December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 633, image: s0759b

VICES apud Papinium Statium, l. 12. Theb. v. 353. ubi de Antigone,

--- - illam nam tempore in omni
Attendunt vigiles, et Rex iubet ipse timeri,
Contractaeque vices, et crebrior excubat ignis:

vicissitudines sunt excubantium Vigilum, quos plures hic [orig: hţc] constia tutos ait ut contraherentur spatia temporis et diligentius vigilarerur. Vide de Vicibus Vigilium Viros doctos, qui Militiaeres Commentariis illustrarunt [orig: illustrÔrunt], ut et hic [orig: hţc] aliquid, ubi de Excubiis, ac Vigilibus. Sed et in Ecclesia V. T. munia omnia sacra per vices obita, uti videre est supra, voce Ephemereuta etc.

VICESIMA Hereditatum Aerario apud Romanos, illata est. Cum enim duplex apud eos esset Aerarium, unum Largitionum seu rerum privatarum Augusti ac Augustae; alterum Largitionum sacrarum seu Thesaurorum publicorum, quod communem Rei publ. censum et ordinaria tributa continebat, in Aedis Saturni exteriore Fano recondi solitum erat quoque Aerarium sanctius, quod ad ultimos Rei publ. laborantis casus, aurum Vicesimarium celans, in penitiori praefatae Aedis recessu, servabatur, Ita enim T. Livius, l. 27. c. 10. Coetera expedientibus, quae ad bellum erant, Consulibus, aurum Vicesimarium, quod in sanctiori Aerario ad ultimos casus servaretur, promi placuit. Et Cicero, l. 7. ad Attic. Ep. 21. Attulit mandata ad Consules, ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore Aerario proferrent. Huc itaque Vicesima hereditatum, quas exteri cernerent, collata est. Liv. l. 7. quemadmodum Centesima rerum venalium et auctionnm Aerario communi inferebatur. Hinc Lex Vicesimae hereditatum, apud Aemilium Macrum, cuius de ea libri saepe in libris Legum advocantur, ut l. 13 de transactionibus, l. 32. de Religiosis, alibique. Ubi licet Legem vicesimam appellent magni Iurecoss. Cuiacius et Ant. Augustinus, hicque quod mirum, ut legem Valeriam, Vatiniam, Velleiam, Voconiam, sie etiam legem Vicesimam subiciat; monet tamen Gronovius, nullam fuisse legem Vicesimam, sed Vicesimae hereditatum: ut Lex Locationis dicitur, et Leges publici cuiusque, Tacito l. 13. Annal. c. 51. Eam de Vicesima hereditatum vodat Capitolin. Marco, c. 11. etc. Eorum vero, qui manu mitterentur, Vicesima, Patronis solebat dependi. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 13. et l. 4. c. 5. ubi Publicanos, ex agris hereditatis, qui Plinio Iun. citca Larium venerant, Corelliae per Hermam Libertum non exspectata [orig: exspectatÔ] auctione cum coheredibus, venditis, Vicesimam exigentes, non ex liberalitate Plinii, sed ex rei pretio agros aestimasse [orig: aestimÔsse], refert ex Plin. l. 7. Ep. 11. Qui autem curabat Vicesimam, Procurator ad Vicesimam, Procurator a Vicesima, et Procurator Vicesimae, dicebatur. Ad quod officium mulionem, aliosque e vilissima plebe promovisse Heiliogabalus legitur, apud Lamprid. c. 12. Ad vicesimam hereditatum mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum, et plaustrarium artificem. De Vicesima Fructuum, Domino Feudi competente, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], vide Car. du Fresne, voce Vintenum. Sed et Vicesima, tertia Quadragesimae hebdomas dicitur, in Ecclesia Romana, ut videre est apud Dominic. Macrum, Hierolex. De Vicesimatione Legionis, dictum supra.

VICESIMA Lux nomen festi, de quo supra voce Icades.

VICETIA inde Vicenta.

