clarissime patet, Zetarium a Diaetario nihil differre. Et cui ignotus, ut pauca superioribus addamus, literae D. in Z. lapsus. Nomen Dei ipsius apud Latinos sunt qui derivent a voce Graeca *ziu\e, sollerti profecto coniectura [orig: coniecturÔ]. Similiter lapicidinae sunt, seu latomiae, in agro Vincentino, indigenis et peregrinis, ob novitatem spectaculi, celebrrimae, quas patrio [orig: patri˘] sermone Itali Costoza vocant, antiquo [orig: antiqu˘] nomine Custodia sensim, per licentiam praedictam, sictandem inflexo [orig: inflex˘] etc. Vide praeter Pignorium praefatum A. Velserum, libello [orig: libell˘] pecul. de Zeta et Zetario, et Car. du Fresne Glossar. ubi non raro vocem pro quolibet aedis cubiculo et zetam Plinii Iunioris, l. c. et l. 6. Epist. 15. Alcoviam Gallis hodie dici apud Orderic. porro Vitalem l. 8. et 10. pro specula muris imminente: et vitii tandem in libris signo, apud Paulum Diaconum, in Epist. ad S. Adelhard. Abb. sumi docet, insuperque S. Castuli Martyris Zetarii


image: s0879a

Palatii, h. e. cubiculi interioris Palatii custodis, meminit, ex Vita eius.

ZETEON oppid. Arcadiae, Pausan. l. 8. Zoeteon, Steph.

ZETETICI Graec. *zhthtikoi\, iidem cum Aporeticis, Ephecticis, Pytrhoniis, Scepticis, Philosophorum genus, qui Pyrrhonis sententiam sequebantur Laertio memorantur, l. 9. Nomen iis a zhtei=n, quaerere, quod, nihilcerto scrii posse persuasi, in veritatem rerum inquirere numquam cessarent, vide supra ubi de Pyrrhoniis et Scepticis. Imo inter boni discipuli notas. zhthtiko\n ei)=nai, refert Plato, de Rep. l. 6. uti diximus supra ubi de Silentio Pythagor. Alii erant *suzhthtai\ tou= ai)w=nos2 tou/tou, Apostolo memorati, 1. Corinth. c. 1. v. 20. de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. At *zhthtai\, apud Athenienses, Consultores dicebantur, ut videre est apud Coel. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 12. c. 18. item Budaeum, in Comment. de *zh=qi vero Graecorum Horologiis in scripto, diximus voce Vice.

ZETHA Africae promontor. ad Syrtim minor. Ptol. Zerbi Mercatori, a Girbi Insul. vicina; a Tacapis 85. mill. pass. in Ortum.

ZETHAN nomen viri, 1. Paral. c. 23. v. 8. Item filius Balan, 1. Paral. c. 7. v. 10.

ZETHAR nomen Eunuchi, Esth. c. 1. v. 10.

ZETHES Boreae filius, ex Orithyia, et frater Calais. Hi duo fratres ex Argonautarum numero extierunt, et quoniam alati fuerunt, ad pellendas Harpyias missis sunt, quas usque ad Strophades insulas sunt in secuti. Hi ab Hercule in Teno interfecti, quod Argonautis Herculem quaesituris obstiterunt. Sunt autem ibi, in eorum sepulchro, duae erectae columnae. Alia ab aliis necis causa affertur. Alnesidemus, quod Herculem hospitio [orig: hospiti˘] exceptum occidere voluerint. Stesimbrotus, quod in contentionem cum Hercule venerint, de datis muneribus comitius, ab Iasone. Nicander quod Herculem diversantem, in Coeo insula, Boreas eorum Pater tempestate deiecerit. Sunt qui per Calaim et Zethem Boreae filios Septentrionales Scythas accipiant, qui se Argonautis adiunxerunt, quique ob velocitatem alati dicuntur. Apoll. l. 1.

*zh/ths2 au)= *ka/lai/s2 te *borh/i+os2 h(=es2 i(/konto,
*(ou/s2 pot' *)erexqhi\+s2 *bore/h| te/ken *w)reiqeu/a.

Propertius, l. 1. El. 20. v. 26.

------ Aquilonia proles
Hunc super et Zethes, hunc super et Calais.

Ovid. l. 6. Met. v. 716.

Barbara dum rutilis aberat subnixa capillis,
Implumes Calaisque puer, Zetesque fuere [orig: fuŕre].

Apollod. l. 1. *(oi *bore/ou pai=des2 *zh/ths2 kai\ *ka/lais2 o)/ntes2 pterwtoi/. Meminit Pausan. in Lacon. et Eliac. Nic. Lloydius.

ZETHIS Carmaniae oppid. Plinio, l. 6. c. 23. Cethis ex vetustis codicibus legit Hermolaus: et ni fallorsincerius. Eiusdem enim nominis fluvium, habet Mela: neque in frequens est, oppida cum fluminibus adluentibus eiusdem esse nominis.

ZETHU nomen viri, Nehem. c. 10. v. 14.

ZETHUA nomen viri, Esdr. c. 2. v. 8.

ZETHUS nomen Cursoris, apud Ciceronem, l. 9. Famil. ep. 15. Duabus tuis epistolis respondebo: uni, quamtriduo ante acceperam a Zetho: alteri, quam attulerat Phileros Tabellarius. Nempe ad Tabellariorum, Cursorumque cleritatem signandam, Antiqui nomina ventorum illis imponere consueverunt. Hinc Zethi nomen, ex Aelii etiam Caesaris instituto, Cursoris aptissimum nomen est, quod inter ventos Zethus Calaisque numerantur. Ait enim de illo Spartianus, c. 5. eum Cursoribus suis exemplo [orig: exempl˘] Cupidinum alas frequenter addidisse; illosque ventorum nominibus saepe vocasse [orig: vocÔsse], Boream alium, alium Notum; item Aquilonem, aut Circium, coeterisque nominibus appellantem, ut indefesse cursitarent. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. ubi Lucarnam phalerati Cursoris explicat.

ZETTA vide Zetha.

ZETUNIM Thermopylarum urbs, Laonicus.

ZETUS vel Zethus, filius Iovis ex Antiope, et frater Amphionis. Horatius, l. 1. Epist. 18. v. 42.

Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zeti dissiluit. ------ ------

Vide Amphion.

ZEUGALADIA hodiernis Graecis appellantur praedia rustica, de quibus vide Iac. Sponium, Itinerar. Graeciae, part. 2. p. 249.

ZEUGITAE tertium tmh=ma seu ordo civium, in Republ. olim Atheniensi, vide supra Athenae, Thetae etc.

ZEUGITANA regio Africae in ora litorali, Numidiae finitima, Tusca [orig: TuscÔ] fluv. eos separante. Zeugitana gens chiromantica fuisse putatur; et hinc quos Cingaros Itali dicunt, Belgae Egyptenaren, Angli Gypsies, qui divinando ex manus inspectione circumvagantur, profectos tradunt. Vide Zigeuni. Coeterum ab Africa proprie dicta secernitur Solino, c. 27. et inter eam ac Numidiam collocatur: Aethicus tamen in Cosmogr. Isidor. et Victor Uticens. de Pers. Vandal. cum illa, quae et Africa Carthaginensis, et Proconsularis appellata est, eandem faciunt. Certe Zeugitana provinciae Proconsularis pars fuit, Salmas. ad Solin. p. 18.

