December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 746, image: s0872a

ZANOE civitas in tribu Iudae. Ios. c. 15. v. 34.

ZANZALUS Iacobus, vide Iacobus.

ZANZIBARA vulgo Zanzibar, insul. Africae, in mari Aethiopico, et ora Zanguebariae regionis inter Melindam urbem, ad Boream et Quiloam ad Austrum. Et quidem ita a Persis Arabibusque vocatur, estque in parte Africae Meriodionali et Veteribus incognita fuit; Quemadmodum nec Iaponiam, Philippinas vel Moluccas Insulas, Borneum et utramque Iavam novere [orig: novŕre], vel certe non nisi tenuem earum habuere [orig: habuŕre] notitiam. Vossius, de Scientiis Mathem. c. 42. p. 242. ž. 9.

ZAOPORTUS Galliae Narbonensis locus, Plinio, l. 3. c. 4. ut legit Pintianus pro Citharista portus. Dalechamp. legit Zaocitharista Portus. Ortelius divisim legit Naoci Tharista portus. Nao sive Anao habet hoc tractu Antonini Itinerarium. Et si N. primum elementum inverteris, Z. habebis.

ZAPAVORTENE Regio a Caspiis, Orientem versus. Huius situm describit Trogus, l. 41. c. 5.

ZAPETRA Armeniae urbs videtur, apud Cedrenum et Curopalatem. Circa Samosatam est.

ZAPOROHIANA societas Cosacorum, vide Ucraina.

ZARA [1] fil. Rahuel. Gen. c. 36. v. 13. Filius Iudae. Gen. c. 38. v. 30. Fil. Simeonis, 1. Paral. c. 4. v. 24. Rex Aethiopum. 2. Paral. c. 14. v. 9. Pater Regis Edom. Gen. c. 36. v. 33. Pater Zabdi. Ios. c. 7. v. 1.

ZARA [2] urbs circa Armeniam Minorem Antonino. Circa Syriam, Iosepho, Iud. Ant. l. 13. *zara= apud eundem l. 13. c. 23. et l. 1. belli Iud. c. 2 Moabitarum urbs.

ZARA [3] nomen illustris in Hispania Familiae, ex Pontiorum stirpe, in Baetica provincia. Initio [orig: Initi˘] enim A. C. 1430. Petro Poncio Leonensi, ex Dominis de Marchena, Comitis Metellini (Medellin ) titulus datus, dein ille in civitatem Arcuensem (de Arcos ) A. C. 1445. translatus est. Filiorum primus Iohannes Rodericum et Emanuelem genut, quorum is Marchio de Cadiz creatus est, dein Dux de Cadiz, tum de Arcos: Pater Franciscae Ludovico Pontio Leonensi Dn. de Villagarsia et Marchioni de Zara, filio Petri et Ludovici, Roderico primo, ut dictum est, Comite nati, nepoti nuptam. In quorum liberis Franciscus posteritatem habuit, in oppido Xerez de la Frontera: sed maior Rodericus Dux Arcuensis, Marchio de Zara et Comes de Casares, reliquorum, in quos tituli hi proagati sunt, fuit sator. Alter vero filius Iohannis, Emanuel, Comes de Baylen a Rege appellatus est; sed A. C. 1618. ultimus ex eius posteris Petrus, sine prole, decessit, unde ob successionem ortae controversiae. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobilit. Europ. Part. II. Indic.

ZARABI Gothorum populi, Iornande Auctore, qui eos Tereos dictos scribit. Tarabostes alia lectio. Nic. Lloydius.

ZARABOTANA apud Chalcondylam, l. 7. Iisdem veheban. tur bombardae plurimae, quas Zarabotanas vocant: bombardae genus. Hodie vero Italis tubum seu fistulam vox notat, per quam secreto vox transmittitur ad alium, iis, qui in medio spatio sunt, illam non percipientibus, vulgo Ciarabotana: de quo artificio supra dictum; vide Car. Macrum in Hierolexico ubi occasione prioris notionis de bombardarum machinarumque, huiusmodi inventore et usu pluribus disserens, maiores illas, quas Canones Galli vocant, in obsidione Fossae Claudiae, a Venetis primum adhibitas. A. C. 1380. minores vero seu portatiles, in Mediolanensis Ducis Sfortiae exercitu, primitus visas esse, tradere Blondum: Sed iam ab Agarenis A. C. 1343. instrumenta similia, ad formam doliolorum confeta (cuiusmodi unum Melita circulis ferreis cinctum hodieque asservetur) usurpata esse; reperiri in Gestis Alphonsi XI. Regis Castellae, notat.

