December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0852b

WITIKINDUS [4] filius Theodorici Ringelhemii Comitis, qui Witikindi I. ex Wigberto filio et Walperto nepote, pronepos fuit, Fertatiensium, (an Montferratensium, quos cum Cevae, Savonae, Salutiarum et Finalii Marchionibus, ex quodam Almaro Saxone natos narrant) auctor dicitur, vide Phil. Iac. Spenerum, Syllog Geneal. Histor.

WITLAM seu VVITAM, oppid. fuit Batavorum, ad ostia Mosae, a Normannis A. C. 835. conditum. An Brila hodie? Gemblac.

WITSANTUM voce German. portus Britannicus, ab arenae albdine dictus, seu potius Galliae portus, Britanniae adversus et proximus, unde in Britanniam insul. commodissimus traiectus est. Nunc Witsan, in quibusdam tabulis Wisan. Hunc portum lccium ait Camdenus, eumque portum, e quo in Britanniam traiectus erat. pridem obstructum esse, ob idque, ut antea Witsantum Gesoriaco successerat, sie in Wirsanti Iocum Calasium fuisse substitutum. In Comitatu Bononiae ponit eum Reginaldus Comes Bononiae, in literis suis A. C. 1200. datis, in Comitatu Gisnensi Guilielmus Abbas Andrensis in Chronico Monast. sui, ubi Burgum Withsand vocat. Prope hunc portum Rodolfus Gisnensium Comes, apud Stronas Monasterium olim construxit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

WITTENSTENIUM oppid. Livoniae, a Moscis expugnatum, et crudelissime habitum, A. C. 1573. qui tamen mox a Suecis victi et in regionem suam compulsi sunt. Vide Thuan. Histor. etc.

WIZLAUS vel VVitlavus vide Visilaus.

VULCANALIA feriae Vulcano sacrae, incidebant in 10. Kal. Sept. quo [orig: qu˘] die populus pro se in ignem animalia mittebat, Varro, de Linguae Lat. l. 5. Ad ea respexit Polius, l. 18. c. 13. cum de napi satione scribit: Serere, ait, nudum volunt, precavem sibi et viciniae serere se: satus utrique generi iustus, inter duorum Numinum dies sestos, Neptuni atque Vulcam. Vide quoque Columellam, ubi de raphani satione agit, l. 11. c. 3. In iisdem Ludis nocturni Ignis usum fuisse, Scaliger docet, ubi de Ludis Cerealibus sic ait: Isidis quoque sacra noctunis vigilits initabantur, expressa [orig: expressÔ] Cercris peregrinatione, Liberam cum face quaeritantis. Nocturni vero ignis usus in multis Ludis fuit, quippe in Vutcanalibus, ob ignis Numen: in Promethaeis, ob surreptum ignem etc. Vide Eundem, Poer. l. 1. c. 32. Sed et Tubilustria dicebantur Vulcani fertae, de quibus supra.

VULCANI Insula quae et Hiera et Therasia Plin. l. 3. c. 8. insula Sicrliae, una Aeoliarum, ignes emittens. Vulcano Leandro, a Lipara 4. mill. pass. Ibi templum erat. Vulcani, teste Strabone. Eius meminit Virg. l. 8. Aen. v. 422.

Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.

VULCANIUS Bonaventura Brugis Flander, fil. Perti ob eruditionem Erasmo quondam carissimi, Franctsco de Mendoza Cardinali Burgensi, Graecos aliquot Auctores Latine vertit, et Bibliothecam rexit, in Hispaniam adductus ab Ioh. Paccio Historico Regio A. C. 1559. Inde, Coloniae, Basileae et Genevae aliquandiu commoratus libros aliquot edidit. Tandem Lugduni Batav. Graecae Linguae Professor designatus, A. C. 1578. ibi 32. annos cum gloria docuit: exstinctus A. C. 1614. aetat. 77 Edidit Cyilli Opera Graece et Latine, Arianum de Rebus gestis Alexandri M. Graece et Latine, Commentarium de Lingua Gothica, Glossaria Graeco Lutina et viceversa cum Notis, Historiam tumultum Belgic. ab A. C. 1556. ad ann. 1577 Notas in Apuleium de Deo Socratis etc. Paul. Freherus, Theatro [orig: Theatr˘] Viror. erudit. claror.

VULCANUS [1] Iunonis filius, Hesiod. in Theog. v. 927.

*(/hrh| d' *(/hfaiston kluto\n e)n filo/thti migei=sa,

Hunc quidam voluerunt, subventaneo conceptu fuilssegenitum sine patre, quem tamen Homer. e patre Iove Iunonequt matre natum esse putavit. Fuerunt qui dixerint, Vulcanum Iovis fuisse filium, qui cum deformis natus esset, fertur a Iove in Insulam maris Aegaei Lemnum praecipitatus, ut ipse de se ipso testatur, apud Homerum, II. a. v. 591.

*(/hdh ga/r me kai\ a)/llot' a)lece/menai memaw=ta
*ri(/ye podo\s2 tetagw\n, a)po\ bhlou= qespesi/oio.
*pa=n d' h)=mar feromhn, a(/ma d' h/eli/w| katadu/nte
*ka/ppeson e)n *lh/mnw|, o)li/gos2 de/ te qumo\s2 enh=en.

Quod autem diu fuerit in Lemno Vulcanus, ita scripsit Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 22. Vulcani item complures: primus Caelo [orig: Cael˘] natus, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt: Secundus in Nilo natus, Opas, ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt: tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabruae traditur praefuisse: quartus Menalio [orig: Menali˘] natus, qui tenuit insulas prope Siciliam,quae Vulcaniae nominantur. Verum Lucianus in Dialog. de sacrificiis fabulam hanc non sine risu recitat, quod Vulcanus ita fuerit e caelo praecipitatus: xwleuqhn=ai ga\r au)to\n a)po\ tou= ptwmatos, o(ppo/se e)r)r(i/fqh u(po\ tou= *dio\s2 e)c ou)ranou=, kai\ ei)ge mh\ oi( *li/mnioi, kalw=s2 poiou=ntes2 e)/ti fero/menon au)to\n u(pede/cmnto, e)te/qnhken a)\n h(mi=n o( *(/hfaistos, w(/sper o( *)astua/nac a)po\ pu/rgou katapesw/n. Homerus vero in Hymno [orig: Hymn˘] II. quem scripsit in Apollin. non a Iove, sed a Iunone Vulennum praecipitatum fuisse de caelo memorat, ac in mare decidisse, fuisseque non a Lemnits, sed a Thetide educatum; qui Iunonem ita caneutem introducit in his, v. 317.

