December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0860b

UXII montes Armeniae maioris ex quibus oritur Tigris fluv. Diodor. ubi Uxii populi et Uxia regio. Strabo.

UXISAMA inful. Oceani occidui, Strabo; una ex illis quae ab Hispania tridui navigatione in Occasum distaut; quae Azores dici videtur Ortelio.

UXOR quasi Unxor, quod apud Romanos Sponsa, antequam aedes Mariti ingrederetur, postes ianuae laneis vittis ornaret, oleoque [orig: ole˘que], vel, ut Plinius habet l. 28. c. 9. adipe lupino [orig: lupin˘], inungeret ac obliniret, dein demum limen ianuae transiliret, eoque [orig: e˘que] modo [orig: mod˘] in aedes induceretur. Tribus vero modis, apud eosdem, Uxores iustae habebantur. Usu, quae matrimonii ratio antiquissima fuit et a raptu Sabinarum initium sumpsit: Confarreatione, quae per Pontifices, praesentibus 10. testibus et sacrificii interventu, peragebatur: ac Coemptione, quae certis itidem solem nitatibus peragebatur, sic ut Uxor in manum mariti convenitet, essetque in mancipio Mariti, ac fieret eius sua haeres, Atque in hoc Matrimonii ritu, Maritus Caius, Uxor Caia dicebatur, item Materfamilias, quoniam non in matrimonium solum, sed in familiam quoque Mariti et in sui heredis locum veniebat, vide Ban. Brissonium, de ritu Nuptiar. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. et 38. Cael Rhodig. l. 28. c. 17. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 2. Sect. 2. c. 20. ubi quartum modum prioribus addit, nempe Sortitionem, ex Suetonio, in vita Tiberii, c. 35. Alios, et supra passim. Inter servos vero, non coniugium, sed contubernium fuisse, similiter supra diximus. Apud Athenienses, Uxorem dotis datio dictio a Concubinis secernebat, ut in palliato Plauti Trinummo, Actu. 3. sc. 2. v. 64.

Sed, ut inops. Infamis ne sim, ne mihi hanc Famam differant,
Me Germanam meam sororem in Concubinatum tibi
Sic sine dote dedisse magis, quam in Matrimonium.

Neque tamen concubinae ac pellices omnino a)/proikoi erant, sed legitimas Uxores imitatae, ta\ noqei=a, mille illas drachmad, quas e bonis paternis auferebant, ad eum, cui iungebantur, Virum adferebant, vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 6. Tit. 2. Primus autem, in ea gente, volgivagam Venerem Cecrops, hinc *difuh\s2 dictus, Lege compescuit, et sanxit, ne quis binas nuptias eodem [orig: e˘dem] tempore constitutas haberet, *(/ena a)/ndra mia=s2 gunaiko\s2 tuxei=n, Athen. l. 13. cui Legi circa Socratis tempora videtur derogatum fuisse Psephismate, quo [orig: qu˘], ob virorum penuriam, concedebatur e peregrina seu pellice, domi rerenta, paidopoiei=sqai, liberos tollere. Vide Eundem Tit. praeced. Solonis Lege etiam, eodem [orig: e˘dem] Patre natam Sororem Uxorem habere licuit, ut docet Idem, Ibid. Apud Hebraeos, non defuere [orig: defuŕre], qui ex Lege binas Uxores Israelitam simul retinete fas non putarent; sed velut Haereicos hosce explodebant Magistri, Polygamiae tenaces: Interim monebant, quaternarium Uxorum numerum a nemine (preter Regem, cui 18. permittebant) excedendum, cuius rei rationes vide apud Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 9. Et obtinuit numerus hic etiam apud Orientales atque Afros, Christianismum nondum amplexos, ut discimus ex Alcorano, Azoar. 4. in Latin. 8. cum tamen ipse Muhammedes earum undecim habuerit Lege, quam aliis tulit, teneri impatiens. Cum vero octo fuerint officia, quibus in in Hebraeorum Republ. Maritus Uxori erat obstrictus, uti dictum supra in voce Vir: quatuor vicissim erant, quibus Uxor Marito erat obligata. Primum fuit, ut opera manuum eius, quodlibetcumque officium eius, in commodum Mariti ac potestatem cederet. Secundum, ut quidquid ei casu post Nuptias accederet, Mariti fieret. Tertium, ut qualiscumque substanitae Uxoris, dum superstes fuerit, ususfructus in Mariti cederet commodum. Quartum, atque ut ipse superstes, ac velut haeres, succederet. In quautum autem Uxoris nomen revera induat Sponsa, per verba, ut aiunt, de praesenti, ante Nuptias, disputant Iuriscosulti Theologique, qui Iura tractant coniugalia: quo spectant, quae praefatus Seldenus, Op. cit. l. 2. attulit non pauca. Apud Hebraeos certe Benedictio deductioni in thalamum atque ipsis Nuptiis, praevia erat: Annuli quoque usus primus, non in Nuptiis, sed in Sponsalibus, fuit. Corona vero in ipsa deductione adhibebatur: ut et Velamen duplex, alterum, quo [orig: qu˘] Sponsorum capita, ut flammeo [orig: flamme˘], obtegebantur; alterum, quod in ipsa Benedictione nuptiali, velut tentoriolum, eos obumbrabat. Paranymphi porto aderaut, iique bini minimum, tum in ipsa deductione, tum in cubili seu thalamo, qui etiam de omnibus ad apparatum laetitiamque nuptialem attinebant, prospexere [orig: prospexŕre]. Ut de frumenti seu tritici usu, aliisque Ritibus Nuptialibus, hic nihil addam, ut de quibus in praecedentib. prolixe actum. Ab Hebraeis ad alios populos, ut multa alia, ita varii quoque huiusmodi ritus, transierunt [orig: transiŕrunt] Namque apud Graecos Romanosque, ne testatione luculentiori carerent Sponsalia, praeter testes de contractu ac dote adhibitos, accessere [orig: accessŕre] item saepius convivium sollenne, tabellae legitimae, munera Sponsalia atque arrhae sive datae sive missae, in quibus primarium obtinuit Annulus pronubus; quem ferreum, sine gemma, Sponsae a Vito datum esse, scribit Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 3. c. 100. Et ut benedictionum sacrarum formulae apud Hebraeos, ita etiam non ea solum Paganis obiter in usu, verum etiam et sacra Nuptiis propria fuere [orig: fuŕre]. Imo et tertium Nuptiarum apud Romanos genus, quod Consfarreatio dictum, ex ipsis sacris constabat: cui sacrificio nuptiali praeerant Pontifex Maximus et Flamen Dialis, cuius et Flammicae nuptiae ut hoc [orig: h˘c] ritu fierent, olim necesse crat. Nec nisi e Parentibus confarreatis nati Flamines rite fiebant. Hinc Plinius, Histor. Natur. k, 18, c, 3, In sacris nihil religiosius confarreationis vinculo [orig: vincul˘] erat. Etiam Coemptioni sollennius adhiberi sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus oblatonibusque constarent, consuevisse, legimus: Unde Sacra Nuptialia, Sanctimoniae Nuptiarum, et Sacramenta Nuptialia dicta, quae sic firmabantur, Liv. l. 30. ut de Genio, cui sternebatur lectus: de Diis Coniugalibus, qui in sacris his invocati: de immolato a Neogamis, in Hetruria, porco:


image: s0861a

de *gamodaisi/a|, seu sacris Nupriarum praeviis, thessalorum: de *protelei/ois2 reliquorum Graecorum ac *gamhli/ois2, Iunoni, Veneri, Gratiis fieri solitis: de thymiamate sacro Mexicanorum, nihil adiungam. Ipsae, quae usu annuo [orig: annu˘] apud Romanos fiebant Nuptiae, sine sacris sibi propriis non fuere [orig: fuŕre], teste Arnobio, adv. Gentes l. 4. imo et Benedictio plane coniugalis habetur, apud Iuvenalem, Sat. 2. v. 119.

Signatae tabulae, dictum Felierter; ingens
Cena sedet; gremio iacuit nova Nupta mariti.

Coronarum similiter nuptialium frequens apud Paganos mentio, *ste/fos2 gamh/lion, occurrit in Bionis epitaphio Adonid. et apud Eurip. in Anlide: Turrita corona, apud Lucanum, Pharsal. l. 2. v. 358. ubi de Martiae nuptiis: in nummo Hadriant Aug. parte altera [orig: alterÔ] Coniugium Aug. altera [orig: alterÔ] M. P. T. nob. in corona, scriptum habetur. Nec coniectura deest, duplicem fuisse Sponsae coronam, ex Val. Flacco, ubi de nuptiis Medeae et Iasonis, Argonautic. l. 8. Et quidem Baeotarum coronas huiusmodi ex asparago fuisse, Plut. de Praec. Coniug. scribit: Alii sisymbrio [orig: sisymbri˘] coronari solitos sponsos, eliciunt ex illo Aristophanis, Avibus, ubi cum Epospis dixerat, suos in horis pascere alta sesama, myrta, papavera et sisymbria, respondet Euelpis.

*(umei=s2 men\ a)/ra zh=te *numfi/wn bi/on: etc.

