December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 740, image: s0866a

XIPHIANA Venatio apri videl. ingentis, setis, rostr˘, dente (quem non male ci/fos2 dicas) metuendi, qui, cum Cappadociam aliquandiu vastasset [orig: vastÔsset], a Constantio Aug. superatus oecisusque est, exhibetur in huius Imperatoris Sapphiro eximia, quam Marquardus Freherus erudito [orig: erudit˘] Commentario exposuit, uti diximus supra, voce Sapphirus. Nempe et *qhrofoni/as2 gloriam etiam Principes viri, a vetustissimis iam temporibus, affectarunt [orig: affectÔrunt]. Unde Gregorius Naz. Orat. 1. in Iulianum Imperatorem (quem Constantius hic Caesarem fecit successoremque habuit) ubi ad imaginum illam et statuarum ambitionem venit, in quibus ipsi Principes adorari gauderent, ait, Imaginibus illis alios aliud quid Imperatorum appingere solere: hos quidem civitates clariores dona ferentes; alios autem Victorias serta capiti imponentes; nonnullos militiae praefectos eos adorantes; quasdam Barbarorum devictorum et pedibus provolutorum seu caesorum figuras: oi( de\ (addit denique) qhrofoni/as2 kai\ eu)stoxi/as2. Vide quoque supra, ubi de Aprorum Venatione. Alias Xiphias, Italice Pesce spada, piscis est, delphinis magnitudini non impar; mediocres enim duodecim circiter palmos in longitudine aequat: dentibus caret, quorum loco [orig: loc˘] gladium oblongum in fronte gestat, oculi sunt orbiculati et modice capiti immissi, branchiae quatuor, iuxta quas duae pinnae, tertia in dorso, quarta in ventre, aliis aliquanro [orig: aliquanr˘] amplior. Porro corpore seu pesse glabra [orig: glabrÔ] et levi, in cuspidem, instar aliorum piscium, gracilescit: venter argenteus et fulgidus est, tergum modice nigrescit splendetque. Tantae docilitatis Kirchero, ut linguam Graecam ab Italica discernere eum dicat: qude certo [orig: cert˘] cantilenae genere e subaqueis antris a piscatoribus allectus ipsorum praeda evadit, quod Auctor hic au)to/pths2 A. C. 1638. dum fretum Mainertinum traiceret, di 17. Maii, testatur in Musurgia. Eius rostra seu gladii, unde illi nomen, duo asser vantur in Musaeo eiusdem Auctoris, qui, semipalmum lati, in longitudine fere quinque palmos adaequant, Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societatis Iesu Musaeo, p. 24. Salmasius cifi/an caniculam interpretatur, et de eius to/mois2 i. e. frustis concisis ac salitis, qua [orig: quÔ] voce integrum piscem intellexit Plinius, deque accipitre et apro cifi/a|, varia habet, ad Solin. p. 1317. uti de cifi/w|, herbae nomine, i. e. gladiolo, p. 999. et 1225. Vide quoque de Xiphia pisce, Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 10. et 27. Ab eodem themate *sifismo\s2, saltationis genus cum ense, memoratur Iul. Caes. Scaligero, Poetices l. 1. c. 18.

XIPHILINUS Iohannes, Patriarcha Constantinopolitanus, saeculo [orig: saecul˘] 11. eruditione et probitate inclitus. Trapezuntinus: post mortem Constantini sede potitus est, A. C. 1066. Obiit A. C. 1080. Dionem in epitomen redegit. Glycas P. 4. Annal. Andr. Schottus, Proleg. in Phot. Bibl. Voss. de Hist. Graec. l. 2. Baron. in Annal. Nic. Lloydius.

XIPHONIA urbs Siciliae, Stephan in ora Orientali. Nunc est Augusta, (Agousta ) oppid. parvum, sed munitum Vallis Neaetinae in peniusula, cum portu peramplo seu sinu parvo, prope Taurum promontor. et 24. mill. pass. a Syracusis in Boream Catanam versus 16. et 24. in Merid. a Longo promontor. Capo delli Molini. Baudrand. Incolae Xiphoniatae Theopompo, l. 3.

XIPHONIAE promontor, Siciliae in ora ad Ortum Capo di Molina, Fazello. Inter Acis ostium et Cyclopum scopulos proximos, a Taurominio 10. mill. pass. Catanum versus 20. Ferrar.

XISUTHRUS Alexandro Polyhistori et Abydeno, diluvii universalis historiam nartantibus, Neo dicitur, ut est apud B. Cyrillum, contra Julianum desertorem, l. 1. sub init. ubi addit, Assyriam sibi vocem videri. Nec sine ratione, quandoquidem vicina vox [gap: Hebrew word(s)] Ziz, unde [gap: Hebrew word(s)] Mezuza, i. e. postis, limen Deuteron. c. 6. v. 9. A ziz autem vel zus, quatenus postis vel liminis habet significationem, per a)nadi/plwsin fuerit Xisuthrus: atque ita dictus sit nae, tamquam postis sive limen, vel ianua, h. e. primordium omnium, qui ab diluvio fuere [orig: fuŕre], sunt vel erunt. Vide Ger. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 18. et P. Megerlinum in Tab. Chronol. Hinc et Romani, quia alterum initium generis humani erat, eidem, sub Iani vomine, initia rerum dicarunt [orig: dicÔrunt]: unde et initio aedium ianuae nomen datum, et mensium initium Ianuarii nomen accepit. Idem ibidem.