ZEUGITES Calamus, vide supra Calamus.

ZEUGMA urbs Syriae Episcopalis in Comagena sub Archiepiscopo Hierapolitano, ad Euphratem, a Samosatis 72. mill. pass. in Austrum inter Germaniciam 30. et Edessam 45. a Dolicha 10. Antonin. Ibi pons erat super Euphratem, cuius vestigia adhuc durant. Contra illam in altera ripa Apamia urbs erat mnitissima et


page 753, image: s0879b

ampla, 65. stadia, sedes Satraparum, ubi tributa solvebantur Plin. l. 5. c. 24. extr. Statius, l. 3. Sylv. 2. v. 136.

Antiquae Babylonis opes et Zeugma Latinae.
Pacis iter. ------ ------

Item Daciae urbs, Ptolem. Zazsebes Lazio. Mulenach German. in Transylvan. 3. leuc. a Claudiopoli in Austrum, Zabeus Latino recenti.

ZEUGMATIUS insignis et mirabilis Eremita, de quo Sozom. l. 8. c. 6.

ZEUGMINIUM quod nunc Sirmium.

ZEUXIDAMUS Theopompi ex Archidamo filio, ante patrem mortuo, nepos, in regno Spartano avum excepit, Rex ex Proclidarum Familia X. Polydori Agidae collega, sub quibus Messenii, quos Polydorus et Theopompus subegerant, aequo [orig: aequ˘] animo [orig: anim˘] Lacedaemoniis parebant, nec Argivi, cum quibus iisdem ob Thyream acre bellum fuerat, quidquam movebant. Successorem habuit fil. Anaxidamum. Vide Pausan. in Laconicis.

ZEUXIPPE inter Apollini amatas memoratur Arnob. l. 4.

ZEUXIPPI Porticus memoratur in l. 18. Cod. de oper. publ. et Zeuxippe Thermae, apud Auctorem incertum Descr. Urbis Constantinop. ubi in secunda regione ponuntur. *zeuci/ppou loutro\n vocat Zonaras in Philippico, kai\ e)n tw=| tou= *zeuci/ppou meta\ to\n a)gw=na lousa/menos2 loutrw=|. Nempelocus fuit intra moenia Constantinopolitana, thermis suis nobilis, a Zeuxippo, Macedoniae et Thraciae Praefecto, uti legas apud Macrum in Hierolex. nomen suum nactus. Ibi Diomedem olim Thraciae Regem, qui hospitum carne equos suos paverat, ab Hercule domitum occisumque esse, ad notat Hesychius Illustrius. Flammis tandem consumptus est, imperante Iustiniano [orig: Iustinian˘], uti Gregorius Naz. testatur Orat. ad Arianos, Nec novam illam Hierusalem, hoc est, Zeuxippum inviso, imperante Iustiniano [orig: Iustinian˘] incendio [orig: incendi˘] consumptum est. Descripsit accurate magnificam eius structuram Cedrenus, reliquias illustravit Petrus Gyllius, quos vide.

ZEUXIPPUS vide Sicyon.

ZEUXIS Heracleotes, pictor sua [orig: suÔ] aetate, nempe Olympiad. 78. maximus. qui, teste Plin. l. 35. c. 9. tantas opes acquisivit, ut in ostentatione earum Olympiae, aureis literis in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentarit [orig: ostentÔrit]. Potea donare opera sua. inter quae Umbrae eminebant, instituit, quod ea nullo [orig: null˘] satis digno [orig: dign˘] pretio [orig: preti˘] permutari posse diceret. Aequales eius et aemuli fuere [orig: fuŕre], Timanthes, Androcydes, Eupompus, et Parrhasius, cum quo descendisse in certamen traditur. Idem fertur pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolarent aves, eadem [orig: eÔdem] ingenuitate processit iratus operi, ac dixit: Uvas melius pinxiquam puerum, nam si et hunc consuromassem [orig: consuromÔssem], aves timere debuerant. Etiam pinxit Penelopes et Helenae simulacrum, teste Plin. l. 35. c. 10. Eius meminit Cicer. l. 2. de Invent. c. 1. Plutarch. in Pericle, etc. Vetulam, a se exacte pictam, intuens, risu nimio [orig: nimi˘] crepuit. Unde priscum:

Nam quid modus facturus risu denique
Nisi pictor fieri vult, qui risu mortuus est!

Nic. Lloydius. Helenam eius, quod amplum ex hac picturalucrum is reportaret, *(etai=ran, i. e. Meretricem, vocasse [orig: vocÔsse] Graecos, narrat Aelianus. Hist. Var. l. 4. c. 12. Ipse eam cum pinxisset, quid deopere homines censuri essent minime exspectandum ratus: protinus hos versus adiecit, ex Iliad. g. v. 156.

*ou) ne/mesis2 *trw=as2 kai\ eu)knh/midas2 *a)xaiou\s2
*toih=| d' a)mfi\ gunaiki\ polu\n xro/non a)/lgea pa/xein,
*ai)nw=s2 a)qana/toisi qeh=s2 ei)s2 w)=pa e)/oiken.

Vide Val. Maxim. l. 3. c. 7. ex. ext. 3. et Ioh. Meursium, Comm. in Lycophr.

ZEUXO Nympha marina, Oceani et Tethyos filia, Hesiodus, in Theogonia, v. 352.

ZIANORUM legionem habet Ammian. l. 25. cui Veteranio praeerat.

ZIATECUM vide Zatecum.

ZIBETTA sive Civettica Felis, e cuius sudore odoramentum colligitur suavissimum, zape/ta Nicetae, Bellonio Veterum hyaena est, sed hyaena in luporum genere, Zibetta in felium potius est. Nechyaenam, quae Veteribus adeo nota fuit. odore notabili praeditam fuisse, ullus eorum memoriae reliquit. Paulus Venetus cum moscho confundit, sed hoc animal capreolus est nunec felis similitudinem habet: adde quod liquor zibetticus illo [orig: ill˘] moschi sit gratior. Ex Guinea autem felinum id odoramentum longe optimum deportatur, teste Hugone Linschottano [orig: Linschottan˘], Itiner. ac dimanat is liquor circa extimam abdominis partem intra femora, unde abiis, qui animal alunt, bis ter de die abstergitur, ut in Africa sua prodidit Ioannes Leo. Et quidem primo albus est, hinc subluteus, denique nigrescit; Frimum quoque gravis admodum odoris est; sed postea virus exuit, et gratissimum odorem spirat: cuius non ad delitias solum, verum et ad Medicinam usus eximius est, uti disces ex Matthiolo et Fallopio, vide quoque Caes. Scaligerum, Exercit. 211. et Gerh. Io. Voss. de Idol. l. 3. c. 71. ubi Algallias felem hanc Indis dici, inter alia addit. A rusticis vero Suecis huiusmodi unguentis et odoribus delibutos viatores, Russos praecipue, Moscos et Danos, non rare fustibus caedi, quippe quibus odores hi ingrati duplici nomine, quod et feminae iis haustis abortiant, et non nisi a peregrinis, quos suspectos habent, adferantur, legas apud Olaum, l. 16. c. 13. et 14. Felis zibethicae, e vivario Galliae Regis allatae, anatomen habes apud Io. Conr. Peyerum, in Exercitation. Anatomico. Medicis, Exerc. 18. ubi inter alia, In pube, inquit,


page 754, image: s0880a

diductis cruribus rima patens ducit utrinque ad foveam seu crumenam, zibethi receptacula. Hoc album est et pingue ac oleosum, fragrans, aliquibus etiam nimia [orig: nimiÔ] odoris suavitate vel potius acritudine molestum, detracta [orig: detractÔ] pelle glandulae conglomeratae albae et purpureis vasis sanguineis elegantissime distinctae in conspectum venerunt, in quibus zibethum secernitur. Glandulas extrinsecus ambiunt musculi, ut secreta materia inde propellatur ad receptacula per canales aut ductus singulares. Inde unguentum zape/tion Nicetae supra memorato, cuius, ut et animalis, apud Veteres nulla mentio, teste Salmasio [orig: Salmasi˘] ubi supra. Vide quoque Mus peregrinus.

