December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

image: s0770b

VILLA Matiana quoque oppid. Latii apud Praeneste, inde 5. mill. pass. Labicum versus.

VILLA Martia vulgo Marville, in Ducatu Luciliburgensi, posita est ad amnem Visinum Vezin, in Charem influere properantem. Alia in pago Mosellensi, quae Mettensi Monasterio donata dicitur a Danihele seu Chilperico Francorum Rege. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VILLA Nova oppid. Occitaniae ad Rhodanum, e regione Avenionis et Comitatus Vindascini. 7. leuc. infra Pontem S. Spiritus. Ville neuve vulgo.

VILLA Nova Bergia urbecul. tractus Vivariensis, iuxta amnem Hibie, 4. leuc. a Vivario in Occasum, 2. ab Albenaco in Eurum. Vulgo Ville neuve le Berg.

VILLA Nova del Fresno nomen Familiae in Hispania illustris, quae Portocarrerae Stirpis tamus est. In hac namque Petrus cognomine Surdus, inter alios, Ioannem genuit, Marchionem Villae Novae seu de Villanueva del Fresno; quo [orig: qu˘], et Maria [orig: MariÔ] Osoria [orig: OsoriÔ], editus Alfonsus pater fuit, ex Leonora agnata, Ioannis: cui Ioanna itidem agnata peperit Alfonsum II. cuius, ex Isabella de la Cueva, liberi fuere [orig: fuŕre] Ioannes et Francisca Marchiones de Villaneuva del Fresno seu Villanova de Barcarotta. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Parte 3. p. 23. et Arte Herald. Tom. II.

VILLA Nova del Rio in eodem Regno, nomen illustris Familiae, ortae a Friderico Henriquez; Ferdinandi Henricii Ducis Alcalae fratre, et Ferdinandi Henrici de Ribera Comitis de los Molares Silio. Qui, dominum hoc nomenque nactus, ex Maria Cordubensi, genuit Ferdinandum, maritum Mariae agnatae, et ex ea patrem Autoni Henrici, qui decessit a)/pais2, nulla [orig: nullÔ] ex Anna (filia Antonii Alvari Taletani Ducis Albae) prole relicta [orig: relictÔ] et Antoniae heredis, quae Ferdinando Alvaro Toletano Duci Albae nupsit. Spenerus, Theatr. cit. Part. 2. p. 53. Vide quoque eum, Arte Herald. ubi infra.

VILLA P. Valerii Cicer. la Motta, teste Gabr. Barrio [orig: Barri˘], pagus Brutiorum Calabria ulteriore ultra Rhegium apud Leucopetram.

VILLA Regia oppid. Portugalliae, in provinc. inter Durium et Minium, cum titulo Ducatus, 4. leuc. a Lameca in Boream, 3. a Dutio fluv. Vulgo Ville Real.

VILLA Tasiliacuni Ville Taillac, locus Galliae in pago Oximensi. Hadr. Vales. Notit. Gall. qui videndus quoque de Villa Cereris, vulgo Huisons: Villa Episcopi, la Ville l'Evesque: Villa Iudaea. Villa Iulitae: Villa S. Laurentii: Villa S. Lazari: Villa Nova Regis Ville neuve le Roy: Villa Regis Ville Roy: Villa Nova S. Georggii: Villa Petrosa Ville peux, etc. in agro Parisino, in voce Parisii.

VILLA Totius Anni Senecae, Ep. 55. eleganter dicitur, quae temperatis artificio [orig: artifici˘] frigoribus fervoribusque, per omnes anni partes, commodam praebet habitationem, seu, ubi.

------ Seirius alget,
Bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.

uti canit Papinius, Epithalamio Stellae et Violantillae, l. 1. Sylv. 2. v. 156. ubi Barthium vide.

VILLA Vitiosa vulgo Ville Viciosa, castrum Portugalliae cum splendido palatio, sedes antea Ducis Bragantiae, nunc delitiae Regum, 7. leuc. a Pace Augusta in Occasum, Eboram versus 9. Ibi Hispani a Lusitanis grandi clade haud pridem affecti.

VILLACUM oppid. Carinthiae superioris ad Cravum fluv. in ditione Episcopatus Bambergensis. Forsan Tarnaicum alias, 18. mill. pass. a Clagenfurto in Occasum. Vulgo Villach.

VILLALONSO nomen Familiae illustris in Hispania, quae Stirpis Ulloae ramus est. Nam in hanc alter filiorum Doctoris Petri Yannez de Ulloa, Consiliarii Iohannis II. Iohannes, Dominos de Villalonso sevit, e quibus eius abnepos Ioh. Casparus Comitis de Villalonso axioma nactus, iuncta [orig: iunctÔ] sibi Teresa [orig: TeresÔ] de Saavedra, genuit Didacum Uiloa Sarmiento Comit. de Villalonso Marchion. de Malagon, qui ex Antonia Benavidia genus propagavit. Vide Spenerum, ubi supra, Theatr. inprimis Part. 2. p. 114.

VILLALPANDUS Ioh. Baptista vide ibi.