XOA seu XAOA, vulgo XOA, regnum Aethiopiae, versus Zanguebariam. Eius pars subest Abyssiniae Imperatori, altera ipsi erepta fuit per Galas, superiori saeculo [orig: saecul˘]. Hier. Lupus, in descript. Aethiopiae superior. et dissertat. de fontibus Nili.

XOANA Indiae intra Gangem oppid. Ptolem.

XODRACA urbs Indiae intra Gangem. Idem.

XOES vel XOIS, insula et urbs Aegypti mter Sebennyticum et Pharnicum Nili ostia, Ptol. Incolae Xoitae. In Eusebiana Dynastiarum Aegyptiacarum recensione, apud Syncellum, p. 61. XIV. Dynastia Xoitarum Regum 76. qui regnarunt [orig: regnÔrunt] annos 184. alias 484. refertur inter Diospolitanos et Pastores; quasi omnes fuissent eiusdem temporis. Unde Marshamo verisimile est, regnum hoc ex calamitate a Pastoribus Aegypto illata, ortum habuisse, dum Aegyptiorum pars magna, Pastoribus campestria infestantibus, e)n toi=s2 boukoli/ois2, in palustribus, locis desertis et inaccessis, salutem libertatemque quaesiverint, Atque hos fuisse th=s2 a)/llhs2 *ai)gu/ptou Reges, qui Manethoni apud Iosephum contra Apion. l. 1. Thebanis dicuntur auxilio fuisse, contra Pastores, eiusdem coniectura est. Vetustis enim illis saeculis, diversa Regna in diversis Aegypti partibus fuisse certum, nec Pastores, praeter Thebanos, omnibus ceteris Aegypti locis fuere [orig: fuŕre] potiti. Vide Ioh. Marshalnum praefat. Canone Chronico Sec. 12. et supra voce Pastores, it. Tanitae.

XOLLA Africae urbs, Appian. in Punicis.

XUCHES urbs Libyae. Gentile Xuchites, Stephan.

XUICHEUM urbs Quansiae provinc. decima, in Sinis, intra montes, sub qua 2. aliae, Martin. Media inter urbes Nauchangam


image: s0866b

ad Ortum et Ivencheum ad Occasum, 60. mill. pass. a lacu Poyangi in Occasum. Vulgo Xuicheu.

XUNCKINGA vulgo Xunching, urbs Suchuensis provinc. tertia, in tractu montuoso, prope Kiang fluv. 90. mill. pass. ab urbe Chingto, primaria provinc. in Ortum. Sub illa 9. aliae. Idem.

XUNNINGA urbs Iunnaniae, in Sinis, ampla, in tractu montuoso. Idem. Vulgo Xunning.

XUNTA urbs quinta Pechinensis provinc. sub qua 8. aliae, ad radices montium, versus Imperii, confinia, Idem. Xunte vulgo.

XUNTIENUM i. e. caelo oboediens, urbs amplissima, caput Sinarum, melius Pechinum. Vide ibi.

XUNUS quem pater instigante noverca [orig: novercÔ], saepius e medio tollere parabat, tolerantia [orig: tolerantiÔ], ac mansuetudine sua [orig: suÔ] parentum fregit improbitatem: qua [orig: quÔ] perdomita [orig: perdomitÔ] tota familia ad frugem se recepit, et ipse Sinicum acquisivit imperium. Vide Theophilum Spizellium, de re literaria Sinensinum, sect. 12.

XUTHIA urbs Siciliae. Gentile Xuthiates, Stephan.

XUTHUS fil. Hellenis, Deucalionis nepos, e Phthioride Athenas concessit, regnante Pandione, ubi Creusa [orig: CreusÔ] eius filia [orig: filiÔ] ducta [orig: ductÔ], filium quem ea ex Apolline conceperat, adoptavit, atque Ionem vocavit, quod i)/onti, eunti, in Apollivis templum primus occurrisset: a quo Ionum dem nomen, longe lateque sparsum. Ita Graeci Scriptores, sed fabulose, ut docet Bochartus, Geogr. Sacrae. l. 3. c. 3. cuius titul. Iavan. Vide et supra Ion.

XYLALOE Graece culalo/h, est aloes odoratae lignum, seu arbor aloes, quae alias agallochum, item arbor Paradisi, ad excellenti odore, dicitur, uti vidimus supra: neutiquam proin cum aloe kaqartikh=| seu medicamentaria, quae herba est, confundenda, quod Suidas, Geographus Arabs, aliique fecerunt. Magna eius copia in Regno Tunquinensi, cuius in ligui huius, ut et serici, commercio, maxima divitiarum pars consistit. Sed duplex illud, alterum succi plenum, quod pretiosissimum, civiusque proin libra mille Imperialibus constat; alterum exsuccum et liumore omni cares, quod vix tres Imperiales valet. Illius ingens aestimatio acusus est apud Muhammedanos omnes, illos inprimis qui barbam promittunt, Turcas videl. Arabesque: qui, cum sese mutuo invisunt, nihil antiquius habent, quam ut frustulo [orig: frustul˘] ligni aliquantulum madefacto [orig: madefact˘] et in acerram coniecto [orig: coniect˘] odorem excitent fragrantissimum, quo [orig: qu˘] barbas illi suffumigant, id beneficium Dei, sublatis in caelum manibus, et verbis Elhemed Illahh, h. e. gratiae Deo, venerati. Istud vero ad scrinia fere tantum cistulasque, vel etiam grana, quae de collo suspendunt, inde conficienda, ad hibetur. Quam in rem vide plura apud Ioh. Baptistam Tavernier, Relat. nouv. du Royaume du Tunquin, chap. 4. ubi inter alia, postquam Ioannes IV. ad Regnum Portugalliae evectus esset A. C. 1642. Vice-Regem Goae, inter alia munera, quibus animum Iaponensium Monarchae suae genti propitiare conatus est, frustum Xylabloes laudatissimae 6. pedes longum et 2. crassum ei obtulisse, memorat.