ZIBITUM vulgo ZIBIT, urbs ampla Arabiae Felicis, Emporium celebre, ad fluv. cognominem, versus sinum Arabicum. Olim Saba. Caput est regni cognominis, et capta fuit ultimo [orig: ultim˘] saeculo [orig: saecul˘] a Turcis: Sed haud pridem ex pugnata a proprio Rege, cui etiamnum subest, cum toto tractu, 180. mill. pass. ab Adeno in Cir. cium fere. 200. a faucibus Sinus Arabici in Boream.

ZIBYNA vide supra Sibyna.

ZICCHI populi fuere [orig: fuŕre] asiae, olim Achaei; in ora Boreali Ponti Euxini et Caucasei maris. Inter Heniochos ac Saginas ad Ortum, et Cercetas ad Occidentem, ubi nunc Avogasia regio ex parte et Circassi populi.

ZICCHIA [1] id est, Scythia. *zhkxi/a, apud Stephan. Diacon. in vita Stephani Iunioris mscra.

ZICCHIA [2] Thraciae fluv. videtur, apud Cedren. Zicchia, Gothiae, Nicopsis, loca ad Pontum Euxinum, Iohanni Damascen. et Surio, in vita Sancti Stephani iunior. Zicchiae meminit quoque Gyllius in Bosporo.

ZICENSES populi in Africa videntur, ex Collat. Carthag.

ZICHNAE vulgo etiam Zichne, urbs Macedoniae, Episcopalis prius sub Archiepiscopo Serrano, postea Metropolis effecta, Leuncl.

ZIDAR nomen oppid. Barbari, Probus Grammaticus.

ZIDENUM vulgo ZIDEN, melius Giudda, urbs Arabiae Felicis cum portu, in ora maris Rubri, alias Pudin dicta, ut quidam credunt. 60. mill. pass. a Mecca in Africum, 220. a Ptolemaide ferarum in Ortum.

ZIDKIA XXII. Iudaeorum Rex, regnavit Ann. 9. A Nabuchodonosore Rex tributarius constituitur. A. M. 3336.

ZIDON mons Palaestinae, Iosippus.

ZIE Nomen Palaestinae, Iosippus.

ZIEGLERUS Iacobus Landaviensis, Orator, Philosophus, Mathematicus et Theologus insignis, docuit Viennae;M inde Turcicorum armorum terrore motus, ad Episcopum Passaviensem, qui tum e Salmensibus Comitibus erat, se recepit, atque in otio hoc gratissimo varia scripsit. Obiit A. C. 1549. Eius liber, Christiani II. Regis Danemarchiae crudelitas, perpetrata in proceres Suetiae et populum Holmensem, multum laudatura P. Iovio. Edidit etiam Descriptionem Terrae Sanctae, qua [orig: quÔ] Eusebium, Bedam, Baconum, Burchardum et Breitenbachium longe post se reliquit; Reliqua eius scripta enarrat Teissier, Elogior. Part. 1. Notas eius in selecta S. Scripturae loca, cum Epist. Candidi Arriani, et Rhetoric. Marci Victorii, qui de Generat. div. agunt, I. I. Fuggerus edidit. Vide quoque Voss. de Scient. Mathemat. p. 255. et 377. 378. ut et supra Iacobus Zieglerus.

ZIELA urbs Cappadociae, quam condidit Nicomedis filius. Zielas, Stephan.

REGES ET PRINICIPES.

ZIEMOMISLUS [1] filius Lesci, nepos Ziemoviti, de quo infra, pronepos Piasti, patris successor, Princeps fuit lenis, beneficus et hospitalis: Pater tandem, ex uxore sterili, Miecislai, qui ad septimum aetatis annum caecus, visu dein, cum tonderetur, recepto [orig: recept˘], Poloniae lumen magnum portendit, gente ad fidem perducta [orig: perductÔ] A. C. 965. inclitus. Obiit A. C. 962. Regni vel Principatus 46. successore filio [orig: fili˘] Miecislao [orig: Miecisla˘].

ZIEMOMISLUS [2] vel Semomislaus, filius Casimiri Lenciciensis, Mazoviae in Polonia Ducis, Cuiaviam cum Lencicia tenuit. Pater Casimiri, qui cum a Lesco Nigro Rege, patruo suo, cum fratre Primislao Principatum Pomerelliae impetrasset [orig: impetrÔsset], eodem [orig: e˘dem] a Cruciferis eiectus filium habuit, Vladislaum Album: qui vendito [orig: vendit˘] Ducatu Gniewkov Monasterium Divione ingressus est. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal.

ZIEMOVITUS [1] Piasti Polonorum Principis incliti filius: Militarem disciplinam instituit, victoriisque adversus Ungaros, Bohemos, Moravos, quorum Rex Suatoplueus tum bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] distinebatur, Cassubiosque felix, amissas Popieli, post quem Piastus sceptro admotus fuerat, ignavia [orig: ignaviÔ] provincias recuperavit: sub finem saeculi 9. Sub eo Russi, qui hodie secundum quosdam Cosaci, classe ad Pontum usque Euxinum excurrerunt, Constantino polique frustra obsessa [orig: obsessÔ] reversi, ex captivis religionem Christianam addidicerunt, A. C. 860. Norvegi quoque tyrannidem Haraldi fugientes, in Islandiam, Ingulfo [orig: Ingulf˘] Duce, eodem [orig: e˘dem] fere tempore migrarunt [orig: migrÔrunt], vide Mart. Cromerum, Hist. Polon. l. 2. Obiit Ziemovitus a. C. 892. successore filio [orig: fili˘] Lesco [orig: Lesc˘] VI. quietis et otii, quam belli, amantiore.

ZIEMOVITUS [2] fil. Conradi, Mazoviae Ducis, frater Casimiri Lenciciensis, cuius ex filio Vladislao Loctico nepos Casimirus Magnus, A. C. 1370. in Piastea familia, qui Polonis imperasset [orig: imperÔsset], ultimus finem vivendi fecit. Pulsus est Ziemovitus a fratre Siradiensi Principatu: Pater, inte ralios Conradi, qui regnum adversus Boleslaum Calvum, et postea Lescum Nigrum, cui praeter Cracoviam a Germanis servatam nihil superfuit, sibi vindicare conatus, spe sua [orig: suÔ] excidit: et Boleslai Ducis Plocensis: quo [orig: qu˘] genitus Ziemovitus Mazoviam A. C. 1355. Regi Casimiro obnoxiam fecit. Huius filiiduo Iohannes, et Ziemovitus, ille Warsovianae


image: s0880b

vel Cirnensis, hic Plocensis seu Ravensis, linearum auctores fuere [orig: fuŕre], de quibus vide infra.

