December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 731, image: s0857b

VULTUS a volo, quasi voltus. Ita enim de discrimine faciei et vultus, Laur. Valla, l. 4. c. 13. Facies magis ad corpus: vultus magis ad voluntatem refertur: unde descendit. Itaque dicimus, irato [orig: irat˘] et maesto [orig: maest˘] vultu potius, quam facie. Et Iul. Caes. Scaliger, Histor. Animal. l. 1. c. 9. Vultus vere solius hominis dicitur. Est enim habitus saciei voluntatem indicans. Graeci carent hac [orig: hÔc] vocabuli commoditate. Hinc vultus artifex, apud Persium etc. Inde pro Iarva seu persona, ad similitudinem vultus alicuius efficta [orig: effictÔ], vox sumitur Publio syro,

Libido cunctos etiam sub vultu domat,

quasi Gallice diceres sous le masque, Graece u(po\ tw=| prosw/pw|, de qua notione eius vide supra, voce Persona. Ulterius pro imagine thorace tenus expressa, apud Lucium Ampelium, c. de marium ambitu, Iuxta autem mare, qui locus Rhoeteon dicitur, ibi est Achillis et Patrocli vultus, i. e. imago ore vel pectore tenus in clypeo expressa. Quo [orig: Qu˘] more, inter alios honores Imperatoribus collatos, imagines eorum effigiabantur, id quod consecrare vultibus, dixit Fl. Vopiscus in Probo, c. 23. Eant nunc --- et dignitatem Probo derogent, quam Imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus, et ornandam Templis, et celebrandam ludis Circensibus iudicarunt [orig: iudicÔrunt]. Proponebantur autem hae imagines adorandae, Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 17. Legiones ipsae et auxilia uybique terrarum vultus iam vestros adorant. Atque in pompis praeferebantur; Cod. de Publ. laet. nunt. l. un. Quidquid nostrorum nuntiari coeperit prosperorum --- si sacros vultus inbiantibus forte populis inferimus, haec sine immodico pretio nuntiari excipique sancimus. Ubi la/brata Graeci verterunt. Nempe, cum labratum proprie esset salutatio vel adoratio, qua [orig: quÔ] Imperator vel Imperatoris imago excipiebatur, ipsae postea imagines, labratis adorari solitae, sic quoque dici coeperunt. Qua de re vide supra in hac voce, plura vero apud Salmas. Not. ad Vopisc. loco [orig: loc˘] cit. Porro Imperatorum Vultibus signati apud Romanos nummi, non modo florente iam Republ. sed etiam nascente: nec modo id in more Romanis, verum et Graecis fuit, Aristot. Politic. l. 6. Unde nummi xarakth\r, Latin. titulus, figura, h. e. Vultus Imperatorum, qui cudi huiusmodi monetam iubebant, nomen, inscriptionem, notam aliquam victoriae cuiusdam aut casus alterius indicem addentes, ut ex Goltzii Thes. numism. patet. Ratio elegans apud Aur. Cassiodorum, l. 6. Ep. 7. Ut imago Principum subiectos videretus pascere per commercium. Huiusmodi itaque numiis, cum quaelibet gentes Romanorum Imperio subiectae uterentur, miratur Procopius, de bello Goth. l. 3. Quod Franci, non, ut alii Populi, Romani Imperii imagine, sed sua [orig: suÔ] impressa [orig: impressÔ], nummos signent: Notaque est Historia Euangel. de numismate Tiberii Aug. effigie impressa [orig: impressÔ] signaro. Factum id autem inprimis in Principum inaugurationibus, ut patet ex Corrippo Gramm. de laudibus Iustini Imp. l. 4. num. 2. et Amm. Marcellino, l. 26. Aureos scil. nummos in vultum novi Principis, aliaque ad illecebras aptantes: ut nem pe novo [orig: nov˘] hoc [orig: h˘c] largitionis genere militum favorem sibi conciliarent; Pecuniam enim sua [orig: suÔ] signatam effigie in vulgus spargebant, vel singulis dividebant militibus. Vide Curopalatem de Offic. Aulae Constantinop. p. 202. Unde duo requisita, ut numisma valeret, proba materia et vultus Imperatoris ei impressus, Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 7. c. 31. et Fortun. Licetus de Gemmis Annular. Schem. 12. c. 68. Vide de moneta Vultibus Neogamorum signata [orig: signatÔ], supra ubi de Repotiis. In Graphice, Cimon Cleonaeus, primus catagrapha invenit, h. e. obliquas imagines, et varie formare Vultus respicientes suspicientesque et despicientes, Plinius, l. 35. c. 8. Timanthes vero, cum Iphigenia [orig: IphigeniÔ] stante ad aras peritura [orig: periturÔ], pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Ulyssem, addidisset Menelao, quem summum poterat Ars efficere maerorem; consumptis affectibus, non reperiens, quo [orig: qu˘] digne modo [orig: mod˘] Patris Vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. Quintilian. l. 2. c. 13. etc. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, inprimis ubi de Facie, uti de Sacris vultibus Principum, quorum mentio l. un. Cod. de publ. laet. nunt. supra voce Lauratum. Hinc Vultivoli, qui, ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte vel limo, eorum quos pervertere nituntur, effigies exprimunt, apud Ioh. sarisberiensem, de Nugis Curial. l. 1. c. 12. Cuius illusionis in Pharmaceutria sua Virgilius meminit, Ecl. 3. v. 80.

Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit,
Uno eodemque igni, sic nostro [orig: nostr˘] Daphnis amore.