XYLANDER Guilielmus Augustanus, Theologus doctissimus, Heidelbergae docuit. Fuit linguarum apprime peritus, et in omni antiquitate ac literatura versatissimus, Poeta, Musicus, Historicus, Philosophus, Mathematicus insignis, Obiit A. C. 1576. aetat. 46. Edidit Strabonis, Cedreni, Plutarchi, Dionis aliorumque auctorum versrones, dum vixit, cum egestate luctatus. Bucholcerus, Ind. Chronol. Laetus, Comp. Hist. Univ. etc. Coetera eius scripta, inter quae Tryphiodori *)ili/ou a(/lwsis2, Heroico [orig: Heroic˘] carmine versa, illo [orig: ill˘] adhuc sedecenne prodiit, enarrata habes in Elogiis Anton. Teissier Part. 1, vide quoque Melch. Adami Vit. Philos. Ios. Scaligerum, Epist. Alios: ut et Guilielmus Xylander.

XYLENOPOLIS oppid. ab Alexand. M. conditum, in littore Carmaniae aut Gedrosiae, Plin. l. 6. c. 23.

XYLI populi Brittanniae insulae, quorum meminit Iornandes de rebus Geticis, c. 2. cum ait: In extrema eius parte Memma, quam Cornelius etiam Annalium scriptor narrat, metallis plurimis copiosam, herbis frequentem, et his feraciorem amnibus, quia pecora magis quam homines alta. Labi vero per eam et multa quam maxima relabique flumina, gemmas margaritasque, volventia: Xylorum colorati vultus, torto [orig: tort˘] plerique crine et ingro [orig: ingr˘] nascuntur. Calidoniam vero. etc.

XYLICCES Libyae inferioris populi, Ptolem.

XYLINE Vide Xiline.

XYLINUM lana Aegyptia ex arbore vel frutice gossypio. Plin. l. 19. c. 1. Superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticeni, quem alii gossipion vocant, plures Xylon et inde facta Xylina. Nempe co/lon, per antonomasiam vocata haec arbor, i. e. lignum, alias e)rio/culon, quasi lignum lanigerum, de cuius fructu vide plura supra [orig: suprÔ], voce Bombax, item Gossypium. Et certe *sulon pro arbore in Codd. N. T. occurrit Apocal. c. 22. v. 2. et passim apud Graecos V. T. Interpretes. Apud Scriptores Ecclesisticos equuleum notat non semel, seu nervum, quo [orig: qu˘] posteriore significatu vocem cu/lon exponit, Actor. c. 16. v. 24. Cl. Suicerus. Vide supra ubi de Ligno, et Nervo. Hodie Graecis sic dicitur ligneum instrumentum, quo [orig: qu˘] ad coetus sacros convocandos, loco [orig: loc˘] tintinnabuli seu campanae, utuntur, ac shmanth/rion nuncupant, magisque proprie xeirosh/mantron, quod manibus teneatur, iilque pulsetut; ad differentiam alterius magni, quod me/ga sh/mantron appellant. Meminit eius Theodoretus Petreorum Episcopus in Vita Theodori Achimandritae et prolixe describit Leo Allatius de Templis, Epist. 1. Vide quoque supra voce Simandrum.

XYLOBALSAMUM proprie lignum balsami arboris, seu potius surculi ac sarmenta, quae a balsamo arbore amputabantur, ac, quod impendio [orig: impendi˘] odorata erant: caro [orig: car˘] quoque vendebantur. Plin. l. 12. c. 25. Et sarmenta quoque in merce sunt. DCC. sestertio


image: s0867a

amputatio ipsa surculique vaeniere [orig: vaeniŕre] intra quintum devictae annum. Xylobalsamum vocatur, et coquitur in unguentis etc. quem locum erudite Salmas. explicat ad Solin. p. 582. Uti vero Xylobalsamum de ligno; sic opobalsamum de succo, at de ipsa arbore balsamum dicitur proprie, vide supra, vocibus Balsamum, et Opobalsamum: praeter haec autem et cortex, et pomum vectigalia fuere [orig: fuŕre], Salmas. ibid. At Xylocinnamomum, Graece culokinna/mwmon, non lignum cinnamomi est, sed ligneum cinnaniomum et culw=des2. Nempe verum cinnamomum in parvis ac tenuibus surculis cernebatur, sed Xylocinnamomum virgultis erat longioribus ac robustioribus: Uti Xylocasia quoque dicebatur casia crassiori et lignosiori cortice, h( culw/dhs2 kai\ culikh/, casia xylica, unde salichab factum, quo [orig: qu˘] huiusmodi casiam Arabes appellant. Fuit tamen et suum Xylocinnamomo pretium, scil. in librds XX. Plin. l. 12. c. 19. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 582. 1054. 1306. alibique passim, ubi et de Xylochia Veter. quod illi idem cum ligno odorato Haud Arabibus hodie dicto: de Xylolybano, virgultis videl. et sarmentis thuris arboris, aliisque huc pertinentibus, inprimis varia de vocis *su/lou acceptionibus, apud Herbariae Rei Scriptores.