*pai=s2 e)mo\s2 *(/hfaistos2 r(ikno\s2 po/das2, o(\n te/kon au)th\
*r(i/y' a)na\ xersi\n e(lou=sa kai\ e)/mbalon eu)rei= po/ntw|.
*)alla\ e(\ *nhrh=os2 quga/thr *qe/tis2 a)rguro/peza
*de/cato, kai\ meta h)=|si kasignh/thsi ko/mizen.


image: s0853a

Memoriae prodidit in Atticis Pausanias, Vulcanum iniuriae acceptae a matre minime oblitum, auream sellam cum occultis quibusdam vinculis dono [orig: don˘] matri misisse; quae Deam, cum assedisset, statim implicaverunt: quod etiam Plato innuit, l. 2. de Republ. *kai\ tou\s2 poihta\s2 e)ggu\s2 tou/twn a)nagkaste/on logopoiri=n, *(/hras2 de\ desmou\s2 u(po\ ij(ou= kai\ *(hfai/stou r(i/yeis2 u(po\ patro/s2. Habuit uxorem unam e Gratiis, ut ait Isacius, Maiam, secundum Cincium, Maiestam, ex mente Pisonis: Communior autem sententia est, quod Venerem e Lemno duxit. Unde Virg. l. 8. Aen. v. 370.

At Venus haud animo [orig: anim˘] nequidquam exterrita mater
Laurentumque minis, et duro [orig: dur˘] mola tumultu,
Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
Incipit, et dictis divinum inspirat amorem.

Et Iuvenalis, Sat. 7. v. 25.

--- -- --- -- Et quae
Componis dona Veneris Thelesine marito.

Quod idem est cum Catulliano illo; Epigr. 37. v. 21.

--- -- Dona Tardipedi Deo
Infelicibus ustulanda lignis.

Hanc uxorem suam quum postea cum Marte in adulterio deprehendisset, ambos adamantinis catenis colligavit, nudosque uti erant Diis deridendos exhibuit. Unde Virg. l. 4. Georg. v. 346.

Vulcani Martisque dolos, et dulcia furta.

Vide Catonem in Diris:

Tum credo fuerat Mavors distentus in armu,
Nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi
Tristi turpabat malas fuligine barba.

Prudentius: Deos catenae colligant adulteros. Nonnus gamoklo/pon a(/rpaga nominat, cuius nexum Sol detexerat, Bassaricon [orig: Bassaric˘n] l. 5.

--- -- *)araxnai/w| tini\ desmw=|
*gumnh=| gumno\n *)/arha perisfi/gcas2 *)afrodi/th|.

Paulus quoque Silentiarius optat Vulcania vincula, ut amator puellam suam satis arcte complecti posset, Antholog. l. 7. Plura de Vulcano petenda sunt ex N. Comite, l. 2. c. 6. Eundem esse volunt eruditi Vulcanum cum Tubalcain. Et apud Aegyptios certe ignis inventor: apud Diodor. fabrilis artis fornacisque auctor habitus est. Ponitur interdum pro igne. Virg. l. 2. Aen. v. 310.

--- -- Iam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus. --- --

Idem l. 5. Aen. v. 662.

--- -- Furit immissis Vulcanus habenis.

Et apud Plautum, Amphitr. Actu 1. sc. 1. v. 185. Vulcanum in cornu inclusum gerere, Anglice est to carry a lamhorn. Unde Vulcanum et Vestam, utpote duos ignes, illum quidem violentiorem, hunc vero leviorem, coniunxere [orig: coniunxŕre] veteres: et Euseb. Praepar. Euangel. Ignis ait virtutem Volcanum appellatam et in forma hominis ei simulacrum constitutum, in cuius capite pileus esset caeruleus, caelestis symbolum volutionis, ubi integer sincernsque ignis invenitur: nam qui e caelo in tertam delapsus est, cum imbecillior sit, materiaque [orig: materiÔque] indigeat, claudicans fingitur. Ei templum Romae vovit Titus Tatius, teste Varrone et Dionys. Halicarn. l. 2. Plutarchus vero ipsum Romulum Vulcani fanum extra urbem aedificasse [orig: aedificÔsse], ibique cum Tatio et Senatu, de rebus arcanis consultasse [orig: consultÔsse], scribit Quaest. 67. In id idem ex Cameria cum reliquis spoliis, quadriiugum aereum currum deportavit, sicque statuam ex victoria corovatam ibi collocavit, Plut. in Romulo. Etiam Athenis templum Vulcanus habuit, in quo quasdam iuris controversias decidere, et criminum reos detinere, mos erat, ut ex Demosth. patet. De Vulcano sic Prudent. l. 1. contra Symmach. v. 304. s.

Ipse ignis nostrum factus qui servit ad usum,
Vulcanus perhibetur, et in virtute suprema
Finditur, ac delubra Deus, et nomine et ore
Assimilatus habet: nec non regnare caminis
Fertur, et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae.

Nie. Lloydius. Hinc Vulcanalia, festa Vulcano dedicata, quae inciderunt in 11. Kal. Iunii. Horum meminit Columella, l. 11. c. 3. Vide supra. Adde de Vulcano, quod cum etiam, post adulteratum corpus, constanter amasse [orig: amÔsse] Venerem Poetae fingunt, adeo quidem, ut etiam incestis eius eque aliis prognatis filiis, suo opificio adfuerit, uti videmus apud Maronem, qui aeveae fabricasse [orig: fabricÔsse] cum arma tradit. Interim superinduxisse ei alteram coviugem, Grariam videl. cum qua in Lemno dormitaret, sicut in caelo cum Venete, Lucianus ait Dial. Apollin. et Mercur. Sed et in Adonim zelotypus fuit, nec illi arma venatoria confabricatum credit Bacchus, in l. 42. Dionys.