Aliter defixio dicitur, an quia huiusmodi incantatores acus subinde defigerent in imagines hasce, iis locis, ubi puncturas persentiscere ipsos viros volebant? Ita videtur ex Nasone, Ep. Heroid. 6. v. 91.

Devovet absentes, simulacraque cerea fingit,
Et miserum tenues in iecur urget acus.

Sed de hac re supra passim, vide inprimis verbo [orig: verb˘] Defigere etc. Iidem vero et Vultuarii appellati sunt et praestigiae illorum Invultus, item Invultatio. Sic Ioannam Reginam, Philippi Pulchri Gal. liae Regis uxorem, a Guichardo Episcopo Trecensi invultatam esse, et hac [orig: hÔc] invultatione periisse, testes quosdam asseverasse [orig: asseverÔsse], refert Car. du Fresne, Glossar. ubi etiam de Vultu de Luca; i. e. imagine Crucifixi, quam a Nicodemo effictam volunt, Lucae in Italia asservata [orig: asservatÔ], et more Guilielmi Angliae Regis per sanctum vultum de Luca iurandi: de imagine item eius apogtapha, in una ex Capellis Eccles. Sandionysianae in Gallia, inde Saint vonlt communiter dicta [orig: dictÔ] etc. quaedam adicit. Plura de voce Vultus, eiusque variis acceptionibus vide apud Casp. Barthium, Animadversionib. papinpassim:


page 732, image: s0858a

Papinpassim: de eiusdem vero distertionibus ridiculis aut etiam horribilibus supra, voce Grimaciae, uti de arte Vultus varie formandi, a Cimone Cleonaeo inventa, ubi de Veteribus Pictoribus: de illo pacati in Panegyr. Vultus animi proditor, egregia apud Iac. Ouzelium, Animadversion. ad Minucium Fel. p. 21. et 22. ubi speciatim de fronte, oculis, naribus.

VVODAN teste Paulo [orig: Paul˘] Diacono [orig: Diacon˘], de Gestis Longobard. l. 1. c. 9. et Godofredo [orig: Godofred˘] Viterbiensi, Chron. part. 17. Numen fuit olim Germanorum, quod Romani sua [orig: suÔ] lingua [orig: linguÔ] Mercurium dixerint. Sed nihil video, inquit Vossius, unde colligam, Wodan vel literaturae vel facundiae, vel vegotiationi apud Germanos praefuisse: At potius, unde fiat verisimile, eum rei praefectum militari. Quippe apud Tacitum est, l. 13. Annal. c. 57. Ab Hermunduris diversam aciem Marti ac Mercurio sacratam. Etiam similis in eo cultus, quod utrique victimad, omo et humanas, mactarent. Imo Wodan Germanis non fuit Deorum nuntius, eoque multo inferior, non Iove solum, sed cunctis Saturni liberis: Verum summus Deus, Universi Praeses. Nam Wodan, sive Woden, est idem, ac Guodan seu Guode, pro quo Gode vel God nunc dicintus; facili permutatione literarum W. GU. G. et apocope ultimae syllabae: quemadmodum apliaeresi, Dan, unde Dani populi pari ratione, ac a Theuth, Teurones. Ab integro vero est Godan sive Codan, sinus Codanus: item Gedanum, quod aliter Dantiscum. I. Lipsius Numen hoc non Wodan, sed Wonsda, putabat fuisse dictum, eo quod non Wodestag, sed Woonsdag dicant Belgae, pro die Mercurii: quodque Mercurius lucro praefuerit, quod Belgis Winst vel Wonst. Sed non cogitavit, a Wodan, vel Woden, esse Wodensdag vel Wodensdag, unde per syncopen Woonsdag: Nec Germanorum Mercurius lucro praefuit, neque a Wonst proin nomen habuit; sed ex voce *qeu=q, Theuth, Thoyth, Thoth, Thout, Thuoth, Woth, (quia W. litera [orig: literÔ] gaudent Germani) Wothan, vel Wodan, vel Woden, aut Wode, terminatione addita [orig: additÔ]. Unde porro factum Guoth, Goth, God vel Got. Quae deductio fitmatur derivatis a Godan, Dan, Theuth. Nam a Godan Ins. Danica Melae est Codanonia, quae nunc Zielant; uti incolae Ptolemaeo Codanones. Et quia a Godan, extrito [orig: extrit˘] o. est Gdan, unde Dan, hinc Danis nomen datum: Et affine *da\n a *eda\n, pro *za\n sive *zh\n. A Thuth vero Germanicum Teusche, Latin. Teutoni vel Teutones: ac ab eodem Gallis Teutates. Nempe nationes Germanicae a Deo, sua [orig: suÔ] quaeque dialecto [orig: dialect˘], nomen assumpserunt; quasi Populum Dei dixeris, quod faccre iis visum, ad cultum Dei inculcandum suis et simul ad terrocem iniciendum hostibus, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 37. sub fin. Car. du Fresne vero Wodenis diem, Anglis (quorum Reges ab hoc Deo originem suam repetebant, teste Malsmesbur.) feriam VI. fuisse dictam, ex Ord. Vitali, l. 7. et eodem Malmesbur. de Gestis Regum Anglor. l. 1. c. 1. observat in Glossar.

WOLCESTRIENSIS Guilielmus, vide Guilielmus.

