December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0775a

VINDOILISUS pagus Galliae, in Capitulis Silvacensibus Caroli Calvi, A. C. 853. editis, memoratus, Bellovacensi proximus, nomen a Vindotlo accepit: quod vulgo Vendevil, aut Vendeul, prope Britolium, ubi Abbaria illustria est, et a capite pagi Bellovacensis Caesaromago non amplius 6. leuc. distat. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VINDOLANA oppid. Albionis in Anglia ad Vallum, in Northumbria [orig: NorthumbriÔ], Winchester in the Wall, vel Old Winchester, teste Camdeno [orig: Camden˘]. Ad differentiam oppidi Winchester, Latin. Venta, ac Vintonia. Vide ibi.

VINDOMAGUS urbs Galliae Narbonensis Ptol. S. Tibere Poldo, Valesio. Volcarum Arecomicorum olim urbs mediterranea, nunc Ucecia est, ad rivum, qui in Vardonem influit et Aissena Ayssene dicitur, vix 2. mill. pass. ab utriusque confluentibus. In veterib. Notit. in provincia Narbonensi prima, nunc ultimo [orig: ultim˘], nunc penultimo: a Roberto in Chron. 8. loco [orig: loc˘] ponitur. Eius Episcopus Probatius Concilto Agathensi, et Firminus Aurelianensi 4. sub scripsere [orig: scripsŕre]. Caput est pagi Ucetiensis, vulgo Uzeguois. Ipsa Uzes incolis, aut Usez. Hadrian. Vales. Notit. Gall.

VINDOMANA vide Ala Flaviana.

VINDOMARUS Gallorum Rex, An. Urb. Cond. 288.

VINDOMORA oppid. Albionis in Anglia Boreali inter Vallum 29. et Cataractonum 40. milliar. in Northumbria [orig: NorthumbriÔ]. Wallsend Camdeno. Oppidum fuit Ottadinorum, Baudrand. nunc viculus 3. milliar. a Novo Castro in Occidentem in Northumbria, in ipso limite Dioeceseos Dunelmensis.

VINDOMUS melius Vindonus, aut Vindonum, oppid. Belgarum, in Anglia Meridionali inter Calevam 15. et Ventam Belgarum in Occatum, 21. mill. pass. Nunc oppidul. est Hantoniae, in ipso limite Bercheriae, 6. mill. pass. a Readingo oppid. et a Temesi in Merid. Britannis Caersegont dictum, id est, Segontiacorum civitas. Silcester Candeno.

VINDONISSA primo omnium Tacito, l. 4. Hist. c. 61. 62. memorata, qui legionem 21. ibi castra habuisse tradit: in itin. Antonini inter Vitodurum et Augustam Rauricam: in tab. Peuting. inter Augustam Rauricam, Arborem felicem et Brigantium ponitur. Eumenio in Panegyr. Constant. dicitur Vindo, cum semel atque iterum Vindonis campos hostium strage completos commemorat: urbs olim Galliae Lugdunensis, nunc pagus Helvetiorum, a Constantia [orig: ConstantiÔ] 6. leuc. in Ortum proximus Badae, inter Tigurum et Basileam. Windisch. Rhenano, quem vide Rerum Germ. Nov. Antiqu. l. 3. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 482. In Ambronico olim pago, ad Arolam fluvium, ubi Russam recipit. Baudrand. seu, ut Plantinus habet, ad amnem Ursam, ubi Arulam ingreditur, in agro Bernensi. Fuit o lim adeo ampla, ut omnia vicina loca, ubi hodie oppid. Bruck, castrum Altenburg, Abbatia Konigsselden, etc. ambitu suo [orig: su˘] complexa fuerit: quod rudera longe lateque sub retra dispersa, nnmismata, muti, collapsi fornices, pavimenta, etc. testatur, Stumpf. Chron. l. 7. Iam Caesaris tempore fuisse, ac post incendium eius reparatam credibile est: postea varias experta vices, tandem ab Alemannis, ut habet Valesius, circa A. C. 600. vel ab Attila Rheni hoste, uri Sidonio dicitur, ita funditus eversa est, ut vix viculus paucarum aedium, cum suburbio Bruck, supersit. Ibi a dominis loci castrum olim, vulgo Altenburg, exstructum est, a quo Altenburgenses et Vindonissae dominos se vocavere [orig: vocavŕre]. Coeterum insignis quoque hic locus victoria [orig: victoriÔ] Constantii contra Alemannos fuit, circa A. C. 296. de qua vide Panegyristen supra laudatum, Eutropium et Sigonium de Imper. Occid. Auti quitatis hic [orig: hţc] monumenta, Mercurii imago, lampas effossa, inscriptiones, num mi varii, hodieque visuntur, de quibus accurate scripserunt Ioh. Bap0t. Plantinus, Helvet. Nov. Antiqua [orig: AntiquÔ], et Russingerus Basiliensis in Vindonissa illustrata. Fuit olim urbs sedes Episcopatus, unde Bubulcus Epaonensi et Grammatius Episcopi eius Avernensi, Aurelianensi 4. et 5 Conciliis interfuisse leguntur: postea, illa [orig: illÔ] eversa [orig: eversÔ], ut dictum Episcopatus Constantiam German. alterius provinciae urbem Mogontiaco subiectam translatus est. Est et Vindenissa villa in pago Remensi, vulgo Venderesse. Item vicus pagi Laudunensis, vide Hadr. U ales. Notit. Gall.

