December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 650, image: s0776a

VINITIUS Quartinus, vide Marcus.

VINITOR apud Maronem, Ecl. 10. v. 36.

Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae;

Et l. 2. Georg. v. 417.

Iam canit extremos effetus vinitor antes:

vindemiator est, Graece trughth\s2, item a)mpelwrgo\s2, de quo vide quae supra diximus, vocibus Vindemia et Vinea, quaeque infra [orig: infrÔ] dicemus, voce Vitis. Alir Talmudicis Vinitores intelliguntur 2. Reg. c. 25. v. 12. ubi Nabuchodonosori praefectus Nabuzardan, reliquisse legitur Vinitores et Agricolas. Cum enim balsameta, quae prope Engadi praestantissima, instar vineae fuerint: namque Balsami arbuscula est viti simitior ---- Malleolis seri dicitur, nuper vincta ut vitis: Et implet colles vinearum modo [orig: mod˘], quae sine adminiculis se ipsae sustinent. Tondetur similiter frutricans, et rastris mitescit etc. Plin. l. 12. c. 25. Hinc per vineas Engadi, Cautic. c. 1. v. 14. balsameta illa: et per Vinitores d.l. eos, qui balsamum legebant, uri per agricolas a torculari in Hebraeo nomen nactos, purpurae piscatores (quod premerent et contunderent concham purputariam, ut sanguinem eius exprimetent) significari volunt Magistri, illosque secuti plurimi Interpretes. Sed utramque vocem propria [orig: propriÔ] notione ibi sumendam esse, utpote cum flore populi ablato [orig: ablat˘] tenuissimos solum in patria relictos esse, indigirari velit sacer Scriptor, docet Sam. Bochart. Hieroz. Parie poster. l. 5. c. 9. quem vide.

VINIUS [1] praenomine Titus, cum Galba Consul, in coniuratione Othoniana, una cum Galba, ante Iulii Caesaris aedem, a Iulio Caro legionario milite interfectus. Tacit. l. 1. Hist. c. 42. et 48.

VINIUS [2] fluv. Samnii apud Casinum decurrens, atque in Lirim influens, Varro. Fiume di S. Germano, teste Sanfelicio [orig: Sanfelici˘] .

VINNICZA urbs munita Podoliae inferioris, ad Bugem fluv. 12. leucis Polovicis, a Baro in Ortum, 10. supra Brassoviam in Boream, caput territorii vicini. Capta fuit a Cosacis A. C. 1650. Winnicza vulgo.

VINOSI Fontes non pauci Auctoribus memorantur. Vitruvius aequalis Augusto Scriptor, l. 8. c. 3. Sunt etiam fontes, inquit, uti vino [orig: vin˘] mixti; quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo etiam sine vino potantes fiunt temulenti. Plin. l. 31. c. 2. auctor est, ab Eudoxo et Theopompo, Scriptoribus antiquissimis, quosdam fontes esse memoriae proditos, qui bibentes inebriarent: quamquam alios aquis illis effectus ipse Plinius tribuit. Etiam in clogis Sorionis, Scriptoris admodum vetusti, legimus, fontem in Arabia fuisse, nomine Isodum, in quem, si quis heminam vini infunderet, rotus fons evadebat kra=ma. h. e. vinum dilutum, quale vulgo bibi solebat. Eodem Lyncestis aqua referenda, eidem Vitruvio ac Sotioni memorata; cui et Tertullianus Vinosam venam attribuit, ut et Plinius: Graecis tamen eam inter o)cizou/sas2 acidulas referentibus etc. Unde Casaubonus non immerito arguit Baronium, nullum se legisse Auctorem, qui ante DOMINUM nostrum (in nuptiis vinum ex aqua facientem) vixerit, fontiumque istiusmodi meminerit, dicentem. Nec fons ille Andri Insul. quem ex Plinio commemorat, necessario referendus in censum eorum miraculorum, quae post miraculum in Cana factum primo exriteriut. Nam ipsum eius nomen Dios tecnosia antiquitatem eius miraculi veri, an falsi, indigitat: quod stulta Antiqultas, existimans esse monumentum Liberi Patris a Iove geniti, *dio\s2 neknw/sia nuncupavit: Ex illo autem fonte, statis diebus septenis, vinum manasse [orig: manÔsse], tradit Plinius, l. 31. Observationem Epiphanii super vinosis prorsus admirabilem, ut et plura in hanc rem, vide apud Isaac. Casaubonum. Exerc. 13. 9. 22. et supra quoque voce Lyncestus, item Fons Vennae. De veterum veto Christianorum abstinentia [orig: abstinentiÔ], tempore ieiunii, a pomis etiam vinosioris succi, diximus voce Pomo.

VINOVIUS Ptolem. Binovium, oppid. Brigantum in Anglia Boreali inter Vallum et Cataractonum 22. mill. pass. Antonin. Camdeno est Binchester, oppid. seu pagus agri Dunelmensis, qui alio [orig: ali˘] nomine Viconia nominatur, ad Vedram fluv. 6. milliar. Anglicis, supra Dunelmum in Meridiem.

VINSA oppid. Ducatus Luneburgici, ad Albim, ubi recipit Ilmenaviam, 2. milliar. Germanic. infra Luneburgum in Caeciam Hamburgum versus 4. Vulgo Winsen.

VINSBERGA oppid. Bavariae, ubi Velphus, frater Henrici Saxoniae et Bavariae Ducis, imperium sibi vindicantis, a Conrado III. Imperatore victus ac occisus est: Civibus oppidi, cum [orig: cűm] eorum uxores, quibus pretiosissimas res efferre permiserat, maritos humeris exportare vidisset, pepercit Imperator. A. C. 1140. Naucler. in Chron.

VINSCHOTA vulgo Winschoten, oppidul. Groningae provinc. prope Stnum Dullartum, in limite Transisalaniae, 5. milliar. German. a Groninga in Ortum. Hic Hispani a Ludovico Nassovio victi sunt, saeculo [orig: saecul˘] praeterito [orig: praeterit˘]. Vide Thuan. Hist. l. 43. 46.

VINSTRINGA oppid. Lotharingiae, ad Saravum fluv. 7. leuc. a Marsalio in Ortum, uti a Bipontio in Merid. Male habitum, pluriesque vastatum, ultimo [orig: ultim˘] bello [orig: bell˘] Germanico [orig: Germanic˘]. Vinstringen Germanis, Finestrange Gallis.

VINTIMILIUM Varro, urbs Liguriae in ora, sub Genuensi Republ. inter Albingaunum ad Ortum 40, et Nicaeam ad Occident. 17. mill. pass. vide Albintemelium.

VINTIUM Nerusorum memoratum, Plin. l. 3. c. 19. inter gentes Alpinas, a mari supero ad inferum pertinentes, vulgo Venza, urbs Liguriae in Alpibus maritimis, Episcopale sub Archiepiscopo Ebrodunensi, in veterib. Notit. inter octo huius provinc. civitates ulrimo [orig: ulrim˘] loco [orig: loc˘] numerata, hodie in Provincia est, a Nicaea [orig: NicaeÔ] 4. leuc. in Boream. Eius maius templum, Mariae Virgini sacrum, Episcopi sedes est. Interfuere [orig: Interfuŕre] autem eius Episcopi Deurerius Conciliis Aurelianensibus 4. et 5. et Aurelianus Concilio Cabillonensi, a Chlodoveo iunior. Francorum et Burgundionum Rege convocato. Mummolus Episcopus Letineusis Menasterii praedo, Vintiae civit. princeps dicitur ab


image: s0776b

Aldevaldo in vita Aigulsi, eo [orig: ] sensu, quo [orig: qu˘] malos Episcopos, potentia [orig: potentiÔ] et auctoritate sua [orig: suÔ] abuti solitos, tum vocari solere, annotavit Valesius. Caput est Comitatus cognominis, in quo Monasterium S. Verani ad Lupum fluv. item castrum Aurilucum a veteribus memorantur. Decurrit autem Lupus le Louz, cis Varum in mare. Vintio proximum, eidemque amnieulo appositum est oppid. St. Panli S. Paol, et a vicinia capitis quoque S. Paul de Vence. Amniculus hic. per oppid. S. Pauli et Villam Novam in mare Ligusticum effluit, Hadrian. Vales. Notit. Gall. Vide Vensiensis urbs.

VINTONIA urbs Hantoniae, alias Venta Belgarum Episcopalis sub Archiepiscopo Cantuatiensi, ad amnem Ichting, 14. milliar. ab ora maris Britannici in Boream, 16. a Sarisburia in Ortum, vulgo Vinchester. Ex Collegio Vintoniensi, ab Eadgaro Rege, impulso a Dunstano Archiepiscopo Cantuariens. Presbyteri coniugati exturbati sunt, A. C. 960. postquam praefatus Dunstanus Synodum ibi coegit, Caelibatum introducturus: qua [orig: quÔ] dutante, audita vox, Non bene sentiunt, qui Presbyteris favent, (puta uxoratis;) hinc cortra illos statim conclusum quoniam vox imagini Christi, quae ibidem prostabat, tributa: Sed Polydorus addit. Non defuerunt, qui id Oraculum Phoebi magis, quam Dei fuisse, hoc est, homimum fraude, non Dei nutu editum, dicerent, l. 6. Vide quoque Thuan. Dunstanus.

VINTSHAEMUM vulgo Winsheim, urbs parva Franconiae, Imperialis et libera, in ditione Bambergensi, ad amntem Aisch. 7. leuc. ab Herbipoli in Eurum. Vide Vinisima.

VINUCIUS Quartinus, praenomine Marcus, cum L. Cassio Longino Consul An. Urb. Cond. 783. Callibus ortus, equestri familia [orig: familiÔ], mitis ingenio [orig: ingeni˘] et comptae facundiae: cui Tiberius Iuliam Germanico [orig: Germanic˘] genitam collocavit. Produxit vitam, ad Claudium et a Messalina, quia pudorem servavit, interfectus est. Pater eius Publius Consul an. Urb. Cond. 755. Avus Marcus an. 735.

VINULI sic Langobardi dicti, antequam in Italiam irrumperent: Paul. Diac.

VINUM quo [orig: qu˘] Auctore mortalibus sit monstratum, diximus paulo supra. Graecis id Oeneum, unde et oi)/nou nomen, an Icarum, Italis Ianum, dedisse, refert Athenaeus, l. 15. uti et far: sed utrumque non tam potui aut cibo quam divino cultui et sacris instaurandis, teste Lactantio [orig: Lactanti˘], l. 7. c. 6. quod in populo Dei similiter obtinuit. Ita primitus eius in Sacris usus insignis, et quidem cum apud Hebraeos, materia rerum, quae Deo offerebantur, esset varia, sacrificiorum quaedam Victimae, alia Oblationes, nonnulla Libamina, dicta sunt, prout vel pecudes, vel fruges vel olei Vinique liquores. Deo offerebantur. E quibus illae ad aram mactabantur; istae sacro [orig: sacr˘] ritu templo inferebantur; parsque eorum adolebatur: hi autem Sacrificiis affundebantur ac in altari Deo libabantur. Et quidem libamen ex Vino affundebatur holocaustis et sacrificio votivo ac spontaneae oblationis, et in festis; quibus et munus dapale adiungebatur. Exodi c. 29. v. 40. et Numer. c. 15. v. 3, 4, 5, 7. Nec Vini usus sacet in N. T. cessat, utpote, in sacra Synaxi, institutus in symbolum pretiosi CHRISTI sanguinis; sicut panis in eodem Sacramento, Servatoris corpus fractum ac mortuum pro nobis, significat, exhibet atque obsignat, 1. Cor. c. 10. v. 16. et c. 11. v. 25. et seqq. Vide quoquesupra ubi de Hierologia nuptiali, it voce Sanguis. Apud Gentiles, Hebraeorum ritus non paucos in sacra sua transferentes, similiter Vinum frequenter adhibitum est, etiam cum Bonae Deae operarentur: Sed in his sacris non suo [orig: su˘], venim lactis nomine, appellabatur, quod illa Vinum bibens a Marito suo fuerit interfecta, unde et amphora, qua [orig: quÔ] vinum in fanum eius inferebatur. Mellaria dicta est. Quo refert Ioh. Britaonicus illud Iuvenalis, Sat. 9. v. 115.

---- Taceant illi, sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens, quantum Laufella bibeat.

Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 19. Fundebant vero vinum, tum initio [orig: initi˘] sacrificii accensa [orig: accensÔ] ara [orig: arÔ], et ture imposito [orig: imposit˘]. Ovid. l. 5. Trist. El. 5. v. 11.

Da mihi tura puer pingues facientia flammas;
Quodque pio fusum stridat in igne merum.

Quam ob causam, merum thuris socium Arnobio cluit l. 7. Tum postea mactatis iam et illatis victimis. Homer. Il. g. v. 292.

*)=h kai\ a)po\ stoma/xous2 a)rnw=n ta/me nhle/i+ xalkw=|,
*kai\ tou\s2 men\ kate/qhken e)pi\ xqono\s2 ----
*oi)=non d' e)n krhth=ros2 a)fusso/menoi depae/ssin
*)/ekxeon, h)d' hu)/xonto qeoi=s2 a)/ei gene/th|sin.

Vide Desid. Heraldum ad Arnobium d. l. p. 273. Pocillum vini a Papyrio Imperatore adversus Samnites dimicaturo, Iovi votum, si vicisset, memoratur Livio, l. 10. c. 42. extr. et Plinio, l. 14. c. 13. Inferiis quoque praeter lactis fontes, vinum additum, teste Silio [orig: Sili˘] Italico [orig: Italic˘], l. 16. v. 308.