VILLANIUS Iohannes Florentinus. Scripsit Italice Historiam. a Nimrodo. usque ad A. C. 1348. quo [orig: qu˘] obiit. Matthaeus frater eam continuavit, filiusque huius Philippus appendicem addidit. Ugolinus Verrinus, Florent. illustr. Gesner. Spond. etc. Vide et Iohannes.

VILLANUS Matthaeus vide Matthaeus; it. Nicolaus.

VILLANOVANUS Michael, vide Michael. It. Elias et Thomas.

VILLAR nomen itidem Familiae in Portugallia illustris, cuius auctor fuit Ferdinandus maior natu filius Dionysi Dn. de Cifuentes et dein Alba de Torces (Petro [orig: Petr˘] Rege ex Agnete de Castro geniti) Nactus hic enim titulum Domini de Torres, Villar et Dompardo, ex Beatrice de Luxan, Bernardinum genuit, Mariae Mexiae maritum, et ex ea patrem Ferdinandi de Torres et Portugal. Comit. de Villar Dompardo. Huic Francisca de Carvaial peperit Bernardinum, patrem ex Agnete Mauricia Ioannis, quo [orig: qu˘] et Isabella [orig: IsabellÔ] Osoria [orig: OsoriÔ] de Carvaial geniti sunt Bernardinus, et Agnes Manricia, uxor Antonii de Calatayud Comit. del Real. Spenerus, ibid. Part. 2. p. 90. Vide etiam, Arte Herald. Tom. II.

VILLAREGIUS Nicolaus, 56. Annis sub 5. Regibus Franciae Regni negotia gessit, Minister et Secretarius Status. de quo Thuanum aliosque vide. Hinc Familiae illustri nomen, quae Stirpis de Neufville ramus est. In hac enim Nicolaus de Neufville, Dominus de Villeroy praefatus, fil. patris cognomins, ex Magdalena Albaspinaea, pater fuit Caroli de Neufville, Marchionis de Hallincourt, quo [orig: qu˘] ex Iacoba Harlaea natus Nicolaus Dux Villaregius iunxit sibi Magdalenam Crequium de Lesdignieres, atque ex ea suscepit Franciscum Marchionem Villaregium, qui ex Maria Margaretha Cossaea stemma propagavit. Spenerus ubi supra, Part. 3. p. 78.

VILLARIACUM locus Galliae, in agro Tricassino, ubi Chrotildem in matrimonium accepit Chlodoveus Rex. Nunc Villiers,


image: s0771a

non procul ab Arciaca et Tricassis. Aliis Villori est, Barro ad Albam propinquus vicus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VILLARS nomen in eodem Regno Familiae illustris, de qua vide supra, ubi de Familia Thotrea.

VILLEMELDIS vulgo VILLEMEUS, locus Galliae, in Normannia memoratus Gaufrido Episcopo Carnutensi, apud Hadr. Vales.

VILLERIAE ad Cotiam seu Villertae in Retia silva, oppidulum Insulae Franciae, cum palatio regio in tractu Valesia, vix 3. leve. a Crepiaco in Ortum, 6. a Compendio in Eurum, Villers Coste Rez vulgo.

VILLERIUS Philippus, vide Philippus.

VILLICHIUS Iodocus Prutenus, Philosophus et Medicus insignis. Francofurti ad Viadrum Bucolica Virgilii exposuit anno [orig: ann˘] aetat. 15. aliquot post annis ibidem Professor ordinarius et Academiae Rector, Graecam primo Linguam, deim Medicinam publice docuit. Scripsit complura, inter quae eius Erotaemata Dialectica Melanchthonis elogium meruere [orig: meruŕre]. Obiit in arce Libusa, quo pestem fugiens concesserat, A. C. 1552. Thuanus, Histor. Melch. Adami, Vit. Medicor. Antonius Teissier, qui scripta eius enarrat, Elog. Part. 1.

VILLICUM oppid. agri Suessionensis, ad Axonam, vulgo Vesty, pars tamen Ducatus Remensis, 3. leuc. supra Suessiones in Ortum, 7. a Remis.

VILLICUS Villae praefectus, vide supra, Villa. Sed et quivis praepositus, procurator dispensatorque. Sic aerarii praefectum Villicum vocat Tibullus, l. 4. Epigr. 13. v. 1.

Villicus aerari [orig: aerarţ] quondam nunc cultor agelli.

Iuvenalis Villicum Urbis, pro praefecto, similiter dixit, Sat. 4. v. 77.

Pegasus attonitae positus modo Villicus urbi.

Villicum Populi, Imperatorem, Lamprid. Alexandro Sev. c. 15. appelat etc. Similiter in antiquis lapidib. VIL. AB. ALIM. i. e. Villicus ab Alimentis, qui alias Procutator ab Alimentis: VILLICUS HORTORUM MAIANORUM: VILLICUS A PLUMBO, i. e. Procurator etc. occurrit. Vide Salmas. Not. ad Lamprid. Recentiori aevo [orig: aev˘], pro eo vox accipitur, qui vulgo Maior villae dicitur, seu is sit ad tempus, ut sunt Maiores Scabini in civitatibus: sive id muneris habeat in praediis rusticis, ratione Feudi, qua de vocis notione complura congessit Car. du Fresne, Glossario. Vide quoque supra Praepositus, it. Vicedominus.