VINDORUM Marchia Windisch Marck, pars Carniolae; proin Carniola media quibusdam. Inter Croatiam est ad Ortum et Lugeam paludem ad Occidentem, sub Austriacis. Eius urbes praecipuae Metulum et Rudolphiverda.

VINEA [1] vites vinumque ferens, sollicite a Romanis curabatur: qui Vinitores ex familia sua hac [orig: hÔc] fini alebant. Columella, l. 3. c. 3. Nam ut amplissimas impensas Vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam Vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari, putat, sed ego, plurimorum opinioni dissentiens, pretiosum Vinitorem inprimis esse sentio. Servius ad Bucol. Ecl. 10. v. 36.

------ Aut maturae Vinitor uvae:

Vinitor autem, inquit, vel custos vel cultor vinearum. Cuius ordinis Vindemidtor erat, seu Vindemitor, ut diximus. Iidem Romani cellam Vinariam magna [orig: magnÔ] cura [orig: curÔ] instruxerunt in qua Ulpianus, l. 15. ž. 6. ff. de usufr. ponit dolia defossa, serias, cupas, cados, amphoras. Hinc Servi Coliarii mentio in vet. marmore, A. Terentius. M. L. Chrysogonus. Ser. Dolear. H. S. E. cuiusmodi servos cum cellae Vinariae typo exhibet itidem vetus marmor, A. C. 1601. Augustae Vindelicorum effossum, apud Laur. Pignorium, Comm. de Servis, cui delineatio illa obtigit a Marco Velsero Patricio Augustano, simul admonenteloci Pliniani l. 14. c. 21. Circa Alpes ligneis vasis condunt, circulis cingunt. Circa Vineam quid apud Hebraeos iuris fuerit, diximus retro in voce Vindemia. Primus autem vites plantavit vinique conficiendi docuit rationem nae Patriarcha, ut cognoscere est, ex Genes. c. 9. v. 26. Unde quemad modum Bacchus Aegyptius ac Thebavus Moses, sic Indicus, hoc [orig: h˘c] longe antiquior, nae fuit. Cum enim plures essent Bacchi seu Liberi, Diod. l. 3. antiquissimum


page 649, image: s0775b

eorum Indicum facit, atque universum ab eo Mundum esse edoctum ait, botros torcularibus ex primere; quem in Indiam ex Graecia venisse, ac Semeles fuisse filium, vana iactabat Graecia: Iudi autem ex Assyria ad se venisse dixerunt [orig: dixŕrunt], ut auctor est I hilostratus, de Vita Apoll. l. 2. c. 4. quod apprime Noacho convenit. Quemadmodum in eundem probe quadrar, quod Liber Indicus bis natus perhibetur. Si enim Veter. idonea visa est ratio, cur Liberum bis natum dicerent, quia vitis et ante Deucalioneum fuerit diluvium: et postea iterum effloruerit, quam Diodorus adfort l. cit. longe iustius Noahus dicetut bis natus, quia fuit cum ante diluvium universi Obris; tum pereunte Orbe reliquo [orig: reliqu˘], cum sua familia servatus est. Vide Gerhard. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 19. et 25. plura veto in hanc rem, inprimis de Vinearum situ, positione, colendarum disciplina, differentits, cultoribusque nobilibus, apud Plinium, l. 14. c. 4. l. 17. c. 3. et seqq. adde Salmas. ad Solin. p. 512. 513. et 514. uti de Vineae pulveratione et cultura Veter. accurate agit: ut et quae supra dicta voce Pulveratio. Nec omittendum, quod apud Hebraeos, Si quis vineam consevit, neque prosanavit, a militia immunis fuit, Deuteron. c. 20. v. 6. At Scythae neque terram arabant, neque vineam colebaut, Gregoras, l. 2. Trebellius quoque Bulgarorum Dux vineas extirpari iussit, teste Bonfinio [orig: Bonfini˘], l. 1. Dec. 1. quod et Muhammedes inter superstitionis imperiique arcana habuit, unde sub gravissima poena vineatum vinique usus hodieque apud Turcas vetuus. Sed et Domitianus Imperator ob summam quondam ubertatem vini, frumenti vero inopiam, existimans nimio [orig: nimi˘] vinearum studio [orig: studi˘] negligi arva, edixisse, ne quis in Italia novellaret, utque in provinciis vineta succiderentur, relicta [orig: relictÔ] (ubi plurimum) dimidia [orig: dimidiÔ] parte; epigrammate, quod in hircum vineae arrosorem vim amator Poeta scripserat, minime absterritus; legitur apud Suetonium etc. A vermibus vineam infestantibus Herculem *)ipokto/non cognomitatum olim esse, diximus supra voce Vermis.

