December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 748, image: s0874a

ZELANDIA incolis Zeeland, Gallis la Zelande, provinc. Belgii uniti, cum titulo Comitatus, quasi Sealand, quod olim mari obruta. Vide Versteganum, c. 4. vel a Danis et Normannis, qui ex Selandia Daniae profecti hic [orig: hţc] sedem fixerunt. Constat 5. Insul. praecipuis, inter ostia Scaldis, nempe Valachria [orig: ValachriÔ] (Walcheren, ) Bevelandia [orig: BevelandiÔ] Australi (Zud Bevelandt ) et Boreali Scaldia [orig: ScaldiÔ] (Schovven ) et Duvelandia [orig: DuvelandiÔ]. Alias amplior, sed maris inundationibus, praesertim A. C. 1176. 1304. et 1509. valde imminuta est, Baudrand. Becmanno, ab Hollandiae Insulis modico [orig: modic˘] freto [orig: fret˘] separantur insulae 7. quae provinciam Zelandiae nunc constituunt quas multa [orig: multÔ] effusione a continenti Flandriae Imperatorem Ottonem A. C. 980. dissecuisse et insulas fecisse, ne a Francis facile occuparentur, docent Annales Hollandiae. Harum Orientales sunt praecipue tres Tolla Ter Tollen, a vectigalibus nomen sortita: Duvelandia, a columbarum copia, in qua urbes multae, quae perierunt A. C. 1530. et Scaldia Schouven, quae maris saevitia [orig: saevitiÔ] indies atteritur: Occidentales, quae a prioribus Scalde fluv. dirimuntur, quatuor sunt: Walachria, Bevelandia Australis, in qua urbs Romerswal, salis negotiatione celebris, Bevelandia Borealis, et inter utramque Wolffersdiick. Tota terminatur a Septentrione Hollandia [orig: HollandiÔ], ab Ortu Brabantia [orig: BrabantiÔ], ab Occasu mari Germanico [orig: Germanic˘], a Meridie Flandria [orig: FlandriÔ]. Notatur a Politicis error Albani Ducis, quod in primis Belgii motibus saecul. praeterit. non Zelandiae statim, in qua prima libertatis et eipubl. Belgicae, postBrielam captam, fundamenta iacta erant A. C. 1572. incubuit; Vide Hug. Grotium, Annal. Belg. ad A. C. 1573. Eius urbes praecipuae Middelburgum, Flissinga, Veria, Ziriczaea, Goesa, Briela et Tola. In ea 102. vici, ex quibus tamen quidam mari absorpti. Item insula maris Balthici, ad Oresundam, in regno Daniae, opulentissima, ipsaque [orig: ipsÔque] Regia [orig: RegiÔ] donata, praeter quam 12. civitates totidem arces et paroecias 347. habet: Priori secundum quosdam nomen dedit. Vide in vocibus Hollandia et Silandia.

ZELANDIA Nova pars Terrae Australis seu Antarcticae, recens detecta a Batavis, A. C. 1654. Extenditur a Septentrione in Merid. versus Insulas Salomonis, et terram Diemeni. Sed an Insula sit, an Continens, non constat?

ZELASIUM Isthmiae id, super Demetriadem, promontorium est, peropportune obiectum, Livio, l. 31. c. 46. In Euboea aut circa, in continente Macedoniae vel Atticae videtur.

ZELES [1] unus e Cyzicenis, a Polluce, in conflictu nocturno, caesus ac semianimis relictus. Val. Flacc. l. 3. v. 152.

ZELES [2] Strab. urbs Hispan. ad Eretum, sed a Romanis in Mauritaniam oppositam translata, et postea Iulia Ioza vocata. *zh=lin Strabonem scripsisse putat Casaubon. quanquam, istis in nominibus Barbaris, nullam sequuti sint veteres certam analogiam. Plinio, l. 5. c. 1. Zilis, Ptol. *zili/a vocatur. Nunc Arzila, sub Lusitanis. Vide Zilia et Xilia.

ZELIA [1] Dioni, l. 42. Ziela Hirtio, de Bello Alexandr. c. 72. et Plut. Capadociae oppid. ubi Caesar Pharnacem Regem devicit.

ZELIA [2] Troadis urbs, a Zeleo Heroe condita, sub pede Idae montis ad Aesopum fluv. Homer. Il. 2. in Lycia nempe regione Strabo. Lyciorum oppid. quoque facit Plut. de virtutibus mulierum. Stephanus et Eustath. faciunt Cyzici castellum.

ZELIAS Nicomedis fil. Crestam Paphlagoniae urbem occupavit. Steph.

ZELIMIRUS Dalmatiae et Croatiae Regum ultimus, ducta [orig: ductÔ] Ladislai Hugnariae Regis sorore, ipsi moriens legavit Regnum, quae Ladislao fratri, circa A. C. 1080. Georg. Hornius, ubi supra p. 144.

ZELIOBES Hunnorum Rex in Iustinum Imperatorem, perfidus. Procop. de bello Pers. l. 1.

ZELIS vide Zeles.

ZELLA Africae urbs, in bello, quod Caesar cum Scipione gessit, deleta. Strabo.

ZELLIA regio in Pannonia, aut Illyrico videtur, apud Paulum Diac. l. 4.Longobardorum. Ms. Excusus codex, Aglia et in ora Azellia legit. Ab hac Azellia usque ad Medaria (alia lectio Meclaria ) regionem, habitant Slavi, ut idem inquit. Pro Ciliensi agro Norico, habet Wolg. Lazius. Vide Celia.

ZELOTAE a ZELO dicti sunt. His in veter. Hebraeorum Republ. ius erat, pro atrocitate in Numen Sanctissimum Populique sanctiora facinoris, peccantem, citra figuram iudicii, nedum in ius vocationem, statim obruere et morte mulctare. Misna, Qui sacrilegium commiserat (ex sacra nempe supellectile quicquam suffuratus) qui per idolum maledixerat (Numini) qui se miscuerat cum femina Aramaea (extera [orig: exterÔ] seu plane gentili) Zelotis fas fuit incurrere in eum. Sacerdotem in immunditie sua sacra obeuntem, non erat necesse, ut Sacerdotes coeteri in Forum deducerent: sed Sacerdotes, qui per aetatem nondum ministerio sacro pares erant, eum extra Atrium protrahebant et cerebrum eius fustibus elidebant. Heic enim Templi et Numinis violatio manifesta: quemadmodum commixtione cum extera, Populi violabatur sanctitas. Eiusmodi autem id Zelotarum ius fuit, ut si viderent [gap: Hebrew word(s)] palam seu in publico, i. e. praesentibus coram decem minimum Israelitis, quempiam facinorum aliquod iam dictorum commissurum, ipso [orig: ips˘] eodem [orig: e˘dem] momento [orig: moment˘] fas eis esset, incurrendo seu aggrediendo eum, aut verbere, aut vulnere praepedire ac cohibere, aut etiam caede perseverantem e medio tollere. Nam si intermitteret, occidendus, sine Iudicio Forensi, non erat. Idem iuris obtinuit de Israelita Apostata etc. Origo iuris huius, ut non pauca recepti Iuris alia, dicitur Traditio Mosis e Sinai. Exemplum primum e S. Historia petunt Phineae, qui, zelo [orig: zel˘] accensus, hasta [orig: hastÔ] traiecit par impudicum, Numeror. c. 25. ubi a Numine propeterea laudatur. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 14. c. 6. et Philonem, de Monarch. l. 1. ac de Vita Mosis l. 1. ubi Zelotarum ius, velut a Numine tunc praestitutum, asserit. Quod itidem, licet