WOLCKENSTENIUM German. Wolckenstein, castrum Germaniae, sub proprio Comite. Et quidem emit illud ex Familia de Pradel vel de Vilanders oriundus Randoldus, qui decessit A. C. 1319. Inter eius filios Conradus III. kprimus Wolckenstenium cognomen gessit, pater Michaelis, et Oswaldi, quorum is Trostburgiam, hic Rodnecciam lineam orsus est. Baronis tirulus Oswasdi huius filio Oswaldo primo datus: utrique dein lineae Comitum dignitas est concessa. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nobilit. Europ. Parte II. p. 55. 77. et in Ind. nec non Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II.

WOLDEMARUS [1] I. seu VVALDEMARUS, Canuti Daniae Regis, a Svenone interempti, filius: hoc [orig: h˘c] per Iutos vicissim caeso [orig: caes˘], Patri, post gravissimas turbas, citca A. C. 1161. Sclaves piratica [orig: piraticÔ] Danos infestantes oppugnavit, eorumque Ducem Niclotum ad fidem adegit. Obiit A. C. 1184. regni 24. Ei successit filius Canutus V.

WOLDEMARUS [2] II. filius Woldemari I. Canuto fratri, A. C. 1203. exstincto. substitutus: Magistrum Templariorum in Livovia ad versus Barbaros iuvit, ibidemque Revaliam urbem condidit, circa A. C. 1223. Paulo post, ab Henrieo Suerinensi Comite, ob violatam uxoris pudicitiam, captus, biennio [orig: bienni˘] post 35. argenti talentis libertatem redemit: Iniuriam ulturus victus est. Obiit A. C. 1242. Pater, inter alios Erici et Abelis, successorum, quorum ille ab hoc mari summersus, hic autem a Frisonibus, quos exactionibus offenderat, interemptus est. Ei successit Ericus VI. ex Christophoro, tertio Woldemari filio, nepos, qui Woldemarum amitae suae maritum Suecia [orig: SueciÔ] depulit, A. C. 1286.

WOLDEMARUS [3] III. filius Christophori II. patri successit A. C. 1333. Ducatum Slesvicensem sibi subiecit, peregrinationem Hierosolymam suscepit, Rostochiensem tractum Alberto Megapolitano, Rugiam Pomeraniae Ducibus comrulit: filias Ingeburgim Henrico Alberti filio, Margaretam Haquino Norvergo despondit: Scaniam recepit: a Cimbris et Holsatis suis, quos durius habebat, oppugnatus, Pontifici, ut mitius cum subditis ageret, moneuti, acerbe respondit. Obiit A. C. 1375. regni 42. Successit Margareta filia, Arctoa Semiramis, cum filio suo Olao, qui mortuo [orig: mortu˘] patre, Daniam Norvegiae iunxit: Hoc [orig: H˘c], viva [orig: vivÔ] adhuc matre, defuncto [orig: defunct˘], Ericus X. Margaretae ex sorore nepos, a Margareta adoptatus regnum nactus est, A. C. 1411. imo tria regna, Daniae nempe, Sueciae et Norvegiae, in quibus omnibus, eum excepit Christophorus III. Bavarus, eius ex sorore nepos, A. C. 1438. quo cum A. C. 1448, defuncto, exstincta est vetustissima, atque Aboriginum Daniae Regum prosapia, regni Daniaea Dano Rege conditi 2488. successereque [orig: successŕreque] Reges ex Oldenburgica familia, quae hodieque Regnum tenet. Horum primus fuit Christianus seu Christiervus I. ex


image: s0858b

Adolphi Slesvicensis, avuncoli sui, commendatione, post mortem Christophori, ad regnum vocatus.

Principes varii.

WOLDEMARUS [4] fil. Christiani IV. Daniae Regis, e pellice Christina Munckia, in Moscoviam ducendae M. Ducis filiae profectus, multos sumptus fecit; exin Suecis in Polonia militans obiit.

WOLDEMARUS [5] filius Alberti IV. Principis Ascaniae, genuit Sigismundum, patrem Ernesti; cuius filio Erico, natus est Otto Magnus seu Dives, pater Alberti Ursi, rebus gestis inclyri. Huic, ob fortem contra Sorabos operam praestitam, Conradus III. Imperator Marchiam Brandeburgicam, autiquis Marchionibus ex familia Stadensi et Pribislao Heneto exstinctis, contulit. Idem postea cum Henrico Leove universam gentem Sclavicam tantum non extinxit. Pater Ortovis, qui stirpem Brandeburgicam A. C. 1312. in Iohanne illustri exstinctam, et Bernardi, qui Saxonicam familiam condidit.

WOLDEMARUS [6] I. filius Conradi, ex posteris Ortonis modo memorati, Elector Brandeburgicus, Friderico Admorso, Marchioni Misniae, ademit Ludatiam inferiorem, et victus a Rudolfo Electore Saxoniae, a Briezensibus civibus servatus est, sed absque masculis A. C. 1319. decessit: frater Henrici sine terra, quo [orig: qu˘] genitus

WOLDEMARUS [7] II. post patruum Electoralem dignitatem gessit: successore fratre Iohanne IV. qui ambo A. C. 1322. intra non torum mensem exstincti sunt. Tum, praeteritis aguatis, Anhaltinis et Saxonibus, Ludovicus Bavarus Imperator tamquam seudum vacans, Marchiam cum Electoratu filio suo Ludovico Romano Tirolis iam Comiti tradidit: qui a quodam molitore Iacobo Rebock, defuncti Woldemari nomen mentito, et a Saxonibus ac Anhaltinis strenue adiuto, non parum exagitatus est. Hoc [orig: H˘c] mortuo [orig: mortu˘], Electuratum nactus frater Otto, illum A. C. 1373. socero Carolo IV. vendere coactus est. Sic ex Bavarica familia in Lucenburgicam delapsa Marchia, tandem ab Imperatore Sigismundo Friderico Norimbergensi collata est, in cuius familia adhuc haeret.

