December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0789a

VIRUNUM Ptol. oppid. Norici in Carinthia Friesach Lazio, Bruneck vero Simlero, oppid. Norici in Comitatu Tirolensi. Hodie volck. marck Cluver. urbs Carinthiae in ferioris ad Dravum, sub Austriacis, 5. leuc. infra Clagenfurtum in Ortum, uti a Viropoli Lavantum versus.

VIRUS apud Plinium, l. 17. c. 24. Cytisus necat viro [orig: vir˘], quod Halimon Graecivocant: salsugo est seu sucus salsus, uti vox apud Lucretium quoque sumitur, l. 1. v. 719.

Ionium glaucis aspergit virus ad undis.

Qui et, l. 2. v. 852. pro herbarum succo et naturali virtute eam posuit,

Concoctasque suo servare et perdere viro.

Certe malum et bonum virus dixisse Veteres, adnotat Servius. Unde et cinnamomi odorem, ob acrimoniam ac vehementiam, masculum virum appellat, Plin. l. 12. c. ult. Nempe in plerisque aromatum to\ bromw=des2 cum odoris vehementia coniunctum cernitur, quod virosum et virus Latini dixere [orig: dixŕre]. Sic et herbarum sucus, et to\ plhktiko\n th=| o)smh=| kai\ th=s2 o)sfrh/sews2 plhrwtiko\n in aromatibus, Virus; sed et gonh\ animalium quoque ita appellata est, uti docet Salmas. ad Solin. p. 174. 361. 441. et 1307. Alias pro malo odore seu foetore, et veneno, ut notum.

VISAPORA vulgo WISAPOR, alias forsan Musopalle, caput regni Decani, in tractu Cunkan, ad fluv. Mandovam. 120. mill. pass. a Dabulo in Ortum, 186. a Goa in Caeciam.

VISBADA vulgo WISBADEN, oppidul. ditionis Moguntinae, alias Aquae Mattiacae, ubi aquae salubres multis morbis. Vix 2. milliar. German. a Moguntia in Boream, 4. a Francoturto in Occasum. Hinc Comitatus Vuisbadensis, in Veteravia.

VISBIUS sub Domitiano floruit: auctor vitae S. Dionysii Areopagitae, ut vult Hilduinus, Epist. ad Lud. Pium. Vide Voss. l. 1. de Hist. Lat. c. 29. extr.

VISBUA seu, vulgo WISBUY, urbs Gothlandiae, cum portu capaci, in eius ora Occidentali; Alias ampla et potens, nunc multum deficit, paucisque constat in colis. 9. leuc. Suecic. ab Oelandia Insul. in Ortum, uti 13. a Vestrovico oppido proximo Smalandiae.

VISBURGII German. populi. Ptol.

VISCELLINUS vide Caesius.

VISCERA Graece spla/gxna, Veteribus proprie, quidquid inter cutem et ossa, seu quidquid sub corio est, ut ait Servius, ad illud l. 1. Aen. v. 215

Tergora diripiunt costis, et Viscera nudant.

Unde visceratio, h( krewdaisi/a, de qua postea: et viscera membra quaelibet, apud Solin. c. 19. ubi Phannesiorum aures adeo dilatari ait, ut viscerum reliqua illis contegant, nec ut amiculum aliud sit, quam ut membra membranis aurium vestiant. Alibi, ubi de Britannis, corpus pingentibus, Inscriptisque visceribus hominis incremento [orig: increment˘] pigmenti notae crescunt: et de Anthropophagis, quibus exsecrandi sunt cibi humana viscera: Ciceronem item Tusculan, ubi de mastigw/sei Laconum, sanguis e visceribus defluens, i. e. non ex intestinis, sed ex summo corpore et. Quo [orig: Qu˘] sensu Virg. l. 6. Aen. v. 253. ait.

Et solida imponunt taurorum viscera flammis.

Ubi in holocaustis Veter. Carnes immolatarum victimarum concremari solitas tantum, non etiam exta, indigitat, monente Servio [orig: Servi˘]. Postmodum intestinis vox haesit, quae in Haruspicum Schola exta dicta. Unde, postquam sacrificiorum ratio immutata, et exta reddi ac prosecari coeperunt, reliquiis extorum, quae non erant prosecata, partim vescentes, qui sacro intererant; partim honoris ergo, missa, qui non aderant, accipientes, Graecis uno [orig: un˘] verbo [orig: verb˘] splagxneu/sasqai (quo [orig: qu˘] ritus omnis non nun quam comprehensus, quo [orig: qu˘] exta inspiciebantur, probabantur, arae imponebantur, et quae edulio erant comedebantur) dicti: ipsae vero prosiciae extorum spla/gxnwn a)parxai\, appellatae sunt: Viscerationem proprie Latini dixere [orig: dixŕre]. Solinus de Hercule sacrificante, c. 2. Etenim cum viscerationem sacricolis daret: i. e. epulum vel convivium, Graece eu)frasi/an. Quam viscerationem sacri Herculei sic expressit Virg. l. 8. Aen. v. 179. s.

Tunc lecti iuvenes certatim, araeque sacerdos
Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris
Dona laboratae, Cereris, Bacchumque ministrant,
Vescitur Aeneas, simul et Troiana iuventus
Perpetui tergo bovis, et lustralibus extis.

Et quidem exta prius mandebant, quam reliquam carnem: unde illud de Pinariis, qui in sacrificio Herculis cum extis iam adesis ad coeteram venissent dapem, in posterum extorum communione abesse iussi, ad reliquam viscerationem solum admissi sunt, apud Livium, l. 1. c. 7. Plura de voce hac infra, uti de Viscerum quolibet, corde, iecore, pulmonibus etc. suoloc [orig: su˘loc] ˘: de viscerum Praeside, apud Romanos, voce Carna: de fustibus baculisque acumine suo [orig: su˘] per Viscera et intestina Martyrum adactis, supra voce Virga etc. Quia autem Viscera, misericordiae sedes, inde spla/gxna e)le/ous2, viscera misericordiae, et splagxni/zesqai, misericordia [orig: misericordiÔ] commoveri, in Sacris, quam in rem vide Barthium, Adversar. l. 149. c. 11. Indidem Viscera, charitas summa, filius viscerum instar carus, apud Papinium, l. 7. Theb. v. 522.

-------- -------- sua credite matri
Viscera ------

Hodieque proin laesae Maiestatis in Anglia reis, adhuc spirantibus, aperto [orig: apert˘] corpore viscera eximuntur, comburunturque, ut hoc [orig: h˘c]


page 663, image: s0789b

modo [orig: mod˘], omnem illos in Patriam ac Principem humanitatis affectum penitusexuisse, indigitetur, quo de supplici genere diximus aliquid supra, voce Exenteratio.

VISCERATIO Graece eu)frasi/a, proprie epulum, quod ex visceribus, i. e. carnibus immolatarum hostiarum, inter sacricolas; apud Veteres, agitabatur. Servius, ad illud l. 7. Aen. v. 716.

------ populique Latini:

Qui intererant, inquit, albani montis viscerationi. Vide quae paulo supra hanc in rem dicta, ut et ubi de Idolothytis, alibique. Addo saltem, post huiusmodi epulum, tus et vinum in ara libari consuevisse, quod e)pi\ toi=s2 spla/gxnois2 spe/ndein Graeci dixere [orig: dixŕre]. Sed et splagxneu/sews2 vocabuli paulo laxiorem fuisse usum, apud eosdem, ut ibid. videre est. Dein sic appellata crudae carnis distributio, in sollenni festivitate fieri solita. Item epulum funebre: quod in opulentorum civium funeribus populo dabatur. Peractis enim ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae convocabantur Amici atque Cognati: Senibusque cena funebris exhibebatur, quod dicebatur Silicernium, cuius mentio in XII. Tabulis. Sed et Populo interdum ab heredibus epulum dabatur, aut cruda caro distribuebatur; quod dicebatur Visceratio. Denicales inde feriae celebrabantur, cum hominis mortui causa [orig: causÔ] fa milia purgabatur etc. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39 Quam in rem Godelevius, In sollenni, ait, festivitate, vel in funeribus Magnatum, carnes sive crudae, sive coctae, quandoque etiam panis vinumque domum perferentibus praebabatur, Not. ad Liv. l. 8. c. 22. ubi de Visceratione Populo Rom. a M. Flavio, in funere matris, data [orig: datÔ]. Plura vide apud Blondum, Romae Triumph. l. 2. alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 5. c. 7. Alios. Addo hoc unum, quod Viscerationem magni honoris loco [orig: loc˘] fuisse, discimus ex modo cit. l. Livii, ubi et annum illum, nulla [orig: nullÔ] re belli domive insignem, P. Plautio [orig: Plauti˘] Proculo [orig: Procul˘], P. Corn. Scapula [orig: ScapulÔ] Coss. praeterquam quod Fregellas colonia deducta et populo visceratio data a Flavio, fuisse: et ob eam causam, proximis Comitiis, illum Tribunatum plebei petentibus, absentem fuisse praelatum, ait. Nec mirum, cum magnis id impensis constaret. Pomponius, l. 54. de leg. et fid. l. 32. L. Titius pleni quina milia dedit, hoc amplius Seius viscerationem. Et Cicer. de Offic. l. 2 c. 16. Progidii qui epulis et viscerationibus et gladiatorum funeribus, ludorum venationumque apparatu pecuniam profundunt. Vide quoque Paulum, l. 22. de LL. lib. 30. De Visceratione sub Imperatoribus data, diximus aliquid, voce Caro: uti de eadem Natali die a nonnullis exhiberi solita, voce Divisio: deque *(estia/torsi Atheniensium, qui viscerationem tribui sua ex lege praebeant, in Epulones.

VISCUM seu US apud Plautum, Bacchid. Actu. 5. sc. 2. v. 39.

Tactus sum vehementer visco, cur stimulo foditur.

Et, ibid. Actu 1. sc. 1. v 16.

Viscus merus vestra est blanditia: --------

illecebra est, laqueus, tendicula, insidiae, ad capiendum paratae. Alludit enim Comicus ad viscum, excogitatum pennis avium tactu ligandis, iuglandis oleo [orig: ole˘] subactum, cum libeat insidias moliri, ut ait Plin. l. 16. c. 44. extr. de quo aucupii genere diximus aliquid supra, voce Arundo Crescens. Nascitur autem viscum in abiete aclarice; in quercu, robore, ilice, pruno silvestri, ac terebintho: sed copiosissimum in quercu, quod dryos hyphcar ( i)ci/an reponit Dalechampius) vocant --- Adiciunt discrimen, visco in his, quae folia amittant, et ipsi decidere: contra inhaerere nato in aeterna fronde. Omnino autem satum nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] nascitur, nec nisi per avium alvum redditum, maxime palumbis ac turdi. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium, non proveniat, Plin. ibid. unde turdum sibi ipsi exitium cacare, proverbio [orig: proverbi˘] dictum. Addit idem do aliis eius usibus quaedam, et de modo viscum avium con ficiendi. Pergit dein, de usu eius ac veneratione apud Druidas: Nihil habent Druidae --- visco [orig: visc˘] et arbore, in qua gignitur (si modo sit robur) sacratius --- Quidquid adnascatur illis, e caelo missum putant, signumque esse electae ad ipso Deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magna [orig: magnÔ] religione petitur: et ante omnia sexta [orig: sextÔ] luna [orig: lunÔ] --- Omnia sanantem appellant suo [orig: su˘] vocabulo [orig: vocabul˘], sacrificiis epulisque rite sub arbore praeparatis, duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primum vinciantur. Sacerdos candida [orig: candidÔ] veste cultus arborem scandit. Falce aurea [orig: aureÔ] dervetit. Candido [orig: Candid˘] id excipitur sago [orig: sag˘]. Tum deinde victimas immolant. precantes ut suum donum Deus prosperum faciat his, quibus dederit. Fecunditatem eo [orig: ] porro dari cuique animalium sterili arbitrantur, contraque venena emnia esse remedio. Tante gentium in rebus frivolis plerumque religio est. Quod viscum Gallorum cum S. Eucharistia, quomodo conferat in Hieroglyphicis Nic. Causinus, vide illum Parabol. Histor. l. 10. c. 79. plura vero de Visci colligendi ratione, et usu in Medicina multiplici, apud eundem Plinium, l. 24. c. 4. l. 27. c. 7. alibi. Addo hoc unum, quod visco [orig: visc˘] non aves solum, sed ursum quoque captum, exhibet Martialis, in Spectaculis, Epigr. 11. cui tit. de Urso viscato;

Praeceps sanguinea dum se rotat ursus arena [orig: arenÔ],
Implicitam visco perdidit ille fugam etc.

ubi Raderum et Marcilium vide. Alia vocis notio, apud Apuleium, l. 2. Fotidem, quae suis dominis parabat viscum fartim concisum, et bamma compascue iurulentum. Ibi enim pro viscere sumitur, et pulpa frustatim consecta exponitur in glossamento. Nisi legendum sit viscus fartim concisum, Salmas. ad Solin. p. 374.

