December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0801a

ULAKUKAN Paulo Veneto Allau: post Persiam, a Schinguis Khane in Tartarorum potestatem redactam A. C. 1224. Regnum ad familiam suam transtulit, ex qua aliquot Reges, Christianam amplexi fidem, Turcas universa [orig: universÔ] Syria [orig: SyriÔ] et Palaestina [orig: PalaestinÔ] expulerunt, qua de re videatur Haito Armenus et alii Bell Sacri Scriptores. Ultimus horum Regum, Abuzaid Babeder Chan, obiit A. C. 1337. Hornius, ubi supra, p. 420.

ULAM fil. Serez, 1. Paral. a. 7. v. 16. Primogenitus Esec. 1. Paral. c. 8. v. 39. Latine porticus, vestibulum, aut fortitudo vel stultitia eorum.

ULAMA villa in 12. Dioecesareae lapide, contra Solis Ortum in tribu Zabulon.

ULBANECTES vulgo Senlis, popul. et urbs Galliae Belgicae, Latine Silvanectum. Vallesiae regionis caput. Metel. Silvanectes. Vide ibi.

ULCEJUM castrum Galliae, nunc Ouchi le Chastel, Augustae Suessionum proximum: cui vicinus est vicus cognominis ad eun dem amniculum, vulgo Ouchi la ville. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ULCI Lucanorum urbs, Ptolemaeo, in Basilicata, Laorina vulgo.

ULCINIUM vide Olcinium.

ULDA fluvius Galliae, quem Guntchramni Regis exercitum tumultuariis pontibus factis transiisse, scribit Gregor. Turon. Histor. l. 10. Hic Rohapum et castrum Gauzleni vel Gossini Ioselin, ac Malum strictum Malestroit, praeterlapsus, in Vicinoniam, Franciae olim Britanniaeque terminum, defluit; male in tabulis Geographicis Auste, vel Aust, et Aoust dictus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ULDINUS Hunnorum Dux, iunctus Stiliconi Romanorum et Saro Gotthorum Ducibus, vicit Radagisium, A. C. 405. P. Orosius, l. 7. c. 26.

ULFEJACUM vel ULFEIUM, memoratur in literis Guidonis Comitis Forensis. datis A. C. 1173. Vide Ulfeium.

ULFEJUM vulgo Urfe, castrum Galliae, in pago Forensi superiore, non procul a monte Maurilionis, cum titulo Baronatus. Ei proximus vicus cognominis S. Marcel d'Urfe.

VLIA Turdulorum in Hispania Baetica urbs, Ptolem. Monte maior Morali 5. leuc. a Corduba [orig: CordubÔ]: Caesaris tempore munitissima. Aliis Vaena. Tucci et Aegabrae proxima, aliis Velia.

VLIARUS seu OLARIO, Insula Oceani Aquitanici, in ora Santoniae, contra ostium Carentonii fluvii, 2. leucis in Occidentem, l'Isle d'Oleron Gallis. Extenditur a Septentrione in Meridiem per 6. leuc. Lata est 2. Cum arce permunita, in parte Austral Insulae, quae 1. cum dimid. leuc. distat ab ostio Separae fluv. in Occident, 3. a Rea Insula in Meridie, 6. a Rupella in Africum. Fertilis probeque culta, vicos amplius 115. habet, in quibus eminent S. Dionysii, S. Georgii, S. Petri, Dolutum et Castellum, portu commodo [orig: commod˘] instructum. Ipsa dioecesi Santonicae ascribitur, Olarionensium lepusculorum meminit Sidonius. Ab ea, Sinus Aquitanici insularum maxima, nonnumquam et vicinae insulae, ut Radis quae Rupellanae dioeceseos est, Aia l'Isle Dais, Varenna la Garanne, Oria l'isse d'Oire, aliaeque proximae dicuntur Insulae Olarionenses les Isles d'Oleron. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ULIBILLANI Mauritaniae Tingitanae gens, Ptolem.

VLISSINGA vide Flissinga.

ULIUS Apollo dicebatur quod salubritatis esset auctor. Est enim ou)=los2 Graece integer, vel sanus.

ULIZIEIRA Africae propriae urbs Ptolem. Ulusubritanum oppidum vocatur Plinio, l. 5. c. 4. extr.

ULLOA nomen illustris in Hispania Familiae, quae ex Gallaecia originem trahit. In ea, praeter Vascum Lopez de Ulloa, Agueris de Moscoso maritum, ac Lupi Sanchez de Moscoso Ulloa primi Comitis de Altamita a)/paidos2 patrem, atque Sancium Sanchez de Ulloa, Dominis de Ulloa et Monterroso editum; Teresiae de Zuniga et Viedma Vicecomitis de Monterrey coniugem, qui, per filiam Franciscam heredem, Comitum de Monterrey titulum ad Azevedios transmisit, ut vidimus supra celebris fuit Doctor Petrus Yannez de Ulloae, Consiliarius Ioannis II. Cuius duo filii, alter Ioannes Dominos de Villalonso, ex quibus eius abnepos Ioannes Casp. de Ulloa Comitiva [orig: ComitivÔ] dignitate ornatus est; Rodericus Dominos de la Mota sevit, Marchionum axiomate cum teimpore ornatos, dederunt. Germanus Petri Io. Alfonsus de Ulloa, eiusdem Regis Consiliarius, Beatrice Petri Roderici de Fonseca filia [orig: filiÔ] ac herede ducta [orig: ductÔ], praeter Alfonsum Archiepiscopum Seviliensem, Petrum genuit ac Fernandum de Ulloa Fonseca; quorum posteri, patrio [orig: patri˘] omisso [orig: omiss˘] nomine, Fonsecae appellati: et quidem illius, Domini Villanovae de Cannedo, demum Comitatus dignitate exornati; huius, Domini de Coca et Alaexos, ac per proneptem, in Toletanam domum, elocatam, Comites de Ayala fuere [orig: fuŕre]. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Part. 2. in Indic. Vide quoque eum, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. 2.