WOLDEMARUS [8] filius Alberti, Principis Anhaltini, cuius pater Sigfridus Servestanam lineam orsus est, A. C. 1367. praelio [orig: praeli˘] Magni Torquati Brunsvicensis adversus Hildeshemios cecidit: pater Woldemari, qui improlis obiit, et Alberti iuniotis, quo [orig: qu˘] genitus Iohannes, Woldemarum suscepit iterum a)/teknon, Albertum III. et Sigismundum, quorum ille inter filios quoque Woldemarum habuit: hic vero Georgii pater fuit. quo [orig: qu˘] natus Woldemarus, e Margareta Schwartzenburgica Wolfgangum genuit, qui A. C. 1566. caelebs decessit.

WOLFECCUM German. Wolfegg, castrum eiusdem regionis, in Suevia, sub proprio Comite, ex Familia Dapiferorum in Walpurg. Cum enim in Ioaimis exstincti A. C. 1403. filiis, tres lineae cenissent, media Wolfeccia Georgium habuit auctorem, iterumque in duos ramos divisa est, videl. Comitum de Wolfegg. atque Comitum in Zeil. Illorum series haec: Georgius Truchsessius, qui obiit A. C. 1482. pater fuit Iohannis, avus Georgii, proavus Georgii: quo [orig: qu˘] et Ioanna [orig: IoannÔ] Comite Rappolstenia [orig: RappolsteniÔ] genitus Iacobus Truchs. Dn. de Walpurg. decessit A. C. 1589. Pater ex Ioanna Comite Zimmerensi Henrici Comitis in Wolfeck, qui, ex Maria Iacoba Comite Zollerana, genuit Ioaunam Euphtosynam (uxorem Hugonis Comitis Montfortii) Ioannem Episcopum Constantiensem (qui natus A. C. 1598. obiit A. C. 1644.) Maximilianum Wilibaldum (natum A. C. 1604. maritum Magdalenae Iulianae Hohenloicae primum, inde Isabellae Clarae Arschottanae, denatum A. C. 1667.) etc. Dapiferos seu Truchsessios in Walpurg, Comites in Wolfeck etc. E quibus Maximiliano Wilibaldo, inter alios, natus est Franciscus A. C. 1641. Ipse vero Henricus Comes obiit A. C. 1637. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. cit. Part. II. p. 38. et 123. Vide quoque eius Artem Heraldicam, Tom. II.

WOLFFENBUTTELUM seu Guelferbytum, arx in Ducatu Brunsvicensi munitissima, Ducum sedes. A Pappenhemio bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘] expugnata, postea recepta est. Rami, qui cum Calenbergio Guelferbytanum principatum tenuit, sator Heuricus fuit, filius Magni Ducis Brunsvicensis, A. C. 1373. demortui. Pater is fuit Wilhelmi, avus Wilhelmi, cuius filius Henricus Semor vel malus dictus Guelferbytanam lineam, et Ericus Goetingensem seu Calebergicam orsus est: sed hoc [orig: h˘c] A. C. 1584. sine legitima prole defuncto [orig: defunct˘], Iulius agnatus hereditatem crevit: verum et huius posteritate, in Friderico Ulrico, Brunsvicensis lineae ultimo, hoc [orig: h˘c] saeculo [orig: saecul˘] exstincta [orig: exstinctÔ], successit Augustus e familia Luneburgica, Henrici Dannebergicum Principatum nacti, in divisione, filius. Huius linea, pace Monasterienfi, si Cellensis, cui Wilhelmus, praefati Henrici frater, auctor, deficiat, ad alternationem Episcopatus Osnabrugensis vocatur. Sustulit e Dorothea Anhaltina Augustus Rudolfum Augustum, e Christina Elisabetha Barbiensi Antonium Ulricum, e Sophia tandem Elisabetha Megapolitana Ferdinandum Alberum. Princeps aetate supra omnes sui temporis, pietate, iustitia [orig: iustitiÔ], literis inclitus: quod Bibliotheca Guelferbytana, opus eius, abunde testatur. Phil. Iac. Spenerus. Syll. Geneal. Hist. Vide etiam Guelferbytum.

WOLFGANGUS vide Volfgangus et Wolphangus.

WOLFIUS [1] Hieronymus Oetinga [orig: OetingÔ] Rhaetus, familia [orig: familiÔ] nobili et antiqua [orig: antiquÔ], corpore tam tenello [orig: tenell˘] fuit ac infirmo, ut Pater, eum a studiis prohibiturus, sumptus ipsi ad Academias studiorum causa [orig: causÔ] profecturo negaret. Tubingae igitur Studiosis operam suam addixit, inter serviendum tamen tantum temporis suffuratus est, ut brevi Graece Latineque evaserit doctissimus. Perlustratis exin Galliae Italiaeque Academiis, Norimbergae aliquandiu haesit, postea Augustae Vindel. Bibliothecarius, et Collegii Praeses, Zonaram. Nicetam Gregoram vertit, ac Auditorum ingentem semper numerum Graeca [orig: GraecÔ] eruditione imbuit. Obiit A. C. 1580. aetat. 64. caelebs


image: s0859a

et inops, sed Fuggerorum munisicentia [orig: munisicentiÔ] multum adiutus. Melch. Adami Vit. Philos. Scripta eius enarrat in Elogiis Teissier.