VICINONIA fluv. Galliae, cervicem peninsulae, in qua Britannia minor sita est, secat, et Vitreium praeterfluens, oppid. Redonas interluit, Bellam Perticam, Rotonem, Rivos, Rupem Bernardi ac Insulam attingit, ac demum inter Namnetas et Venetos, sed hos propius, in Oceanum Britannicum effunditur. Vulgo Vilaine. Ad ostium eius Visonia, forte fluv. olim nomine dicta. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICLEFUS Iohannes, Theologiae in Academia Oxon. Professor, Vir ingenio [orig: ingeni˘] acer, vehemens et acutus, Anglorum Apostolus dictus. Papam Haeresiarcham, Antichristum in Scriptura designatum, docuit. Polydor. l. 19. Purgatorium, Imagines, Invocationem SS. Indulgentias, et alia scriptis editis oppugnavit, et ut erat ingenio [orig: ingeni˘] promptissimo [orig: promptissim˘], duo maxima volumina, quae mole sua [orig: suÔ] videantur aequare opera B. Augustini, conscripsit. Cochlaeus in Hist. Huss. Biblia S. in linguam vernaculam vertit, secessionem ab Eccles. Roman. fecit, Procerum favore, ipsiusque Regis Eduardi III. gratia [orig: gratiÔ] adiutus. Hinc passim Imagines abolitae: Ptaefulis Cantuariensis Synodum, contra se coactam, risit, terraemotum vocans. Obiit A. C. 1384. Eodem [orig: E˘dem] tempore in Bohemia Milicius, Pragensis contionator, in Francia Iohannes de Rupe Scissa, et Nic. Oremus, Papam Antichristum: in Italia Franc. Petracha Romam Babylonem, esse docuerunt: ut de s. Brigittae in Ecclesiam Romanam invectivis nihil addam. Ex huius libro Alethia, Iohannes Hussus, luce doctrinae salutaris hausta [orig: haustÔ], eam Pragae spargere coepit, exstimulatus ad id impudentissimis induslgentiarum nundinationibus. Viclefus enim, a Richardo Rege Anglia [orig: AngliÔ] pulus, doctrinaque [orig: doctrinÔque] eius ab Episcopis Londinensibus damnata [orig: damnatÔ], quo [orig: qu˘] tempore prodigiosus terrae motus omnem Angliam concussit, in Bohemiam secedens, Valdensium doctrinae lucem attulerat; revocatus pstea, in patria, ut dictum, decessit. Ossa eius an. 40. post mortem, Concilii Constantiensis decreto [orig: decret˘], exhumata et cremata. novam lucem patriae attulerunt. Vide Morn. de Myster. Iniq.

VICLOVIUM oppid. Lageniae, in Comitatu Dublinensi, 25. mill. pass. a dublinio in Merid. Arcloam versus 12. Viklo vulgo.

de VICO Franciscus, vide Franciscus.

VICODONIA Herodot. urbs Thraciae, postea Hadrianopolis. In ea, a Scythis capta, 100000. hominum caesa.

VICOHABENTIA urbs Galliae Togatae, Vilovenza, olim Episcopalis sub Archiepiscopo Ravennate, nunc pagus agri Ferrariensis, sede Ferrariam translata [orig: translatÔ], inde 16. mill. pass. Ravennam et Comachum versus.

VICTOBALI sive VICTOPHALI, gentes sunt circa Daciam aut Moesiam, trans Danubium, a Traiano devicti, a Capitolino, in


page 634, image: s0760a

Marco, c. 14. et 22. nominantur Victovali, vide B. Rhenanum, Rerum Germ. l. 1. cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 217.