--- -- *kai\ ga\r a)/piston e)/xw no/on o(/tti te/lessai
*zhlomanh\s2 *(/hfaistos2 *)adw/nidi teu/xea qh/rhs2.

Quam in rem Barthium vide, Animadversion. Papin. ad Theb. l. 5. v. 69. ubi et de Officina eius nonnulla etc. Cum vero plures, ut Ioves ac Hercules, ita et Vulcani fuerint, antiquissimus eorum Tubalcainus fuit. Quamvis enim Diodor. Siculus, qui Iovis Cretensis filios hoc [orig: h˘c] ordine recenset, Vulcanum, Martem, Apollinem et Mercurium, l. 5. dicat l. 1. secundum Sacerdotes Aegyptios primum in Aegypto regnasse [orig: regnÔsse] Vulcanum, eique divinos post obitum honores attributos, propter ignem repertum: certum tamen est, Ignis inventum longe esse antiquius. Neque Vulcanus tam in


page 727, image: s0853b

Deos relatus, ob repertum Ignis, quam ignis in Arte fabrili usum: quod clare docet Diodorus ipse, l. 5. ubi recte vidit, Volcanum esse hominem istum, qui Artem reperit aeratiam ac ferrariam, sed quis Heros iste fuerit, vel quando vixerit, pevitus ignoravit. Tubalcainus, Lamechi ex Sella filius, Mehuialis, nati ex nepote Caini, pronepos: quem eas invenisse artes, Moses tradit Genes. c. 4. v. 22. ubi etiam refert, ut fratrum unus Iabal Tentoria: alter autem, Iubal, Artem invenerit Musicam. hunc igitur homines, ac inprimis Aerarii et Ferrarii, ut suae Artis parentem, retulere [orig: retulŕre] in Deorum numerum, atque cum Deo ignis praeside coluerunt; Poetae autem Iovis fulmina fabricare sunt commenti etc. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 16. Alius ab hoc fuit Aegypti Rex, Diodoro memoratus, a quo Aegyptum antiquitus *(hfaisti/an seu Vulcaniam dictam fuisse, accepimus: Tubalcainus enim neque Aegypti Rex fuit unquam, et ante diluvium, adeo que Reges Aegyptios omnes, floruit. Qua de re vide Eundem, l. eod [orig: e˘d]. c. 27. Alius item, Rex Lemni, cuius meminit Isidorus, ut alia omittam. Coeterum Vulcanus Aegyptiis credebatur utrumque sexum habere, ut et Minerva, unde illos duos solum habere Deos a)rsenoqh/leis2 masculo-feminas, scribit Orus Apollo, l. 1. c. 13. cum quo non male convenit, quod Poetae Vulcanum fingunt marem, sed mulierosum; Minervam mulicrem, sed viraginem. Iidem Aegyptii, Vulcanum Solis dixere [orig: dixŕre] patrem, quia sidera sint ignea. Ita enim Chromci Alexandrini Scriptor, p. 106. *meta\ de\ th\n teleuth\n *(hli/ou tou= basile/ws2, ij(ou= *(hfai/stou, e)basi/leusen *ai)gupti/wn *sw=sis2, Post obitum Solis Regis, filiis Vulcani, imperavit Aegyptiis Sosis. Ubi quidem non de corporibus inanimis, sed antiquis Aegyptiorum Regibus sermo est: sed Reges vetustissimi et Dii naturales, iisdem vocabantur nominibus, si credimus iis, quae Manethos prodidit Aegyptius, atque ex iis; qui supersunt, Diodorus Siculus, Bibl. l. 1. et exinde Eusebius, Praep. Euangel. l. 2. c. 1. Vide iterum Voss. l. 2. c. 64. Ut autem Minervae et Lunae, sic Marti et Vulcano, ad expiandas caedes, arma olim cremavere [orig: cremavŕre], nempe Marti et Minervae, ut Diis bellicis; Vulcano, ut armorum fabro; Luvae, propria [orig: propriÔ] ratione. Adde, quod Ignem vim purgandi habere, credebant: Unde et apud Inferos, sicut ait Maro, l. 6. Aen. v. 742.

--- -- --- -- Aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur Igni.

Cultus illius apud Graecos Romanosque eximius: Sed et Germamanis ac Sarmatis Vulcanum ac ignem esse cultum, auctor est Caesat, de bello Gall. l. 6. c. 20. Imo, ut idem ait, praeter Solem Lunamque, cultus est illis solus. Unde etiam elucet, distinxisse vulgo a Sole: utcumque eundem, ac Solem existimet Philippus Cluverius, German antiq. l. 1. Potius igitur Vulcanus Germanis fuerit Iuppiter, sive aeris potestas, tonitrua ciens ac fulgura: quomodo et Etrusci Vulcanum dixere [orig: dixŕre] Iovis ignem e nubibus iaculari. apud Servium in l. 1. Aen. v. 46. Neque causae satis est, cur idem Vit eruditissimus Germanis eundem censeat Vulcanum ac Martem: Romanos saltem distinxisse, argumento est, quod Marti devota potuerint suspendi in Templo: vota Vulcano, comburerentur. Unde Liv. l. 30. c. 6. extr. Magna vis armorum capta, eae omnia imperator, Vulcano Iacrata, incendit. A veteribus etiam Sauromatis Ignem esse cultum, refert Clemens Alex. Admonit. ad Gent. deque eo testem laudat Nymphodorum, l. de Legg. Barbaricis. Eoque magis fidem facit, quia a Lituanis, gente Sarmatica, priusquam Christum amplecterentur, quod contigit circa A. C. 1230. honore divino [orig: divin˘] cultum esse Ignem, quem dixere [orig: dixŕre] Znicz, scribunt, qui de Sarmatia Europaea egere [orig: egŕre]: ut Alex. Gaguinus, de prisca Lituan. relig. De Afris etiam sic Caes. Scaliger, Exercit. 258. sect. 1. Scriptum est in historiis Africanis, ignem in Libya pro Deo habitum, quem Vestalium ritu perpetuum servarent. Hausit vero hae ex Ioh. Leonis Africani l. 1. c. de priscorum Afrorum fide: uti Vossius docet l. c. c. 66. sub fin. Nec omittendum, etiam Athenis Templum habuisse Vulcanum, de quo Demosth. p. 536. n. 6. ubi et carcerem fuisse, et certas quasdam causas decidi consuevisse, docet Idem parag. pro\s2 *)apat. Vide Franc. Rossaeum, tract. Angl. cui titulus, Archaeolog. Attic. l. 2. c. 3. uti de Vulcano *kullopodi/wni Alcamenis, supra voce Marmor.