Nascente Christianismo [orig: Christianism˘], mores ritusque Hebraici, ut circa reliqua, ita circa Sponsalia et Nuptias, per annos 30. amplius, post Christi ascensionem, obtinuere [orig: obtinuŕre]. Postquam dein eam a Gentilibus aliquot, quam a Iudaeis, Christianismus receptus est: ritus etiam Pagani, quotquot scil. cultui Christiano non adversarentur, praeter Iudaicos, ut in aliis, sic in re Matrimoniali, admissi sunt. Proin cum iure Romano [orig: Roman˘] tum passim Gentes, in quibus Christiani reperti, uterentur: Confarreationisque, quod sanctius fuerat Romanis Nuptiarum genus, sollennia prisca in desuetudinem, etiam inter ipsos Paganos, abirent, Coemptionis quoque ritus non ita stricte observarentur: Christiani veteres omnino Confarreationem, qua ex ipsis Paganorum sacris constabat, reicientes, eius tamen vestigia aliquot retiunere [orig: retiunŕre], Coemptionem eousque admisere, quo dotis donationisque propter nuptias interventu simpliciter peragi posset: Sponsalibus interim et nuptiis Paganorum, qui postea Christo nomen dedere [orig: dedŕre], non rescissis, Inter ipsos vero Sponsalium ac Nuptiarum contrahendarum formulae, in celebritate sacra, qua [orig: quÔ] et Sponsalia publice iterati solita, cernuntur: uti similiter pluribus videmus supra passim, inprimis ubi de Nuptiis, et Nuptialium Rituum unoquoque [orig: un˘quoque] in specie. Adicio saltem, apud Romanos non Uxorem iustam solum, sed et pene iustam, occurrere, apud Sueton. Vesp. c. 3. Post uxoris excessum, Caenidem Antoniae libertam --- dilectam quondam sibi, revocavit in contubernium: habuitque etiam Imperator paene iustae uxoris loco [orig: loc˘]: qui amplior concubinae honore. Nempe paene Augustam, qualis Martia concubina Commodi, cui a)/lla pa/nta u(ph=rxen, o(/sa *sebasth=|, plh\n tou= puro\s2, comcessae omnes Augustarum praerogativae, excepto [orig: except˘] igne, apud Herodian. l. 1. c. 16. i. e. extra quam quod ignis sive lampas ei non praeferebatur, ut Augustae, qui ritus notissimus. vide Theod. Marcilium, ad Sueton. Apud eosdem, non solum militum uxores, si qui forte per illa tempora uxores habuere [orig: habuŕre], sed ne Legatorum quidem, maritos in proincias comitari solitas, idem Sueton. Octavio docet c. 24. ad antiquum morem nonnulla revocavit, disciplmam severissime rexit, ne legatorum quidem cuiquam, nisi gravate, hibernisque demu mensibus, permisit uxorem intervisere. Idem apud alias gentes in usu fuit, quam in rem vide Ioh. Livineium, ad Propert. l. 4. Eleg. 3. Thom. Dempster. Antiqq. l. 10. c. 12. Ioh. Passeratium, ad Propert. eund. l. 2. Eleg. 7. Brissonium, l. 3. et qui de Militia Rom. Commentarios edidetunt. Persae tamen in exercitum proficiscentes, coniuges, liberos, matres, pellices, secum ducebant; tum ut conspectus eorum animos illis adderet, tum ut pro retum carissimarum tutela acrius depuguarent, ut Xenophonti, Diodoro, Herodoto observatum. Neque ab hoc more alieni Germani. Historico [orig: Historic˘] teste in Germania. Sed et apud ipsos Romanos, postea licentia [orig: licentiÔ] temporum, vivo [orig: viv˘] adhuc Augusto [orig: August˘] (imo ipsius augusti exemplo [orig: exempl˘], qui in Occidentem atque Orientem saepius meavit, comite Livia [orig: LiviÔ] ) mutari coepit: et niagis Tiberii principatu, ut apparet ex relaione Caeinae, qui morem priscum reducendum denuo censuit, apud Tacitum, Annal. l. 3. Idem docet, de Rectoribus provinciarum loquens, Iuvenalis, Sat. 8. v. 127.

Si tibi fancta cohors comitum, si nemo tribunal
Vendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen,
Nec per conventus, et cuncta per oppida curvis
Unguibus ire parat nummos raptura Celaeno:
Tunc licet a Pico numeres genus --- ---

Id vero omni ratione foedum; quod in eadem gente ad uxorem instituendi mos inolevit, memoratus Victori in Claudio [orig: Claudi˘] II. c. 34. ubi, Claudium, ait, plerique putant Gordiano [orig: Gordian˘] sarunt, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem, de quo vide nonnulla apud Salmas. Not. ad Trebellium Poll. in Claudio, c. 11. et ad Martialis illud, l. 11. Epigr. 78. v. ult.

Ergo Suburanae tironem trade magistrae,
Illa virum faciet, non bene Virgo docet etc.

De more commutandi uxores, in Hibernia olim usitato, vide Lanfrancum Archiepiscopum Cantuar. in Epist. ad Gothricum Hiberniae


page 735, image: s0861b

Regem: de more eas a conviviis arcendi, quem Graeci; vel admittendi, quem Persae olim Romanique, tenuere [orig: tenuŕre]: de more illas permittendi paidopoi/+ias2 e(/neka aliis, apud Romanos itidem recepto; easdem subhastandi, apud Thraces olim, memorato Solino, c. 10. etc. De paena eorum apud veteres Spartanos, qui vel sero nimis vel imprudenter uxorem duxissent, supra, voce Opsigamia. Porro de Uxorum communione, apud varias gentes haereticosque hic [orig: hţc] passim, vide quoque Clar. Suicerum, Thesauro [orig: Thesaur˘] Eccl. voce *gunh/, adde Seldenum superius laudatum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Discipl. Ebraeor. l. 5. toto [orig: tot˘], inprimis c. 7. ubi de Concubinae et Uxoris nomine.

UXORIS emendae ceremonia Apud Germanos olim in more fuit, teste Tacito [orig: Tacit˘], mulierem, post obitum viri non nubere. Postea vero is exolevit, ita tamen, ut nec liberae esset vidua potestatis Eius igitur qui ambiret matrimonium, non pretio [orig: preti˘] solum, sed et Concilio [orig: Concili˘] publico [orig: public˘] impertrataque [orig: impertratÔque] a Magistratu vema [orig: vemÔ], voti factus est compos. Hinc enata forte Anglorum consuerudo, de viduis Regiis maritandis pecuniisque ideo, quod Fines vocant, persolvendis. Apud Germanos autem utique et Anglos ea semper fuit conducendae huius veniae ratio, ut formalis potius videretur, quam lucrosa, viduisque ideo imposita,ne coniugalem forte dignitatem et defuncti mariti familiam temerarent. En ceremoniae formam, apud Salicos, tit. 46. 1. Si quis homo moricens viduam dimiserit, et eam quis in coniugium voluerit accipere. antequam eam capiat Tunginus aut Centenarius, mallum indicent, et in ipso mallo scutum habere debent, et tres homines causas tres demandare, et tunc ille, qui viduam accipere vult, cum tribus testibus, qui approbare debent, tres solidos aeque pensantes et denarium habere debet, et hoc [orig: h˘c] factu, si eis convenit, viduam accipiat, etc. Pecuniam autem hanc, sive pretium Salici reippum dicebant, qui apud Salicos propinquis persolvehatur, non sisco, ut in Anglia solet. Etiam apud Gorhos mos hic invaluit, sic enim Wifegoth. l. 3. tit. 4. leg. 2. Mulier desponsata, quae dato [orig: dat˘] pretio [orig: preti˘], et sicut consuetudo est ante testes facto [orig: fact˘] placito de futuro coniugio, adulterium commiferit etc. Et l. 7. si puella ingenua, sive vidua ad domum alienam, adulterii causa [orig: causÔ] venerit; et ipsam ille uxorem habere voluerit, et parentes, ut se habeant, acquiescant, ille pretium det parentibus, quantum parentes puellae velint, et quantum ei cum ipsa muliere convenire poterit. Collectio Chronic. ex Toromacho, Antiqq. Lect. Canis. Tom. 2. p. 681. Eam se daturum spondet (scil. in matrimonium) legato offerens solidum et denarium, ut mos erat Francorum, eam partibus Chlodovei desponsavi: Lindenbrogius, Spelmanuus, Gloss. Archaeol.

UXORIUS inter poemata gordiani Senioris Imperatoris memoratur Capitolino in Gordianis. c. 3. Adolescens cum esset --- poemata scripsit --- et cuncta illa, quae Cicero ex Demetrio et Arato, et Alcyonas et Uxorium et Nilum: quae quidem adhuc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentu. Ubi uxoriunt, Comoediae epigraphen, quam elegiae, ut Servius Ciceronis poemata vocat, in 1. Ecl. magis sapere, quemadmodum apud Graecos Amphis, Alexis, alii Comici, *gonaikokratou/menon vel *gonaikokratei/an ediderunt, notat Casaubonus.

VYSZEGRADUM oppid. Ungariae, a Rodolso II. Imperatore occupatum, A. C. 1596. Chytraeus in Sax. part. 5. Thuanus in Histor. etc.

UZAL fil. Iectan. Gen. c. 10. v. 27 Latin. ambulans, velificans, aut destillans.

UZALIS colon. et urbs Africae mediterranea, olim Episcopalis apud Uticam urbem. D. Augustin.

UZBECKIA vide supra Usbeckia.

UZECIA Africae propriae urbs. Ptol. mediterran. Thysdro finitima. Cayrahon, ut aliquibus placet. Usceta A. Hirtio, de Bell. Afric. c. 89. Huc Antonius, a Philippo II. Hispaniae Rege per Albanum, ad vitam deportatus, sed inde a populo Lusitano ad regnum revocatus est. Vide in voce Antonius Crati Prior.