WOLFIUS [2] Iohannes cognomine Herburgensis, scripsit Arithmeticam. Aliis ICtuis, Vernaco Bipontinus, scripsit Lectiones Memorabiles. Idem Teissier ibid.

WOLFIUS [3] Iohannes Tigurinus Minister verbi et Theolog Profess. a Martyre decessore suo lectionum telam coeptam pertexuit. Obiit A. C. 1572. aetat. 50. Frater Caspari Medici, cui multa Gesneri debemus. Scripta. Iohannis enumerat Anton. Teissier, Elogiis, Part. 1. Vide et Stuckium, Vita [orig: VitÔ] Wolfii et Hottingerum, Biblioth. Quadrip. ac supra Iohannes.

WOLFSPERGUM urbs Stiriae, ad Lavandum fluv. Metel.

WOLGASTUM seu VOLGASTIA, urbs munita Pomeraniae citerioris ab Electore Brandeburgico a. C. 1675. expugnata. Etiam ab Henrico Leone direpta, sub Wartislao Pomeraniae Duce, saeculo [orig: saecul˘] 13. Wolgastensis rami auctor fuit Bogislaus IV. fil. Barnimi I. Pomeraniae citerioris Ducis, frater Ottonis maioris naut, qui Stetinensem inchoavit. Huius Bogislai, qui Brandenburgicis Stargardiam ademit, filius fuit Wratislaus IV. qui Rugiae principarum A. C. 1325. fortiter contra Danos et Megapolitanos asseruit. Exstinctus A. C. 1326. reliquit Boleslaum V. Pomeraniae Oriental. et Barnimum IV. Occidentalis, linearum satores: quorum hic arcem Wolgastanam magnis impensis condidit, pater Wratislai VI. A. C. 1394. mortui, avus Barnimi VI. cui filius fuit Barnimus VII. et Wratislaus IX. Hoc [orig: H˘c] geniti, Wartislaus X. cum Barto Rugiam, et Ericus II. Wolgastum, tenuere [orig: tenuŕre]: cuius posteritas in Bogislao XIV. totius Pomeraniae domino, A. C. 1627. defuncto, exstincta est. Vide Spenerum, Sylloge Geneal. Histcrica, et supra in voce Pomerania.

WOLLEBIUS Iohannes Theologus Basiliensis eximius. Successit Iohanni Iacobo Grynaeo, quarto Ecclesiae illius Antistiti, A. C. 1617. Edidit, inter alia, Compendium Theologiae, quod praestantia [orig: praestantiÔ] sua [orig: suÔ], in plurimas linguas transferri meruit. Obiit A. C. 1529. aetat 44. Pater Ioh. Iacobi, Ecclesiastae Elizabethani, et Theodori Eccles. Martiniani ibidem, sacra [orig: sacrÔ] facundia [orig: facundiÔ] et solida [orig: solidÔ] ernditione inclitorum: qui ambo, peste grassante, dum gregis curae summa [orig: summÔ] invigilant fide, propriae salutis incuriosi, ad beatiorem vitam abrepti sunt, A. C. 1667. ille quidem, (cuius fil. Iohannes Medicinae Doctor et Professor Physices, in flore aetatis, A. C. 1675. obiit) anno [orig: ann˘] aetat. 54. hic 42. Successit Patri in primaria Eccles. Basil. statione Theodorus Zuingerus.

Sincerus, fidusque Dei dum sacra ministro
Rite gregi, ad caeli praemia Christe vocas.

WOLMARUS Melchior, Rotuilae natus in ditione Ducis Longaevillani, discipulus Fabri Stapul. Parisiis, et A. Alciati Avatici Biturigum, Tubingam vocatus ibi Graeca docuit. Isenacum dein delatus cum Ioach. Camerario amicitiam contraxit Obiit A. C. 1561. aetat. 64. a Calvino quem Graece docuerat, dedicatione Commentaril in 2. Cor. et Beza [orig: BezÔ], quem in Euangel. religione instituerat, sepnlchali elogio honoratus, vide Bezam, Vita Calv. Ob probitatem Melioris praenomen meritus, ac Margarita Navarrae Reginae gratissimus. Coeterum licet magna [orig: magnÔ] Eruditione esset instructus, nihil tamen edidit, praeter Praefatinem pulcherrimam, in Grammaticam Graecam Demetrii Chalcondylae. Vide Thuan. Histor. ant. Fayum Vita [orig: VitÔ] Bezae, Melch. Adam. Vit. Philosoph. A. Teissier. etc.

WOLPHANGUS vir doctissimus, Pilgrino, in Ugiorum conversione egregiam navavit operam, A. C. 966. Aventin. Annal. l. 5. Vide Wolphgangus.

Principes varii.