ZIEMOVITUS [3] filius Boleslai praefati, auctor rami Plocensis seu Ravensis, regnum Poloniae sibi oblatum recusavit: Pater Ziemoviti, qui post Iagellonis mortem eius fuit gubernator. Ultimi tandem ex hac familia [orig: familiÔ] Zremovitus atque Vladislaus fratres, Duces Ravenses, veneno [orig: venen˘] dicuntur sublati A. C. 1462. ut ditio ad Regnum reverteretur: quemadmodum et Iohannis retro memorati posteritas in Iohanne et Stanislao, simulque omnis in Polonia Piasteus sanguis exstinctus est A. C. 1526. Regi relicta [orig: relictÔ] successione: a quo tempore Mazovia Regno coniuncta mansit, nec Regi Sigismundo concessum est, ut eam uxori dotalitiam faceret.

ZIEMOVITUS [4] seu SEMOVITUS, filius minimus Casimiri II. Silesiae Ducis, auctoris rami Teschinensis, qui A. C. 1288. Regi Boehmiae Wenceslao se submiserat: improlis defecit. Frater Casimiri III. cuius poste ritas in Friderico Wilhelmo nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ], simulque tota Miecislai, qui Silesiae superioris Ducum sator fuit, linea terminata est. Huius Casimiri filius maior natu itidem Semovitus, Glogoviam tenuit, sed sine prole exstinctus est. Vide Phil. Iacob. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in Fam. Piastea.

ZIEVONIA Numen enim Sarmatarum Europ. cum Diana Romana idem, vide Sarmatia.

ZIGAE vide Zygi.

ZIGANA urbs Armeniae, vel Ponti Cappadocici, Antonino. nn. geminato [orig: geminat˘] Lib. Notit.

ZIGENHAEMUM vulgo ZIGENHAIN, urbecula permunita, in ditione Hasso-Cassellana, 7. milliar. Germanic: a Cassela in Merid. uti 4. a Fritzlaria, 6. a Fulda in Circium. Hinc Comitatus Zigenhaemius: cuius primus Comes memoratur Fridericus, Ludovici II. Thuringiae et Hassiae Lantgrav. filius, cuius prosapia in Ioanne Comite sublata A. C. 1453. Ludovicus Mitis Hassiae Landgravius emptionis, ut perhibetur. cum Ioanne, multis debitis beneficiisque Landgravio obstricto, contractae titulo [orig: titul˘] occupavit, unde illi cum Hohenloicis hereditatem sibi vindicantibus controversia, Wormatiae tandem ita composita, ut Comitatus penes Cattos maneret, A. C. 1495. Tob. Pfannerus, de praec. Germ. Principum gentibus, c. 8.

ZIGERA oppidum Africae propriae, Ptolem. per i. media, Assyriae urbs.

ZIGERE urbs Thraciae, circa Moesiam infer. Plinio, l. 4: c. 11.

ZIGEUNI Germanis dicuntur, qui alias Cingari; apud Gallos et Anglos Aegyptii: Belgis Heydens, id est, Ethnici: Hispanis Gittani: Colluvies variarum gentium nusquam habitans, et Aegyptiorum aut Nubianorum nomen mentita. Profitentur enim se ex in feriori Aegypto aut Nubia ortos, atque ad erraticum hoc vitae genus divinitus damnatos esse, quod Maiores ipsorum olim Beatam Virginem cum infante Iesu hospitio [orig: hospiti˘] excipere recusaverint, Aventin. Annal. l. 7. In Galliam cum primo venirent, praetexuerunt vagationem suam esse septem annorum paenitentiam, a Pontifice Rom. ipsis impositam, ob apostasiam a fide Christiana ad Muhammedismum, nec septennium istud finiri, sed perpetua [orig: perpetuÔ] successione renovari, Paschas. Liv. 4. des Recherches de la Fr. Quorum quidquid sit, fieri potuit, ut errones eiusmodi calamitatibus bellicis primum ex Nubia et conterminis regionibus expulsi, et iam antea eroneo vitae generi assueti, post longas ambages, in Circum-Danubianas regiones se effuderint, ibique ad tempus oberraverint, donec per Hungariam in Bohemiam, Germaniam, Galliam aliasque regiones spargerentur: quibus fuccedenti tempore varii errones, ex gentibus illis, ubi aliquandiu moram traxere [orig: traxŕre], admixti sunt. Primum autem Occidentalibus Europae tractibus innotuerunt, circa A. C. 1417. Spondan. in Auctuario Chronol. ad Epitomen Annal. Baronii, aban. 1418. ubi refert, mentiri illos, se descendisse ex urbis Singarae in Mesoporamia incolis, quos a Iuliano Apostata inde pulsos postmodum vagabunda [orig: vagabundÔ] hac [orig: hÔc] vita [orig: vitÔ] distrahi oportuerit. E Gallia hi regio [orig: regi˘] edicto [orig: edict˘] A. C. 1561. exclusi sunt: cumque in Hispania longe lateque grassarentur, a Ferdinando iam A. C: 1492. coerceri coeperunt. In Germania quoque, in Zigeunos, tamquam proditores et arcanorum exploratores, Comitiorum severitas incubuit. E Brabantia, sub poena capitis bonorumque Caroli V. edicto [orig: edict˘] exturbati sunt: ut et ex Hollandia, Curiae decreto [orig: decret˘], A. C. 1582. sic et aliis e regionibus, utpote publici grassatores, furtique ac Magiae rei, exesse iubentur. His prisci Nomades, Scenitae ac Saraceni, hodieque in imperio Turcico Torlaqui, errones ac impostores, non absimiles sunt, quos a Baiazethe A. C. 1494. proscriptos esse Historici referunt; vide Leunclav. Pand. Turc. n. 175. et Camerr. Cent. 2. c. 75. Plura de Zigeunis, vide apud Ahasuerum Fritschium, tract. peculiari, de Zigeunis, Voetium, tom. 2. Disput. de Gentilismo, ubi de religione, baptismo et lingua eorum inprimis agit, Christ. Beomannum, Histor. Orbis terrar. Geograph. et Civil. c. 9. sect. 4. de Moribus Gentium, ž. 4. etc. ut et supra in voce Zeugitana.

ZIGGA urbs Episcopalis, Victor. Uticens.

ZIGUENSIS locus in Africa, Collat. Carthag.

