December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 718, image: s0844a

WALRAVIUS [2] I. filius Othonis Comitis Nassoviae, Toparchae Lopperae, Laurebergii et Sonnebergii, (a quo certior series) ex Magdalena (Walravii Comitis Sponhemii filia [orig: filiÔ] ) Pace et bello [orig: bell˘] egregius, Othoni Imperatori in Hungaria, Bohemia et Gallia fortem operam praestitit, defunctus A. C. 1020. postquam 48. annos ditiones rexisset, et tumulatus Norimbegae. Ei ex Irmgarda Burggravii Torsellani fil. sorore Henrici III. Imperatoris genita, prognati sunt, Walravius II. Patris successor, et Otho, stemmatis Nassovio-Geldrici conditor, praeter filias, Adelheidam Reginhardi Riuckelae Toparchae et Irmtraudam Ioannis Coningstenti uxores.

WALRAVIUS [3] II. Arnstenii Comite sibi iuncta [orig: iunctÔ], obiit A. C. 1068. Pater Roberti successoris, et Arnoldi, qui decessit improlis.

WALRAVIUS [4] III. Roberti modo dicti filius, Conradi Imperatoris miles, defunctus est A. C. 1156. relictis filiis Henrico [orig: Henric˘] et Roberto [orig: Robert˘], quorum is Principis nomine in priscis Annalibus aliquoties salutatus obiit A. C. 1199. Ei ex Agnete (filia Burggravii Stromberg.) geniti sunt, Henricus, Otho succesior. Walravius brevis aevi, et Anna. Othonis filius, Henricus fuit cognomine Dives, quo [orig: qu˘] genitus

WALRAVIUS [5] primus Weisbadae, Weilburgi, Idsteniique Comes, hereditate paterna [orig: paternÔ] cum fratre minore natu Othone (Dillenburgici Comitatus primo [orig: prim˘] auctore) divisa [orig: divisÔ] factus, A. C. 1235. Rodolpho I. Imperatori gratus fuit, ab eo Aulici Consilii Praeses constitutus. Decessit A. C. 1285. ex Adelheida (Comitis Cattimeliboci filia) pater, inter alios Adolphi Imperatoris, qui Patri in Comitatu successit, et Walravii, cuius filius Philippus fuit, ex Auna Friderici Noribergae Burggravii filia prognatus. Eidem Adolpho praeter Gerlacum successorem, filius quoque fuit Walrautus Mechtildis (Ludov. Comitis Palatini fil.) maritus etc. Cyr. Lentulus, Geneal. Principum et Com. MS.

WALSINGHAMUS Thomas, vide Thomas.

WALTHAMUS Rogerius, vide Rogerius.

WALTHERUS [1] de Cronberg, Alberto Magistro Ordinis Tentonici, (qui Poloniae Regi se submisit, parte Borussiae in feudum, Ducatus nomine, accepta [orig: acceptÔ] ) ab Ordine suffectus, in plerisque Comitiis graviter eum accusavit, donec tandem Albertus, ab Imperio A. C. 1532. proscriptus est. Sed hic Euangelium amplexus, mansit in possessione, et Academiam Regiomontanam instituit.

WALTHERUS [2] improvisoictu [orig: improvis˘ictu] in venatione, feriit Wilhelmum Rufum, Angliae Regem A. C. 1100. Polydorus Virg. Hist. l. 9.

WALTHERUS [3] vide Gualtherus.

WANDALI Gothorum propago, iidem cum Vandulis tabul. veter. Winilis Pauli Warnefridi, Vinulis Adami Bremensis, sic a Germanis vocati sunt, quod hominum Multitudine abundantes, in alienas terras transmigrarent: quod vox Wandeln Germanis denotat. Itaque Wandalorum appellatio, vi vocis tam late patuit, quam ipse vagandi alienaque occupandi mos. Nobis de illis, qui Hispaniam, et post Africam tenuere [orig: tenuŕre], sermo est. Hos ab Oceani httore venisse, scribit Dexippus apud Trebellium, in Gallienis duob. c. 13. et Eunapium: de Longobardis nempe illis, quorum ingens tum alibi, tum postremo in Italia potentatus fuit, Paulus in Longobard. Inde in illam vexatam tot incolis Daciam transiere [orig: transiŕre], Aurelio [orig: Aureli˘] Antonino [orig: Antonin˘] Romanis imperante, Wandali Asdingi, Iornandi dicti. Aureliano [orig: Aurelian˘] Principe sedisse ad Danubium, Dexippus supra memoratus, Priscusque docent. Pannoniae partem Constantinus illis dedit. Hinc in Gallias se intulerunt tempore Honorii, inde se in Hispaniam promovere [orig: promovŕre] Wandali, in Baeticam Silingi qui dicti, ceteri in Gallaeciam eique vicina, Godigisclo [orig: Godigiscl˘] Rege, cui successit Gontharis, qui Alanes in Hispania potentes subegit: Gonthari Gizerichus, Guntharis vel Gunderichi ex Godigisclo frater, Africae domitor, qui possessionem Africae foedere firmavit Valentiniano [orig: Valentinian˘] imperante: imo [orig: im˘] praeter Africam, patentem a Gadibus Tripolim usque, et tetro ad Maurorum invia, Sardiniam quoque et Corsicam suae ditionis fecit, Romam diripuit A. C. 455. principesque feminas, supellectilem regiam, ipsas deinque Capitolii auratas tegulas, inde quo voluit, abduxit. Eum excepit Hunnerichus filius, cuius successor Gundamundus fuit, filius Genzonis, Gizerichi nepos. Hunc sequutus est frater Transamundus, post quem Hilderischus Hunnerichi filius, ex Valentiniani Imperatoris filia, Genzerichi nepos. In Gelimero tandem, Gelarichi filio, Genzonis nepote, Gizerichi pronepote, a Belisario victo, Wandalorum dominarus dessit: post annos ferme in Africa centum. Per Hispanias Wandalici imperii vestigium servat Andalusia, Wandalosia olim appellata. Christianam pietatem ferme eodem [orig: e˘dem] tempore, quo [orig: qu˘] Gotthi et Gepidae, avide arripuerunt: sed dolendum, quod hi tunc omnes permixtum vero Arii dogma, fraude Valentis Imperatoris, qui Arianos ipsis Doctores summisit, imbibere [orig: imbibŕre]. Unde, caeco [orig: caec˘] quodam [orig: qu˘dam] zelo [orig: zel˘], in Orthodoxos saevi, sub Gunderico, qui primus Arianismum amplexus erat, Gizericho seu Genserico, et Hunerico: citra huius tamen, et Gundemundi tempora, a subditorum sibi populorum animis vim abstinuere [orig: abstinuŕre]. Laudatissimis prius moribus inclitos corrupit Africae mollities, in quibus opimas mensas, non minus quam balnea, circos, theatra, mimos, magnorum malorum semina notat Procopius, qui res illorum late prosecutus est. Huic, si plura voles, adde Zonaram, Victorem Turon. Hug. Grotium, Prolegom. in histor. Gothorum, Wandalorum, et Longobard. etc. Post eversas Ostrogothorum Wandalorumque et Longobardorum res, ex eadem illa virorum matre Scanzia, Nortmanni prorupere [orig: prorupŕre]. Ex Wandalorum sanguine ortos Burgundiones, sub Theodosio Iuniore expulsis late Sequanis Heduisque non illam solum veteris Galliae partem, sed et dimidiam Helvetiam occupasse [orig: occupÔsse], adiunctis sibi sociis Nuithonibus: atque a Wandalis regionem Vaudi, sicut ab his Nuchtlandiam appellatam esse, refert, ex aliorum sententia, Iohan. Bapt. Plantinus, Helvet. Antiq. et Nov. Prisca inprimis Wandalorum sedes ad inare


image: s0844b

Balticum nomen hodieque retinet, licet in locum primo Venedi, dein Saxones successerint. Unde et in titulis Regum Daniae et Sueciae; Ducum item Pomeraniae, et Megalopolitanorum, Regum, Ducum, Principum Wandalorum inscriptio hodierna servatur: Et in foedere Hanseatico, Lubeca, Hamburgum, Rostochium, Stralesunda, Wismaria, et Luneburgum nomine civitatum Wandalicarum gaudent, eorumque Conventus praeliminares, quos instituere solent, qntequam Comitia universae Hansae celebrentur, Conventus Wandalici dici solent. Rugia tandem, Usedomia et Wollinia, tribus olim emporiis celebres, Arcona [orig: ArconÔ], Vineta [orig: VinetÔ] et Iulina [orig: IulinÔ], Pomeraniae adiacentes, Wandalicae quoque insulae nominantur, vide Chr. Becmannum, Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. Vide quoque in voce Vandali.

WANGENA oppidulum Sueviae Imper. ad Argum amnem.

WANTUS vide supra Chirotheca.

WAPENTACHIUM Comitatus portio in Anglia, quam Centuriam, Hundredum vocant, a Saxonico wapen, arma, et tach, i. e. tactus, quasi Concussio armorum. Germani enim veteres nec concilium inibant, nec iudicia exercebant, nisi armati. Quae displicuit sententia, fremitu aspernati: quae placuit, concussis armis laudare solebant, Tacit. de Germ. mor. c. 11. Hos ritus patrios a Macedonibus, de quibus idem refert Iod. Willich. in Germ. mor. acceptos, in Britanniam, posteri eorum Saxones traiecere: factoque [orig: fact˘que] de re nomine, et conventum ipsum, conventuique adscriptam regiunculam, Wapentac nuncuparunt [orig: nuncupÔrunt]. Apud Romanos non omnino dissimilis mos; illi enim Centum viralia Comitia hasta [orig: hastÔ] Praetoriana [orig: PraetorianÔ] Posita [orig: PositÔ] celebrabant. Aliis Wapentach dicitur, a deditione armorum, quod in adeunda Centuriae praefectura, dominus Centuriae atma inhabitantium a seipsis in subiectionis symbolum deditis accepit: tac enim accipere significat. Vide Henr. Spelmam. Glossar. Archaeol.

WARACTUM locus Galliae, in Lemovicibus, ubi Lantharius Comes Lemovicensis Monasterium St. Patri honori sacravit, cuius primus Abbas Pardulfus. Situs est inter fontem fluv. Vartimpae la Gartempe et Crosam, vulgoque Gueret vocatur. Unde vicus ei proximus S. Sulpicii Varactensis, vulgo S. Sulpice Gueretois. Forte ex Latino Vervactum, quod agrum requietum et aratri pridem expertem, Galli Gueret dicunt. Caput agri Waractensis le Gueretois, Hadr. Vales. Notit. Gall.

WARANDRA locus Galliae, ad Ittam fluv. in Veliocassium Bellovacorumque confinio, inter Gisortium atque Gornacum municipia, Novo mercatui proximus, vulgo Ouarde, aut potius Varde. Olim villa, ubi Beat. Geremarus, tempore Dagoberti Regis, ortus est, Idem.

WARCUS castellum ad Mosam et Sulmonam, Gall. Vuarc, ab Ottone Comite exstructum, in Remensi Paroecia. Vide Eundem.