ZARAGARDIA urbs Mesopotamiae ad Euphratem, Zosimus, l. 3.

ZARAHIAS fil. Ozi. Esdr. c. 7. v. 4.

ZARAI Mauritaniae Caesareensis urbs. Antonin.

ZARAM regio Arabiae Felicis. Ptol.

ZARAMA Mediae urbs. Ptol.

ZARANGAEI Asiae populi, ultra Arios. Arrian. l. 2. Idem omissa [orig: omissÔ] diphthongo [orig: diphthong˘] Zarangi scribit, l. 6.

ZARANIS Mediae urbs, Ptol.

ZARASPAE populi Asiatici, Plin. l. 6. c. 23. Horum urbs primaria Prophthasia. Vide ibi.

ZARATA Vici et Zaratensis agelli meminit Apuleius, Apol. Zaratha Mauritaniae Caesareensis urbs, Ptol.

ZARAX Peloponnesi urbs. Polyb. l. 4.

ZARCAEUS Mediae regionis mons, a Semiramide pervius factus. Diod. Sic. l. 3. idem Zagro, vide ibi.

ZARED torrens in deserto Moab. Numer. c. 21. v. 12.

ZAREHE nomen viri. Esdr. c. 8. v. 4.

ZARES uxor Aman. Esth. c. 5. v. 10. Item Lazorum Rex, ab Imper. designatus. An. 500.

ZARETA fons supra Chalcedonium mare, parvos nutriens crocodilos, qui Zaretii vocantur. Steph.

ZARETHRA castrum Euboeae, circa Eretriam, Plut.

ZARETIS Hesych. *zarh=tis2, *)/artemis2. *pe/rsai.

ZAREX urbs Laconiae maritima. Zarax Polyb. l. 4. Cara, seu Zara Nigro. Item mons et portus Laconicae, ad Sinum Argolicum.

ZARGIDAVA Moesiae inferioris oppid. Ptol.

ZARIASPA urbs Bactrianae. Strabo. regia olim. Bactra etiam. Vide ibi. Nunc Belch, urbs ampla regionis Mauralnaher, in Tartaria magna, Steph.

ZARIASPES [1] nobilis Perses, cum Ozine eiusdem gentis, defectionem ab Alex. M. moliens, oppressus est, atque in vincula coniectus. Curt. l. 9. c. 10.

ZARIASPES [2] Graece *zaria/sphs2, fluv. Bactrianae, a quo


image: s0872b

Zaviaspa urbs, quae postmodum Bactra dicta est, nomen accepit. Vide Salmas. ad Solin. p. 985.

ZARINENSIS Portus meminit Claudian. in Epigrammat.

ZARIS urbs Mediae aut finitimae reg. Cres.

ZARLINUS Iosephus Italus, de Musica omnium optime scripsit, Alb. Bennus, Dissertat. de Musica. Praeterea alia nonnulla edidit, quae omnia prodierunt IV. Volum. in Fol. Venetiis, ubi obiit, A. C. 1599. Vide Marinum Mersenn. l. 4. Vossium de Mathem. Alios: ut et supra Iosephus Zarlinus.

ZARMISOGETHUSA regia olim Daciae urbs. Ptol. Quae et Ulpia Traiana. Veczol nunc et Veneczs et incolis Varhel, ac Slavonice Gradisch, teste Lazio [orig: Lazi˘]. Nunc pagus ab Alba Iulia 8. leuc. in Austrum paulo plus a Cibinio. Vetus Inscr. Colonia Ulpia Traiana Augusta Dacia zarmis.

ZARVANA urbs Armeniae minoris Ptol. maioris, Salmas. ad Solin. p. 698.

ZASIUS [1] Hieronymus Constantiensis ICtus vir priscorum morum, Erasmo et antiquae virtutis exemplar, Iureconsultorum sui temporis facile princes, Ius civile commentariis doctissimis illustravit. Obiit Friburgi Brisgoiae, A. C. 1535. aetat. 74.