ZIITO Magus celebris, in aula Wenceslai Imperatoris et Bohemorum Regis. Hic cum, affinitate cum Principe Bavariae contracta [orig: contractÔ], eius filiam Sophiam uxorem duxisset: Socer, ubi generum ludicris spectaculis et magicis praestigiis delectari cognovit plenum ludionum et praestigiatorum plaustrum Pragam secum vexit. Ibi dum praestantissimus artificum ludibria artis, ad permulcendos oculos, explicat, adest inter spectatores Ziito, ore usque ad aures dehiscente, accedensque propius, artificem illum Bavari Principis cum omni apparatu subito [orig: subit˘] devorat, solos duntaxat calceos, quia luto [orig: lut˘] obliti videbantur, exspuens; Inde secessum petens, ventrem insolita [orig: insolitÔ] esca [orig: escÔ] gravem, in solium aqua [orig: aquÔ] plenum exonerat,


image: s0881a

praestigiatorem adhuc madidum spectatoribus restituit passim deridendum, adeo ut ceteri quoque eius socii a ludo desist erent. Ipse vero artem suam ostentans, nunc sua [orig: suÔ], nunc aliena [orig: alienÔ] facie, staturaque [orig: staturÔque]: modo item in purpura et serico, ac confestim in lana et panno sordido, Regi sese offerebat: ambulantique in terra, ipse tamquam in aqua adnavigabat: aliquoties equis rhedariis vectum, gallis gallinaceis ad epiredium suum alligatis subsequebatur. Convivas praeterea Regis varie ludebat: interdum manus eorum, ne illas ad patinas porrigere valerent, in pedes boum, interdum in ungulas equorum transformans: et aliquoties fronti illorum cornua cervorum latissima adiciens, quoties videlicet e senestris ad subitum spectaculum prospicerent, ne rursus caput et ora ad mensam referre possent, antequam ipse vino [orig: vin˘] dapibusque illorum se ingurgitasset [orig: ingurgitÔsset]. Atque ut ostenderet, se pecuniam quoque pro usu suo facile conflare posse, triginta sues bene saginatas, e manipulis foeni effingit, illasque pastum, proxime sues Michaelis cuiusdam Pistoris locupletis extrudit, proponitque venales, quo [orig: qu˘] Pistor voluit pretio [orig: preti˘]: hoc tantum emptorem monens, ne gregem novum ad flumen lotum propellat. Qua [orig: QuÔ] ille monitione neglecta [orig: neglectÔ], cernit in flumine manipulos fluitare, suibus submersis. Ergo diu venditore quaesito [orig: quaesit˘] atque in taberna vinaria tandem reperto [orig: repert˘], in qua porrectis pedibus in scamno recubabat, dum stomachabundus altero [orig: alter˘] pede correptum excitare vult, eum a corpore protinus cum coxendice avellit, clare Ziitone pessimo [orig: pessim˘] quiritante, et obtorto [orig: obtort˘] collo [orig: coll˘] Pistorem ad Iudicem trahente. Quid faceret Pistor, in manifesto deprehensus, ut sibi videbatur, facinore, nisi ut damnum damno adderet, atque de hac in super iniuria cum altero decideret? Usurpant ad hoc usque tempus Bohemi, ut malam emptionem exprobraturi, vice proverbii dicant: Lucrum facies instar Michaelis. Ad extremum a cacodaemone Magus abreptus iniecit Wenceslao curam, de religiosis ac magis seriis rebus in posterum cogitandi, Dubravius, l. 23. Hist. Bohem.

ZILIA [1] seu ZELIS Strab. Mauritaniae Tingitanae urbs. Ptolem. Alger Castaldo. Dicitur et Xilia. Baudrando Arzilla, urbs regni Fezzae, in Hasbata, olim Episcopalis sub Archiepiscopo Tingitano, probe munita, cum arce et portu peramplo, in ora Oceani Atlant. 32. mill. pass. a Tingi in Merid. Lixum versus 20. Alias sub Lusitanis, postea Gailano Principi paruit, nunc Regi Fezzae et Marrochi subest.

ZILIA [2] nomen fluv. apud Ptolem.

ZILMISSUS collis in Thracia, in quo Sebadaeo Deo aedes dicata. Macrob. Saturn. l. 1. c. 18. Aliis Cilmissus.

ZIMARA urbs Armeniae maioris sub montis Capotis radicibus, unde Euphrates fluv. erumpit, Solin. c. 40. princip.

ZIMARUS [1] locus maritimus, inter Cretam et Lotophagos, ubi Ulysses erravit. Dict. Cret. l. 6.

ZIMARUS [2] Marcus Antonius vide ibi.

ZIMIRI Aethiopiae regio arenosa, ubi laudatissimus magnes.

ZIMISCES praenomine Ioannes, Imperator Constantinopolitanus Christi imaginem primus in nummis adscribi curavit, cum his characteribus in altera et media eorum facie, IESUS CHRISTUS BASILEUS BASILEON, Latinis literis, teste Scylitze, p. 683. de cuiusmodi nummis, aliisque similibus, qui *swthri/kioi quoque dicti, vide Car. du Fresne, Dissert. de inf. aevi Numism. num. 37. ut et supra; plura vero de hoc Imperatore, voce Iohannes I. Zimiscius.

ZIMYRA urbs Ariae, in ora ad Ortum. Ptol.

ZIN [1] desertum, Cades alias, ubi trigesima tertia mansio, Numer. c. 13. v. 21. etc.

ZIN [2] locus, cuius incolae Mitherae, ubi Ambra in mari nascitur.

ZINA nomen viri, 1. Paral. c. 23. v. 10.

ZINCGREFIUS Laurentius Zimmerio-Palatinus, Ioh. Sturmium Argentorati audiit, A. C. 1556. Wittenbergae dein Mathematicam excoluit, ac Magister Philosophiae renunstiatus, Nov. Test. Graecum publice profitendi a Senatu Academico facultatem accepit, A. C. 1565. Munificentia [orig: MunificentiÔ] exin Georgii Palatini adiutus iter in Galliam suscepit, ac Lutetiae Parisior. Astronomica privatim docuit. Iuris dein Licentiam nactus Aureliae, A. C. 1570. post reditum a Friderico III. Elect. in Consilariorum numerum ascitus est, ac Christophoro Frincipi Auriaco copias auxiliares adducenti, a bellicis consiliis fuit, A. C. 1574. obiit A. C. 1610. aetat. 71. Praeter Consilia Principibus suis impensa, multos ICtos novitios ad praxin manu sua [orig: suÔ] duxit. Horis succisivis historiarum lectione se oblectavit, dicere solitus, cum Plinio, Nullum esse librum tam malum, ut non aliqua [orig: aliquÔ] parte prosit. Symbolum habuit, Wie Gott will. hoc [orig: h˘c] versu Latino [orig: Latin˘] expressum, Sic mihi cuncta cadant, ut fert divina voluntas. Coetera ipsi familiaria apoph thegmata haec praecipue fuere [orig: fuŕre]: Nullam esse suaviorem harmoniam, quam cordis et linguae; Musicam omnium pulcherrimam esse mores concinnos: Litem lites parere: Satius inter honos quam inter claros, habere nomen etc. Vide Melch. Adami, Vitis ICtorum.

ZINCHA urbs Africae, bello [orig: bell˘] deleta, quod Caesar cum Scipione gessit.

ZINCHI populi ad Pontum Euxinum in Sarmatia Asiatica, Arrianus.

ZINDI et Iamnae, numerantur inter regiones calidas: ubi color niger, et capilli crispi.