WARDA [1] ae, Saxon. tutela, custodia. Sic dicuntur urbis Londini regiones, quae pro numero Maioris et 24. Aldermannorum viginti quinque constitutae sunt, signulorumque custodiis singulae attributae. Uti ergo a regendo, quatuordecim illae Romae urbis portiones, Regiones sunt dictae, sic in Anglica hac Roma 25. divisiones urbis, a custodiendo, Wardae, i. e. custodiae appellantur. Spelman. Gloss. Archaeol.

WARDA [2] seu VVARDUS, pupillus in Britannia insula dicitur, qui ratione infirmioris aetatis praediorumque servitutis, in custodia Regis vel domini sui est, usque ad aetatem integram, h. e. 21. annos. Quod iugum Anglis imposuit, omnia gladio [orig: gladi˘] premens Guilielmus Primus Conquestor: Sed nec ratione lex caret: Ea enim fuit olim fendorum militarium conditio, ut nec hereditario concederentur, nec pro vita vasalli, sed nec ad certum terminum, ne anni quidem; Vide Lotharii Constit. tit. Qui feud. dare possunt. Postea eo deventum, ut per annum, dem ut usque ad vitam valassi feudi concessio firmitatem haberet: Porro factum, ut beneficium ad filios deveniret, et eum quidem primo, qui Domino placebat, tandemque stabilitum, ut ad omnes aequaliter pertineret. Veruntamen neque tunc adhuc hereditario [orig: hereditari˘], neque ultra filios, porrigebatur feudum, ante leges Conradi Imperatoris, imo nec tum demum ad filias, nisi expressa de his mentio esset: nam quid colo cum framea, mulieri cum Marte? Sensim dein, vigore accepto [orig: accept˘], feuda hereditatia facta sunt: e quibus ne vasallus innoxins eiceretur, aut filius ad militiam idoneus a patrio munere excluderetur, publicae utilitatis ratio obtinuit: Suis nihilominus conditionibus feuda interea subiacuere [orig: subiacuŕre]. Hinc, vel ob laesam fidelitatem, vel ob defectum servitii, quod utrumque variis modis contingere potest, feudum ad dominum rediit. Cum igitur ad infantem devolutum feudum est, aequum duxere [orig: duxŕre] Maiores, feudum interim ob defectum servitii, domino reddi, donec vasallus ad arma aptus esset, vasallumque in custodia eius esse, quo ad militiam munusque debitum obeundum posset instructior reddi: interim hovorifice a Dominis pupilli sustentati. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.

WARDHUSIUM ultimum Europae oppidum, in extrema Lappia; sedes Praefecti est, qui totam Finmarchiam et Oceanum Septentrionalem gubernat. Georgius Hornius, Orbe Imperante, cum Notis L. Ottonis Menckenii, p. 514. Vide Lappia, item Vardhusium.

WAREGI Imperium Russiae condiderunt A. C. 753. per Waregen autem Russi intelligunt, quidquid nationum mari Balthico adiacet, Finnos, Suecos, Livonos, Russos, Vandalos: e quibus delati in Russiam tres fratres Ruricus Novogardiarn, Scineus Biale-Gosioro et Truborus Plescoviam, tres celebres Ducatus, condidere [orig: condidŕre], Georg. Hornius, Orbe Imp. ubi tamen Zechum, Lechum et Russum, tres itidem fratres, et a duobus prioribus Bohemos et Polonos, a tertio Russos, conditos fuisse, ait L. Ioach. Fellerus, Animadvers. ad eum, p. 373. Vide quoque supra, ubi de Rurico et Russia.

WAREMUNDUS aliquot priscorum Nassoviae Comitum nomen: e quibus unus, filius Ioannis, provinciam rexit post patrem, ac Walravium fratrem successorem habuit, filiae solum ex


image: s0845a

Sindacula, Andakero Mundervorstio nata, pater. Alius Arnoldo [orig: Arnold˘] Comite natus ex Sidonia Comite Schwartzenburgica, Genuit Ioannem Dietericum et Ambergam etc. Cyr. Lentulus, Genealog. Principum et Comitum Nassoutae MS.

WARENGISI Villa in dioecesi Tullensi, posita ad ripam Mortae fluv. in Lothariensium finibus, inter Rosaria Rosieres, et Nanceium, Cella [orig: CellÔ] et Prioratu suo [orig: su˘] hodieque clara, a domino quondam suo cognominata. Hadr. Vales. Notit. Gall.

WARNEFRIDUS seu VVINERIDUS vide Paulus Diaconus.

WARSAVIA urbs ampla Poloniae, Maxoviae caput, ad Vistulam, ubi frequens Regum secessus, German. Warschaw, Gall. Warsovie. Culta est, cum arce Regia. Vix 3. leuc. Polon. a limite Poloniae minoris in Ortum, uti 24. a Lancicia, 33. a Gnesna, 25. a Thorunia in Eurum, 24. a Sandomiria in Boream, uti 36. a Cracovia, et 58. a Vilna, in Africum. Hactenus comitiis publicis, et duobus palatiis regiis nobilis. Duplex est. Vetus et Nova; In suburbio Cracoviensi visrtur sepulchrum Io. Demetrii Sutscii Magni Ducis Moscoviae. Capta a Suecis A. C. 1655. ingenti praelio [orig: praeli˘] victoribus, sed postea recepta est.

WARTBURGUM arx Saxoniae, ubi Lutherus ab Imperatore proscriptus, ab Electore Saxoniae Friderico III. 10. mens. occultissime servatus est, adeo ut ne Magi a Pontificiis de loco consulti illum divinare potuerint. Hoc asylum Pathmum vocare Lutherus solitus est, qui ibi quoque varia scripsit, A. C. 1521. Chytraeus in Saxon. part. 1. l. 2. etc.

Principes Pomeraniae.

WARTISLAUS [1] I. fil. Suantibori, Pomeraniae Ducis, cum fratribus Ratiboro, Suantopuloc et Bogislao, ab Ottone Andechsio, Episcopo Bambergensi, Cancellario Henrici IV. Pomeranorum. Apostolo, ad fidem Christianam adductus: cum fratre Ratiboro Pomeraniam citeriorem (quae brevi Germanicos mores, tum coloniis ex Saxonia, Westphalia, Frisia, Hollandia, Flandria huc traductis, tum occasione Sexonicae clientelae: cum Pomerania ulterior moribus et linguae Henetorum pertinacius inhaereret,) sortitus est. Quorum hic, pater alterius Wartislai fuit, Principis fortissimi, qui cum Danis et Henri eo Leone pro libertate sua diuturna gessit bella: in cuius filio Bartholomaeo A. C. 1224. ramus hic exstinctus est. Ille A. C. 1124. baptizatus, Episcopatum Iulini fundavit: tum Marchiam Novam et Ucraniam ad Gustroviam usque sibi subiecit: tandem vero A. C. 1136. a ministro, quem Vandali odio [orig: odi˘] religionis instigaverant, ipse vero [orig: ver˘] iam vulneratus confecit, peremptus est: coenobio [orig: coenobi˘] Stolpensi, in necis huius memoriam, a fratre condito [orig: condit˘]. Filii eius Casimirus et Bogislaus II. a Friderico Barbarossa A. C. 1181. in castris ad Lubecam Duces creati sunt, data [orig: datÔ] in Imperio sessione.

WARTILAUS II. Vide supra.

WARTISLAUS [2] III. filius Casimiri II. ex Bogislao II. de quo retro, geniti; recuperavit quaedam a Danis, in Megapolitanis confinibus. Obiit improlis A. C. 1264.

WARTISLAUS [3] IV. fil. Bogislai IV. cui cognomen Corpus et Anima, et Margareta Rugia, exincto [orig: exinct˘] avunculo [orig: avuncul˘] Wizlavo [orig: Wizlav˘], de quo supra, Rugiae Priucipatum, ad versus Danos et Megapolitanos, sibi vindicavit; Dano [orig: Dan˘], ut ius suum cederet, coacto [orig: coact˘]. Brandeburgicis Pasevalcum et Primislaviam; Cruciferis et Polonis Stolpam, Slavam, Regenvoldam et Belgardam bello [orig: bell˘] extorsit. Ex eo A. C. 1326. relicti filii Bogislaus V. lineae Pomeranicae Orientalis, Barnimus IV. Occidentalis auctores fuere [orig: fuŕre].

WARTISLAUS [4] V. cognomine Monachorum Pater noster, qui pro portione sua, annuam sibi portionem pactus, obiit absque prole A. C. 1390.

WARTISLAUS [5] VI. fil. Barnimi IV. Wolgastanae lineae conditoris, obiit A. C. 1394. pater Wartislai et Batnimi VI.

WARTISLAUS [6] VII. fil. Bogislai V. iter Hierosolymitanum ingressus, in Servia obiit A. C. 1392. relicto [orig: relict˘] ex Maria Mecklenburgica, cuius mater Ingelburgis erat, Margaritae Semiramidis Arctoae soror, filio [orig: fili˘] Erico [orig: Eric˘] I.

WARTISLAUS [7] VIII. fil. Wartislai VI. ex Anna Megapolitana, Rugiae, Stralsundae et Barti dominus: filios habuit Suantiborum III. et Barnimum VIII. quorum ille A. C. 1446. iste A. C. 1451. sine liberis defecere [orig: defecŕre].

WARTISLAUS [8] IX. fil. Barnimi VI. nepos ex hoc Wartislai VI. laude iustitiae, et fundatione Academiae Gryphiswaldinae A. C. 1456. inclaruit. Pater ex Sophia Lawenburgica Wartislai X. et Erici II.

WARTISLAUS [9] X. fil. prioris, in divisione hereditatis paternae cum Barto Rugiam nactus est, Erico [orig: Eric˘] Wolgastum tenente. Qui ambo, communi ope, contra Fridericum II. Electorem Brandeburgicum, ex antiquo pacto et investitura Imperatoris recenti ius repetentem ac cum 13. Principibus foederatis Pomeraniam invadentem, acriter provinciam defenderunt: Marchiam quoque excursionibus populati, donec Casimiri Regis Poloniae interventu de pace convenit: A Cruciferis Borussis quoque Lawenburgum et Bytovium armis asseruere [orig: asseruŕre]. Obiit Wartislaus A. C. 1478. in cuius filiis Harmanno et Suantiboro IV. Bartensis linea defecit. Sed Erico [orig: Eric˘] natus est

WARTISLAUS [10] XI. qui tamen cum fratre Casimiro VI. non diu superfuit: tertio [orig: terti˘] fratre Bogislao [orig: Bogisla˘] X. tota [orig: totÔ] Pomerania [orig: PomeraniÔ] potito [orig: potit˘], qui consiliario [orig: consiliari˘] quodam [orig: qu˘dam] Langio [orig: Langi˘] rustico [orig: rustic˘] non infeliciter usus est, mortuus A. C. 1523.

WASA vel VVASDA, in priscis tabulis tractus est Belgii, in Flandria ad Scaldim fluv. vulgo Waes, aut la pays de Waes. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Ganda.

WASITICUM Nithardo Basiu in Capitulis Caroli Calvi, villa olim Galliae Dominica, Palatiumve Regale, vulgo Vassy. Vide Vassiacum.