ULMA ab ulmis arboribus, vel ab ulgine, iuxta distichon vetus:

Nomen, quod Latio [orig: Lati˘] desumptum est fonte, quod apta
Ulmensis posita est plena haec uligine terra.

Vel ab Hulmigeris, seu Bructeris, huc olim prfectis eiusque conditoribus, German. Ulm, insignis Sueviae civitas, ubi Hylarus et Blanus amnes Danubio miscentur, redditurque inde Danubius navigabilis. Olim Alcimoennis Carithnorum urbs, in limite Vindeliciae. Moenibus caruit, usque ad A. C. 1300. hodie perampla, munita, et libera, probeque culta est, cum magnifica praecelsaque turri. Eam Carol. M. olim Coenobio [orig: Coenobi˘] Augiae Divitis, (quod in veteri est Alemann, insula, quam lacus Venetus efficit, quaeque Sindelisiana primum, deinde Angia Dives, vulgo Richenow appellata


page 675, image: s0801b

est) uno [orig: un˘] lapide a Constantia distanti, donavit: a quo multis post annis magna [orig: magnÔ] pecuniae summa [orig: summÔ] redempta, sui iuris rursus effecta est, annitente Friderico [orig: Frideric˘] III. Imperatore. Alii eam paulatim, pecuniis prudenter suppeditatis, in libertatem se vindicasse [orig: vindicÔsse] scribunt, sub Ludovico Bavaro Imperatore, qui Urbi Senatum creandi veniam dedit, circa A. C. 1346. plura dein privilegia addentibus Carolo [orig: Carol˘] IV. et Friderico [orig: Frideric˘] III. Forma Rei publ. Aristocratica est, Sentores habet quadraginta duos, qui ex utroque ordine, Patricio et Plebeio constant. Emptionis iure possidet Helssenstenium castrum, cum Gislinga oppido, Albeccensem item Comitatum, quem in liba dulciaria, ab Ulmensibus accepta, Comes quidam Werdenbergensis insumpsisse dicitur, Felix Faber, l. 2. Histor. Suev. Leiphemium quoque oppidum iisdem emptionis iure accrevit, ad Danubium: praeter quae tenent Ravenstenium arcem, Langendau oppidum, Altheim, Stisbersbeim, dynastiam Wangen, Bermeringen, Bernsiadt, Ballendorff, Mellingen, Kuchen, Gingen. Altenstadt, Siessen, Uhrspring, Launsbeim, Luitshausen, Weidensladten, Auffhausen, etc. Insignia Urbis, cui custodia Suevicae Registraturae ab Imperatore concredita est, sunt colores duo, in area superiori niger, in inferiori albus. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 57. Inter primas Germaniae civitates ad Prorestantium partes accessit, A. C. 1529. Conventus dein Smalcaldicorum ibidem habitus est, A. C. 1546. quapropter Caesar urbi minatus, eam a sociis desertam multavit, decem signorum praesidio [orig: praesidi˘] illi imposito [orig: imposit˘]. Postea, cum Principum foederi, ad liberandos captivos Saxonem et Hassum, nomen dare nollet, ab illis obsessa, agerque eius vaslatus est, A. C. 1552. Vide Sicidani Commentar. Augustanae Confess. addicta est hodieque, 10. milliar. German. ab Augusta Vindelic. in Occasum. 15. a Constantia in Caeciam, 25. ab Argentina in Ortum, uti 12. a Tubinga.

ULMETUM vulgo Elmesby, locus in Anglia [orig: AngliÔ], Camden.

ULMI oppidum Pannoniae inferioris in Hungaria, Antonin. Ilessi Lazio, Iltz Simlero; inter Sirmium 26. et Cibalim 24. mill. pass. Mursam versus in Boream.

ULMUS [1] oppidum Pannoniae superioris nunc Ilmitz Cluver. vicus Peisoni lacui impositus, in Austria inferiori, in ipso limie Hungariae.

ULMUS [2] pagus Mysiae superioris a Naisso urbe 19. mill. pass. in Ortum, Sardicam versus.

ULMUS [3] gratissima vitibus arbor. Papinius Statius, l. 5. Sylv. 1. v. 49.

Qualiter aquaevo sociatam palmite vitem
Ulmus amat, miscetque nemus ----

Manilius, l. 5.

Et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos.