VINEA [2] machina militaris, oppugnationibus urbium adhiberi olim solita: teste Vegetio [orig: Vegeti˘], l. 4. c. 15. tabulis cratibusque constrata, erat, et subiectis rotulis impellebatur, ut eius tecto [orig: tect˘] muniti obsidentes, murorum fundamenta facilius subruerent. Item, ut cumplures ordine impellerentur, milites post eas sequerentur occolti, Caesar, Bell. Gall. l. 7. c. 17. 27. Has Franc. Hotomannus inde dictas opinatur, quod [orig: qu˘d], ut plerisque locis vineae sepibus, ita hae tectis vimineis muniri solerent. Unde sub vitem praliari dicebantur milites, cum sub militari puguabant. Festus. Priorem Vinearum usum Lucanus, 1. 3. v. 487. hisce describit:

Tunc adaperta levi procedit Vinea terra,
Sub cuius pluteis et tecta fronde latentes
Moliri nunc ima parant et vertere ferro [orig: ferr˘]
Moenia, nunc aries suspenso [orig: suspens˘] fortior ictu
Incussus densi compagem solvere muri
Teniat et impositis unum subucere saxis.

Plura apud I. Lipsium lib. *poliork.

de VINEIS Petrus, vide Petrus.

VINEMACUS pagus priscis memoratus, alias Vimau, seu Vitmau, et Vimnau, inter Auciam et Suminam fluv. iacet: a fluv. Vimina, quem Auciam esse et Breslam hodie dici, ait Valesius, nomen nactus: nunc le Vimeu. In hac Balliolum Bailleul en Vimeu, villa Andesagina Ausene, villa Augusta ad mare, hodie Aut, etc. collocantur ab Auctore vitae S. Lupi Episcopi Senonici: Pipinus Rex Marcam, Avisnas, Vidriacum, Arcas in illo ponit, in literis daris anno [orig: ann˘] regni sui primo [orig: prim˘]. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

VINETA urbs Pomeraniae, in Rugia, (vel Usedomia potius) Insul. excisa una cum Arcona, Carento et Iulino, urbibus exstinctis, pro quibus hodie Sundis et Volinum.

VINETUS [1] Elias a Burgo natali, in Xantonia provinc. Galliae cognominatus, Ioh. Gelidae successor docuit in Collegio Aquitanens. eruditis Commentariis veteres Auctores illustravit: Obiit Burdigalae A. C. 1587. aet. 78. Mathematicus quoque, Arithmeticus et Geometra insignis. Inter opera illius, quorum seriem habes in Elogiis Teisserii, part. 2. Commentarius in P. Melam, optimum; in Ausonium, pessimum est. Ios. Scaliger, Epist. 199. l. 2. Vide etiam Sammarth. Vossium, de Sctent. Mathein. c. 44. ž. 26. Scaligeran.

VINETUS [2] Iohannes, vide Iohannes.

VINGENNA vel VIGENNA, nobilis Gall. in Aquitania fluv. qui se in Liger im exonerat, Ferrar. Hodie Vienne, accolis fontis eius, Lemovicibus la Vignane. Alluit Ratiastum Lemovicum oppid. S. Iuniani, Confluentes, Insulam Iordanis, Luciacum, Calviniacum, Castellum Heraldi in Pictonibus, Insulam Burchardi, Cainonem Turonum, et apud Condate Cande, in Ligerim decurrit. Recipit amnes non ignotos Clennum Clain. Devae Dive, Vonnae et Medioximi Miossan, aquas deferentem; et Crosam minore Crosa [orig: CrosÔ] petite Creuse, et Vartimpa [orig: VartimpÔ] Gartempe auctum. Est et in Burgundia Vincenna fluvius, qui in Ararim devolvitur, vulgo Vingenue. Hadrian. Vales. Notit. Gall.

VINI Inspector Graece *oi)no/pths2, vide supra Oenoptes.

VINI Minister apud Hegesippum, l. 1. c. 29. Nec nunus Vini minister missus in Iudaeam dolis praetender at, ut caperet Herodem. Et in Vita vet. Ambrosii, Erat enim eo [orig: ] tempore, quo [orig: qu˘] haec loquebatur, vim Minister: Iosepho oi(noxo/os2 dicitur. Unde Vini ministerium, apud Ambrosium ipsum de Iosepho Partiarcha, c. 6. Et quanta haec petentia, ubi Vini ministerium. Vide supra Buticularius, Pincerna, Pocillator, Scancio, et infra, ad Vinum.

VINIDIUS Quadratus, vide Titus.

VINDIDIUS Verus inter Iurisperitos, quorum consilio [orig: consili˘] usus est Antoninus Pius Imperat. memoratur Capitolino in Vita huius, c. 12. Vindius dicitur Ulpiano, Digestor. l. 4. et 5. ut et Volusiano, l. 35. tit. 2.

VINISIMA quae et VINSHEMIA urbs Franconiae, inter Norimbergam ad Occident. et Megethum, ad 7. leucas Spitam versus. Vulgo Winsheim,