XYLOCASTRUM castellum Armeniae, Cedren. Gabius apud Curopalatem Psilocastrum legit. Nic. Lloydius.

XYLOCERATIA hodiernis Graecis fructus arboris vocatur, siliquas ferentis, quibus Filius prodigus esurientem stomachum placare conarus est, uti in historia ejus legimus, Lucae c. 15. v. 16. Cujusmodi arbores circa Megaram observÔsse se, memorat Cl. Sponius, Itinerar. Part. 2. p. 288. Vide supra voce Ceratium, item Siliqua, et plura de hoc fructn, apud Salmas. ad Solin. p. 459. et seqq. ubi culo/gluka quoque haec kera/tia dicta, inter alia ostendit.

XYLOCHARTIA Graece *suloxa/rtia, apud Eustathium to\n parekboli/thn ad Od. f. quasi ligneae chartae, appellantur Graecis recentioribus, chartae e papyro, ad differentiam chartarum, ex linteis concerptis et contusis parari solitarum, quarum iam tum fuisse apud Graecos usus videtur, quum abolitus esset chartarum e papyro texendarum modus. Papyrum autem cu/lon, lignum, vocabant. Cassiodorus de papyro, Siergit Nilotica silva, nescio qua [orig: quÔ] vacuitate plena, plenitudine vacua, bibula teneritudo, spongeum lignum. Vide Salmas. Not. ad Vopisc. in Firmo. c. 3. Apud eundem. culografi/an Graecis inferioris aevi appellari laquearia picta et caelata, legimus Exercitat. Plin. ad Solin. p. 1219. ubi ad verba Constantini de Imperio, agentis de Templorum genere, quod *dromiko\n dixŕre, e)k culografi/as2 a)rxai/as2, Ita, ait, appellavit sive planum tectum habuerit, sive cameram, sed ex contignatione factam et laqueatam.

XYLOCINNAMOMUM vide supra Xylobalsamum.

XYLOLATRAE vide supra Sacrivae arbores.

XYLOPHAGUS promontor. Euboeae, Metaphr. in ulta Theoctisti.

XYLOPOLIS oppid. Mygdoniae, Ptolem.

XYLOS Cariae oppid. Stephan. et Hecataeus in Asia. Gentile Xyleus.

XYMETHUS urbs Marmaricae, Ptolem. Zemythus, Latini codices An Semeros Antonin. dubitat Simlerus.

XYNIA urbs Thessaliae, Stephan.

XYNIAS palus, vel ab urbe vicina sic dicta, vel quod cunh\, h. e. communis esset Thessaliae et Boeotiae. Boebeis Stephano dicitur. Vide Liv. Dec. 4. l. 2. et 9. Gentile Xynieus.

XYNOECIA Graece *sunoiki/a, festum publicum in honorem Minervae institutum, ab Atheniensibus, postquam Theseus, Conciliis et magistratibus coeterarum urbium sublatis (prius enim Attica kata\ po/leis2 w)|kei=to, prutanei=a/ te e)/xousa kai\ a)/rxontas2, oppidatim incedebatur, Curias habens et Magistratus ) omnes in unum Concilium et Prytanaeum Athenis coegit: uti apud Thucydidem videre est, l. 2.

XYPETE vicus in tribus Cecropide, Stephan. Item vicus Atticae, Troia prius dictus, Idem.

XYSITHRUS vide supra Xysuthrus.

XYSTARCHA in Veterib. Gymnasiis, a Gymnasiarcha secundum tenens locum, ambobus Xystis, stadio et denique cunctis Athletarum exercitationibus praeerat, ut scriptum reliquit Tertullianus, libr. ad Martyres; et ex Inscr. conicitur, quae Romae in Foro Traiani in basi statuae, Graecis literis notara, Latine sic habet: Demetrium. Hermapolitam. Alexandrinum. Pancratiftem. Periodi. victorem. Palaestritam. admirbilem. Atiptam. Pontificem. totius. Xysti. perpetuum. Xystarcham. balneis. Augusti. praefectum. patrem. M. Aurelius. Asclepiades. qui. et. Hermodorus. Alexandrinus. Hermapolita. Magni. Serapidis. Aedituus. Pancratiastes. Periodi. victor. Alipta. quem. nemo. detrudere. poterat. inculpatus. Xystarcha. filius. Pontifex. totius. Xysti. perpetuus. Xystarcha. et. Balneis. Augusti. praefectus. A quo, Mercurialis iudicio [orig: iudici˘]. diversus erat Praefectus luctae, a Galeno *)epista/ths2 palai/smatos2 vocatus, qui, perinde ac Paedotriba quidam, luctantium duntaxat Magister erat, cum Xystarchus plurium exercitationum moderator, victorumque et omnium praemiorum decernendorum Judex foret. Noininatur et ab Hippocrate palaistrofu/lac, quasi Custos palaestrae, Epidem. l. 6. sect. 7. prope fin. quod non solum ipse luctaretur, verum etiam palaestrae curam haberet. Idem ab Agonistrarcha distinguendus, qui certaminum publicorum praefectus fuit, et in Amphitheatris Gymnasiisque, ubi Athletae, in publicos Ludos prodituri, prius exercebantur, munus suum obibat: memoratus in vet. Inscr. Apollini. Invicto. sacrum. M. Aurelius. M. Aug. lib. Apollonius. Agonistarcha. Cominodianus. Post quos Gymnastes fuit, Xenophonti Progymnastes, Platoni Paedotriba appellatus: Aderat et Sphaeristicus, servi denique fricandis corpot: bus destinati, itern Reunctores et Mediastini, de quibus omnibus vide Hieron. Mercurialem, de Arte Gyma. l. 1. c. 12.