UZEDA nomen illustris in Hispania Familiae. cum titulo Ducali quae ramus est Sandovalliae Stirpis. In huius enim line a Lermensi Didacus Comesius primus titulo [orig: titul˘] Comitis de Castrogoriz a Ioanne II. Rege mactatus, A. C. 1426. alter eiusdem nominis primus Marchie de Denia A. C. 1484. huiusque filius Bernardus primus Comes de Lerma. creatus est. Isto [orig: Ist˘] genitus Ludovicus, pater fuit Francisci, cuius fil. Franciscus Gomesius Ducis Lermae axioma, a Philippo II. obtentum, domui intulit, A. C. 1599. Nec hic [orig: hţc] substitit Regia clementia; quippe qua [orig: quÔ] filius huius Christophotus de Sandoval et Roxas, Ducis de Uzeda titulum accepit. Iunxit autem is sibi Marianam Mauriciam de Pudilla, et ex ea suscepit Franciscum Ducem de Cea, quo [orig: qu˘], et Felicia [orig: FeliciÔ] Henricia [orig: HenriciÔ], genitus est Christophorus II. (A. C. 1615.) frater Matianae, qui ambo nominis de Sandoval et Roxas, Duces sunt de Lerma, Uzeda et Cea. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobilit. Europ. Parte II. p. 18. Vide quoque eum Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II. et supra ubi de Familia Sandovallia.

UZELLA videtur Uxella vel melius Uxela Ptol. Vide ibi.

UZESTA castrum tractus Vasatensis, ad amnem Cyrionem, in limite Burdegalensis tractus, Uzeste vulgo. Hic [orig: Hţc] sepultus est A. C. 1316 Clemens V. Gallus: antea Bertrandus de Goth dictus, qui natus erat in vico Villandrando, 1. hinc leuca [orig: leucÔ], et obierat apud Rupem Mauram, ad Rhodanum, 2. leuc. supra Avenionem A. C. 1314.

UZETIA vide Ucetia et Utica, urbs Galliae Narboensis.

UZIA Amaziae fil. Rex Iudaeae, de quo vide 2. Paral. c. 26. v. 1. et Iosephum, l. 9. Iud. Ant. c. 21.

UZITA oppid. Africae mediterraneum Ulizibrae urbi sinitimum, a Caesare deletum. A. Hirtius, de Bell. Afric. c. 41. 51. 56. 58. 59.



page 736, image: s0862a

X.

X Duplex consonans est, a priscis loco CS. et GS. posita, Apecs, Apex: Gregs Grex: Non magni proin apud Latinos usus, ut Cicero de Orat. c. 45. et Quintilianus, l. 1. c. 5. observarunt [orig: observÔrunt]: Hinc, teste Mario [orig: Mari˘] Victorino [orig: Victorin˘], Nigidius, antiquitatem sequens, illam refugit. Imo et Attici sero usurparunt [orig: usurpÔrunt], Aeoles numquam admiserunt, K *s. loco [orig: loc˘] eius usurpantes: quod longo [orig: long˘] quoque tempore Latini, etiam post Antoninorum imperium, sunt imitati. Hinc et in Longobardicis exemplaribus Dicsit, pro Dixit invenias: Iam tamen in Duillii columna, Exfociunt, pro Effugiunt, legitur. In numerandi ratione denarium notat, eiusque, dimidia V. quinque significat. Quare Ausonius, de litt. monos.

In Latio numerus denarius, Argolicum X.

Quo faciunt quoque nummi veteres, ob literam hanc inscriptam Denarii dicti. Plin. Voss. in Aristarcho, l. 1. c. 21. ubi docet, Latinos literam hanc duplicem, numquam pro GS. sed tantum pro C S. usurpasse [orig: usurpÔsse]. Apud eosdem Claudii Imperatoris: uti *s. apud Graecos Palamedis inventum fertur. Pro Ch. occurrit in nummo Ludovici Pii Imperatoris XRISTIANA RELIGIO. uti videre est, apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque supra, ubi de Christi Monogrammate, inde enim illud X. arcessendum omnino.

XACA Philosophus Indus, auctor fuit circa A. C. 65. Sinicae Sectae, quae apud illos, Sciequa, nec non Xekiao, seu Foekiao: apud Iaponenses vero Sciacca et Amidaba nuncupatur. Eius dogmata sunt: Quatuor esse elementa, Multiplices mundos, Animas in alia corpora migrare etc. Eadem Idololatriam exercet, carnium esu interdicit: coeterum, in reprimendis imprimis affectibus occupata, praecepta de moribus egregia suppeditat, si Trigautio fides, certum etiam Triadis modum inducit, quo [orig: qu˘] tres Deos in unum Numen coalescere fabulatur. Idem Idololatricae huius haereseos patiter ac transmigrationis Sinensibus auctor, Iaponenses eadem docuit. Vide Theoph. Spizelium, de re liter. Sinensium passim.

XAIRES Topa Inca, ultimus Incarum, qui Peruviae olim in America dominati, Philippo II. Hispaniarum Regi se submisit, A. C. 1557. Georg. Hornius, Orbe Imper. cum Animadversion. L. Ioach. Felleri, p. 487. Vide et supra, ubi de Incarum Imperio.

XALISCA vulgo Xalisco, pars Australis novae Gallaeciae, versus oram maris Pacifici, ubi Purpureum incipit. Ibi urbs praecipua Xaliscum. Sunt praeterea in hoc tractu aliquot coloniae Hispan.

XALO vicus in magno campo situs videtur, inter utramque Galilaeam in tractu Manasse. Galilaeae inferioris terminus, versus Merid. Ioseph. de Bell. Iud. l. 3. c. 2.

XANDRAMES vide Angammes.

XANSIA vulgo Xansi, provinc. Sinarum secunda, in parte Boreali, Terminatur a Septentrione Muro [orig: Mur˘] Sinico [orig: Sinic˘], quo [orig: qu˘] divellitur a Tartaria magna; ab Ortu provincia Pechinensi, ab Occasu Xensia [orig: XensiÔ], a Meridie Honania [orig: HonaniÔ]. In ea quinque urbes praecipuae, nempe Taiyven, caput provinc. Pingyang, Taitung, Lugan, et Fuencheu, sub quibus 92. urbes minores: M. Martinius, in Atlante Sinico. Multi quoque in hac provinc. fontes ignei, quibus incolae ad coctionem utuntur, Neuhof. Itiner. Chin. p. 12.

XANTHE Nympha marina, Oceani ac Tethyos filia a flavo colore sic dicta. Hesiod. in Theog. v. 356. A Virgilio Xantho vocari videtur, l. 4. Georg. v. 336.

Drimoque, Xanthoque Ligeiaque Phyllodoceque.

XANTHI populi Thraciae, Steph. Horum urbs Xanthia, de qua Nicetas Choniata in Annalibus. Item Asiae populi, qui cum eorum urbs ab harpago Cyri Regis praefecto obsideretur, uxores suas ac servos una cum supellectili in arce posuerunt, eamque igni succenderunt, inde omnes patiter contra Harpagum irruentes interfecti sunt. Herodot. l. 1.

XANTHIA socus Thraciae, Nicetas. Episcopalis locus apud Curopalatem.

XANTHICA festum Macedonum, de quo vide supra ubi de Canem secandi ritu.

XANTHIPPE uxor Socratis Philosophi, de qua Gellium sis vide l. 1. c. 17.

XANTHIPPUS [1] Lacedaemoniorum Dux accersitus a Carthaginensibus, contra Luctatium Consulem pugnavit. Volaterr.

XANTHIPPUS [2] Periclis pater ex genere Alcmaeonidarum.

XANTHO vide Xanthe.

XANTHUS [1] Candaulis, Lydi fil. Historicus Sardianus, qui eodem [orig: e˘dem] tempore fuit, quo [orig: qu˘] Sardes (non quidem a Cyro, sed ab Iombus et Atheniensibus, regnante Dario [orig: Dari˘], Herodot. l. 5. c. 100.) captae sunt; suida [orig: suidÔ] teste. Scripsit Lydiacorum libros 4. in quibus de Regibus Lydorum egit. Meminit Diog. Laert. in prooemio. Operis eius apud Athenaeum mentio est, l. 12. Idem l. 10. citat eiusdem operis librum 2. uti et Hesychius Illustrius, ac Suidas; quorum uterque ex eo refert, Gygem, Lydorum Regem, primum feminas castrasse [orig: castrÔsse], quo iis aetate florentibus semper uteretur. Vide omnino Voss. Hist. Graec. l. 4. p. 451. 452. Nic. Lloydius: et supra voce Alcimus, it. Andramytes. Item Poeta Melicus, cuius meminit Aelianus.

XANTHUS [2] fil. Tremili et Praxidices in Lycia natus. Steph. in Tremile.

XANTHUS [3] Lydus, Historicus Graecus, impense a priscis laudatus. Scripsit historiam Lydiae, etc. Dionys. Halicarn. l. 1. Antiqq. Rom. Solin. c. 43. Strabo, l. 12. Voss. de Hist. Graec. loc. cit. Vide supra.

XANTHUS [4] equus Achillis, cum Balio, altero eiusdem Herois equo, Podargen, ex harpyiis unam, matrem habuit. Ita enim Homerus, Il. t. v. 400.



image: s0862b

*sa/nqe te kai\ *bali/e, thlekluta\ te/kna *poda/rghs2.

Nomen a colore. Flavus autem canqo\s2 est, quod cum gilvo quideni confundere videtur Galenus de Sanit. tuenda, l. 5. *(\on o( *(ippokra/ths2 ei)/wqe kir)r(o\n kalei=n, du/naio d' au) kai\ canqo\n o)noma/zein au)to\n. Quem (vini colorem) solet Hippocrates gilvum appellare, possis etiam vocare flavum. Idem vero gilvum esse flav˘ dilutius, aperte docet, vinum album, cum veterascit, semper fieri kir)r(o/teron, gilvius, et tandem etiam canqo\n, flavum, scribens Comm. 3. in Hippocr. Ob hanc tamen affinitatem gilvus Germanice falb, Gall. fauve, quod maxime ad flavum accedat, dicitur. Huius autem coloris fuisse Nisaeos in Media equos, tanti apud Persas nominis, Phavorinus refert, *nisai=os2 i(/ppos2 o(/ e)sti canqo/s2 h( ga\r *ni/sa pa/sas2 ta\s2 i(\ppous2 canqa\s2 e)/xei. Sed, ut in vino, ita in equis, gilvus a flavo differt. Unde Apocal. c. 6. v. 8. i(/ppos2 xlwro\s2, videtur esse gilvus equus. Ibi enim xlwro\s2, ut passim, pro w)xrw=| conflatur autem hic color, leukou= canqw=| memigme/nou, cum flavo miscetur album, ut in Timaeo docet Plato. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. II. I c. 7. ubi de sex equorum coloribus, in Zacharia, c. 1. v. 8. adde Salmas. ad solin. passim, inprimis, p. 1154. et 1155. ubi canqo\n idem cum rufo dilutiore, adeo que vicinum tw=| pur)r(w=|, et a quibusdam infra pur)r(o\n, sed et a nonnullis supra poni, ait.