WASLARE vulgo Wasser monasterium in silva Fania, quae


page 719, image: s0845b

Carbonariae pars est, dictum a fluviolo praeterlabente, quod Dodonis Monachi, Rectoris quondam sui, corpus servabat, pridem intercidit, Proin eius reliquiae in cellam Laubiensi coenobio subiectam, atque Faniae finibus inclusam, quam Moustier en Faigne vocant, translatae sunt. Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Fania.

WASLOGIUM Monasterium a S. Grodingo exstructum, in dioecesi Virdunensi; forte hodie Beaulieu en Argonne, i. e. Bellus locus in silva Argonna, Arduennae parte. Hadr. Vales. Notit. Gall.

WASO seu Guasovide supra Cespes, et ubi de variis Investiturae generibus.

WASTINENSIS Pagus Galliae vulgo le Gastinois, unus ex iis est, quibus Franci, postquam in Gallis sedem ceperunt, Getmanicum imposuere [orig: imposuŕre] nomen, quasi Woestyne, i. e. locus desertus ac vagus, eo quod stagnis, montibus, saxis et silvis, quarum hodieque pars, inprimis in Bieria, remanet, scateret. Olim augustior fuit, a Melodunensi quippe distinctus, nunc Melodunum Senonum quoque comprehendit, propterea Melun en Gastinois appellatum. Hunc Fulco, qui Gaufridum fratrem Comitatu Andicavensi spoliaverat, metuens iram Philippi I. Regis, eidem cessit, cum antea a Comitibus Andicavensibus teneretur. In eo Monasterii S. Mariae forte hodie Gyles Nonnains i. e. Gaicum Nonnarum, ad Lupam fluv. 3. luc. a monte Argisi: villae item Fontanatum, scriptores veteres Marculfus et Odorannus meminere [orig: meminŕre]. Coeterum Wastinas, dicta esse olim loca deserta et inculta a Germanis, certum. Hinc in Pictonibus, circa Castanetum la Castaigneraye, Voventum Vauvant, Merventum, Secundiniacum, et Partiniacum, ager est hodieque silvestris, 12. leuc. circiter patens, qui pagus Wastinensis similiter nuncupatur, vulgo Gastinois, saepius Gastine vel le pays de la Gastine, ubi hodieque vici sunt Boscellus Buisseau, Boscaria Boisserie, Boscetum Boussay et Tilia. Etiam in Wastina Pictonica Vierium est, a situ cognominatum. habent quo que Bituriges Cubi, in agro deserto et silvestri Vastinnum vulgo Vatan: circa quod sunt vici Boscolium Busseul, Spinaria l'Espiniere et Ulmetellum l'Ormetiau, inculti et sterilis agri argumenta. In pago porro Vindocensi, ut et Cenomanis Vastina fuit, i. e. silva, cuius utriusque meminit in literis suis Gaufridus Andegavorum Comes, qui Monasterium S. Trinitatis, apud castrum Vindocinum A. C. 1040. exstruxit. Et Vindocinensis forte illa est, in qua circa A. C. 1140. coenobium nomine Gastinetum, Christianus Monachus aedificasse [orig: aedificÔsse] dicitur: cui Abbatiae proximus est vicus S. Laurentii, vulgo S. Laurent en Gastine. Sic Praemonstratenses in Episcopatu Constantiensi Monasterium habent, de Vastinio Candido, vulgo Blanche Lande, inter Exaquium L'Essay et castrum S. Salvatoris Vicecomitis: Idem enim Vastimum, quod Landa, quae non minus Germanica vox est, unde Laudae Burdigalenses vel Vasaticae, et Landae Armoricanae. Tandem, in Chron. Monasterii Andrensis Gulielmi Abbatis, confecto A. C. 1234. memoratur Comitatus Solitudinis de Gisnes, qui in eodem Chronico, Wastinia de Gisnes dicitur, hodieque in illa solitudine locus est Watines. Optime proinpago Wastinensi id nominis convenit, qui magna ex patre incultus omniumque rerum sterilis est, praesertim circa Nemus, Murittum et Miliacum. Gastinetum Wilhelmus Britro vocat Philippidos l. 2. et cum Castro Nantonis coniungit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

WATERFORDIA vide Vaterfordia.

WATERLOSIUS Lambertus, vide Lambertus.

de WAUCQUIER Matthias Martin, vide ibi.

VUCHEUM urbs septima Kiansiae, sub qua 5. aliae. Ad radices montium, iuxta Liensam fluv. In limite provinc. Fochiensis. Vucheu vulgo. In Sinis. Martinius.

VUCRINA fluv. Illyrici, in Saum per Bossinam influens. Laonic.

WECKERUS Ioannes Iacobus, Basiliensis. Medicus celebris, scripsit Antidotarium. Obiit Colmariae, A. C. 1586. Vide et Ioh. Iacobus.

WEDEREIBA in vita S. Sturmis Abbatis Fuldensis; aliis VVetteriba et VVedtereiba, hodie Wetteravia dicitur seu Vetteravia, vide ibi.

WEIBLINGA Germanis Weiblingen, oppid. Germaniae, in Ducatu Wirtenbergico, patria Conradi III. Imperatoris, cuius milites cum in praelio contra Henricum Superbum, Guelphi fratrem, suum Weiblingen inclamarent, inde Gibellinorum celebre nomen ortum vult, Georg. Hornius, Orbe Imper. Fellero, potius ex verbis hie Gybeling, quod villae nomen, ubi Contradus educatus, illud arcessente, Animadv. ad eum, p. 34. Vide supra.

WEILBURGUM oppid. Germaniae, in Comitatu Nassoviae, sub proprio Comite, ex Familia hac illustri. Defuncto [orig: Defunct˘] enim Adolpho [orig: Adolph˘] Imperatore filius eius Adolphus, hereditate cum fratre Ioanne minore natu divisa [orig: divisÔ], patri in Wisbadensi et Idstenio Comitatu successit, Iohannes vero Weilburgum nactus est, unde stemm atis Weilburgii, ab integro corpore separati, origo. Nactus is postmodum Annam, Ioannis Comitis Saraepontani filiam unicam, Comitatum hunc Weilburgensi iunxit, defunctus A. C. 1371. Ei successit fil. Philippus, qui decessit A. C. 1429. Pater ex Catharina Lotharingica (Friderici Ducis filia) Philippi, qui Weilburgium ramum continuavit; et ex Anna Hohenloica, Iohannis, qui Saraepontanum orsus est. Philippo [orig: Philipp˘] genitus Ludovicus filium habuit Philippum II. quo [orig: qu˘] natus Albertus, Saraepontanam ditionem Weilburgensi Comitatui denuo iunxit, exstinctus A. C. 1616. Natus ei, ex Anna agnata, Ludovicus, qui obiit A. C. 1627. e cuius, et Annae Mariae Hassiacae, filiis tribus, Wilhelmo Ludovico Saraepontum, German. Sarbrucken, Ioanni Wisbada cum Idstenio, et Ernesto Casimiro Weilburgum obtigit, unde tres iterum lineae. Et quidem Ernesto Casimiro genuit Anna Matia Comes Saynensis et Witgenstenia, Fridericum (maritum Elisabethae Christinae Witgensteniae) et Mariam Eleonoram, (uxorem Casimiri Comitis Eberstenii) Comites Nassoviae etc. Lineae Saraepontanae in Weilburg. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Part. I. p. 60. et in Ind. ubi de Familia Nassovia, vide quoque


page 720, image: s0846a

cum Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. Il. Primus autem Walramus seu Walravius henrici cognomine Divitis fil. pater Adolfi Imperatoris in divisione hereditatis paternae, Weilburgum cum aliis nactus fuerat, ut vidimus supra.

WEILDINGA Germanis Weildingen, castrum germaniae, in Suevia, sub proprio Duce, ex Familia Wirtembergica. Manfredus enim fil. minimus natu Iulii Friderici Brentianae lineae auctoris, genitus A. C. 1626. postquam bellum reliquisset, Weildingae sedem fixit ducta [orig: ductÔ] Iuliana [orig: IulianÔ] Oldenburgica [orig: OldenburgicÔ] (filia [orig: filiÔ] Antonii Comitis Demenhorstani) A. C. 1652. ex qua filiis Friderico [orig: Frideric˘] Ferdinando [orig: Ferdinand˘], Augusto [orig: August˘] et Manfredo [orig: Manfred˘], genitis A. C. 1655. 1656. et 1658. inque tutela Ducis Eberhardi patruelis, et Marchionis Anspacensis, relictis, decessit A. C. 1662.

WEIMARIA elegans Thuringiae oppid. quondam peculiari Comitatui nomen, iam vero Saxoniae Ducibus sedem ac domicilium praebet. Comes eius ultimus Hermannus fuit, a Friderico Landgravio Thuringiae, quem contemptim Fritz appellare solitus erat, Comitatu exutus A. C. 1342. Eum Ioh. Friderici Elect. Filii, post bellum Smalcaldicum, a Caesare acceperunt, unde linea Saxo Weimariensis orta. Quae hodie, Altenburgico [orig: Altenburgic˘] ramo [orig: ram˘] nuper exstincto [orig: exstinct˘], in Gothanam (Altenburgensis ac Coburgensis Ducatuum heredem) ac Weinmariensem, tribus surculis, Weinmariensi, Marcsulano [orig: Marcsulan˘] et Ienensi florentem, distinguitur. Vide Georg. Hornium, Orbe Polit. cum Animadvers. L. Ottonis Menckenit, p. 221. et supra passim. Vide Vimaria.

WEINDRICHIUS Martinus, vide Martinus.

WEISBADA oppid. et Comitatus Weteraviae, sub proprio Comite ex Familia Nassovica. Obitu enim Henrici cognomine Divitis, imperante Rodolpho [orig: Rodolph˘] I. inter filios eius Walravium et Ottonem hereditate divisa [orig: divisÔ]: huic Dilleburgum, illi Weisbada et Idstenium cessere [orig: cessŕre], circa A. C. 1235. Ei successit fil. Adolphus, Imperiali axiomate auctus, in cuius posteris Adolphus praefectura [orig: praefecturÔ] Geldriae ac Zutphaniae, et gratia [orig: gratiÔ] Maximiliani I. Imperatoris clarus, ex Margareta Hanovica Philippum sustulit, qui primus Lutheri reformationem Comitatui huic intulit, defunctus A. C. 1520. Ultimus fuit Ioannes Ludovicus Weilburgensis et Saraepontanus. Huic cum tres essent filii, medius Iohannes Weisbadam cum Idstenio nactus, ex Sibylla Magdalena Marchione Badensi suscepit, praeter filias aliquot, Gustavum Adolphum (natum 1632. denatum 1656.) Ludov. Fridericum (natum 1633. denatum 1656.) et Ioannem (natum 1638. denatum 1658) Comites Nassoviae etc. Lineae Wisbadiae seu Idsteniae. Cyr. Lentulus, Geneal. Principum et Cimitum Nassoviae MS. et Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europaeae, Part. III. p. 28. Vide quoque hunc, Arte Herald. Tim. II. ut et in voce Visbada.