L. VILLIUS annalis Tribunus Plebis legem tulit, Lucio [orig: Luci˘] Manlio [orig: Manli˘] Acidino [orig: Acidin˘] Fulviano [orig: Fulvian˘], Qu. Fulvio [orig: Fulvi˘] Flacco [orig: Flacc˘] fratribus Germanis Consulib. An. Urb. Cond. 374. de aetate Magistratuum, Liv. l. 40. c. 44. Quaesturae ergo annus 27. Tribunatui Plebis 30. Aedilitati, 36. Praeturae 40. Consulatui 43. etc. definitus est, vide Paul. Manutium, l. Antiquit. de Legg.

VILLOSA in Ep. 3. Bonifacii Episcopi Moguntini, Transmitto -- villosam ad tergendos pedes Dilectionis vestrae; et Chron. Fontanellensi, Lintea ad manus tergendas villosa; tersorium est seu linteum villosum, ad tergendos pedes manusque. Est autem villosus pannus, qui trixwto\s2 Graecis, item e(tero/mallos2 vel a)mfi/mallos2, altera, vel utraque [orig: utrÔque] parte pilosus, qualia gausapa Veter. de quibus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Hinc Velous hodieque panni lanei, vel serici potius villosi, Gallis, licet vocem a Graeco bh=ros2 Cuiacius ad l. 4. Vest. holov. l. 11. a Latino Vellus, Goldastus deducat ad S. Valerianum Cimenel. p. 105. Car. du Fresne, Glossar.

VILMURIUM oppid. Occitaniae, ad Tarnim fluv. 5. leuc. a Tolosa in Caeciam in limite tractus Albigensis, 4. leuc. supra montem Albanum, ubi olim acriter dimicarum. Vulgo Villemur.

VILNA German. Vilde, et Wildaw. Incolis Wilenski, caput Lithuaniae, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Gnesnensi, ampla et male habita a Moscis, haud pridem. Capta ab ipsis, incensaque A. C. 1611. et 1655. sed recepta. Arcem habet munitam, cum palatio regio. Ad Viliam fluv. ubi recipit Vilnam amnem. Ministerio Vilnensi succensuit Calvinus, quod Blandratam non eiecerit, A. C. 1560. Incensa 5. Protestantium templa, urbe capta [orig: captÔ], A. C. 1611. cum paulo ante in eosdem Pontificii saevire incepissent. Celeberrimum dein Euangelicorum templum his ademptum, sed aliud a Christophoro Radzivilio, Palatino Vilnensi, erectum est, A. C. 1640. Laetus, Comp. Hist. Eccles. Distat 130. leuc. Polonic. a Cracovia in Caeciam, uti 80. a Varsavia, 100. a Smolenco in Occasum, 50. a Riga in Meridiem.

VILUMBRI Umbriae populi Orientale,s Ptolem. Horum caput est Spoletium.

VILVORDIA vulgo VILVORDEN oppid. Brabantiae, ad Senam fluv. cum castro, inter Bruxellas et Mechliniam, sub Hispanis.

VIM vi repellere Naturae lex est, uti docet in Milon. Tullius. Non enim iniuria infertur, sed repllitur, et vi vis illata vindicatur. Quare prima hac de re sancita lex et scripta Rhadamanthum auctorem habet, teste Apollodoro [orig: Apollodor˘], Biblioth. l. 2. ubi de Hercule, qui Linum occiderat. Repetita postmodum a Dracone Atheniensium Legislatore, his verbis: *kai e)a\n fe/ronta h)\ a)/gonta bi/a| a)di/kws2 eu)qu\s2 a)muno/menos2 ktei/nh|, mhpoinei\ teqna/nai, Si quis alium iniuste vim inferentem necasset [orig: necÔsset], iure caesus esto, apud Demosthenem, in Aristocr. Ubi tamen cautiones adhibet Draco primum, ut statim ac illata fuerit vis et iniuria vindicetur; dein ut ab eo solo, cui vis illata. Quomodo qui se occidisse fatebantur, causam in Foro tw=| e)pi\ *delfini/w| dicebant: utque iure se occidisse significarent, Soli gladium ostendebant, uti liquet ex Orestis apud Euripidem exemplo. Sam. Petitus, Comm. in LL. Artic. l. 7. tit. 1. qui est de Sicariis.

VIMA locus, ubi Christiani Occidentales Saracenorum praedam captaque mancipia, inter se diviserunt.

VIMANIA seu VEMANIA, urbs libera Sueviae, nunc Wangen. Vide Vemania.

VIMARANUM oppid. agri Bracarensis, 3. leuc. a Bracara in Ortum Guimaranes, seu Guimaraes vulgo. Damasi Pontificis patria.