VICOMAGISTRI seu Vicorum Magistri, ab Augusto instituti sunt: qui, cum Urbem in XIV. Regiones, 424. vicos, divisisset, per singulas earum duos Curatores, et duos Denuntiatores, creavit. E quibus illorum munus erat, procurare apud Principem commoda omnigena, decorem et elegantiam viarum et Vicorum Urbis, ne a privatis, novorum adificiorum structura [orig: structurÔ], interrumperentur, providere alique huiusmodi facere: Horum vero, quidquid Regioni tam publice, quam privatim acciderer, denuntiate. Praeterea Magistros Vicorum quatuor per Vicos singulos creari iussit, ut illos tuerentur: de quibus, quod, licet de Magistratibus non essent, praetextati soliti fuerint ludos Compitalitios facere, in Deorum Larium honorem, scribit Asconius in Pisonianam. Mentio eorum frequens, apud Sext. Rufum et P. Victorem, ubi de XIV. Urbis regg. De issdem Sverton. Aug. c. 30. Spatium, inquit, Urbis in regiones, vicosque divisit instituitque, ut illa sannui Magistratus sortito tuerentur: hos Magistri a Plebe cuiusque viciniae electi. Ubi per annuos Magistratus, Regionum Curatores et Denuntiatores, per Magistros autem e Plebe, Vicomagistros seu Vicorum Magistros indigitat. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 35. Et quidem regiones, me/rh Graecis, item kli/mata et r(egew=nes2, unde r(egewna/rxhs2 at geitonia/rxos2, Vico-Magister dictus est. His legasse [orig: legÔsse] separatim Tiberium legimus, apud Sueton. in eo, sub fin. Dedit et legata plerisque: inter quos virgintbus Vestalibus ac militibus universis, plebique Romanae viritim, atque etiam separatim Vicorum Magistris. Quod non sic capiendum, quasi id in propriam Vicomagistrorum utilitatem cessisset, sed tantundem valet, ac si Tribubus scriptum esset. Administratores enim et divisores istiusmodi largitionum Vicomagistros fuisse, Asconius alicubi indicat, probatque ex Plauto: ut in quos pleraque veterum Curiarum Magistrorum munera fuere [orig: fuŕre] translata. Vide Casaubon. ad Aug. Suetonii, c. ult. ut et infra voce Vicus.

VICTA Dea victus, apud Romanos, de qua vide Arnobium, adv. Gentes, l. 3. et G. Elmenhorst ad eum: adde Salmas. ad Solin. p. 414.

VICTIMA Isidoro sacrificium proprie erat, quod post victoriam, superatis hostibus; Diis offerebatur: hinc ut videtur, dicta: an quod vi ictus caderet percussa? an quod vincta ad aram staret? Nonnumquam cum Hostia confunditur. Namque Ovidio [orig: Ovidi˘] teste, l. 1. Fast. v. 336.

Hostibus a domitis hostia nomen habet.