VULCANUS [2] nomen quoque est montium ignivomorum, quos Natura constituisse videtur, ut essent, veluti spitacula Pyrophylaciorum subterraneorum, per quos aer attractus ignem sub terra foveret, ipseque superflua [orig: superfluÔ] fumi faeciumque mole exoneraretur. horum in omnibus Orbis partibus quidem, nulli tamen frequentiores, quam in America, Merid. inprimis: in cuius solo regno Chilensi 14. neque in Peruana pauciores numerantur, quae omnes Andium continuati iugorum vertices exhibent: Nova Hispan. tribus Vulcanis formidabilis est: qui Hispanis Volcanos vocantur, etc.

Vulcani montes in Europa:

Aetnae, in Sicila: cuius nuperrimum A. C. 1669. incendium omnium adhuc memoriae inhaeret. Hecla, in Islandia: in quo Infernum esse mediis et rudioribus saeculis creditum, quod ignium per angustias eluctantium soni hominum lamentis similes boatus ederent. Strongylus aliique in Liparitanis Siciliae insulis, quorum unus in specie Vulcani nomen gerit. Vesuvius in Campania, alias vini Falerni ferax.

In Asia.

Balalvanus mons, in insula Sumatra. Chimaera, in Lycia, Asiae minoris regione. Gounapius seu Gurapius mons, in una Bandanarum insula.


page 728, image: s0854a

Sineparama, in Iapania, 8. milliar. ab urbe Meaco. Tosa mons, in Mauricis insulis. Vulcanus Ternatensis. Porro alius est in Regno Ietchu, in cuius flamma horribilem Daemonis speciem comparere solitam, testatur Petr. David, Hist. Asiae: ut reliquos Iapaniae omittam. Sunt quoque eorum nonnulli in Tandaia, una ex Philippinis Insul. iuxta promontor. S. Spiritus.

In America.

VULCANUS Antoci Volcano de Antoco, in limite provinciae Cuiae, versus tractum castri Anguli.

VULCANUS Chillani Volcano de Chillan, est inter Cuiam provinciam et Chillanum tractum.

VULCANUS Chuanaucus Volcano Chuanauca, est in parte Australi Ciles, versus Ancudiam provinciam.

VULCANUS Copiapi Volcano de Copiapo, est in parte Boreali Ciles, ad fontes fluvii cognominis, in limite Peruviae.

VULCANUS Coquimbi Volcano de Coquimbo, est ad fontes fluv. cognominis, in limite Cuiae provinciae.

VULCANUS Huapeus Volcano de Huape, in limite Quillatae tractus, versus Fanum S. Ioannis de confinio.

VULCANUS Liguae Volcano de Ligua, est prope fontes fluv. cognominis, versus Fanum S. Ioannis de confinio.

VULCANUS Notuci Volcano de Notuco, est inter Putenam vallem et Pulcas populos.

VULCANUS Osorni Volcano de Osorno, est inter tractus Osorni et Villae divitis.

VULCANUS Peteroae Volcano de Peteroa, est ad fontes fluv. cognominis, inter Vallem S. Iacobi et Cuiam provinciam.

VULCANUS Quechucabus Volcano Quechucabi, est in parte Australi Ciles, prope Ancudiam tractum.

VULCANUS S. Clementis Volcano de S. Clemente, est in parte Meridionaliori Ciles, versus Magellanicam.

VULCANUS Villae divitis Volcano de Villa ricca, est inter Vallem cognom. et Pulcas populos, iuxta lacum Mallabaulquen dictum.

VULCANUS Arequipae Volcano de Arequipa, in parte Australiori Peruviae, et prope Arequipam urbem.

VULCANUS Caucae Volcano de Coca, in valle cognomine.

VULCANUS Maspae Volcano de Maspa, in provincia Quixorum.

VULCANUS Pintae Volcano de Pinta, in Provincia Quitoa, et prope Quitoam urbem.

VULCANUS Guatimalae Volcano di Guatimala, in provincia cognomine, et prope urbem S. Iacobi de Guatimala. Hic ceteros omnes antecellit.

VULCANUS Nicaraguae Volcano de Nicaragua, in provincia cognomine, prope urbem Legionem dictam. Becmannus tres habet: additque, nec ultimum Septentrionem suis ignium penuatiis destitui, quorum 4. sunt in regione Tingoesorum. habet et Groenlandia suos Vulcanos, vicinaeque insulae seu continens Polo circumsita: qui et in Terra Ignea, vulgo del Fuogo, tam frequentes, ut multi Antarctici plagam Poli, ob ignivomorum montium multitudinem, inaccessam putent, Kircher. Mund. Subterr. l. 2. c. 11. Varen. etc. De montibus in Congo et Angola, qui iam ardere desierint, vide eundem.

VULCATIUS [1] Araricus, Eques Romanus, socius coniurationis in Neronem, capite Pisone. Tacit. l. 15. Annal. c. 58.

VULCATIUS [2] Gallicanus ex Hist. Aug. Scriptoribus unus, vide Volcatius.

VULCATIUS [3] Moschus exul in Massilienses receptus, bona sua Rei publ. eorum ut patriae reliquerat, permissu Tiberii. Tacit. l. 4. Annal. c. 43.