VISELLIA Lex a L. Visellio Varrone Consule cum c. Fonteio An. Urb. Cond. 776. Claudii temporibus lata, sanxit, Ne libertinis hominibus, qui ius annulorum aureorum adepti non


page 664, image: s0790a

erant, eos honores, qui ingenuorum proprii sunt, capere liceret, Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 8. c. 15.

VISELLIUS Varro, inferioris Germaniae, sub Tiberio legatus. Vide supra. Fuit et C. Visellius Varro, Ciceronis Consobrinus.

VISENDUS Fons in Ligurum finibus, memoratur Solino, c. 2. Italia Pado [orig: Pad˘] clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio [orig: gremi˘] suo [orig: su˘] fundit, Visendo [orig: Visend˘] fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padusproruit. Vide quoque Plinium, l. 3. c. 16. quod in alto, fortasse sic disctus. Mirabilem, vocat Marcianus Capella. Vide Salmas. ad Solin p. 84.

VISENSIS Urbs seu Viseum, alias Lancia, urbs Lusitaniae, Episcopalis sub Archiepiscopo Bracarensi; in provinc. inter Durium et Tagum dicta, iuxta amnem de Montorio. 9. leuc. Lusitan. a Lameca in Merid. 12. a Guardia in Occasum, Viseu vulgo.

VISENTUM castrum Aprutii ulterioris Bisento. Ad Simum amnem, in colle, 5. milliar. a Pinna in Circium.

VISERA fluv. navigabilis Galliae, la Vesere. Muratum, Condate Condac, Usercam Monasterio [orig: Monasteri˘] nobilem Userche attingens: infra Brivam Curretiam recipit, inde Terrassonem coenobio [orig: coenobi˘] insignem, Cundate Condat, Montanacum Montignac, Marciacum Marzac alluit et ad Limolium Limeil, in Duranium effluit, Est et alius ei proximus Superior Visera a situ dictus Haute Vesere, qui Albam Roccam et Cambium le Change alluens, ab Elba I'lle, fluvio nobili, in Duranium defertur. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VISERE cupere videre est, Servio ad l. 8. Aen. hinc apta Eleusinio Sacro vox, cuius mystarum nota desideria, non nisi post longam moram et operosas proparaskeua\s2 lenienda. Cuiusmodi mysteria visere et invisere Latini Scriptores passim dicunt, pro muei=sqai, i. e. initiari seu paralamba/nein ta\ musth/ria, sumere, aut suscipere sacrum: sicut revisere, pro e)popteu/ein. Quamvis th\ne/po/pteusin seu e)poptei/an non raro cum muh/sei loquendo Auctores confundant: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] duplex e)poptei/a constituenda, prima, ad quam to\ visere, et secunda, ad quam to\ revisere referatur. Uti autem mystae visebant, sic Sacerdotes dicebantur deiknu/ein, i. e. ostendere mysteria. Seneca, Nat. Quaest. l. 7. c. 31. Eleusina servat, quod ostendat revisentibus etc. Vide Salmas. Not. ad Hadrianum Spartiani, c. 13. et supra ubi de Sacris hisce sacerrimis. Aliquando vero Visere, pro videre, quod vide.

VISIDIANUS Narniensium Deus, apud Tertullian. Apologet. c. 24.

VISIGOTHI Sidonio contracte Vesae, alias Westrogothi, i. e. Gothi Occidentales, Moesiam Thraciaeque partem cum con cessu primum Valentis ten vissent, mox contra foedera male habiti, bello [orig: bell˘] in Romanos sumpto [orig: sumpt˘], Valententem eiusque exercitum occidunt: Constantin oplis suburbium incendunt; Thracias inde et Daciam Ripensem, non iam precario [orig: precari˘] iure, sed pleno [orig: plen˘] do minatu tenuere [orig: tenuŕre]: etiam Gratiani temporibus. Parseorundem, Duce Fridigerno [orig: Fridigern˘], Epirum, Thessaliam Achaiamque, pars alia sub Alatheo et Safrach Pannoniam incursat, Theodosiumque Imperatorem ad foedus compellit: quo [orig: qu˘] non recte servato [orig: servat˘] Alarichus Rex, cum Thraciam Graeciamque ipse vastasset [orig: vastÔsset], praemisso [orig: praemiss˘] Radagaiso [orig: Radagais˘] per Pannonias invadit Italiam, primusque post Gallos Senonas Romam capit, Honorio [orig: Honori˘] imperante, Fecit idem, qui ei successit Athaulfus; et mox desertas a Wandalis Gallias in vasit. Huius successor Wallia, Hispaniam occupavit, adiecitque secundam Aquitaniam, cum urbibus finitimis quibusdam, firmante Honorio [orig: Honori˘], quae in hunc quoque diem Gothia dicitur. Ex huius successoribus Theudericus secundus Suevorum per Hispaniam vires fregit. Post quem Euricus Lusitaniae pleraque, Caesaraugustam, Pompeiopolim ac vicina, et in Gallia Arelatum et Massiliam subegit: Post Euricum, de Gallia, Narbonensis prima, penes Visigotthos mansit, coetera eius Ostrogotthis, sub Theuderico Burgundionibusque et Francis tenenribus. Hispaniae possessio Westrogotthis Anastasii con cessione firmata est: accessit et in Africa provincia Tingitana. Rudericus ultimus Hispaniam rexit, tum ob impios eius et Witizae antecessoris mores, nobilissima et antiquissima Regum Gotthorum familia, in praedam barbaris Mauris divinitus data, ac universa nobilitas totumque regnum brevi funditus eversum est A. C. 711. Neque vero, postquam in Hispaniam irrupere [orig: irrupŕre] Sarace. ni, ita omne Gotthicum nomen ibi periit, ut non hodieque, quod potissimum est per Hispaniam nobilitatis, praedicet, eo [orig: ] sanguine se ortum, testimonium origini no minibus quoque praebentibus. Et sunt Gotthica nomina Ferdinandi, Frederici, Roderici, Hermanni, aliaque id genus. Sed et Reges ipsi Hispaniae e Pelagio se genitos credunt, credique volunt, qui Favilae Gotthi filius, primus Gotthorum reliquiis in Asturia collectis, in tenui fortuna, sed in spe rerum meliorum, quas Deus tandem dedit, Rex appellatus est. Gottha ei et uxor Frouliba nomine: Sed et gener eius Aldefonsus ex Recaredi Regis sanguine fuit. Literae quinetiam in Hispania Gotthicae in publicis, sacris, privatis mansere [orig: mansŕre], ad tempora Ferdinandi I. quales Wulphila Episcopus Valentis temporibus Gotthis tradiderat. Navarrae etiam Reges genuinos se gotthos fatentur, nec in Narbonensi Gallia, quam Balthi Reges diu tenuere [orig: tenuŕre], stirps eorum tota interiit. Plura de his, exactam inprimis Regum, ab Athanarico A. C. 369. usque ad praefatum Rudericum, seriem, cum Chronologia et rerum gestarum succincta historia, vide apud Hug. Grotium, Prolegom. in Hist. Gotthorum, Vandalorum et Longobardorum. Quaere etiam in voce Gothi.

VISIGOTHORUM Lex Sic dicti Hispaniae in vasores, ad discrimen Ostro. Gothorum, qui in Pannonia, Hungaria, Illyria etc. consedere [orig: consedŕre]. Utraque autem gens sub prioris interdum appellatione venit: et effusa per Europam una vel altera, non bella solum et clades, sed Legum Regnorumque vicissitudines induxit. Tenebantur vero iure non scripto [orig: script˘], et patriis moribus,


image: s0790b

e ritu Borealium populorum, donec sub Rege Euridico, aliis Eurico et Theoderico, Era [orig: ErÔ] 504. A. C. 466. instituta scriptis habuerunt, Isidor. Chron. Goth. His a Levigildo postea Era [orig: ErÔ] 608. in aliquibus emendatis, reiectis item nonn ullis et adiectis complurimis, plenissimum imposuere [orig: imposuŕre] vigorem Chindaswindus et Recaswindus, Reges. Recensuit tamen Egica singulorum acta, suisque hinc inde intersertis, auctoritate Concilii Toletani 16. omnia confirmavit, Lindenbrog. Hinc istarum Legum usus in Hispania et Gallia Narbonensi. Henr. Spelmannus, Glossar. Archaeol.

VISILAUS seu VVIZLAVUS, nomen quorundam Vandaliae Principum: e quibus secundus huius nominis Arithbertum, Caroli M. militem et Fastradae sorore ducta [orig: ductÔ] affinem, fratres habuit. Pater Billungi, seu Mistevoii, quem a Vistula ad Visurgim imperasse [orig: imperÔsse] et ducta [orig: ductÔ] Vagonis, Episcopi Oldenburgi Vagriae sorore, Christianam fidem, quam dein desertam persecutus est, amplexum fuisse dicunt. Hoc [orig: H˘c] nati filii Micislaus, Sedericus et Naco, Ottonis I. Imperatoris hostis, Paganam superstitionem pariter tutati sunt. Micislao [orig: Micisla˘] geniti, Mistaevo Rex Herulorum, Mizdrachus, et Grimmus, Rugiorum Principum con ditor: e cuius posteris Wizlavus seu Visilaus, expeditionibus in Livoniam propagandae fidei institutis celebris fuit: avus alterius Wizlavi, qui Danorum se obsequio subtraxit, et Imperio associavit: in cuius filio cognomine, Rugiorum Principum linea [orig: lineÔ] exti ncta [orig: nctÔ] A. C. 1325. Pomeraniae Principes, Megapolitanis Danisque repugnantibus, hereditatem adierunt [orig: adiŕrunt]. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Genal. Hist.

VISIO [1] oppid. seu pagus Galliae Narbonensis in Allobrogibus et Sabaudia. Antonin. Vignonnet Paradino.