Sunt tamen, qui Victimas maiora sacrificia, quam Hostias, fuisse contendant. Quorum quidquid sit, certum est, ab Hebraeorum, DEO victimas, futuri Messiae mortem ac beneficia praefigurantes, offerendi ritu sacro [orig: sacr˘], Gentes mactandi quoque Diis suis Victimas rationem utcumque hausisse. Quemadmodum inter alia plurima, et Saturni diem, prava [orig: pravÔ] Iudaeos imitandi affectatione, otio et victui eidem destinabant, cum tamen mores eorum atque causas ignorarent. Unde Ethnicos exorbitasse [orig: exorbitÔsse] a Iudaicis moribus, quos tamen usurpare videbantur, optime dixit Tertullianus, Apologet. c. 16. Et quidem apud Athenienses vetus Triptolemi institutum, temporis iniuria [orig: iniuriÔ] collapsum, restituit Draco, iubens lata [orig: latÔ] Lege: *tima=|n qeou\s2 kai\ *(/hrwas2 e)pixwri/ous2 e)n koinw=| e)mpoini/mois2 no/mois2 patri/ois2, i)di/a| kata\ du/namin su\n eu)fhmi/a| kai\ a)parxai=s2 karpw=n pela/nois2 e)petei/ois2, Venerari Deos et Heroas patrios atque indigenas publice, secundum patrias sanctiones, privatim vero bonis verbis, frugumque primitiis, libis annuis, pro facultatum modulo. Quae liba ex frugum primitiis fiebant. At post Draconem, non diu obtinuit simplex illa adeo que parabilis Deos venerandi haec ratio: nam ante Solonem iam Victimas Diis mactarunt [orig: mactÔrunt], quarum pretium Legibus aestimavit Solon, ut est apud Plutarchum in eo, ubi inter alia Legem illam reperimus: *pro/baton kai\ draxmh\n, hi/, a)nti\ medi/mnou, uti legit Petitus, Drachma in ovem, octodecim in medimnum, ad quam frugalitatem exemplo [orig: exempl˘] suo [orig: su˘] Soloni praeivit Epimenides, Atheniensesque eidem assuefecit, quemadmodum idem Plutarchus de Epimenide docet. Maius tamen. eodem [orig: e˘dem] Solone auctore, in sextodecimo Axone, eximiarum Hostiarum pretium, quamquam et hoc vile nimis, si ad sequentia tempora, quibus istud Solonis institutum proculdubio mutavit, attendas. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Aiticas, l. 1. tit. 1. Antiquitus autem Deo unicuique terrae arvipendia dedicabant, vel dividebant, quorum e locationibus proveniebant impensae, quae postea in sacrificia publice fiebant: non enim kat' eu)se/beian Victimas mactabant, sed misqou/menoi, Isocr. Areopag. Vide quoque Harpocrationem: Atque sumptus hos faciebant maiores, quam Legibus cautum, prout maiores erant tw=n misqoumen/wn proventus. Omnes vero Hostiae Victimaeeque nullo [orig: null˘] membro [orig: membr˘] captae, nullo [orig: null˘] mutilae, esse debebant: cuiusmodi i(erei=a in Axonibus a)felh= dixit Solon, teste Polluce, l. 1. c. 1. et Victimarum nonnihil, qui sacra fecerant, domum reportabant, e Lege: *tou\s2 e)n qusi/as2 i)o/ntas2, fe/rein e)c au)th=s2 qusi/as2 oi)kei/ois2. Idque fiebat bonae scaevae gratia [orig: gratiÔ]; unde u(gi/eia nomen invenit, ut Hesychius in hac voce docet. Reliqua, nempe pelles et kwlai\, Sacerdotibus cedebant, iuxta Legem, ta\ u(poleipo/mena th=s2 qusi/as2 tou\s2 i(ere/as2 lamba/nein. Vide Scholiastem Aristophanis ad Vespas, et Petitum praefatum, ubi supra. Apud Romanos simpliciora similiter antiquitus sacra erant, et immunis aram si tetigit manus, non sumptuosa [orig: sumptuosÔ] blandior hostia [orig: hostiÔ], Mollivit aversos Penates Farre pio [orig: pi˘] ac saliente mica [orig: micÔ]: Postea, tentare multa [orig: multÔ] caede bidentium Deos placuit: Et quae nivalem pasta per Algidum Devota, quercus inter et ilices: Aut crevit Albanis in hortis Victima, Pontificum secures Cruore tinxit, Horat. l. 3. Od. 23. Ratio sacrificandi haec: Aliquot diebus, antequam Victima offerretur, Sacerdos totum corpus, manus inprimis pedesque, aqua [orig: aquÔ] abluebat; atque ab uxore abstinens,