Ipse tenens nunc lacte sacro [orig: sacr˘], nunc plena Lyaeo [orig: Lyae˘]
Bocula --------

Et quidem Manibus cum parentabant, rogum senuh hrumve conversa [orig: conversÔ] manu vino [orig: vin˘] respergebant, poeula libabant, estuso [orig: estus˘] vino [orig: vin˘] vasa in iguem mittebant, nigras hostias immolabant, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 26. Quod quamvis prohibuisset Numa, propter rei inopiam; Decemviri tamen vino [orig: vin˘] quovisid [orig: qu˘visid] fieri petmiserunt, murrato [orig: murrat˘] excepto [orig: except˘]. Numae autem lax fuit: Vino rogum ne respergito, apud Plin. l. 14. c. 12. ubi Dlechampii Notas vide. Inferorum item Sacris, quibus Manes evocabantur, adhibitum. apud Homerum, Virgilium, Silium, ad quem postremum Dan.


image: s0777a

Heinsius videndus, l. 13. Primum autem Romae publice Vinum ac tus sacrificiis publice praebitum Q. Fabio [orig: Fabi˘] P. Decio [orig: Deci˘] Cop. Liv. l. 10. c. 23. Verum ex imputata vue libari Diis, nefas statuit posthumta lex Numae, apud Plinium, d. l. Porro Vinum novum Athenienses undecima [orig: undecimÔ] die mensis Anthesterionis libabut, votis conceptis, ut innoxius salotarisque ipsis illius usus foret, precati, quam festivitatem sacramque ceremomam *piqoigi/an dixere [orig: dixŕre]. Eiusdem mensis die 6. Boeotii, fausto Gento sacro [orig: sacr˘] prius facto [orig: fact˘], vinum degustabant ptimum, Favonio [orig: Favoni˘] iam silente, cuius rei rationem Plutarchus exponit, l. 3. Quaest. Conviv. 7. De Romanis, nota Meditrinalia sacra ex Varrone, de LL. l. 2. Plinio, Festo, iisque quae supra diximus. Sed et in foederibus vini usus, apud Thraces ac Aegyptios, quos e cornibus boum vina libare alterna [orig: alternÔ] vice, conciliati amoris et perennaturae fidei certissima pignora, consueville, docet Alex. ab Alex. ubi supra, c. 3. Et priscos Reges epulum publice praebentes, vinum phialis aureis aut argenteis temperatum a pincernis accepisse, eoque [orig: e˘que] libato [orig: libat˘], quod magni amoris signum esset, calicem cui volebant porrexisse, ntque hoc propi/nein, propinare, diemque, quo [orig: qu˘] id fiebat, filothsi/a dictum esse, notat Suidas. Nec omittendum, quod Persae Germanique vetetes de rebus maximis in conviviis ac inter pocula consultarent, quod nullo [orig: null˘] magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat ammus, aut ad magnas incalescat, uti de Germanis ait Tacitus, c. 22. de Persis vide Strabonem, l. 15. Imo et Vinum effudisse, aut eo [orig: ] vestes inquinasse [orig: inquinÔsse], bonae Fortunae signum habuere [orig: habuŕre] Romani, teste Rosino [orig: Rosin˘] eodem [orig: e˘dem], l. 3. c. 9. etc. Ab Altaribus Deorum, ad hominum mensas, uti far, sic Vinum procedente aevo [orig: aev˘], translatum est, apud quas proin primum coronae natae, gravedim capitis, dolorique, ex eius liberaliori usu obotiri solito, minuendo, uti diximus supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘]. Hinc stipendii loco [orig: loc˘] datum Mezentio Hetruriae Regi auxilio Rutulis contra Latinos venienti. Plin. l. 14. c. 12. Et universo Populo Probus Imperator illud publice, sicut de pane hactenus factum, elargitus est. Quod cum Aurelianus ante facere constituisset, a Caro Praefecto praetorio prohibitus est, dicente, Si vinum populo Rom. damus, superest ut et pullos et anseres demus, apud Cuspinian. Sic apud Hebraeos vino [orig: vin˘] abstinere maxima habebatur mulcta, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 5. etc. Apud eosdem tamen idem religionis erat, ut in Nazitaeis et Rechabitis videre est. Quorum illi, quamdiu votum durabat, abstinere a vino tenebantur, quod ad ipsas uvarum pelliculas et acinos nonnulli extendunt, imo ab omni potu inebriante [gap: Hebrew] , qualiscumque ille liquor aut undecumque expressus fuerit: Isti, per totam vitam suam, neque Vinum bibebant, neque agros aut vineas plantabant atque extra oppida sub ruguriis ac paupere recto degebant ad hoc mstitutum a parente Ionadabo filio Rechab formati, Ierem. c. 35. v. 5, 6, 7. Quam consuetudinem non paucos Gentilium Sacerdotes imitatos legimus: Isiaci inprimis, nisi bene dilutum, illud non biberunt. Non dissimilem ob rationem, Roinuli lege, Mulierum gravissimum crimen habitum est, si vinum bibissent, quod remulentia [orig: remulentiÔ] illas crederet ad libidinem accendi. Unde nec cellae Vinariae, illis commissae, ipsaeque cognatis osculum ferre iussae sunt, ut deprehenderetur, an Legem essent transgressae: qua de re sic A. Gellius, l. 10. c. 23. Mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemiae egerunt: h. e. vino [orig: vin˘] semper, quod temetum prisca [orig: priscÔ] lingua [orig: linguÔ] appellatur, abstinuerunt: institutumque, ut cognatis osculum serrent (Consobrinis nempe, Affinibus et Propinquis) deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent etc. Imo, cum Egoatius Metellus uxorem, quae vinum gustaverat, peremisset, Factum id non accusatore tantum caruit, sed etiam reprehensore; unoquoque [orig: unoqu˘que] existimante, optimo [orig: optim˘] illam exemplo [orig: exempl˘] violatae sobrietatis poenas pependisse, Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 9. In solatium veto vini negati, loream, passam, murinam, aliaque id genus dulcia, bibere iis concessum, vidimus supra voce Temetum. Sed et vinum in expeditione neminem bibere, verum aceto [orig: acet˘] universos esse contentos, iussit Pescennius Niger, apud Spartian. c. 10. qui et apud Aegyptum limitaneis militibus vinum petentibus, Nilum habetis, respondit, et vinum quaritis, apud eundem c. 7. cui voce simili querentem populum de inopia ac caritate vini compescuisse Augustum, narrat in eo, Suetonius, c. 42. Apud Carthaginenses idem obtinuisse, ex Platone discimus, qui legis eorum, Ut ne quis unquam in exercitu vinum gustet, sed illo [orig: ill˘] omni tempore aquae potu utatur, meminit de LL. l. 2. Vide quoque ubi de Lugendi ritibus. At modum excessere [orig: excessŕre], Tatianus, Severus, Encratitae, Manichaei, haereticorumque alii, qui fel Draconis et venenum antiqui serpentis appellantes vinum, etiam in sacra ab eo Cena abstinebant. Vide de iis suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Quam ob causam Vini usu suis interdictum voluerit Mahometes, diximus alibi; De Vino vero morituris propinati solito, dicemus infra in voce Vinum Myrvhatum: hic [orig: hţc], quaedam de vulgari promiscuo eius usu, ac Virorum circa illud cura, addituri. Aestimabant Vinum, aetate Veteres, quoque diutius fuisset asservatum, eo [orig: ] maioris habebant. Unde vini cadus in aetate pretiosi, Appuleio, Metam. l. 2. Vina veterana, Senecae, Natur. Quaestion. l. 4. c ult. Lagenae, vini vetusti, Scaevolae ICto, l. 37. ff. de leg. 3. Amaviores calices, Catullo, Epigr. 27. v. 2. Annosus Lyaeus, Tibullo, l. 3. El. 2. v. 19. etc. pro laudato. Modus autem Vinum istinsmodi condendi in doliis erat, ut pice diligenter oblinerent, inque loco statuerent, quo fumus pertingere posset. Marcellus, de Medicam. Operculo superposito et clauso vel gypsato diligenter de argilla. Horat. l. 1. Od. 20. v. 2.

---- Graeco [orig: Graec˘] quod ego ipse testa
Conditum levi.

Vinum vero celerius fumo [orig: fum˘] maturescere, credebant; Columella, RR. l. 1. c. 6. quod insaluberrimum iudicavit Plin. l. 23. c. 1. Horatius iterum l. 3. Od. 8. v. 9. s.

Hic dies anno [orig: ann˘] redeunte festus
Corticem adstrictum pice dimovebit
Amphorae, fumum bibere institutae
Consule Tullo [orig: Tull˘].


page 651, image: s0777b

Primus sic picandi reponendique vini auctor L. Opimius Consul. fuit. unde et Opimiani nomen. Plin. l. 14. c. 14. Apothecas fuisse et diffundi Vina solita, anno [orig: ann˘] 663. Urbis, apparet in Consulatu Opimiam vini argumento [orig: argument˘], ia intelligente suum bonum Italia. Nempe Apothecae dicebantur cellae vinariae, Plin. cod [orig: c˘d]. l. c. 4. Columella, l. 10. c. 6. Ulpianus, leg. 21. ž. sed etsi de nave ff. de furt. Unde Phaedrus, l. 4. fab. ž. v. 25.

Potrici plenam antiquis apothecam cadis:

Cadisque, quorum quiliber capiebat Vini libras centum, ad vina condenda Veteres fuere [orig: fuŕre] plane usi, ut ostendit Plinius, l. 14. c. 14. 15. Notabantur atuem inscripto [orig: inscript˘] nomine et Auctoris et Consulis: Hinc apud Petronium titulus am phorae, Falernum. Opimianum, annerum centum. Et Iuvenalis, Sat. 5. v. 34.

---- Cuius patrium titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testae.

Ubi et patriae Poeta meminit. Tituli vero in cervicibus pitraciis affixis erant inscripti. Petronius ubi supra, Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa, cum hoc titulo. etc. Elegantissime Plautus ita in Poenulo, Actu 4. sc. 2. v. 15. s.

Ibi tu videas literatas fictiles Epistolas
Pice signatas, nomina insunt cubitum longis literis,
Ita Vinariorum habemus nostrae delectum domi.

Vide quoque supra in Vinea. Porro sicut nix seu nivata aqua percolari et sacco transmitti solebat, quo defaecatior esset, ita et vina eiusmodi vetera percolabant, quo egestis noxiis humoribus, aut faece impuriori mitiora, leviora et liquidiora fierent. Quod sakklzein et sakkeli/zein Graeci dixere [orig: dixŕre]. Plin. l. 19. c. 4. Inveterari vina saccisque castrari, seu ut in MS. castigari. Similiter Iudaei in colo, vel in sudario, vinum percolabant, ne culex, aut aliud animalculum per Legem prohibitum, tamquam immundum, ab incautis absorberetur. Unde Graeci Interpretes Amosi, c. 6. v. 6. *oi) pi/nontes2 to\n diulismen/on oi)=non. Qui bibunt percolatum vinum. Et ad hunc ritum alludit Christus, cum Scribas et et Pharisaeos diuli/zein to\n kw/nwpa, percolare culicem ait Matth. c. 23. v. 24. voce hac [orig: hÔc] proprie vinulam significans, uti vocat Scaliger, i. e. vinarium culicem, quem ex vino acescente nasci eodemque [orig: e˘demque] ali ac pasci, Aristoteles tradit, Histor. l. 5. c. 19. Vide quoque Plutarch. contra Stoicos et Symposiac. l. 4. c. 1. Antaolium, Geoponic. l. 6. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 17. Alios. Percolatum dein sic vinum dulcius reddebant melle admixto [orig: admixt˘], quod mulsum dicebatur, Macrob. l. 7. c. 12. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 30. Sed hac de re plura, paulo post. Graeci, cum prius meracum biberent, ab Amphictyone, Atheniensium Rege, a Baccho edocto, diluendi temperandique Vim modum didicere [orig: didicŕre], ut refert Philochorus apud Athenaeum, l. 2. Unde Lex eius, e)n oi=s2 sumposi/ois2 mh\ pi/nein a)/kriton, in conviuns merum vinum ne bilbunto. Confecto [orig: Confect˘] tamen iam epulo [orig: epul˘], mensis secundis, libari merum vinum, quod a)gaqou= *dai/monos2 dicebatur, voluit, hac [orig: hÔc] ea de re Lege scripta [orig: scriptÔ]: *prosfe/resqai meta\ ta\ si/ta a)/kraton mo/non o(/son geu/sasai, to\ a)gaqou= *dai/monos2. Quo [orig: Qu˘] poculo [orig: pocul˘] delibato [orig: delibat˘], quod dei=gma erat th=s2 duna/mews2 tou= a)gaqou= qeou=, poculum iterum impleri solebat; teste Apollodoro [orig: Apollodor˘], peri\ *sw/fronos2, l. 4. sed infundebatur Vinum dilutum; atque hoc non degustabant modo, sed quantum vellent, bibebant, dicebaturque tou= *dio\s2 *swth=ros2, Iovis Servatoris. Vide supra in voce Servator, et plura in hanc rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 11. Addo saltem, ab eo tempore, quo [orig: qu˘] Vinum diluere didicere [orig: didicŕre] mortales, th\n a)kratoposi/an meri potationem, probro apud Veteres versam fuisse ex Athenaeo, l. 10. eamque Scythicam potationem appellatam: semperque modestis et temperantibus in more fuisse tem ulentum Bacchum sobriis temperare Nymphis: quod a quo et quando coeperit, quot etiam modis et quanta [orig: quantÔ] aqua [orig: aquÔ] Vinum temperari solitum sit, pluribus docent Hier. Mercurialis, Var. Lect. l. 1. c. 18. et Stuckius, Convival. Antiqq. l. 3. c. 11. Uti vero temperando vino aqua admitxta, sic dulcedinis causa [orig: causÔ], mel additum, uti iam innuimus, praecipue vino austero ac forti, quale Falernum et Massicum, cui mel Atticum, vel etiam Siculum, miscebant Romani, uti dixim us supra, ubi de Mulso. Aliud erat Vinum melitites, quod adiecto [orig: adiect˘] ad quinque austeri musti congio [orig: congi˘] mellis nuo [orig: nu˘], et salis cyatho [orig: cyath˘], fieri consuevisse, docet Dioscorides, l. 5. c. 15. Superaddidit luxus ungnenta, rosas, corollas, alia: utque color placeret magis, aloe odorata [orig: odoratÔ] ac cinnamomo [orig: cinnamom˘] cum adulterabant, uti tradit, Plut. Symposiac. l. 6. c. 7. *ou)kou=n kai\ to\n oi)=non oi) men\ a)lo/ais2 xrwti/zontes2, h)\ kinamw/mois2 kai\ e)fhdu/nontes2, w(/sper gunai=ka kallwpi/zousin ei)s2 ta\ sumpo/sia kai\ proagwyeu/ousin, de quibus aliisque Veter. circa vinum deliciiis, vide Plin. Casaubon. ad Athenaum, Salmas. ad Solin. et Hist. Aug. Alios, et hic [orig: hţc] passim. Coronabantur autem in conviviis vina. Hinc Virgil. l. 1. Aen. v. 728.

---- et vina coronant:

Eiusque imitatione Statius, l. 3. Sylv. 1. v. 75.