VISIO [2] unus ex Propheticae revelationis, in Vet. Testamento, modus. Cum enim Deus vel per inrellectum, vel per phantasiam, vel per seu sus seu sensibilia externa, cum visibilia, tum audibilia, voluntatem suam Prophetis cognoscendam exhiberet; per phantasiam dupliciter id faciebat, vel in Visione, quae vigilantibus, amoto [orig: amot˘] tantisper sensu illorum, obiciebatur; vel in Somno, dormientibus: in quo utroque variae rerum species in illorum phantasia pingebantur. Numer. c. 12. v. 6. 7. 8. Sie est Propheta ex vobis, per visionem meipsum Iehovam notum facio ei, aut per somnium alloquor eum. Non sic servus meus Moses --- - Ore ad os alloquor eum, aspectu et non in aenigmatibus, et speciem Iehovae videt. Nempe excelluit in Prophetiae gradu Moses. Quod in eo inter alia consistebat, quod cum reliqui Prophetae per imagines, per somnum, aut in Visione acceptas, Dei fierent compotes, atque in ista nebula voces eius fere audirent; illi Deus loquutus est re ipsa [orig: ipsÔ], per voces sonosque humanos, quas videns vigilansque et mente praesens hauriebat: Nec auditu solum, sed, quantum homini Deum usurpare fas est, visu ipsius gloriam libavit, per gloriosissimam speciem oculis eius exhibitam, Exodi c. 33. v. 23. etc. Vide Franc. Burmannum, Theol. Christ. Parte prior. l. 3. c. 5. ž. 14. 15. et supra, voce Videntes: quorum cacozelia [orig: cacozeliÔ], Visiones, Graece *or(a/seis2, libri Graecorum Pariter ac Saracenorum dicebantur, in quibus tradebatur, quot annos Imperatorum quisque esset, victurus et quae imperante illo [orig: ill˘] etiam eventura: memorati Luithprando, in Legat. de quibus plura apud Meursium, Glossar. Sed et circumferebantur olim in Orientalibus et Merid. regionibus ai( *(ora/seis2 tou= a(gi/ou *pau/lou, Visiones S. Pauli, teste Marco [orig: Marc˘] Patriarcha [orig: PatriarchÔ] Alexandrino [orig: Alexandrin˘] Qu. 2. quas in Respons. merito reicit Balsamon. Vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce *(/orasis2.

VISITATIO Ordo sacer Monialium, in Communione Romana, a Francisco de Sales, et Chantalia Matre institutus. Vide Franciscus et Iohanna Francisca Fremiota.

VISITATIO B. Mariae Virginis Festum est Ecclesiae Romanae ab Urbano IV. institutum, ad diem 2. Iul. celebrandum, A. C. 1389. ex voto propter persecutionem schismatum, verbis Marcri in Hierolex. Nempe Schismate tunc laborabat Ecclesia Romana, adquod componendum, auxilium B. Virginis imploratum, huicque facilius obtinendo festum illud ab Urbano dedicatum est, confirmatumque a successore eius Bonifacio IX. qui amplissimis illud indulgentiis ditarunt [orig: ditÔrunt], ut habetur in Bulla utraque, quo observationem eius promptiorem redderent. Nec tamen in omnibus Ecclesiis illud tunc fuisse receptum videtur, usque ad Concilium Basiliense, in cuius sessione 43. A. C. 1441. universalis eius observatio sancita est. Recolitur eo [orig: ] memoria visitationis Elisabethae a B. Maria facta, apud quam trimestre totum eam tran segisse, ex Euangelio discimus etc. Vide Rivetum, Apolog. pro Sanctiss. Virgine, l. 2. c. 13. In Syriaco Rituali Festum antiquius reperiri, ac in illa gente, mense Decembri, paulo ante nativitatem Domini, celebrari, eoips [orig: e˘ips] ˘ die, quo [orig: qu˘] in honrorem eiusdem Deiparae Graeci in Templo, quod in Blachernis dictum, festum agant, habes apud praefatum Macrum, d. l. Aliter Visitationis vox sumitur, in Orig. Murensis Monast. p. 39. Villicus autem debet dare --- piscem magnum pretio [orig: preti˘] 5. solidorum, ante Natale Domini, quod vocatur Visitatio. Pro pensitationis videl. specie, sic dicta [orig: dictÔ], quod vassalli Dominos suos identidem visitare tenebantur cum xeniis aut muneribus; quod postmodum in praestationem abiit necessariam, et in Gallia Salutatici nomine innotuit. Car. du Fresne, Glossar.

VISITATOR [1] in Ecclesia Romana dicitur Episcopus, qui in locum alterius Episcopi demortui, vel propter crimen a communione su spensi, aut remoti, a Metropolitano vel Pontifice mitti consuevit, ad obeun da in ea dioecesi Episcopalia munera, donec alius Episcopus ordinetur, cuius electione ipsum interesse mos. Cuiusmodi Visitatorum officium accurate perstringit vetus Formula electionis Episcopi, in Spicilegio Acheriano, Tom. VIII. Vide quoque supra, voce Ambulator; item Periodeuta. Sed et Visitatores, in


image: s0791a

Monasteriis, dicebantur, qui, in Capitulis Provincialibus electi, Monasteria visitabant, in Monachos, ipsosque adeo Abbates, inquirebant, horum delicta emendabant, mulctasque ac poenas pro eorum ratione irrogabant. Qui cum, sub praetextu Visitationis, Monasteria gravibus expensis premerent, seu longiori mora [orig: morÔ], seu sumptuosis epulis, seu etiam numeroso [orig: numeros˘] comitatu; interdum et ab iis pecunias extorquerent, Constitutionibus Gregorii IX. Nicolai IV. Benedicti XII. aliisque cautum est, ne Monasteriis et locis visitatis onerosi et graves porro exsisterent, uti docet Car. du Fresne ubi supra. At Visores, apud Matth. Paris. A. C. 1135. sunt, qui forestis inspiciendis, ne fierent vasta, a Rege praefecti erant: alias vocis notiones habes apud eundem.

VISITATOR [2] nomen Magistratus, in eadem Ecclesia ubi Inquisitio viget. Cum enim Inquisitorum officia soleant esse perpetua, necesse est, ut interdum rationem munerum suorum reddant. Solet itaque creari Magistratus, qui visitet Inquisitores, coeterosque Inquisitionis ministros. Is igitur visit are omnes Inquisitorum provincias, et, quidquid correctione dignum cognoverit, ad Inquisitorem generalem et Senatum referre debet: cui muneri si unus non sufficiat, alter vel plures eliguntur etc. Vide Phil. a Limborch, Historia [orig: HistoriÔ] Inquisitionis l. 2. c. 11.

VISMARIA vide Wismaria.

VISNIOVICIA oppid. Poloniae, ubi Tartari a Sigismundo Poloniae Rege victi, A. C. 1506. Vide quoque in W.

VISIOVICIUS Michael, Coriputus Polonor. haud pridem Rex.

VISONTIUM vel VISONTUM, oppid. olim, nunc pagus Pannoniae superioris in Hungaria, apud Capronizam promontor. Vihicro Lazio. Item urbs Hispaniae Tarraconensis in Pelendonibus, Viseo Villanovano.

VISOR vide supra Confirmatores testes, et hic [orig: hţc] paulo ante. Tacitus quoque Visorum meminit, l. 16. Annal. c. 2. ubi de ludibrio thesauri per quietem reperti, Nero, ait, non auctoris, non ipsius negotii fide satis spectata [orig: spectatÔ], nec missis Visoribus, per quos nosceret an vera assererentur, auget ultro rumorem etc.

VISORONTIA locus urbi Viennae in Gallia subiectus, ubi Chlodomerus, Francorum Rex a Burgundion um Rege Godomaro interfectus est. Vicus hodie Veseronce, non procul a Rhodano, inter Vienam et Belicam urbes, sed huic propior. Hadr. Vales. Notit. Gall.

der VISS Iacobus, vide Iacobus.

VISSEGRADIA incolis Vizegrad, German. Plindenburg, urbs munita Hungariae, in colle, ad Danubium sub Turcis. 5. milliar. Germanic. a Strigonio in Eurum, 8. supra Budam in Boream, 4. a Vacchia in Circium.

VISSEMBURGUM [1] urbs Alsatiae inferioris Imperialis. Ad amnem Lutterum, in limite Palatinatus inferioris, 4. milliar. Germanic. ab Hagenoa in Boream, Landaviam versus 2. a Philippopoli, 4. in Occasum. Vulgo Weissenburg.

VISSEMBURGUM [2] urbs Imperialis, in Bavaria Transdan ubiana in ditione Aichstetensi, ad fontes Rednitii, 4. milliar. Germanic. a Donaverta in Boream, Norimbergam versus 7. et fere 5. a Neoburgo in Caeciam. Weissenburg vulgo.

VISTILIA praetoria [orig: praetoriÔ] familia [orig: familiÔ] genita, Titidii Labeonis uxor, licentiam stupri apud aediles vulgavit: ob id a Senatu, Tiberio [orig: Tiberi˘] imperante, in insulam Seriphon abdita est.

VISTOCHIUM oppidul. mediae Marchiae Brandeburg: in tractu Pregnitz, ad Dorsam amnem, ubi Austriaci a Suecis, Bannerio [orig: Banneri˘] Duce, grandi clade affecti. In limite est Megalopolitano, 7. milliar. ab Halverberga in Caeciam, vix 4. a Rupino in Boream. Vulgo Witstock.

VISTULA fluv. antiquissimus German. Sarmatiaeque ad mare Suevicum terminus, antequam Aestii. Germanica gens, in Venedorum agros transiverant; hodie Weissel. Antiquis Graecorum Romanorumque actoribus varie scribitur. Nam Plinio, l. 4. c. 14. ac Solino, c. 23. Vistula et Vistulla dicitur. Ptolemaeo *ou)istou/las2, Plinio etiam est Vistullus. Apud eundem, l. 4. c. 13. Istula. Melae, l. 3. c. 4. Visula est, et Marcellino Bisula, quia Graece scribebatur *bisou/las2. Vide Cluver. de Ant. Germ. l. 3. p. 717. Baudrando uluv. Poloniae. Oritur in Ducatu Tescinensi in Silesia, ex monte Carpatho, in ipso limite Hungariae; dein auctus aliquot rivis, per Poloniam superiorem fluens, Osvicinum, Zatorium, Cracoviamque rigat. Hinc Villocum fluvium recipit, prope Polaniecum, Sanum infra Sendomiriam, et Vieprium ad Stesicam; postea per Mazo viam labens, Czercum et Varsaviam rigat, receptoque [orig: recept˘que] Buge fluvio [orig: fluvi˘] iuxta Ploscum et Vladislaviam fluit: tandemque per Prussiam labens, ibi Torunium, Chulmiam, Graudentiumque rigat, et supra arcem Heuft, in duo brachia scinditur: ex quibus Orientale in Sinum Frisch Haff cadit, Occidentale paulo infra Gedanum, in mare Balticum, iuxta arcem Weisselmunde, in ora Sinus Gedanensis labitur. Ad hanc Thorunium A. C. 1234. conditum a Crucigeris, quibusa Conrado Polono contra Prussos evocatis hic tractum Culmensem, et quidquidinter Vistulam ac Druentium fluv. tradiderat. Fluvium hunc transiturus Georgius Israel; rupta [orig: ruptÔ] glacie in extremo vitae discrimine versatus, postquam Ps. 142. cecinisset, evasit in columis, A. C. 1550. Vide Laetum, Comp. Hist. Universal.

VISTUS vulgo VYST, una Aebudarum, a Septentrione in Meridiem extensa, per 45. milliar. cum aliquot oppidul. Eifere adiacet ad Boream Leuvisia Insul.