Alii passim, de utriusque arboris coniugio mira, sed vera narrantes, ut ait Barthius Animadv. ad Statium, d. l. Gymnosophistis sacra etiam fuit, a qua Apollonius humana [orig: humanÔ] voce salutatus, quod scripsit Philostratus, sive hoc eius, vel Damidis, aut alterius fuerit commentum, Hierocli quoque, ut fabulosum, oliectat Eusebius Confutat. l. 8. adnotante Vossio [orig: Vossi˘], de Idolol. l. 3. c. 44. Eius sponte renascentis portentum memorat Plin. l. 16. c. 32. princip. Factum hoc populo Rom. Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae, in luco Iunonis, Ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta [orig: restitutÔ] sponte, ita ut protinus floreret: a quo deinde tempore Maiestas populi Romani resurrexit, quae antea cladibus vastata fuerat etc. Vide de hac arbore plura, apud Plin. l. 16. c. 17. alibique passim, Matthiolum Commentar. in Dioscorid. et alios Rei Herbariae Scriptores. Addo saltem, quod Ulmeis virgis in servos olim animadverterint Romani, unde ulmitriba, Plauti vox, Pers. Act. 2. sc. 4. v. 7. Quodque lanion ibus non ex alia arbore codices frequentiores, uti docet vetus Schol. Iuvenalis, ad Sat. 11. v. 141. quem locum supra adduximus, voce Carptor. Nomen quod attinet, inde videtur ortum, quod ulginosis locis arbor gaudet. Graecis ptele/a etc.

ULNA ex Graeco w)le/nh, proprie brachium, cubitus. Calpurnius, Ecl. 1. v. 45. de Numeriano Caes.

---- maternis causas qui lusit in ulnis.

Unde tendere ulnas, dicit Statius, l. 10. Theb. v. 515.

-- pronas tendentis Amyntoris ulnas
Fundentisque preces ----

Quomodo tamen Virgilium non fuisse loquturum, retur Batthius, ad l. Harum candor, cum femineae pulchritudinis non minima pars sit: hinc Iuno leukw/lenos2 non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘] Homerodicta etc. Vide Christ. Becmannum, Origg. L. L. p. 1150. Ex eo deinde sumpta mensurae ratio, aut spatii. Et Suetonio quidem ph=xus2, cubitus, scil. ex origine: Servio spatium est, in quantum utraque extenditur manus; quemadmodum o)rguia\ Graecis, h( a)mfote/rwn xeirw=n e)/ktasis2. Quam mensuram quatuor cubitis duterminarunt [orig: duterminÔrunt], aut quod idem est sex pedibus. Cuius rei rario haec: Quoiniam longissimi hominis communis mensura sex pedes non excedit. Quantus autem modus a vertice ad calces patet, tantum esse constat inter longissimos digitos utriusque manus expausae. Hinc apud Ctesiam, in Indicis, w)rguiwme/noi, qui manus expandunt et extendunt, ad aliquid amploctendum, de calamis Indicis, pa/xos2 me\n o(/son du/o a)/ndres2 periwrguiwme/noi mo/lis2 perila/boie/n. Sed Suetonii definitio potior: nec bene o)rguia\ ulna redditur. Duas enim ulnas homo habet, ut duo brachia et duo cubita: quarum ambarum extensio o)rguia\ est. Interien hodie alnam dicimus, quae longe cubito [orig: cubit˘] maior est, et pro locorum varietate mensuram quoque habet variam, Salmas. ad Solin. p. 1234. et 1235. Apud Scriptores Anglicos Ulna modus sgri est, cuius


page 676, image: s0802a

mensura ad ulnam ferream Ioannis Regis exacta, vide Monasticum Angl. Tom. 2. p. 383. etc. uti de verbo w)lekrani/zein intra, voce Umbo.

Vlodavia oppidum Poloniae maioris, ubi Synodo [orig: Synod˘] habita [orig: habitÔ] A. C. 1583. consensus Ecclesiarum Poloniae maioris et Lithuaniae, consitmatus est, cum idem iam Syndo [orig: Synd˘] Petricoviensi A. C. 1578. prius factitatum esset. Aderant Viri clarissimi Ordinis Senatoril ac Equestris cum Superintendentibus, Senioribus ac Ministris 70. Vide Thuan. l. 100. Refugium postea praebuit fidelibus Bohemia [orig: BohemiÔ] pulsis, A. C. 1628. Raphaele Comite Lesnensi hic [orig: hţc] et Leiznae illos humaniter excipiente: Paulo post Seninres Orlii primo, dien Vlodaviae Conventu iterum indicto [orig: indict˘] de ritibus discrepantibus in Lithuania et Polonia convenerunt. Laetus, Compend. Histor. Univers.

VLODIMERIA urbs Vulhiniae superlorisad Lugum amnem, qui paulo infra in Bugem cadit, 12. leuc. Polon. a Luceoria in Occasum, 8. a Belza in Boream. Vuglo Wlodyizierz.

ULPHILAS Socrati, Gulphilas Lilio Gyraldo, Dial. 1. de histor. Poetarum, ex vet. cod.

Moyses primus Hebraicas exseravit literas,
Mente Phoenices sagaci condiderunt Atticas.
Quas Latini scriptitamus, edidit Nicostrata.
Abraham Syras et idem repperit Chaldaicas.
Isis arie non minore protulit Aegyptias.
Gulsilas prompsit Getarum, quas videmus literas.