---- festasque dapes vedimitaque vina
Abripiunt famuli ----

Metonymice, quia videl. calices coronari mos fuit: imo et in ipsum poculum nonnumquam flores indebantur, ut dictum. Vide quoque Tertullian. de Coron. Milit. et plura hanc in rem apud Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 2. Sicque coronata poscebantur, a convivis ultro sese ad hilaritatem invitantibus. Cicero 1. Verr. c. 26. Fit sermo inter eos et invitatio, ut Graeco [orig: Graec˘] more biberetur: hortatur hospes poscunt maioribus poculis. Sic Horatiani convivae Nassidiem calices poscunt maiores, l. 2. Sat. 8. v. 35. Et in convivio Trimalcionis, potionem poposci. Unde Martialis, l. 2. Epigr. 59. v. 3.

Frange toros, pete vina, rosas cape etc.


page 652, image: s0778a

quo [orig: qu˘] de more vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 4. Ad quod dein latus pocula circum ferri consueverint, dictum supra. De aliis Vini usibus ut everbum aspergam, e Vino uti divinaverint Veteres itidem surpa diximus, ubi de Divinatione: Spartani infantes vino [orig: vin˘] abluebant a partu, argumentum sumpturi, an epilepsiae obnoxii forent; Alexander ab Alexandro mox laudandus, l. 2. c. 25. Alexander conspergebat pretioso [orig: pretios˘] unguento [orig: unguent˘] vinoque [orig: vin˘que] odorifero [orig: odorifer˘] pavimentum et aliis suffimentis sibi suffumigari patiebatur, Athen. l. 12.. 18. Etiam cadavera Graeci suorum vino et unguento [orig: unguent˘] inspergebant, uti docet Alexander Neapol. Genial. Dier. lib. 3. c. 7. ut plura omittam. Celebriora apud Veteres Vini genera recensentur, Chium, Falernum, Myrrhinum, Pucinum, hodie Vin di Prosecco, cui prima laus daba tur olim, sicut secunda vino Falerno; in Italia, Strabo, lib. 15. Plin. l. 14. c. 6. Fortun. Licetus, de Gemm. Annular. Schem. 49. c. 154. etc. Atque haec apud Latinos. Aegyptia laudat Alexander Aphrodisaeus, Probl. 55. in specie Mareoticum, Gratius, Cyneget. v. 312.

Haec illa est, Pharios quae fregit noxia Reges,
Dum servata cavis potant Mareotica gemmis.

Quae proin classe Alexandrina [orig: AlexandrinÔ] Romam advecta, docet Papinius, l. 3. Sylv. 2. v. 25. Inter Graecos Maroniticum, Pramnium, Chium etc. celebria. Vide Eustathium, Od. g. In Iudaea, vinum Alexander Trallianus commendat Sareptanum, Ascalonire, Gazense, alia. Et quidem de Sateptano et Gazensi, Sidonius, Carm. 27.

Vina mihi non sunt, Gazetica, Chia, Falerna,
Quaeque Serapteno [orig: Serapten˘] palmite missa bibas.

Et Corippus, l. 3.

---- et dulcia Bacchi
Munera quae Serapta ferax, quae Gaza crearat [orig: creÔrat].

Ascalonite in S. Scriptura est vinum Sorek, a torrente urbi vicino. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte poster. l. 5. c. 9. In Syria vinum Chelbon laudatur Ezech. c. 27. v. 18. quo [orig: qu˘] solo Persiae Reges uti consuevisse, legimus apud Strabonem, l. 15. Vide supra voce Chalybonitis etc. De iis, quae hodie in fama sunt, quaedam paulo post subiungemus. Ita hactenus de Vino, quod ai(=ma th=s2 stafulh=s2, sanguinem uvae, Graeci dixere [orig: dixŕre], vide quoque Genes. c. 49. v. 11. de Vino aromatite, myrtite, scyllite, innumerisque factitiorum generibus, aliisque huc pertinentibus, vide Auctores supra laudatos, Plinium praecipue toto [orig: tot˘] libro [orig: libr˘] 14. ubi rem Vinariam Veter. prolixe exsequitur, et Salmas. ad Solin. ac Hist. Aug. ubi de vino insuper Fiscali ac Mensali, nec non hic [orig: hţc] variis in locis: de Vino recentato, diximus supra; de more inter alia Veterum vinum explorandi, itid. supra voce Pytisma.

Vina hodie in Europa celebriora, secundum regiones.

a. Canariae Insulae illud proferunt, cui a colore Seceo nomen. b. Candia, Malvatico superbit. Vide supra. g. Gallia, fere tota Vino [orig: Vin˘] abundat, Britannia [orig: BritanniÔ], Normannia [orig: NormanniÔ] et Picardia [orig: PicardiÔ] exceptis, quibus vini loco [orig: loc˘] non ingrata est sicera. Sed Aurelianense, deterioris notae habetur. Burgundia, Belnense fundit, excellens Frontiniacum ad Monspelium, similiter Provinica, Auxitani genitrix est: Quae pleraque ad Exteros efferuntur Rotomago [orig: Rotomag˘] et Burdigala [orig: BurdigalÔ]. d. Germania, Vini plurimis in locis ferax est. Inprimis eius proventu celebres sunt: Austria, Franconia, ad Rhenum; ubi nobiliora, Baccaracense, Hochemium, Ringavense. e. Hispania, generosae naturae profert alicantinum a loco celebris portus Ilice, quae hodie Alicante, dictum. Petri Simonis, ab Auctore, qui vites Rhenanas in Hispaniam transtulerat, appellatum. z. Hungaria, optimae notae producit Tokayense et Sermiense, quod in Austriam, Poloniam, Walachiam deuchitur. h. Italia passim nobili vino [orig: vin˘] luxuriat: Eminent in Florentino territorio, Vinum de Trebiano; in Genuensi, Vinum di Tabiano; in Lombardia, ignobilia vina proveniunt; dulciora tamen pro insalubribus habentur, et austeriori generi, Garbo dicto, postponuntur; iuxta Neapohm, Vini Graeci proventus est, in Romano territorio Montefiascone, colitur vinum Muscatellinum; Sicilia, insignis notae profert Vinum S. Severini et Syracusarum; ad Vesuvium, lacrimae Christi crescunt. q. Rhaetia, Veltlinensi, ita enim Vallis Telina Germ. dicitur, clara est. i. Secco, vide supra et de his Auctorem Anonymum, Hist. Orb. Terr. c. 10. de Commerciis, paragr. 2.

VINUM Myrrhatum Graec. e)smurnismen/on, memoratur Marco, c. 15. v. 23. Duplex enim potio SERVATORI fuit exhibita, in passione; quarum prior haec Matthaeo quoque dicta, c. 27. v. 34. posterioris omnes Euangelistae meminerunt. Illa data est, ex more, cum iamiam cruci affigendus esset: ista, praeter morem, quia dixerat Dominus Sitio, cum iamiam animam esset emissurus. Utraque potio, perditae malitiae illorum, a quibus Christo propinata est, testis fuit, sed diverso [orig: divers˘] modo [orig: mod˘]. Et quidem, quod priorem attinet, dubitari non potest, ex Hebraeorum consuetudine profectum esse, quod Servatori in ipso articulo, quo [orig: qu˘] fuit crucisigendus, poculum est exhibitum Vini e)smurnismen/ou seu myrrhati. Vide Maimonidem. l. 14. halack Sanhedrin, c. 13. Iuchasin. v. 114. 2. Alios. Cui simile humanitatis genus apud Athenienses quoque olim in usu fuit: Ubi, qui damnati capitis fuerant, cum e loco Iudicii exibant, ducendi ad supplicium, cibum Vinumque largius sumendi facultatem habebant; poterantque tum tria quae vellent cumque proloqui. Unde natum in ea gente proverbium imprecationis vim habens: Dicas tria illa, quae ad Curiae ingressum licet. Qui mos omnino Iudaeorum, de quo agimus, mori genuninus est: nisi quod illi dabant exeuntibus e iudicio iamiam perituris; hi


image: s0778b

perductis ad locum supplicii, post factam confessio nem, quam diligenrer a morituris exigebant. Illi potestarem faciebant ingurgitandi sese cibo [orig: cib˘] et Vino [orig: Vin˘], ut puniendi supplicii horrorem minus attenderent: isti in eundem finem granum thuris aut mytthae vino admiscebant. Atque hic quidem communis Iudaeorum mos fuit: qui tamen in Domino nostro integre servatus non est. Observant autem Hebraei, hoc officium puniendis praestari consuevisse ab honestis et nobilibus Matronis. Satis vero constar, non defuisse pias feminas, quae Christi doctrinam amplexae illi cupiebant et casum miserantes sequebantur, Lucae c. 23. v. 17. a quibus proin videtur vinum, pro more gentis, Christo paratum fuisse, quod milites, ad omne scelus proni, felle immixto [orig: immixt˘] corrupere [orig: corrupŕre], quemadmodum ex collatione Matthaei ac Marci Euangelistarum sati clare patet. Vide Isaacum Casaubonum, Exercit. contra Baronium 16. ž. 80. Posteriorem quod spectat potionem servatori exhibitam, fuit illa acetum, ita enim Matth. c. 27. v. 48. Et statim currens quidam ex eis, quum acceptam spongiam implevisset aceto, et cricumposuisset calamo [orig: calam˘], dedit ei ut biberet. Et quidem acetum resiciendis miserrs, quos supplicii exanimaret pavor, fuit necessarium; acetum quoque aqua [orig: aquÔ] dilutum Vini loco [orig: loc˘] bibebant milites Romani pauperesque alii, verum istud non ad bibendum, sed ad reficiendum animum, si quis deliquium esset passus, comparatum fuit. Unde quod milites eo [orig: ] Christum potabant, non humanitatis id fuit, sed barbarae immanitatis specimen, ut implerentur Prophetiae. Qua de re plura praefatus suppeditat Casaubonus, l. seu Exercit. ead. c. 88. Exhibendi sie morituris Vini ritum plurimis in locis hodieque perduratre, notum, vide quoque supra Murratum.

ad VINUM Romanis dictus est Servus, qui Suetonio ad Cyathum, Appuleio Pocillator, Iuvenali ad Cyathos, in vet. Epitaphio a Potione, Graecis *oi)noxo/os2, Gallis Scantio appellatus, convivantibus vinum ministrabat, de quo diximus supra variis in locis, vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, et hic [orig: hţc] passim.

VINUNDRIA Ptol. Windischgratz Lazio. vide Vendum; etiam Vindomanam sic dici idem scribit.

de VIO Thomas, vide Thomas.

VIOCURI Magistratus apud Romanos, e numero XXVI. Virorum, a curandis viis nomen habuere [orig: habuŕre], erantque VI. numero [orig: numer˘], quorum quatuor intra urbem, reliqui duo extra Urbem curabant, usque ad principatum Augusti, qui posteriores duos sustulit. Vide Dionem multa de iis tradentem, l. 54. et surpa, ubi de Vigintiviris.

VIOLA inter flores tertium, post rosam nempe liliumque, iuxta Plinium, l. 21. c. 26. in vernis floribus coronariis primum locum, teste Paschalio [orig: Paschali˘], obtinet, utpote veris praenuntia, quam ob causam Graeci i)/on dixere [orig: dixŕre], para\ to\ a)nie/nai taxu\, quod statim surgit, aut apparet, ut gelu frigoreque terra solvitur. Horatius, l. 1. Carm. Od. 4. v. 9.

Nunc decet aut viridi caput impedire myrto [orig: myrt˘]
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

Violam intelligens. Unde Ovidius tempus id describens Tristium l. 3. El. 12. v. 5. inquit,

Iam violas puerique legunt. ----

Poetae tamen violam i)/on dici ab Io puella maunt, in cuius a Iove amarae, et, ut furtum celaretur, in iuvencam concersae, honorem terram produxisse hunc florem, pabulum iuvencae, fabulantur, ut videre est apud Constantinum Caes. l. 11. c. 23. Et quidem cum tres recenseantur Violae species, purpureae, luteae, albae, Plin. l. 21. c. 6. prima, urpote odoris gratissimi et coloris praestantissimi, una cum hyacintlio, in coronamentis Veter. principem tenuit locum. Theocritus, Idyll. 1.

*kai\ to\ i)/on me/lan enti\, kai\ a( grapta\ u(a/kinqos,
*)all' e)/mpas2 e)n toi=s2 stefa/nois2 ta\ pra=ta le/gontai.

E quibus priorem versum sic parafra/zei Virg. Ecl. 10. v. 39.

Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra.

Loquuntur autem violae pulchritudinem plurima. Namque et Theocriti eiusdem votum eart, ut rubi et spinae ferant violas, in Thrisi, et Anacreon Venerem esse ait kri/non w(s2 i)/ois2 e(lixqe\n, quasi lillum violis insertum, cademque i)oblefa/rou, violaceas palpebras habentis, ac i)ostefa/nou, violis coronatae, propterea cognomen tulit: et inter Lycophronis anagrammatismos celebris ille est, quo [orig: qu˘] Arsinoen Reginam i)/on h(/ras2, violam Iunonis vocavit: et i)oploka/mous2 violaceo [orig: violace˘] capillo [orig: capill˘] insignes Musas introduxit Theognis, quo [orig: qu˘] eodem [orig: e˘dem] epitheto [orig: epithet˘] caelestes quoque Pleiadas insignit Simonides in Fragm. ut alia omittam. Quam ob causam coronam ex hoc flore plexam Veteres per excellentiam korwni/da appellarunt [orig: appellÔrunt], teste Etymologo [orig: Etymolog˘] in hac vonce. Eamque inprimis virgines usurpavere [orig: usurpavŕre], uti ex Longo, l. 3. de Chloe et Daphnide docet Paschalius. Inter Gentilium Numina, praeter Venerem Musasque, de quibus iam aliquid attingimus, Lares illa [orig: illÔ] coronati. Tibullus, l. 2. El. 1. v. 59.

Rure puer verno primum de flore cornam
Fecit. et antiquis imposuit Laribus.

Et expressius Iuvenal. Sat. 12. v. 89.

---- Laribusque paternis.
Tura dabo atque omnes violae iactabo cotores.