ZINGIBER aromatis genus. Plin. l. 12. c. 7. Zingiberi --- in Arabia atque Troglodytica in villis nascitur, parvae herbaeradice candida. Celeriter illa cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine, Fretium ejus in libras VI. Graec. zi/ggiber, Suid. ac cuius imitationem Zingeberi habes et in l. ult. ž species 7. ff. de publican. Indis Zengebil, unde vocem suam mutuati sunt Graeci. Patria Aethiopia est, seu, quod idem, Arabia Troglodytica, ut vidimus. Unde, quod Oppianus


page 755, image: s0881b

in Ixeuticis, ciconias advolare ex Aethiopia scribinonnullis ait, confirmari potest ex historia radicis Zingiberis adhuc recentis, a ciconia hospiti suo Vesaliam Germaniae urbem allatae, et tamquam pro xenio et hospitali munere, ad eius pedes proiectae, quam Goblerus refert apud Gesnerum. Neque aliud voluit Galenus, cum, Simplicium l. 6. Zingiber ex Barbaria convehi scribit. Interim, varia Indiae loca idem ferunt, Malabaria, Bengala, Babul, Becain etc. Imo Gingiber, ait Io. Metellus, semine aut radice satum, in omnibus Indiae nobis notae locis gignitur: Ubi addit, optimum est Malavaritum, idemque frequentissimum, Arabibus et Persis expetitum: secundum locum obtinet id, quod in Bengala reperitur; tertium quod in Dabulo et Bazaimo, omnique ea ora mariitima. Et iam in Africae vicinis Insulis Madagascar etc. inveniri, habet Auctor Anonym. Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. de Commerciis. Inter Orientis delitias, Mariae Mediceae Galliae Reginae, Amstelodami, in epulo, quo [orig: qu˘] Sucietas Orientalis eam ex cepit, Zingiber quoque non conditum memorat Casp. Barlaeus, in Medicaea etc.

ZINGIS Aethiopiae sub Aegypto promontor, in ora Azaniae, Ptol. apud Oponenem emporium. Etiam Zengila dicitur.

ZINZENDORFFIA Familia in Austria illustris, in qua Marquardus claruit A. C. 1240. Accessit hereditas Familiae Pottendorffiae superioris saeculi initio [orig: initi˘], allata Christophoro Du. de Zinzendorff, qui obiit A. C. 1535. a Sophia de Pottendorff uxore. Quibus genitus Ioannes Alexandrum fil. habuit, patrem Alexandri, avum Ioannis; qui ex Iuditha Liechtenstenia suscepit Georg. Hartmannum (maritum Sabinae Comitis Solmensis) Otronem Henricum (qui sibi Apolloniam Zelking; inde Sidoniam Elisab. de Hardeck; tandem Maximilianam de Aversperg, iunctas habuit) et Albertum (cui Barbara Maria filia Christohori Cormitis Kevenhuller nupsit) praeter filias aliquot, omnes Dominos de Zinzendorff. etc. Eodem [orig: E˘dem] Christophoro [orig: Christophor˘] et Sophia [orig: SophiÔ] genitus maior natu Stephanus fuit: sed et Ioanni fratri eius, praeter Alexandrum praefatum, duo alii filii minores fuere [orig: fuŕre], Ioannes, Fridericus et Otto, ipsi quoque duarum linearum Auctores. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Part. 2. p. 108. et 3. p. 88. Vide quoque eum, Arte Herald. Tom. 2.

ZINZIMUS Antipapa, post Paschalem I. Eugenio II. oppositus: audito [orig: audit˘], Lotharium a patre Ludovico Pio Romam missum, cessit, Anastas. in vit. Pontif.

ZIOBERIS fluvius Hyrcaniae, qui postquam per 300. stadia subter terram conditus defluxerit, denuo erumpit, inque alium fluvium nomine Rhyndacum cadit. Curt. l. 6. c. 4. Stiboetes Diodor. l. 17. ubi describitur. Vide Rhidago.

ZIONCELLUS fluv. Thraciae, per Drusiparam fluens: In vita Divi Alexandri Martyris. Forte idem Zorolo. Vide ibi.

ZIPANGRINI populi Orientis, memorantur M. Paulo Veneto, l. 3. c. 3. ubi gestare eos brachialia, in quibus lapides quidam pretiosi, tam efficacibus Diaboli incantationibus inauguratisint, ut nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] queant ferro [orig: ferr˘] vulnerari, inter alia, refert.

ZIPH [1] duae civitates in tribu Iuda, ex quibus altera nomen magnae dedit solitudini, Ios. c. 15. v. 24. et 1. Sam. c. 23. v. 14. quam aedificavit Roboam, 2. Paral. c. 11. v. 8.

ZIPH [2] mons in tribu Iuda squalidus, caligans et nebulosus. Item unus ex posteris David. Hieronym. in Loc. Hebr.

ZIPHA filius Ialeleel, 1. Paral. c. 4. v. 37.

ZIPHAR mons Athiopiae interioris.

ZIPHENE loci nomen, kainh\, i. e. nova dictus. In Palaestina, Ioseph. l. 6. Antiqq. c. 13. Stephanus legit Xiphene.

ZIPOETIUM urbs Bithyniae a Zipoeto [orig: Zipoet˘] Rege, Stephan. ad Lyperum montem.

ZIPPA Belgis de Ziip, quasi sentina Oceani, lecus Hollandiae Borealis inter Alcmariam ad Merid. et Tesseliam insul. Ab aliquot annis exsiccatus, munitur aggere Hondsboch.

ZIQUENSIS Episcopatus in Africa meminit D. Augustinus et Ziquensis montis Victor Uticens.

ZIRICZAEA vulgo ZIRICZEE, urbs munita Scaldiae Insul. cum portu capaci, in eius parte Australi contra Scaldis aestuarium. Dimidia [orig: DimidiÔ] leuc. a Brouversbavia, 5. a Berga ad Zomam in Occasum, 3. a Middelburgo in Caeciam. Capta fuerat ab Hispanis A. C. 1575. post longam obsidionem; postea fortiter recepra a Batavis; et iuxta ipsam Flandri, ingenti clade fuere [orig: fuŕre] affecti, a Gallis Batavisque, A. C. 1604. In Zeelandia.

ZIRIDAVA Ptolem. urbs Daciae, ad Naparim fluv. Scharesten, Lazio, in Valachhia. Aliis Targorod, urbs munita Moldaviae, 40. mill. pass. a Suczova in Merid.

ZIRMA fluv. circa Carduchios montes, Agathiae.

ZISCA Iohannes, famosus Hussitarum Dux, victoriis contra Sigismundum Imperatorem magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] obtentis, in omne aevum memorandus. Illius nomen fuit Iohannes de Trots Nova, sed dictus est Ziska, quod unoculus esset: qui tamen et illo [orig: ill˘], quo [orig: qu˘] adhuc videbat, oculo [orig: ocul˘] tandem captus, bella nihilominus gerere non destitit. Moribundus iussit pellem sibi detrahi, et ex ea tympanum fieri, praedicens arrepturos hostes fugamquam primum illue tympanum tinnuisset. Ei in ducatu successit Procopius; qui vero ipsum sequebantur Orphanos se vocarunt [orig: vocÔrunt], occasione loci Ioh. c. 14. v. 18. Licet autem Taboritarum primo Dux esset Zisca a Calixtinis tamen se passus seduci in illos non minus, quam Pontificios, ferro [orig: ferr˘] t igne saevire coepit, ut supra vidimus. Plura de illo, rebusque eius gestis, apud Aen. Sylvium. Christian. Matthiae Theatro [orig: Theatr˘], Regensvolscium, Histor. Sclav. Mutium, Chronico, Alios; aliquid etiam supra, ubi de Iohanne Zisca.

ZITA Arabum Princeps, qui cum ei Hebraei duo Magi et Astrologi, imperium et vitam longam polliciti essent, si Christianorum templa demoliretur, paruit quidem, at anno [orig: ann˘] vix exacto [orig: exact˘] repente mortuus est. Quare filio [orig: fili˘] impostores punire parante, fugam illi


page 756, image: s0882a

in Isauriam arripuerunt, circa initium imperii Leonis Isauri. Zonaras.