Vixit circa A. C. 370. temporibus Valentiniani ac Valentis Imperatorum, ac Gothorum, qui Minores vocati in Moesia, fuit Episcopus: cui Geticas sive Gothicas literas etiam tribuunt, Socrates, Histor. Eccles. l. 4. c. 27. Iornandes, in Geticis, Ricobaldus Ferrariensis, Chron. cui tit. Pomoerium Ecclesiae Ravennatis. A quibus dissentit Corn. Agrippa, de Vanit. Scient. l. 1. c. 2. ubi Gothos ait a Gordano Episcopo literas accepisse. Nisi Ulfilas fuerit binominis, seu Agrippa corrupto [orig: corrupt˘] codice sit usus. Qua de re sic Vossius, de Arte Gramm. l. 1. c. 9. Si Gothi, quibus ex Scandinavia origo, demum Ulsilae vel Gordani Episcopi temporibus, literas accepere [orig: accepŕre], quam fidem meretur, quod Iohannes et Olaus Archiepiscopi aiunt, Scandinaviae incolas habuisse suas literas, ante reperta; Latinas, h. e. annis ante Christum natum prope mille dutentis? Plane vereor, ne hoc maiori gentis suae amore scripserint, quam veritatis. Lubens quidem illud dedero, quod Ulphilas Gothicas dicitur literas invenisse, id ex eo profectum videri, quod, antequam ille Biblia in Gothicum transtulisset lingum, paucis ex ea gente literae essent cognitae, ac propterea nec habere illas nationibus aliis crederentur. Attamen istud persuadere mihi non possum, fuisse Gothis suas literas, antequam eas haberent Latini. Similiter Wormius Liter. Runic. c. 4. Ulphilam characteres hos non in venisse, sed ad exteros tantum eos protulisse, fuse demonstrat. Vide quae diximus de literis Runicis. Quod vero de Gothis ad Arianismum ab eo seductis traditur, non adeo liquet: cum Socrates et Sozomenus quidem scribant, cum in Arii haeresin prolapsum, sive necessitae. te coactum, sive quod sic de Deo loquendum esse, putaret: uterque tamen eum laudet, quod Gothicas literas adinvenit et divinis Scripturis in Gothicam linguam conversis, divina Oracula barbaros docere sategit, vide Sozom. l. 6. c. 37. Socr. l. 4. c. 34. et plura hanc in rem, apud A. Rivetum, Summa [orig: SummÔ] Controv. Tract. 1. Q. 5.

ULPIA Legio 30. oppid. Germaniae inferioris apud Rhenum. Alpen Mercatori, inter Berck ad Austrum, et Santen in Boream, 2. leuc. quot a Vesalia in Occasum, ad Castra Ulpia Antonin.

ULPIA Bibliotheca memorata Vopisco in Probo, c. 2. Usus autem ---- praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, atate mea [orig: meÔ] thermis Diocletianis etc. ab Ulpio Traiano Imperatore nomen habuit, et primo quidem alicui nobiliorum Traiani operum annexa, postmodum a Diocletiano, ut thermarum suarum operi novo celehritatem inde conciliaret, eo translata est. Casaubon. ad loc.

ULPIA Castra vide Castra.

ULPIA Gordiana Gordiani senioris, ex Metio Marullo, mater, e genere Traiani Imperatoris memoratur Capitolino in Gordianis III. c. 2.

ULPIA Marcella filia Marci Ulpii Dama-Paradoxi et Canidiae Bassae, Sacerdos Dianae, in urbe Thyatira, statnam meruit, cura [orig: curÔ] et sumptibus Andronici Andronico [orig: Andronic˘] geniti et Stratonicae filiae Menogenis, qui illam educaverant; uti discimus ex Inscr. Graeca hodieque in ea urbe, quae iam Hakkissar dicitur, superstite, et descripta [orig: descriptÔ], a Cl. Sponio, Itiner. Part. 3. p. 108.

ULPIA Traiana seu Colonia Ulpia Traiana, quae Zarmizogerusa, et Zarmigetusa, urbs fuit Daciae mediterraneae praecipua ad Sargetiam fluvium, nunc castrum Vahel, seu Zarmis in Transulvania ad radices montium, 6. leucis ab Aluta fluvio in Occldent. Vide Zarmesogethusa.

ULPIANUM geminum unum Mysiae superioris, in Dardania apud Macedoniae confinium olim urbs Episcopalis, et Iustiniana secunda appellata: nunc Latinis recentiorib. Villa Procopiana, teste lazio [orig: lazi˘], proxima Scupi, inde ad 12. mill. pass. in Occidentem. Nunc quibusdam est Vulpia, castrum serviae, in limire Bulgariae, vix 40. mill. pass. ab Istro in Meridiem. Altetum oppid. Daciae, Pyreibi, teste Lazio [orig: Lazi˘], apud Albam Iuliam in Transylvania. Aliis est ipsa Alba Iulia, Nigro Czanadre, aliis Varadinum.

ULPIANUS [1] Iurisconsultus, Adriani temporibus, scriniorum magister, Tyrius fuit. Tutor, dein a seeretis, tandem a consiliis Alexandro Severo: Praefecturam praetorii quoque adeptus est, sed in Christianos saevus. Hic utitur auctoritate Pomponii


image: s0802b

in libris Pandectarum; qui cum Galliam regeret, populari tumultu excitato [orig: excitat˘], interfectus est, ut notat Raphael Volaterranus. A. C. 226. Vide Dion. et Lamprid. in Alexand. Severo, c. 16. Fischard. in vita Iuriscons.