image: s0760b

certa quoque ciborum genera non attingebat: Dein, cum in Templum pergeret, aedituus vel Sacrorum aliquis famulus, ipsum praecedens, cum virga in manu Commentaculum dicta [orig: dictÔ], Populum his vocibus affabatur, Hoc age; ritu a Graecis, ut videtur, mutuato [orig: mutuat˘], apud quos, paulo ante sacrum peragendum, Sacerdos Populum circumfusum interrogabat, *ti/s2 ti/ de\; respondente illo [orig: ill˘], *polloi\ ka)gaqoi/. Sic Victima [orig: VictimÔ] ad aram adducta [orig: adductÔ], imo circa aram ducta [orig: ductÔ], quem ritum observavit Aloysius Novarinus, Electorum Sacrorum l. 2. c. 17. stans Sacerdos manu aram prehendebat, et preces fundebat, a Iano et Vesta, precationis initio [orig: initi˘] facto [orig: fact˘], et Iove Opt. M. omnibusque Diis coeteris pariter advocatis. Ac ne quid verborum praeteriret, aut praepostere recitaret, de scripto praeire aliquem rursusque custodem dari, qui attenderet sedulo: alium, qui favere linguis iuberet, et Tibicinem canere, ne quid infaustum exaudiretur, oportebat. Quibus peractis sacrum ab immolatione Sacerdos inchoans, fruges aut molam salsam in caput Victimae deponebat. Dein Haruspex vinum cum ture adspergebat, postquam fimpuvio [orig: fimpuvi˘] ligneo [orig: ligne˘] aut fictili admodum parvo [orig: parv˘] et ipse leviter delibasset [orig: delibÔsset], et adstantibus gustandum detulisset: Media autem inter cornua reliquum fundebat, clamante aliquo [orig: aliqu˘] clara [orig: clarÔ] voce, Macta est hostia, i. e. magis aucta: quibus peractis mactabatur Victima, hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]. Sacerdos setas inter cornua eius manu evulsas, tamquam prima libamina, proiciebat in ignem, conversusque ad Ortum, obliquum cultrum a fronte ad caudam ducebat; Victimam postea Diis exhibitam et dedicatam, Victimariis iugulandam tradebat: reliquis, partim admotis vasculis emanantem cruorem excipientibus, partim victimam excoriantibus, partim ignem accendentibus. Mox, ubi perpurgata erat, Haruspex, Flamen, aut, Sacerdos cultro [orig: cultr˘] ferreo [orig: ferre˘] (seu Secespita [orig: SecespitÔ] ) viscera rimabatur, attenteque explorabata, an perlitatum foret: non autem manu licebat contrectare viscera, ne qua offensa pollutis sacris intercideret. Inspectis tandem et exquisitis singulis, ex omni viscere et membro Ministri (Popae seu Victimaru ) partes certas decisas farina [orig: farinÔ] farris involvebant, et in calathis (proprie discis seu lancibus ) sacrificanti exhibebant, quas Sacerdos aris impositas, foculo [orig: focul˘] incenso [orig: incens˘], comburebat, sicque reddere ac litare dicebatur: Eum vero ignem ex olea, lauru aut quercu corticis crassioris aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accendere erat nefas. Ubi, quod Diis tributum erat, conflagrasset [orig: conflagrÔsset], ad epulas ipsi et convivia vertebantur, atque inter vescendum Diis laudes canebant, pedibusque circum aras complodentes ad numeros psallebant, et pulsatis cymbalis choreas agebant; ne ulla corporis pars esset, quae Religionem non sentiret. Non autem licebat, nisi ceremomis, de quibus dictum, rite peractis, de Victima comedere: unde in gulonem Proverbio [orig: Proverbi˘] dictum, Sacra non immolata devorat. Quod iterum ab Israelitis mutuo sumptum: apud quos de Victima comestio, inter ritus sacros Vet. Testamenti, memoratur passim. Et quidem sacerdotibus Israelitarum, peracto sacrificio [orig: sacrifici˘], de victimarum carnibus epulari non fas solum, sed et manducatio haec sacrificii pars et appendix erat, utpote quod rite factum censeri non poterat, nisi Sacerdos de partibus illius gustasset [orig: gustÔsset]. Quod tum in Eucharisticis, tum in Expiatoriis locum habuit, Levit. c. 6. et 7. Ratio, quod Sacerdos