WOLPHGANGUS [1] Dux Bipontinus, filius Ludovici, nepos Alexandri, unicus a Patre filius, adhuc puer, relictus: Mature dein in aulam Friderici II. Electoris Palatini admissus, artibus regendi imbutus est. Paternae ditionis administrationem an. aetat. 18. aggressus, superiori quoque Palatinatui, sub Friderico, praefuit. Euangelicae religionis constantissimus assertor, Smalcaldicis tamen in bello contra Carolum V. accedere recusavit. Interimisticam autem formulam A. C. 1548. pio [orig: pi˘] ac generoso [orig: generos˘] responso [orig: respons˘] deprecatus, nihilominus Pastores, si solum vertere iubeantur, etiam in re molestissima, obsequium promisit: ne postea quidem, cum de Principibus captivis liberandis vi ageretur, licet Philippi Landgravii gener. misceri voluit. Paulo post ab Ottone Henrico agnaro Neoburgicum Principatum donationis titulo [orig: titul˘] accepit, ubi gymnasium Lavingae et alterum apud Bipontinos Hornbaci erexit. Demum exercitus auxiliaris A. C. 1569. destinati a Priderico Electore iuvandae Reformatorum in Gallia causae, imperium suscepit. Obiit Nessunii in Lemovicibus, eodem [orig: e˘dem] anno [orig: ann˘]. Eius filii Philippus Ludovicus Neoburgicam, Iohannes Biponituam et Carolus Bircofeldiam, lineas auspicati sunt.

WOLPHGANGUS [2] Wilhelmus fil. Philippi Ludovici modo disti, in divisione Neoburgicum Principatum nactus, ducta [orig: ductÔ] uxore Magdalena [orig: MagdalenÔ] Bavaruca [orig: BavarucÔ] A. C. 1613. sequente anno [orig: ann˘] Pontificiam Religionem Dusseldorpii publice primum profiteri coepit: Patre dein exstincto [orig: exstinct˘], ditiones subiectas ministro [orig: ministr˘] Iac. Reihingio [orig: Reihingi˘] Iesuita [orig: IesuitÔ], qui demum ipse ad Euangelicos transiit, ad eundem cultum retraxit. Caesari quoque in Austriae reformatione inserviit. Cum vero Ratisbonae, de translatione Electoratus in Bavarum ageretur, pro viribus se opposuit, negaus ex Aurea Bulla, se proximo [orig: proxim˘] agnato [orig: agnat˘] innoxio [orig: innoxi˘] praeterito [orig: praeterit˘], dignitatem aliorsum ferri posse. Sed frustra fuit: spes tanien non omnino negata in posterum. Tandem, ob Iuliacensem causam bellis Belgicis involutus, obiit A. C. 1653. unico [orig: unic˘] filio [orig: fili˘] Philippo [orig: Philipp˘] Wilhelmo [orig: Wilhelm˘], qui natus A. C. 1615. patri mortuo successit: Religionis suae acerrimus assertor, et ex


page 733, image: s0859b

uxore secunda Hassiaca, quae in mariti gratiam Pontificiis quoque accessit. numerosae prolis Parens.

WOLPHGANGUS [3] fil. Alberti Pii, Bavariae Ducis, A. C. 1460. exstincti, fratri Alberto Sapienti, Christophoro itidem fratri iunctus,multum molestiae creavit. Tandem improlis moriens sua nepotibus transmisit.

WOLPHGANGUS [4] etiam inter nomina est hodierni Bavariae Electoris, qui ex Maximiliano Electore genitus A. C. 1635. Ferdinandi Mariae Francisci Ignatii Wolphgangi nomina in Baptismo accepit.

WOLPHGANGUS [5] Princeps Anhaltinus, fil. Waldemari e Margareta Schuartzenburgica, pietate, consilio [orig: consili˘], moderatone, temperantia [orig: temperantiÔ], gravitate et literis inclitus: Augustanam Confess. cum reliquis obtulit, foederi primo Euangelicorum Magdeburgico A. C. 1526. et deinceps Smalcaldico nomen dedit: Mauritio Magdeburgicis reconciliando A. C. 1550. suas partes interposuit, demum A. C. 1566. caelebs decessit fatis, eorum, qui Confessionem praedictam obtulerant, ultimus.

WOLPHGANGUS [6] fil. Ludovici Comitis Leonstenii, ex Helena Konigseckia, in bello Smalcaldico Duci Wirtenbergico se iunxit, inde Caroli V. auspicia, in Gallicis et Belgicis expeditionibus sequutus. Tandem ab Archiepiscopo Salisburgensi Dux militum constitutus, obiit A. C. 1571. Pater Henrici et Wolphgangi iunioris, qui Duci Wirtenbergico percarus fuit, vir miti et placido [orig: placid˘] ingenio [orig: ingeni˘], obiitque A. C. 1596. Eo [orig: ] nati sunt Georgins Ludovicus, bello [orig: bell˘] Austriaco [orig: Austriac˘] Venetorum miles, defunctus A. C. 1633, et Iohannes Casimirus, fidus Electoris Palatini in exilio Achates, in conflictu ad Hochstam Moeno mersus A. C. 1622.

WOLPHGANGUS [7] a Dalburg, Archiepiscopus et Elector Moguutinus, obiit A. C. 1601. Ei successit Iohannes Adamus a Bicken.

WOLPHGANGUS [8] Fabricius Capito, vide Capito.

WOLPHGANGUS [9] Frantzius Plavia [orig: PlaviÔ] Variscus, Theologus. Wittenbergensis. Obiit A. C. 1623. Eius exstant; Tractatus Theologicus; de Interpretatione Scripturae; Historia animalium sacra; Schola Sacrificiorum etc.

WOLPHGANGUS [10] Lazius vide Volphgangus.