VISUNTIO vide Vesontio.

VISURGIS [1] fluv. ingens Germaniae ex Meliboco monte in Franconia oriens, ac inter Hassiam ad Occasum, Thuringiam ad Ortum, Westphaliam ad Austrum, et Saxoniam ad Boream, in Oceanum Germanic. se exonerans. Baudrando primum Veera dicitur, Wertz, oriturque in confinio Franconiae; dein per Hassiam


page 665, image: s0791b

fluens, prope Smalcaldum et Isenacum labitur. Sed recepta ad Mindam oppid. Fulda [orig: FuldÔ] fluvio [orig: fluvi˘] Visurgis dicitur: et in Arctos tendens, iuxta Ducatum Brunsvicensem, ibi Hamelam rigat, uti Corbiam, Mindam, ad confluentes Fuldae et Veerae, Neoburgum et Hoyam, urbes Westphaliae. Hinc recepto [orig: recept˘] Allera [orig: AllerÔ], paulo infra Verdam labitur iuxta Bremam, et tandem Oceano Germanico ad Depstem damiscetur, inter Ducatum Bremensem et Comitatum Oldenburgensem. In hunc, capta [orig: captÔ] Munda [orig: MundÔ] 2500. occisorum civium proiecti, victore Tillio [orig: Tilli˘], A. C. 1626. Straboni *bi/sourgis2; apud Ptol. vero in descriptione Germanici litoris est genitivus casus *ou)isouri/gios2. At rectius postea, in recensione populorum Germaniae, idem casus tou= *ou)isou/rgios2. Dioni dicitur *ou)i/+sourgios2. Hodie Weser vocatur. Visurgis, inquit Lipsius, mutua [orig: mutuÔ] Romanorum Germanorumque clade nobilis amnis, cui famam praecipue Tacitus dedit, et ipse Tacito (mirum fatum) vitam. Nam. 5. primores Annalium libri inventi Corbeiae, quod monasterium ad Visurgim est.

VISURGIS [2] fluv. parvus Belgii, Weser. Oritur in Ducatu Limburgensi, et in confinio Iuliacensi; dein Limburgum rigans, postea in Urtum cadit, et cum ipso paulo post in Mosam, supra Leodium.

VISUS vide supra ubi de Oculis, Opteriis, Optice. Coeterum Visui populi praebendi Duces hostium devictos captosque mos, Romanis in usu, apud Tacitum occurrit l. 12. Annal. c. 21. ubi de Mithridate Bosporano, pro quo Eunones intercedens apud Claudium Imperatorem, ne triumpharetur, neve poenas capite expenderet, impetraverat, Traditus, inquit, post haec Mithridates, vectusque Romam--vultu interrito [orig: interrit˘] permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus, visut populo praeberetur. Vide supra verbo [orig: verb˘] Ostendere.

VITA inter nomina S. Cenae, apud Scriptores Ecclesiasticos occurrentia. Augustin. de remiss. peccator. contra Pelagium, l. 1. c. 24. optime Punici Christiani, Baptismum ipsum nihil aliud, quam Salutem. et sacramentum corporis Christi nihil aliud, quaem Vitam, vocant. Ex mox, quid aliud etiam, qui sacramentum mensae Dominicae Vitam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vitae? E quibus verbis colligimus, fuisse hanc nomenclaturam topicam, Punicis seu Afris Christianis propriam: Sicut et aliae quaedam similes, doctis potius, usurpatae, quam in communem Ecclesiae usum receptae. occurrunt. Casaubon. Exercit. 16. ad Annal. Eccles. Baronii, num. 54. Nempe symbolum est S. Cena divinitus, institutum corporis et sanguinis Domini, qui proprie Vita est, sicut idem Veritas et Via, Ioannis c. 14. v. 6. Eandem ob rationem et Baptismum invenias in scriptis Antiquorum Vitam appellari, ut, quum ait Paschasius, l. de Corp. et Sang. Domini, de iis, qui statim post acceptum Baptismum obierunt, In nullo post perceptam vitam declinarunt [orig: declinÔrunt] a via. Ubi Vita est Baptismus, aut ipse Christus, quem induunt, qui lavacro [orig: lavacr˘] regenerationis tinguntur, Gal. c. 3. v. 27. Ideo subicit Paschasius. Sed permanserunt in Vita, qui Christus est, Casaubonus ibid. Vide et Io. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce *zwh/. De Vita vero Communi, seu koinobi/w| tum veterum Pythagoraeorum, tum inter Christianos Ascetarum, supra voce Coenobium, alibique: uti de Vitam producendi morte alterius ratione Veterum seu opinione potius, voce Fata etc.

VITAE populi apud Bedam, quorum caput Witenberga. Vide B. Rhenanum, Rerum Germ. Nov. Antiq. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 235.

VITACA oppid. Mauritaniae Caesariensis. Ptol.

VITAKERUS Guilielmus, Theologus Anglus eloquen tissimus et longe doctissimus, in Academia Cantabrigiensi Professor. Acutissimus contra Latinos disputator suo [orig: su˘] tempore habitus, refutavit vustum Bellarmini opus, antequam id totum in lucem prodiisset: graviter in vectus in dissolutos mores Ordinum in Anglias. obiit A. C. 1605. Laetus, Comp. Hist. Univ.

VITALIA contorquere vocabulum Luctae veteris, apud Trebell. Pollionem, Claudio [orig: Claudi˘], c. 13. Iratus ei, qui non baltheum, sed vItalia sibi contorserat, omnes dentes uno [orig: un˘] pugno [orig: pugn˘] excussit; de quo vide supra voce Ilia, item ubi de Lucta.

VITALIANA turris firmissima, in lacu Verbano; a Ludov. Borrhomaeo, cum ab hostibus premeretur, condita. Cui alia longe maior adiacet, malis aureis condita et amoenissima.

VITALIANI Haeretici, a Vitali, seu Vitalio Presbytero Antocheno, Apollinaris adiutore, nomen nacti, vide Vitalis.

VITALIANUS [1] Tyrannus, Scytha. Ut Imperio [orig: Imperi˘] potiretur, fidem Orthodoxam, quam Anastasius Imperator persequebatur, se Amplecti simulavit: haeresin et ambitionem alto [orig: alt˘] pectore premens. Potitus sic Thracia [orig: ThraciÔ], Scythia [orig: ScythiÔ] et Moesia [orig: MoesiÔ], Constantinopolim usque pervenit, spe plurimorum restituendorum deceptus, arma posuit, praefectura [orig: praefecturÔ] militari postomodum ab Imperatore exutus. Tandem a Iustino Imperatore Constantinopolim allectus, Consulis dignitate vix libata [orig: libatÔ], occisus est in palatio, A. C. 520. Cedr. in Comp. Euagr. l. 3. et 4. Marcellin. in Chron.

VITALIANUS [2] LXXIV. Pontifex Romanus sedit, ann. 14. mens. 6. A. C. 655. Eugenio I. successit. Campano [orig: Campan˘] Italus. In templa Organa Musica introduxit; ab Osvino multis vasis aureis argenteisque donatus, ipsi vicissim Theodorum, ordinatum Archiepiscopum Dorovernensem misit, Beda in Hist. Angl. Polydor. l. 4. Culcum sacrum Latina [orig: LatinÔ] lingua [orig: linguÔ], circa A. C. 666. qui numerus mysticus est, Apoc. c. 13. v. 18. peragi iussit; apud Constantem II. Imperatorem et contra Praesules Ravennates, multa egit. Obiit A. C. 669. Platina, Ciacconius etc. Successit adeo datus.

VITALIS [1] Antiochiae Episcopus, A. C. 332. Pierate et doctrina [orig: doctrinÔ] celebris, praesedit in Conciliis Ancyrano, ut et Neo Caesariensi. Item, Apollinarista, intrusit se in sedem Antiochenam. Item, Afer, concursum divium sic a nobis pendere com men tus est, ut


page 666, image: s0792a

nobis volentibus quidem ille in nobis effectum sortiatur, nolentibus vero inefficax sit: Sicque, ut quis Euangelio assentiatur, nihil aliud quam externum praeconium requiri deliravit: efficaciam Spiritus S. interne nos convertentis eludens. Huic scripsit Augustinus, Ep. 107. Baron. A. C. 419. n. 54. et 55.

DUCES VENETORUM, etc.

VITALIS [2] Falierus Dux Venetorum, Dalmatiam et Croatiam, pleno [orig: plen˘] iure, ab Alexio Imperatore impetravit, cum antea tributum Imperatoribus Byzantinis pendere tenerentur, A. C. 1085.

VITALIS [3] Michael Dux Venetorum, bello [orig: bell˘] contra Emanuelem Imperatorem Graecum, Chium Insul. sub Rei publ. potestatem redegit: a quo tempore universi maris Adriatici Dominos sese appellitare coeperunt. Georg. Hornius. Orb. Imp. cum Not. L. Ioach. Felleri. p. 159.

VITALIS [4] Ianus Iohannes, Oldericus, vide suis locis.

VITALIUS Victor inter Nobiles Romanos, sine causae dictione Severi iussu occisos, memoratur Spartiano, in Vita huius Imperator. c. 13.

VITAS-PATRUM in Libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 19. apud Car. du Fresne, Quales sunt Bibliothecae et maiores Expositores et Passionarii et Vitas Patrum et Omeliarii: indeclinabile est, et librum Ecclesiasticum notat, *pateriko\n et *patriko\n Graecis appellatum, quod Vitas SS. Patrum contineat, vide Gregor. Turon. Praefat. ad Vitas Patrum, Rosweidum, ad easdem in Prolegom. Alios. Gennadius de Scriptoribus Eccl. Euagrium librum scripsisse ait, qui attitulatur Vita Patrum, ut Petronium scripsisse putari Vitas Patrum Aegypti Monachorum etc. Sic Vitas-Fratrum unica [orig: unicÔ] quoque voce opus suum inscripsit Gerardus Frachetus Lemovic. Dominicanus, in quo virorum illustrium Ordinis sui Vitas et elogia descripsit, circa A. C. 1263. Vide Carol. du Fresne, Glossar.

VITEI vide infra S. Vitus.

VITELLA oppid. Italiae, unde Vitellinus. Steph.

VITELLESCUS Iohannes Tuscus, Cardinal. Archiepiscopus Florentinus. Ingeniosus, audax, dissimulator: primum tyranno cuidam Italo, nomine Tartalio, adhaesit, eique a secretis fuit. Dein hoc [orig: h˘c], iussu Martini V. capite plexo [orig: plex˘], Romam profectus, in Eugenii IV. gratiam se insinuavit. Roma [orig: RomÔ] postea Italiaque [orig: ItaliÔque] a Tyrannis liberata [orig: liberatÔ], pacem et tranquillitatem populis coneiliavit. Tandem ambitione elatus, gratia [orig: gratiÔ] Pontificis excidit, qui ipsum in Mole Adriani captivum detinuit: ubi animi maerore confectus, obiit A. C. 1440. Elogiis ornatur a Sixto IV. Iulio II. Leone X. Clemente VII. et. Paulo III. Vide Paul. Iovium, in elog. eius, Iul. Roscium, Platinam, Garimbertum, Ciacconium, Leonhardum Aretinum, et Scipionem Ammiratum, Hist. Flor. Epitaphium ei hoc erexit Bartholomaeus Episcopus Cornet.