VULCATIUS [4] Tertullinus Eques Romanus, periculo [orig: pericul˘] L. Silani, tamquam conscius incesti cum amita [orig: amitÔ], tractus. Appellato [orig: Appellat˘] Principe frustratus damnationem, ad Principatum Vespasiani supervixit ac Tribunatum plebei gessit.

VULDRACA vulgo Leudrac, fluvius agri Augustodunensis, in Gallia, cui Patriciacus villa Percy, veteri Monasterio, nobilis prope est. Vide Hadr. Vales. Notit. Galliae: ut et in voce Augustodunum Aeduorum.

VULGUS vide supra Plebs, Populus etc.

S. VULMARI Monasterium Galliae, vulgo Samer, pro S. Vulmer, in eremo pagi Bononiensis, non longe ab Oceano, et a patria Vulmari Sylviaco villa: unde oppidulo circumiacenti origo et nomen. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VULNUS a plaga distinguitur. Plin. l. 16. c. 12. Aperitur picea parte Solari non plaga [orig: plagÔ], sed vulnere ablati corticis. Ubi Salmasio plaga est entomh\, cum cutis tantum laxatur et scinditur; vulnus to\ e(/lkos2, cum distrahitur et tollitur ac separatur, i. e. e(/lketai a corpore. Quae tamen saepissime confunduntur. Et quidem Vulnus, ab Aesculapio primum obligatum dicitur, quem et specilli inventorem, Apollinis filium, Arcades venerati sunt. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 17. Priusquam autem curarentur, lympha [orig: lymphÔ] abluebantur atque eluebantur. Papinius Statius, l. 3. Theb. v. 398. ubi de Tydeo, in acie vulnerato,

Vulnera dum lymphus Epidaurius eluit Idmon.

Quod siccare lymphis dixit Princeps Poetarum, divini operis l. 10. v. 833.

--- -- Tiberini ad fluminis undam
Vulnere siccabat lymphis, corpusque lavabat.

Ubi Servius nove et Physice, inquit, loquutus est. Nam cum aqua [orig: aquÔ] omnia infundantur, hic ait siccari vulnus aqua [orig: aquÔ], et ratio vera est, quia


image: s0854b

fluxus sanguinis aquarum frigore continetur. Vide quae de rigidae aquae ad sanguinem supprimendum sacultate, habet Corn. Cellus, l. 5. c. 1. et 26. uti de spongiis Gladiatorum, quibus illi vulnera obturabant, supra: de Herculis vero nodo, quo [orig: qu˘] vulnera praeligavit, Plin. l. 28. c. 6. At contra ea sequiore aevo [orig: aev˘] militaria amulera, priscis illis Hercibus optime ignorata, in usum venere [orig: venŕre]. suntque hodierno [orig: hodiern˘] die in eo plurimis semichristianis, ut Historiae et experientia quottidiana testatur. Cui superstitioni adstipulatus Nahodabeguca, Princeps Malaccae, teste Osorio [orig: Osori˘] de rebus Indic. et Afr. l. 7. in conflictu cum Malacensibus, multis vulneribus conscissus, ita cecidit, ut nullum sanguinem emitteret: cum vero illum nudassent [orig: nudÔssent] et armillam ex auro factam, in qua lapis quidam erat inclusus, detraxissent, magna repente vis sanguinis emanavit. Lapidem autem e bestiis quibusdam Siamensibus Cabrisias dictis erui, et mirificam ad sistendum sangumem vim habere, idem addir. De superventu Allobrogum in urbem Genevam A. C. 1602. narrat Sallustius Pharamundus in Car. Allobrog. militum audaciam auxisse initio quaedam incantamenta carminum, quae a Iesuitis Thononianis se accepisse dixerint, praesens contra hostium vires auxilium. Visebantur, ita enim is, in illis cruces, principium Euangelii S. Iohannis, nomina B. Mariae, Iesu, Trinitatis et haud scio, qui ignoti characteres, subsignatis istis Francica [orig: FrancicÔ] lingua [orig: linguÔ]: Quicumque hanc schedulam portaverit, eo [orig: ] die non peribit, neque terra [orig: terrÔ], neque aqua [orig: aquÔ], neque gladio [orig: gladi˘]. Nec mendex fuit, licet sollenni suo [orig: su˘] usus sit Satan. Nam postridie strangulati in aere perierunt. Coeterum unde vis tahs amuletis insit; item an et quatenus iis uti liceat, exponit Ioh. Georg. Godelmannus de curat. Morbor. praestig. l. 1. c. 8. Quando, aiens, res naturales, ut herbae, in certa caeli constitutione collectae, characteres, sigilla, carmina, Euangelium S. Iohannis, quae neque qualitate elementari, nec occultis viribus agere possunt, collo aut coeteris corporis partibus appenduntur, aut ad fugandos Daemones aut ad avertendos globos bombardae, ictus gladii vel hastae; tum illa amuleta fiunt sacramenta Diaboli etc. Et paulo post, Naturalia sunt licita et sunt res, quae sua [orig: suÔ] sive occulta [orig: occultÔ] qualitate divinitus in prima creatione indita [orig: inditÔ], semper eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] agunt in corporibus quibus applicantur, sive sua [orig: suÔ] sympathia [orig: sympathiÔ] sive antipathia [orig: antipathiÔ] et quae seqq. Quam sententiam confirmat Camerarius, Hist. Miscell. Cent. 3. c. 30. Etenim haec quoque idololatria est, si vis curandi herbis, plantis, animalibus, metallis, tribuatur, nisi eadem opera [orig: operÔ] laus ad Deum referatur. Et clarius Augustinus cum Chrysostomo meram esse Idololatriam asserit, si charta aut characteres collo appendantur, quidquid etiam illis inscribatur, si ab ignorantibus factum, sortilegium vero, si a noscentibus interdictum, et fidem nihilominus superstitioni adhibentibus. Vide quoque Plin. Histor. Natur. l. 28. c. 2. et Matth. Berneggerum in Tac. Germ. Quaest. 39. ut et Mos. Amyraldum in vita Lanovii, infra etiam aliquid voce Zipangrini. Quo magis laudari meretur incomparabile uxorum par, Eduardi Angliae Regis et Roberti similiter Regis, quae venenata maritorum vulnera lambendo exsugendoque felicissimo [orig: felicissim˘] successu, quo [orig: qu˘] Deus tam raram fidem remuneratus est, curasse [orig: curÔsse] leguntur, apud Rodericum Sancium, Histor. Hispan. Part. i. c. 4. Olim vero et inter Sacrorum ritus Vulnera fuere [orig: fuŕre]. Octavius apud Minucium Fel. gentilium idolomaniam perstringens, inter alia, Quid, inquit,,qui sanguine suo [orig: su˘] libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius [orig: meliűs] esset, quam sic religiosus. Ubi alludit ad morem Gallorum Cybeles, qui non solum sua sibi obscena testa [orig: testÔ] demetebant, ut paulo post sequitur; sed et arrepto [orig: arrept˘] flagro [orig: flagr˘] contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriato [orig: fimbriat˘] et multiiugis talis ovium tesselluto [orig: tessellut˘], indidem sese commulcabant ictibus, Apuleius, Miles. l. 8. ferro [orig: ferr˘] quoque in se saeviebant, sua inprimis quisque brachia dissecantes, Ibid. sicque illis sectis matrem placantes Deum [orig: Deűm], Prudentius, Romano [orig: Roman˘] Mart. Simile quid de Sacerdotibus Baalis exstat 1 Regum c. 18. v. 28. *katete/mnanto kata to\n e)qismo\n au)tw=n e)n maxai/rais2 kai\ seiroma/stais2, e(/ws2 e)kxu/sews2 ai(/matos2. Dianae, apud Athenagoram Apolog. oi( de\ e)gko/ptousin, h)\ ente/mnousi oi( peri\ th\n *)/artemin. e)w= ga\r tou\s2 tai=s2 maxai/rais2, kai\ toi=s2 a)straga/lois2 ai)kizomen/ou, au)tou\s2 le/gein, ubi a)straga/lwn nomine intelligit ma/stiga a)stragalwth\n, ut Plut. c. Colot. vocat, quod flagrum talis ovium tessellatum vertit Apuleius, ut vidimus: plura hic [orig: hţc] passim, ubi de Gallis Sacerdotibus, Bellonariis item. alibique etc. Hinc Vulnerarius, cognomen Archagatho inditum, Lysaniae filio, Peloponnensi, qui primus e Medicis Romam cum venisset L. Aemilio [orig: Aemili˘] et M. Livio [orig: Livi˘] Consulib. an. Urb. Cond. 535. ei ius Quititium datum, et taberna in compito Acilio concessa est. Sed mox a saevitia secandi urendique honorificum hoc nomen in alterum minum honestum Carnificis mutatum est, Plin. l. 25. c. 7. et l. 29. c. 1. ex Cassio Hemina. Alias vocabulum id generale, Medicorum id notat genus, quod circa vulnera obliganda curendaque occuparur. de cuiusmodi Medicis Vulnerariis quaedam Freinshemius habet ad Curtium l. 9. c. 5. Quanra vero vulnerum curandorum peritia iam Homericis apud Graecos temporibus fuerit, ex ipsomet Poeta, erudite exponit Theod. Zuingerus, Theatr. Hum. Vitae Volum. V. l. 2. p. 1244. et 1245.