WOLPHGANGUS [11] Musculus Lotharingus, ex oppido Dusa salivis percelebri, Theologus insignis. Soripsit Commentarios, in plerosque S. Scripturae libros: qui Basileae prodierunt variis volum. Obiit A. C. 1563. aetat. 66. Bernae sepultus. Vide Melch. Adami in vit. Theol. De eo Verheiden: Labore, studio [orig: studi˘] ac industria [orig: industriÔ], literarumque sacrarum cognitione clarissmus evasit.

WOLPHGANGUS [12] Sedelius, scripsit: Quaesita quaedam de Paulo, ed. Cremonae. A. C. 1595. Item Templum Salomonis mysticum, quod prodiit A. C. 1548.

WOLPHGANGUS [13] Siberius, auctor Commentar. in Canticum Canticorum, vide Catal. Oxon.

WORMACIA German. Worms, Galli Vormes, olim Borbetomagus, seu Bormetomagus Vangionum; est autem Celtis Magus idem quod domus ac burgum, unde Noviomagus, Drusomagus etc. A Treveris opinio est ortam essse quibus etiam quotannis tributum contulerit: ab his ad Romanos translata, ab Attila eversa, postea a Clodoveo Francorum Rege reparata, urbs est Palatinatus inferioris ampla, Imperialis, sed male culta. Ad Rhenum. Pluries capta et recepta. Sub proprio Episcopo cum tractu parvo. Habuit alias Archiepiscopos, sed ob perfidiam Gervilionis, a Pipino in Episcopatum A. C. 729. Transrit. Baudrand. Magna [orig: MagnÔ] fuit apud Romanos et Gallos auctoritate. Quippe quae quasi asylum quoddam et praesidium habita est, comitiisque celebrata. Palatium hic [orig: hţc] quondam Dagoberti Francorum Regis et praetorium Vangionum Ducis Conradi, quod cum successori huius Otroni castellum esset forensis latrocinii, opera [orig: operÔ] Henrici II. Imperatoris Bruxellam se recipere, et oppido omne ius suum vendere coactus est. Sic Civitas in libertatem vindicata Imperio accessit. Privilegia accepit insignia a Friderico II. Carolo IV. Maximiliano I. Ferdinando I. Imperatoribus. Episcopo quidem iurare solet, sed non nisi in quibusdam eius iussa observat, in reliquis libera manens; nec plures quam unicum Senatorem Praesul constituendi ius habet. Insignia Civitatis clavis alba in rubro clypeo, ius Patronatus hic [orig: hţc] Elector Palatinus habet. Synodo [orig: Synod˘] in civitate habita [orig: habitÔ] A. C. 1078. Gregorius VII. Pontifex Roman. adulterii, Necromantiae, aliorumque criminum accusatus et depositus est: sed longe celebrior illa fuit, ad quam vocatus Lutherus A. C. 1521. amicis ob periculum iter dissuadentibus, respondit, se iturum, etiamsi sciret, tot ibi Diabolos sibi obstituros, quot in tectis urbis tegulae essent: dein eo [orig: ] appulsus coram totius Imperii Senatu causam Euangelii imrepide egit, ut apud Sleidanum videre est. Unde Wendelini Helbachii tetra/stixon:

Urbs iacet aequoreo celebris contermina Rheno,
Vangionum sedes quae generosa fuit.
In qua vel toto coram sacer orbe Lutherus
Confessus Christi dogmata pura fuit.

Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 65. et in voce Vangiones. Iam vero in ruinis iacet, a Gallis eversa A. C. 1689.

WOTTONUS Eduardus, Oxoniensis Medicus insignis, scripsit de differentia Animalium, ingenti industria [orig: industriÔ] quidquid in Veter. scriptis hanc in rem faciebat, collecto. Porro Emendationes varias, cum Notis edidit, eruditis magni aestimatis. Obiit Londini A. C. 1555. aetat. 63. polu/teknos2. Thuanus Histor. Possevinus Biblioth. l. 2. c. 44. Alil.

WRECCUM Gallis Varech, vox Saxonica, id quod mare eicit, eiectus maris: quo [orig: qu˘] nomine non tantum res naufragae, sed et electrum,


page 734, image: s0860a

lapides pretiosi, ipsique pisces in litore destituti veniebant; quae omnia cum iure naturali inventori cederent, iure tamen gentium Principum privilegiis accesserunt. Hoc iustum privilegium torsit ad iniurias avaritia, rapiunturque aliquando una, quae certissimos agnoscunt dominos; Atrox sane immanitas, quam Ovidius increpans exclamat, l. 1. Trist. El. 6. v. 8. et in Ibin. v. 18.

Naufragii tabulas certant habere mei.

Richardo igitur I. cum in sacra expeditione. classem suam maximis ereptam periculis Messanae deuvo recepisset, Quietum clamavit in perpetuum Wrec per totum regnum suum, Hoveden. Ipse mox gravissimo [orig: gravissim˘] classis suae naufragio [orig: naufragi˘], a Cypri Imperatore Isaacio, omnibus rebus spoliatus. Delapsa brevi quoque apud Anglos res est in pristinum, lenivit tamen asperitatem lex Westmonasteriensis prima, c. 5. ubi sancitum: ut Wreci nomine nihil habeatur, si vel homo vel canis vel catus e naufragio vivus in terram evaserit. Haec de Wrecco privilegia a barbaris Principibus videntur introducta, in iure enim Romano nihil huiusmodi reperitur. Vide Heur. Spelmanuum, Glossar. Archaeol. etc. Iuvenalis, Satyr. 4. v. 54.

Quidquid conspicuum, pulchrumque ex aequore toto,
Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo,
Ne pereat.