ZITAE populi circa Bulgariam forte, in Hist. Miscell. l. 21.

ZITHA promontor. et oppid. Africae, Ptol. Vide Zetta. Item Mesopotamiae urbs. Sitha apud Zosimum.

ZITIA urbecula Misniae,Zeitz vulgo, in tractu Novoburgico, ad Elsterum fluv. 4. milliar. Germ. ab Altenburgo in Occasum, Ienam versus 5. quot a Lipsia et Mersoburgo in Austrum.

ZITTAVIA urbs Lusatiae superioris ad Neissam amnem, in limite Bohemiae, sub Electore Saxoniae, 4. milliar. Germanic. supra Gorlitium, in Merid. Pragam versus; aedificata, aut certe munita, A. C. 1255. a Wenceslao Bohemiae Reg. Zittaw vulgo.

ZITURON locus Persidis, circa Ctesiphontem, l. 18. Hist. Miscell. Siasur Cedreno.

ZIZA filius Ionathan, 1. Paral. c. 2. v. 33. Est et nomen Principis, 1. Paral. c. 4. v. 37. Item urbs Arabiae Petraeae, Ptol. Lib. Notit.

ZIZERUS Indiae portus, Plin. l. 6. c. 23. Ibidem Muziris dicitur.

ZIZEUM urbs in confinio Colchidis. Agathias, l. 5.

ZIZI Montes in provinc Chaus, regni Fezzae, in mediterran. Zizes vulgo, Marmol. Extenduntur ab Ortu in Occasum inter Ommirabihum fluv. et fontes Mulviae fluv.

ZIZIMUS [1] Mahometis Turcarum Imperatoris filius, mortuo [orig: mortu˘] patre, a Baiazethe fratre regno [orig: regn˘] pulsus, Rhodiis sese primum per literas, tum per Oratores permisit: ac paulo [orig: paul˘] post oneraria [orig: onerariÔ] nave Rhodum delatus, regio [orig: regi˘] apparatu exceptus est, A. C. 1482. Quo [orig: Qu˘] audito [orig: audit˘], Baiazetes pacem cum Rhodiis fecit, ea [orig: ] lege, ut Zizimum custodirent, et alimentorum nomine 450000. nummum [orig: numműm] auri quotannis Rhodi persolvenda Kalend. August. acciperent. Quinetiam ut gratiam M. Ordinis Magistri assequeretur, dextram Iohannis Praecursoris ei dono [orig: don˘] misit. Cumque anno [orig: ann˘] insequenti ingentem pararet classem, in Italiam per Hellespontum mittendam, minitante Magistro [orig: Magistr˘] Rhodio [orig: Rhodi˘], fratrem se emissurum, exercitum dissolvit, iuramento [orig: iurament˘] adhibito [orig: adhibit˘]. Dehinc Zizimus Romam perductus, A. C. 1488. et Innocentio VIII. arte et sollertia [orig: sollertiÔ] Leonelli, Concordiensis Antistitis, Legati Apostolici, concessus fuit; licet Baiazetes per Legatos Rhodiis, praeter coetera, sepulchrum Christi cum Hierosolymis, et omni Terra S. pro Zizimo obtulisset, intereaque Rex Hungariae Matthias eundem impense peteret, Zizimo [orig: Zizim˘] ibi dedito [orig: dedit˘], victoriamde Turcis indubitatam sperans. Vicit enim facundia Leonelli, ut Pontifici traderetur, sub militum Rhodiorum custodia. Postea, cum Carolus VIII. Francorum Rex Romam cepisset, ea [orig: ] conditione pacem cum Alexandro VI. sanxit, A. C. 1495. ut captivum sibi traderet, qui in Vaticano detinebatur. Verum Alexander quidvis potius, quam res Caroli, per Zizimum illustriores reddi volens, venenum lentum misero propinari curavit, quo [orig: qu˘] tandem absumptus est, Cuspinianus.

ZIZIMUS [2] vide Baiazetes II.

ZMILANTHIS vel Zmilantis, gemmae nomen, apud Solin. c. 37. Zmilanthis in ipso Euphratae alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris Proconnesii, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi pupula, internitet. Sed gemma non est, quippe nec de minimis nec de pellucidis, hic lapis, aream habens Proconnesio marmori similem, i. e. candidam; medio [orig: medi˘] colore glanco [orig: glanc˘], (unde meso/glaoukos2 dictus) qui niger est in Proconnesio. Salmas. ad Solin p. 703. et seqq.

ZMILUS Rholus et Theodorus, fecerunt Labyrinthum Lemnium, vide Zuingerum, Theatr. Vita hum. vol. 20. l. 3. p. 3717. col. 2.

ZMIRIS Indiae emporium, apud eundem, c. 54. quod Muziris vero [orig: ver˘] nomine, pro quo Zimiris seu Zmiris, quod Aethiopiae regio apud Plin. is substituit. Salmas. ibid. p. 1185.

ZMIRNA Moesiae primae urbs, Lib. Notit.

ZNICZ ignis divino [orig: divin˘] honore cultus apud Lithuanos, qui demum ab Idololatria conversi sunt A. C. 1230. Vide Alexandrum Gaguinum de prisca Lithuanorum religione, c. 1. et supra, ubi de Fulmine ac Igne.

ZNOIMUM German. Znaim, Bohemis Zneymo, urbs Moraviae, ad Teyram fluv. in limite Austriae, 7. milliar. Germanic. a Bruna in Africum, 10. a Vienna in Circlum. Pluries capta receptaque, praesertim a Suecis, A. C. 1645. Hic [orig: Hţc] decessit Sigismundus Imperator A. C. 1437.

Rabbi Beniam. ZOAB composuit Quaestiones et Responsiones, circa ann. 294. Millenarii VI. iuxta calculum Rabbi Dav. Ganz.

ZOANA oppid. Armeniae minoris.

ZOAR nomen loci, Gen. c. 19. v. 22. Suidas, *zo/ar to/pos2.

ZOARA urbs Persidis. Cives Zoari, vel Zoaritae. Est etiam *zo/ara, vicus magnus sive castellum Palaestinae ad mare Mortuum, quo Loth confugit a Sodomis. Cives Zoareni, vel Zoroatae, Steph.

ZOBIDAE populi prope Carmaniam, Idem.

ZOCOMUS Saracenorum Princeps, qui apud Monachum quendam celebrem, de orbitate conquestus, ab eo certa [orig: certÔ] prolis promissione recreatus est, hac [orig: hÔc] conditione si in Christum esset crediturus. Reversus is laeto [orig: laet˘] in regiam animo [orig: anim˘], post preces ad Deum ardentes fusas, filium suscepit. Quo [orig: Qu˘] ev entu confirmatus non ipse solum Christianorum fidem alacriter amplexus est, sed et subditos suos simul omnes, eandem ut amplecterentur, permovit, Sozom. l. 6. c. 38.

ZODOCATHA Palaestinae urbs, Lib. Notit.