ZASIUS [2] Ulricus Constantia [orig: ConstantiÔ] oriundus, Notarius primo, inde ICtus clarissimus, Ius docuit Friburgi, Ioh. ibi Fichardi, de quo supra, Praeceptor. Opera eius, quae vivus adhuc luci dedit, magni habentur: in iis, quae post mortem eius edita, ultima mamus desideratur. Obiit A. C. 1535. aetat. 74. Melch. Adami Vita [orig: VitÔ] Iuriscons. Anton. Teissier scripta eius enumerat. Vide et Ulricus Zasius: et hic [orig: hţc] paulo supra, ubi eidem Hieronymi nomen per errorem tributum, ab Auctore anonymo.

ZASLAVIA oppid. Bohemiae, ubi inter Bohemos et Austriacos ambiguo [orig: ambigu˘] Marte certatum est, A. C. 1618.

ZATECIUM Bohem. Ziateck, German. Sats, oppid. Bohemiae, ad Egram fluv. 11. milliar. German. ab Egra in Ortum, Litomeritium versus 8. et 10. a Praga in Circium.

ZATHAM nomen viri. 1. Paral. c. 26 v. 22.

ZATHES Armeniae fluv. forte apud Xenoph. l. 3. Cyrop.

ZATHUA Armeniae maioris oppid. Ptol.

ZATHUS Lazorum seu Colchorum Rex Constantinopoli baptizatus, et coniugio [orig: coniugi˘] nobilissimae virginis a Iustino Imperatore donatus est, A. C. 522.

ZATMARIUM vulgo Zatmar, urbecula munita Hungariae superioris ad amnem Samos, in ipso limite Transylvaniae 10. milliar. Germanic. a Varadino in Boream, 14. a Tokaeo in Ortum, Caput Comitatus cognominis qui est inter Ugoghensem ad Boream, Bihoriensemque Comitatum ad Occasum, et Transylvaniam ad Ortum et Merid. Sub Austriacis.

ZATORIA vulgo Zator, urbs Palatinatus Cracoviensis, ad Vistulam, 6. leuc a Cracovia in Occasum, versus Silesiae confinia 5. ubi Skauda amnis Vistulae miscetur; cum arce satis munita. Hinc Ducatus Satoriensis, qui sicut Ozviecensis, Silesiae Polonicae pars est. a Sigismundo Poloniae Rege adiectus.

ZATRICIUM Graece *zatri/kion, recentiori aevo [orig: aev˘] calculorum ludus, in hac gente dici coepit, uti pluribus Salmas. probat Not. ad Vopisc. in Proculo, c. 13. Nempe *zatri/kion et *za/trion vel *zatrei=on, quae et zhtrei=on appellabant, dicebatur proprie pistrinum vel carcer, in quem servi nequam conjiciebantur. Hesych. zhtrei=on, to\ tw=n dou/lwn kolasth/rion Moschopulus interpretatur, kou=spon, de qua voce vide supra. *zatri/kion citeriores dixere [orig: dixŕre], atque ita vocavere [orig: vocavŕre] postmodum mandram vel septum sive carcerem latrunculi, h. e. locum vel sedem, in qua veluti clausus tenebatur latrunculus: unde toti ludo nomen. Persae voce e Graeco mutuata [orig: mutuatÔ] Xatreng illum appellarunt [orig: appellÔrunt], postquam eundem, ut alia plurima, cum suis nominibus, a Graecis accepere [orig: accepŕre]. Hodieque Axedres, ab eadem origine, nuncupant Hispani, sicut Alzatrec cum articulo Mauritani, quos pene innumerabiles e Graeco ac Latino voces in suam linguam traduxisse, notum. Vide iterum Salmas. ad Solin. p. 1130. et hanc in rem plura supra, ubi de Calculis et Latrunculis, nec non voce Tzatricium.

ZAVALMEDINA seu ZALMETINA, apud Rerum Hispanicar. Scriptores, Praetor Urbanus est, quem tamen Praetori Urbano veterum Romanorum non ex asse respondere, notat Blanca, Epist. Dedic. ad Commentar. de Rebus Aragon. Nomen ab Arabibus, qui olim Hispaniam possederant, retentum: de quo vide pluscula apud Car. du Fresne, Glossar. ubi et Salmedina occurrere, inter alia monet.