XANTHUS [5] urbs Lyciae Straboni, a Xantho Cretensi dicta, quam Arnam olim vocatam Steph. scribit. Episcopalis sub Archiepiscopo Myrensi. Dicitur et Xanthopolis. Inde Nicephorus Callistus Xanthopolitanus. Et Theodori Xanthopolitant mentio in Synodo VIII. Ferrar. Item Lesbi oppid. Steph. Et urbs Germaniae in ferioris apud Rhenum, vulgo Santen. Urbs alias Gugernorum, nunc Duc. Clivens. Baudrando, alias Vetera castra, quod vide. Satis parva est, 2. leuc. infra Vesaliam in Occasum, quor a Geldria in Boream. An a Troianis condita, ann. ab excidio Troiae 280?

XANTHUS [6] fluv. Troadis, idem cum Scamandro, ita dictus, teste Aristot. de Hist. Animal. l. 3. quod ovium vellera flavo [orig: flav˘] colore inficiat. Virg. l. 1. Aen. v. 477.

--- --- Priusquam
Pabula gustassent [orig: gustÔssent] Troiae, Xanthumque bibissent.

Item Lyciae fluv. Xanthum urbem interluens. Sirbis Straboni, hodieque Sirbi vulgo. Oritur e Cadmo monte. Herodot. Plin. l. 5. c. 27. Virg. l. 4. Aen. v. 143.

Qualis ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo.

Item fluviolus Epiri. Hoc [orig: H˘c] praeterea nomine fuit unus ex equis Hectoris, cuius meminit Homer. Il. 23. Sunt etiam qui dicant, Xanthum inter equos Solis numerari, propter illud Martialis, l. 8. Epigr. 21. v. 7.

Quid cupidum Titana tenes? iam Xanthus et Aethon
Frena volunt. --- --- --- --- --- --- -

XANTONIA provinc. Sinarum Imper. quarta, in parte Boreali Xantung vulgo. Mire rigua est et fertilis. Terminatur a Septentrione et Ortu Sinarum intimo [orig: intim˘] recessu, seu Nanchinensi sinu, ab Occasu Pechinensi provincia [orig: provinciÔ], uti a Meridie Nanchinensi. Ibi urbes praecipuae, Cinan caput, Yencheu, Tunchang, Cingcheu, Tengcheu, et Laicheu: sub quibus 98. urbes minores M. Martinius.

XAOCHEUM urbs Quantuniae secunda. Alluitur duobus fluviis cui subsunt 5. aliae. 80. mill. pass. a Quancheo in Boream. Idem. vulgo Xaocheu.

XAOHINGA urbs Chequianensis provinc. octava, sub qua 6. aliae. Ampla et valde culta, intra aquas, Venetiarum fere instar, ad ostia fluv. Che in Oceanum Eoum. Idem. Vulgo Xaohing.

XAOUM urbs Fochiensis provinc. octava, in eius parte Boreali iuxta Zuyun fluv. ad radices montium, in limite Xansiae, Sub qua 3. aliae. In tractu admodum fertili, Idem. Vulgo Xaouu.

XARAJORUM Lacus in Paraguaia, ex quo Argenteus fluv. ut multi rentur, effluit. Vulgo Lagos de los Xarayes.

XARANDILLA urbs Castellae, prope Placentiam. Sub proprio Domino, ex familia Lusitaniae Regum. Iohannes enim de Portugallia, Dux Bragantinus, ex Catharina de Portugallia, genuit Eduardum, Marchionem de Flechilla, qui, ducta [orig: ductÔ] Beatrice Toletana [orig: ToletanÔ] Marchione de Xarandilla, Marchionatum hunc in suam familiam intulit: Pater Ferdinandi Alvari de Teledo Portug al Monroy Ayala M. de Flechilla et Xarandilla; cui ex Mencia Pimentellia natus Eduardus Alvarus Toletanus Dux de Oropesa, suscepit ex Anna de Zuniga Modica de Corduba Pimentel Com. d'Alcaudete, Manuelem Ioachimum Alvarum Toletanum, Marchionem de Xarandilla. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nobilit. Europ. Tom. III. p. 74. de Famil. autem Portugallica, vide Eundem, Tom. II.

XARAX vel ZARAX, Laconicae oppid. Pausan. l. 3. in ora Orientali ad sinum Argolicum, inter Epidaurum, ultra Maleam promontor. et Cyphantum portum. Xaralasi Moletio, aliis Carae vel Zara. Zarex Ptolemaeo. Vide ibi.

XARXIARE urbs Drangianae, Ptol.

XATHRI libera Indorum gens, circa Indum fluv. Arrian. l. 6.

XATIVA seu SATIVA, alias Saetabis, urbecula regni Valentiae, cum castro antiquo, sed munito. 2. leuc. Hispanic. a. Saetabi fluv. in Meridiem, uti 7. a Valentia, et 12. ab Artemisio promontor. in Occasum. Vulgo Xativa.

XAVERIUS Franciscus, primus Provincialis Indiae ab Ignatio Loiola, Iesuitici Ordinis Auctore, praepositus: sicut idem primum Provincialem Lusitaniae praeposuit Simonem Roderigium; Hispaniae, Antonium Araozium Cantabrum: Italiae Iacobum


image: s0863a

Laynem; Germaniae, Petrum Canisium etc. nobilis fuit Cantaber, qui, postquam aliquaudiu Loyolae Societatem novam molientis institutum irrisisset, tandem secundus a Petro Fabro Allobroge, illi se socium ac imitatorem iunxit: quos dein sequnti sunt, Iacobus Laynes Seguntinus, Alfonsus Salmeron Toletanus, Nicolaus Bobadilla Placentinus, Simon Roderigius Lustianus; et post aliquanto, Claudius Iaius Gebennensis, Iohannes Codurius Ebredunensis et Paschasius Boetius Ambianensis, Fabri praecipue monitis permoti. Cum itaque, mox a prineipio Ordinis confirmati, A. C. 1540. Petrus Mazarenius, Iohannis Lusitaniae Regis Romae Legatus a Papa, Regis sui nomine peteret, ut ex decem Ignatii sociis praedictis, aliquot, promulgandi Euangelii gratia [orig: gratiÔ], in Indiam mitterentur: missis sunt ex illis duo, Franc. Xaverius Navariensis et Simon Rodericus Lusitanus, qui cum in Lusitaniam adpulissent, mox Xaverio India destinata, Rodericus autem in Lusitania retentus est. Xaverius igitur A. C. 1541 cum Indiae Praefecto Martino Alphonso Sosa [orig: SosÔ], et itineris comite e sua Societate Italo, nomine Paulo, in Indiam profectus, eo pervenit Maio [orig: Mai˘] mense A. C. 1542 ac Goae aliquandiu versatus, in eam inde oram discessit, quae vulgo Comorini caput dicitur, ab Urbe Goa 600. mill. pass. atque hinc in alia quoque regna provinciasque transiit. Secuti eum postea alii quamplurimi periculosis navigationibus, et novas has insulas ad Romanos ritus pertraxerunt, ubi etiam multa ab iis edita miracula Iaponicae ac Indicae eorum literae referunt: de quibus tamen dubitant ex ipsorummet communione Viri cordati, vide Franc. de Victore, Relect. 5. Prop. 5. Acostam, l. 6. de Procur. Sal. Ind. c. 4. et alibi, Andr. Vegam, Opuscul. de Fide et Operibus, quaest. 3. Alios. Ipse Xaverius, l. 3. Epsist. 5. scribit: Si nos linguam calleremus Iaponicam, non dubito, quin plurimi fierent Christiani, Faxit Deus, ut eam brevi addiscamus. Tum demum aliquam Christianae rei navabimus operam. Nam nunc quidem inter eos, tamquam mutae statuae, versamur. Multa enim illi de nobis et dicunt et agitant, ad quae nos obmutescimus, patrii ipsorum sermonis ignari. Interim magna [orig: magnÔ] fama [orig: famÔ] is in iis locis versatus, post egregiam Romanae sedi navatam operam, Indorum Apostoli elogium tulit, Sanctorumque albo accessit, sub Gregorio XV. Vide Vitam eius, et Ludovicum Lucium, Histor. Iesuit. passim.

XAUNAS filius Pharegmanis, pater Rufini Leontiique, quorum in Africam contra Mauros virtutem praedicat Procopius Caesareensis, Historiae Vandalicae l. 2.

XAURUS locus Macedoniae, a Xauro quodam dictus. Incolae Xaurii. Steph.

XAUXA fluv. Peruviae Rio Maragnon etiam. Oritur ex lacu Chincacocha 120. mill. pass. a Lima in Boream, dein in Ortum tendens, recipit fluv. Parcos, Vinaque, Abancay, Apurima, et Incay: quibus auctus in Boream fluit; et rigatis Maina, Mananes, et Pacamores, aliisque provinciis Peruviae, ac receptis Chupachos et Maybamba fluv. in fluv. Amazonum se exonerat.

XE vide supra Moschus.

XECIENUM vulgo Xecien, urbs in parte Septentrionali Queicheae, inter urbes Sucheum ad Ortum et Sunanum ad Occasum versus fluv. Iyenum. Quinta huius provinc. sub qua 3. arces.