WEISSENBURGUM [1] urbs Imperialis, sedes veterum Sebusianorum, unde ei nomen, syllaba [orig: syllabÔ] prima [orig: primÔ] diruta [orig: dirutÔ], b. in v. verso [orig: vers˘], et addita [orig: additÔ] voce Burgum: ad Lutarum amnem, in redicibus montis Vogesi. Vulgo Cronweissenburg. Item Weissenburg am Wasgavv. Privilegia accepit amplissima a Dagoberto Francorum Rege, habuitque olim Coenobium magnificum, in honorem S. Trinitatis ab eodem Rege exstructum, cuius Abbas a Carolo IV. Imperatore Abbas Cathedrae Imperialis et Princeps factus est. Huic diu civitas subfuit: postea Coenobio [orig: Coenobi˘] in sacerdotum Collegium commutato [orig: commutat˘], et Nemetum Praesuli subiecto [orig: subiect˘], civitas Imper. Romano vindicata est. Movit ei, sed frustra, status quaestionem Elector Trevirensis, qui Episcopus Spirensis et Praepositus Weissenburgensis fuerat, A. C. 1647. de qua contro versia vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 59.

WEISSENBURGUM [2] ad Nortgoiam dictum, in Franconia ad Alemannum fluv. an der Allmuhl situm est: oppid. Imperiale, sedes Praefecturae. Vide eundem c. 60.

WEISSENHORNA vide supra, ubi de Familia illustri Fuggerorum Comitum.

Viri Principes.

WELFI seu GUELPHI, celeberrimum superioribus saeculis nomen, duarum fuere [orig: fuŕre] stirpium, quarum posterior alteri insita, in nomen et ius successit. Priorem nonnulli Witikindeis, alii Alsaticae genti, unde Habspurgii, adscribere contendunt: Dicunt enim Eberhardum, Alsatiae Ducem, per filios Ruthardum Kyburgios sevisse, et per Warinum Alemanniae Principem, vel Altorfii Comitem, Ethiconem Helfensteniorum patrem ac Isenbardum, genuisse: quorum huic cum uxor Irmentrudis, soror Hildegardis Imperatricis 12. unv partu peperisset, eorumque 11. pro catulis (unde nominis origo) exponi iussisset, patrem eos servasse [orig: servÔsse]: Ex his praecipuum Welfum Comitem Altorfii et Revenspurgi, patrem fuisse Iuditae uxoris Ludovici Pii et Conradi comit. quo [orig: qu˘] natum Conradum, partium Rhaeticarum et Iuriensium Ducem, Lingonum Comitem, Regum Butgundiae conditorem, et Ethiconem, vel Henricum, a quo Comitum Altorfianorum gentem propagatam, cui in Welfo II. Ducatus Bavariae accesserit. Addunt, defecisse familiam in Welfo III. vel secundum alios IV. cuius soror Cunigundis, nupta Azoni Atestino seu Estensi in illam gentem Welficum nomen et ius intulerit. Ex hoc igitur Azone gens Guelfica posterior orta: Is enim, uti ex Iuditha Conradi II. Imperatoris filia, secunda coniuge, Azonem Estensis seu Arestinae lineae auctorem, ita ex Cunigunde, Guelforum priorum herede, Welfum cognomine robustum genuit, de quo insra.

WELFUS [1] I. fil. Azonis, ex Cunigunde, veterum Guelforum baerede, posteriores Guelfos sevit, Altorsii Comes, et ex eo Henrici IV. Imperatoris benficio [orig: benfici˘] Dux Bavariae. Ab Heri partibus cum ad Pontificem et rodolfum Anti-Caesarem defecisset, pulsus Ducatu, sed post decennium restitutus est.

WELFUS [2] II. fil. prioris, Patri in Ducatu successit: et ad filium Henricum, cognomine Nigrum vel Catulum transmisit.

WELFUS [3] III. fil. Henrici Nigri, ex Wulfilde, filia Magni Bilingii Saxoniae Ducis, Princeps Tusciae, quam a Mathide Comitissa


image: s0846b

Sedi Romanae donatam, ab Imperatore acceperat, Dux Spoletr, Princeps Sardiniae fuit: Frater Henrici Superbi Saxoniae et Bavariae Ducis, cuius fil. Henricus Leo Ducum Brunsvicensium et Lunaeburgensium auctor est. Vide Phil. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. in fam. Guelfica. A. Guelfis hisce Guelphorum factioni nomen, cui Gibellinorum oppisita; quae ambae Florentiam omnemque Hetruriam ante aliquot saecula in tantum distraxerunt, ut cum hi fasciam, illi bandam vel palum: hi rubras aquilas, illi nigras: hi leones reptantes, illi progradientes in insignibus praeferrent, familiae pleraeque notas gentilitias penitus, vel earum ad minimum situm atque colorem immutare coactae sint, ut quarum essent partium, inde dignosci posset. Post adventum Caroli Andegavensis, quem Pontifex regno Neapolitano investiverat, Welfi seu Guelphi, qui Pontificiarum erant partium, ad illum transierunt. Unde in illo tractu Italiae, qui Romania dicitur, non paucae civitates et familiae lilia Gallica insignibus suis adiecerunt, quae Guelpham factionem indicabant, sicut tres stellae Gibellinam, vide Seb. Feschium, tr. de insignibus, et supra in voce Guelfi.

WELLIAE urbecula Belg. Episcopalis in Anglia Theorodunum olim. Vide ibi.

WELLINGUS Conradus, vide Conradus.

WELPEDALIUS Rogerius, vide Rogerius.

WELPHI vide Welfi.

WELZERIA seu de Wels, Familia Germaniae illustris, quae saeculo [orig: saecul˘] iam XIV. florens, in duos praecipuos ramos divisa est, Styrium et Carinthium, quorum uterque iterum pluries subdivisus. Unius e Styria linea seriem hanc exhibet Spenerus. Ernricus Welz in Sptegelfeid. Ruperti fil. Ioannis nepos ex Ioanna Bar. de Kovonitsch, genuit Gothardum Dn. de Welz, L. Bar. de Eberstein, cuius ex Rosina Barone de Eybiswal fil. Ioannes Felix iunxit sibi Amasiam Sidoniam Liber. Baron. de Freiberg. atque ex ea genuit Gothardum Helfricum (natum 1654) etc. Dn. de Welz L. B. de Eberstein etc. Vide Spenerum ubi supra, Part. II. p. 60. et Arte Herald. Tom. II. Sed et Patricii August. Marcus Welserus scriptis, et Philippina Welzeria, coniugio [orig: coniugi˘] Ferdinandi Archiducis Austriae, e quo Carolus Marchio Burgoviae et Andreas Cardinalis prodierunt, notissimi sunt. Nominis, an et stirpis, origo a Belisario, celebri illo Iustiniani I. Imperatoris Duce?

Imperatores et Reges.

WENCESLAUS [1] Bohemiae Rex et Imperator Romanus, vide Venceslaus.

WENCESLAUS [2] Bohemiae Princeps, pietate inclitus, a fratre Boleslao ad lustricum convivium invitatus, in templo, inter preces, odio [orig: odi˘] Religionis Christianae, trucidatus est, A. C. 929. Cosmas Bohemus, Hist. M. Cromerus, Hist. l. 3.

Principes varii.

WENCESLAUS [3] fil. Maximiliani II. frater Rudolfi II. et Matthiae Imperatorum iun Hispanica aula aetatem exegit, obiit aetat. anno [orig: ann˘] 17.

WENCESLAUS [4] Dux Saxoniae, cuius filiae nuptae filiis Magni Ducis Brunsvicensis, gravi bello [orig: bell˘], inter hunc et Albertum Saxonem, ob hereditatem Wilhelmi Principis Luneburgici, orto [orig: ort˘], finem im posuere, saeculo [orig: saecul˘] 14.

WENCESLAUS [5] Lucemburgicus gener Iohannis III. Brabantiae Ducis, socero, agnatis Hassis praeteritis, successit, A. C. 1356. Obiit A. C. 1383. A quo tempore, Brabantiae Ducatus, iura a Margareta Iohanna, sorore quae Wenceslao uxor fuerat, repetito [orig: repetit˘], ad domum Burgundicam, inde in Austriacam devolutus est.

WENCESLAUS [6] Elector Saxoniae, ex familia Ascania, fil. Rudolfi Electoris, Rudolfo fratri in Electorali dignitate successit. Obiit, letali vulnere, in oppugnatione arcis Cellensis A. C. 1388. accepto [orig: accept˘]. Pater ex Caecilia Carratiensi Wenceslai, designati Archiepiscopi Moguntini, et Rudolf III. ac Alberti III. successorum: quibus absque prole A. C. 1418. et 1422. exstinctis, dignitas ab Ascaniis Principibus ad Misniae Marchiones translata est.

WENCESLAUS [7] fil. Boleslai, Principis Lignicii, in divisione, Goldbergam sortitus est, sed omnia, prodigus, aut dissipavit bona aut aere gravavit alieno [orig: alien˘]. Inde fratri maiori Ludovico persuasit, ut Lignitium sibi concederet, ni spem successionis omnem, bonis venditis, interversam vellet; adhuc enim improlis erat. Verum susceptis post haec, ex coniuge Teschinensi filiis, fratris spem elusit, obiitque in summa pauperate A. C. 1364. Inter filios Wenceslaus quoque fuit, Lebunensis atque Vratislaviensis Episcopus.

WENCESLAUS [8] fil. Boleslai, Ducis Teschinensis, Wenceslao Regi carissimi, suscepit ex Euphemia Mazovia, filium cognominem, successionem hanc sibi frustra asserere conatum, et sine liberis mortuum, saeculo [orig: saecul˘] 15. Item fil. Casimiri IV. utriusque Silesiae Capltanei, ante patrem, qui obiit A. C. 1528. exstinctus: pater Wenceslai Adami posthumi, qui Austriacis fidissimus, praeter Fridericum Casimirum, suscepit ex Sidonia Catharina Lawenburgica Adamum Wenceslaum. Hic in aula Christiani I. Electoris Saxoniae educatus, postea in bello Turcico se strenue gessit, et A. C. 1607. supremus Silesiae Capitaneus constitutus, atque sequente anno [orig: ann˘], postquam ad Romanensium sacra transisset, mortuus est. Eius fil. Fridericus Wilhelmus, eorundem rituum tenax, nostra [orig: nostrÔ] memoria [orig: memoriÔ] totam Micislai, primi Silesiae superior. Ducis stirpem exstinctus sine prole terminavit, vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor.

WENDELSTENIUS Ioannes, Codicem Canonum Romanorum primus edidit A. C. 1525. de quo vide Gerh. von Mastricht, Hist. Iur. Eccl. num 79 qui etiam Wenilonis inter eos, qui Capitula Caroli Ludovici fil. collegere [orig: collegŕre], meminit n. 198.

WENILO Archiepiscopus Senoiensis in Gallia, coronavit Carolum Calvum A. C. 832. a quo ad id fastigii sublatus erat: sed proditor lui Regis, Ludovicum Germanicum accersitum in urbem recepit. Qua de re cum conquestus esset Carolus in Concilio A. C.


image: s0847a

859. in suburbio Tullensi habito, quatuor Metropolitis res commissa est; quo [orig: qu˘] successu, reticetur ab Historicis: Ipse enim Wenilo in dignitate sua obiit, A. C. 865. An hinc factum, quod in veteribus Gallorum fabulis Genelon proditorem notat, a quo saepius gens decepta? Vide Baron. A. C. 859. Sammart. Gall. Christ. tom. 1. p. 620. 621.

WENTIUS Iohannes, vide Iohannes.