Atque haec est in illis coronis, quas Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erat, in focum indi solitas, M. Cato tradit de Re Rust. Sed et convivantibus violacea corona, non minus ac rosacea placuit, o(/ti se/llei th=| o)smh=| th\n karhbari/an, quod odore sisteret gravitatem capitis, uti loquitur Plutarch. Symposiac. 3. Porro sociabatur Viola omnibus floribus vernis, praecipue rosis liliisque,


image: s0779a

Virgil. Copa [orig: CopÔ]; et Hieron. l. 2. Epist. 19. Quandoque solis rosis, Athen. l. 15. quandoque solis liliis, apud Anacreontem et Propertium, l. 3. Praeterea hyacintho, apud Longum, l. 1. serpyllo, apud Theocritum, Id. q. cythisis et thymo, apud Ovid. l. 5. fast. croco, ibid. et apud Prudentium, Caihemer. narcisso denique apud Virgilium. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 3. c. 3. et 4. ubi de Ciceronis insuper dicto, Antume in violaputas, aut in rosa dicere, de Fin. l. 5. Mart. item Capellae, ubi mixtas violis rosas eloquentiam Epicuri cocat, l. 2. et Veterum luxu circa flores varia addit; plura vero de hoc flore; apud Plinium, ubi supra, salmas. ad Solin. passim, Auctorem Anonymum, Sinae et Europae, c. 33. Alios. Franc. Pomey sic de illo, Viola, florum, quos in vernam lucem terra effundit, minimus exsistit, tametsi natu maximus. Verum, ut stalurae deficiatur dignitate, non tamen generis in illa desideres claritatem. Regiam probat commendatque stirpem, nativae splendor purpurae: ac licet agrestes inter plebeiatque pariatur et educetur herbulas, nil nisi patritium spirat, nil nisi augustum redolet. Figura illi est, non exquisita illa quidem, at elaborata perfecte; color pallidus at pretiosus; odor, ipsa pene suaviar fuavitate: caulis perennis, quo [orig: qu˘] nixa molliter assurgit solo [orig: sol˘] Folia ab radice ad summam profusa humum floremque ambientia, novum flori decus accersunt -- tum concinna [orig: concinnÔ] rotunditate, in quam circinantur, tum viriditate gratissima. Quibus tamen conspicua prarogativis Viola, Adeo non amat videri et ostentari, ut captet solitudinem, ut sugiat lucem, et, quasi parvitatem intra suam non satis sibi videretur abdita, abicit abdituqe sese, abiectas inter vilesque plantas. At frustra tamen quaerit latebras; odore quippe vel invita proditur et praetereuntes compellit, abiectam tollere, suaviari, admirari; et obstupescere, tam tenue corpusculum, quinis senisve foliis consians, odorem exspirare tam procul, atque tam gratum etc. Vide eum Divers. Descript. Hinc violaceus, quo [orig: qu˘] colore Galliae Reges in luctu, uti legimus, vide et supra, ubi de vestibus Ianthinis, voce Niger, it. Nigrorum ordo, et Praelatitius habitus, ac Terminarii, Tractus. Violarium, apud Sedulium, l. 1. Iuvencum, Fortunatum, de vita Martini, l. 4. Alios, hortus, seu locus violis consitus: Violeus et Violantilla, nomina propria apud Romanos, ut nonnullis vilum, qua de re Salmasius agit ad Solin. p. 99. et 100. etc.

VIOLARE proprie rerum religiosarum maculatarum. Statius, l. 5. Theb. v. 750.

Ne fletu violare sacrum, nec plangite Divos.

Hinc de virginitate, notante Varrone, de L. L. l. 5. ad quam alludendo, usum rei adulteratum velut indigitans, idem Poeta aurum violare cibis dixit, l. 1. Theb. v. 150. ad quem locum vide Animadv. Barthii. Sic Iuvenalis, Sat. 11. v. 116.

Hanc rebus Latiis curam praestare solebat
Fictilis, et nullo [orig: null˘] violatus Iuppiter auro [orig: aur˘].

Idem Sat. 3. v. 20.

-- viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum etc.

Vide etiam Barthium ad Ceirim. Inde Pictoribus usurpatum, pro tingere, variate. Virg. l. 12. Aen. v. 67.

Indum purpureo [orig: purpure˘] veluti violaverit ostro [orig: ostr˘]
Si quis ebur --------

Pro quo Claudianus, l. 1. de Raptu, v. 274.

-- non sic decus ardet eburnum,
Lydia Sidonio [orig: Sidoni˘] quod femina tinxerit ostro [orig: ostr˘].

Homero [orig: Homer˘] auctore, qui verbo [orig: verb˘] miai/nein in eadem re utitur, Iliad. d. quod corrumpere Papinius Statius reddit l. 1. Achilleid. v. 308.

-------- Vel ebur corrumpitur ostro [orig: ostr˘].

Vide Franc. Iunium, de Pictura, p. 261. Ex vi autem verbo originem esse notum etc.

VIOLASCENSIS Pagus qui Martialis aetate citeriore vocatus est. Sidon. l. 2. ep. Ubi Violvascensis legit Io. Savaro, quem vide, p. 169. edit. Paris. A. C. 1599.

VIOLENTIA Numen olim Corinthiorum, uti et Necessitas, a quarum Fano arcebanturomnes, nemini aditu introituque permisso [orig: permiss˘]. Alexander ab Alexandro, Genial. Dier. l. 1. c. 14. Vide quoque supra [orig: suprÔ], ubi de Diis.

VIPERA Isidoro, Origin. l. 12. c. 4. quod vi pariat, uti Graecis Grammaticis plerisque e)/xis2, quia e)/xh|, contineat usque ad mortem fetum. Nempe viperam marem in coitu caput inserere ori coniugis ac in illud exspuere semen, illamque, rabida [orig: rabidÔ] libidinis voluptate, caput maris praecidere: Sed catulos vicissim, partus moram pertaesos, lateribus matris perfossis vi erumpere, traditum Herodoto, in Thalia, ac Aegyptiorum Sapientibus; qui mulierem vitae viri insidantem soloque in congressu blandientem, viper Ô designabant, ut est apud Horapollinem, in Hieroglyph. c. 59. creditumque maximae Veterum, etiam Christianorum Doctorum, parti, Plinio, Aeliano, prudentio, Basilio, Chrysostomo, aliis. Unde etiam est, quod Romani, uti gallum, canem et simiam, ita et viperam, culeo [orig: cule˘] inseruerint cum parricida. Sed abunde priscum errorem refellit Apollonius apud Philostratum, l. 2. c. 7. ubi conspectam sibi ait viperam catulos lambentem, ac pluribus de eo tractat, c. seq. Scaliger quoque in Vincentii Camerilli circulatoris lignea theca enatas viperillas parente salva [orig: salvÔ], se vidisse memorat, Exsereit. 102. Viperae nimirum et ipsae quidem intus habent ova, sed intus etiam fovent utque excludunt, quod iis videtur proprium esse ex serpentibus, unde et viperae, quasi potius viviparae, sicut e)/xies2, quod contineant, usque dum vivum pariant fetum, dictae videntur. Philosophus, Hist. l. 5. c. 34. *ti/ktei de\ mikra\ e)xi/dia e)n


page 653, image: s0779b

u(me/sin, oi(\ perir)r(h/gnuntai tritai=oi. *)eni/ote de\ kai\ e)/swqen diafa/gonta au)ta\ e)ce/rxetai. Parvas viperas in membranis parit, quae tertia [orig: tertiÔ] die rumpuntur. Quandoque etiam, dum intus sunt, exedentes (non matris uterum, sed membranas illas) per se exeunt. Interim etymon quod attinet utrumque, tes eodem fere redit; quia necesse est, ut vi pariat, si vivos catulos parit. Quo facit Hebraeum viperae nomen [gap: Hebrew word(s)] ephe, factum ab [gap: Hebrew] 1. e. clamare contenta [orig: contentÔ] voce, et quidem proprie in partu, Esai, c. 42. v. 14. Quod vero Iudaeos aut Pharisaeos passim gennh/mata e)xidnw=n, progenies viperarum, in Euangelio, vocari videmus, non ad fabulam illam de vipera ex eroso matris utero prodeunte alluditur, quod quibusdam placuit, sed simpliciter pessimorum parentum pessimi filii indigitantur, uti docet Bochartus infra daudandus. Sunt autem Viperae, Avicenna [orig: AvicennÔ] finitore, serpentes plani capitis et lati maxime circa collum, colli valde tenuis, candae mutilae, clari sibili et sonori incessus, l. 5. c. cui tit. Ars trochiscorum e iviperis, ubi et colorem flavum illis tribuit, et marem ab unaquaque maxillae parte dentem caninum unum, foemmam plures habere, addit. Magnitudo interdum tanta, ut Strabo novem cubitorum et dodrantis; Plinius etiam 16. cubitorum, viperas visas esse, scribant, l. 15. et l. 8. c. 14. irae indicia ex oculis desumas, quae irascentibus inflammantur: sed et bisulcam vibrant linguam ac caudam extimam sinuant. Morsus vastissimis etiam belluis letifer. Ovid. de Remedio Amor. v. 421.

Parva necat morsu spatiosum vipera taurum.

Unde Iobus, c. 20. v. 16. Occidat, inquit, eum lingua viperae: linguae tribuens, quod dentium est proprium; quia mordet serpens exserta [orig: exsertÔ] lingua [orig: linguÔ], quasi illa [orig: illÔ] vulnus infligeret. Et quidemmaris morsus cognoscitur ex gemino ictu, feminae (quam e)/xidnan proprie Graeci dicunt) ex pluribus: illius etiam dentes sunt acutiores; huius latiores, magisque periculi creanr. Nocentior autem uterque comesto [orig: comest˘] scorpio [orig: scorpi˘], vel radice venenata [orig: venenatÔ], a coitu item, vel ubi cervum evaserint, et cum [orig: cűm] exuunt senectam, quod tempore sit autumnali, ac praecipue verno [orig: vern˘]. Interea serpentium vipera sola terra dicitur condi: coeterae arborum aut saxorum cavis, Plin. l. 8. c. 39. quod contra esse, discas ex Aristotele, Hist. l. 8. c. 15. etc. Nihilominus non Paulo solum non nocuit, Actorum c. 28. v. 3. de quo illustri miraculo, peculiari capite agit bochartus, Hieroz. Parte poster. l. 3. c. 2. sed et in Medicina praeclarum usum vipera habet. Eius enim carnis esu leprosos sanari, homines reddi o)cuderkei=s2, (foeniculi namque usu viperam oculis caligantem sibi ipsi mederi pristinamque aciem recuperatre. notum) aliaque inde commoda trahere, habes apud Dioscoridem, galenum, Alios. Quid quod theriaca inde confit, ex qh/o, vel qhri/on, quo [orig: qu˘] nomine kat' e)coxh\n Vipera Graecis dicitur, sic appellata, de qua vide retro: plura autem hanc in rem, praeter Plinium Veteresque, apud Gerh. Ioh. Vossium, de Idolol. l. 4. c. 52. et seqq. ubi et commentum de viperae cum muraena marina congressu, inter alia, erudite explodit: et Sam. Bochart. Hiroz. Parte poster. l. 3. c. 1. adde Cromerum, qui inter Lithuanotum olim Numinum etiam hoc lerpentis genus comprehendit, l. 15. Paulo laxius viperae nomen apud Poetas, et in Epiphanto, aliisque. Unde tot viperarum species, apud Arabes Graecosque, quibus dipsas, cerastes, hoemorrhous, hydra quoque, in eorum genere censetur: imo serpentum nonnumquam omne genus, uti Barthius docet, Animadv. Papin. ad l. 10. Theb. v. 609. Nec omittendum quod e viperae viventis capite dissecto, Plinius lapidem eximi tradit, l. 29. c. 4. cui is echites dicitur, l. 37. c. 11. Vide Salmas. ad Solin. p. 388. de Vipera succino inclusa, diximus supra voce Blectrum.

VIPIO ex Graeco pipi/wn, a sone, ut pipio in gallinis, apud Lamprid. in Alex. Sev. c. 41. grus minor, Balearibus olim in honere mensarum fuit. Plin. l. 10. c. 49. cum dixisset, ex his insulis prophyrionem mitti, Ibi, subiungit, et buteo accipitrum generis in honore mensarum est: item vipiones, sic enim vocant minorem gruem. Vide Gerh. Io. Voss. de Idol. l. 3. c. 92. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 11. nec non supra, ubi de Gruibus, et voce Pipio.

VIPITENUM oppid. Rhaetiae, nunc pagus in Comitatu Tirolensi, inter Oenipontem et Brixinum, Sterzingen Simlero. Aliis est Lug, pagus inter Oenipontem et Sterizingum 3. leuc. Sansoni est Sterzingen; ad radices Alpium Tridentinarum et montis der gross Verner dicit, prope fontes Eysoci fluv. 7. leuc, a Boceno in boream.

VIPSANIA M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii adhuc privati uxor fuerat; Sed dimissa postea, Asinio Gallo, Pollionis filio, nupta. Ex illa Trberio Drusus natus. Obiit una omnium Agrippae liberorum miti obitu, cum Drusus filius urbe egressus eset, reptendis auspiciis, et mox ovans de Germanis introiisset.

VIPSANIUS [1] Apronianus vide Apronianus, it. Caius.

VIPSANIUS [2] praenomine Caius, cum Fonteio Capitone Consul. An. Urb. Cond. 811. quo [orig: qu˘] Nero matrem interfecit. Fulvius Ursinus ex fragmentis Inscr. Fratrum Araulium scribendum censet Vipstanus.

VIPSANIUS [3] Lenas Q. Volusio [orig: Volusi˘], P. Scipione Consulib. damnatus, ob Sardiniam provinc. avare habitam, Tacit. l. 13. Annal. c. 30.

VIPSANIUS [4] Messala claris Maioribus, in legione septima Claudiana, exercitus Moesici Tribunus; qui solus ad bellum contra Vitellium bonas artes attulit. Tacit. l. 3. Hist. c. 9. et 18. 25. 28. Scripsit historiam.

VIPSANIUS [5] Publicola, vide Lacius.

VIR an ex vi, quod viribus praestet; an a Virtute; an ex Hebraeo [gap: Hebrew] per aphaeresin; an a Vireo? quatuor modis intelligitur, Sexu, quo [orig: qu˘] nascitur ut masculus sit; Aetate, qua [orig: quÔ] differt a puero; Lege, qua [orig: quÔ] maritus; Animo [orig: Anim˘], quo [orig: qu˘] in suo etiam sexu ab aliis distinguitur. Et quidem Vir natus seu maseulus, boni ohm erat ominis, unde partum non tollebant Patres, si sexus sequioris esset, sed necari potius praecipiebant. Ovid. l. 9. Met. v. 679.



page 654, image: s0780a

Edita forte tuo [orig: tu˘] fuerit si femina partu;
Iuvitus mando: pietas, ignosce, necetur.