ZAVAN fil. Ezer. Gen. c. 36. v. 2.

ZAVANA sive Zavanes. Hesych. *zaau/nas2 qeo/s2 tis2 e)n *sidw=ni; forte a [gap: Hebrew word(s)] Zava, timere.

ZAVECES populi Libyae. Steph.

ZAVICHOSTUM vulgo Zavichost, urbecula Palatinatus Sandomiriensis, ad Vistulam 2. milliar. German. infra Sandomiriam. Ibi A. C. 1205. caesus fuit a Lesco Poloniae Rege Romanus, Russiae princeps, qui ivaudita [orig: ivauditÔ] crudelitate in Nobiles saeviebat, Mart. Cromerus, l. 7.

ZAVOLHENSE Regnum Tartariae Occidentalis, olim potentissimum, iam nomen quoque perdidit. Cum enim Schinguis Khan, magnusille Tartarici Imperii conditor, filio suo Tuksi omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam dedisset, uti supra dictum, post varias rerum a successoribus eius gestarum vices, Occidentalis Tartaria, in regnum Zavalhense, et Crimense seu Praecopense, divisum est A. C. 1400. occasione expeditionis in Tartariam hanc Occidentalem seu Desthensem susceptae a Tamerlane, qui cum Tuktamischum Imperatorem eius evertisset, Crimenses Tartari, peculiari sibi Rege sumpto [orig: sumpt˘], Zavolhensibus ulterius subesse renuerunt. Quod cum hisce successisset, illorum exemplum aliis quoque Hordis sequutis, ex Zavolhensi Imperio porro tria alia Regna, Casanense scil. Astracanense et Nagaiense, originem


image: s0873a

accepere [orig: accepŕre]; sicque defectione rotuplici illud debilitatum tandem penitus evanuit: cum Imperatores hi olim Duces pro arbitri Russis imposuissent gravique iugo [orig: iug˘] pressissent gentem hanc, in cuius clientela hodierno [orig: hodiern˘] tempore praefata tria ultima Regna degunt. Georg. Hornius, Orbe Imper. cum Animadversion L. Ioach. Felleri, p. 376. et seqq. Nomen a Zavolhensi tribu Tartarorum, praecipua [orig: praecipuÔ] olim, omniumque maxima. Idem, Orbe Polit. ubi de Tartaria Magna.

ZBANSCIUM oppid. Poloniae, obsessum ab Andrea Bninio Episcop. Posnaniensi, qui Abrahamum Zbanscium, in cuius ditione, Bohemis praedicantibus, Euangelium florere coeperat, ut sibi quin que sacerdotes traderet, adegit, paulo post Posnaniae publice crematos, circa A. C. 1430. M. Cromerus, Hist. Pol. l. 21. Mar. Bielscius in Chron. l. 3. Anton part. 3. tit. 22. c. 7. ž. 8.

ZBARASIUM vulgo Zbaras, oppid. Podoliae inferioris in limite Volhiniae inferioris, ubi antea actum de pace cum Cosaccis. 10. leuc. Polon. a Bracla via in Boream, 13. a Luceoria in Merid. uti 4. a Wisniovieczo, et 6. a Zboravia; cum titulo Ducatus wisniovieciorum. Ibi obsessus fuit exercitus Polonicus a Tartaris et Cosaccis, A. C. 1649. in qua Obsidione strenue se gessit Ierem. Michael de Koributh, Wisnioviecii, Zbarasii et Lubriae Dux, Russiaeque Palatinus; pater Michaelis Regis: sed A. C. 1651. ibi obiit.

ZBIGNIEVIUS frater Boleslai Poloniae Regis ob turbas, supplicio [orig: supplici˘] affectus, A. C. 1120. M. Cromer. Hist. l. 5.

ZBORAVIA oppid. Urcania, 6. leuc. Polon. a Zbarasio, cum arce, munita, ubi Tartari et Cosacci grandi clade affecti, A. C. 1649. a Ioan. Casimiro Poloniae Rege, Zborovo vulgo.

ZDIARUM vulgo Sorow in Lusatia, vide Sorava.

ZEA [1] quae et Zaea, urbs olim Boeotiae primaris nunc exstincta. Steph. ex Herodiano.