image: s0874b

parcius, innuit ipse, ubi de eo, qui lignatum exivit in Sabbato, loquitur, de Vita Mos. l. 3. Sic itaque, iudicium Zeli, ut vocant, a Phinea primo exercitum, in morem abiit. Unde Iudaeum quondam, Graecis se ritibus polluentem, conspiciens Mattathias, Zelatus Est et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum Iudicium Legis ( kata\ to\ kri/ma ) et insiliens trucidavit eum super Aram. Sed et virum (Apellem) quem Rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso templo et aram destruxit, et zelatus est Legem ( e)zh/lwsi tw=| no/mw| ) sicut fecit Phinees Zamri filio Salom. Et exclamavit Mattathias voce magnÔ, in civitate, dicens, omnis qui Zelum habet Legis, statuens testamentum, exeat post me, 1. Maccab. c. 2. v. 24. quae verba sic profert Josephus, Orig. Judaic. l. 12. c. 8. *ei)/tis2 *zhlwth/s2 i)sti tw=n patrikw=n e)qw=n kai\ th=s2 tou= qeou= qrhskei/as2, e(ke/sqw moi/. Eodem [orig: E˘dem] modo [orig: mod˘] trecenti alii Iudaei a suis popularibus occisi referuntur libro [orig: libr˘], qui vulgo dicitur Maccabaeorum tertius. Nec alio [orig: ali˘] obtantu instituta lapidatio in Stephanum, Actorum c. 7. v. 57. et coniuratio in Paulum, Actorum c. 23. v. 13. Imo scimus, nominis huius praetextu, nec ab alia omnino origine petito [orig: petit˘], immanem scelerum segetem Hierosolymis pullulasse [orig: pullulÔsse], quam Iosephus pluribus explicat, libris de bello Iud. ubi eiusce Auctores ita se nominasse [orig: nominÔsse] ait, l. 4. c. 12. w(s2 e)pi\ a)gaqoi=s2 e)pithdeu/masin, a)lla\ ou) zhlw/santis2 ta\ ka/kista tw=n e)/rgwn kai\ u(perballo/menoi, ac si optimis rebus studuissent et non pessima facinora, usque ad nequitiae summum, Zelo [orig: Zel˘] affectassent [orig: affectÔssent]. Atque l. 7. c. 30. kai\ toi th\n proshgori/an au)toi=s2 a)po\ tw=n e)p' a)gaqw=| zhlwme/nwn e)pi/qesan, Nomen sibi ab iis, qui id, quod bonum est, Zelo [orig: Zel˘] affectabant, imposuere [orig: imposuŕre]: Zelotas plane, de quibus diximus, innuens. Nempe quod nil novi, nefarii illi homines, patrii iuris obtentu, flagitia sua obtegere conati sunt: Quo [orig: Qu˘] tamen, dum pii atque sancti utebantur, privati quidem ipsi, sed publica [orig: publicÔ] auctoritate, atque moribus e Maiorum disciplina receptis nixi, bene consultum est et Numinis et Templi et Gentis sanctitati, quam hoc [orig: h˘c] medio [orig: medi˘] tueri atque inviolatam servare volebant. Nec iniuria [orig: iniuriÔ] vis inferebatur, quia patriis legibus, etiam a Mosis aevo deductis, ut ita inferre liceret, sic stabilitum. Vide Hug. Grotium, de iure Belli et Pac. l. 2. c. 20. ž. 8. Certe et legitur in Essenorum disciplina, apud Iosephum, de Bello Iud. l. 2. c. 12. convitiantem quempiam Mosen adeo que legis sanctitatem polluentem, impune licuisse occidi: neque ad aliud ius referri videtur, quod tradit Philo, de paederaste et androgyno ta\ e)k fu/sews2 no/mima parako/ptonti, de Legg. special. seu 6. et 7. dec. praec. Inprimis autem in Idololatram pellicientem hoc ius exercitum est, teste eod [orig: e˘d]. lib. peri\ quo/ntwn, *kolasti/on w(s2 dh/mion kai\ koino\n e)xqro\n o)/nta o)li/ga fronti/zonton oi)keio/thtos2 kai\ ta\s2 paraine/seis2 au)tou= diaggelte/on pa=si toi=s2 eu)sebei/as2 e)rastai=s2 oi(/ a)nuperqe/tw| ta/xei tai=s2 kat' a)ndro\s2 a)nosi/ou e)pidramou=ntas2 timwri/ais2, kri/nontes2 eu)age\s2 to\ kat' au)tou= fonei=n, Necandum esse, velut hostem publicum, sine respectu privatae necessitudinis. Et illecebrae eius emittendae sunt ad omnes pietatis amatores, qui absque mora in scelestum irruant, rati sanctitatis officium, talem hominem occidere. An idem ius, in Negotiatoribus et Nummulariis, flagello [orig: flagell˘] a D. N. Iesu Christo, expressissimo universae pietatis ac iustitiae exemplari, e Templo eiectis, Matthaei, c. 21. v. 12. et Iohann. c. 2. v. 14. locum habuerit, disquirit pluribus. Ioh. Seldenus, de Iure Natur. et Gentium, iuxta Ebraeorum disciplinam, l. 4. c. 5. toto [orig: tot˘]. Cum igitur Zelotarum sive iuris, sive moris tot vestigia, tum apud Iosephum, tum in Sacris, appareant, mirum alicui videri possit, cur Iudaeorum Primates, velut iuris huiusmodi oblivionem simulantes, apud Hyrcanum, Herodem Antipatri filium accusarint [orig: accusÔrint], quod Ezechiam th=si *)arxilh|sth\n, Latronum Principem, eiusque socios occidisset, adicientes, *paraba\s2 to\n h(me/teron no/mon, o(\s2 kekw/luken a)/nqrwpon a)nairei=n kai\ ponhro\n o)/nta, ei) mh\ pro/teron katakriqei/h tou=to paqei=n u(po\ tou= *sunedri/ou) mh\ labw\n de\ e)cousi/an para/ sou tau=ta e)to/lmhsen, Transgressus leges nostras, quae hominem, quantumvis scelestum, non sinunt tolli, nisi prius morte damnatum a Synedrio. Nec a te potestate accepta [orig: acceptÔ] patrare hoc ausus est, apud Iosephum, Origin. l. 14. c. 17. Namque, ut haec prioribus addantur, nec reverentiam ipsam sive Summi Pontificis, sive Consessus Magni, obstitisse, quin mos hic licitus haberetur, ex Historia Euangelica patet. Etenim cum in Consessu sistebatur CHRISTUS, ac filium Dei se profitebatur, ob quod reus blasphemiae habitus est, in adstantibus erant, qui Zelum proculdubio obtendentes, in eum irruerent, in faciem exspuerent, colaphis caederent, uti videre est apud Matthaeum, c. 26. v. 67. ac Marcum, c. 14. v. 65. Etiam, cum ex ministris cuidam CHRISTUS haud satis reverenter habuisse Caipham Summum Pontificem visus esset, percussus est ab ipso, Ioh. c. 18. v. 22. Ubi observandum Servatoris responsum ministro illi, Si male locutus sum, perhibe testimonium de malo; si bene, cur caedis me? ac si ex more licitum fuisset adstanti eum, qui publice Pontificis Summi sanctitatem violasset [orig: violÔsset], irruendo statim percutere: rogat igitur tantum, ut testimonium perhiberetur de malo, quod alapam ibi mereretur. Ubi enim eiusmodi nihil esset, nefas fuisse reum in iudicio percutere, scimus ex Pauli verbis Actor. c. 23. v. 3. Nec omittendus Simon Zelotes Apostolus, cuius mentio apud Lucam, c. 6. v. 15. et Actorum, c. 1. v. 13. qui cum Matthaeo et Marco, in plerisque Cod. *kanani/ths2: in Exemplaribus aliis *kananai=os2, aliis *kannai=os2, dicatur, ex numero Zelotarum, seu iusto [orig: iust˘] Numinis Zelo [orig: Zel˘] accensorum, de quibus supra, fuisse videtur Seldeno. Hebraeis enim [gap: Hebrew word(s)] Kinea est Zelus, et [gap: Hebrew word(s)] Kanna ac [gap: Hebrew word(s)] Kannai, i. e. Zelotes, unde plural. [gap: Hebrew word(s)] Kannain, est Zelotae: a qua voce illum cognominatum vult, ut infra videbimus. Apud Athenienses simile quid cernitur, quorum Legibus cautum fuit, ut Psephismatis verba habent, apud Andocidem, Orat. 1. sive de Myster. *)ea/n tis2 *dhmokrati/an katalu/h| tw=n *)aqhna/wn h)\ a)rxh/n tina a)/rxh katalelume/nhs2 th=s2 *dhmokrati/as2, pole/mios2 e)/stai *)aqhnai/wn kai\ nhpeini\ teqna/tw, Si quis Democratsam Atheniensium everterit, aut