Contraria [orig: ContrariÔ] Indis Lacedaemoniisque lege, quae Patribus tollendi arbitrio [orig: arbitri˘] detracto [orig: detract˘] reliquit voluntatem suseipiendi, quibus spectandi infantes curam demandavit. Eorundem cunae ad latera erant, ut videre est in elgegantissima tabula antiqui admodum manuscripti Codicis Geneseos, apud Lambecium, Comm. Bibl. Caes. l. 3. in qua iacentem puerum blanda [orig: blandÔ] arte sopire ac crepundiis aliisque exhibitis crepitaculis delinire velle cernitur Cunaria. Cibus illorum Papa, potus Bua dicebatur. Recens baptizatis Christianorum et pueris Paganis mel datum cum lacte, ex vasculo xutridi/w|, per spongiam etc. Tertio [orig: Terti˘] a nativitate die apud Romanos, quinto [orig: quint˘] apud Graecos, coronae natalitiae foribus suspendebantur, et Athenis quidem masculis oleaginea, sicut lanea foemellis, Hesych. Quinto [orig: Quint˘] die instituebantur loetra\ lexw/ina, et dabutur puero munera natalitia, polypi, sepiae, coronae, gemmae. Ultimo [orig: Ultim˘] primae hebdomadis nati tabellae fata inscribebantur, vel virgae Natalitiae compingebantur, quae cum nato adolescerent. Nono [orig: Non˘] die, nomen adepturi, mortuorum instar, lustrabantur perque obstetrices circum ferebantur circa forum: apud Hebraeos octavo [orig: octav˘] cirumcidebantur, et nomina accipiebant, Mox. intra tertium ab imposito nomine diem, in Actis publicis referebantur a Praefecto Aeratii. Die quadragesimo [orig: quadragesim˘], apud Hebraeos et Aethiopes, quae masculum peperisset, purisicatione sui defuncta est, sicut quae feminam, 80. implere tenebatur. Reliqua vide supra in vocibus Infans et Puer. Decimo [orig: Decim˘] seprimo [orig: seprim˘] aetatis anno [orig: ann˘], apud Romanos praetexta [orig: praetextÔ] posita [orig: positÔ], Toga sumpta Virilis est, et in Viros pueri transcripti sunt, non sine ritu sollemni, de quo diximus supra variis in locis, inprimis ubi de Toga Pura seu Virili. In Republ. Atheniensium inscribebantur koinw=| grammatei/w| apud tou\s2 fra/toras2, intra septimum ut plurimum annum: anno [orig: ann˘] 18. inter Ephebos nomina sua profitebantur, eorundem albo inferebnatur; explorata [orig: exploratÔ] prius virilitate; an per aetatem ad to\ peripolei=n ta\ peri\ po/lin frou/ria apti essent: biennio [orig: bienni˘] post inscribebntur Lexiarchico et abhinc erant sui iuris, mittique ad negotia poterant; quod e)gtra/fesqai ei)s2 a)/ndras2 Graecis dictum, quia tunc in Viros transcribebantur. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 2. tit. 4. Postea uxore ducta [orig: ductÔ], Viri, i. e. Mariti, evadebant, qua de re vide supra ubi de Coniugio, Nuptiis, Sponso etc. variantque Auctores quo [orig: qu˘] anno [orig: ann˘] masculis coniugium ineundum. Apud Hebraeos novo Marito Sponsove immunitas erat, a deductionis tempore, annua, seu vactio ab omnimodo sive militari, sive civili munere, Decuter. c. 20. v. 7. et c. 34. v. 5. veluti tributo; vigiliis etc. Vide Io. Seldenum, Uxor. Ebr. l. 2. c. 3. Cum vero officia Coniugum mutua sint, decem obligarionum generibus Maritus renebatur Uxori, sicur haec illi quatuor. Et quidem ex decem illis, tria Lege divina [orig: divinÔ] nitebantur, Hellenistis dicta, ta\ de/onta, o( i(matismo\s2 kai\ o(mili/a au)th=s2, Necessarta, Vestimenta et congressus, Exodi, c. 21. v. 9. et 10. Reliqua septem ex Maiorum placitis sancita erant. I. Dos principalis. II. Medicinae sumptus. III. Redemptio captivae. IV. Sepultura honesta. V. Viduae in domo defuncti Mariti sustentatio. VI. Eius itidem filiarum, ex Marito susceptarum, donec essent desponsatae. VII. denique, ut liberi eius masculi ab eo suscepti succedant in dorem eius, praeter partes, quas cum fratribus insuper capiebant hereditatis paternae. quae sex Doti principali adiecta, vocitabantur Dotis conditiones, seu Appendices. De donationibus inter Virum et uxorem, apud eosdem, ut et plura hanc in rem, vide apud eundem Auctorem, l. eod [orig: e˘d]. c. seq. qui etiam de Mariti in uxorem potestate, sive eam domi retineret sive in alias cum ea migraret sedes, c. 5. de illius Zelorypia, c. 13. de iure dimittendi, c. 16. prolixe agit; nec non supra voce Maritus. Apud Romanos ius trium liberorum, sicut et apud Spartanos, ut prolem quaererrent magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ], Viros impulit. Et quidem, qui tres filios suppeditasset [orig: suppeditÔsset] Rei publicae Spartanae, ab excubiis erat liber, Aelian. Var. Hist. l. 6. c. 6. Quod inde ad Romanos ita transiit, ut Praeturas, Quaesturas, omnesque Magistratus ac honores, ad numerum liberorum Parentibus distribuerint; quin et frumentum accipiebant teste Spartiano [orig: Spartian˘], et in fascibus sumendis priores erant, qui liberos habebant, Gellius, l. 2. c. 15. Hinc magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] gravidae Uxores habitae: quibus imminente puerperio [orig: puerperi˘], clavis tradita a Maritis. In partu nonnullis in locis, ipsi Viri obstetricabantur, ut apud P. de Valle legimus. Itin. Tom. 4. ubi de Indiae populis. Sic Maritus in Patrem transiens, apud Germanos veteres legitimum fetum frigida [orig: frigidÔ] exploravit, apud Psyllos serpentibus obtulit diiudicandum: nonnumquam et ipse natum abluebat, insigni amoris argu mento [orig: ment˘]. In terra dein starutum suscipiebat, vel ipse, vel per Procuratorem, quae sublatio a Patris utique potestate apud Romanos pendebat, Quem suscipere nollet, ominis ergo [orig: erg˘] aut metus, exponebat. Quinto [orig: Quint˘] die, quo [orig: qu˘] loetra\ lexw/ina instituta fuisse diximus, sequebantur Natalitia munera puero oblata, minsitris item Puerperii et Puerperae ipsi, cui sollennia Kalendis Martiis quoque dona, umbellas, atmillas, alia, donabant Viri, facili ICtorum venia [orig: veniÔ], etc. Vide Thom. Bartholinum, de Puerperio Vett. et supra passim, inprimis in voce Pater. Imo et Vir, pro forti ac animoso, quae significatio se per omnes aetates dissundit. Namque in cunis iam Virum se Herculis praestitit, prodigiosae magnitudinis anguibus, quos ipsi noverca Iuno immiserat, elisis; et in adolescentia praeclarissimas iam res Alexander gessit: unde Virili seu Viro propria aetate nil loquar. Quo pertinent, quae de Gymnasticis Exercitationibus, Praemiis, Victoria, retro attulimus. Sicut autem per Iunonem plerumque feminae, ita per Genium soli fere Viri olim iurabant. Seneca, Ep. 12. Villicus iurat per Genium meum, se omnia fecisse. Interim, cum Iuno utriusque sexus [orig: sexűs] Deusesset, etiam per illam aliquando Viros iurasse [orig: iurÔsse] legimus, apud Iuvenalem, Sat. 2. v. 98.

Et per Iunonem Domini iurante ministro [orig: ministr˘].

Apud Graecos in luctu comam alebant, tondentibus se


image: s0780b

mulieribu. Plut. *r(wmai+k. *kai\ ga\r par' *)/ellhsin o(/tan dustuxi/a gen/htai, kei/rontai men\ ai( ganai=kes2, koma=si de\ oi( a)/ndres2. o(/ti th\s2 men\ to\ kei/resqai, tai=s2 de\ to\ koma=|n, su/nhqe/s2 e)stin. Artemidorus, l. 1. c. 20. *(h de\ a)thme/lhtos2 e)n sumforai=s2 au)/cetai qri/c. Quod de Persis quoque Curtius resert, l. 10. de Barbaris, Suetonius, Calig. c. 5. Vide Io. Meursium, Not. in Lycophron. vers.

*krato\s2 d( a)/kouros2 nw=ta kallunei= fo/bh.
Soloxque capitis terga foedabit foeda:

et supra ubi de Capillo, Coma, Funere, Luctu etc. Vestis Viris olim feminisque apud Romanos eadem, nempe Toga, fuit: donec discrimen procedente aevo [orig: aev˘] factum, ut supra vidimus in voce Femina, item Vestis. Apud alias vero gentes iam vetustioribus saeculis distinctio fuit, ut ex Lege apparet divina, quae capitis poena [orig: poenÔ] promiscuum utriusque sexus [orig: sexűs] vestium usum prohibuir. Imo viro [orig: vir˘] feminam mentito [orig: mentit˘] nil turpius, agnovit Papinius, l. 1. Achilleid. v. 142. ad quem locum vide Barthium, ut et ad l. 2. Theb. v. 664. ubi de summo convitio, virorum, cum faminae dicuntur, plura erudite congessit. Quid ergo statuendum de Viris, qui puerperarum loco [orig: loc˘] decumbere olim soliti, uti de Scythis, Thracibus, Cantabris et Celtiberis, habet Alexander Neapolit, Gen. dier. l. 2. c. 25. De pilcis tegminibusque virilis capitis, qua profanis, qua sacris, vide supra in Pileus: de pedum integumentis aliquid hic [orig: hţc] adicietur: de parte Virorum, i. e. in Templis loco, diximus aliquid voce Pars.

Pedum tegmina Virilia apud varias Gentes.

a. Abarca, vide supta. b. Aereis calceis Empedocles Agrigentinus usus legitur, apud Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 32. Vide quoque Tertull. de Pallio, c. 4. g. Alcibiadae, ab Alcibiade nomen adepti. d. Amyclaidae, a gente. e. Antapodia, seu Anaxyrides, quibusdam ocreae, aliis femoralia seu subligacula fuere [orig: fuŕre]. z. Argentco [orig: Argentc˘] filo [orig: fil˘] consutorum calceorum meminit Paulus Venetus, de Reg. Or. l. 2. c. 14. Etiam argento [orig: argent˘] non raro suppactos habuisse Viros, legimus. h. Argiae, Argivis in usu erant. q. Aureis soleis gemmas insertas, gessit Sophites, apud Curtium, l. 9. c. 1. Socculum auratum Caesari tribuit Seneca, l. 2. de Benefic. c. 12. aureum calceum Demetrio Plutarchus: Soccis auro [orig: aur˘] subpactum solum, refert Plautus, Bacchid. Actu 2. sc. 3. v. 98. i. Basilides, Regibus Atheniensium familiares. k. Baxeae, crepidae erant Philosophicae. l. Caliga, militum calceamentum. m. Campagus, Regium fuit. n. Conipodes, senum calceamenta fuere [orig: fuŕre]. c. Cothutnus, in usu erat Tragoedis, Venatotiribus, Viatoribus; aliquando et a feminis adhibitus. o. Crepidae, apud Graecos cum Pallio gestabantur: sicut calceus apud Romanos cum Toga. p. Diabathra, utriusque sexus communia erant. r. Dipodia, socculi lanei videntur fuisse. s. Embatae, Comicis calceis erant similes: a Thracibus inventi. t. Eumarides, Viris ac mulieribus conveniebaut. u. Ferreo [orig: Ferre˘] calceo [orig: calce˘] Empedocles usus legitur> alii tamen ex aere volunt, ut vidimus. In S. Basilisci Martyris historia ferrearum crepidarum fit mentio, quae ignitis clavi pedibus eius fuerint affixae. f. Hypicli, calcei vitiles pretionsi erant. x. Hyposchismara, vulgares. y. Iphicratides, ab Iphicrate habuere [orig: habuŕre] nomen. w. Iunceis, Aegyptii sunt usi. aa. Ligneis, Iudi olim: hodieque rustici variis in locis, quos Galli Sabots dicunt. Caligae quoque et Gallicae, ligneis foleis constabant. bb. Lintea calceamenta sive Udones, Antonino Imperatori aliisque Sacerdotibus inprimis Aegyptiis, ab Auctoribus tribuuntur. Iisdem Romani quoque Pontifices usi sunt per longa tempora. gg. Lunati, Senatorum erant, Patriciorumque Romanorum. dd. Menacii, ab Auctore dicti. ee. Mullei, a Regibus primum Albanis: dein Magistratibus Romanis, Triumphalibusque usurpati sunt. zz. Papyracei, Aegyptiis erant familiares, Isidis praecipue Sacerdotibus, Tertull. Carm. ad Sen. c. 2. hh. Pedila, elegantia fuere [orig: fuŕre] atque ad delitias et ostentationem comparata, variisque ac eximiis coloribus picturata, Unde toties illud apud Homerum, kala\ pe/dila. qq. Pelyntra, pedum fascia potius, quam calcei fuisse videntur. ii. Perones, rusticis familiares erant: etiam Hernici eos in bello adhibuere [orig: adhibuŕre]; transiitque in urbem ad plebeios mos, sic tamen ut peregrinum potius, quam civile esset calceamentum. Parthis et Medis illos tribuit Terrullianus, de Pallio, c. 5. Imo et curiosum feminarum genus eos experiri voluisse legimus. kk. Persicae, a gente, ll. Phaecasia, Philosophis attribuuntur, apud Senecam, Ep. 113. Putoquaedam esse, quae decent phaecasiatum et palliatum. Norum autem, peculiare Philosophis gestamen pallium fuisse. mm. Proschemara, senum calceamenra fuere [orig: fuŕre]. nn. Rhodiacae, ab Insul. dictae. cc. Sandalia, Viris, quoque usurpata, docet Hieronymus, in Esaiam, l. 5. Comm. c. 20. Sic apud Marcum, c. 6. v. 9. sandaliorum usum a Domino Discipulis suis permissum legimus. De Pontificum Sandaliis, diximus alibi. oo. Scythicae, nomen habuere [orig: habuŕre] a gente. pp. Sericis Imperatores Pontificesque usi sunt, a quibus ad Episcopos descenderunt, unde eiusmodi calcei sive Sandalia, inter Episcopalis habitus iusignia censentur. rr. Sicyonia, calcei fuere [orig: fuŕre] delicatioris cultus, muliebres et amatorii. Hesych. Mulierum proin sic proprii, ut Virum iis uti esset contra decorem. Vide Appuleium, Metam. l. 7. ss2. Smindyridii, a Smindyride Sybarita, monstro luxuriae famoso, nomen traxere [orig: traxŕre]. tt. Socci, Comicornm erant. asotorum nempe adolescentum, delirorum senum, parasitorum, lenonum etc. Sed et Messalinae soculum tribuit Suetonius, Vitellio, c. 2. Prostibulis, Propertius, l. 2. El. 23. v. 15. Imo soccis uti probro viris fuisse datum ex Seneca discimus, de Benef. l. 2. c. 12. uu. Solearum, pro ciuli more usus, mulieribus quidem potissimum erat familiaris; interim, in omni animotum remissione, Romani soleati quoque fuere [orig: fuŕre]. Sic enim ad convivia itabant, ut alibi dictum. ff. Sparteis calceis. Hispanos usos esse olim, Plinius tradit, l. 19. c. 2. xx. Thessalides, a Thessalis accepere [orig: accepŕre] nomen. yy. Udones, ex candidissimo linteo, Sacerdotum olim erant: a quibus ad Pontifices Romanos usus eorum transiit. Sed et Antonino Philosopho attribuuntur; apud