WULFRANUS Episcopus Senonensis, saeculo [orig: saecul˘] 7. cum Radbodum Frisiorum Regem eo permovisset, ut baptismum admittere vellet, huic interroganti, quo Maiores venissent, post mortem? in Infernum, respondit. Quo [orig: Qu˘] audito [orig: audit˘] Radbodus, baptizari renuit: Malle cum viris adeo illustribus, in inferno esse, quam cum misero populo Christiano et Clericis in caelo, dictitans. Annales Frisii.

WURMIUS fluv. Germaniae inferioris Vvorm vulgo, apud Aquisgranum oriens, in Ruram, qui Mosae ad Rurem undam miscetur, influit. Eginart.

VURSCHAGTO Lar sive Deus olim Borussorum domesticus, qui praeerat iumentis coeterisque quadrupedibus. Vide supra Prussia.

WURZENA urbecula Misniae, ad Muldam. Alias sub Comitibus propriis nunc in ditione Episcopi Misnensis. 2. milliar. Germanic. a Lipsia in Ortum, Wurzen vulgo.

WUTINGA vulgo Vuting, urbs Iunnaniae quarta, sub qua tres aliae. In limite Queicheae provinc. Martinius.

UXACONA seu VVOCONA Antonin. Okenyate Camden. oppid. olim, nunc pagus Comitatus Salopiensis, in Anglia, medius fere inter Rutunium 22. et Etocetum 24. mill. pass. versus Bennaventam.

UXAMA oppid. Hispaniae citerioris Plin. l. 3. c. 3. Episcopalis sub Archiepiscopo Toletano: Osma Clusio, apud Durium fluv. in vetere Castella, fere exstinctum, a Pompeio M. eversum, et refectum, rursus a Mauris pene in solitudinem est redactum. Inter Burgos 20. et Segontiam 10. leuc. a Numantia 12. a Toleto supra 30. in Boream Burgos versus.

UXANTUS vel is, Insul. Galliae, in ora Britaniae minoris, 16. mill. pass. a Gobaeo promontor. in Occasum 52. a Corisopito in Circium, uti 55. a leona in Occasum. Parva est, circuitus [orig: circuitűs] 8. mill. pass. cum castro et aliquot villis. Baudrand. Valesio Ouessant hodie, alias Heyssant vel Heissant, Angl. Usban dicitur, a promontor. Fagi cap du Fou non longe remota. Eius Britto meminisse videtur, Philipp. l.7.

Et qui rostratis ratibus secat aquor Alanus,
Piratas secum assumat, quibus utitur ipse,
Quum Grenesim rebus iuvat exspoliare vel Ossam.

Ubi Ossant legi mavult Valesius, nomine ab Uxanti deducto [orig: deduct˘]; nisi quis malit eam Osam Aimoini esse, quam de mir. S. Benedicti l. 2. c. 11. describit. Grenesis autem est Grenesey, Insul. Anglis subiecta, nec distans ab Uxanti, Osae tamen propior. Cum Uxanti vel Avanti quoque coniungitur apud Plin. Insul. Samnis, Melae, l. 3. c. 6. Sena, Osismicis adversa litoribus, Gallici Numinis, i. e. Mercurii oraculo [orig: oracul˘] insignis: quae hodie dicitur l'Isle de Sarn et illa infra Uxantim posita, Audieruae portui ad versa, Notit. Gall.

UXELA vide Vesala.

UXELLA [1] melius Uxela, Ptol. Camdeno Lestithiel oppid. Albionis in Cornubia (aliis est Kreckorn well oppid. eiusdem region. proximum) ab Exonia ultra 40. mill. pass. in Occasum.

UXELLA [2] locus Galliae, Prioratu clarus, in Ecclesia Aurelianensi Archidiaconatu Balgentiacensi, vulgo Huisseau. Item in Secalonia, non longe a Rivo Morentini. Item in Burgundia, cum titulo Marchiae, in pago Gabillonensi, non longe a Branciduno Brancion, et a fluv. Crauna la Grone, qui Ararim auget. Vulgo Uxelles. A vetere hoc nomine Gallico deducitur Uxellodunum, Hirtio, l. 8. Bell. Gall. c. 32. et 40. tantopere celebratum, in Cadurcis. Vide ibi, et Hadr. Vales. Notit. Gall.

UXELLODUNUM oppid. Galliae Aquitanicae in finibus Cadurcorum, Cadenac Vigenereo. Baudrando oppid. fuit Cadurcorum, est nunc le puech d'Issoudun, locus Cadurcensis provinc. prope castrum Martelas, ad Oldum fluv. 3. leuc. a Cadenac; ex Brietio.

UXELLUM Ptol. oppid. Albionis in Selgoviis in Scotia, apud Carbantorigum ac Trimontium.

UXENA pagus Hispaniae Baeticae. Uzelis Clusio.

UXENTUM urbs Salentinorum, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino, ab Hydrunto 20. mill. pass. in Merid. Usento Leandro. Ugento, Baudrand. in Terra Hydrunt. 20. milliar. ab Hydrunto in Africum, 11. a Gallipoli in Eurum Iapygium promontor. versus totidem, 4. ab ora littorali Sinus Tarentini. Parva ad modum et aegre habitata.

UXENTUS mons Indiae citerioris cis Gangem fluv. Ptol. iuxta quem incolunt Adisathri populi, quorum urbs primaria Balantipyrgum est, Palibothra Occidentalior, Ferrar.