ZODIACUS alias Signifer, curculus est in Astronomia


image: s0882b

notissimus. Eius obliquitatem primus intellexit, hoc es,t rerum fores aperuit Anaximander Milesius, docente Plinio [orig: Plini˘], l. 2. c. 8. Fuit autem is Thaletis auditor, et docuit, terram se habere in star centri et esse globosam; Solem terrae magnitudinem aequare: Solis porro conversionem ac aequinoctia ostendit, ac primus itidem horas docuit ex umbra gnomonis distinguere: Sphaeram quoque construxit ac terrae marisque descripsit circuitus. Factum id vero quod de Zodiaco diximus, anno [orig: ann˘]. 2. Olymp. 58. Signa deinde in eo Cleostratus et prima Arietis ac Sagittarit notavit, teste eodem [orig: e˘dem] Plinio [orig: Plini˘], l. c. qui et auctor o)ktaethoi/dos2 fuit. Alii tamen obliquitatem Zodiaci non Anaximandri, sed Pythagorae vel Oenopidae Chii, inventum esse volunt, teste Diodoro [orig: Diodor˘] Siculo [orig: Sicul˘], l. 1. Plutarcho [orig: Plutarch˘], de Placitis Phil. ac Censorino [orig: Censorin˘], de die Natali, c. 19. Estque hic Oenopides ille, quem Aelianos, l. 10. Var. c. 7. ait, annum magnum vertentem annis definiisse undesexaginta. Imo ab Eudemo idem proditum est in Historia Astrologic. cuius praeter Laertium in Thalete et Simplicium de Caelo, etiam meminit Theon symrnaeus his verbis, *eu)/dhmos2 i(storei= e)n tai=s2 *)astrologi/ais2, o(/ti *oi)nopi/dhs2 e(=ure prw=tos2 th\n tou= *zwdiakou= dia/zwsin, kai\ th\n tou= mega/lou eniau/tou peri/stasin, Eudemus narrat in Astrologicis, Oenopidem invenisse Zodiaci obliquam positionem, magnique anni constitutionem, etc. Vide Gerh. Io. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. ž. 1. Sed et ante Anaximandrum Thales Eclipses praedixit, quod sine obliquitatis Zodiaci notitia intelligere non potuit, Ioh. Marshamus, Can. Chron. Sec. XVIII. Coeterum circulus hic, descriptus ex polis distantibus a polis Mundi, grad. 23. et dimid. numeratis, in Coluro Solstitiorum, secat Aequatorem, secaturque vicissim ab ipso in duas aequales medietates, oblique tamen, ita ut Zodiacus sit ad Aequatorem inclinatus, unaque medietas vergat ad Septentrionem et Polum Arcticum, altera ad Austrum et Polum Antarcticum: puncto [orig: punct˘] medio [orig: medi˘] utriusque medietatis, recedente tantum ab Aequatore, quantum poli Zodiaci a polis Mundi, nempe gradus 23. et dimid. Arabes Circulum hunc Almantica seu Nitas vocant, quod Baltheum sive zwsth=ra denotat. Ebraeis dicitur [gap: Hebrew word(s)] opus Phrygionarium, h. e. Fascia seu Limbus textilis: Arato est *moi=ra et h)eli/oio ke/leuqos2, Procio loco\s2 ku/klos2; Lucano, l. 10. v. 212.

------ Varii mutator circulus anni:

Aliis Signifer, *)agalmatopoio\s2, *zwgra/fos2, Sigillaris, item *zwdi/ou peripo/lhsis2 et to\ *dwdekathmo/rion. Duodecim namque signa sive constellationes continet, quorum nomina vulgato [orig: vulgat˘] hoc [orig: h˘c] disticho [orig: distich˘] exprimuntur.

Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.

De quorum unoquoque vide suis locis. Addam ex Vossio hic [orig: hţc] ista saltem. Distribuerunt in XII. signa Zodiacum Veteres, Babylonii primum, ut Salmas. ait ad Solin. p. 641. quia Sol, dum suum permeat circulum, duodecies cum Luna coit; singulaque Signa distribuere [orig: distribuŕre] in gradus 30. quia Luna diebus totidem iterum coniungitur cum Sole: unde etiam liquet, cur gradus sint 360. quando tot confiunt, si duodecies sumas triginta. Atque haec ratione constat manifesta [orig: manifestÔ]. Non item illud, cur singulis corporis membris aliquod Zodiaci signum praefecerint; Arietem capiti; Taurum cervici et iugulo; Geminos humeris, lacertis ac manibus; Cancrum pectori et costis; Leonem diaphragmati, stomacho ac ventri; Virginem praecordiis ac hypochondriis; Libram renibus, vertebris et natibus; Scropium ilibus; Sagittarium femoribus, genibus ac popolitibus; Capricornum suris et talis; Pisces pedibus; quam rem pulchre versibus expressit Manilius, l. 2. Atque ex bis Leo, grandes vires et leoninis similes, dicitur conferre: Virgo, pulchritudinem; Sagittarius, qua parte homo, pulchros; qua equus, fortes reddere perhibetur: Cancer, Capricornus et Pisces, robore contra ac pulchritudine destituunt. Etiam signi cuiusque domum huic vel illi Planetae tribuerunt: Ut Soli Leonis, Lunae Cancri, Mercurio Geminorum: Virginem credidere [orig: credidŕre] domum aptam Soli; quia Leoni, Solis domo, vicina: Veneri Taurum et Libram dedere [orig: dedŕre] etc. Quibus ita constitutis, Solentin Aquario, Lunam in Capticorno, Saturnum in Leone et Cancro, noxios esse; imo nascentes futuros caecos, si Saturnus foret in domo 12. et Solem, Lunam ac Martem, trigona [orig: trigonÔ] ratione spectaret, dixere [orig: dixŕre]. Ut alia omittam, quae legere est e Veteribus, apud Ptolemaeum in Centum sententiis ad Syrum fratrem, Firmicum Maternum in Matheseos libris, ad Mavortium Lollianum, et M. Manilii Astronomico: E iunioribus, apud Iovianum Pontanum, Comm. in Ptolemaeum et 14. libris rerum Caelest. item Iunctinum, Cardanum, tot alios: quorum omnium instar erit Campanella, Astrologicor. l. 6. nec enim hanc Artem aliquis praeceptis melius constrinxit. Particulatim vero examen eorum, quae de moribus Gentium, exsigno iis dominante, tradiderat Ptolemaeus, vide apud eum, l. 2. c. 5. Vossius supra laudatus, de Idolol. l. 2. c. 47. Quomodo vero ad Dei cognitionem Zodiaci attenta contemplatio nos ducat, exponit erudite Plutarchus, de Placitis Philosoph. l. 1. c. 6. etc. Monetam Zodiaci simulacris notatam, atque haud pridem a M. Mogolis uxore, inscio [orig: insci˘] marito [orig: marit˘] cusam, perque totum Imperium mira [orig: mirÔ] celeritate sparsam; sed, ut res palam sacta est, mox iterum suppressam, habes apud Io. Bapt. Tavernier, Itinerar. Ind. ubi et typum uniuscuiusque duodenorum horum aureorum signorum exhibet. etc. Vide et supra, ubi de Aegyptiaca pettei/a|, item ubi de Ostiis Circi XII. nec non de disco, in quo XII. signa caelata, quemque proin a)rgu/reon po/lon vocavit vetus Poeta, supra aliquid voce Polographia; deque tonsura Simonis Magi et sectatorum eius, qui sulcum per capitis verticem in Zodiaci Symbolum ducebant, ubi de Tonsura Petri: de voce vero *zw/dion plura, apud Salmas. ad Solin. p. 116. 652. et 1046.