image: s0875a

eversa [orig: eversÔ] ea [orig: ] Magistratum gesserit, ut hostis Atheniensium censendus erit et cuique eum occidere impune sit. Etiam, quicumque occidisset o(/sios2 kai\ eu)agh\s2, purus et sanctus a caede sine lustratione habebatur. Quin et jurejurand˘ inter sacra universi, ad idem praestandum, obligabantur: Subinde etiam praeconi˘ edictum, quemque, damnatum aliquem occidentem, praemi˘ remunerandum, qua de re vide Demosthenem, Philipp. 3. atque ex eo Harpocrationem, verb˘ a)/timos2, item e)pikekhruxe/nai, apud Sam. Petitum, ad LL. Atticas, l. 7. p. 232. et 562. Etiam Iuris Caesarei, aliorumque scita, aliquid eiusmodi in se habent, dum publicorum Iudiciorum actiones nemini non permittunt, Institut. tit. de publicis Iudiciis in princ. Simile ius exerceri permittitur, apud Venetos, in Bannitos, vide Phil. Maussacum in Harpocrationem, p. 179. quibus olim apud Anglos, non dissimiles fuere [orig: fuŕre] ii, qui Utlagati dicti sunt, de quibus supra egimus. Nec multum abit mos Germanorum, quo [orig: qu˘] istiusmodi homines omnium iniuriae obiciunt, quod Vogel frey machen, apud illos vocatur etc. Vide Ioh. Seldenum praefatum, de Synedriis Veter. hebraeorum, l. 2. c. 14. ž. 3. inprimis autem de Iure Nat. et Gentium iuxta Disciplinam Ebraeorum, l. 4. c. 3. 4. et 5.

ZELOTES cognomen Simonis Apostoli Lucae c. 6. v. 15. Hunc a voce Hebr. Kanna, et Kannai, quae Zelotem notat, denom inatum vult Seldenus, cui exemplaria N. T. illa favent, in quibus *kannai=os2 appellatur, id quod proxime accedit, ut ex Kanna seu Kannai, adiecta [orig: adiectÔ] Graeca [orig: GraecÔ] terminatione, videatur nomen deductum. Neque proin assentitur Viris doctis, etiam S. Hieronym. ad Matth. c. 10. sequacibus, qui a Cana (quod [gap: Hebrew] Hebr. scribitur) urbe Galilaeae, eum nuncupatum volunt: quae etiam Katana passim Syro, Iosuae, c. 19. v. 28. exaratur. Et quid Zelotae cum urbe illa? Cananaeum autem seu Cananitem, apud Matthaeum et Marcum, reddit Syrus per Canania: Zelotem vero apud D. Lucam per Tanana, quod id est ipsum, uti et Arabs. Idem perperam nimis Ebraicum Matthaei Euangelium habere ait, [gap: Hebrew word(s)] Simeonem Cananaeum, ac si a terra Canaan nomen deduxisset; nec enim soni nec ipsius rei rationem id omnino ferre: Additqvenon magis videri Thomam et Didymum eosdem esse, quam heic Cannaeum et Zelotem, de Simone dicto. Vide eum de Iure Nat. et Gentium, l. cit. c. 4.