ZEA [2] frumenti genus. Plin. l. 18. c. 8. Aegypto ac Syriae, Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares Zea, olyra, tiphe. Et mox, Qui Zea [orig: ZeÔ] utuntur, non habent far. Est et haec Italiaein Campania maxime, semenque appellatur. Hoc habet nomen res praeclara, propter quam Homerus zei/dwros2 a(/roura dixit: non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret etc. Eius granum pulchrius, quam tritici, idem esse ait et usum Medicum exponit, l. 22. c. 25. ad quae loca Dalechampium vide, ut et supra ubi de Frumento. Hodie spelta Germanis, vide Becmann. Origg. L. L. p. 1170.

ZEAZAR Babylonius, de Astrologia Arabice opus condidit: cuius initium tale esse ait Gesnerus: Universa Astrologiae iudicia. Vide Voss. de Scient. Math. c. 64. ž. 13.

ZEB [1] nomen viri Madinaitae. Iudic. c. 7. v. 25. Latine lupus.

ZEB [2] oppid. fuit Palaestinae, in tribu Manaste, ultra Iordanem, paullulum a Ramoth et Iabes oppid. in Ortum recedens.

ZEBECE urbs Galilaeae. Steph.

ZEBEDAEUS pater Iacobi et Ioannis Apostolorum.

ZEBEE Rex Madianitarum. Ps. 83. v. 12.

ZEBELLINAE Pelles apud Venetum, l. 3. c. 47. Inter parva vero animalia est quaedam species apud illos (Tartaros) quae delicatissimas suppeditat pelles, quas vulgo Zebellinas appellant: alias Sabellinae, item Zobellinae, a sabelo seu sobelo, Anglis et Gallis olim sable, mustelae specie; quam nonnulli cum marte eandem faciunt, alii a marte distinguunt, nomen accepere [orig: accepŕre]; ac fulciendis Magnatum vestibus superariis, collisque delicatiorum feminarum contra frigus muniendis inserviunt. Deferuntur ad nos, e Siberia maxime, unde Siberinas potius dicendas vult Hornius, idque Moscorum opera [orig: operÔ], quorum negotiationis pars magna in pellibus hisce consistit. Sed et Xansia et Xensia, Sinensis Imperii provinciae, pelles huiusmodi cum reliquis provinciis communicant, Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 40. ubi de Quadrupedibus. Vide quoque supra aliquid ubi de Sabellicis pellibus, it. voce Simor.

ZEBENNUM vel ZEBINUM, urbs unde Geminum Antiochianae Ecclesiae presbyterum oriundum, scribit D. Hieronymus, de scriptoribus Ecclesiasticis. *zibu/nou Monasterii, in Mesopotamia, meminit Procopius. l. 5. Aedif.

ZEBENNUS vel Zebinus, Episcopus Antiochiae, ab A. C. 230 usque ad A. C. 241.

ZEBIDA mater Ioacim sive Eliacim, 2. Reg. c. 23. v. 36.

ZEBUL servus Abimelech. Iudic. c. 9. v. 28.

ZEBUM et ZEBES Ptol. regio Biledulgeridiae, in Africa, inter Biledulgeridiam propriam ad Ortum et Tegorarinam regionem ad Occasum, uti inter regnum Algerii ad Boream, et Lemptam desert. ad Merid. Apud montem Aurasium. Procop.

ZEBYRES nomen gentis. Suid.

ZEBYTTIS urbs Libyae. Steph.

ZECARUS vide Ozecarus.

ZECHIS Scythica gens videtur, apud Procop. l. 2. Persic. *zhkxi/a Archiepiscopatus sub sede Constantinopolit.

ZECHRI fil. Isahar. 1. Paral. c. 8. v. 19.

ZECHUR Pater Sammua. Numer. c. 13. v. 5.

ZECHUS Bohemorum conditor, circa A. C. 550. frater Lechi, quem Polonorum Auctorum ferunt, et Russi, qui Russicae genti originem dedisse dicitur, longam posteritatem habuit, Ducum Regumque nomine Bohemiae imperantem, quam tandem clausit Wenceslaus III. secundo [orig: secund˘] Regni sui anno [orig: ann˘] nefarie Olomutzii obtruncatus. Vide Georg. Hornium, Orbe Imp. cum Animadvers. L. Ioach. Felleri, p. 123. et seqq. ut et supra, ubi de Bohemia.