XYSTI et XYSTA, ultima Gymnasiorum apud Veteres pars,


page 741, image: s0867b

inter se non parum apud Graecos Latinosque differebant. Quorum Xystos hi vocabant porticus tectas, ubi, per hiemem et aestatem, tempore luctationibus alieno [orig: alien˘], exercebantur: Xysta autem, subdiales ambulationes, ubi hieme tempestate leni ex porticu prodeuntes, et aestate fere semper exercebantur atque ambulabant. Atque has peradromi/das2 a Graecis quoque nominatas fuisse, scribit Vitruvius; quae diplices erant, aliae nudae, aliae platanis, aliisve arboribus consitae, ad praestandum anioenitatem, atque illis, qui Sole offendebantur, umbram. De his Plinius loquitur, l. 12. c. 1. ubi platanos Athenis in Academiae ambulatione celebratas fuisse scribit: ut et alter Plinius, l. 2. Epist. 17. et l. 5. Epist. 6. ubi, in depingendis Tuscis ac Laurentina, villis suis, Xystos toties decantat. Nec alium intellexit locum Ischomachus, apud Xenophontem in Oeconom. quando ambulationem in Xysto factam memorat: sicut nec Phaedrus apud Platonem, ubi, ex Acumeni sententia, salubriorem facit ambularionem in viis, quam in cursibus, sub hisce verbis: *tw=| de\ sw=| kai\ e)mw=| e(tai/rw| peiqo/menos2 *)akoumenw=| kata ta\s2 o(dous2 poiou=mai tou\s2 peripa/tous2, fhsi\ ga\r a)kopwterous2 tw=n e)n toi=s2 dro/mois2 ei)=nai, id est, Tuo autem meoque socio Acumeno obtemperans, in viis ambulationes facio, nenipe quas minorem lassitudinem iis, quae fiunt in cursibus, parere, dicit. Easdem quoque ambulatione Iustinus Martyr indigitat, cum in print. Dialogi sui dicit: *peripatou=nti/moi e)n toi=s2 tou= *su/stou peripa/tois2, Ambulanti mihi, in Xysti deambulationibus: quod ejus Interpres minűs exacte percepisse videtur. Imo et nemora, quae tum in Thermis publicis deputÔsse, tum in suis, juxa Neronianas, diruptis aedificiis, Alexandrum Severum fecisse scribit Lampridius, c. 25. nulla alia, quam platanones et Xysta Graecorum fuŕre. Hier. Mercurialis, de Arte Gymn, l. 1. c. 9. sub fin. Salmasius vero custous2 dro/mous2, et absolute custou\s2, Graecis porticus dictas esse, in quibus rasa et aequata arena vel tetra esset, docet ad Solin. p. 455. ubi multa de vocibus costo\s2 et cesto\n. Vide quoque p. 1045. ubi de verbis cu/sai vel cesai, glu/yai et torneu=sai. Idem Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 4. Omnes fere tectae porticus, inquit, quas Graeci dro/mous2 et dro/mous2 custou\s2 appellant, adiunctas sibi habebant hypaethras ambulationes, quae inde paradromides vocatae. Et paulo post: Graeci custo\n vocabant, to\n kata/stegon dro/mon sive porticum: Latini Xystum, ambulationem hypaethram, quae ad porticum iuncta erat --- Falluntur itaque Viri docti, qui existimant in eo solo constiutam --- differentiam, ut Xystus in genere feminino porticum significaret, in neutro vero Xystum subdialem ambulationem. Xysta igitur Latinis sunt ambulationes sub dio etc. Hinc Xystici Athletae, qui in utriusque generis Xystis exercebantur: Xystica Synodus, in veter. Inscr. et Xystica vanitas, apud Tertullian. de Pudicit. Similiter depilari et velli, Xysticas munditias cocat Tertullian. loco [orig: loc˘] cit. quod hunc morem haberent homines Xysto et palaestrae dediti, de quo supra [orig: suprÔ] pluribus iam egimus passim, inprimis lemmare Palaestrici Iuvenes etc. Vide quoque supra, ubi de Nemoribus, ubi per aestatem, sicut in Xystis per hiemem, vel inter ambulandum, vel a sedentibus, de rebus gravibus quoque agi solitum, monet Casaubonus ad Octav. Suetoni, c. 72.

XYSTICI apud Romanos gladiatores erant, non in arena, sed in porticu, et ambulacris Hybern˘ tempore pugnantes. Est enim Xystus, ambulacrum, quod Graeci u(pai/qron vocant. Horum meminit Sueton. in Aug. c. 45. Vide supra.

XYSTIS urbs Cariae, unde Xystiani, de quibus Plin. l. 5. c. 29. Nunc non videtur extare.

Pontifices Rom.

XYSTUS [1] I. 6. Rom. Episcopus, Euseb. l. 5. c. 6. A. C. 121.

XYSTUS [2] II. 23. Rom. Episcopus, ann. 2. A. C. 257.

XYSTUS [3] III. excepit Caelestinum, A. C. 432. Obiit A. C. 440. Successit Leo M.