Quando ego pro patria, pro Maiestate repressi
Pontificis, furias bellorum, hostesque subegi
Ecclesiae, nostris quae floruit aucta sub armis.
Restitui res effluxas, urbesque, decusque
Invidit Sors atra mihi, magis aemula Virtus,
Immeritam statuens non aequo [orig: aequ˘] munere mentem.

VITELLIA colonia Romana in finibus Aequorum Liv. l. 2. dec. 1. exstincta. Sicut et Verrugo oppid. vicinum.

VITELLIANI pugillares dicti sunt lutei, Vitello [orig: Vitell˘] forte illiti, quibus res lascivae et elegantiores inscribebantur. Aliis a Vitellio, nescio quo [orig: qu˘] Inventore, dictisunt. Eorum meminit Martialis, l. 2. Epigr. 6. v. 5.

Haec sunt quae relegente me solebas
Rapta exscribere, sed Vitellianis.

Et, l. 14. Epigr. 8. cui tit. Viteiliani,

Nondum legerit hos licet pusilla,
Novit quid cupiant Vitelliani.

VITELLIANUM Galliae Transpadanae oppid. ad Padum in Ducatu Mantuano. Vidiana Alciato. A Vitellio Imperatore dictum.

VITELLICUM oppid. ditionis Trevirensis, Vitlich, cum castro splendido, ubi fere degit Elector. Ad amnem Leserum, 1. milliar. German. a Mosella, 4. a Treviris in Caeciam.

VITELLII Fauno [orig: Faun˘] Aboriginum Rege et Vitellia [orig: VitelliÔ], quae multis locis pro numine colebatur, orti, teste Suetonio [orig: Suetoni˘], c. 1. Vitell. Patricia fuit gens et maiorum gentium: ex qua fuerunt Marcus et Manius Vitellii fratres uxoris Collatini primi Consulis, a Bruto cum filiis, quod de recipiendis in Urbem regibus coniurassent [orig: coniurÔssent], supplicio [orig: supplici˘] affecti. Videatur Dionys. l. 5.

VITELLIUS [1] nonus Roman. Imperator ab exercitu, post Ottonem, salutatus. In gratiam hic Caligulae, Claudii et Neronis, turpi adulatione se insinuavit. Sub Claudio enim e. g. unum calceorum Messalinae, sub toga portans, ei subinde oscula fixit. Hinc amplissimis muneribus admotus, Proconsul Africae non sine laude praefuit. In Aedilitio munere non parigloria [orig: parigloriÔ] est versatus, exspoliator Fanorum: In Imperio vitiis freno [orig: fren˘] laxato [orig: laxat˘], quottidie quater epulatus est, in singula epula impensis XM. Imperialibus. De clypeo Minervae, quo [orig: qu˘] nomine sumptuosum aliquando convivivum insigniverat, vide Sueton. in Vitell. c. 13. At luxuriem crudelitas vicit, cum in quoscumque. Matrem ipsam, nulla [orig: nullÔ] ratione habita [orig: habitÔ], ob levissimas causas, saeviret. Hinc in Pannonia, Moesia, Iudaea et Syria turbantibus militibus, Vespasianus


image: s0792b

Improclamatus est, a quo Vitellius saepe victus; tandem cum nepotari pergeret, a propriis militibus discerptus et a populo in Tiberim proiectus est. A. C. 69. aetat. 57. Imper. 8. Vide quoque Tacit. l. 2. et 3. Hist. Dion. Eutrop. Aurelium Vict. etc. et insuper in voce et. Eulogius.

VITELLIUS [2] Censoris, Vitellii ac ter Consulis filius, missu Galbae, ad inferioris Germaniae legiones, Consularis legatus.

VITELLIUS [3] praenomine Lucius, cum Paullo Fabio Consul, Orienti a Tiberio praepositus: ubi ut et alibi prisca [orig: priscÔ] virtute egit. Ex provinciis regressus et formidine C. Carsaris, familiaritate Claudii turpe in fervitium mutatus; exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur. Tacit. l. 6. Annal. c. 32. Vide et Lucius.

VITELLIUS [4] Erasmus, vide Erasmus.

VITELLIUS [5] Saturninus, Praefectus cohortis Praetoriae, sub Othone, vulneratus, in tumultu nocturno urbano, Tacit. l. 1. Hist. c. 82.

VITELLIUS [6] Varro, vide Lucius.

VITEM dare apud Aelium Spartianum, Hadriano, c. 10. nulli vitem, nisi robusto ac bonae famae, dedit: est Centurionem facere. His enim cum ad in muneris promoverentur, vitis in manu dabatur, verberando militi, qui deliquisset, unde Vitis Centurionatus insigne. Eusebius, Hist. Eccl. l. 7. c. 14. *timh/tis2 e)sti\ para\ *r(wmai/oist to\ klh=ma, ou(= tou\s2 tuxo/ntas2 fasqi\n e(katonta/rxous2 gi/nesqai, Vitis nomen militaris dignitatis apud Romanos, quam qui obtinent, Centuriones esse dicuntur. Et Martialis, l. 10. Epigr. 26.

Vare Paraetonias Latia [orig: LatiÔ] modo vite per urbes.
Nobilis et centum du x memorande viris etc.

Qui autem Centuriones fiebant, vel ordine promotionis ad hunc gradum erveniebant, ut ille Marinus apud Eusebium, d. l. et Scaeva apu Lucanum, l. 6. v. 146.

-------- ibi sanguine multo [orig: mult˘]
Promotus Latiam longo [orig: long˘] geret agmine vitem.

Vel beneficio [orig: benefici˘] Imperatoris aut Ducis, quibus vitis scil. ab ipso Imperatore dabatur. ut loc. cit. Spartiani et in veter. Insor. ET. MIHI. VITEM. DEDERIT. ULPIA. LEGIONE: MISSIS. Unde Suetonius, in Tiberio, c. 12. per quosdam beneficii sui Centuriones etc. Salmas. ad Spartianilocum. Quod vero Vitis electa militum castigationi, Iuvenali quoque indigitatae, Sat. 8. v. 247.

Nodosam posthac frangebat vertice vitem,
Si lentus pigra muniret castra dolabra [orig: dolabrÔ]:

hinc est, quoniam vetere de suppliciis lege Romana [orig: RomanÔ] sancitum est, ut cives non virgis everberarentur, sed vitibus, uti apud L. Florum ac T. Livium, Epit. l. 57. legimus. Hinc vite percussum esse, probro non erat. Plin. l. 14. c. 1. extr. Quid quod insertae castris summam rerum, imperiumque continent, Centurionum in manu vitis et opimo [orig: opim˘] praemio [orig: praemi˘] tardos ordines ad lentas perducit aquilas, atque etiam in delictis poenam ipsam honorat. Contra fuste externus miles plectebatur. Martianus tamen ff. de re militar. Si miles vitem tenuit (i. e. poenae vitis subiectus est, qu od sub vineam iacere quoque dictum) militiam mutat: si ex industria fregit, --- -capite punitur. Coeterum, qua [orig: quÔ] figura [orig: figurÔ] huiusmodi Vitis Centurionalis fuerit, videre est, in Goltzii Caes. tab. 23. num. 5. et apud Ant. Pois. de Num. Veter. tab. H. num. 5. plura vero de illa apud Cael. Rhodig. Lection. Antiqq. l. 26. c. ultim. Stewechium ad Vegetium, l. 1. c. 26. et Iust. Lipsium, de Militia Rom. l. 2. Dial. 8.

VITEMBERGA urbs German. vulgo dicta. Ptol. Calegia. Ad Albim, cum Academia celebri, fundata [orig: fundatÔ] A. C. 1502. a Friderico Electore. Hic [orig: Hţc] primo Lutherus contionibus innotuit, et Electoris gratiam nactus est. Sedes olim Electoralis. quae nunc Dresdam translata est. Scripsit Academiam Vitembergensem Gothofredus Suevus, Vitas vero Theologorum Vittembergensium, Ioh. Bismarcus uti Inscriptiones Wittembergenses, Andr. Senertus. Vide et Wittenberga.

VITENEN miles, obtruncato [orig: obtruncat˘] domino [orig: domin˘] suo [orig: su˘], Lithuaniae Duce, regionis imperium rapuit A. C. 1279. Ei successit Gediminus A. C. 1300. qui fines Lithuaniae longissime per Russiam protulit, et a finibus Prussiae, usque ad Pontum Euxinum, protendit, unde Magni Duces appellati. Georg. Hornius, Orbe Imper. cum Notis L. Ioachimi Felleri, p. 391.

VITEPSIA vulgo WITEPSK, urbs munita Lithuaniae, caput Palatinatus cognominis ad Duinam fluv. ubi recipit Widzbam cum arce munita, vix 12. leuc. Polonic. a confinio Moscoviae, Poloscam versus 16, et 25. a Smolenco in Circium. Pluries capta et recepta ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Moscovitico [orig: Moscovitic˘]. Duces habuit proprios usque ad Olgredum Magnum Ducem Lithuaniae.

VITERBIENSIS Iacobus, vide Iacobus.

VITERBUM urbs ampla et culta Hetruriae Episcodpalis loco [orig: loc˘] Ferentii, urbis excisae, ad montis Cimini radices, prius Vetulonia, teste Platina [orig: PlatinÔ]. Hodie Viterbo Italis, Viterbe Gallis, caput Patrimonii. 40. milliar. ab urbe Roma, in Circium. Senas versus. 10. a Volsinio lacu in Ortum. Volaterranus putat tuisse Longulam Livit. Hermolaus scribit Ptolemaei Elbii vicum dici. Hieron. Ruscellius in suo de illustr. Virorum insignibus stemmatibusque libro, ubi Lucernas quasdam celebres compertas fuisse in quibusdam casulis sepultas, alias autem in parietibus murorum inclusas, quae in aere aperto per aliquot horas accensae ardentesque perdurarint [orig: perdurÔrint], sponteque sua [orig: suÔ] postea exstinctae sint, exiguo [orig: exigu˘] quodem [orig: qu˘dem] in illis pulvere remanente, asserit: narrat, earum praeter alias multas aliquas repertas esse tempore Alexandri VI. Pontificis Romani 3000. pass. a Viterbo: in oppido desolato, Ferenti nomine dicto; ubi scribit Suetonius, natos


image: s0793a

esse progenitores Othonis Imperatoris. Vide Fortunium Licetum, de Lucernis antiqq. l. 1. c. 8.

VITERICUS Visigothorum in Hispania Rex XXI. occiso [orig: occis˘] Leuva [orig: LeuvÔ]. thronum occupavit, A. C. 603. crudelis et subditis exosus, obiit A. C. 610. Eius filiae Ermenbergae, cum Theodorico Burgund. Regenuptias disturbavit Brunechildis. Vide Isidor. in Chron. Marianam, Hist. Hisp. Successit Gundemarus.

VITEX herba, Graece lu/gos2, item a)/gnos2, unde agnos casta libidinis stimulis coercendis ac castitati servandae conducere credita est: indeque matronae Veteres, quae in Casto Cereris aut Isidis erant, vitice stramentivicem, per omnes illos dies, quibus secubantes atoris suis genialibus, in Templo dormiebant, uti consuevere [orig: consuevŕre]. Dioscorides, *)wno/mastai de\ a)/gnos2, dia\ to\ ta\s2 e)n toi=s2 *qesmofori/ois2 a(gneuou/sas2 gunai=kas2 ei)s2 u(po/strwma xrh=sqai au)th=|. Sub eadem Samios Iunonem apud se, ad Imbrasum flum. natam esse, iactare olim solitos,d atque viticem illam sua [orig: suÔ] aetate, in Idoli huius sacro solo, adhuc fuisse ostensam, tradit Pausanias in Achaicis. Est autem Vitex, salicum genus, in Aegypto adeo frequens, ut *)agnou= ke/ras2, h. e. Viticis cornu, inde dictum sit promontorium Aegypti, inter Bolbiticum et Sebenniticum ostium, cuius meminit Hesychius, post Strabonem, l. 17. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poser. l. 5. c. 15. et supra Laqueus, item Salix. Nominis origo a vieo seu vio, de quo supra.