ULPIANUS [2] Arabica scripsit Stephan. Sed quis sit iste Ulpianus, haud facile dictu est. Nam et fuit eius nominis Antiochenus Sophista, qui Constantini Imperatoris temporibus vixit: et alter Emisenus; et alius Gazaeus, et praeterea Isidorifrater; quos 4. Suidas refert. Ut de Ulpiano Tyrio, uno ex collocutoribus Athenaei, et de Domitio Ulpiano ICto nihil dicam.

ULPICIUS an ULPIUS Crinitus, Dux Illyriciani limitis et Thracii, sub Aureliano Imperatore apud Vopisc. in Vita huius, c. 10. 11.

ULPIUM Forum occurrit apud Iul. Capitolin. in Marco, c. 22. Multi Nobiles bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘], sive Marcomannico [orig: Marcomannic˘], imo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in Foro Ulpio collocavit. Sic Augustum in utraque Fori sui porticu statuas Ducum dedicavisse, apud Suetonium legimus. Vide supra Forum.

ULPIUS Marcellus ICtus sub Antonino Pio, cui gratissimus exstitit. Vide et Marcellus.

BOHEMIAE REX.

ULRICUS [1] Bohemiae Rex, Moraviam Polonis eripuit. Micislaum dein Regem Conrado II. Imperatori proditurus, frustra fuit, detestante hoc [orig: h˘c] impias technas. Ei successit filius Brzetislaus, Cosmas Bohem. in Histor. Aen. Sylv. Item filius naturalis Christiani IV. Daniae Regis, a Belgis ad Vesaliam caesus, cum in Brabantiam copias, Hispanis auxiliaturus, ductaret, A. C. 1639. Vide infra.

PRINCIPES VARII.

ULRICUS [2] Friderici II. Daniae Regis, ex Sophia Megapolitana, filius, haeres Norvegiae, Suerinensis et Slesvicensis Episcopus, frater Christiani IV. floruit sub saeculi praesentis initium. Item filius Christiani IV. ex Anna Catharina Brandeburgica, Suecorum in Borussia, et postea in bello Germanico saxonum in Silesia, ubi aliquas Caesareas copias profligavit, miles. Obiit A. C. 1633. in Silesia, dubio [orig: dubi˘] percussore globo [orig: glob˘] traiectus. Item fil. nothus eiusdem Christiani, dum in Brabantiam copias ducit, Hispanis militaturus, ad Vesaliam, a Belgis caesus est, circa A. C. 1639.

Fridericus ULRICUS Dux Brunsvicensis, filius Henrici Iulii, exstincti A. C. 1613. Brunsvicum obsedit A. C. 1615. sed interpositione Regis Daniae, plurimorumque Principum et Civitatum pax sequenti anno [orig: ann˘] conclusa, et a civibus, servatis privilegiis, Duci homagium praestitum est. IN causa Grubenhagia damnatus, translationem Electoratus in Bavarum palam improbavit, A. C. 1623. In bello Danico, Regis avunculi partes secutus; post praelium ad Lutteram, ad Caesarem rediit: Guelferbytum, per Pappenhemium, domuit: cum Lipsiae ob defensionem Euangelici convenissent, legatos quoque suos eo misit. Obiit A. C. 1634. ultimus sui rami, qui Guelferbytanus dictus est, heredibus agnatis Lunaeburgiis.

ULRICUS [3] Comes Wirtembergicus, et Dominus Beutelspacensis, filius Conradi, quem, Ulrici Beutelspacensis ex filia Werntrude generum ac heredem, ab Henrico IV. Imperatore comitem Wirtembergensem creatum fuisse, tradunt. Pater fuit Iohannis, a quo hodierni Wirtembergici Duces descendunt, quique inter filios Ulricum Eberhardi I. genitorem habuisse dicitur.

ULRICUS [4] fil. Eberhardi I. modo memorati, Uracum arcem ab Henrico Comite Furstenbergico emit, dictusque est Ulricus cum magno pollice, quem dextrum maiorem habebat. Ei Guilielmus Hollandus Imperator advocatiam Monasterii Denckendorff concessit. Pater fuit Eberhardi cognomine Illustris vel Rixosi: quo [orig: qu˘] genitus

ULRICUS [5] a Comite Schlusselburgio, Comitatum Groeningensem, A. C. 1336. emptionis iure accepit: quemadmodum Tubingam, a Goezzone et Wilhelmo fratribus, Comitibus Palatinis Tubingae, A. C. 1342. Cum A. C. 1339. e Comitiis Metensibus rediret, a Domino Vinstingensi absque causa captus, 100000. marcis argenti libertatem redemit; Pater Eberhardi Contentiosi, cuius filius Ulricus, arcem Staufensem a Nobilibus riedhemiis emit, in praelio ad Wilam infelici caesus A. C. 1388. alter vero filius Eberhardus Mitis, genuit Eberhardum iuniorem, cuius filii, Ludovicus Uracensem, et Ulricus Stutgardianam, lineas orsi sunt.