VULPANSER Graece xhnalw/phc, Aegyptis in Veneratione, apud Herodot. in Euterpe.

VULPES [1] Varroni quasi volipes, melius ex Graeco a)lw/phc, quod para\ to\ a)la=|n to\n w)=pa quia per ambages et gyros cursitando fallit quasi oculos, adeo que, ut ait Philosophus, Histor. animal. l. 1. c. 1. animal est panou=rgon kai\ kakou=rgon. Unde a)litrh\ a)lw/phc Simonidi, et Horat. ad Pisones, de Arte Poet. v. 437.

Numquam te fallent animi sub vulpe latentes.

Quo pertinent reliqua quoque eius nomina apud Graecos, kerdw\ ki/nados2 et kida/fh) quae, licet diversissima, ad fraudes tamen omnia adhibentur. Uti enim vulpinari, Nonio est, fraudibus et mendaciis vera pervertere, et vulpio dolosus palpator Appuleio, Apolog. 2. sic a)lwpeki/zein Aristophani et kidafeu/ein Hesychio idem: kerdosu/nh quoque astutia est; et kerdale/os2, uti et ki/nados2,


image: s0855a

quo [orig: qu˘] maxime Siculi vulpem insigniunt nomine, Sophocli, Aristophani et Theocrito, significat panou=rgon et kakou=rgon itidem. Cuisus versutiae indicia, cubile, quod sibi parat e(pta/pul\on, ad cuius instar Hannibal, apud Prusiam degens, castellum, quod et a Rege datum erat muneri, sic aedificasse [orig: aedificÔsse] ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, semper verens, ne usu eveniret, quod accidit, legitur in Vita eius, a Corn. Nepote condita, c. 12. Eandem aure admota [orig: admotÔ] ad glaciem, eius crassitudinem coniectare, Plinius, l. 8. c. 28. extr. Plutarchus et Aelianus scribunt: quorum medius Barbaros proin, cum traiciunt pedibus amnes, vulpes tentando itineri praemittere, notat, de primo frig. et in specie de Thracibus idem habet de Anim. comparat. Ut de ratione, qua [orig: quÔ] avibus, favis vesparum, pisciculis, erinaceo [orig: erinace˘], in potestatem redactis, potiatur, quaque a pediculis, aut pulicibus, sese liberet, aliisque eius vaframentis ac strophis, ex Oppiano, Alkazuinio, Digbaeo de Nat. Corpor. et iam laudatis Auctoribus, nil addam nisi hoc unum, quod, cum datur optio, potius mcedere per salebrosam terram, ut occultet vestigia sua scribit Damir. Quo fortasse pertinet, quod Tobias Ammonita, Iudaeos subsannans, qui Hierosolymorum moenia instaurabant, Aedificent, inquiebat, Nehem. c. 4. v. 3. et vulpes, si ascenderit, murum eorum lapideum diruet. Quasi diceret, tam infirmum esse id aedificium, ut ne minora quidem animalia, quaeque sensim incedunt et maxime suspenso [orig: suspens˘] gradu, ut vulpes, sustinere queat. Atque ob dolosum hunc et fraudulentum vulpium animum, cum iis falsi Doctores comparantur, Cantici c. 2. v. 15. et Herodem, hominem panourgo/taton et ad Romani tunc Imperacoris exemplum ex asse compositum, vulpem nominat Dominus noster, Lucae, c. 13. v. 32. Hebraice [gap: Hebrew word(s)] sual, a tussi dicitur, cui ob calorem internum, qui vehementissimus est, avimal hoc perpetua [orig: perpetuÔ] pulmonum intemperie laboraus, quod gannitus eius et raucus clamor abunde docent, obnoxium esse dicitur. Unde nocum Gallorum Proverb. de sene ex imo pectore tussim vix extundente, C'est une toux de renard, qui vous menera au terrier, h. c. Haec est vulpina tussis, quae in foveam te deducet. Alimentum quod attinet, Vulpes pamfa/gos2 est. Eam enim vesci carne cadaverum, docent haec de Davidis hostibus Psalmo [orig: Psalm˘] 63. v. 11. portio vulpium erunt. Ubi e carnivoris feris pro toto genere una ponitur species. et illa quidem despectissima, quasi sit magis probrosum a vulpe discerpi ac devorari, quam a nobiliore fera. Vide quoque, quae supra diximus, voce Caeada. Sed et fructibus vescuntur et maxime uvis delectantur, Cantic. d. l. Unde carne earum Autumno [orig: Autumn˘] uti venatores, quod tum uvatum esu maxime pinguescant, legas apud Galenum, de Alim. facult. l. 3. c. 2. Et nota Phaedri hanc in rem fabella 3. l. 3. v. 1. s.

Fame coacta vulpis alta in vinea
Uvam adpetebat, summis saliens viribus,
Quam tangere ut non potuit, discedens ait,