VITEY primus Chinesis Imperii conditor, cui omnium artium in ventionem incolae ascribunt, Georg. Hornius, ubi supra, p. 451. Videeundem, Arca [orig: ArcÔ] Noae, Auctorem Anonymum Sinae et Europae, c. 47. ubi Chronologiam Sinicam exhibet, Alios.

VITHUNGI apud Sidonium Apollin. qui Vithungi, apud Treb. Pollionem, Claudio, c. 6. ubi diversos Scitharum populos recenset; Iuthungi dicuntur Ammiano Marcell. l. 17. ubi Alemannorum eos esse partem, scribit. Dexippus tamen Scythas quoque appellat. Vide salmas. ad Pollionem d. l. Vopiscum in Probo, c. 18. nec non supra. voce Virthingi.

VITIA [1] Fusii Gemini mater, anus necata, sub Tiberio, quod filii necem flevisset. Tacit. l. 6. Annal. c. 10.

VITIA [2] de plaustris antiquitus, inde in scena, libere arguebantur olim. Apud Alexandrinos certe statis diebus in curribus homines vectos, quibus hoc munus datum esset, totam urbem peragrare, et consistentes, ubi vellent, ac domo adstantes cuiuscumque visum esset, vere de plaustro canere, nec falsa convitia, sed vera crimina, utpote probris civium accurate prius exploratis, obicere consuevisse, quo hac [orig: hÔc] libertate corripiendi homines ab improbitate absterrerentur, tradit Suidas. Vide quae supra dicta voce Plaustrum. De veterum vero Comicorum, in reprehendendis civium vitiis, par)r(hsia|, sic Horatius, Serm. l. 1. Sat. 4. v. 1.

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque Poetae,
Atque alii, quorum Comoedia prisca virorum est;
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod maethus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant:
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus.

Videiterum supra, ubi de Comoedia, veteri inprimis et nova. Quod cousque obtinuit, donec omni pudore excusso [orig: excuss˘] Vitia pleno [orig: plen˘] alveo [orig: alve˘] humanum genus irrupere [orig: irrupŕre]. Tum monirores hi e medio sublati, Virtuteque conculcata [orig: conculcatÔ] Vitia in pretio esse, coronari etiam, imo in Numinum numero, haberi sunt coepte. De Monitoribus prisciaevi, vide supra voce inprimis Cantor. De coronis, nota Sybaritarum vaesania, apud quos ii, quos luxus erudierat ferculis condiendis apponendisque, coronas meruere [orig: meruŕre], teste Athenaeo [orig: Athenae˘], l. 12. Xenocratem similiter, propte rlongioruem compotationem, praemii loco [orig: loc˘], coronam accepisse, narrat Diogenes Laertius, l. 4. ut alios omittam. In quos merito Bernardi illud usurpes, Serm. 66. Coronabitur turpitudo? Nihil minus decet honestatis auctorem. Quanum vero id, quod non solum alia innumera. sed et Vitia ipsa, cum quibus Divinitati nullum potest esse vel per umbram commercium, in Deorum Senatum Romani retulere [orig: retulŕre]: Iracundiam, Caedes, Lasciviam, Ebrietatem, et nesicio quae alia his consentanea, uti testatur Auctor gravissimus, Gregorius Naz. Orat. 2. de Theol. Non scil. Numina colendorum, sed crimina colentium, ut scite Augustinus. Quo ex genere, ut Cicero addit, de Nat. Deor. l. 2. c. 23. Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum (ut ipse faretur) rerum. Omitto Lavernam, Perficam, Mutunum, Deos Lucrios, Murciam, Mellonam. similisque farinae Idolorum farraginem, de quibus late rnobius, adv. Gentes, l. 1. Augustin. de Civ. Dei, Alii, videndi. Nec saniores Graeci: apud quos Parmenides Discordiam, Cupiditatem, coeteraque eius gregis, ad Divin itatem revocavit, teste Cicer. ubi supra l. 1. et, quod amentiae huius extremum censeri queat, Athenienfes, Sapientiae, fi ipsis crederes, alumni eo impudentiae progressi sunt. ut teste eodem [orig: e˘dem] ibid. l. 2. Contumeliae quoque, et Impudentiae ipsi, fanum exstruxerint: quod auctore Epimenide factum, docet Clemens Alex. Protrept. p. 12. Vide Tob. Pfannerum, System. Gentilis Theol. pur. c. 1. ž. 2. et 3. ut et supra, ubi de Diis. Contra Deus noster, qui tam purus est, ut ne videre quidem malum possit, ut Propheta loquitur: non aliis solum modis, quantopere ab omni labe velit esse cudltores sui immunes, testatus est, ab omni aevo, sed et ne victimam quidem sibi offerri ullam voluit unquam, quae aliquo [orig: aliqu˘] vitio [orig: viti˘] esset infecta. Quo [orig: Qu˘] fine Sacerdotibus (qui et ipsi extra omne corporis probrum esse tenebantur, vide supra voci Lusci ) praescripsit, qua [orig: quÔ] hic [orig: hţc] cautione opus, quaeque ab Altari animal excludant, exacte docuit. Levit. c. 22. v. 22. 23. 24. ubi XII. vitia enumerantur, quorum unumquodque sacrificium redderet abominabile, de


page 667, image: s0793b

quibus prolixe Bochartus agit, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 46. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, ubi de Sacrificiis, atque ad Sacra pertinentibus.

VITICULAE ornamenta librorum, vide supra Capitularium.

VITIGES Dalmata stabuli praefectus, sub Theodato, Ostro. Gothorum in Italia Rege IV. huic surrogarise curavit. Postea Romam accurrens, cum 4000. militum, populum iuramento [orig: iurament˘] sibi adstrinxit, repudiataque [orig: repudiatÔque] uxore, Marasuentam, filiam Amalsuntae, sibi iunxit, raptis Antecessoris sui thesauris. Sed Romani, appropinquanti Bellisario portas recluserunt, urbem obsidente Vitige. A. C. 537. cum LM. hominum, ultra annum; quam relinquere coactus est, ut Ariminum sibi inter ea ereptum recuperaret: sinistro [orig: sinistr˘] successu. Namque Mediolano [orig: Mediolan˘], Novara [orig: NovarÔ], Bergamo [orig: Bergam˘] etc. a Belisario exutus, et hanc obsidionem solvit, Ravennamque se recepit: ubi dedere se coactus est, A. C. 539. Hinc victor eum cum Uxore, et Magnatibus, Constantinopolim misit, ubi ex Rege Patritius tactus est. Procop. de Bello Goth. l. 2. Ei successit Theobaldus.

VITIKINDUS [1] Saxoniae Princeps, a Carolo M. victus; Caput Serenissimae familiae Saxoniae. Vide Witikindus.

VITIKINDUS [2] Monachus Corbiensis, in Saxonia, floruit saeculo [orig: saecul˘] 10. Scripsit Historiam Saxonum libris 3. cum historia Ottonis I. Imperatoris ad huius filiam Mathildem. item Carmina, Historiam fundationis Archiepiscopatus Magdeburgici, etc. Sigebert. de Vir. Ill. c. 129. et in Chron. A. C. 973. Adam de Brema, l. 2. c. 6.

VITILES Naves apud Plinium. l. 7. c. 56. Etiam nunc in Britannico Oceano vitiles corio [orig: cori˘] circumsutae sunt. In Nilo ex papyro, et scirpo et arundine: Solino dicuntur viminei alvei, c. 22. Sed alind vitile, aliud vimineum. Quidquid enim evimineest, id vitile quidem, cum vimen virgultum sit viendo aptum, ut supra vidimus: At non contra, quidquid vitile, vimineum est seu ex vimine. Cum et funes et corollae, et alia, quaecumque plexili opere fiunt, vieri dicantur. Plin. l. 13. c. 4. de foliis palmae, Nunc ad funes vitiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur. Strabo de palma itidem, l. 17. kai\ me/li kai\ a)/lfita ta/ te plekta\ pantoi=a e)c au)tou=, vitilia omne genus etc. Sic e scirpi cortice tegetes aliaque vitilia texi consuevisse, diximus supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 245. 246. et supra voce Victor.

VITILIGO Arabum morbus, teste Io. Bodino [orig: Bodin˘], Methodi Hist. c. 5. Graece a)/lfos2 quibusdam, aliis leukh/, vide Theod. Zuingerum, Theatro [orig: Theatr˘] Hum. vitae, ubi de Lepra. Vossius Vitiliginem ab impetigine, scabie et elephantiasi, sic discriminat: Si lenior sit pruritus, vocatur leixh\n. sive impetigo. Quod malum adeo mite, ut sanare possis, si quottidie defrices saliva [orig: salivÔ] ieiuna [orig: ieiunÔ]. Sin malum sic gliscat, ut cutis in furfures resolvatur, nominatur proprie yw/ra, seu scabies. Quod si asperitas-- altius descendat in carnem subiectam; nec furfures, sed squamae, ex cute oboriantur: ab hisce squamis, quas Graeci lepi/das2 vocant, appellatur le/pra. --- Arnobius, l. 1. vitiliginem dixit. Est vero tantus in hac pruritus, ut nec scabendo iuvetur; sed eo [orig: ] saepe ulcera et inflammationes proveniant. Si denique in lepra humor magis uratur et malignior fiat --- e)lefanti/asis2 dici solet etc. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 45. ubi, ut et c. 89. de remediis quoque horum disserit. Cuiusmodi morbo [orig: morb˘] licet infecta esset Atossa, Artaxerxis uxor, ille tamen nihil quicquam ea [orig: ] re offensus, Iunonem supplex pro ea adorasse [orig: adorÔsse], manibus tellurem contingens, Satrapaeque et Amici iussu eius tantam illi vim donorum misisse, ut interiecta inter Fanum et Regiamd 16. stadia auro [orig: aur˘] argentoque [orig: argent˘que], purpura [orig: purpurÔ] item et equis implerentur, leguntur apud Plutarch. in eo. Eundem Israelitis ex Aegypto exeuntibus, Manethon, Chaerephon et Lysimachus, aspergere conati sunt, sed pulchre Iosephus illos confutavit. l. contra Maneth. Interim certum, ex Australi Orbis parte illi malo originem esse, quod proin Aegypto peculiare facit Plinius, nullos ante Pompeium M. Italiam leprosos vidisse, tradens. Cui argumento sit, quod Moses, omnium antiquissimus Scriptor. Leges de leprosis varias, Graeci ac Romani nullas, tulerunt. Vide supra, ubi de Lepra.

VITIS [1] seu UTIS et UTENS, Montone Leandro, Rocone aliis, et apud Ravennam Aquedotto, fluv. parvus Galliae Togatae ex Apennino monte per Aemiliam viam, viam hancce secans apud forum Livii, in mare Hadriaticum prope et infra Ravennam labens. Hic [orig: Hţc] Hispani ipso [orig: ips˘] Paschatis die A. C. 1512. sub Ludov. XII. Galliae Rege 3. mill. pass. a Ravenna maxima [orig: maximÔ] clade affecti sunt.