XYSTUS [4] IV. Pauli II. successor, obiit A. C. 1484. Sequutus est Innocentius VIII.

XYSTUS [5] V. post Gregorium XIII. sedere coepit A. C. 1585. Obiit A. C. 1590. Urbano [orig: Urban˘] VII. successore. Vide Sixtus.

Y.

Y Graeca penitus vocalis est, neque a Latinis, nisi in vocabulis Graiae originis adhibetur. Apud eosdem in U mutatur, unde du/w, mu=s2, su=s2, tu/rbh, etc. Latine duo, mus, sus, turba, etc. Sic a ku=ma, cumatilis, color est; hoc tamen discrimen inter utramque vocalem, quod Y. exilius sonuerit. A Palamede inventa, ad imitationem volatus gruum. Pythagorae quoque litera dicta est, eo quod duobus suis ramis, duo omnium rerum extrema: Virtutem et Voluptatem, denotaret. Hinc Persius, Sat. 3. v. 59.

Et tibi quae Samios deduxit litera ramos,
Surgentem dextro [orig: dextr˘] monstravit limite callem.

Et Virgisius, loco [orig: loc˘] iam citando [orig: citand˘]:

Litera Pythagorae, discrimine secta bicorni, etc.

Ausonius quoque de lit. monos. v. 9.

Pythagorae bivium ramis pateo ambiguis Y.

Nec tamen semper hanc picturam quam hodie habuit obtinuit: Olim enim unum eius cornu rectum, alterum proclive ac tamen praeceps fuisse monet auctor veteris carminis modo memorati, quod in Catalectis Virgilianis, legitur. Finale Y. in nominibus Graecis, Latini semper corripiunt. Vide Ciceron. de Orat. Vossium in Aristarcho, l. 1. c. 12. ut et vocem, Palamedes.



page 742, image: s0868a

YANCHEUM vulgo Yancheu, urbs 7. Nanchinensis provinc. in Sivis, sub qua 9. aliae. Ampla, emporium celebre, prope Kiang fluv. ubi in eum se exonerat lacus Piexe, 50. mill. pass. a Nanquino in Ortum.

YANG vide Yu.

YBLA urbs tergemins Siciliae, parva, et minor, quae et Megara; ab Hyblo Rege. Gentile Yblaei. Vide Hybla.

YCOLMKILL Scotiae Insula, quae olim Hy dicta, Monasterio [orig: Monasteri˘] a S. Columbano fundato [orig: fundat˘] nobilis, unde ei nomen haesit, quasi Hy Columbani Cella. Ex ea in Angliam missos, Euangelium magno cum fructu praedicasse [orig: praedicÔsse], refert Beda, Histor. Eccl. l. 3. c. 3. 4. 5. Ubi inter alia de Monasterio hoc, Huius Insulae monasterium in cunctis pene Septentrionalium Scotorum et omnium Pictorum Monasteriis noh parvo [orig: parv˘] tempore orcem tenebat, regendisque eorum populis praeerat. Item, Habere autem solet ipsa Insula rectorem semper Abbatem Presbyterum, cuius iuri et omnis provincia et ipsi etiam Episcopi ordine inusitato [orig: inusitat˘] debeant subesse, iuxta exemplum primi Doctoris illius, qui non Episcopus, sed Presbyter exstitit et Monachus. Vide Ioh. Forbesium, Instruction. Historico-Theol. l. III. c. 3. ž. 7.

YEKING nomen libri cuiusdam Sinici, magni apud eos, ob res arcanas in eo latentes, pretii. Continet is Philosophiam mysticam, Pythagoricaeque persimilem, multaque ibi de Generatione et Corruptione, de Fato, de Astrologia Iudiciaria, de Principiis naturalibus, etc. disputantur. Abutuntur vero illo [orig: ill˘] hodie ad divinationes et sortilegia, sensu Auctoris genuino [orig: genuin˘] vel neglecto [orig: neglect˘] vel ignorato [orig: ignorat˘]. Pinguntur figurae atque characteres illius scripti certo [orig: cert˘] lineolarum numero [orig: numer˘] atque situ, quibus rerum naturalium principia, formae atque symbola, lineis partim integris, partim divisis exprimuntur. Vide Theoph. Spizelium, de Re literaria Sinensium.

YELA seu HYELA, Strab Vide Vilia.

YENCHEUM urbs Xantoniae, in Sinis, tertia, sub qua 17. minores; ampla et culta, versus confinium Nanchinensis provinc. M. Martin. Yencheu vulgo.

YESDA vulgo Yesd, urbs Persiae. in mediterraneis, in provinc. Airach, versus montes, 130. mill. pass. ab Aspahamo in Ortum.

YGGADE Antonin. Vide Uggade, ut alibi legitur.

YN et YANG, duo apud Sinenses rerum principia seu qualitates, in quas Chaos in prima productione rerum, divisum esse docent. Yn autem occultum seu imperfectum: Yang vero patens seu perfectum notare: Iisque bis in se ductis, imagines sive signa quatuor: inde octo formas prodiisse; quibus iterum multiplicatis, quatuor et sexaginta symbola constituta fuisse, perhibent. Quae omnia non tam in ipsa rei veritate fundata, quam ex Arithmetica derivata, deprehenderunt eruditi. Vide Spizelium supra laudatum, praeelare de his, ut et tota Sinensium Philosophia disserentem libr. de Re Literar. Sinens. sect. 6 cui adde, si placet, Martinii Histor. Sinens.