Nondum matura est, nolo acerbam sumere.

Coeterum solivagum animal vulpes est, Ezech. c. 13. v. 4. et Thren. c. 5. v. 18. a)po\ tou= a)la=|sqai, ab errando in solitariis locis, hinc aliis dictum. Quare, ut rem prorsus insolitam notat Amyntas, apud Aelian. Histor. l. et c. 17. vulpium Caspiarum tautam esse copiam ut non solum agrestia stabula adeant, sed urbes quoque ingrediantur et in aedibus ipsis conspiciantur. Quin ut lateant magis, in ipsis terrae visceribus lustra habent sua seu foveas, quae a)lwpeki/ai Graecis, fwleou\s2 vocat Dominus noster Marth. c. 8. v. 20. ubi extremam suam paupertatem indigitans, *(ai a)lw/pekes2, inquit, fwleou\s2 e)/xousi ktl. Vulpes soveas habent etc. quem locum erudite exponit Cl. Suicerus, Thes. Eccles. voce *fwleo\s2. Alte autent sibi lustra fodiunt. Phaedrus item, Fab. 19. v. 1. s.

Vulpis cubile sodiens, dum terram eruit,
Egitque plures altitus cuniculos,
Per venit ad draconis speluncam ultimam etc.

Idque summa [orig: summÔ] astutia [orig: astutiÔ], ut supra innuimus: quae insuper scilla [orig: scillÔ] ambire, ut lupum hostem fugent, dicuntur. Atque hinc venatio earum difficillima, gravidarum praesertim, teste Philosopho [orig: Philosoph˘], Histor. l. 6. c. 34. Imo laqueis et retibus eas posse capi, utpote quae lacerent, etiamsi in ea inciderint, negant, Oppianus, Cuneget. l. 4. in fin. aliique, inter quos, Teumesiam in Boeotia vulpem non potuisse capi scripsere veteres Mythologi. Tamen quoque capi posse, tam Pelliones, quam Venatores, norunt [orig: n˘runt]. Et quidem laqueis, uri docet Martialis, l. 10. Epigr. 37. v. 13.

Hic [orig: Hţc] olidam clamosus ages in retia vulpem:

Saepe etiam canum praeda fiunt. Oppianus, ubi modo,

*)alla\ ku/nes2 min a)/eiran a)olle/es2 --- --

Quin apud Aelianum, Indi milous et aquilas, ad id institutos, immittere in vulpes, qui captas dominis afferant, leguntur, l. 4. c. 26. quod de Persis hodiernis quoque scribit Petrus de Valle, Itinerar. Trausennas taceo, et galea/gras2, et decipulas, et fossas, et indaginem, et alias mille nocendi artes, quibus in ferarum perniciem industria humana utitur. Addam saltem, si agnina [orig: agninÔ] hamum carne occultaris [orig: occultÔris], et lupos assilientes, et vulpes, dum bolum deglutire student, unco [orig: unc˘] detineri, ex Petro Crescentiensi, de Agricult. l. 10. Hinc mirum non est, quod Samsonem trecentas vulpes (quo [orig: qu˘] nomine forsan et thaes comprehensi, animal vulpi simillimum, gregarium et in Iudaea frequens) cepisse, quas sumptis taedis obvertit caudam ad caudam --- --- Et taedis igne succensis vulpes dimisit in Philistaeorum segetes, et combussit cum metas, tum segetes et vineas et oliveta, legimus Iudic. c. 15. v. 4. Ad quod facinus


page 729, image: s0855b

Iudex ille Israelis, de hostibus vindictam hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] sumpturus, vulpes inprimis elegit, urpote quae tortuoso [orig: tortuos˘] suo [orig: su˘] et anfra ctuoso [orig: ctuos˘] incessu faces caudis alligatas in plures locos differebant et latius incendium, plus satis sponte in frugibus semel accensis serpens, diffundebant. Cuius historiae insigne monumentum est Vulpium combustio, festum apud Romanos, quod incidit in 14. Kal. Mai. seu potius diem 19. Aprilis, quo [orig: qu˘] Equiria etiam erant, in Circo Maxitno. Tum itaque Vulpes cum stipulis ardentibus in Circo mittebantur, qui mos originem suam habuisse dicitur ab Adolescente quodam, filio cuiusdam rustici Carseolani, qui cum maturis frugibus vulpem laqueis implicitam comprehendisset, eam stipula iuvolvit et accenso [orig: accens˘] igni dimisit. Illa vero fugiens maturas fruges ad ussit: quare id singulis annis repetitum est, ut Vulpes Cereri, ob adustas fruges, poenas darent; Carseolis autem Lege prohibitum vel nominare hoc animal, a quo ruinam olim tantam segetes passae. Qua de re prolixe agit Ovidius, Fastor. l. 4. e quo pauci hi versus, 710. s. instituto sufficiant:

Factum abiit: monumenta manent, nam vivere captam
Nunc quoque lex vulpem Carseolana vetat.
Utque luat poenas gens haec, Cerealibus ardet:
Quoque modo [orig: mod˘] segetes perdidit, ipsa perit.

Sed potior Franc. Burmanni coniectura, festi huius adeo sollennis occasionem non a tam obscuris initiis, sed ex altiori origine arcessendam, et ut multa Gentilium sacra imitatione Hebraeorum, vel ansa [orig: ansÔ] aliqua [orig: aliquÔ] ex historia eorum deprompta [orig: depromptÔ], orta sunt, ita historiam de agris Pelistaeorum per vulpes a Simsone immissas, Iudic. c. 15. devastatis eorumque segete atque vineis incensis, exteris traditam etiam huic apud Romanos ritui annuo primoria dedisse. Vide eum Explic. et Medit. in locum cit. Bochartus rei famam a Phaenicibus ad alias gentes disseminatam, sicque ad Romanos tandem pervenisse, existimat, duplici nixus argumeuto [orig: argument˘]: Namque vulpes Romae foeno non involvebantur, quomodo vulpes Carseolana, sed taedas in cauda gerebaut. Ovidius ubi supra, v. 681.

--- -- iunctis ardentia taedis
Terga ferant vulpes --- --

quod ipsissimum de Samsonis vulpibus refert Scriptura. Dein emittebantur hae vulpes, non quo [orig: qu˘] tempore Romae vel Carseolis, sed quo [orig: qu˘] in Palaestina sit triticea messis, nempe circa medium Aprilem. Ita enim is iterum, v. 679.

Tertia post Hyadas, cum lux erit orta, remotas,
Carcere partitos Circus habebit equos.
Cur igitur missae iunctis ardentia taedis
Terga ferant vulpes, causa docenda mihi est etc.

Unde verisimile est, incendium illud eo [orig: ] ipso [orig: ips˘] die accidisse, quo [orig: qu˘] Romae vulpes in Circum emittebantur, et in illius incendii memoriam id primo a Phoenicibus, dein Phoenicum exemplo [orig: exempl˘] etiam ab aliis esse factitatum. Indidem videtur sumptum, quod Boeotii, quibus olim Phoenices imperaverant, quidvis incendi possecredebant, si certa quaedam ammalia, blattae nimirum et vulpes et restudines, cum facibus affixis, emitterentur, uti ex Suida discimus in *new/ria. Sed et facit huc, quod lampouri\s2 vulpes dicitur Lycophroni, Poerae Tarsensi, h. e. in cauda lucens, lampadis instar; quod alias cicindelae seu noctilucae nomen est, ut cui cauda noctu non minus luceat, quam si facem haberet tergo infixam etc. Quam in rem, ut et de animali hoc plura, vide apud Sam. Bochartum. Hieroz. Parte prior. l. III. c. 13. adde Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 59. 61. 65. 72. 73. coeterosque, qui Historiam Animalium condidere [orig: condidŕre] Scriptores. Verbo [orig: Verb˘] saltem monendum, Alexandrum Priami filium a vulpe, sicut Iovem a capra, Romulum Remumque a lupa, educatum legi, apud Aelianum, Var. l. 12. c. 42. Nec omittendum, quod Vulpis augurium maxime sollenne apud Romanos fuerit. Plin. l. 8. c. 28. de prognost. animal. Auguria quidem artem fecere [orig: fecŕre] apud Romanos et Sacerdotum Collegium vel maxime sollenne est inter ea locis rigentibus et vulpis, animalis alioquin sollertia diri --- amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. Sed nec hoc, quod vulpinam seu lupinam caudam, in bellis triumphisque, militaribus hastis, forte in contemptum hostium, Sueonas olim Gothosque affigere consuevisse, narrat Olaus, l. 8. c. 14. etc. Haud absimilis vulpi lynx Mexicana, de qua vide supra voce Lynx. De Vulpibus marinis earumque astutia, adi Plinium, l. 9. c. 43. extr.

VULPES [2] machinae bellicae species, memorata et descripta Alberto Aquensi, Histor. Hierosol. l. 2. c. 30. Quidam de maioribus Alemanniae vulpem ex proprio sumptu quercinis trabibus composuerunt, cuius gyro [orig: gyr˘] tutos intexuerunt parietes, ut gravissimos Turcorum sufferret ictus armorum, omniaque iaculorum genera; ac sic in ea manentes tuti, et illaesi urbem fortiter impugnando perforarent. Hoc tandem Vulpis instrumentum, dum ad urbem opere et ligaturis perauceretur, milites praedictorum Principum loricati ad viginti in eadem Vulpis protectione sunt constituti. Sed magna virorum inundatione et conamine iuxta muros applicata [orig: applicatÔ] non aequo [orig: aequ˘] subsedit aggere etc. apud Car. du Fresne, Glossar. ubi et Vulpeculam dictam esse, ex Ottone de S. Blasio, c. 23. addit. Vide et in voce Ericius. Sed et aleae species, Gallis hodieque haud incognita, quibus le Ieu du Renard appellatur, eodem [orig: e˘dem] nomine venit, apud Io. Sarisberiensem de Nugis Curialium, l. 1. c. 5. eidem laudatum.