ZEDECH Hierosolymam primum dictam fuisse, conicit And. Masius ad c. 10. Iosuae.

ZEEL Bebiz vide supra Zahel.

ZEELANDIA Insul. Daniae, vide Selandia.

ZEERITAE genus Felicis Arabiae, Ptol.

ZEERNEBOCH i. e. niger Deus, a Slavis olim cultus. Helmoldus, Chronic. Slavor. c. 53. Sub nomine Deorum, boni scilicet


page 747, image: s0873b

atque mali, emnem prosperam fortunam a bono ---- adversam a malo, dirigi profitentur. Ideo etiam malum Deum sua [orig: suÔ] lingua [orig: linguÔ] Diabol, sive Zeerneboch, i. e. nigrum Deum appellant. Quorum hoc nomen a Slavis sit: at illud sine dubio est ex Diabolus, ut a Christ ianis hoc accperint vocabulum. Nisi forte illud Diabol ex glossemare in textum irrepsit. Sane non habet Albertus Crantzius, in wandalia sua, l. 3. c. 37. ubi Helmoldum ad verbum exscripsit, tacito [orig: tacit˘] Auctore. Aliter Zeevuboch, apud Saxones antiquos Tybilenus, a quo hodieque notum in Germanico sermone Daemonis nomen. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. Idolol. l. 1. c. 38. ut et c. 5. Ubi de vetustissimorum apud gentes Theologorum, de duplici Principio, seu duobus Summis Diis opinione.

ZEGEDINUS Stephanus vide in SZ.

ZEGIRA Ptol. potius Zigira, vulgo Gezira, urbs Assyriae ad Tigrim, in confinio Mesopotamiae, 6. mill. pass. a Marde in Boream, Ammiano [orig: Ammian˘] teste.

ZEGRENSII gens Mauritaniae Tingitanae Ptolemaeo.

ZEGZEGUM vulgo Zegzeg, regnum Nigritiae, cum urbe primaria cognom. inter Cassenam regnum ad Boream, et Beninum regnum ad Merid.

ZEILA [1] vulgo Zeila, urbs regni Adelii, in Aethiopia superiore in ora maris Arabici paulo extra fauces maris Rubri, cum portu capaci, ad ostia fluv. Zeilae. Antea Avalites dicta, 400. ab Aromatum promontor. in Occasum in Azania regione.

ZEILA [2] castrum Germaniae in Suevia sub proprio Comite, ex illustri Dapiferorum in Waldpurg Familia. In hac enim, Wolfeccia linea, in duos ramos divisa est, Comitum scil. in Wolfeck, et Comitum in Zeil. Et quidem Georgius Ioannis exstincti A. C. 1603. filius secundogenitus, qui Wolfecciae lineae auctor est, ex Georgio filio nepotem habuit Iacobum, cuius minor natu filius Frobenius iunxit sibi Annam Mariam Baron. de Toevingen. atque ex ea suscepit Ioann. Iacobum Comitem in Zeil, quo [orig: qu˘] geniti sunt Paris. Iacobus et germani, Truchsessi Dn. de Waldpurg, Comites in Zeil etc. Ph. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobilit. Europ. Parte II. p. 18. Vide quoque eum, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ]. Tom. II. ut et supra, ubi de Dapiferis, et in specie de Linea Wolfeccia.