ZELOTYPIA in utroque sexu, sequiore inprimis, extremus supremusque omnium affectuum est, teste Iul. Caes. Scaligero [orig: Scaliger˘], Poet. l. 3. c. 14. Quo in negotio, memorabilis apud Hebraeos Zelotypiae Lex fuit, quam de Uxore suspecta legimus Numeror. c. 5. v. 12. et seqq. Si Viri cuiuscumque uxor declinaverit, et praevaricando in eum praevaricata fuerit, et concubuerit Vir alius cumea commixtione seminis et absconditum fuerit ab oculis mariti eius, atque ocsultata fuerit illa, et immunda facta fuerit, et testis non fuerit contra eam, pertransierit autem illum Spiritus Zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae polluta est, aut si pertransierit illum Spiritus zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae tamen non est polluta, adducat Vir ille uxorem suam ad Sacerdotem, adducatque cum ea sacrificium pro ea, nempe decimam partem ephae farinae hordeaceae, sed non fundat oleum super eam,neque ponat tus super eam, quoniam oblatio Zelotypiae est, oblatio pro memoriali, faciens recordari iniquitatem. Adducet itaque illam Sacerdos, et stare eam faciet ante Dominum. Assumat quoque Sacerdos aquas sanctas, in vase fictili, et de pulvere, qui fuerit in pavimento Tabernaculi, tollat Sacerdos et ponat in aquam. Stare autem faciet Sacerdos mulierem ante Dominum, et denudet caput mulieris, ponens super manus eius oblationem pro memoriali, quae oblatio est Zelotypiae, habeatque Sacerdos in manus aquas amaras ac maledictas. Et adiurans eam Sacerdos, dicat ad mulierem, si non concubuit Vir tecum et non declinasti [orig: declinÔsti] ad immunditiem sub Viro tuo, liberaberis ut innocens ab aquis istis amaris et maledictis. Sin tu declinasti [orig: declinÔsti] sub marito tuo et polluta es et posuit vir concubitum suum ad te extra maritum tuum; adiurabitque Sacerdos mulierem iuramento [orig: iurament˘] exsecrando [orig: exsecrand˘] et dicet, det te DOMINUS in exsecrationem et iuramentum, in medio Populi tui, adeo ut faciat DOMINUS corruere femur tuum et inflari uterum tuum. Ingrediantur aquae istae maledictae in viscera tua, ut intumescat uterus tuus et corruere faciant femur tuum, dicatque mulier Amen, Amen: Scribat autem Sacerdos in libello maledictiones istas, et rasas proiciat eas in aquas amaras potetque mulierem aquis illis amaris t maledictis, ut intrent in eam aquae illae maledictae et amarae. Tollet deinde Sacerdos de manu mulieris oblationem Zelotypiae, et ventilabit oblationem illam coram Domino, atque adducet eam ad altare. Tollet etiam Sacerdos pugillum plenum de oblatione illa pro memoriali incendetque in Altari, et postea dabit mulieri potum illius aquae. Et post quam potaverit mulierem illam aquis illis, si fuerit polluta, etc. Ad cuius Legis explicationem, e Seldeno, pauca adiucere placuit. Maritum Zelotypum, ut hac [orig: hÔc] Lege comprehendatur, eum esse aiunt Magistri, qui praemonuerat Uxorem, ne dieinceps in secreto esset aut clam occultaretur cum aliquo sive Patre eius, sive fratre, nedum aliis plus dissitis, sive gentili sive servo, idque coram testibus: quae nihilominus cum ipso, de quo praemonita est, in secreto esset occultata, idque testibus item probaretur, quantillo [orig: quantill˘] tempore femina pollui posset, id est, quantillo [orig: quantill˘] tempore ovum (gallinae) et assari posset et absorberi. Uxore itaque suspecta [orig: suspectÔ], etiam Marito interdicebatur, usque dum potatis aquis amaris innocentem illa se praebuisset. Interim, fuere [orig: fuŕre] etiam Uxorum genera non pauca, quae, tametsi antecesserat praemonitio et occultatio aderantque utriusque testes, potatione nihilominus libera quidem erant; at eiucienda sine dote et illicita dein perpetuo Maritis. In his censebantur et Sponsa et Fratria, cuius nuptiae a Leviro exspectabantur, ut et aliae quaedam, de quibus Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 3. c. 14. Formula, qua [orig: quÔ] ad Examen uxor suspecta deduci solebat, forensis erat huiusmodi. Adibat Maritus Forum, cuius iurisdictioni proxime suberat. Huic [orig: Huţc] narrabat, so