image: s0781a

Herodian. l. 5. c. 3. ubi eius exemplum alios multos imitatos esse, narrat. Vide quoque hic [orig: hţc] supra, ubi de Linteis calceamentis. ww. Uncinati seu Repandi calcei, a quibusdam cum Lunatis, confunduntur, qui nempe pei lunulam patriciam uncinum intelligunt, ut Salmasius, Notis ad Dedic. Statuae Regillae, et M. Zuerius Boxhornius: sed Philostratus discrimen fuisse ostendit, dum Lunulas hasce non in parte anteriore calcei, sed circa talos pedis fuisse appositas ait. Scaliger tres calceamentorum apud Veteres Romanos species distinguens, Mulleos patriciis, Uncinatos calceos minus illustribus, Perones vero reliquis civibus, i. e. plebeiis, artribuit. aaa. Zanzae vel Tzangae potius aut Tzancae, calcei erant Imperatorii, medio [orig: medi˘] crure tenus alti auro [orig: aur˘] purpuaque [orig: purpuÔque] insignes et aquilis intertextis venerabiles: quorum usum exilio [orig: exili˘] et confiscatione bonorum aliis prohibuerunt Arcadius et Honorius Augg. Cod. Theodos. lib. 14. tit. 10. l. 2. etc. Sed de his omnibus vide B. Balduinum, de Calceo antiquo, Iul. Nigronium, de Caliga, Alb. Rubenium, de Re Vestiar. et supra passim.

VIRA [1] vide infra Virago.

VIRA [2] fluv. Nortmanniae notissimus, vulgo Vire. Hic [orig: Hţc] oppid. Viram, non procul a suo capite, Taxam Texe, Condare ad Viram cognominatum, ad Virae et rivuli cuiusdam confluentem positum, et castrum S. Laudini S. Lo praeterlapsus, in Oceanum effluit. Ad ostium eius Magnum Vadum le Grand Ve, non procul a Carentono, situm est. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VIRACOCHIN summus Peruanorum Deus, quem alias Pachacamach, i. e. Creatorem caeli ac terrae, ut et Usapu, i. e. Admir abilem, vocaverint, memoratur H. Linschottano, Hist. Ind. Occid. l. 5. c. 3. VIRAGO apud Servium, ad l. 12. Aen. v. 468. dicitur mulier, quae virile implet officium, id est mulier, quae viri aniumum habet, has antiqui Viras dicebant. Dea, Heroina. Sic cruda virago, apud Papinium Statium, l. 11. Theb. v. 414. de Minerva, h. e. bellicosa et pugnarum tractatrix, vet. Schol. Idem de eadem, l. 4. Sylv. 5. v. 22.

-------- Mea carmina
Regina bellorum virago
Caesareo [orig: Caesare˘] peraravit auro [orig: aur˘].

Uti Ennius, Annal. 1.

Corpore Tartarino [orig: Tartarin˘], prognata palude virago.

Praecipue vero Dianae datus hic titulus, ob virile facinus venationis Epigramma vetus, prolatum a Iusto Riccio, Epist. 42.

Munerete hoc [orig: h˘c] dono Latonia, sancta virago,
Cornigeram cepi, virtute et laude potitus,
Exuvieis cuius templumque tuum decoravi.

Ovidius pariter, et Seneca, Hippolyt. Actu 1. v. 54.

Ades en comiti diva Virago,
Cuius certis petitur telis fera etc.

Vide Casp. Barthium, Adversar. Comment. l. 131. c. 3. Imo et Proserpinae frequenter admodum, et quidem peculiariter fere, apud Arnobium, adv. Gentes. Sic enim is l. 5. Cum in Siciliae pratulis purpureos legeret, nondum mulier flores, et adhuc Virago, Proserpina. Ubi communiter Virgo legitur: a qua fere sic licer Virago distinguatur, quod haec moribus, conformatione, ac filo [orig: fil˘] corporis ad virum prope accedat, quia tamen et MS. favet, et Arnobius in seqq. idem repetit saepius, de eadem Proserpina loquens, et hic [orig: hţc] retinendum. Infra enim, in turpissimos appetitus Viraginem dicit raptam. Iterum, quid Proserpina, quid Virago, notum est. Iterum, Quae Virago iamdudum storum in tectionibus habebatur. Et prius, in nemore Eanensi quondam flores Proserpina virago lectitabat --- Quid accidit quaeso, ut semen Proserpina diceretur etc. Vide Stewechium, Electis ad librum cit. Arnobii, ubi et Capellae haec Nuptiar. l. 5. subnectit,

Hinc de patre ferunt, sine matris foedere natuam,
Provida consilium quod nescit curia Matrum,
Consultique Virum praesis, hinc dicta Virago.

Alias superbam et rebellem mulierem vox notat: unde primae matris nomen Hebr. Ischa, non bene viraginem reddi, ait Rivetus, melius Viram, quod insolitum huic aevo verbum, vetus tamen ac probum est. Certe, praeter ea, quae diximus, querquetulanae Virae ipso [orig: ips˘] adhuc Vartonis aevo [orig: aev˘] dicebantur, quibus sacellum erat in Esquilina regione, ad Querquerulanam porram. Vide praefatum Riverum, Exercitat. ad Genes. c. 2. v. 23. et plura hanc in rem hic [orig: hţc] passim, inprimis in vocibus, Auser. Gennades etc.

VIRBIUS [1] idem qui et Hippolytus, Thesei et Hippolytae Amayonis fil. qui cum a Phaedra [orig: PhaedrÔ] noverca [orig: novercÔ] per calumniam apud patrem delatns esset, quod ipsi stuprum inferre voluisset, patris iram veritus, conscenso [orig: conscens˘] curru fugam arripuit: cumque iuxta maris litus pervenisset, inculso [orig: inculs˘] a Neptuno pavore, equi consternati imphcatum habenis Hippolytum dilaniarunt [orig: dilaniÔrunt]. Cuius vicem miserata Diana, Aesculapii ope ad vitam eum revoca vit, et in Aricino nemore collocatum, pro Hippolyto, Virbium appellavit, quasi bis virum. Ovid. l. 15. Met. v. 536.

Tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
Invidiam, densas obiecit Cynthia nubes;
Utque forem tutus, possemque impune videri,
Addidit aetatem: nec cognoscenda reliquit
Oramihi, Cretamque diu dubitavit habendam
Traderet, an Delon, Delo [orig: Del˘], Cretaque [orig: CretÔque] relictis
Hic posuit, nomenque simul, quod possit equorum
Admonuisse, iubet deponere; quique fuisti
Hippolytus, dixit, nunc idem Virbius est.


page 655, image: s0781b

Hinc Virbii clivus, locus Latii Roma [orig: RomÔ] 5. mill. pass. Ariciam versus.

VIRBIUS [2] fluv. Laconicae, ubi Aesculapius Hippolytum curavit. Vibius Sequest.

VIRCAO Hispaniae Baeticae oppid. inter Condubam 48. et Hiturgim 34. mill. pass. Antonin.

VIRDIUS Geminus spectatae militiae vexillariorum, e legionibus, Dux, per quem Anicerum in potestatem redegit Vespasianus, Tacit. l. 3. Histor. c. 48.

VIRENA Vitruv. Francolise Bapt. Portae, locus Campaniae apud Teanum urb. et montem Gallicanum, a Teano mill. pass ubi fontes acidi.

VIRENS apud Claudian. de Ruptu, l. 3. v. 266.

-------- fremit illa marito
Mobilior zephyro [orig: zephyr˘], totamque virentibus iram
Dispergit maculis --------

viridis est: cuiusmodi maculis pavoni inter animalia quadrupedia similem esse tigitidem, canit Oppianus, Cynegetic. l. 3. Quomodo et pardum alibi viridem dicit idem Clandianus, cuius maculas liventes exponunt Rabbini in celebri illo dicto Ierem. c. 13. v. 23. de quo Sam. Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. Vide supra, ubi ce uttoque hoc animali, et infra, voce Virgatae.

VIRETUS [1] Petrus Orba [orig: OrbÔ] Helvetius, Parisiis literis incubuit, ubi familiaritate cum Farello contracta [orig: contractÔ], Genevae postea inter primos Euangelii praecones eminuit, A C. 1535. Lausanna [orig: LausannÔ], ubi Ministerio [orig: Ministeri˘] sacro [orig: sacr˘] defungebatur, eo vocatus. Dein Lugdunensium ptecibus invicatus, ibidem puriorem doctrinam per quinquennium docuit, Reginae tandem Navarrenae, matri Henrici M. a sacris contionibus, obiit Pali, in Bearnia, A. C. 1571. aerat. 60. Eius eloquentia inprimis clara, quemadmodum erudicio Calvini et vis vorticordia Fatelli elgoium meruere [orig: meruŕre] Beyae, in epigramm Scripsit varia Latine et Gallice, Melch. Adami, in vita Theol. exter. Vide Petrus.

VIRETUS [2] Guilielmus, vide Guilielmus.

VIRGA [1] an a virtute; a quod vim regat; an a virendo? dicta, symbolum erat regiae potestatis: Unde in Symbolica Gentilium Theologia Artis filtula [orig: filtulÔ] ornatur et Virga, quod Sol, hoc [orig: h˘c] schemate denotatus, ut pote omnium in hoc inferiore mundo rerum moderator, imperium obtineat. Vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 21. Et cui ignota Virga ferrea, qua [orig: quÔ] Messias praedicitur confracturus Geutes, Psalmo [orig: Psalm˘] 2. v. 9. Confringes istos virga [orig: virgÔ] ferrea [orig: ferreÔ], ut vas siglinum dissipabis eos: Quamque Sceptrum vocat idem Psalmographus, Psalmo [orig: Psalm˘] 45. v. 7. Hinc Virga in Rhapsodorum manibus, Plut. in Lone, quod Reges Principesque repraesentarent: contrarium tamen sentiente Iul. Caes. Scaligero [orig: Scaliger˘], Poetic. l. 1. c. 13. cum ait: Virgae in manus, a baculis pastorum, a quibus universam poesin effluxisse ostendimus. Vide de Virga seu baculo Histrionum, supra: et lauri vel myrti, pro lyra, in conviviis Veterum olim circumferri solita [orig: solitÔ], Salmas. ad Solin. p. 868. et aliquid surpa suo [orig: su˘] hoco [orig: hoc˘]. Apud Senecam, Ep. 47. Virga, qua murmur omne famulorum compescebatur, videtur fuisse insigne Tricliniarcharum in Triclinio; extra quod Actoribus seu Dispensatoribus conveniebat, docente Ammiano [orig: Ammian˘] Marcellino [orig: Marcellin˘], l. 14. ubi praepositos urbanae familiae digerentes comitatum Matronarum prodeuntium, dextris aptata [orig: aptatÔ] Virga [orig: VirgÔ] insignes reaenset. Similiter, nota est Virga et arundo Ianitotis apud Petronium et Senecam. De Virgarum fasciculis una cum securibus, Magistratibus olim Romanis solitis praeferri, diximus supra in voce Fassces. Porro tum disciplinae, tum eloquentiae symbolum Virga fuit, unde caduceus Mercurio tributus, cuiusmodi virgis insignita plurima Numismata, Pacis insriptionem praeferunt, et adhuc infra, ELOQUENTIA. Nec errant, qui Virgam auteam in huius manibus, a qua ipse Chrysorrapis dictus est, digunatis et excellentiae, quae illum ornant, qui scite et opportune orationem contexere norit [orig: n˘rit], signum esse contendunt. Palladi quoque totius Sapientiae Deae, non eno in loco, ab Homero Virga accommodatur. Sed et Virgam manu tenebant Iudices sacrorum certaminum, ut discimus ex Plut. Pompeio et Catone Iuniore, quorum hic cum Antiochiam venisset, obviam ipsi venit magna cum comitum turba, pro more recepro. e)/xwn ste/fanon kai\ r(a/bdon, habens coronam et virgam, qui coeterorum dux erat. Athletis quoque victoribus virga prius, seu ramus e palma, quam corona dounabatur, eamque a iudicibus modo dictis accipiebant, quos propterea r(abdeuta\s2 appellatos, ait Aristides, de Rhetor Orat. 1. Hanc dein virgae dationem sequebatur e)pegermo\s2, incitamentum seu adhortatio, inde kro/tos2, plausus, fulloboli/a, coniectus foliorum, et tandem brabei=on, corona, qua de re vide Car. paschal. Coronar. l. 6. c. 22. etc. De Aesculapii Virga seu nodoso bacillo, vide suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]: De Virga Aaronis et Moysis infra de Virga Hesiodi, inter Poetarum Virgas maxime spectabili, Aristidem peri\ tou= parafqe/g. de Virga Mercurii plura. apud Casp Bacthium, Animadversion. Papinian. ad l. 2. Theb. v. 11. inprimis in Commentario Magno Superstitionum, ubi de potestateeius ac potentia peculiarem tractatum satis mysteriodem exhibet; Fortun. item Licerum de Gemmis Annular. Schem. 24. c. 107. ubi gemmam, in qua caduceus cum duobus galiis Gallinaceis, erudite exponit: de Virga Pastoris, sub qua transibaut armenta et greges quoties numerus illorum subducebatur, supra voce Pastor it. Padum: de Virga Praetoris, quam in liberratum vindicationibus dahibebat, supra itidem voce Vindicta: de Virga Sceptrina Ludimagistrorum itidem supra, voce Mannae, it. Sceptrum etc. Apud Recentiores, Virga alba, pacis fuit symbolum, Britton in LL. Angl. c. 53. Vide et infra Virga Moysis. Virgae consecratae occurrunt, apud Aimoinum, Histor. Francic. l. 3. c. 68. Posthhaec misit Gundobaldus iterum duos Legatos ad Regem cum virgis conscreatis, iuxia rilum Francorum. ut scil. non contingerentur, sed exposit a [orig: Ô] legatione cum responso reverterentur. Porro Virgam Ferream, per medium linguae portaret, poenam blasphemantium fuisse, apud Caralaunos,