WEPRIA aut Wipria, silva, corrupte in Actis S. Dagoberti fabulosis appellatur, quae alias Vabrensis silva, vulgo le Bois de Voiure, altero [orig: alter˘] lapide a Satanaco. Vide in voce Vabrensis pagus.

WERA vox medii saeculi notissina, pretium vel aestimatio hominis. Hinc Wergilda, solutio Werae. Germani enim veteres et Aquilonares gentes, qui iugum pariter et leges omni Europae imposuere [orig: imposuŕre], gravissima delicta, ipsaque homicidia pecuniis commurabant, Tacit. de Germ. Idem obtinuit apud Cimbros et Danos, usque ad Christianum III. Crantz. de bello Dithmars. l. 1. Apud Anglos etc Uno [orig: Un˘] namque infelici casu duos de medio tollis non ferebant. Unde omnes hominum classes, ab ipso Rege usque ad mancipium inclusive aestimatae, peremptique pretium familiae eius persolutum est. Huius instituti occasionem quidam volunt esse locum Exod. c. 21. 29. et 30. Wergildorum tamen cumulo exempta fuere [orig: fuŕre], quae quis in Principem, Rem publ. vel civitatem machinatus esset: LL. boiorum tit. 1. c. 7. et tit. 2. c. 1. ž. 2. et 3. ut et alia quaedam apud Anglos crimina: de quibus vide Henr. Spelmannum, Glossar. Archaeol.

WERDA insul. Rheni, infra coloniam Agrippinam, alias S. Suitberti Insula seu SS. Werda: nunc Caesaris Insul. Keisers-Weerd, clara oppido [orig: oppid˘] et monasterio [orig: monasteri˘], quod nunc pro monachis Canonicos, ac etiamnum Suidberti Patroni sui et conditoris reliquias habet. Item ad flumen Ruram in pago Ripariorum Coloniensique dioecesi, veteri Monastervo [orig: Monasterv˘] a Liudgero structo [orig: struct˘] illustris. Est autem Werd vel Wert, vox Germanica quae locum denotat aquis undique circum fusum, et Insulae similem. Hadr. Vales. Notit. Gall.

WERENFELSIUS [1] Ioh. Iacobus Ecclesiastes Basiliensis, Theologus insignis: Scripsit in Ecclesiastem, in Apocalypsin, quod posterius adhuc a)ne/kdoton, aliaque: Ioh. Wollebii Antistuis Basileensis vitam et obitum Heroico [orig: Heroic˘] carmine prosecutus est. Obiit, illustre constantiae, in morbis aerumnisque vitae huius gravissimis, exemplar, A. C. 1655. aetat. 53.

WERENFELSIUS [2] Petrus, prioris fil. natus A. C. 1627. Theologus Basiliensis celeberrimus. Post Euangelium foris domique, magno [orig: magn˘] successu, praedicatum, Lucae Gernleri Antistitis, A. C. 1675. pie defuncti, successor, voce, vita [orig: vitÔ], scriptis Ecclesiam Dei, et Academiam patriam, indefesso [orig: indefess˘] studio [orig: studi˘], iuvat. Parentis postuma quaedem edidit, et locupletavit: ipse quottidie sacris dissertationibus, de Collatione inprimis Adami primicum secundo, de Iudicio incipiente a domo Domini, de Sabbatho etc. praelum fatigat.

Doctrina, eloquium, pietas, sensusque modestus,
Cum cauta, in corde hoc, dexteritate sedent.

WERNERUS [1] Comes Groeningensis, fil. Conradi, qui Alberto [orig: Albert˘] Comite Wirtenbergico [orig: Wirtenbergic˘] et Loewenstenio [orig: Loewensteni˘] natus, Ulrici Beutelspacensis filia [orig: filiÔ] Werntrude ducta [orig: ductÔ], haeres eius fuit: habetque etiamnum traditio, ab Henrico IV. Imperatore Conradum hunc Wirtenbergiae Comitem creatum esse. Eo [orig: ] itaque, praeter Henricum et Ulricum Comites Wirtenbergicos ac Dominos Beutelspacenses, genitus Wernerus, Comites Groeningenses, Landavienses, ac VVullenstettenses sevit; sed Hartmanni, ab Eberhardo Illustri Comite Wirtenbergico, cuius tutelam minus fideliter gesserat, capti filii Conradus, Eberhardus et Ludovicus, titulum Groeningensem omittere sunt coacti. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll Geneal. Hist. Vide quoque Vernerus.

WERNERUS [2] nomen aliquot Comitum Schirensium, unde Sereniss. familiae Palatinae origo: Item Comirum quorundam Homburgiorum, in agro Raurico. Vide Homburgum.

WERNERUS [3] Iohannes, vide Iohannes.

WERNERUS [4] Staufacherus, vide Staufacherus.

WERTHEMIUM oppid. Palatinatus, caput Comitatus cognominis, sub propriis olim Comitibus, quorum ultimo [orig: ultim˘] Michaele A. C. 1556. exstincto [orig: exstinct˘], Comitatus transit ad Ludovicum, e familia Comitum Leonsteniorum: de cuius ob ditionem Werthemiam bello, contra Iulium Episcopum Herbipoensem, vide Thuan. l. 138. p. 1251. Obiit Ludovicus A. C. 1611. Pater Christophori Ludovici, qui Wirnenburgios, et Ioh. Theodorici, qui Rupifortios sevit: de quibus accurate agit Phil. Iac. Spenerus, in appendice fam. Palatinae. Habuit autem praefatus Michael Comes unicam filiam, Barbaram, sed eodem [orig: e˘dem] secum anno [orig: ann˘] exstinctam, cuius progenitores, a Michaele Dn. Breuberg, aliis Ioan. Comite Werthemio, Sophiae Comitis Hennenbergicae, aliis Mechtildis Comitis Schwartzenburgicae (Gunthero [orig: Gunther˘] genitae) marito, ad annum usque emortualem, idem exhibet, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europeae, Tom. I. P. 114. Hodierna vero Familia, cum in duos ramos abierit, ut dictum; in priore, Christophorus Ludov. Com. de Lewenstein et Wertheim, defunctus a. C. 1618. ex Elisabetha Manderscheidia, pater fuit Friderici Ludovici; quo [orig: qu˘] et Anno [orig: Ann˘] Hedvige Stolbergia [orig: StolbergiÔ], geniti sunt Ludov. Ernestus (A. C. 1627. cui Catharina Elisabetha Saynensis nupsit) Fridericus E berhardus (A. C. 1629) et Gustavus Axel (qui natus A. C. 1632. Agatham Detingensem sibi iunxit A. C. 1657.) praeter filiam Ludovicam Barbaram (natam A. C. 1631.) etc. Comites de Lewenstein et Wertheim etc. lineae Virneburgicae. E quibus Ludovico Ernesto, ex uxore dicta, inter alios, genitus est, Ioachim. Fridericus A. C. 1667. IN posteriore, Ioann. Theodoricus, qui decessit A. C. 1644. ex Iosina Marcae Comite iuxta alios, suscepit Iosinam Walpurgim (natam, A. C. 1615. uxorem Henrici Comitis Bergensi) Ferdinandum Carolum (natum A. C. 1616.) et Dorotheam Catharinam (natam A. c. 1618. ac Ferdinando Manderscheidio nuptam) Quorum medius ex Anna Maria Comite Furstenbergia genuit Mariam Annam (quae


page 721, image: s0847b

nata A. C. 1652. nupsit Wilhelmo Hassiae Landgravio) Eleonoram (quae A. C. 1653. genita, Erico Adolfo Comiti Salmens. Reifferscheidio elocata est) Maximilianum Carolum (natum A. C. 1656.) Franciscum Leopoldum (natum A. C. 1661.) aliosque Comites de Lew. et Wertheim etc. Lineae rupifortiae. Vide eundem Spenerum, ubi supra, Parte I. p. 35. Parte II. p. 59. Parte III. p. 84. 85. et Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ] Tom. II.

WESALIA civitas Clivensis, ad cuius moenia amnis Lupia Rheno fluvio coniungitur. Vide Vesalia.

WESENBECIUS Matthaeus, vide Matthaeus; et plura apud Paul. Freherum,Theatro [orig: Theatr˘] Viror. erudit, clarorum, ubi etiam de Andrea, Petro et Iohanne Wesenbeciis, prolixe agit.

WESSELUS [1] Gansefort Groningensis, tanta [orig: tantÔ] omnium literatum ac disciplinarum cognitione fuit praeditus, ut communi elogio [orig: elogi˘] Lux Mundi diceretur. Peritus erat trium linguarum, Latinae, Graecae et Hebraeae: ad quarum mediam eo exactius discendam, in ipsam Graeciam profectus est. Cumque A. C. 1477. Philippus Elector Palatinus Heidelbergensem instauraret Academiam, non alius dignior visus est, qui ad Theologicam cathedram vocaretur: Sed cum Doctoratum suscipere non posset, propterea quod Monasticum ordinem parum amaret, relicta [orig: relictÔ] Professione Theologica [orig: TheologicÔ], Philosophicam suscepit. Profitebatur autem Philosophiam Platonicam, quod eam Christianismo iudicabat convenientiorem atque utiliorem. Mox vero, cum Lutetiam inde secessisset, Successorem accepit Rod. Agricolam Omlandum, vide Ioh. Georg. Hornium, Hist. Phil. l. 6. c. 5.

WESSELUS [2] Iohannes Groninganus [orig: Gr˘ninganus], Contionator Wormatiensis, damnatur ab Inquisitoribus haereseos Moguntiae, quod de Indulgentiis, Ieiunio, aliisque quaedam a communi sententia alienae docuisset, A. C. 1479.

WESTERBURGUM German. Westerburg, quasi occiduum Castrum, nomen Comitatus Germaniae in Palatinatu ad Rhenum, sub proprio Comite, ex Familia meritis, antiquitate et affinitatum splendore inclita: cui Leiningensem titulum attulita Margaretha Landgravia Leiningensis filia, Reinhardo Westerburgico nupta, dicunturque filii horum Reinhardus et Cuno a Palatino Electore investiti A. C. 1471. lite tamen inter hanc et Leiningensium Comitum illustrem Domum nondum decisa [orig: decisÔ]. Dispescitur illa in duos nunc ramos, Westerburgium et Leiningensem, in quo posteriore, surculo [orig: surcul˘] uno [orig: un˘] Oberbrunnensi (de quo supra) exstincto [orig: exstinct˘]: alter Grundstadenis superest, a Ludovico Eberhardo Comite Leining. et Westerburg. etc. in Alt et Neu-Leiningen, marito Carolae Nassoviae, continuatus. In priore, Georgius Wilhelmus Comes de Leiningen et Westerburg, filius Christophori, nepos Georgii, pronepos Cunonis, ex Sophia Eleonora Lippiensi, inter alios genuit Annam Walpurgim (A. C. 1647. uxorem Augusti Ducis Saxon.) Fridericum Wilhelmum (A. C. 1648.) Ioann. Antonium (A. C. 1655.) Christoph. Christianum (a. C. 1656.) Henricum Erp. Fridericum (A. C. 1665.) et Georgium (A. C. 1669.) Comites de Leiningen et Westerburg. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nobilit. Europ. Part. I. p. 65. in Ind. Parte III. p. 30. et Arte Herald. Tom. II.