VITIS [2] an a vieo, quod lenta; an a vi, quÔ flectitur; an quod invitat ad bibendum? jure apud priscos magnitudine suÔ inter arbores numerata est, ut infra videbimus. Hujus plantandae inventum, ad Bacchum, ad Oenum, ad alios: putandae, ad asinum, quiarros˘ vitis palmite inposterum uberiorem proventum exhibuerit; referunt Plinius, l. 7. c. 56. Athenaeus, et Pausanias in Corinthiacis, certiora supra attulimus ubi de Vined, quae vitibus consitus ager est. Nempe ex Sacrs Literis discimus, nae Patriarcham post diluvium vitem, quae prius inculta fuerat, et sylvestribus plantis adnumerata, quaeque esui solum in servierat, ut volunt nonnulli cum Masio in Gen. arte excoluisse, in vineta distribuisse, ac primum ex uvis vin um expressisse et in potum adhibuisse. Unde cum illius vim ignoraret, praeter epinionem inebriatus est, ut notat, eum sic a peccato et intemperantia excusans, Hieronymus. Ob hoc inventum Beroso Anniano Janus Vitifer, ab Hebr. jan, i. e. vinum: ac Bifrons, qui tot seculis Pyrthae et Ogygis diluvi˘ anterior, e˘dem vultu aetatem ante diluvium actam atque secutam sit intuitus; illius fine, hujus initi˘ spectat˘. Vide Auctorem Anonymum Chinae et Europae, c. 38. Procedente aev˘ magnum culturae incrementum accessit, quo de Plinius, l. 14. c. 1. In Campano agro (vites) populis nubunt: maritasque complexae atque per ramos earum procacibus brachiis geniculat˘ cursu scnadentes. cacumina aequant, in tantum sublimes, ut


page 668, image: s0794a

vindemiator auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Ubi Vindemiatorem, dum ad putandum auctorabatur, pacisci consuevisse, si forte casu periret, regum ac sepulchrum sibi fieri, impendi˘ auctorantis, indigitat. Quam in rem vide plura ibidem, alibique passim, nec non apuud Salmas. ad Solin. p. 512. 586. et seqq. ubi et de ballami arbore, ad Vitium modum, excultÔ. Usus earum praeclarus, et quidem praecipuus hic est, ob quem tantopere Noahum illarum plantatione delectatum ait Chrysostomus quod scil. non ignoraret, Vini virtutem ad leniendum animi maerorem, et vires hominis, qu ac multo quam prias imbecilliores erant, per illud restaurari: unde tanquam aliquod naturae nostrae solatium ac remedium posteris illum h˘c pact˘ relinquere voluisse, addit. Praeterea corona ex Vite in sacris Bacchicis, non minus, ac ex hedera et smilace, olim frequens fuit, uti discimus ex Athenaeo, l. 5. de cujusmodi coronis vitigineis, vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 1. Sed et Junoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmite redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino insultantem ostentat novercam, de exuviis utriusque privigni. Tertullianus, de Cor. milit. Dulcissimum vero liquorem ejus in sacris suis libÔrunt Veteres, sic tamen, ut de non putata id fieri nefas haberetur, ex Pythagorae disciplina, qua de re vide Tobiam Pfannerum, Theolog. Gent. purior. c. 15. ž. 10. quemadmodum et fulmine tactam, impuram habitam refert Plinius, l. et c. cit. ubi in principio c. de ligno ejus porro sic habet: Jovis simulachrum in urbe Populonia ex una conspicimus, too aevis incorruptum. Item Massiliae pateram. Metaponti templum Junonis vitigineis columnis stetit, etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur vite una Cypria, utferunt, quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt, nec est ligno ulli aeternior natura. Idem ipsum quoque Dianae hujus simulachrum ex vite fuisse, ex sententia Muciani, alibi tradit, de quo videndus Salmas. ad Solin. p. 815. et 816. Contra nihil sumi ex illo ligno ad aptandum operi, ne qidem paxillum ad appendendum ei ullum instrumentum, ait Deus, Ezech. c. 15. v. 3. Quare pergit Plinius, Verum ista ex sylvestribus facta crediderim, quando hae vites tonsurÔ annuÔ coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites, ut deprimitur in propagines, succique tantum gratiÔ ex his pluribus modis ad coeli mores solique ingenia. Topiario insuper operi idonea vitis. Una vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duo Jenis musti ampheris foecunda, Plinius, ibid. In Aegypto inprimis circa Memphim, ubi perpetuÔ comÔ Vites viridescunt, Salmas. ad Solin. p. 270. etc. Neque vero Vites solum ipsae in tot usus placuerunt, sed et in tessellatis operibus vites expressae occurrunt apud Anastasium Bibl. in Zacharia, ubi vitium, vel, ut alii legunt, vitiometallum, quasi vites ex metallis, hujusmodi opus vocat, quod Galli vignettes, quasi vineolas seu viticulas hodieque appellant. Vide quoque infra, ubi de Vite Aurea. Magni itaque muneris loc˘, Gallis omnibus et Hispanis ac Pannoniis, ut vites haberent, vinumque conficerent, permisit Probus Imperator apud Vopiscum, c. 18. cum antea nec in Italia quidem Vites instituendi aut colendi, quantum quis vellet, jus esset, utpote libertate hujus rei lege Domitiani coercitÔ, quam refert Suetonius, c. 7. ubi Casaubonum vide. At Lycurgus Spartanos, Diceneus Germanos Getasque, Mahometes sectatores suos, Vites exscindere funditus voluŕre: nec inter Christianos defuŕre errones, eadem sentientes, de quibus, ut et plura hanc in rem vide supra, ubi de Vinea et Vino, item Vitem dare: uti de Vite 4. animalium sanguine a Daemone aspersÔ, voce Pavones; de verme Vites in festante et hinc Hercule *)ipokto/nw| cognominato, voce Vermis.

VITIS Aurea in Templo Hierosolymitano secundo, celebris olim, e qua boti inusitata [orig: inusitatÔ] magnitudine dependebant, supra ipsum Templi ostium et quidem supra coronas aureas et argenteas, intra quas aureae catenae suspensae erant, fuit collocata. Docet autem Casaubonus, duo diversa eius formae donario quorum utrumque Vitis aurea appellatum sit, apud Auctores, reperiri. Strabo vero apud Iosephum dubitat, utrum, Vitem vel Hortum, prius illorum debeat nominare. Quibus non dissimilia videntur fuisse illa Apolloniatarum aliorumque Populorum donaria, quorum mentio apud Plut. l. de def. Orac. et appellat qe/rh xrusa=, aestates aureas, quod aestivos fructus similitudine referrent. Utriusque donarii meminit tum Iosephus, tum Pseudogorionides: quorum hic planus, ut foedissimus impostor, multa mentitur, praesertim ubi de posteriore Vite, sicut docte observatum est Iosepho Scaligero, in Ser arium, c. 5. Antiquior Vitis keimh/lion fuit domus Hasmonaeorum, ut recte ait Scaliger, quam Pompeio dedit Aristobulus, Alexandri Regis filius: At de posteriore, quae ab Herode in Templo a se instarato, dedicata fuit, agit Iosephus, l. 15. c. 14. cum quo capite comparanda sunt, quae narrat Pseudogorionides partim vera, partim falsa. Sed et Vitis aureae, quae in Templo fuit, etiam in libris antiquorum Rabbinorum fit mentio, e quorum monumentis Zacuthus, in Iuchasin, p. 27. b. hominum nonnisi trecentorum opera [orig: operÔ] solitum hoc donarium loco [orig: loc˘] moveri ait, unde facile intelligimus, cur Strabo non solum Vitem illud appellet, sed etiam Hortum: Hebraei tamen, ut coeteri, [gap: Hebrew] . Vide Isaacum Casaubonum, Exercit. ad Annal. Eccles. Baronii, 10. ž. 108. Adde, quod, praeter nomen Alexandri Iannaei R. inscriptum, pomorum omnis generis ac anmalium figuris, ornatam Hasmonaeorum utem fuisse, existimat Lipsius, qui verba Plinii, de triumpho Asiatico Pompeii, l. 37. c. 2. Mons aureus quadratus, cum cervis leonibus et pomis omnis generis, circumdata vite aurea, ad nobilem hanc vitem trahit, Elector. l. 2. c. 5. a quo tempore Iovi Capitolino mansit sacra. Nec minus artificii fuit, in illa, quae super portam Templi Herodiani pendebat, bo/truas2 a)ndromh/keis2, racemos hominis longitudine, exhibens, ut ait Ioseph. Orig. l. 15. c. 14. quamque mille talentis auri fuisse aestimatam aiunt.


image: s0794b

Nec certe sine huiusmodi Artificibus folia, uvae, ac racemi aurei, ex ea a voventibus suspendi potuissent, quod tamen fieri solitum tradunt Talmudici. Sed notat Seldenus Vitem priorem, regium domus Hassamoneae cimelium nec omnino sacrum quid fuisse, antequam Iovi Capitolino Romae offerretur, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 2. c. 8. ubi de gemina hac Vite (non enim aliam praeter illas Hierosolymae, nisi in deliramentis Rabbinorum fuisse, ostendit etc.) multa egregia, at et de similibus Persarum Regum cimeliis, ex Athenaeo, l. 7. et 12. herodoto, l. 7. Plut. de Fotuna Alex. et Plinio, l. 33. c. 10. etc. Causam vero Vitis suae in eo ponunt Magistri, quoniam Synagoga Iudaeorum viti assimilatur, ut videre est apud Constantinum l'Empereur ad tit. Middoth, c. 3. p. 133. toties scil. in veteri Foedere Pf. 80. v. 9. Oseae c. 10. v. 1. etc. Idem potiori iure Christiana Ecclesia sibi vendicat, ex Ioannis c. 15. v. 1. et seqq. Hinc et opere tessellato [orig: tessellat˘] seu musivo [orig: musiv˘] Vitis expressa [orig: expressÔ] legitur, in aede Sophiana Constantinopoli, apud Paulum Silentiarum, in Descript. eius, Parite 2. v 235.

-------- met' eu)kera/ous2 de\ keleu/qous2,
*klh/masi xrusoko/moisi peri/dromos2 a)/mpelos2 e(/rpei
*desmo\n e(licopo/rhn skolioi=s2 ple/casa koru/mbois2
*)hre/ma de\ prone/neuken, o(/son kai\ gei/tona pe/trhn,
*baio\n e)piskia/ein e(likw/dei+ ple/gmati xai/ths2
*ai)qou/shs2 --------

Vide Car. du Fresne, Glossar. voce Vitium.

VITISATOR inter Saturni epitheta. Arnob. adv. Gentes, l. 3. Quem Caelo esse editum patre, magnorum et esse procreatorem Deorum, vitisatorem, falciferum vetustas edidit prisca. Et Virg. l. 7. Aen. v. 179

Vitisator curvam servans sub imagine falcem.

Bacchi item. Accius apud Macrob. Saturn. l. 6. c. 5.

˘ Dionysie pater optime, Vitisator, Semela genitus.

In Glossis, a)mpelofu/ths2 etc. G. Elmenbhorst, ad Arnobii loc.

VITIZA Visigothorum in Hispania Rex cum patre Egica quinque annos, posteum vero, Ab A. C. 701. ad A. C. 710. an 711? regnavit. Princeps luxuriosus, et voluptatibus mersus, rebellionem subditorum timens, Urbes regni sui muniit. Mariana, Hist. Hisp. Successit ei Rodericus, Visigothorum ultimus, quem vide.