page 749, image: s0875b

suspectam sibi Uxorem praemonuisse, eam nihilominus cum eo, de quo praemonita erat, in occulto egisse, testes totius rei adesse, ipsam se ab adulterio mundam asseverare, ideoque se petere, ut Aquarum amararum examine res decideretur. Tum testimoniis auditis, et tradito [orig: tradit˘] Marito [orig: Marit˘] in custodiam duorum Studiosorum Legis, quibus erat cavendum, ne cum Uxore ipse, ante potationem concumberet, utrique coniuges Hierosolymam transmittebantur, ut ibi in Synedrio M. res procederet: alibi enim id genus examinis rite fieri nequibat, Maimonides, halach Sanhedrin, c. 5. Ibi Uxorem comparentem terrere primo nitebatur Synedrium, ne a quas biberet, crimen confiteri suadebat, monebat ut recoleret exempla Iudae et Thamaris, Rubenis et concubinae Patris sui, alia eiusmodi, ne gravis nimis ipsi confessio videretur. Quod si confiteretur, autpotationem detrectaret, eiciebatur, idque sine dote: Sin innocentem se assereret, ex conclavi saxeo Liskath hagazith, ubi Synedrium habebatur, eductam circumducebant, tentantes an defatigata atque anxia demum confitenetur. Perseverantem, prope portam Atrii exterioris Orientalem collocabant, atque ornamento [orig: ornament˘] omnimodo [orig: omnimod˘] muliebri, etiam sollennibus capitis operculis spoliatam (qui mos in omnibus Iudiciis, secundum Philonem) vestibus induebant nigris. Eodem [orig: E˘dem] mulierum frequentia evocabatur, ut erudiretur sexus ille, ne ageret iuxta eiusce facinora, Ezech. c. 23. v. 48. Aderant, qui vellent, alii, exceptis ancillis eius atque domesticis, si qui essent, servis, qui summovendi erant, ne eorum praesentia [orig: praesentiÔ] Dominae forte mens distraheretur. Dein, monebat eam iterum de tota re Sacerdos huic rei praestitutus, atque adiurabat, idque lingua [orig: linguÔ] ei nota [orig: notÔ]; cui illa similiter lingua [orig: linguÔ] sibi cognita [orig: cognitÔ] respondebat, Amen, Amen. Ex mundissima post membrana, libello [orig: libell˘] Sacerdos, atramento [orig: atrament˘], sine chalcantho, ut facilius abstergeretur, confecto [orig: confect˘], praeter Mulieris nomen, omnia adiurationis vocabula inscribebat et dimidium aquae sextarium, ex aeneo labro, Exodi c. 30. v. 8. quod ex speculis muliertum conflatum, iuxta Altare locum habuit, desumptum, ac poculo testaceo recens ficto inclusum, pulvere pavimenti Templi, aut si comperiri nequibat, aliunde allato [orig: allat˘], inspergebat, commistisetiam, quae amaritudinem adderent, veluti absinthio [orig: absinthi˘], et id genus aliis. Mox abrasa quae libello inscribebantur, atque abstersa in poculum item coniciebantur. Tunc Sacerdos alius vest es ei corde tenus dilacerabat, nudato [orig: nudat˘] usque ad crines capite, cincinnos, si qui erant, abscondebat, et fune, si comparari posset, Aegyptio [orig: Aegypti˘] (quo Aegypti miracula ei in animum facilius reducerentur) vestes ei laceras supra mamillas circumcingebat. Aegyptio [orig: Aegypti˘] dein canistro [orig: canistr˘] affrebat decimam partem ephae farinae hordeaceae, ex Mariti apothecis desumptam et mulieri tradebat: tum oblationem in sartaginem imponebat sine oleo ac ture: quorum si alterutrum abiceret, ex Lege vapulabat semel, si utrumque, bis. Quae dum fiebant, poculum aquae amarae tenebat Sacerdos, qui miscuerat, idque in conspectu Mulieris, cui iam in examen praebebatur: quae simul tque biberat, sartaginem ei dabat Sacerdos, ita tamen ut eiusce manus simul subesset. Oblatione demum sollemni seu sacrificiis eiusmodi agitatione, ad Australe altaris cornu, interiusdelatis, pars in suffimentum abibat, et quod reliquum erat, comedebant Sacerdotes, nisi Maritus ipse Sacerdos esset: quo [orig: qu˘] casu in cinerum receptaculum reiciebatur tota. Sic omnibus rite peractis, si pote innocens esset, domum redibat, Marito denuo licita; quin augebatur ei venustas faciei, corporis firmitudo, fecunditas, eaque masculorum et cum facili part. Sin adulterii rea esset, ilico facies eius expallescebat ac proruebant oculi, atque ne Templum, Atriaque eius, inquinaret, statim educta, intumescente ventre ac putrescente femore moriebatur: eodemque [orig: e˘demque] modo [orig: mod˘] ac eadem [orig: eÔdem] hora [orig: horÔ] moriebatur item adulter. Quod si non ventris tumore ac femoris putredine, sed alio [orig: ali˘] morbi genere, laborare inciperet, licita Marito erat. Fiebat autem interdiu tantum hoc examen, non nocte: neque uno [orig: un˘] die binae potabant: et nullus erat dies huic Examini non idoneus. Quod si ob timorem profiteretur se uxor aquas recusare, nihilominus si vellet, denuo admitti poterat: Sin simpliciter semel recusarat [orig: recusÔrat], modo integra [orig: integrÔ] esset valetudine, retractare nefas habebatur. Post abrasum vero libellum recusare adeo nefas erat, ut etiam vi cogeretur potare, sed non sine praeeunte suadela hac: Filia mea, si adeo certum sit te innocentem esse ex fiducia innocentiae tuae, bibes nec omnino timeas; quoniam aquae non aliter habent se ac venenum siccum super carnem animalis. Si vulnus ibi fuerit, dolorem affert et irrodit; sin vero vulnus ibi non sit nullum omnino affert dolorem. Si pollutam se fateretur, effundebantur statim aquae, totaque oblatio comburebatur. In mores etiam receptum erat, ut pro arbitratu suo Maritus horrendum carmen subituram uxorem rite posst adigere, ut de suspectis adulteriis aliis simul, praeeunte Sacerdote, iuraret iisque ob quae seorsim nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] alias ad huiusmodi Examen deduci potuisset. Nimirum, nec se, dum Sponsa erat, ante deductionem; nec dum uxor ante repudium; nec si Fratria esset, superstite priori Viro [orig: Vir˘], adulterium commisisse: ad quae omnia subiuncta responsione Amen, Amen, examinis diris Mulier se devovebat, tam horum nomine, quam ad eluendam suspicionem, cuiusgratia [orig: cuiusgratiÔ] rite in forum esset deducta, etc. Sed in desuetudinem ista abiere [orig: abiŕre], cum in saeculo excidium secundi Templi proxime antecedente, insigniter cresceret adulterorum numerus, idque ex iis inprimis, qui Mariti essent: Etenim, ubi Maritus illicito [orig: illicit˘] se polluerat ipse concubitu, vim nullam qavis inesse, opinio obtinuit, et Tetragrammatum nomen incassum abstergi nolebant. Etiam ingravescente, ipso [orig: ips˘] eodem [orig: e˘dem] aevo [orig: aev˘], Romanorum imperio [orig: imperi˘], iudiciorum capitalium, adeo que huius procul dubio Examinis quod capitale erat, usus, minuebatur tribunalibus Hebraeorum, licet non penitus ablatus, quod demum