WESTERWALDIA German. Westerwald, quasi Occidua Silva, tractus Germaniae est, in Comitatus Nassoviae, sub proprio Comite, ex illustri hac Familia. Cessit autem, in divisione haeneditatis paternae, Georgio Ioannis Senioris filio tertio, una cum Quatuor Pagis et Beilstenio dominio: pecorumque pastu nobilis est. et fonte Hunniaco [orig: Hunniac˘], ac ingenti lapidum strue in sublime concumulata [orig: concumulatÔ], monumentis, ut quidam volunt, Hunnotum Gigantumque, a quibus aliquando culta fuerit. Coeterum maiorem huius terrae portionem Ernestus Casimirus filius Ioannis praefati ordine quartus, liberis suis tradidit, post quam relicta [orig: relictÔ] illa [orig: illÔ] Georgii proles Dilleburgum legit: altera [orig: alterÔ] parte Hadamariae Domino adiecta [orig: adiectÔ], Cyr. Lentulus, Delineat. Urbium et Agrorum Nassoviae MS.

WESTERISIA Alberto Saxoni a Maximiliano I. concessa est, A. C. 1498. Vide Frisia Occidentalis.

WESTGOTHI vide Visigothi.

WESTMONASTERIENSIS Matthaeus, vide Matthaeus.

WESTMONASTERIUM quasi Occidentale Monasterium, pars urbis Londini, prisca Angliae Regum sedes, ante D. Eduardi Confessoris tempestatem: Beati Patri nomine insignitum fuit, sed quod ex paenitentiae voto Rex (quod exemplaris verbum est) suscepit meliorandum. Opere proin egregie navato [orig: navat˘], Nicolaus Papae splendida adiecit privilegia, inter coetere, ut amplius in perpetuum Regiae Constitutionis locus sit, atque Depositorium regalium insignium, in Epist. eius ad Div. Eduard. Concil. tom. 3. B. f. 1128. etc. Vide Spelmannum, Gloss. Archaeol.

WESTPHALIA regio est ampla Germaniae, quae unum ex decem circulis Imperii constituit, inter Saxoniam inferiorem ad Ortum et Belgium ad Occasum; Sic dicta, quod Saxonibus Occidentalis est: Equus enim, quem Phalen, seu Falen antiqui Saxones dicebant, horum insigne erat. In ea sunt regione Episcopatus seu ditiones Monasteriensis, Evesche de Munster, Gall. Stifft Munster Germanis Paderbornensis, de Paderborn, Osnabrucensis, d'Osnabruk, et Mindensis, de Minden: Comitatus Oldenburgensis, le Comte d'Oldenbourg, Frisiae Orientalis, de la Frise orientale, et Marchiae, le Comte de la March, Westphaliae propriae Ducatus, le Duche de Westphalie, Comitatus Hoyensis, Comtez de Hoye, Diepholtensis, de Dipholt, Revensbergensis, de Ravensberg, Lemgoviensis, de Lemgow, Lingensis, de Lingen, Luppiae, de Lippe, Benthemensis, de Benthem, et Schaumburgensis, Sacumburg. Dicitur Westphalen incolis, Westphalie Gallis. Terminatur a Septentrione mari Germanico [orig: Germanic˘]; ab Oriente Ducatibus Bremensi, Ferdensi, Luneburgico [orig: Luneburgic˘], et Brunsvicensi; ab Occidente Belgii uniti provinciis, et a Meridie Ducatibus Clivensi, Veteravia [orig: VeteraviÔ], Valdecensi Comitatu, et Landgravitau Hasso-Cassellano [orig: Cassellan˘]. Totius


page 722, image: s0848a

regionis caput est Monasterium, Munster. Sed Ducatus Clivensis, Montensis, Iuliacensis, et ditio Episcopi Leodiensis non censeutur proprie in Westphalia, quamquam partes sint Xirculi Westphalici dicti. Eius Topographiam exhibet Merianus: De Westphalorum, seu antiquorum Saxonum situ, moribus etc. scripsit Wernerus Rollfincius. Vide quoque Adelarii Erichii, Gulchische Chronicke l. 7. ad A. C. 1610. Teschenmacheri Annales Cliviae, Hamelmanni Chronicon Oldenburgense etc. Addo, quod inter Gentis Anhaltino-Lauenburgicae titulos etiam hic comparet. Nempe translata [orig: translatÔ] ab Anhaltinis seu Lanenburgiis, in Misnenses Saxonia [orig: SaxoniÔ], de qua resuo [orig: resu˘] loco [orig: loc˘], Angrivaria tamen (quae alias eosdem semper Principes cum Saxonia liabebat) in Bernardi Ascanii posteritate mansit, iuxta cum iis Westphaliae terris, quas Henrico Leoni ablatas, illi Caesar adiecetat. In partem temen etiam Philippus Ubiorum Antistes venit, qui, Henrico sua [orig: suÔ] sponte infensus, tum Caesare irato [orig: irat˘], occupatam armis ditionem huius assensu sibi asseruit. Et quidem septem oppida, 25000. subditos et 200. Nobiles Landsassios, ex Westphalia Coloniensium Praesulum ditione teneri, Electoris Legatus hisce in Comitiis Imperii memoravit. Ideoque tum Archiepiscopus, tum Lavenburgius Dux, ut harum terrarum Ducumque Angrivariae et Westphaliae nomine peculiare suffragii alterna [orig: alternÔ] vice ferendi ius ipsis permitteretur, consentiente et commendante horum desideria Caesare, petiere [orig: petiŕre]. Tob. Pfanerus de praecipuis German. Principum Gent. c. 10.

WESTPHALIAE propriae Ducatus le Duche de Westphalie, pars est Westphaliae late sumptae, sub dominio Electoris Coloniensis, inter Comitatus Valdecensem ad Ortum et Marchiae ad Occasum, atque inter ditiones Monasteriensem et Paderbornensem ad Boream, et Veteraviam ad Meridiem. Ibi Arensberga oppidum primarium, cum aliquot aliis minoribus.

Westphaliae urbes praecipuae.

Arensberga, Arensberg. Embda, Emden. Minda, Minden. Monasterium, Munster, regionis caput. Oldenburgum, Oldembourg. Osnabrucum, Osnahruck. Paderborna, Paderborn. Susatum, Soest. Tremonia, Dortmund.

WESTPHALUS Ioachimus, vide Ioachimus.

WESTRASIA vide Neustria.

WESTROGOTHIA vulgo WESTROGOTHLAND, pars occidentalis Gothiae, in Suecia: sub qua provinciae Dalia, Vermelandia, et Westrogothia propria, quae inter Venerum lacum est ad Boream, Ostrogothiam ad Ortum, Samalandiam ad Merid. et Hallandiam, Praefecturamque Bahusianam ad Occasum. Habet urbes praecipuas Gotheburgum, Sacram, Lidcopiam et Falcopiam. Vide et Visigothi.

WESTSAXONES populi Angliae, e Germanis oriundi, Westsaxoniam seu Saxoniam Occidentalem tractum late maritimum Cornubiam usque, incolentes. Sub horum ditionem coeuntibus Cantianis, et reliquis Saxonibus, horum lege, vixerunt. Primus autem, post Ethelbertum Cantii Regem, Inas Saxonum Occidental. Rex, circa A. C. 712. leges suis dedit. Successit Merciorum Legislator Offa, A. C. 758. inde pius, inclitus, felix, Aluredus Rex item Occiduorum Saxonum, trium priorum legibus recognitis, quidquid dignum, in suas transcripsit, et Anglis omnibus imposuit, Regnum ordinavit, literas et scientias omnes pene exstinctas suscitavit, etc. Post eum suas prom sere [orig: sŕre] leges Eduardus senior, Aethelstanus, Edmundus, Edgarus, Ethelredus, Saxones; et Canutus Danus. Eduardus dein Confessor, triplice iustitiae lance sublata [orig: sublatÔ], Anglos, Danos et Marcios uno [orig: un˘] iure uti voluit. Vide Saxones Occidentales. Addo hic [orig: hţc], Regnum hoc, tertium ordine, ex VII. illis, quae Anglo-Saxones in Britannia Insul. constituere [orig: constituŕre], a Cerdicio fundatum esse A. C. 519. postmodum sub Rege Egberto, Heptarchia [orig: HeptarchiÔ] illa [orig: illÔ] in Monarchiam conversa [orig: conversÔ], primus hic perpetuus Monarcha factus, abrogato [orig: abrogat˘] Saxonum nomine, universam gentem appellari voluit Anglos, et Regnum Angliam A. C. 800. Georgius Hornius, Orbe Imper. cum animadv. L. Ioachimi Felleri, p. 314.

WETHINUM oppid. Saxoniae a Witikindo iuniore cum Witteberga, conditum: Comites habuit ex eius posteritate, qui panlo post defecerunt. Vide Phil. Iac. Spenerum, in fam. Saxonica. Ex Comitibus Wettinensibus Bruno post Geronem Comitem Altenburgi et Mersburgi, terras, quibus nunc Marchiae Brandeburgicae nomen, Marchionis titulo [orig: titul˘] a Caesare regendas accepit A. C. 956. Sed nepotem eius Theodoricum ditione Oborriti exuerunt, pulsi rursus ab Udone Soltwedelensi. Tobias Pfannerus, ubi supra c. 4.

WETSTENIUS Iohannes Rodolfus, Theologus et Philologus Basiliensis celeberrimus. Natus. A. C. 1614. patre itidem Ioh. Rodolpho [orig: Rodolph˘], Consule Rei publ. Basil. gravissimo [orig: gravissim˘], (qui ob res pro Patria Helvetiaque tota passim, imprimis in pacificatione Osnabrugo-Monasteriensi A. C. 1649. et paulo post, in aula Caesarea, praeclarissime gestae Vindicis libertatis Helveticae elogium emeruit) Professionem Graecam iuvenis admodum A. C. 1637. nactus est; quam Spartam ut felicius exornaret, non contentus multiiugae eruditionis suae conscientia [orig: conscientiÔ], quidquid ubique Eruditorum est Vitorum, adire statuit. Itaque post iter in Galliam, Angliam, Belgium et Germaniam pro votis susceptum et commercium cum Musagetis totius Europae praestantissimis stabilitum, in Patriam redux, Proceribus cum se praebuit, ut a. C. 1643. quidem Organi Aristotelici: A. C. vero 1654. Locorum Communium et Controversiarum Theologicarum Professio ei crederetur; quam mox A. C. 1655. Novi Testameuti provincia excepit, in qua [orig: quÔ], magno cum successu, hactenus pervigil versatur. Pater est egregiae et numerosae prolis, in qua eminer maximus natu Filius cognominis natus A. C. 1647. Philologus Latinus Graecusque insignis, Professor Oratoriae lectus A. C. 1673. inde ad Cathedram Theologicam translatus magni Patris ad unguem factus, commercioque [orig: commerci˘que] itidem, cum praecipuis


image: s0848b

literati Orbis luminibus, post peregrinationem paternae aemalam, inclitus. Eius prodiere [orig: prodiŕre] Origenis Dialogus contra Marcionitas cunt Exhortatione ad Martyrium, et Responso Africani Epistelam, de Historia Susannae. Quae primum e MSS. Codicibus Graece edidit, versiones partim correxit, partim novas achecit; additis Notis, Indicibus, Lectionibu variantibus et Coniecturis, A. C. 1673. Basileae. Idem Venerandum Canonum Conciliorum in Anglia Editorem, Zonarae et Batsamnis commentarios, in Canones Conciliorum, cum Amerbachiano Codice Acad Basil. MS. simno [orig: simn˘] labord in dustriaque conserendo, plurimum iuvit: ut ex praefatione operi Anglicano praefixa luculenter patet; Plura sequenscum Deo dabit aeras.