ZEILAN insul. Asiae perampla et nobilis, Sumatra nonnullis est, aliis Taprobane Veter. Quorum his favet nomen ab Arabibus et Persis Insulae impositum, qui Zeilan eam appellant, a recentiore ejus appellatione sa/lh vel *salikh\, cum ante Ptolemaeum, qui nominum horum meminit, *palaisimou/ndou vocaretur, quae vetustissimis temporibus Taprobane, Auctor Peripli Maris Rubri, *ei)s2 pe/lagos2 e)/kkeitai pro\s2 au)th)n th\n du/sin, legome/nh *palaisimou/ndou, para\ de\ toi=s2 a)rxai/ois2 au)tw=n *taproba/nh. Sed et situs Insulae, elephanti, quos gignit maximos, gemmae et margaritae grandiores, quas illa fert, aliaque multa prorsus evincunt, esse Veter. Taprobanem. Vide quoque supra Palaesimundum. Unde et Zeilan Salomonis esse Ophiram remotiorem, contendit Auctor Anonym. Sinae et Europ. c. 30. Uni Regi eam iam circa A. C. 1290. subiectam fuisse, Marcus Paulus Venetus tradit, l. 3. c. 26. et haito Armenus, c. 6. Post quae tempora Zingalae (uti Zeilonenses appellantur) tricidato [orig: tricidat˘] Rege suo [orig: su˘] in multa Regna Insulam diviserunt, quorum quatuor numerat Vartomannus ad A. C. 1500. Regum praecipuus Colomugi dicebatur, cui coeteri tributum pendebant: donec circa A. C. 1580. Tonsor quidam, nomine Maru Ragu, Rege praecipuo [orig: praecipu˘] interfecto [orig: interfect˘], coeferisque populis, totius Insulae Monarcham se constituit, sede Regia [orig: RegiÔ] in urbe Candi posita [orig: positÔ]. Cum hoc Fimala Rege Zeilan Belgae foedus inivere [orig: inivŕre] A. C. 1600. Ei successit Fimala Derma, Suri Ada, qui, a Lusitanis baptizatus Christiano [orig: Christian˘] ritu, Ioannes de Austria dictus est. Similiter Waed Madale Regem circa A. C. 1647. baptizatum esse referunt. Georg. Hornius, Orbe Imp. cum Animadversion. L. Ioach. Felleri, p. 457. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 1102. et seqq. Habuerunt in Insula hacce loca varia Lusitani, quae omnia a Baravis iis erepta sunt, uti videre est apud Ioh. Bapt. Tavernier, Itiner. Indiae, l. 3. c. 15. ubi de elephantis Zeilanis, ad bellicos terrores aptissimis adeo que ab omnibus Indiae Principibus maxime expetitis, illis naturali quodam [orig: qu˘dam] instinctu aliarum Regionum elephantos certo [orig: cert˘] corporis gestu venerationem exhibere, et de rhinocerotum venatione, commercio item Regum in elephantis praecipue et canella exsistente, quaedam addit. Plura apud Iac. Saar in Itiner. cui titul. Ostindianische 15. iahrige Kriegs-Dienste, ut et voce Ceylanum.

ZEILLERUS Martinus, auctor Catalogi Historicorum, aliorumque plurimorum operum, Stirius fuit, oculo [orig: ocul˘] dextro [orig: dextr˘] iam a teneris vitiato [orig: vitiat˘], altero [orig: alter˘] tantum suos labores peregit: tam celebris industria [orig: industriÔ] sua [orig: suÔ] ac operum suorum gloria [orig: gloriÔ] factus, ut plurimi Proceres et viri eruditi, non Germani solum, sed et exteri, Itali, Galli, Poloni, Dani, Sueci, Bohemi, Ungari, cum videre ac alloqui desideraverint. Gessit Ulmae Ephoriam Gymnasii, Librorum Historicorum et Philosophicorum Censuram, ac Inspectionem Scholarum Germanicarum. Obiit familiae suae ultimus A. C. 1661. aetat. 73. Eteostichon non inconcinnum, MorItVr DoCtVs ZeyLer, de illo occurrit apud P. Freherum, Theatro [orig: Theatr˘] Viror. Erudit. clarorum, ubi eius Scripta enarrat, ac de patre illius cognomine, Melanchathonis olim discipulo, et Pastore tum alibi, tum Ulmae tandem, quaedam addit.

ZEIRINIA oppid. Thraciae. Steph. ex Theopompo.

ZEKELHYDA arx munita Transylvaniae in colle, antea sub Austriacis iuxta Beretonium fluv. 22. mill. pass. a Varadino in Boream, quot Zatmarium versus. Vulgo Zekelheid.

ZELA [1] urbs Cappadociae, nunc iacens, in Ponto Polemoniaco, apud Neocaesarem: olim Episcopalis sub Archiepiscopo Amaseno. Item Armeniae, alias Artemidis ara dicta.

ZELA [2] vel ZELE urbs Troadis a Zeleo heroe. Est etiam Zelea castellum Cyzici. Steph.