YOCHEUM vulgo Yocheu, urbs Huquaniae, sub qua decem minores. Ampla, et culta, in regione feracissima, prope Tutingam lacum, ubi ex eo effluit Kiang fluv. Yocheu, M. Martinius.

YPRA Flandriae urbs Episcopalis, capta ab Alexandro Parmensi, A. C. 1584. Hic [orig: Hţc] Cornelius Iansenius Episcopus floruit saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘].

YSNA alias Viana, urbs Rhaetiae, in Vindelicia, libera; nunc Isne, urbs Sueviae, ad Argum inferiorem fluv. 16. mill. pass. a Compoduno in Occasum Lindaviam versus totidem. Vide Isna et Viana.

YU nomen herbae, apud Sinenses, ex qua sub Quangsia, in Cincheu, pannum concinnant, praestantia [orig: praestantiÔ], atque hinc pretio [orig: preti˘], ipsum sericum superantem. Auctor Anonymus, Sinae et Europ. c. 32.

YUNGUS seu VUNGUS, Antonin. pagus Remorum, in Gallia Belgica nunc Vouzi, oppidul. Campaniae, ad Axonam, 12. leuc. a Durocortoro seu Remis in Ortum, Ivodium versus 10.

YVODIUM vulgo Yvoix, oppidum alias Trevirorum, nunc Ducatus Lucemburgensis, ad Carum fluvium. Alias munitum. Sub Gallis. Inter Macerias 7. leuc. et Lucemburgum 11. melius Epoissus et Ivodium. Vide ibi.

YUPIA regio ampla Tartariae magnae, inter Oceanum Eoum ad Ortum et Tenducum regnum ad Occasum. Vix detecta versus oram littoralem ad Austrum. Yupi vulgo.

Z.

Z Graeca itidem litera est, neque adhibetur, nisi in vocibus ex hac lingua promanantibus, eius loco [orig: loc˘] duplici SS. utuntur Latini: ut Patrisso, Sicilrsso. Memorat Appium Claudium Martianus Capella abhorruisse ab huius pronuntiatione, quod morientium exilem sibilum imitari videretur. Scribit nihilominus Velius Longus, id in carmine iam Saliari reperiri, atque usum duplicis huius apud Romanos antiquum admodum fuisse. Ausonius in N. Latinorum huius literae characterem mutatum ait:

Zeta iacens, si surgat, erit nota quae legitur N.

Multi e˘ pact˘ illud hodie pronuntiant, qu˘ a Gallis G. effertur ante E. et I. Imo et Graeci hodierni Agiami, i. e. Persam vel Barbarum signare volentes, scribunt Azami. Alii pro duplici SS. illud sumunt, ut dictum: Sed genuinam ejus potestatem ese DS. docet Vossius in Aristarcho, l. 1. c. 21. unde *s*d*e*u*s *e*l*e*u*q*e*r*o*s apud Goltzium in nummis, etc. In sortibus inauspicatam hanc literam habitam et mali eventus, discas ex Alex. Neapolitano, Genialium Dier. l. 3. c. 5.

ZAARA vulgo quoque Zaara, seu desertum, regio ampla Africae, ubi alias Getuli et Garamantes, ab Ortu in Occasum extensa, inter Biledulgeridiam ad Boream, Nigritarum regionem ad Austrum, Nubiam ad Ortum, et Oceanum Atlanticum ad Occasum. Eius partes seu deserta sunt VII. nempe Gaoga, Bornum,


image: s0868b

Berdoa, Lempta, Targa, Zuenziga, et Zanhaga. Sed rarae urbes et oppida in illo tractu.

ZAARAM seu ZABRAM regio Arabiae Felicis Ptolem. Baudrando urbs Arabiae Felicis Algiar dicta, in ora sinus Arabici in provinc, Hagias, ad ostia fluv. Laakic, 90. mill. pass. a Methymna Tanalbia in Occasum ex Sansone.

ZABA [1] Zenobiae socia, apud Vopisc. in Aureliano, c. 25. Pugnatum est post haec de summa rerum, contra Zenobiam et Zabam, eius sociam. Sed mulier non fuit, verum vir; neque socius Zenobiae, sed Dux illius, Zabas nomine, quem in Claudio Treb. Pollio, c. 11. Sabam vocat, Zosimus Zabdam, uti notat ad l. Casaubonus. Apud citimos Scriptores, Zaba loprica est, cuius thecam, quam ex corio bubulo esse vult Leo in Tacticis, c. 6. ž. 22. *zabarei=on vocat Lexicon Graec. MS. apud Car. du Fresne, Glossar. ubi et in LL. Wisigothorum vocem Zava occurrere, idemque quod perpunctum seu gambasium esse, asserit. Vide quoque infra Zaberna.

ZABA [2] Indiae extra Gangem urbs; et insula circa Taprobanam, Ptolemaeo.

ZABAD [1] fil. Thahath, 1. Paral. c. 7. v. 21. Filius Ooli 1. Paral. c. 11. v. 41.

ZABAD [2] filius Nathan, 1. Paral. c. 2. v. 36. 2. Paral. c. 24. v. 26.

ZABADIAS filius Beriae, 1. Paral. c. 8. v. 15.