page 750, image: s0876a

factum esse 40. annis ante excidium Templi, plerumque volunt Eruditi. Postquam vero in desuetudinem sic abierat Examen hoc. Inolevit, ut ubicumque eiusmodi Zelotypia ac Praemonitio, praeter occultationem, Foro testibus adhibitis constiterat, Uxor dore spoliata statim iuberetur dimitti. De recen tiorum Iudaeorum hac in re moribus, vide Leonem Mutinensem, de Ritibus Hebr. Part. 4. c. 6. Apud Muhammedanos, diversum quid habetur, uti discimus ex Alcorano, Azoara [orig: AzoarÔ] 24. ubi ista legimus: Imponentes adulterium bonis feminabus (sic Retimensis, nec male, verbatim, qui castas multeres infamant) nec unde proferunt quatuor testes, fustigandi sunt plagis octoginta (totidem inebriato etiam debentur in Doctrina Mahumedis veteri) Nec unquam recipiendum est (postea) eorum testimonium; et ipst sunt praevaricatores. Verum, qui postea bene egerint et fuerint conversi, Deus condonat et miseretur. Imponentes quidquam (adulterium) Uxoribus suis, nec habentes testimonium aliud, praeter se ipsos, testimonium unius illorum 4. testimonia (seu instar quatuor) si dixerit per Deum se verum dicere et velut quintum adiciat (Retinensis, quintaque [orig: quintÔque] vice dicat) Male. dictio Deisit super eum, si mentiatur. Multer vero interim non puniatur, si quatuor adhibeantur testimonia, per Deum illum fuisse mentitum et quintum accedat, quo [orig: qu˘] iram Dei invocat illa, si verum dixerit, etc. Redeo ad Hebraeorum ritus: Zelotypi uxor, quam post sollennem praemonitionem ipse viderat in secretum, quo [orig: qu˘] occultaretur seu remotis arbeitris ageret, cum eo, de quo praemonita est, abiisse ibique, dum pollui posset, iuxta superius dicta, cum eo mansisse, nec interea ob testium defectum, ad Aquarum examen deducere quibat, velut interdicta tamen, ob sceleris praesumptionem, erat dimittenda, sed non sine dote. Quod ipsum dicendum, ubi fama aut testis eiusmodi rei unicus haberetur, cui scilicet Maritus praebebat fidem. At si, uxore aquarum examen subitura [orig: subiturÔ], testis unicus adesset adulterii, cum eo, de quo praemonita est, commissi, ad potationem non admissa, sine dote, atque ut illicita viro erat eicienda: Ex ipsa enim zelotypia ac deductione eius in examen, de fide, quam haberet testi Maritus, praesumebatur. Sed et ex Zelotypia Fori, cuius iurisdictioni uxor suberat, habebantur interdum Maritis illicitae Uxores, etiam et iure dotali excidebant. Praeter Maritum autem nemo ad aquarum examen adigere potuit. Atvero, ubi Maritus surdus erat, mentis inops, peregre profectus, aut custodiae traditus et publica [orig: publicÔ] libidinis infamia [orig: infamiÔ] interim laborabat uxor, licet eam non ad Aquarum examen, nihilominus ad Praemonitionem evocabat Forum. Sic eam cum eo, de quo ita praemonita est postmodum in secreto, dum ita pollui posset egisse ex binorum testimonio liqueret, e sententia Fori et Marito interdicebatur et iure dotali omnino excidebat; dilacerato [orig: dilacerat˘] etiam apud Acta dotis libello [orig: libell˘]. Maritus dein convalescens, redux seu custodia [orig: custodiÔ] liberatus, libello [orig: libell˘] divortii eam eiciebat. Nec omittendum, hac de re, uti etiam de iis, quae ad Aquarum Examen fuere [orig: fuŕre] deducendae, aliisque aliquot cau sis publicis, quotannis XV. die Adar mensis (qui Februario Iuliano proxime quadrat) quam alias, magissollicitos fuisse Tribunalium Praefectos: Qua de re, ut et plura in hanc rem vide apud praefatum Seldenum, Uxor. Ebr. c. 13. et seqq. et Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 19. ubi de iudicio probationis per aquam.

ZELPHA ancilla Liae uxoris Iacob. Gen. c. 29. v. 24.

ZELUS urbs Aethiopum Occidentalium. Steph.

ZEMA vel Zemum aut Zumum, ex Graeco ze/ma, quod a ze/w, jus vel decoctio: unde o)/rniqestu(po\ ze/matos2, quae sunt elixae et iurede. coctae. Et quidem ze/ma simplex est liquor, in quo decoctae sunt carnes, brodium veterib. Latinis: sicut zwmo\s2, condimentum et ex multis speciebusgulam irritantibus compositum ius, quod assaturis supersundebatur. Isidorus. zemam appellat, Ius coquinae Magistri a iure nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt], quia ea lex condimenti eius hanc Graeci Zemam vocant. Inde et olla, in qua aqua decoquitur, Zema, um vel Zumum dicta. Treb. Pollio in Divo Claudio, c. 14. Item in caucos et scyphos et Zuma pondo undecim. Et Servius in l. 3. Aen. Lebetas, ollas aereas: Graece dixit: Zemas enim vulgare est, non Latinum. Vide Salmas. ad Pollionem, l. cit. et Vopisc. Aureliano [orig: Aurelian˘]. c. 40.

ZEMBLYNIUM vulgo ZEMBLYN, et ZEMLYN, oppid. Hungariae superioris ad Bodrochium fluv. Zemlyn etiam quibusdam 5. milliar. German. a Cassovia in Ortum, 6. a Tokaeo in Boream. Caput Comitatus cognominis, qui ter minatur a Septentrione Ungensi Comitatu, ab Ortu Perigiensi, ab Occasu Abanvirariensi, a Merid. Borsaniensi.

ZEMENE urbs Laconicae, Taenaro finitima. Eutrop. Episcopalis sub Archiepiscopo Corinthio olim: nunc Metropolis.

ZEMMA nomen viri. 2. Paral. c. 29. v. 12.

ZEMOVITUS Poloniae Rex clarissimus, A. C. 892. Ei successit fil. Lescus VI. Vide Ziermovitus.

ZENAS Legis peritus quidam. Tit. c. 3. v. 13.

ZENETI populi Africae, Mauritania [orig: MauritaniÔ] potiti sunt A. C. 950. familia [orig: familiÔ] Idris, qui Ommiadarum caput Regni Fezzanum condiderat, penitus exstincta [orig: exstinctÔ]. Regnarunt [orig: RegnÔrunt] autem in duas Familias Mec-Nazad et Magraoa divisi, annos centum, et quod ex currit: a Lautuniis Almoravidis pulsi, circa A. C. 1052. Hornius, l. cit. p. 469. et 470. Vide quoque supra Magraoa.

ZENGIZA promontor. Africae, ad Sinum Barbaricum, Ptol. Zingin idem vocat, l. 1. c. 17.

ZENICETA latro nobilis, apud Strabonem, in Lycia arcem habuit, Olympi nomine, ab Isaurico eversam, de qua vide Salmas. ad Solin. p. 802.

ZENIS Dardaniarum urbium princeps. Polyaen. l. 8. c. 54.

ZENO [1] Isauricus Consul. A. C. 471. Vide supra.



image: s0876b

IMPERAT. ET VIRT ILLUSTRES.

ZENO [2] Isauricus Imperator ex Ariadne, filia Leonis Senioris, filium susceptum, decimo [orig: decim˘] mense, postquam Augustum eum declara verat, ut solus regnaret, veneno [orig: venen˘] dicitur sustuiisse. Imperio [orig: Imperi˘] potitus, A. C. 474. impudentissime turpissimis vitiis se immer sit. Heterodoxis semper favit, in fideles saevus: Hinc Saracenorum et Hunnorum irruptionibus punitus, Basiliscum quoque insestum habuit, qui viso [orig: vis˘] quantopere contemptibilem se zeno fecisset, Imperio [orig: Imperi˘] illum exuere conatus est: Et fugit ex urbe Zeno, sed paulo post restitutus, corrupto [orig: corrupt˘] Harmatio [orig: Harmati˘], Duce Basilisci, hunc in Cappadociam relegavit. Interea aliquantisper orthodoxum mentitus, mox Praesules haereticos, pulsis fidelibus, restituit: dein quasi utrosque reconciliaturus, Henotiton edidit; quo [orig: qu˘] in speciem orthodoxo [orig: orthodox˘], reipsa [orig: reipsÔ] Concilium Chalcedonense dammatum ivit. Paulo post morbo [orig: morb˘] comitiali, cui obnoxius erat, correptus, ab Ariadne, laeta sic ab illo liberari, sepulchro praepropere illatus est: in quo licet ad se rediisset, et a custodibus dimitti petiisset, ab illis irrisus in se saeviit, man usque proprias et sandalia depastus, obiit. Dicitur, edoctus ab illis, iam alium throno [orig: thron˘] potiri, enixe rogasse [orig: rogÔsse], ut monasterio alicul in cluderetur, in quo vitam finiret. Zonaras, tom. 3. Annal. hoc illi vino [orig: vin˘] obruto contigisse scribit. Cedrenus in in Comp. refert, rumorem per urbem sparsum esse, illi caput noctu esse detruncatum. Factum id A. C. 491. aetat. 65. Vide etiam Marcellin. et Cassiodor. in Chron. Euagr. l. 3. etc.