page 656, image: s0782a

docet Car. du Fresue. Sed et Virgam Ferream, argenteis literis scite inscriptam, quae in Palatinis olim Cimeliis servabatur, publicavit ad staturam Caroli M. indicandam Marqu. Freherus. Virga Regalis, de qua vide supra, voce Baculus, item Manus iultitiae: Virga Regia, h. e. districtus Sendescalli Hospitii Regis Angl. cui in in signum iurisdictionis commissa est Virga, coram Rege deferenda, ut olim Curopalatae, qui idem fere munus obibat apud Imperatores Byzantinos, cuiusque virga xrusou=s2 r(a/bdos2 a)ei\ proke/leuqos2 *)ana/ktwn dicitur Paulo Silentiario, Descript. S. Sophiae Parte 2. v. 126. etc. de quibus, aliisque huc pertinentibus, vide praefatum Auctorem in Glossario, ut de Virga seu baculo Episcopali, Macros quoque Fratres, Hierolex. nec non supra aliquid: uti de investitura per Virgam vel Virgulam per Virgam et Pileum, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘], de Urigis aureis argenteisque ante altaria suspendi solitis in Eccles. Romana, voce Laudunae, de divinatione per Virgas, voce Tenus.

VIRGA [2] Investitura fit, vel proprie tradendo terram ipsam, seu feudum: vel improprie, tradendo terrae vel feudi nomine, vexillum, hastam, sagirtam, vide Ingulphum, p. 901. Ex hastae traditione nata est consuerudo, per festucam, vel virgam, conferendi feuda: cum enim veteres Germani ne convenite quidem, nisi armati, soliti sint, teste Tacito [orig: Tacit˘]; omnia per armorum ministerium exigebant: desiderataque in tradendis feudis nonnumquam hasta [orig: hastÔ], posteri, quae praesto esset, virga [orig: virgÔ], festuca [orig: festucÔ], sive baculo [orig: bacul˘], eius vice usi sunt. Regna per gladium, provincias per vexillum a Principe tradi refert Otto, de gestis Frider. 1. l. 2. c. 5. Adrianus vero IV. Papa, Hibernici Regni investituram annuo [orig: annu˘] tradidit Iohanni filio henrici II. Richardus I. tam ensem, quam vexillum de Ducatu Normanniae, accepit ab Archiepiscopo Rotomageusi. Zeno Imperator Italiam Theodorico Gothorum Regi sacri velaminis dono [orig: don˘] confirmavit, Ricobaldus Ferr. de Theodorico. Capillis abscissis nonnulii usi, scriptura antiquus mos Ducatus conferendi erat, etc. Nota Romanorum Virga praetoria, quam Vindictam appellabant, qua [orig: quÔ] libertatem contulere [orig: contulŕre]: Persius, Sat. 5. v. 88.

Vindicta, postquam meus a Praetore recessi,
Cur mihi non liceat, iussit quodcutque voluntas.

VIRGA [3] pro supplicio fuit, apud varias Gentes, hodieque et hic eius usus perdurat. Infligebantur enim Verbera, vel flagris seu flagellis, vel Virgis seu fustibus, unde Flagellatio et Fustigatio: inter quae id discriminis fuit, quod Virgae honestiores essent, flagra fervis, peregrinis, hostibus, ingererentur. Et quidem more Maiorum Romano [orig: Roman˘] vetustiori, capitaliter puniendi, aut virgis ad necem caedebantur, aut primo caesi percutiebantur secuti, gladio [orig: gladi˘] aliterve occisi, de re ampliter et doctissime egit Perr. Faber in Semestribus, l. 2. c. 10. Vide quoque supra ubi de Supplicio more Maiorum. Sed ira mos hic priscus demum mutavit, ut non solum civis Romanus, ex Legibus Porcia ac Valeria, nec morti tradi, nec caedi omnino adversus provocationem ad Populum deberet, sed tandem, ut nec hostis, nec alius verberibus tantum necaretur. Atqui non Flagellationis solum, sed et Fustigationis, castigationem etiam in usu Romanis fuisse, solis ex Digestis liquet Historiisque. Vide l. 10. et l. 4. ž. 1. D. tit. de Incendio, Ruina etc. Val. Maximum, l. 2. c. 7. ž. 4. Iul. Frontinum, Stratagem. l. 4. etc. Ita tamen, ut servus, quemadmodum dictum, flagellis; Liber fustibus seu Virgis caedendus esset, ut non semel in Digestis docetur, optimeque explicatur a Barn. Brissonio, Select. ex Iure Orv. Antiq. l. 3. c. 9. quod tamen, ut fieri in rebus huiusmodi solet haud perpetuo eodem [orig: c˘dem] se habuit modo [orig: mod˘]. Et quidem, ex more, ut videtur, Romano, quo [orig: qu˘] in non cives animadverti volebant more Maiorum, id est, ita, ut capitaliter puniendi primo caederentur, orta est illa DOMINI nostri flagellatio, a Pilato, Praeside Romano, cum iam crucifixuro, illata: Ut enim pro mortuo habitus flagellaretur, mori Iudacio non congruebat, ut vidimus supra, ubi de Verberibus. Fustigationi autem subici solebant, idque ex Rescriptis saepius principalibus, liberi homines tantum, qui tenuiores essent; eriam, in causa Maiestatis, ipsi honestiores, ut in Basilica seu Iura Caesarea Graecanica receptum est. Generaliter vero ait Cailistratus, l. 28. ž. 4. ff. tit. de Poen. Omnes, qui fustibus caedi prohibentur, eandem habere honoris reverentiam debere, quam Decuriones hobent. In bello, quem militem extra ordinem deprehendit (Scipio, ad Numantiam, disciplinam militarem corrigens) vitibus: si extraneus, fustibus caecidit, apud Liv. Epit. l. 55. Publio [orig: Publi˘] Nasica [orig: NasicÔ] et D. Bruto [orig: Brut˘] Consulib. Caius Matienus, accusatus apud Tribunos Pl. quod exercitum in Hispania deseruisset, damnatus sub furca diu Virgis casus est et sestertio nummo veniit. Fiebat vero id hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘], ut Polybius, l. 6. exponit: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat dammatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, cadentes fustibus, plerosque in ipsis castris conficiebant; ac si evasissent, ne sic quidem servari poterant, quippe quibus nec in patriam redire liceret; neque a propinquis domum recipi possunt. Infligebaturque haec poena Custodibus seu Vigilibus, qui tesseras non reddissent aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item Tergiductoribus et Ptaefectis alae, qui negligenter vigilias curassent [orig: curÔssent], aut tesseras non propagassent [orig: propagÔssent]. Etiam qui furto [orig: furt˘] sustulisset quidpiam e castris, nec non qui falsum testimonium dixisset; aut si quis ter ob idem cromen multatus esset, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 25. aliosque, inprimis autem Lipsium, de Militia Rom. l. 5. c. 18. Apud Christianos, tam Fustigationis, quam Flagellationis, usus forensis, extra causas aliquot atroces et personas tenues admodum, diu abhinc evanuisse videtur. Vide Iul. Clarum, Sentent. l. 5. Quaest. 70. et ibi Dan. Baiardum. Certe apud Graecos veteres adeo infamis non habebatur poena haec, quincaesus, quasi crimen omnino inde, quantum ad famam, satis expiasset [orig: expiÔsset], existimationi pristinae restitueretur etc. Quam in rem vide plura apud Ioh. Seldenum, de Synedriis Veter. Hebraeorum, l. 2. c. 13. Iust. Lipsium, de Cruce, l. 2. c. 3. Alios. Salmasius Virgas, a fustibus, interdum diversas et illam quidem graviorem poenam, utpote et flagellorum nomine venientem nonnumquam, hanc leviorem, illam servilem, hanc liberis, sed tenuioribus,


image: s0782b

irrogari solitam fuisse, docet Not. ad ista Lampridii in Alexandro Sev. c. 51. Si quis (miles) de via in alicuius possessionem deflexisset ---- aut fustibus subiciebatur ---- aut virgis, aut condemnationi. Vide et supra passim, inprimis voce Verbera. Addo saltem, inter Martyrum tormenta passim memorari et Virgas seu fustes baeulosque, acumines suo [orig: su˘] per viscera et intestina adactos; vel quibus illi ad ossium coinfractionem usque caedebantur, bakthri/as2, item ba/klous2 Scriptoribus Eccles. dictos, uti r(audi/zein hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘] caedere appellarunt [orig: appellÔrunt]. Vide Cl. Suicerum in his vocibus.

VIRGA [4] in vestibus, veteri Scholiasti Iuvenalis ad Sat. 8. idem cum paragauda vel loro; alias idem cum scutula, quas voces vide. unde virgaere, pr oprie virgis in longum latum que transversim positis, sicut oculare, rotundis maculis seu clavis, variate, ac maculis quadratis, operi reticulato similibus, aliquid distinguere. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Virgatae Vestes, memorantur Diodoro, qui Gallos saga r(abdwta\ plinqi/ois2 poluanqe/si kai\ puknoi=s2 dieilhm men/a, scutulata et reticulaum distincta, gestare ait. Sic Virgata Propertio, Epigr. 65. v. 319. ac Virgilio, Phlluci r(abdoeidh=, h. e. scutularum instar cancellatim ac articulatim distincta, Scalig. ad Varronem. Ita autem Virgilius, l. 8. de Gallis, v. 660.

Aurea caesaries illis, atque aurea vestis,
virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
Auro innectuntur.

Ubi tamen Servius, Sagula virgata interpretatur, quae habebant in virgarum morem deductas vias. Et bene, addit, adlusit ad Gallicum morem, quo [orig: qu˘] Virga purpura dicitur. Virgatis ergo, ac si diceret purpuratis, quae sagula virgata etiam trabeata dicta sunt. Trebellius in Gallienis c. 6. Perdita [orig: PerditÔ] Gallia arrisisse et dixipe perhibetur: Non sine trabeatis sagis tuta Resp. est? Hic [orig: Hţc] enim mavult Ferrarius cum Casaubono, trabeata saga, ex Diodoro r(abdwtou\s2 sa/gous2 interpretari, quam Atrebatica cum aliis substituere. Ut Togae nam que a transversis purpurae discurrentis lineis, sive trabibus, Trabeae sunt dictae; sic a Virgis purpureis trabeata Gallorum sagnla. Turnebus vero, l. 2. c. 14. simpliciter Virgatum, r(abdwto\n, intelligit, quod virgas quasdam in longum aut latum varia [orig: variÔ] serie ac colore porrectas haberet, ut in concharum genere Virgulatae sum, i. e. r(abdwt/ai\. Ita Val. Flaccus, Argon. l. 2. v. 159. Thracum mulieribus Virgatas vestes tribuit nec purpureas, inquit ille, intellexit, sed Barbarorum ritu discolores, et veluti virgatis segmentis contextas:

Iam veniet durata gelu, sed me quoque pulsam
Fama viro, nostrosque toros Virgata tenebit.

Quam sententiam firmant, quae de Scaligero supra attulimus, Virgas interpretante Scutulas, Graec. plinqi/a: Etant autem haec quadra similia retium maculis, quas Graeci bro/xous2 vocant. Nec forte multum abludunt Saracenorum colorata sagula, apud Ammian. l. 14. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 16. et supra voce Acanthina. Postea verbum latius extensum, ut quam libet macularum varietatem exprimeret. Sic virgatas tigres poetas Latinos dixisse, h. e. varias, et Theaciscas mulieres, virgatas h. e. variis, in manibus, mento [orig: ment˘], totoque [orig: tot˘que] corpore com punctas notis, ait Salmasius, Not. ad Carinum Vopisci, c. 20, ubi multa de his vestium Virgis. Sed de tigribus vocis proprietatem servari, docet Bochartus, et quoniam pardi rotundas habent maculas, tigrides vero longas taenias, vigatas tigres, longis taeniis varias, interpretatur, Hierozoici Parte prior. l. 3. c. 8. praeeunte ipso [orig: ips˘] Salmasio [orig: Salmasi˘] ad Solin. p. 210. abi ait: Segmenta vocat maculas tigrium, quia longis ductibus erant lineatae --- r(abdou\s2 et r(abdwtou\s2 spi/lous2 huiusmodi oblongas macularum notas vocabant. Unde virgatae tigres --- taini/as2 appellat Oppianus. etc.

VIRGA [5] Aaronis producens germen emisit florem et eduxit amygdala, miraculo [orig: miracul˘] sic Sacerdtium eius confirmante Deo [orig: De˘], Numer. c. 17. v. 3. s. in cuius rei memoriam ante testimonium illam reponi voluit, v. 10. Sed et, ut manuae urna, iuxta Arcam adstans, alituram Christi spiritualem: sic Virga hace Sacerdotium eius, praefigurabat. Et quidem uti tum de arenti virga flos germina vit, et produxit fructum: ita Christus, tum in nativitate, tum morte, de sterili trunco effloruit, et Sacerdotium a)para/baton habet. Incuius honoris partem nos quoque accipit, facitque ut de nostris quoque nodis flos germinet, et viles vigulae balsama exsudent, Psalmo [orig: Psalm˘] 92. v. 13. Franc. Burmannus, Theolog. Christian. Part. piior. l. 4. c. 14. ž. 26. Fuisse illam ex amygdalo, ut et coeterarum XI. tribuum, ait Cyrillus in Cat. Franc. Zephyri, Erant, inquiens, omnes virgae amygdalinae, de more eius gentis, quae ex ea potissimum arbore scipionibus utebatur, gerit enim talis arbor vigilantiae symbolum. Amygdalus excellit surculis rectis et proceris, quare valde apta est, ut ex ea scipiones senum, ac sceptra Principum exscindantur. Nempe arbot haec prima omnium floret, mense Ianuario [orig: Ianuari˘], Martio [orig: Marti˘] vero pomum maturat. Alciatus hine de ea,

Cur properans foliis praemittis amygdala flores?
Odi pupillos praecocis ingenii.