XEHOA piscis genus, quod in Croceo Sinici Imperii flumine, prope solam civitatem Paote, reperitur, a lapideis in cute maculis nomen habet, magnoque apud epulones in pretio est. Auctor Anonymus, Sinae et Europae c. 42. quod est de Piscibus.

XENA locus Cretae, ubi Lycurgum sepultum tradit Plut.

XENAGORAS Historicus, Auctor Chronici etc. celebratur a Macrob. l. 5. c. 19. extr. Dion. Halicarnasseo, l. 1. etc. Vide Voss. l. 3. Hist. Graec. p. 422. etc.

XENAJAS cognomine Philoxenus, Monachus Syrus, Haereticus non baptizatus, Hierapolis Episcopus constitutus a Petro Gnapheo, magnas dedit turbas effecitque ut Flavianus Episcopus Antiochiae, quod Concilio Chalcedonensi anathema dicere recusaret, solum vertere Anastasii Imperatoris iussu cogeretur, Euagrius, l. 3. c. 31. et 32. Vide quoque Nicephorum Callisti, l. 10. c. 27.

XENARCHUS Poeta Comicus, cuius fabulas commemorant Athenaeus, Aristot. Suid. Alius e Seleucia Ciliciae Peripateticus, qui Alexandriae primum docuit, deinde vero Romae, ubi Caesaris Augusti amicitia [orig: amicitiÔ] usus usque in senectutem in honore habitus fuit. Strabo, l. 14. qui eius discipulus fuit. Nic. Lloydius.

XENETUS Locrensium ditissimus, qui cum filiam Doridem Dionysio tyranno nuptum dedisset, genero [orig: gener˘] instigante tyraunidem affectavit: quod populus animadvertens et ipsum et alios Optimares oppressit. Vide Aristot. l. 5. Polit. c. 7.

XENEPHYRIS vicus Libyae. Steph.

XENEUS Chius, de Chio insul. volumen edidit. Athen. l. 14.

XENIA dicta olim munuscula, quae a provincialibus Rectoribus provinciatum offerebantur, L. 6. D. de off. procons. etc. Vox in privilegiorum Chartis non insueta: ubi quietos esse a Xeniis, im munes notat ab huiusmodi muneribus aliisque donis, Regi vel Reginae praestandis, quando ipsi per praedia privilegiorum transierint. In more enim Principibus olim, a subditis vel invitis munera extorquere, quod hodieque Persarum Regibus sollenne esse, ostendit Petrus de Valle, Itmer. tom. 2. et 3. Itaque ab hoc iugo liberos in Anglia Ecclesiasticos fecit Aethelbaldus, Rex Merciorum A. C. 749. Vide Ingulph. Sax. et Will. Malmesburium de gestu Reg. Angl. p. 29. ubi inter alia haec habentur: Nec munuscula praebeant Regi, nisi voluntaria. Quo autem postea consuetudo devenerit, docet Continuator Mart. Paris. de Henrico III. initio [orig: initi˘] A. C. 1251. his verbis: Et iam cum Abbatibus, Prioribus, Clericis, et Viris satis humilibus, hospitia quaessivit Rex Henricus I. et prandia, moraturus, et munera postulaturus, Nec iam civiles habebantur bi, qui Regi et Regalibus, hospitia cum procurationibus splendidis exhibuissent, nisi muneribus nobilibus et magnis Regem ipsum, Reginam et


page 737, image: s0863b

Eduardum, et aulicos sigillatim respectos honorarent, imo nec erubuit, ipsa non tamquam gratuita, sed quasi debita postulare. Et paulo post: Nec appreciabant Aulici et Regales donativa, nisi pretiosa et sumptuosa: utpote palesridos desiderabiles, cuppas aureas vel argenteas, monilia cum gemmis praeelectis et zonis Imperialibus et consimilia. Et facta est Curia Regalis Romanae consimilis, in quaestu pro meretrice sedens, vel prostans, veracius. Haec ille. A Saturnalium autem fastu haec consnetudo emanasse [orig: emanÔsse] videtur. In illis enim solitum fuit, munera hospitibus mittere, quae ideo a Graeco ce/nos2 Xenia dicta. Similis etiam in Nataliciis mos: unde sic puer in Pseudolo, Act. 3. Sc. 1. v. 9.

Nunc huic lenoni est hodie natalis dies:
Interminatus est a minimo ad maximum,
Si quis non hodir munus misisset sibi,
Fum cras cruciatu maximo [orig: maxim˘] perbitere.

Etiam dabantur Xenia, an ad, an ob ingressum Ecclesiarum, utrumque hodie in usu, sed omnino vetuit pius Imperator Carolus M. Capitul. l. 1. c. 146. Ut nullus Presbyter ad introitum Ecclesiae Xenia donet. Imo hodie pacta pretia solvuntur, Xenia arbitraria non admittuntur. Xenia porro a militiae candidatis dabantur: ab ipsis quoque Christianis Kal. Ianuarii, quod Concilio [orig: Concili˘] Antissiodorensi A. C. 624. prohibitum est: Can. I. Non licet Kalendis Ianuarii vecola aut cervolo facere, vel strenas (ita enim quoque haec Xenia dicebantur) diabolicas observare, sed in ipsa die sic omnia officia tribuantur, sicut et reliquis diebus. Quae autem Xenia dantes, ab accipientibus referebant, Apophoreta appellata sunt, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Apud veteres Graecos, unde vocis usus ad alios transiit, ta\ *se/nia seu *senh/ia dw=ra, dicebantur dona hospitibus abiturientibus dari solita, partim memoriae ergo, partim viatici loco [orig: loc˘]: qua de re vide latius supra, ubi de Hospitibus. Eo [orig: ] nomine tituloque [orig: titul˘que] insignem voluit esse Martialis Epigrammatum suorum librum 13. quemadmodum librum sequentem apophoreta inscripsit: ubi Scholiastes, Xenia, inquit, dicta, quod toi=s2 ce/nois2, i. e. hospitibus, nec non amicis, apponebantur mittebanturve: quae cum Pictores tabellis, Poeta carminibus imitatus est. Apophoreta vero erant dona, quae in Saturnalibus dabantur convivis domum ferenda. Ipse de suis Xeniis, Lectorem sic alloquitur Epigr. 3.

Omnis in hoc gracili Xeniorum turba libello
Constabit nummis quattuor empta tibi.
Quatuor est nimium, poterit constare duobus,
Et faciet lucrum Bibliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere distichae mittas,
Si tibi tam rarus, quam mihi nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
Praetereas, si quid non facit ad stomachum.

Neque vero solum abeuntes hospites Xeniis suis prosequebantur Graeci, sed humaniter, quamdiu apud ipsos morabantur, ac munifice tractabant, in peculiaribus cubiculis ad id destinatis, quae *senw=nas2 dixere [orig: dixŕre], uti discimus ex Eurip. Alcest. ubi cum Hercules venisset in Admeti aedes funere tum maestas, indeque mox discessum pararet, rogavit ipsum Admetus, ne id faceret, dicens,

*xwri\s2 cenw=ne/s2 ei)sin, oi(=s2 s' ei)sa/cousin.
Seorsim Xenones sunt, in quos introducent te.

Imo et mensas eosdem habnisse peculiares, iisque solos accubuisse, videtur docere idem Poeta, apud quem in Electra, v. 849. Orestes, cum Athenis degeret, ait:

--- - *se/nia monotra/peza/ moi
*pkre/xon oi)/kwn, etc.

Vide Franc. Rossaeum, Archaeolog. Attic. l. 6. c. 8. et supra passim, vocibus Hospes, Peregrinus, Vale etc. Apud recentioris aevi Scriptores, prisca [orig: priscÔ] notione exuta [orig: exutÔ], praestationem muneris vice vox denotare coepit, cuiusmodi Xenia ab Episcopis exigi solita, docet Domin. Macer, Hierolexico [orig: Hierolexic˘], in vocibus Cathedraticum, Insinuativum, Pastellus et Synodaticum. A Clericis quoque soluta Ecclesiis, habes apud eundem: ut ab utrisque id, quod Enthronisticum dictum. Vide et Car. du Fresne, Glossar. in vocibus Donum, Exenium, nec non dissert. ad Ioinvillam, p. 154. et quae hanc in rem iam diximus. Imo vassallos identidem Dominos suos cum Xeniis visitare coactos, haneque praestationem Salutatium fuisse appellatam, habes voce Visitatio.

XENIADES Corinthius, qui cum emere vellet Diogenem Cynicum, et quid is artificii novisset, percontatus foret: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Quo [orig: Qu˘] responso [orig: respons˘] incitatus Diogenem Xeniades emit, et manumisit, filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes. Gellius, l. 2. c. 18.

XENICUS pauperis nomen et in comoedia exagitati. Erat gulosus et rapinae opsoniorum inhiabat. Quidam Ducem fuisse autumant. Aristoph. Plut. Act. 3. sc. 3.

XENION Cretica conscripsit, teste Steph. Macrobio [orig: Macrobi˘] l. 1. c. 9. et Etymologo [orig: Etymolog˘]. Idem Italica condidit. Macrob. Sat. l. 1. c. 9.

XENIPPA regio Scythiae confinis, Qu. Curt. l. 8. c. 2.

XENIUS Iuppiter sic dictus, quasi Hospitalis. Virg. l. 1. Aen. v. 735.

Iuper, hospitibus nam te dare iura loquuntur.