ULRICUS [6] cognomine Adamatus, vel Gottes Niesswurtz, filius Eberhardi iunioris Stutgardiae lineae conditor, emit A. C. 1450. a Ludovico Bavariae Duce dominiun, Heidenheim, et arcem Hellenstein. Variis bellis implicitus, decessit A. C. 1480. De eius virtutibus et defectibus, vide Naucler. Vol. 3. gener. 49. Pater fuit, ex Elisabetha Bavarica, Eberhardi et henrici, qui Ulricum lineae Ducalis, primae, et Georgium, Montispelicardensis et Ducalis secundae, auctores genuit.

ULRICUS [7] fil. Henrici modo dicti, ab Eberhardo Barbaro Stutgardiae educatus est. successor dein pulsi a Maximiliano Imperatore patrui Eberhardi, A. C. 1484. in bello Bavarito Palatinos aggressus, plurima occupavit. A Ferdinando Novocastrensi ius suum, quod habebat, ex fideicommisso, in dominiis Blamontii, Hericuriae, Clemontii, Chastelotii et Insularum, certa [orig: certÔ] pecuniae summa [orig: summÔ] emit: arcemque Blamontium vi recepit. Postea cum suorum exasperasset [orig: exasperÔsset] animos, et Reutlingam vexare non desineret, a Suevici foederis sociis ducatu eiectus est, A. C. 1522. quem Caesar Ferdinando fratri suo contulit. Sed, victis ad Laufenam Austriacis, A. C. 1534. a Landgravio Philippo est


image: s0803a

restitutus. Foederi dein Smalcaldico nomen dedit, et Euangelium amplexus est: Obiit A. C. 1547. Pater Christophori, cuius filius Ludovicus cognomine Pius, auctor Collegii Illustris Tubingensis A. C. 1589. lineam terminavit, exstinctus A. C. 1593.

ULRICUS [8] fil. Iohannis Friderici Ducis Wirtembergici tertius, sub Caesare et Electore Bavariae meruit, ac ad Augustam in primis A. C. 1648. strenue se gessit. Inde in Belgio Hispanis militavit, postea aliquot annis auspicia Gallica sequutus, in bello tandem Turcico equitatui Generalis praefectus est. Obiit haud pridem.

ULRICUS [9] fil. Alberti Formosi, Ducis Megapolitani, Episcopus Suerinensis. Frater fuit Io. Alberti, qui ambo docti ipsi et doctorum fautores, simul Rostochiensem Academiam dotarunt [orig: dotÔrunt]. Iisdem, quibus universa Principatus administratio communiter data fuerat, Megapolis, quidquid in iudiciorum publicorum atque Ecclesiae ordinatione salubriter institutum habet, refert acceptum, Obiit Ulricus A. C. 1603. Pater, ex Elisabetha danica Sophiae Reginae Daniae.

ULRICUS [10] fil. Bogislai XIII. Pomeraniae Ducis, A. C. 1602. exstincti, Episcopus Caminensis. Obiit A. C. 1622. Frater Bogislai XIV. qui familiam clausit A. C. 1637. Fuit quoque hoc nomen aliquot Ducum ex veteri Zeringio-Teccia familia. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syllog. Geneal Histor.

ULRICUS [11] Comes Pfiretarum, floruit saeculo [orig: saecul˘] 14. Eius vidua [orig: viduÔ] in uxorem ducta [orig: ductÔ] Rudolfus Hesso Marchio Badensis, dominia Hericuriae et Bellifortii tenuit, sed absque liberis exstinctus, A. C. 1332. filiam vero unicamque heredem eius Iohannam, sibi matrimonio iunxit Albertus Sapiens Archidux Austriae, filius Alberti I. Imperatoris.

ULRICUS [12] Ciliae Comes, magni nominis, sub Ladislao Posthumo Hungariae et Bohemiae Rege, ob tutelam huius Fridericum III. Imperatorem acriter vexavit: a Ladislao, qui Iohanni Hunniadi Ungariam, et Georgio Podiebradio Bohemiam gubernandam tradidit, Austriae praefectus. Sed quod nobilitati gravis esset, aula [orig: aulÔ] Regia [orig: RegiÔ] exul, inconstantis Fortunae insigne documentum fuit. Mox Eyzingero [orig: Eyzinger˘], qui illum de gradu deiecerat, exturbato [orig: exturbat˘], Regi reconciliatus: tandem, quod Hunniadis audita [orig: auditÔ] morte, velut sublato [orig: sublat˘] aemulo [orig: aemul˘], iam solus in aula dominaturus, exsultasset [orig: exsultÔsset], a Ladislao Hunniadis filio, obtruncatus est, A. C. 1456. Vide Aeneam Sylvium, Histor. Bohem.

VIRI ILLUSTRES ET CLARI.