VITODURUM oppid. Helvetiorum, medium fere inter Constantiam urb. Sueviae, et Tigurum urbem Helveticam, Winterthur, teste Scudo [orig: Scud˘]. Duplex, superius seu vetus, et inferius seu novum. Illud ad dextrum Eulacum situm, vulgo Ober Winterthur, magni olim nominis fuit, unumque e 12. Helvetiorum oppidis, Iulii Caesaris tempore, incensis, posteaque reparatis, creditur Guilliamanno. Diocletiani et Maximiani tempore Romanorum erat castellum, sed ab Alemannis, cum multis aliis, eversum. Constantius dein et Galerius, victis prope Vindonissam, et ultra Rhenum reiectis hostibus, id instaurandum curarunt [orig: curÔrunt] per Aurelium Proculum, in Helvetia procuratorem, ut ex vetere lapide Constantiae colligitur, cuius inscriptionem exhibent Stumpfius, et Russingerus. Eversum tandem funditus est iterata [orig: iteratÔ] sub Valentiniano III. in Helvetiam Alemannorum irruptione, nihilque eius praeter vicum aliquem cum pervetusto templo, et veteris famae ruderibus residuum mansit: Huic tamen aliquid splendoris iterum accessit, sub Franciae Regibus, et priscis Sueviae Alemanniaeque Ducibus: Rudolpho imprimis, qui post Arnolphi Imperatoris excessum, Rodolphum Burgundiae, et Arelati Regem, Alemanniae Ducatui Turgoviaeque imminentem, hic [orig: hţc] vicit, circa A. C. 919. Postea Comites cognomines dhabere coepit, qui arcem ad sinistrum Eulacum, prope oppid. in colle exstructam, incodluerunt: Hinc inferius seu novum Vitodurum, evanescente sensim vico [orig: vic˘], qui adhuc Friderici II. tempore celebris erat, paulo infra arcem, excitatum emersit. Auctum dein insigniter, sub Comitibus Kyburgiis, ad quos, exstincta [orig: exstinctÔ] priorum Comitum familia [orig: familiÔ], pervenit: Hi oppidum moenibus, privilegiisque quibusdam ornarunt [orig: ornÔrunt]; Hartmannus vero Comitum ultimus A. C. 1244. Episcopatui Argentoratensi donatum, rursus ab eo feudi loco [orig: loc˘] possidendum accepit: quo [orig: qu˘] vivo [orig: viv˘] adhuc civesarcemd praedictam solo aequarunt [orig: aequÔrunt], quod cum aegre Comes ferret, nepoti ex sorore, Rodolpho Habspurgico, ius omne tradidit, qui A. C. 1264. Vitoduro [orig: Vitodur˘] expugnato [orig: expugnat˘], cives satis duriter habuit, postea tamen, quod sibi iam Caesari contra Ottocarum aliosque hostes. fortem navassent [orig: navÔssent] operam, novis privilegiis donavit, altero [orig: alter˘] leone insignibus addito [orig: addit˘]: Hinc magna oppido incrementa. Obsederunt id A. C. 1292. Adolphi Imperatoris Alberto Austriaco infesti iussu, Tigurini, sed non sine clade. Post quae incendio [orig: incendi˘] A. C. 1313. et seditione A. C. 1342. turbati cives; auspiciis Alberti Archiducis iterato Tigurum obsedere [orig: obsedŕre], A. C. 1351. et 1355. Baroni Bonstettio paulo post oppignorati: ut et post hunc Donato ac Diethelmo Comitibus Toggiis, fideli interea Austriacis contra Helvetios variis in praeliis opera [orig: operÔ] exhibita [orig: exhibitÔ]: Ab Abbatiscellanis A. C. 1405. non exigua [orig: exiguÔ] clade affecti. Friderico [orig: Frideric˘] Archiduce pestmodum proscripto [orig: proscript˘], tempore Concilii Constantiens. Vitodurum ab Helvetiis occupatum, mox tamen, paceinita [orig: paceinitÔ], ad pristinos Dominos rediit, quibus porro A. C. 1443. 1445. 1446. fidem suam contra hostes, egregie probavit: sed obsessum a Tigurinis A. C. 1460. tandemque post pacem factam, his a Sigismundo Archiduce, A. C. 1467. concessum est, salvis aliquibus privilegiis ac immunitatibus. Abillo tempore Tigurinis paret, proprios tamen Magistratus habet: Bellique tempore iisdem militat, sed sub propriis signis. Ad Tigurinorum dein imitatioem, Latinis ritibus, Missa [orig: MissÔ] cum Imaginum choragio, abolitis, A. C. 1525. Euangelii lux


image: s0795a

urbi affulsit, qua [orig: quÔ] in hodiernum diem, benignitate Dei, fruitur. Patria Iohannis Monachi, Vitodurani vulgo dicti, qui Chronicon Vitodurense condidit. Oppido nomen German. Winterthur, ex veteri voce Vitoduro: quod alii a Duro seu Thur fluv. nomen habere volunt, vide Stumpf. de Turgovia, l. 5. c. 32. et 33. Ioh. Bapt. Plantinum. Helvet. Antiq. et Nov. Simlerum, Descr. Helv. etc.

VITRAEUM oppid. Armoricae, Vitriacum et Victoriacum aliis. Ad Vidanam fluv. Baudrand. Valesio haud procul a capite Vicinoniae, in limite Cenomanensis provinc. 9. leuc. supra Redones in Caeciam. In dioecesi Redonensi. Vitray Gall. vel Vitre.

VITRAGO nomen herbae, quae helxine alias, teste Oribasio [orig: Oribasi˘]: quod vitro herbae similis sit, vel simili virtute praedita. Sunt tamen qui Vitrariam vocent, ut Apuleius et Vitreolam, quia apta sit, vitreis vasis abstergendis. Quam ob causam et Urceolaris dicta est de qua vide pluribus disserentem Salmas. in Praeexerc. ad Plin. Alia est Vitraria herba, uti appellatur in provincia Narbonensi, e cuius cineribus cum quodam silicum genere mixtis, pretiosa ac nitidissima crystallina conficiunt Vitrarii Veneti. Eadem nempe cum illa. quae in Aegypto et Syria [orig: SyriÔ] requens Arabibus Kali appellatur: quamque ad vitra conflanda iam olim exuri in Graecia consuevisse, tradit Aristophanis Scholiastes Ad Nubes, *(hmei=s2 me\n a)rti/ws2 to\ e)k bota/nhs2 tino\s2 kekaume/nhs2, kai\ dia\ poro\s2 thko/menon ei)s2 kataskeuh\n a)ggei/wn tinw=n le/gomen, oi( palaioi\ de\ kal. Aliter et Solda, quasi solida, quod cineres eius in lapidem ferruminantur, proprio [orig: propri˘] vero nomine Halimum, quae vide, et plura hanc in rem. apud Salmas. ad Solin. p. 1096.

VITRARII vide infra Vitriarii.

VITRASIA nomen gentis Romanae, unde Vitrasiano SCto nomen, nemoratur Capitolino in Marco Imperatore, c. 12. ubi Salmasium vide.

VITREUM apud Ael. Lamprid. Heliogabalo, c. 19. Aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum, alio [orig: ali˘] die, Venetum deinceps exhiberet, semper varie per omnes dies aestivos: Coloris genus, Veneto et prasino affinis; diversi tamen. Et quidem viride remissius et clarius hic [orig: hţc] notat, to\ satw=des2 vel to\ u(a/linon, tam ab hera vitro, quam ab illa specie, qua [orig: quÔ] constant vasa. At sucus ipse herbvae vitri, vel isatidis, quo [orig: qu˘] vestes tinguntur, quoque [orig: qu˘que] Britanni olim corpora inficiebant, caeruleum obscuriorem facit colorem, uti diximus, supra voce Glastum et Guesdum: vide plura de hac herba, apud Salmas. ad Solin. p. 254. et seqq. Sic Vitreum, de colore apud Virg. l. 4. Georg. v. 350.

------ vitreisque sedilibus omnes
Accepere [orig: Accepŕre] --------

Et ibid. v. 335.

------ hyali saturo [orig: satur˘] fucata colore.

Ubi Servius, vitreo, ait, viridi, Nymphis apto. Similiter trigonales pilae vitrei coloris erant: unde vitreae dicuntur in veteri Inscr.

Ursus togatus, vitrea [orig: vitreÔ] qui primus pila [orig: pilÔ]
Lusi decenter cum meis lusoribus.

Aliud quid sonat vitrea Toga, apud Nonium, ut infra videbimus. Alias Vitreum, quod ex vitro est: ut Vitreae quadraturae, quibus bitumine aliisque medicamentis insertis domum induxisse perhibetur Firmus Imperator apud Vopiscum, c. 3. vitreae fenestrae, apud Hieronymum aliosque, e quibus Leo Ostiens. l. 3. c. 27. et 32. Fenestras -------- plumbo simul ac vitro compactis tabulis, ferroque connexis inclusit. Etiam vitreae simpliciter, apud Gregor. Turonens. l. 6. c. 10. item vitria. in lemmate aenigmatis de Speculari, apud Symphosium, annotante Salmasio [orig: Salmasi˘],

Perspicior penitus, nec luminis arceo visus.

Graecis dio/ptrai, item u(e/lia, vide supra ubi de fenestris, et voce Specular. Vitrea pocula, alia, de quibus paulo post. Addo saltem Vitreum Caelum, Archimedi olim fabricatum, quod omnes caelestium corporum motiones, itinera, intervalla, proportiones, tanta [orig: tantÔ] arte exhibuit, teste Pappo [orig: Papp˘] Alexandrino [orig: Alexandrin˘], ut totus Orbis eius fabricam fuerit admiratus. Huic Sphaerae tres similes ostentat Musaeum Kircherianum, in Ara Magnetica, quae in Musaei medio ambulacro spectatur. Quarum media et grandior fluitantis humidi. pendulum Orbis teneri globum in centro refert, quae ponderibus ipsa suis librata et motu occulti ducis, magnetis, circa suum centrum, 24. horarum spatia sympathice Angelo, qui in media aqua fixus manet, indiceque, occurrentia sibi horarum intervalla distinguit. Secundus globus, cuius esteriorem superficiem diversis coloribus distincti circuli seu lineae, Solis ac reliquarum Planetarum circumvolutionem diurnam et nocturnam descriminantes referunt. Genius in medio pendulus, ad suae motricis virtutis imperium impiger circumit, sceptroque [orig: sceptr˘que] in vitreae sphaerae circumferentia, influxum praedominantis Planetae indicat. Tertia sphaera Zodiacum et reliquam orbis siderei lucentem et fixam familiam refert, in cuius itidem medio Genius Magnete, ut prior, fetus, iisdem legibus 24. Meridianorum intervallis totidem horarum spatia, ad quod vis momentum sidera fixa in nostrum Horizontem influentia, ostendit etc. Quae latius videre est apud Georg. de Sepibus in Collegii Rom. Societat. Iesu Musaeo, p. 20. et 21. ipsam vero Arae figuram exhibet Auctor in Arte Magna Lucis et Umbrae. Nec omittenda Vitrea catena, a Lugdunensi quodam fabricata, tanta [orig: tantÔ] subtilitate, ut non frangeretur humi allisa: ut 35 montes, specus, animalia, sui depicta coloribus, iacula item minutissima, ut e cera diceres confecta: currus item cum bobus, qui sub muscae alis occultaretur, quorum meminit Cardanus, de Rerum var. l. 10. c. 52.