Ingenio [orig: Ingeni˘], zelo [orig: zel˘], meritis, ptetate, sideque,
Natus ut est Patris, sic Pater instar Avi est.

WETTERBURGUM arx Comitatus Valdeccens. inter Tuvistam et Haram fluv. Metel.

WETTINGA vulgo WETTINGEN, vicus Helvetiae, haud procul Bada [orig: BadÔ] seu Thermis Heiveticis, quem Henricus cognomine Wandelar ob varias peregrinationes in Orientem susceptas, Comes Rapertivillanus, cum ab Hartmanno, Comite Dilingano, cuius patrimonium erat, emisset 660. argent. marcis, ibi Monasterium celebre aedificavit, cui, quidquid in Urantos iuris habebat, contulit, A. C. 1241. quod postea Abbas et conventus Wettingensis commumtati Uraniorum vendidere [orig: vendidŕre]. Sequitur hoc Coenobium institutum Ordinis Cistertiensis, diciturque Monaster. Maris stellae: plurima passum bello [orig: bell˘] primo [orig: prim˘] Austriaeo [orig: Austriae˘], saecul. 14. Vide Ioh. Henr. Hottingerum, Speculo Tigur. Paruit Comitibus Wettingensibus Isena quoque, Sueviae oppid. hodie liberum, vide Isena et Vettinga.

WETZLARIA civitas Imperialis, cuius praefectura Hassiae Landgraviis a Caesare collata est. Vide Limuaeum Enucl. l. 4. c. 6.

WEXFORDIA urbs Hiberniae, in provinc. Lagenia, bella [orig: bellÓ] Henrici II. Angliae Regis contra Rodericum Hiberniae Regem prima Hibernicarum urbium; ab Anglis capta est, arce ibi belli contra Hibernos constituta [orig: constitutÔ], circa A. C. 1170. Georg. Hornius, l. cit. p. 325.

WETHAMPSTEDIUS Iohannes, vide Iohannes.

WICHBILD ius civitatis Magdeburgensis dicitur, quasi ius municipale, ut est in Vocabulario Iuris Saxonici, cuius compilatorem esse aiunt Burchardum Maugepheldium, qui vix it sub Othone IV. Imperatore Duce Saxoniae Brunsvic. et Comite Pictaviensi, vide Goldastum, Prolegom. adillud, Io. Gryphiandrum, Commentar. de Wichbildis Saxon. Herm. Couringium de Orig. Iuris German. Alios.

WIEDA oppid. Germaniae, Comitatus cognominis caput. Quae Familia cum diu inter illustriores habita fuisset, ultimus marium Wilhelmus Comitatum fratris Ioannis nepoti Friderico ex Dominis Runckeliae descendenti, donavit. Unde nova stirps, quae in duabus iam lineis consistit, auctoribus Friderico [orig: Frideric˘] in Wied, et Ioanne Ernesto [orig: Ernest˘] in Dierdorff, Hermanni et Iulianae Elisabethae Solmensis filiis. Quorum ille, Matiam Iuliam Comitem Leinigensem sibi iunxit et ex ea inter altos suscepit Georgium Hermann. Reinhardum (natum A. C. 1640) Fridericum Melchiorem A. C. 1642.) Carolum Ludovicum (A. C. 1654.) etc. Comnes de Wiede etc. Iste, defunctus A. C. 1664. ex Hedvige Eleonora Comite Eberstenia reliquit filium Ludov. Fridericum comitem de Wied, Dn. de Runckel, Isenburg et Massou, lincae Dierdorffianae. Vide Spenerum. Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. part. Il. p. 4. Parte Ill. p. 75. et Arte Herald. Tomo. II.

WIELANUS Philippus vide Philippus.

WIER Iohannes, Graviae ad Mosam in lucem editus, discipulus Corn. Agrippae, sub nomine praeceptoris de Vanitute librum a se compositum edidisse creditur. Itinere per Africam et Cretam suscepro [orig: suscepr˘] indo domum rediit, ac curae santatis auhibitus a Guilelmo Duce Clivensi, per 30. annos Medicinam ingenti successu exercuit, Carolo etiam V. Ferdinando I. Maximiliano II. et Rudolpho II. a Cousiliis Medicis. Insigniter doctus, sed et ipse magiae, impietatis ac atheisini accusatus, a Bodino praecipue Daemonoman. Namque et venesicarum patrocinium suscepit, et inventarium Monarchiae Diabolicae confecit, ut alia omittam. Tandem Tecklenbutgum profectus ad Comitem Benthemium ibi obiit, A. C. 1588. aetat. 73 Thuanus Histor. Melch. Adami Vit. Medicor. Ant. Teissier Elog. Part. 2.

WIESA fluv. agri Basiliensis, cuius rivo [orig: riv˘] bifido deducto [orig: deduct˘] irrigatur Basilca minor, aquis per omnes plateas, usui simul et ornatui, derivatis: profluit ex silva Hercinia, piscationique inprimis molendinis et lignis devehendis aptissimus est. Vide Christ. Urstisium. Epit. Hist. Basil. Vulgo Wiesen.

WIESENSTEIGA castrum Germaniae in Suevia, sub proprio olim Comite ex Familia Helffenstenia. Superiori nempe saeculo [orig: saecul˘], in Ulrici Comiris Helffenstenii et Catharinae Sonnenbergiae Filiis, Georgio atque Ulrito, duo rami Messkirchius et Wiesensteigius in diversum ire coepere [orig: coepŕre]: cuius tamen utriusque masculi, intra anni spatiuni, defecere [orig: defecŕre] A. C. 1626. in bona alia succedentibus Bavaris: alia (inprimis Messkirchium seu Messkircham ) occupantibus Futstenbergiis, quibus hodieque ab Helffensteniis filiabus, earumque heredibus, lis moverur, nondum hucusque decisa. Ita autem se Messkirchiorum linea habuit: Fridericus Comes Helfenstenii, qui obiit A. C. 1474. ex Agnete Weinspergensi, Engelberti filia [orig: filiÔ], pater fuit Friderici exstincti A. C. 1482. Hoc [orig: H˘c] et Agnete Eberstenia [orig: EbersteniÔ] (silia Bernardi Comitis) genitus Ludovicus, iunxit sibi Elisabetham Limpurgiam (filiam Georgii Dn. et Pincernae de Limpurg ) obiitque A. C. 1494. Pater Ulrici praefati, cuius maior natu filius Georgius Comes Helffenstenii, in Messkirch, decessit A. C. 1573. relicto [orig: relict˘] ex Apollonia de Zimmern (filia Frobenii Christophori Comitis) Georgio [orig: Georgi˘] Frobenio [orig: Frobeni˘] filio [orig: fili˘], defuncto [orig: defunct˘] A. C. 1622. Huic Maria Helffenstenia agnata, lineae Wisensteig, genuit Georgium Wilhelmum, Sibyllae Hohenzolleranae Ioanne Comite


image: s0849a

genitae maritum, exstinctum A. C. 1626. et Ioannam Eleonoram ac Mariam Vratislao Comiti Furstenbergico neuptam ac defunctam A. C. 1629. Comit. Helffenstenios etc. ultimos lineae Messkirchiae. Idem part. Il. p. 20. Idem vero iam nomen, matrmonio [orig: matrmoni˘] Matiae praefatae, in Furstenbergicam familiam transiit. Vratislaus enim maritus eius Comes de Furstenberg. lineae Blombergiae, ab uxore dictus in Messkirch, novem in hac familia ramum condidit. His enim coniugibus nati sunt Maria Eleonora Dorthea (uxor Iohannis Eusebii Fuggeri Comitis de Kirchberg ) Franciscus Christophorus (natus A. C. 1625. maritus Mariae Theresiae Principis arenbergae) Frobenius Maria (natus A. C. 1627). et Ioannes Maximilianus Franciscus, qui obiit.... omnes Comites de Furstenberg etc. Lienae Blombergiae in Messkirch. Similiter appellantur, qui ex secundo Vratislavii, coniugio orti sunt. Is enim, priore coniuge exstincta [orig: exstinctÔ] A. C. 1629. ex altero Helffensteniae stirpis ramo, Franciscam Carolivam, filiam minimam natu Rudolsi Comitis Helffenstmi, (qui ultimus e maseulis totius stirpis obiit A. c. 1626.) sibi uxorem iunxit, secundis nuptiis, atque ex ea progenuit Mariam Franciscam (natam A. C. 1638.) Io. Martinum Ferdinandum (1640.) Rudolsum Maximilianum (den...) et ferdinandum Wilhelmum (itidem exstinctum...) omnes itidem Comites de Furstenberg, lineae Blomb. in Messkirch. Vide Ph. Iac. Spenerum, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Part. II. p. 20. et Part. Ill. p. 41. et 87. Wiesensteigiorum vero series haec. Ulricus praefatus, rami auctor, ex Catharina Montsortia suscepit Rudolphum patrem Rudolphi, qui ultimus e masculis totius helffensteniae stirpis decessit A. C. 1626. Pater ex Eleonora Furstenbergia numerosae prolis, in qua tamen masculi omnes caelibes. et ante patrem defecere [orig: defecŕre]: inter filias, Maria Ioanna nata, A. C. 1612. Maximiliano primum Adanio Landgravio Leuchtenbergio, inde Christiano Comiti Palatino Reheni in Brichenield nupta obiit A. C. 1665. Isabella Eleonora, nata A. C. 1613. uxor obtigit Martino Francisco Comiti Oetingensi in Wallerstein et Francisca Carlorta nata A. C. 1618. elocata est Vratislao Comiti futstenbergio, exstincta A. C. 1641. Vide eundem Spenerum, ibid. p. 9. ut et Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II.

WIGANDUS Iohannes, vide Iohannes.

WILA urbecula Ducatus Wirtembergensis, sed libera et sui iuris, ad Urmum rivum, olim villa, unde ei nomen, a Friderico II. Imperatore iure civitatis donata est. 3. milliat. Germanic. a Tubinga in Boream, Spiram versus, 2. a Stutgardia in Occasum, Weill vulgo.

WILDGRAVII vide supra Thingravii.

WILDUNGA urbs Comitatus Waldecc. ubi fodinae metaliicae, e quibus auri, aeris, ferrique magna vis eruitur, et fontes acidi, Metel.

Principes Varii.

Ex Familia Austriaca.

WILHELMUS [1] cognomine Ambitiosus, fil. Leopoldi cognomine Probi, Archiducis Austriae, et lineae Tirolensis conditoris, Tripolim obsidione Turcica [orig: TurcicÔ] liberavit, coeterum frustra quaesito [orig: quaesit˘] Hedvigis Polonicae coniugio [orig: coniugi˘] infelix. Vixit sub fivem saeculi 14.