ZABARELLA [1] nomen Familiae illustris in Italia, quae a Cornelia gente, inter Romanos celebri, atque inde a Sabatinis, qui Bononiae olim rerum potiti, derivari amat. Aiunt enim Calotium Sabatium, Equitem Bononiensem, cum Fatis temporique cederet. Patavium venisse, atque ibi condidisse hanc stirpem, cui dein inflexa [orig: inflexÔ] pronuntiatione Zabarerllarum nomen. Ei praeter alia decora, literarum et armorum meritis parta diguitas etiam Comitum Imperii accessit. Scripsit autem de augusta regiaque origine et nobilitate familiae Zabarellae, ex Iohannis Cavacciae, Casp. Scioppii Comit. a Claravalle et aliorum Clarissimorum Virorum Commentarus, Burchardus Brudersen Brunsvicensis: quem Commentarium videre est in Aula Zabarella, a Ioh. Cavaccia Nobili Patavin. atque Comit. Iacobo Zabarella delineata, ac Patavii impressa [orig: impressÔ] A. C. 1670. Floruit in hac Familia Iacobus I. Comes, sub finem saeculi 15. defunctus A. C. 1506. cuius filius Iulius, ex Giliola Doctoria, genuit Iacobum II. Comitem Imperii, et Credatii, Philosophum illustrem, exstinctum A. C. 1589. Ei narus, ex Elisabetha Cavaccia, Franciscus, obiit A. C. 1642. Pater ex Imperatrice Barisona. Iacobi III. quo [orig: qu˘], ut et Ignatia [orig: IgnatiÔ] Comite Colaltia [orig: ColaltiÔ], geniti sunt, Aemilia A. C. 1642. Martius eod [orig: e˘d]. anno [orig: ann˘], et Imperatrix A. C. 1644. e quibus Martius morte abreptus obiit A. C. 1645. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro Nobilit. Europ. Tom. III. p. 18. et in Indic.

ZABARELLA [2] Franciscus, vide ibi.

ZABARELLA [3] Iacobus Patavinus, Graece et Latine doctus, Optices it. et Mathemat. peritus, sed Astrologus inprimis ac Philosophus insignis, Edidit in Aristotelem Commentarios magni habitos, aliaque, quorum indicem exhibet Anton. Teissier, Elog. Part. 2. Coeterum nec memoria [orig: memoriÔ], nec eloquio [orig: eloqui˘] pollens, etiam erroris de Animae mortalitate, imo et atheismi, arcessitur, ab Imperiali, Mulaeo [orig: Mulae˘] Histor. Obiit in partia, ubi Philosophiam diu docuerat, A. C. 1589. ab Ant. Ricobono Oratione fun. ornatus. Dicitur paulo ante mortem ostendisse Auditoribus suis stellam, cuius influxus sibi funestus foret, non vano [orig: van˘] eventu. Patet fuit Iulii, de quo mox.

ZABARELLA [4] Iulius fil. prioris, Mathematicus eximius, sed luxu podagricus, ut integrum ante obitum quinquennium lecto decum bere fuerit coactus. Vide de utroque porro Iac. Phil. Thomasinum, Elog. Possevinum Biblioth. l. 12. c. 1. Teisserium, Alios.

ZABATUS fluv. Mesopotamiae non longe a Tigri amne, apud Niniven, in Tigrim labens, Xenoph.

ZABBAI nomen viri, Esdr. c. 10. x. 28. Latine, fluxus, sive fluens.

ZABDAEA regio Persidis.

ZABDAS Zenobiae Dux, apud Zosimum, de quo vide aliquid supra, voce Zaba.

ZABDI pater Charmi, Ios. c. 7. v. 1. Filius Semei, 1. Par. c. 8. v. 19. Latine, dos, vel dotatus, sive fluxus abundantiae.

ZABDIAS nomen viri, 1. Par. c. 27. v. 27.

ZABDICENA Transtigritana regio Amm. Marcell.

ZABDIEL nomen viri, 1. Par. c. 27. v. 2. Lat. dos, seu dotatus Dei.

ZABE regio Africae, ultra montem Aurasium sita, quam, Mauris Numidia [orig: NumidiÔ] eiectis, Romanis vectigalem fecit Salomo, ex Orientis ultimis finibus, Belisarii Iustiniani Imperatoris Ducis incliti, adiutor. Caput eius Sisiphis est. Vide Procopium Caesar. Histor. Vandal. l. 2.

ZABECES Africae populi inter Maxyes, et Zygantes. Herodot. in Melpomen.

ZABEL mous Arabiae Felicis, ubi Mahometes orare, seu potius consulere Satanam erat solitus.

ZABERNA apud Abdiam, in Histor. Apostolorum, Haud mora collectis libris magicis Zabernas plenas ad Apostolum attulit. Et paulo post, Ne forte odor incendii vexet incautos, appende Zabernis lapides et plumbum et mitte in mare: pluteus est vel capsa librorum. A voce Zaba, quae non loricam tantum, sed et pluteum, significat, apud medii aevi Scriptores. Vulgo Zabyras excusum in Abdia, sed veram lectionem, ex vetere libro Iureti, restituit Salmas. Not. ad Heliogabal. Lampridii, c. 21.

ZABESUS vulgo Zabes, urbs Transylvan. Millembach German. olim primaria Saxonum sedes. Zaszebes etiam Hungar. iuxta Marisium fluv. 6. mill. pass. infra Albam Iuliam in Meridiem 29. a Cibinio in Occasum.

ZABI Mauritaniae Caesariensis locus, Antonin. in mediterraneis inter Iuliam Caes. et Cirtam, a Milevo 125. mill. pass. Caesaream versus supra 200.

ZABIDA vicus in mediterraneis Arabiae Felicis. Steph.