Unde apud Ieremiam quoque, ubi ait, c. 1. v. 11. Virgim vigilantem ego video, Theodorion virgam amygdalinam exponit: et propterea scaked Hebr. i. e. vigilans, haec arbor dicitur, Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] Virga vigilans erit sigum hieroglyhicum Iudicis ultoris, vigilis et ad puniendum festinantis etc. quam in rem vide plura, apud Auctorem Anionymum, Sinae et Europ. c. 34. ubi Hebraeorum suavia circa Aaronicam hanc Virgam deliria quoque paucis perstrigit: de fructu vero arboris, vide Salmas. ad Solin. p. 461. 599. et seqq.

VIRGA [6] Moysis non minus celebris in Sacris, memoratur


image: s0783a

pluribus Exodi, c. 4. v. 2. et seqq. ubi eius in serpen tem conversae, moxque sibi iterum redditae miraculo [orig: miracul˘], Moyses confirmatus, vocationem divinam, suscepisse: c. 7. v. 12. ac seqq. ubi eadem [orig: eÔdem]. metamorphosi vocationem suam Pharaoni Regi probavisse, et c. 8. 9. 10. 11. ubi varias ea [orig: ] mota [orig: motÔ] plagas Aegyptiis inflixisse, legitur. Erat autem ea non nisi baculus eius viatori us, quem forte manu tenebat, cum Deus ipsum alloqueretur hac de re, c. 4. cit. v. 1. ut suaviter delirent Magistri, qui virgam hanc ex arbore vitae; in Edenis horto, ab angelo decerptam fuisse, atque ideo vi qaumatourgikh=| polluisse, tradunt. Quos ex parte Christianor um illi sequuntur, qui tam ex hac virga, qusam ex sudariis ac sem icinctiis, a Paulo ad aegros delatis, Actor. c. 19. v. 12. huiusmodi vires rebus inanimatis Deum indidisse; contendunt. Vim infinitam certe miracula requirunt, nec Virga Mosis in sanguinem mutavit aquas, aut ranas produxit, aliaque complura patravit, sed ea [orig: ] mota [orig: motÔ] id praestitit Deus, quod se facturum promiserat: voluitque hoc [orig: h˘c] pacto [orig: pact˘] servorum suorum opera [orig: operÔ] (namque et per Aaronem quaedam hic [orig: hţc] gesta) uti, ut sic auctoritatem illis, tam apud Aegyptios, quam apud Israelitas, conciliaret. Sam. bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 18. Interim, ne vis illa crederetur scipioni indita, iupse Deus plagarum nonnullas immediate Aegyptiis immisit, uti ex Historia cit. liquet. Idem ibid. Aegyptii vero tot monstris territi, ad motum Virgae huius editis, totum hoc similiter ipsi tribuentes, nec ad miraculorum Auctorem assurgentes, ab eo tempore, in quolibet Fanorum suorum, virgam similem consecrasse [orig: consecrÔsse] ac collocasse [orig: collocÔsse] legentur, apud Diodorum, aliiosque Scriptores priscos. Sed et Legatorum ritum, virgam seu baculum album, cum munus suum obeunt, gerendi, sequentibus temporibus inolitum, ex sacra hacce historia ortum sumpsisse, sunt qui velint. quam ind rem vide plura apud Burmannum, Meditation. in Exodum, d. l.

VIRGAE Natalitiae ultimo [orig: ultim˘] hebdomadis primae die, natisolim infantibus, defigi solebant, in solo, auqe cum natio adolescerent: vel tabellae fata inscribebantur. Et quidem populeae Virgae meninit Meursius, Syntagm. de Puerp. ex Donato, qui ita in vita Virgilii: Virga, inquit, populea more regionis in puerperiis eodem [orig: e˘dem] statim loco [orig: loc˘] depacta ita brevi coaluit; ut multo ante satas populos adaequarit [orig: adaequÔrit]: quae arbor Virgilii ex eo dicta atque consecrata est, summa [orig: summÔ] gravidarum religione, suscipientium ibi et solventium vota. Aliis illae quercinae, unde Marianae, erant etc. a quarum felicitate Fata puerorum metiebantur, veteres atque annosas restituere cogitantes. Atque hunc morem Veteres significare videntur, cum Fata scribunda advocare dicerent, ut legimus apud tertullian. de Anima, c. 39. quippe haec, quae Fata vocantur, in tabula solita erant perscribi. Scritofinni, non nomina arboribus, sed ipsos nuper natos appenderunt; quemad modum alii Veterum luminibus accensis in Puerperio Fortunam natorum futuram ex plorarunt [orig: plorÔrunt]. Vide Thom. Bartholinum, de Puerperio Veter. ut et supra, ubi de Natalibus.

VIRGAO Plin. l. 3. c. 1. Roda Ioh. Marianae, oppid. Hispaniae Baeticae apud oram Oceani Gaditani, in Vandalitia, inter fanum Luciferi 4. leuc. et Menesthei port. 2. leuc. a Caepione 3.

VIRGARIUS in Ecclesia Romana Cantor Ecclesiae: ex tit itque prope Vatican am Basilicam Aedes S. Mariae Virgariorum, et Schola Virgariorum, de qua vide Macrum, Hierolex. ubi de Schola Virgariorum Porticani. Qui idem Virgarium habuisse curam praeparandi lectum pro Pontifice, ubi termmabat processio eiusdem Papae, qui usus tamen remanserit praeparandi lectum in eo cubiculo, in quo super lectum Pontifex induitur et exuitur paramentis sacris, ait voce, Virgarius.

VIRGATORES apud Scriptores Rerum Anglic. Watsium, Matthaeum Paris. A. C. 1249. Auctorem Fletae, l. 2. c. 1. ž. 15. Alios, dicuntur, qui Anglis Servientes ad arma, quod virgas ar. genteas deauratas, ante Regem deferre consueverunt. Alii apud Plautum virgatores, Asinar. Actu 3. sc. 2. v. 19. iidem videl, aut parum diversi, a lorariis, coercendis servis destinati: unde virgidemia, et ulmeae virgae in servulorum tergo lusitantes, apud eundem Rud.l Actu 3. sc. 2. v. 22. et alibi passim, vide Salmas. ad Lamprid. Alexandro Sev. c. 51. et supra, ubi de servili hac castigatione.

VIRGEJUM Castrum vulgo Vergy, in Burgundiae ducatu, dioecesique Aeduensi seu Augustodunensi: Guilielmo Brittoni Vergiacum dicitur, munitissimum olim. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VIRGI seu URCE, urbs Hispaniae Tarraconensis Episcopalis in ora Bastetan orum litorali, in confinio regni Murciensis, et Granatensis. Vera vel Bera Clusio. Baudrando fuit oppid. Bastetanorum. nunc regni Granatae, in ora maris Mediterranei et Sinus vigitani, in limite regni Murciae, 11. leuc. a Carthagine nova in Occasum, 8. a Charidemo promontor. in Boream, 10. ab Almeria in Ortum. Inde sinus Virgitanus, Golfo di Cartaiena.

VIRGILIANAE Sortes apud Spartian. in Hadriano, c. 2. quum sollicitus, de Imperatoris erga se iudicio, Virgilianas sortes consuleret,

Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? noseo erines, incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundavit, Curibus parvis et paupere terra [orig: terrÔ];
Missus in Imperium magnum, cui deinde subibit.

Sort excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. Et apud Lamprid. Alexandro Sev. c. 14. Ipse quum parentis hortatu animum a Philosophia et Musica ad alias artes Taduceret, virgilianis Sortibus huiusmodi illustratus est;

Excudent alii spirantia mollius aera etc.
Tu regere Imperio [orig: Imperi˘] populos Romane memento.


page 657, image: s0783b

Hae tibi erunt artes, pacique imponere inorem.
Parcere subiectis et debellare superbos.

Vide quoque treb. Pollionem in Divo Claudio: quid sint, et quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] institui solitae, diximus supra, voce Sortes Virgilianae.

P. VIRGILIUS Maro Mantuanus, Poetarum Latinorum facile Princeps. Nomen eius quod attinet, Calvus, vetus Poeta:

Et vates cui virga dedit memorabile nomen.

Aldus vero Manutius negat hoc proprium Poetae nomen fuisse: sed ortum ait ex Virgilia tamilia; omnesque maiores eius Virgilios fuisse. *birgi/lios2 Graece scribitur apud Stephan. in *ma/ntoua. Alii a virginali facie, vel modestia; unde et Parthenias dicebatur. Natus patre figulo [orig: figul˘], in agro Mantuano, An. 684. Urb. Cond. 177. Olymp. Romam ut pervenit, Augusto, Moecentati et Pollioni innotuit: Princeps Poetarum latinor. Merito dictus. Composuit Eclogas, ad Theocriti: Georgica, ad Hesiodi, et Aeneidem, ad Homeri imitationem. Duo priora opera, in Moecenatis et Pollionis, posterius in Augusti honorem: in quo 11. annos desudavit, in prosa [orig: prosÔ] prius illo [orig: ill˘] delineato [orig: delineat˘]. Huic Poemati ut ultimam manum imponeret, monitus ab Augusto., ostendit ipsi libros 2. 4. et 6. utpote reliquis exactius elaboratos; in quibus, ubi mortem Matcelli recitavit, interpellatus est Augusti et Octa viae lacrimis suspiriisque. Obiit Brundusii, An. 733. Urb. Cond. occursurus Augusto, ex Oriente reduci. Cadaver eius Neapoli conditum, cum epigraphe:

Mantua me genuit, Calabri rapuere [orig: rapuŕre], tenet nunc
Parthenope, cecini pascua, rura, duces.

Moriturus iussit Aeneida comburi, sed augustus illam conservatam, Tuccae et Vario corrigendam tradidit, qui tamen. solum quod dabundabat dem entes, nihil addere ausi sunt. Vide Pier. in 4. Georg. Nomen cum E. scripbunt. Cael. Rhodig. l. 7. c. 4. Politian. l. 5. ep. et Miscell. c. 77. Elogia Virgilii pete ex Lud. de la Cerda [orig: CerdÔ], Scalkigero, Vossio etc. de quo nos alibi plura, Nic Loydius.

VIRGILIUS Romanus, Comicus Poeta, sub traiano, impense commendatus a Plinio. l. 6. Ep. 21. ad Canin. Item Historicus. Vide Polydorus Virgilius.

VIRGINALE Fanum quod intrare Virginibus solis concessum, memoratur Papinio Statio, l. 2. Theb. v. 251.

---- innuptam limine adibant
Pallada; Munychiis cui non Argiva per urbes
Posthabita est Larissa iugis ------

Ubi Palladis nomine templum Palladis, in arce Argivorum Larissa, indigitat, quod nulli nuptae aut viduae ingredi licebat, sed Virginibus tantum: quae vittas sumpturae et matrimonium subitruae, ibi manipulum crinium, virginitatis ponendae indicium, deponebant, ceremonia [orig: ceremoniÔ] sollenni; uti Atticae puellae ad Iphinaes tumulum, et Deliades in Hecaergae fano: Vestales item Romanae, ad arborem loton ei rei destinatam, facere consuevere. Ideo sequitur, v. 253.

------ hic more parentum
Iasides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,
Virgineas libare comas, primosque solebant
Exousaere toros ------

Ibidem hostiae non nisi virgines caesae. Arnob. l. 7. Quia virgi Tritonia est, idcirco ei convenit virgines hostias immolari. Unde Statius iterum, l. eod [orig: e˘d]. Thebaid. v. 724. intemeratas equas eidem Deae tribuit, quam in rem vide quae adnotavit in Animaduversionibus suis Papinianis Barthius, qui et de Virginalibus huiusmodi Fanis prolixe commentatur, in magno Superstitionum opere: ut et supra voce Megabyzi. Addo saltem, uti virginibus buculis honoratam olim virginem Minervam, idem Arnobius ibid. seu virginibus vitulis, paulo infra dicit; similisic ritu nupuras camelis virginibus supplicasse [orig: supplicÔsse], auctorem esse Festum. Telluri contra matri scrofa inciens immolabatur forda, Idem ibid. Vide et supra Gravida. Apud Athenien ses porro Virgini nubere non licebat, ei(= mh\ a)rkteu/seie th=| qew=|, nisi sacra obiisset Dianae. Quoniam enim ob ursam cicurem, a puellae, quam irritata prosciderat, fratribus interemptam, pestis oborta esset, consulto [orig: consult˘] Oraculo [orig: Oracul˘], iussae sunt virgines a)rkteu/esqai th=| qew=|, in ursae peremptae honorem Deae dicari: quod mense Ianuario [orig: Ianuari˘] fieri solitum, quo [orig: qu˘] Virgines, necdecem annis grandiores, nec quinque minores, crocotas indutae, sacris hisce initiatae fuerint, tradit Libanius, Orat, de Dianae laud. Ut de cursu Virginum, in Iunonis Templo, apud Elim: de ter novem Virginum processione, rebus creperis, apud Romanos; de Virgi. num ministerio, in Delphicis, aliisque sacris, in praesens niladdam, vide hanc in rem aliquid apud Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 13. c. 34. plura apud Barthium, ubi supra, et hic [orig: hţc] passim. At contra fuere [orig: fuŕre] sacra, a quibus mulieres innuptae, non minus ac servitio [orig: serviti˘] pressi, vel aere coempti, arcebantur: inde in sacrorum apparatu Lictor Romanus praefabatur, Hostis victus, mulier virgo exesto, ut videre est apud Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 14. c. 17. Sed et nobilem Virginem quotannis in Oraculo Lacedaemonii, peste divexati, immolaverant olim, donec aquila [orig: aquilÔ] gladium abreptum, ab Helena, quae forte mactanda ducebatus, ad iuvencam deferente, parqenoktoni/a cessavit, teste Plut. in Aristodemo: quod romae quoque in Valeria Luperca evenisse ratione consimili, Aristides prodidit, Rerum Italic. l. 19. Vide Cael. Rhodig. Antiq. Lect. l. 13. c. 20. Originem moris, ex Historia Sacra, de filia Iephthae, non sine ratione quidam arcessunt, de qua diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] etc.