ULRICUS [13] Fuggerus, Raimundi fil. Kirchbergae et Weisshorni Dominus, in Pauli III. Pontificis Romani cubiculo Veritatis lumen, ex familia primus agnovit, exulque vixit, apud Fridericum III. Electorem Palatinum. Obiit A. C. 1584. Bibliotheca [orig: BibliothecÔ] sua [orig: suÔ], in qua eximius Manuscriptorum thesaurus, Friderico Quarto Electori legata [orig: legatÔ]. Epitaphium eius, cuius initium habes supra in Fuggerus Ulricus, sic porro habet, veritatis lumen ex familia primus et solus agnovit, vitamque privaam amplissimis dignitatibus anteferre didicit. Dum veterum scriptis liberali sumptiu comparandis et evulgandis intentus, a patrimonii administratione, profusionis praetextu, deicitur: Apud Fridericum III. Electorem Palatinum fortunam constantia [orig: constantiÔ] et aequanimitate superavit. Suis interim restitutus, fraternis quinetiam bonis auctior, eundem in re lauta, quem in afflicta, visltum animumque retinuit. Annua pauperibus quigena legavit: Sex litter. Studiosis stipendia constituit. Bibliothecam pii exilii comitem unicam Palatinatui moriens donavit CIO IOXXCIV. Ob. iit 18. Kal. Iulii, aetatis 58. Heredes et Legatarii gratae memoriae ergo, consanguines et hospiti B. M. hocce momum. P.

ULRICUS [14] Han seu Haen, natione Germanus, ex municipibus Iohannis Gutenbergii, unius ex inventae suculo [orig: sucul˘] decimo [orig: decim˘] quinto [orig: quint˘] Typographicae artis Triumviris, primus formas librarias, rem inauditam, nec unquam Romanis visam, Romam attulit, circa A. C. 1471. Cuius nominis amphibologia [orig: amphibologiÔ] (namque Latine Gallus Gallinaceus redditur) deceptus Antonius Campanus, ob istam primitivam in Italiam Typographiae illationem, nec solum hunc Ulricum pro primo artis inventore habuit, sed etiam, quod eum a patria et natione ita appellatum credidit, cum esset familiae nomen hominis e Germania oriundi, Gallis repertaetantae rei gloriam asseruit: secutiquesunt errorem eius etiam alii. Itaque hic Ulricus Han, cum divino [orig: divin˘] hoc [orig: h˘c] opificio [orig: opifici˘], remliterariam Roinae ex inopia ad ingentem ubertatem adduxisset, in illum praefatus Campanus hoc [orig: h˘c] lusit tetrasticho [orig: tetrastich˘]:

Anser Tarpeii custos Iovis, unde quod alis
Constreperes Gallus decidit, ultor adest
Ulricus Gallus, ne quem pascantur in usum,
Edocuit pennis nil opus esse tuis.

ULRICUS [15] Zasius Constantiensis ICtus, Vir priscorum morum, et antiquae virtutis exemplar, primas inter Iurisconsultos Germaniae obtinuit, et ius Civile commentariis doctissimis illustravit: Obiit Friburgi Brisgoiae A. C. 1635. aetat. 74. Etiam ab Italis, raris alioqui Ultramontanorum laudatoribus, summo in pretio habitus. Theod. Zwing. Theatr. l. 1.

ULRICUS [16] vel HULDERICUS Zuinglius, Helvetius, probis Parentibus natus, in Doggii Comitatus vico, quem Silvestrem domum, Germani Wildhauss vocant, Reformator Ecclesiae Tigurivae celeberrimus. Biennio [orig: Bienni˘], antequam Lutherus in saxonia surgeret, Glaronae in Helvetia Christum annuntiavit: cum idem iam decem ante annis Graecanicis literis ea [orig: ] causa [orig: causÔ] operam dedisset, ut ex fontibus doctrinam Christi haurirer, Pareus in dedic. Tom. 3. Tigurum dein vocatus, magno [orig: magn˘] animo [orig: anim˘] igens et periculosae plenum aleae opus aggressus, contra Bernhardum Samsonem


page 677, image: s0803b

Mediolanensem, instituti Francisc. (qui Indulgentias in Helvetia, sicut Tezelius in Germania, venum exponebat, publice badae exclamans. Ecce volant, Ecce volant, animas indigitans e Purgatorio vi Indulgentiarum ceolum petentes) magno [orig: magn˘] zelo [orig: zel˘] contionatus est, lumenque, discussis tenebris, feliciter reduxit. Scripsit plurima, quae 4. Volum. in fol. prodierunt Tiguri A. C. 1544. 1581. et 1595. Obiit in praelio, contra Quinquepagicos, cui Pastorem, ex more gentis, interesse necesse erat, A. C. 1531. aetat. 48. Melch. Adami, Vir in omni disciplinarum genere solide doctus, qui bensficio [orig: bensfici˘] trium linguarum principum, quas egregie calluerat, felicissime Scripturas scrutabatur et tractabat: Idiomate suo [orig: su˘], id est, Sermone Helvetico [orig: Helvetic˘] habitus disertissimus, Verheid. Verheid. Stando confecit omnia suastu. dia, certas eis vendicans horas, quas non omisit, nisi coactus. Asummo mane ad horam decimam lectioni, interpretationi, adoctrinae, scriptioni dabat operam, prout temporis et verum postulabat ratio. Post prandium audiebat vel narrantes, vel consilia rogitantes, aut confabulabatur, aut deambulabat cum amicis usque ad horam secundam, hincad labores reditum, quos in medium interdum noctem produxit, Oswaldus Myconius in de Vita et Obitu Zainglii. Vide quoque infra in voce Zuinglius.

Divino [orig: Divin˘] Helvetios monitu, caligine pulsa [orig: pulsÔ],
Adduxi ad lutis limina sancta meos.