Ex Familia Bavarica.

WILHELMUS [2] fil. Ludovici Bavari Imperatoris ex Margareta Hollandica, Hollandiam cum Comitatibus iunctis nactus est: inmatrem impius, et civilium bellorum causa, mente motus, tandem improlis obiit A. C. 1378. Successit frater Albertus, cuius filii fuere [orig: fuŕre] Wilhelmus et Iohanues Episcopus Leodiensis; contra quem Iacoba, Wilhemi filia, mcontinentia [orig: mcontinentiÔ] sua [orig: suÔ] famosa, Comitatus sibi vindicavit: donec haeres ominum domus Burgundica, ob uxorem Ioahnnis Burgundiae Ducis Margaretam, filiam Alberti Ducis Bavariae, Wilhelmi et Iohannis surorem, etiam has ditiones ad se traxit. Vide in voce Guilielmus, inter Hollandiae Comites.

WILHELMUS [3] filius minor natu Ioahnnis, Bavariae Ducis, qui Monachiensem lineam hodieque sperstitem condidit: Fratri Ernesto iunctus grave cum Ludovico Barbato Ingolstadrensi bellum gessit: Basiliensis dein Concilii defensor, obiit improlis, scculo [orig: sccul˘] 15.

WILHELMUS [4] I. fil. maior natu Alberti Sapientis, nepos Ernesti praedicti, ex filio Alberto Pio, patri successit. ad Electoralem dignitatem, Palatinis extorquendam, saepius aspiravit, inprimis A. C. 1524. Inde defuncto [orig: defunct˘] Ludovico [orig: Ludovic˘] Pacifico [orig: Pacific˘] Electorazum sibi deberi arbitratus, indigue tulit, cum post bellum Samalcaldicum Fridericus Elector in gratiam ab Imperatore reciperetur, ipse Septemvitatus eius potiundi spe creditus sequi Caesareas partes: Idem cum fratrel Ludovico acerrimus Lutheri hostis, Austriacae quoque potentiae non obscure invidebat, Imperio etiam et regno Hungariae imminens: Unde, cum Ferdinandus Roman. Rex electus est, Bavari aeque ac Saxo et protestanres nonnulli, pro libertate Germanica tuenda, clam foedus imere [orig: imŕre] cum Francisco Galliae Rege, qui 10000. aur. in usus bellicos, si quid repentini accidisset, apud illos deposuit. Ambo quoque singularem religionis Pontific. curam pare se tulere [orig: tulŕre], foederis sancti A. c. 1538. Notimbergae percussi primarii Duces. In Colloquio quoque Ratisbonensi, A. C. 1541. cum a Friderico Comite Palat. consilia conciliationis proponerentur, mortem potius se obituros dixere [orig: dixŕre], quam ut vel latum unguem de inveterata Religione et consuetudine remitterent: quod credebantur fecisse stabiliendae suae apud Ecclesiasticos auctoritatis, et ne ex compostione ad Palatinum, ac Austriacos gloria redundaret. Nihilominus in bello Smalcaldico a Foederatis sollicitatus Willielmus, illis ambigue quidem respondit, sic tamen n eorum hostis haberi nollet. Pater fuit Alberti V. qui, Iesuitis licet addictissimus, tamen suis A. C. 1556. ad tempus indulsit, exemplo [orig: exempl˘] soceri Ferdinandi I. Im peratoris ut coena [orig: coenÔ] Domini integra [orig: integrÔ] uterentur et


page 723, image: s0849b

carnibus, etiam diebus vetitis, urgente necessitate, vescerentur:postea quoque in Calicis negotio A. C. 1564. ad Pontificen scripsit, vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor.

WILHELMUS [5] II. fil. Alberti V. praefati, Patri in regimine successit: Ab illo Wilbelminae lineae nomen, quo Ferdinandi fratris eius, ex impatibus nuptiis suscepti, liberi excluduntur. Literis excultus, Iesuitisque deditissimus fuit. Fratri Ernesto Colonieusem Electoratum aditure auxilia misit, A. C. 1583. Tandem Maxitniliano fil. regimine tratliso [orig: tratlis˘] ipse Monasterium ingressus, obiit A. C. 1624. in Monasterio Carthusiano, prope Ratisbonam. Pater 4. filiorum, e quibus Maximilianus, modo dictus, Electoralis: Albertus vero Albertinae, linearum anctores exstitere [orig: exstitŕre]. nati hoc [orig: h˘c], maximilianus Henricus Archiepiscopus Coloniensis, et Albertus Sigismundus Episcopus Frisigensis, Idem.

Ex Familia Saxonica.

WILHELMUS [6] Landgravius Thuringiae, fil. Friderici I. Saxoniae Electoris, cum fratre Friderico Placido Electore ob alterius fratris Henrici occisi haereitatem bellum gessit, sed ubi fratrem in necem ipsius non consensisse intellexit, pietate eius motus pacem fecit. Ob uxorem Annam, filiam Alberti II. Imperatoris Lucenburgensem Ducatum sibi vindicavit, sed pulso [orig: puls˘] Duce Ernesto [orig: Ernest˘] Comite Gleichio A. C. 1443. a Philippo Bono Duce Burgundiae, quem Elisabetha Lucenburgica, dicta Goerlicensis, Mauburmum seu protectorem sumpserat, exclusus: cum iterum A. C. 1453. Fortunam tentasset [orig: tentÔsset], capta [orig: captÔ] Taheodonis villa [orig: villÔ], a Burgundo per Croium altera [orig: alterÔ] vice eiectus est. Itaque cum fratris Ladislai Hungariae, et Bohemiae Regis hereditate novum ius accepisset Anna, A. C. 1459. Carolo VII. Galliae Regi Wilhelmus Ducatum 50000. scut. vendidit: cuius successor Luovicus XI. cum in gratiam Burgundi iure suo [orig: su˘] cessisset, Wilhelmus cum coniuge A. C. 1462. id pretio [orig: preti˘] itidem Philippo addixere [orig: addixŕre], acceptis 120000. ducatis. A quibusdam quoque ob uxorem, Bohemiae Rex destinatus, Georgro [orig: Georgr˘] Podiebradio [orig: Podiebradi˘] dein electo [orig: elect˘], Silesiam obtinuit, quae tamen postea quoque huic ac cessit, Obiit improlis.

Joh. WILHELMUS fil. minor natu Ioh. Friderici Electoris Vinariensis linea conditor. Bello [orig: Bell˘] Salmalcaldico [orig: Salmalcaldic˘] a Patre, ut domt res curaret, relictus, Fribergam ad conventum Mauritianoruni misit, ut contra Ferdinandum Imperatorem armaiungeret. Inde a Patre, mortuo [orig: mortu˘] Mauritio [orig: Mauriti˘] Electore in Belgium ad Caesarem missus, Electoratum ipsius nomine petiit: A. C. 1550. Cui cum iperam suam obrulisset, nec reciperetur, Galliae se Regi addixit, copiasque duxit contra Hispanos. Dein cum fratre maiori Ioh. Frideico II. ei controversia fuit, Frederici III. Electoris Palatini interventu sopita: Verum non longe post A. c. 1567. ei Fratris subditi universi, ob Grumbachmm ab hoc receptum, addicti sunt, ac ipse una cum Augusto Electore Gothanam obsidionem ursit: pro arce Grimmenstein frustra deprecatus. Eodem [orig: E˘dem] anna [orig: annÓ] cum Carolo M. Badensi delectus pro Rege Galliae egit: Sequente vero ipsius et Electoris Augusti auctoritate colloquium Altenburgicum, inter Thuringicos et Misnicos Theologos, celebratum ac in 5. menses protra ctum est, donee hi confessionem Electori minus acceptam Disputationi finiendae mitterent: unde invectivarum et inter ipsos Principes odiorum semina. Obiit A. C. 1573. per fil. Fridericum Wilhelmum, Aldenburgicae et Iohannem Vinatiensis linearum auctor. Vide quoque Guiltelmus.

Fridericus WILHELMUS [1] fil. prioris, in divisione, Aldenburgicam ditionem nactus est: dein cum Ioh: Brandenburgico admotus tutelae Christiani II. administravit Electoratum, in Reformatos, Doctoribus dimissis et Cancellario [orig: Cancellari˘] Nic. Crellio [orig: Crelli˘] capite plexo [orig: plex˘], acer, obiit A. C. 1602. Pater inter alios, ex Anna Maria Palatina, Iohannis Wilhelmi. Saxonicarum Electoralium in Silesia copiarum Ducis, et Friderici Wilhelmi, qui fratrum minimus, sed eorundem, ut et postea Ioli. Ernesti patruelis ex parte haeres, auspiciis Electoris agnati, in Lusaria A. C. 1634. exercitum duxit: Pater itidem Friderici Wihelmi. ex Magdalena Sibylla agnata.

Ex Familia Brandeburgica.

Christianus WILHELMUS fil. Ioachimi Friderici, Electoris Brandeburgici post patrem A. C. 1598. Administrator Magdeburgensis factus: Sed quod bello [orig: bell˘] Danico [orig: Danic˘] arina contra Caesarem gessisset, proscriptus est A. C. 1628. et a suis desertus. Itaque ad Regem Sueciae A. c. 1630. profectus, eius ope implorata [orig: imploratÔ], Magdeburgum rediit: sed sequente anno [orig: ann˘] in huius expugnatione glande plumbea [orig: plumbeÔ] sinistrum crus traiectus, in potestatem Pappenhemii venit: et A. C. 1632. in captivitate Latinos titus induit, suo [orig: su˘] nomine Speculum Veritatis, cui Brochmannus et Melch. Nicolai se opposuere [orig: opposuŕre], evulgari passus. In pace deiu Pragensi A. C. 1635. ab Augusto Saxone Archiepiscopo Magdeburgensi annua 12000. Imperialium Caesar ei pactus est: quorum loco [orig: loc˘] Monasteriensi A. C. 1649. coenobium et sectura Zina et Loburg sunt substituta. Obiit haud pridem, nulla [orig: nullÔ] mascula [orig: masculÔ] prole ex triplici matrimonio suscepta [orig: susceptÔ].

Georgius WILHELMUS prioris ex fratre Ioh. Sigismundo nepos, in Ducatum Iuliacensem a patre Administrator missus, A. C. 1613. ab eodem vivo Electoratum accepit, A. C. 1619. Investituram Borussiacam a Polonis obtinuit, A. c. 1621. In translationem Electoratus ad Bavarum, aegre randem consensit A. C. 1617. Edicto [orig: Edict˘] restitutionis, Episcopatus Brandeburgensem Havelbergensem et Lebusiensem a se repeti passus est, A. C. 1628. Induciis inter Suecos et Polonosinitis, Mariaeburgum, Stumam et Haupt. sequester accepit, A. c. 1629. quae restituit, A. c. 1635. Ad partes Suecicas, vi ante Berolinum ostentata [orig: ostentatÔ], a Rege traductus: paulo ante Lipsiense praelium copias suas cum Saxonicis Suecico exercitui iungl permittens, ad sua digressus est, Pace Pragensi A. C. 1635. probata [orig: probatÔ], Pomeranicam investituram accepit, obiit A. C. 1640. Pater fil. unici Friderici Wilhelmi.