Meminit eius Suidas in voce *se/nios2 zeu\s2. Julius Pollux Onomast. l. 1. c. 1. num. 23. Plut. l. de Exilio, *seni/ou *dios2


page 738, image: s0864a

pollai\ timai\ kai\ mega/lai, Iovis Hospitalis honores multi ac magni, et in Erot. *se/nwn kai\ i(ketw=n a)diki/an o) *se/nios2 u(pakou/ei *kolasths2 *zeu\s2, Hospitum et supplicum iniurias Hospitalis Iuppiter audit vindex, Servius inprimis Honoratus ad virgil. loc. cit. Lycaon cum hospites susceptos necaret, a suscepto Iove, postquam ei epulas humanas apposuit, versus in lupum, ostendit hospitii iura non esse violanda. Graeci to\n *se/nion *di/a, i. e. Jovem Hospitalem, appellant. Sic M. Cicero de finibus bonor. et mal. 1. 4. Iovem tum Optimum et Maximum dicimus, cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem; hoc intelligi volumus, salutem hominum in ejus esse tutela. Et hoc Hospitalis cognomentum Romanis fuit usitatissimum. Cultus ejus quam fuerit antiquus, doceant ista Homeri verba Odyss. i. v. 270.

*zeu\s2 d' e)pitimh/twr i(keta/wn te ce/nwn te
*sei/nios2 o(\s2 cei/noisin a(/m' ai)doi/osin o)phdei=.
Iuppiter ultor est supplicumque hospitumque,
Hospitalis, qui hospitibus simul verecundis opitulatur.

Ad quem locum vide Eustathium, et plura hanc in rem, apud Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 5. et supra.

XENOCLES [1] Spartiata, in expeditione Agesilai contra Persas, mille et quadringentorum Dux; cum in silva noctu Persis mane praetereuntibus Agesilaus insidias abidisset. Diodor, l. 14.

XENOCLES [2] Carcini fil. Poeta Tragicns impolitus in carmine et allegoriis nimium gaudens. Fratres ei fuerunt, Xenoclitus et Xenotimus. Secundum aliquos, duo Xenocles tragici Poerae vignerunt, tertius Rei publ. administrationi deditus: mali atque improbi Patris soboles, municipio [orig: municipi˘] Cholargeus. Vide Scholia in Aristophanis Ranas, Act. 1. sc. 2. Vide et in Vespas, p. 537. E.

XENOCLIDES Poeta Graecus Olymp. 105. Demosth.

XENOCRATES [1] fil. Agathenoris, Chalcedonius, auditor Platonis, qui in Academia Speusippe successit et 25. ann. docuit. Adeo tardus ingenio [orig: ingeni˘] fuit, ut cum illum Plato Aristoteli compararet, alterum freno [orig: fren˘], alterum calcaribus indigere diceret. Hic Philosophorum severissimus exstitit. Ferunt enim, cum Phryne nobile scortum, dedita [orig: deditÔ] opera [orig: operÔ] a quibusdam intra eius cellam missa esset, atque ab eo orans lectuli partem accepisset, dem umque, imperfecto [orig: imperfect˘] opere discessisset, dixisse, se non a viro, sed a statua [orig: statuÔ] venisse. Eius verbis tanta fides adhibebatur, ut cum iniurati nullius testimonium admitteretur, huic iniurato crederetur. Munera ab Alexandro M. oblata generose respuit, legatisque victus ratione osteusa [orig: osteusÔ], En! pecunia, inquit, vestra [orig: vestrÔ] opus non habeo. Dixit, numquam silentium nocuisse: Discipulum, rerum Mathematicarum rudem non admisit. Scripsit libros 6. de Natura; totidem de Philosophia; Unum de divitiis etc. Diog. Laert. l. 4. de Philos. Vide quoque Gesner. in Biblioth. et Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 423. Hunc Athenienses aliquando vendiderunt, ut ita in exilio degens frangeretur. Obiit 82. aetatis suae anno [orig: ann˘], quum noctu forte in sartaginem offendisset.

XENOCRATES [2] Philosophus, Platonis auditor, praeceptor Polemonis, cum princeps quondam intentatae legationis iret ad Antipatrum, a quo omnium exspectatio erat, nihil non illo [orig: ill˘] orante impetrari posse, reliquis sociis humaniter exceptis, in conspectum vix quidem admissus est, quod suspectus haberetur. Tune versus ad socios Xenocrates, beneficium accipere dixit, quod se unum Antipater suae in Athenienses ingratitudivis et perfidiae testem vereretur; et dicere incipientem, nunc obstrependo, nunc obsecrando tacere Antipater coegit, cui in orando Phocion legationis comes successit. Ad hunc misit Alexander dono triginta talenta auri. Ille autem statim remittens ait, Regibus non Philosophis opus esse pecunia [orig: pecuniÔ]. Suidas.

XENOCRATES [3] alter Philosophus, modestia [orig: modestiÔ] nihil superiore inferior, scripsic domesticum auspicium, quomodo videl. cum aut mustela, aut serpens, aut his similia apparent, quid portendere soleant. Suidas.

XENOCRATES [4] Chronica edidit, teste Etymologo [orig: Etymolog˘] in *)assuri/a. Quis hic fuerit, haud facile cognoscas. Nam praeter Chalcedonium (de quo supra, et Vossius, Hist. Graec. l. 1. c. 8.) fuit et Xenocrates Ephesius, cuius Plin. l. 37. c. 2. meminit. Fuit etiam Xenocrates Aphrodisiensis, qui de Animalibus commentatus est, teste Artemidoro [orig: Artemidor˘] Oneirocr. l. 4. c. 24. Fuit et Xenocrates insignis pingendi et caelandi artifex, de quo Plin. l. 34. c. 8.

XENODOCHIUM Graece *senodoxei=on, locus est pro\s2 koinh\n u(podoxh\n tw=n ce/nwn kateskeuasme/nos2, can. 10. Concil. Chalced. in Collect. Constitut. Eccl. ex l. 1. Cod. tit. 2. num. 15. alibique memoratus, ubi a *marturi/w|, sacello seu templo, in Martyris alicuius honorem et memoriam aedificato; *ptwxei/w|, ubi pauperes aluntur, et *nosokomei/w, ubi aegri curantur, distinguitur. Proprie enim hospitibus excipiendis, quod ipsum etymon innuit, inservit Xenodochium, quae vox occurrit apud Augustin. in Ioannem, Tract. 97. Xenodochia et Monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur. *senw\n vocatur Chrysostomo, Homil. in Acta 45. *katagw/gion tw=n ce/nw|n, Basilio, Epist. 371. in veterib. Glossis, Hospitalium. Idem Chrysostomus kelli/on tou= *xristou=, Cellulam Christi appellat, et locum fuisse ab Aede saera segregatum, ac antiquitus subterraneum, docet, d. l. *(h oi)ki/a au)tw=| tw=| *xristw=| a)fw/ristai. *ka)/|n katw/|geion h)=| kai\ eu)tele\s2, w)k a)pacioi=, Haec cellula Christi est: domus ista ei segregata est. Etiamsi subterranum sit ac vile, non despicit. Cuiusmodi pro peregrinis loca primus exstruxisse dicitur Hierosolymis Hyrcanus Iudaeorum Rex, uti legimus apud Iosephum, Antiqq. l. 1. c. 2. Hegesippum, l. 1. et Isidorum in Origin. l. 15. c. 2. Instirutum hoc postmodum Christianis Imperatorib. certatim sequutis: ad quorum aemulationem ipse quoque Iulianus Xenodochia, ubi inopes sine discrimine exciperentur, iussit exstrui, teste Theophane in Chronographia. Inprimis vero hac in re laudanda diligentia Equitum Ordinis S. Ioannis, qui etiam nomen inde habent, uti pluribus videre est apud Dominic. Macrum, Apolog. ad calumn. Hieronymi Brusonis. Primum autem Xenodochium Constantinopoli


image: s0864b

a. S. Zotico conditum, habetur in Constitut. Leonis Imper. In Italia, post Barbaros pulsos, primum Senis exstructum a Sorore A. C. 898. legas apud eundem Macrum in Hierolexico, ubi Hispitale de Schala id appellatum, addit etc. Sed et latius vox extensa, ut etiam *ptwxei=on, uti videre est ex iis, quae modo de Iuliano diximus; item *nosokomei=on, uti apud Suidam voce *senw\n, comprehendat. Sed et Xenodochii nomine venire Hospitium Religiosorum, ubi non habetur formatum Monasterum, eidem Macro notatum est. Qui vero Xenodochtis praeerant, Xenodochi dicuntur Gregorio M. in Regist. l. 3. Epist. 24. Sic Isidorus Presbyter Xenodochus Alexandrinae Eccles. vocatur Palladio, in Lausiaca [orig: LausiacÔ] c. 1. etc.

XENODOCHUS [1] nomen viri proprium, de quo Plut. in Alex.

XENODOCHUS [2] Messenius Olympionices, Stadium vicit Olymp. 9. cuius anno [orig: ann˘] 2. regnantibus apud Lacedaemonios Aleamene et Theopompo [orig: Theopomp˘], apud Messenios Euphae; bellum Messeniacum I. inter utramque gentem conflatum est, Pausan. l. 4. Vide et supra passim.

XENODORUS statuarius egregius. Plin. l. 34. c. 8. Item historicus, patria [orig: patriÔ] Troezenius.

XENOPAROCHUS Graece *senopa/roxos2, qui publico nomine hospites seu peregrinos curat, memoratur Arcadio, tit. de muner. l. munerum, Tabularii, vel Xenoparochi, ut in quibusdam civitatibus. Idem fere cum Parocho, praebente ligna salemque, ut ait Horatius, l. 1. Sermon. Sat. 5. v. 46. Quod officium penes Romanos Quaestoris Urbani fuisse, legas apud Dominicum et Car. Macros, quo [orig: qu˘] ab eisdem nihil agebatur sollennius; unde Regibus et Legatus, ex ultimis terrarum regionibus Romam profectis, publicum hospitium et munera, quae Lautia dicebantur --- large et hospitaliter erogabantur. Idem de aliis quoque gentibus, Grermanis vero, pergunt, hospitis ius sanctissimum usque adeo erat. ut arcere hospites inexpiabile nefas haberetur. Idem servatum fuit inter Lucanos, Calabros, Corinthios, Megarenses et alios. Cum contra Aegyptii, Athenienses, Carthaginenses, Gampsantes, Lacedaemonii, Scythotauri, Syri, in peregrinos minus aequi fuisse legantur: Apud Indos quoque nemini peregrino ultra triduum morari licuerit, ne cives longo [orig: long˘] usu dissimiles mores imbiberent, et in alienas leges ritusque transirent, qua de re multa habes, apud Alexandrum ab Alex. Genialium Dier. l. 4. c. 10. Vide quoque supra, ubi de Hospitibus et Peregrinis: nec non voce Hospitale.