ULRICUS [17] vide quoque Huldericus, et Udalricus.

ULTERIOR Portus Galliae in Caletis locus, a situ nomen accepit: est enim Auca [orig: AucÔ] vel Auco [orig: Auc˘] portu portus ulterior, ac mari propior, vulgo Tresport. Hic [orig: Hţc] Monasterium S. Michaelis condidit Robertus Comes Aucensis, circa A. C. 1036. quod est in municipio maritimo Coenobium Benedictinorum, in dioecesi Rotomagensi et Comitatu Aucensi. Hadr. Vales. Notit. Gall.

ULTERPES choreae species, vetita can. 76. Concil. Sareber. A. C. 1217. an ex Gallico Outrepied, Car. du Fresne, Glossar.

ULTIO mandata heredi, apud Romanos olim, memoratur Suetonio, in Vesp. c. 6. Iactatum exemplar epistolae --- defuncti Othonis ad Vespasianum extrema [orig: extremÔ] obtestatione, ultionem Inandantis. Nempe sic illi soliti, ultionem mortis suae amico aut heredi mandare; ut Germanicus apud Tacirum, l. 2. Annal. c. 85. quique non ulciscitur haeres, iure civili indignus habitus hereditate, leg. 9. C. de his quae indig. Pauli, Sent. Tit. 5. l. 3. Unde et filii conquestio apud Attium in Epigon, ex quo Marcellus profert in Ulso. Eiusdem modi Francorum ius, apud Aimoinum, Histor. Francor. l. 4. c. 28. Nec dissimiliter Senatus consultum Silanianum, de ultione Domini. An vestigia rei in Sacris, ubi de mandatis Davidis Regis ad Salomonem fil. circa Simei et Ioabum? 1. Reg. c. 2. v. 5. 8. Vide quoque Curtium, l. 5. extr. ubi Darii, et Sinicarum Rerum Scriptores, ubi Monarchae Zunchinii ultima, enarrant: praeter Theod. Marcilium, ad Sueton d. l. Certe etiamnum id non uno [orig: un˘] Italiae loco [orig: loc˘] in usu esse dicitur; sed et vix ulli ingratum votum illud Didonis Punicae, l. 4. Aen. v. 625.

Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor etc.

Nec mirum, cum ultione naturae nostrae, sibi relictae, nihil sit iucundius, ut Homerus alicubi ait, ad quem Eustathium vide: longe aliter sentiente Apostolo [orig: Apostol˘], qui Rom. c. 12. v. 19. Ultionem, velut rem sacram, Deo propriam facit, *)emoi\ e)kdi/khsis2, e)gw\ a)podw/sw ktl. Vide quoque supra Inimici, it. Manes: uti de more tela, quibus Ultio peracta, consecrandi, voce Tycho.

ULTONIA sive HULTONIA cum aspiratione, apud Scriptores Hibernicos, Ulster, una in Hiberniae regionibus, in Boream contra Scotos vergens, in qua urbes Episcopales quinquaginta olim censebantur, nunc undecim duntaxat, quarum Metropolis est armaca, sive Ardamacha, a Dublinio Metropoli Laginiae 55. mill. pass. Hibernicis in Boream recedens, a Dumbo promontorio 40. in Austrum, a Tuama Metropoli Connaciae supra 100. in Ortum aestivum, a Duno (quod a Dublino 50. milliarib. abest) ad 20. per compendium. Cum autem Hibernia manus similitudinem gerat, Ultonia huius figurae pollex est, sicuti Connacia index, Laginia medius, Momonia medius et auricularis, Mediaseu Midia vola; ut his versibus exprimitur:

Pingitur in speciem sinuosa Hibernia palmae:
Ultonia est pellex studiis asperrima Martis;
Index Connacia; at medius sit Lagnica tellus, etc.

Ferrar. Baudrando Ultonia, vulgo Uister Anglis, Cui Gully Hibernis, i. e. provincia Gully, Britannis Vultvv, Gallis Ultonie, Hispanis et Italis Ultonia, una est ex quatuor Hiberniae partibus, ad Hyperboreum mare protensa, et hinc Buinda fluvio [orig: fluvi˘] a Lagenia, illinc Erno [orig: Ern˘] lacu et Banno [orig: Bann˘] fluvio [orig: fluvi˘] a Connachtia secluditur: estque regio ampla, sed multis et lacubus et stagnis interfusa: In ea sunt decem Comitatus seu provinciae minores, nempe Lugensis Comitatus, Louth Countye, Dunensis, Downe Countye, Antrimensis, Antrim Countye, Armacanus, Armag Countye, Monaghanus, Monaghan Countye, Cavonensis, Cavon Countye, Fermanaghensis, Fermanagh Countye, Dungalensis, Countye Dunghallor Tyrconell, et Colranensis, Colrane Countye, qui duplex est, nempe superior et inferior; erantque alias in illa regione populi Darnii, Erdini, Rhobogdii, Venicnii, et Voluntii. Eius autem praecipuae urbes sunt Dunum, Armacha, et Rupes Fergusii.

ULTONIAE URBES:

Armacha, Armach. Derrium, Derry. Drogheda, Drogheda. Dungalia, Dunghall Dunum, Downe. Dunkeranum, Dundalk. Kilmoria, Kilmore. Rupes Forgusii, Knock Fergus.