ZENO [3] Polemonis, Regis Ponti, filius, favore Armeniorum, quod is prima [orig: primÔ] ab infantia [orig: infantiÔ] instituta et cultum eorum aemulatus erat, ad regnum vocatus. Cui Germanicus, in urbe Artaxata, approbantibus Nobilibus, circumfusa [orig: circumfusÔ] multitudine, insigne regium imposuit. Ceteri venerantes Regem Artaxiam consalutavere [orig: consalutavŕre]; quod illi vocabulum indiderant, ex nomine urbis. Tacit. l. 2. Annal. c. 56.

ZENO [4] Philosophus ex Cypro, Graeca civitate, Stoicorum sectae, a Stoa, seu porticu, ubi deam bulare Zeno solebat, dictae conditor. Athenas pervenit, naufragio [orig: naufragi˘] eiectus: Oraculo [orig: Oracul˘] monitus, ut cum mortuis conversaretur, literis se dedit. Discipulus Cratetis, mox edito [orig: edit˘] de Republ. libro [orig: libr˘], aliisque quibusdam ingenii monumentis, numerosum ipse auditorium habuit. Summum bonum in vita, rectae rationi conveniente, collocavit: cui sententiae Cleanthes, Chrysippus, et reliqui Zenonis successores, mordicus adhaerentes, etiam in mediis tormentis virtute praeditum hominem beatum praedicarunt [orig: praedicÔrunt]. Unum esse Deum agnovit, cuius plures virtutes plura nomina indigitarent: Sed hunc Animam mundi esse credidit. Stoici porro opum et artium liberalium contemptores, de Auctore suo varia per errorem statuerunt. Interim clarissimi ex hac secta viri prodierunt [orig: prodiŕrunt], quae ad Christianismum quam proxime accessit. Dicitur, se ipsum strangulasse [orig: strangulÔsse], cum lapsu corpus attrivisset. Vide infra. Tanto in honore apud Athenienses fuit habitus, ut apud eum claves urbis deponerent, ornarentque ipsum aurea [orig: aureÔ] corona [orig: coronÔ] et imagine aerea [orig: aereÔ]. Adolescenti cuidam inepta multa loquenti ait: Ideo duas habemus aures, os autem unum, ut scilicet multa audiamus pauca vero loquamur. Partem scientiae in eo consistere dixit, utignoremus ea, quae scire non interest. Amicum definivit, Alter ego. Eos, qui facunde loquerentur, sed male viverent, monetae Alexandrinae comparavit. Servo, quem ob furtum percusserat, fato [orig: fat˘] se ex cusanti, fatum opposuit. Decessit autem 72. aetat. suae an no [orig: ] sine morbo. nam, ut ferunt, cum abiret ex schola, lapidem offendens digitum perfregit, manu vero terram feriens, illud ait, ex Niobe. En adsum, quid me quaeso vocas? Et continuo se strangulans interiit. An. 490. Urb. Cond. 129. Olymp. Strabo, l. 14. Cicero, A. Gellius, Augustinus, Diog. Laert. l. 7. Nic. Lloydius.

ZENO [5] Cittieus, de quo Cicer. in Orat. Zeno quidem ille, inquit, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat, quid inter has artes interesset. Nam cum compresserat digitos, pugnumque fecerat, Diaelecticam aiebat eiusmodi esse; cum autem diduxerat, et manum dilataverat, palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. Idem cum priore. Fuit alius eiusdem nominis Philosopus Epicureus, Ciceronis synchronus, cuius meminit Cicer. l. 1. de Finibus.

ZENO [6] Eleates, Parmenidis auditor, simul cum Perdicca, et in Philosophia et in administranda Republ. clarissimus, Suidas. Hunc inventorem Dialectices fuisse, sicut Empedoclem Rhetorices, Aristoteles auctor est. Eius celebratissima fuit in per ferendis cruciatibus patientia, enim cum adolescentes nobilissimos cupiditate liberandae patriae inflammasset [orig: inflammÔsset], contra Nearchum Tyrannum; facto [orig: fact˘] iudicio [orig: iudici˘] comprehendus, traditusque est tort oribus torquendus, qui cum laceraretur, ut conscios coniurationis nominaret, neminem illorum nominavit, sed amicos intimosque tyranni participes coniurationis esse dixit. Deinde cum quippiam se in autem tyranni loqui velle significasset [orig: significÔsset], eam mordicus correptam non ante dimisit, quam rapta [orig: raptÔ] aure mutilatum caput reliquisset. Sed cum socios coniurationis proferre cogeretur. concisam dentibus linguam in os tyranni conspuit, quo [orig: qu˘] facto [orig: fact˘] cives tyrannum lapidaverunt. Floruit Olymp. 70. Plures mundos esse, vacuum non dari, rerum naturam ex calido, frigido, humido et sicco constare, animam ex omnibus rebus compositam esse, statuit. Diogen. Leartius, l. 9.

ZENO [7] Rhetor, Laodiceam ampliavit; cuius fil. Polemo, regio [orig: regi˘] itidem nomine donatus ab Antonio et postea ab Augusto, in gratiam huius urbem, quae olim *dio/spolis2 dicta, *diokaisa/reiai appellavit, Salmas. ibid. p. 828.

ZENO [8] Rhodius, auctor Historiae. Item Auctor historiae Pyrrhi, et epitomes belli Romano-Punici. Alius, Philosophus, Chrysippi discipulus. Alius Medicus, Item Sidenius, Epicuri sectator,


image: s0877a

Idem. Zenonis Sidonii Stoici meminit Suid. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 16. et de Sectis Philos. c. 1. ž. 30. c. 19. ž.k 1. etc.

ZENO [9] Veronensis, Episcopus et Martyr, saecul. 3. Scripsit Homilias 90. inter quas quaedam Basilii versae, aliae ex operibus S. Hilarii depromptae. Christianus quidam Apuleius, adeo erudit us est, et densus in significandis per pauca multis: Nobilissimus auctor, Casp. Barthio. Passus dicitur die 12. April. circa A. C. 266. Vide Ambros. ep. 64. Paul. Diacon. in Hist. Longob l. 3. c. 23. Vos. sium, l. 3. part. 4. c. 2. Morerium in Diction. Hist. Labbaeum, etc.