XENOPHANES Philosophus Colophonius, Archelai auditor, scripsit elegias et iambos contra Hesiodum et Homerum, quae de Diis dixere [orig: dixŕre] improbanda. Floruit Olymp. 60. in Sicilia. quatuor Elementa asseruit, sed mundos innumeros. Laertius, et Strab. l. 14. Item Xenophanes, Poeta Iambicus, Lesbius. Suid. Diod. l. 5. vitae Phil. Sextus etc.

XENOPHILUS [1] inter Duces Alexandri Magni, cui Susianae arcis cura a Rege mandata est, mille Macedonum aetate gravibus, praesidere arcis custodiae iussis. Curt. l. 5. c. 2.

XENOPHILUS [2] Musicus patria [orig: patriÔ] Chalcidensis, Pythagoricus, biennio [orig: bienni˘] minor quam Gorgias, qui ann. 107. vixit, sed felicitate non inferior. Stquidem, ut Aristoxenus Musicus ait, omnis incommodi humani expers, in summo perfectissimae doctrinae splendore exstinctus est. Plin. l. 7. c. 50.

XENOPHON [1] Dux, Philosophus et Historicus celeberrimus: Grylli fil. Atheniensis, Socratis discipulus, ob eloquentiam Musa. Attica vocatus est; Equorum, venationis et rei familiaris imprimis studiosus, ut ex eius libris deprehendi potest. Dux copiarum, Byzantium ingressus, facundia [orig: facundiÔ] sua [orig: suÔ] impediit, ne urbs diriperetur. Olymp. 95. Venit dein in amicitiam Cyri minoris, cum quo militavit, ac eius paidei/an scripsit, non tam historiae serviens veritati, qua m ut perfectum Ducem institueret, uti Cicer. l. 2. de Orat. testatur, quem librum se frequenter lectitasse, et manibus trivisse l. 9. Famil. Epist. 25. dicit. Scripsit praeterea Symposium et Oeconomicum, a Cicerone in Latinum sermonem conversum, si credimus Columellae. Edidit et historiam Peloponnesiaci belli, ac eorum quae Athenienses post Thucydidem, quem edidit, gesserunt, primus Philosophorum hunc laborem aggressus. Quinctiliamus Xenophontis jucunditatem inaffectatam dixit, quam nulla affectatio consequi possit. Librum de Aequivocis, n˘runt omnes, Annii Viterbiensis abortum illum esse, qui Berosum, aliaque plnrima similiter commentus est: Cum Platone simultates gessit, teste Gelli˘, l. 14. c. 3. Post memorabilem XM. Graecorum e Persia, quos ipse duxerat, reditum, Agesilaum in Asiam sequutus est, interfuitaque praelio ad Chaeroneam, unde Scylluntem se recepit, eo quod Cyrum sequutus Athenas redire non auderet. Postquam dein Spartanorum dominatio ab Epaminonda est labefactara, Corinthum abiit, ibi mortuus Olymp. 105. aetat. 90l. Hic aliquando sacrificans, auditÔ morte filii, sertum, quod capite gestabat, deposuit, cum autem nuntius addidisset, illum fortiter pugnando obiisse, reposuit illud: Filius hic ille fuit, qui Epaminondam in praelio ad Mantineam occiderat. Diog. LaŰrt. Pluribus persequitur hujus vitam Laertius, l. 2. Vide quoque Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 5. Varii hujus nominis authores fuŕre, ut 1. Xenophon Atheniensis, frater Pythostrati illius, qui Theseida scripsit, ac inter caetera quoque Epaminondae ac Pelopidae vitam consignavit, teste Laerti˘ in Xenophonte. 2. Ab eodem Laerti˘ alter Xenophon commemoratur, qui Annibalis historiam literis tradidit. 3. Item alius fuit, qui de fabulosis prodigiis tractavit, e˘dem teste. Xenophon Antiochenus, historicus, qui Babylonica condidit. Sunt autem amatoria. Suidas. 5. Xenophon, Ephesius historicus, qui Ephesiaca composuit. 6. Xenophon Cyprius, Historicus, qui Cypriaca consignavit. 7. Xenophon Lampsacenus, Geographus, ut videtur, cujus meminit Plin. l. 4. c. 13. et l. 6. c. 31. et Solinus, c. 22. 8. Xenophon etiam nescio qui, peri/ploun in literas retulit, de quo Plin. l. 7. c. 48. Nic. Lloydius.

XENOPHON [2] Claudii Caesaris Medicus, secundum ipsum, Aesculpaii familia [orig: familiÔ] ortus: cuius precibus datum, ut omni tributo [orig: tribut˘] ivacui in posterum Coi sacram et tantum Dei ministram insulam


image: s0865a

colerent, Tacit. l. 12. Annal. c. 61. Paulo post in conscientiam Agrippinae assumptus, de tollendo venenis Claudio, tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido [orig: rapid˘] veneno [orig: venen˘] illitam faucibus eius demisisse creditur. Ibid. c. 67.

XENSIA vulgo Xensi, tertia provinc. ex 15. provinciis Sinarum Imper. in eius parte Boreali. Terminatur a Septentrione montibus, Sinico [orig: Sinic˘] muro [orig: mur˘], et Croceo [orig: Croce˘] fluv. quo [orig: qu˘] separatur a Tartaria magna, ab Ortu Xansio [orig: Xansi˘], a Merid. Suchuensi provinc. ab Occasu regno [orig: regn˘] Tibethi. In ea octo urbes praecipuae Sigan caput. Fungciang, Hanchung, Pingleang, Cungchang, Linyao, Kingyang, et Iengang, sub quibus 108. urbes minores et 19. arces permunitae, Martinius.

XEQUES titulus dignitatis apud Arabes. Vide supra Alcheich.

XERA [1] Graecis hodiernis rupes est seu scopulus, item sabulum sub aqua, uti Nisaki seu Nisopolo, parvam Insulam seu nesida appellaut, Iac. Sponius, Itiner. part. 1. p. 151. Ex ce/ron, pro. chro/n, de quo vide Salmas. Not. ad Balistam Pollionis, in XXX. Tyrannis, c. 17. et ad Severum Spartiani, c. 18. ESt autem chro\s2, proprie siccus: hinc solus, ut chro\s2 a)/rtos2, solus panis, sicut sicca vehicula, apud Capitolin. in Maximinis, c. 13. chra\ e)/ph sola et mera carmina; qua de re vide Notas Salmasii ad Capitol, et Suicerum, Thesaur˘ Eccl. voce *shro\s2, ubi kata chrou= ta\s2 le/ceis2 e)klamba/nein, apud Athanasium, de communi Ess. trium Personar. Tom. l. p. 235. ad Matth. c. 12. v. 31. exponit, nudae literae adhaerere. Porro, homo tenax propositi et cedere nescius; apud Diogenianum, qua de notione, vide eundem Salmas. Not ad Alexandrum Seu. Lampridii, c. 59. ut et supra, vocibus Assa vox, item Retorridus, et Siccus.

XERA [2] urbs iuxta Herculis columnas, Steph. Alii legunt Xerea. Hinc nomen gentis Xeraeus, hodie Xerez de la Frontera. Urbs Hispaniae Baeticae, in Vandalitia, prope ostia fluv. Guadalete, 2. leuc. a Mesthaei portu, in Boream, uti 6. a Gadibus Hispalim versus, prope sinum Gaditan. Aliis Caesariana et Asia Regia. Vide ibi.

XERA [3] oppid. Guatimalae; vulgo Xerez. Versus oram maris Pacifici, 90. mill. pass. a Legione, urbe Nicaraguae in Occasum, Guatimalam versus 250. sub Hispan.

XERAMPELINUS Graece chrampe/linos2, coloris nomen, apud veterem Scholiastem Iuvenalis, ubi eum, inter coccinum et muricem fuisse, scribit; alii atrum faciunt, eo quod Suidas Atrebaticis vestibus illum tribuit, quas ab atro colore dictas censent perperam. Sed ex etymo res expeditu facilis. Uti enim w)mampe/lina dicuntur, quae viridia adhuc vitium folia; sic chrampe/lina, quae sicca iam et arida imitantur. Salmas. ad Solin. p. 1072. Vide quoque cum Not. ad Treb. Pollion. in Gallienis, c. 6.

XEROLIBYA pars Libyae interior, propter aquarum inopiam inculta. Unde Virg. l. 4. Aen. v. 42.

Hinc deserta siti regio. --- ---

XEROLOPHUM locus Constantinopoli celebris, apud Iustinianum, l. 4. Instit. titul. de publicis Iud. Admonet nos epigramma in Xerolopho scriptum. Sed hoc vocabulum, Alciato hic [orig: hţc] coruptum, pro tumulo a Suida ponitur, ex congestis lapidibus facto. Tripodes in eo fuisse: in quibus epigrammata solerent scribi, Priscianus auctor est, apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

XERON in Tabul. Itiner. quae a Peutingero nomen habet, ubi iter Copto Berenicen describitur, mansio in Arabico Sinu, quae Aristonis dicitur in veter. Itinerario a loci ariditate forte dicta. Salmas. ad Solin. p. 1184.