ZENOBIA [1] Rhadamisti uxor, eius ab Armeniis eiecti comes ac tunc gravida, primum utcumque fugam, ob metum hostilem et mariti chartatem, toleravit. Post, festinatione continua [orig: continuÔ], ubi quasi uterrus et viscera vibrabantur, ut morte honesta [orig: honestÔ] contumeliis captivitatis eximeretur, rogavit. Ille primo amplecti, allevare, adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger, ne quis relicta [orig: relictÔ] potiretur. Postremo, violentia [orig: violentiÔ] amoris et facinorum non rudis, distringit acinacem vulneratamque ad ripam Araxis trahit, flumini tradit, ne corpus etiam auferretur. Ipse praeceps Hyberos, ad patrium regnum pervadit. Interim Zenobiam placida illuvie spirantem ac vitae manifestam advertere [orig: advertŕre] Pastores, obligant vulnus, agrestia medicamenta adhibent; cognitoque [orig: cognit˘que] nomine et casu, in urbem Artaxata ferunt, unde publica [orig: publicÔ] cura [orig: curÔ] deducta ad Tiridatem comiterque excepta, cultu regio [orig: regi˘] habita est, Tacit. l. 13. Annal. c. 51.

ZENOBIA [2] Regina Palmyrenorum, post Odenati viri mortem in Syria, Romanorum rexit imperium, poniturque inter 30. tyrannos, qui tempore Galieni orbem usurpa verint. Ingenio [orig: Ingeni˘], clementia [orig: clementiÔ], fortitudine, constantia [orig: constantiÔ] inclita. Corpus habebat ad bellicos labores induratum, pedes saepe cum copiis suis iter faciens. Gente Iudaea, humaniores literas a Sophista Longino didicit, avida quoque Christianorum sacra sciendi, felici fato [orig: fat˘], in Paulum Samosatenum incidit. Superata tandem A. C. 273. ab Aureliano, ac in triumphum ducta fuit, eique Principis clementia [orig: clementiÔ] Tyburte possessio concessa, ubi honeste ageret. Haec ea [orig: ] castitate dicitur fuisse, ut ne cum viro suo, nisi prolis gratia [orig: gratiÔ], congrederetur. Regali alioquin pompa [orig: pompÔ] Persarum fere modo [orig: mod˘] adorabatur. Ad contiones galeata procedebat cum limbo purpureo, gem mis dependen tibus, voce clara [orig: clarÔ], moribus severis, Graeci, Aegyptiique sermonis peritissima, Latini non ignara, Orientalem Alexandrinamque historiam epitomavit. Herennianum ac Timolaum filios literis erudiit. De quorum exitu nescitur, an interierint morbo [orig: morb˘], an ab Aureliano fuerint interfecti. Trebell. Pollio, de 30. eyr. c. 10. Vopisc. in Aurel. c. 25. s.

ZENOBIA [3] a Zenobia, Odenati uxore, aedificata dictaque urbs: in ripa Euphratis, versus Occasum. Procop. l. 2. Aedif. et 2. Persic. In Palmyrenis esse verisimile.

ZENOBIA [4] possessio est, Tiburte, Zenobiae Reginae concessa, non procul ab Hadriani palatio, atque ab eo loco, cui nomen Conche. Treb. Pollio in XXX. Tyrannis, c. 30. ubi de Zenobia Palmyrenorum Regina, Huic, ab Aureliano (qui de illa triumphavit) vivere concessum est. Ferturque vixisse cum liberis, matronae iam more Romanae, data [orig: datÔ] sibi possessione in Tiburti,m quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Adriani palatio, atque ab eo loco, cui nomen est Conche.

ZENOBII Ptolem. Pelagii Steph. Septem insulae in sinu Sachalite prope Arabiam Felicem.

ZENODOTIUM urbs Osrhoenae, prope Nicephorium, Steph.

ZENODOTUS [1] Grammaticus, discipulus Philetae, vixit temporibus Ptolemaei primi, cuius etiam filios erudiit, ac praefuit Alexandrinae Bibliothecae: primus quoque Homeri libros correxit, ac in ordinem redegit, Suidas. Alius Sophista sub Adriano Imperatore docuit Romae, scripsitque epitomen proverbiorum Didymi: convertit in Graecum sermonem historiam Sallustii, praeterea Genethliacum in Adrianum, et alia. Suidas.

ZENODOTUS [2] sculptor nobilis, qui Mercurii statuam fecit, in civitate Galliae Arvernis. Item, mandato [orig: mandat˘] Neronis, Colossum sex pedum longitudine Soli dicatum.

ZENODOTUS [3] Troezenius Umbricam historiam condidit, Dionys. Halicarn. l. 2. Suspicari autem liceat eundem esse ex quo Solin. c. 8. tradit, Praeneste ita dici a Praenesto Latini filio, Ulyssis nepote. Quam nominis rationem etiam legere est apud Steph. in *prai/nestos2, et Mar. Capellam. l. 6. Alius est Aetolus, Caesari Germanico memoratus, pene initio [orig: initi˘] Commentarii, in Arataea Phaenomena. Item Zenodotus Theophilus, ex quo de Phalange et Arachne quaedam narrat Nicandri Scholiastes in Theriaca. Alius quoque Ephesius, itemque Alexandrinus; de utroque Suidam sis adi.

ZENOIS uxor Basilisci Imperatoris Constantinopolitani, Eutychianae haeresi addicta, maritum contra Orthodoxos instigavit, Euagr. l. 3. c. 5.

ZENON [1] Roman. Imperator A. C. 476. Vide Zeno.

ZENON [2] Martyr. A. C. 251.

ZENONIS Chersonesus in Tauric. Cherioneso, Ptolem. tractus est Bugem paludem seu sinum discludens, a Coreto sinu seu Maeotide palude, Sanso. Totus montuosus admodum, ad 50. mill. pass. extensus a Meridie, nempe ab Heracleo in Boream, ad Agarum promontor quo [orig: qu˘] angusto [orig: angust˘] tantum freto [orig: fret˘] dividitur a Basilydis Scythis, seu Sendica regione in parva Scythia.

ZENOPHRURIUM Eutrop. melius Coenophrurium, nunc Drepali; Castrum est tenue in ora Occiden tali Proponitidis, ubi incipit Borealis, 20. mill. pass. a Selimbria in Occidentem Heracleam versus paulo plus, 40. a Byzantio.

ZENOPOLIS olim Pamphyliae urbs, in mediterran. a Zenone Imperatore sic dicta. Porphyrog.