XERONIACA Vallis circa Halariam alicubi videtur, apud Meraphrasten, in vita S. Theodori Archimandritae.

XEROPHAGIA apud Tertullian. adv. Psychicos, Saginentur pugiles et pyctae Olympici: illis ambitio corporis, quibus et vires necessariae: et tamen illi quoque Xerophagiis in valescunt: ex Craeco chrofagi/a: non ientaculum est, in quo sicco [orig: sicc˘] pane etiam Principes olim viri utebantur, quem bucceam vocabant, unde buccellatus panis, qui ante nauticus, vulgo biscoctus: Graecis chro\s2 a)/rtos2, appellatus, de quo vide Casaubon. ad Octav. Suetonii, c. 76. Sed plus aliquid, ratio nempe vescendi Athletis olim praescripta, qui carnis tantum pulpam siccam et aridam, nullis iurulentiis eblanditam, edere tenebantur, ut robustius corpus evaderet, quemadmodum pluribus supra diximus, ubi de Arida Saginatione, uti hanc chrofagi/an idem Tertullianus in Pallio vocat, item ubi de Athletica et voce Colephia. Ab Athletis transiit postmodum vox ad Christianos Ascetas, qui non solum ab om nibus carnis sciramentis, et pmis succi vincosioris, sed et carne in totum, vin˘ etiam (quod tamen et Athletae nonnunquam faciebaut) abstinere, quoties ieiunarent, solitik sunt. Et quidem *dei= pa=san th\n tessarakosth\n nhsteu\ein, chrofagou=ntas2, Oportet toam quadragesimam ieiunare, aridis vescentes, sanctio est Concilii Laodiceni, can. 50. Ubi Sabbatha et dies Dominicos excipiendos, notat Balsamon. Neque vero in Quadragesima solum, sed etiam quarta [orig: quartÔ] et sexta [orig: sextÔ] feria [orig: feriÔ] oportere chrofagei=n, adeo ut ne aegrotis aliud, quam pisces, administrare fas sit, etiam in vitae periculo, habet idem ad can. 69. Apostolic. Porro, sex diebus majoris hebdomadae chrofagi/an Christianis fuisse imperatam, habes apud Epiphanium in Compendio Doctr. Cathol. Quam in rem vide plura apud Cl. Suicerum, Thesauro Eccl. voce *shrofagi/a, ubi inter alia omophagiam Cassiano, ex Graeco w)mofagi/a (quod rerum crudarum et igne non cmollitarum usum notat) hanc vescendi rationem appellari, addit: ut et aliquid supra, voce Mysterium.

XERXENE regio Mediae Borealis, inter Iberiam et Albaniam, apud Alazonem fluv. sic a Xerxe Persarum Rege ibi orto dicta, teste Eutropio [orig: Eutropi˘]. Apud Strabon. est regio Mediae Armeviae maiori contermina. Sic Cambysena a Cambyse.



page 739, image: s0865b

Reges Persarum etc.

XERXES [1] I Persarum Rex, filius Darii secundogenitus, et Cyri ex Atosa [orig: AtosÔ] filia nepos, Artabazani fratri maiori, nato [orig: nat˘] Parre nondum Rege, antelatus, An. 269. Urb. Cond. Aegyptum subegit, Achaemene fratre illi praefecto [orig: praefect˘]. Dein 170. hominum myriadibus, h. e. decies septies centenis milibus per totum quinquennium contractis, Graeciae bellum intulit. Quam tantam hominum turbam cum ex editiore specula aspexisset, teneriter fertur lacrimasse [orig: lacrimÔsse], quod post centum annos ex tanto hominum numero nemo esset superfuturus. Tantum autem habuit navium apparatum, ut totum Hellespontum operirer, et Asiam Europae ponte coniungeret; Athon praeterea montem a contmente abscidit. Plin. l. 4. c. 10. Lucan. l. 2. v. 672.

Tales fama canit tumidum super aequora Xerxem
Construxisse vias: multum cum pontibus ausus
Europamaque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
Non Eurum Zephyrumque timens, quum vela, ratesque
In medium deferret Athon. --- --- --- ---

Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 22.

Xerxis et imperio [orig: imperi˘] bina coisse vada.

Victus demum apud Thermopylas a 4. hominum milibus, navale quoque certamen cum Themistocle tentavit, a quo simihter apud Salaminem superatus; cum antea tota maria classe sterneret, vix parvula [orig: parvulÔ] cymba [orig: cymbÔ] effugit, relicto [orig: relict˘] Mardonia [orig: MardoniÓ] praefecto [orig: praefect˘], qui et ipse, re in Boeotia infeliciter gesta [orig: gestÔ], cum paucissimis in Persidem se recepit. Demum, cum se otio socordiaeque, relicta [orig: relictÔ] militia [orig: militiÔ], tradidisset, praeminm genus luxuriae novum invenientibus proposuit, Valer. Max. l. 9. c. 1. ex. ext. 3. Quamobrem a suis spretus. paucis post annis, ab Artabano praefecto suo, An. 287. Urb. Condin regia inter ficitur, cum regnasset [orig: regnÔsset] annos 8. Nominis interpretationem quaere in Artaxerxes. Herodot. l. 7. et. 8. Diodor. Iustin. l. 2. c. 10. 11. s. Plut. etc Ei successit Artaxetxes, quo [orig: qu˘] natus.

XERXES [2] II, qui 2. saltem menses regnavit, An. 329. Urb. Cond.

XERXES [3] pictor Heracleota, Venerem adeo pulchram depinxit, ut ex ea [orig: ] quaestum magnum faceret, Aelian.

XIANZUM oppid. Poloniae minoris ubi habita [orig: habitÔ] celebri Synodo [orig: Synod˘], A. C. 1560. cui 50. Ministri, Proceres plerique et e Nobilitate plurimi interfuere [orig: interfuŕre], Stancari doctrina condemnata est. Laetus, Comp. Histor. Univ.

XICCHO Riccius Polentonus Patavinus, floruit saeculo [orig: saecul˘] 15. Composuit argumenta in Orationes Cicer. Volumen de illustribus scriptorib. Latinis etc. Bernardinus Scardeonus, l. 2. de reb. Patavinis. Vossius de Histor. Latin. l. 3. c. 9. extr. etc.

XICOCUM vulgo Xicoco, Insula una ex tribus partibus Iaponiae. Dicitur et Chicoko, i. e. quatuor regna, et Tokoesi. Est inter Niphoniam, quae ei ad Boream et Ortum est, et Ximum Insul. a qua separatur, ad Occasum angusto freto [orig: fret˘], ad Austrum habet mare Sinicum. IN ea IV. regna sunt, Ava, Ivo, Sanuqui et Tosa, sed nulla urbs alicuius norae, Brietius.

XIFIDIUS vide Aelius Xisidius.

XILIA urbs Libyae, Stephan. Vide Zilia.

XILINE Ponti Cappadocici urbs, Ptol. vulgo Sentina.

XILOCA vulgo quoque Xilloca, fluv. Aragoniae. Darocam oppid. alluit, dein in Salonem se exonerat, prope Bilbilim.

XIMENA locus Asiae maioris unde Halys oritur.

XIMENIUS [1] Franciscus, vide Franciscus.

XIMENIUS [2] Rodericus, vide Rodericus.

XIMUM vulgo Ximo, Insula una ex tribus partibus Iaponiae, versus Austrum et fere inter Niphoniam et Xicocum ad Ortum a quibus separatur angusto [orig: angust˘] freto [orig: fret˘], et Coream regnum ad Occasum. Dicitur Ximum, i. e. Regia inferior et Saycock, i. e. novem regna, quot continet: Nempe Figen, Bungo, Chicuien, Fingo, Fiunga, Bugen, Satcuma, Volumi et Uto. In his praecipuae urbes Arima, Bungo, Nangasachi et Satcuma.

XINCHEUM vulgo Xincheu, urbs Huquaniae duodecima, Martin. In tractu montuoso, sub qua 5. aliae. Paucis milliar. ab Iveno fluv. 30. a Tuntinga lacu in Occasum.

XINGOVINI Bonziorum apud Sinenses genus, qui Denichum colunt: Xintani qui Quoquium. Idem, sect. 9.

XINI Thessaliae populi Hesychio. Forte Xyni a Xynia.

Imperatores Sinensium.

XINNUNGUS Imperator Sinicus, alterum genus literaturae excogitavit, ex Agriculturae rebus concinnatum: quod usurpavit in annotandis iis, quae ad Agriculturam requiruntur. Sicut Fohins Imperator primum ex serpentibus et draconibus. Tertium ex alis avis Fumhoan, Xauhoamus Imperator. Quartum ex ostreis et vermiculis: Quintum ex herbarum radicibus: Sextum ex decurtatis avium vestigiis Rex Choamus confecit. Yaus septimum ex testudinibus fabricavit: Reliqua vide apud Theophilum Spizelium, de re liter. Sinensium sect. 14. Idem Xinnungus, non terrae solum fertilitatem quinque frugum generibus tritico [orig: tritic˘], oryza [orig: oryzÔ], milia [orig: miliÓ], frumento [orig: frument˘] Indico [orig: Indic˘], et leguminibus sparsis exploravit; verum in summo tum Medicinae defectu, herbarum vires in proprio corpore expertus est, tanta [orig: tantÔ] industria [orig: industriÔ] ac successu, ut unius diei spatio [orig: spati˘] 60. ferme herbarum venenatarum genera, cum totidem antidotis, distinxerit: proin Princeps Medicorum a Sinensibus habitus. Apud eundem.

XINSII vulgo Xinsien, Sinensibus dicuntur beati, quos immortalitate donatos, in iugis montium summis voluptatibus vacare fingunt, Idem.

XIPHENE regio Palaestinae, Steph. ex Iosepho, 1. 6. Antiqq. Hinc Xiphenaeus, nomen gentis.