ferre debebat peccatum coetus, atque ipse aliquo [orig: aliqu˘] modo [orig: mod˘] pro eo victima fieri: quod tum fieri censebatur, cum partes victimae delibabat, ac in propriam substantiam convertebat. Quae egregia Christi, Sacerdotis pariter et Victimae nostrae, repraesentatio erat. Praeter Sacerdotem, manducabat de victimarum carnibus populus quoque: quod in Eucharisticias tantum locum habuit. Haec enim fundamentalis Sacrificiorum lex erat, neminem de piaculari victima pro sese oblata participare posse; ut idem simul ipsi et piamentum et cibus esset. Unde ne ipsi Sacerdoti, qui de victimis pro populo oblatis epulabatur, in proprio sacrificio, aut in sacrificio pro toto coetu, hoc licuit, Levit. c. 4. v. 3. et seqq. licet caro ista non modo res sancta esset, sed et Legis instituto [orig: institut˘] peccatorem quoque sanctificaret. Nempe aliam tum victimam, aliasque epulas, quae animam vere nutrire possent, exspectare debebat. Sicut non ob aliam rationem quoque sanguinis, ut rei sacrae, esus tum vetitus fuit, Levit. c. 17. v. 11. 12. Unde manducationis, quae sub Novo Test. instituta est, in S. Eucharistia, praestantia patescit: quampluribus persequitur Franc. Burmannus, Synopsi Theol. Christ. Parte poster. l. 7. c. 12. ž. 10, 11, 12. Vide quoque supra, ubi de Carne victimarum, voce Chagiga, et Idololythis, ncc non in Trapeza, ubi partes victimarum opimas, i. e. optimas et pinguissimas omnes, sibi selegisse Deum vidimus; et plura hanc in rem, apud Homerum, Il. a. cum Comm. Eustathii, Thom. Godwyn. tr. Angl. cui tit. Anthologia Rom. l. 2. sect. 2.c. 19. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. ult. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Casp. Barthium, Animadversionibus Papinan. ad l. 4. Theb. v. 465. et seqq. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. Alios, nec non hic [orig: hţc] passim, ubi de Hostia, Sacrificio, et in specie, de Iugulatione, Excoriatione, Dissectione victimae, coeterisque ritibus Sacrificalibus sigillatim. Addam saltem, uti victimarum mactandarum rationem ab Hebraeis mutuo sumpsisse Gentiles supra diximus, sic Victimae apud utrosque eaedem communiter erant, boves nempe, voes et caprae: licet alias quoque victimas immolaverint, puta Soli equo, Marti lupos, Priapo asinos, Dianae cervas, Cereri sues, Hecatique canes. Sed et ritus non paucos ab issdem didicerunt, inter quos celebris, manus super caput victimae impositio, vel ab offerente, vel a Sacerdote facta, in sacrificiis omne genus, tam pacificis, quam expiatoriis. Cui simile quid de Aegyptiis narrat Herodotus, l. 2. c. 3. 39. ubi per universam Aegyptum exsecratos esse capita victimarum, in haec verba, ei)/te me/lloi h)\ sfi/si toi=si qu/ousi, h)/ *ai)gu/ptw| th=| sunapa/sh| kako\n gene/sqai, e)s2 kefalh\n tau/thn trape/sqai, ut si quid mali aut ipsis immolantibus, aut toti Aegypto futurum sit, in hoc caput convertatur: hincque factum, ut nemo


image: s0761a

Aegyptiorum de ullius animantis capite gustet, memoriae mandavit. Etiam quod de bove mare et integro in holocaustum offerendo habet Moses, ab issdem diligentissime observatum est, ut qui non solum mares solos in sacris admitterent (cum tamen Hebraei feminas quoque in sacrificiis pacificis, ut in omnibus Graeci et Romani, imo non nisi vaccam in quibusdam, sed quae nondum arasset [orig: arÔsset], neque iugum tulisset) verum etiam integritatem victimae summa [orig: summÔ] explorarent cura [orig: curÔ]. Apud illos namque Sacerdos ad id constitutus singula scrutabatur, o)rqou= e(stew=tos2 tou= kth/news2 kai\ u(pti/ou, pecude tam erecta [orig: erectÔ] et stante, quam resupinata [orig: resupinatÔ]. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], si perfectam et ab omni vitio immunem repererat, eam notabat byblo [orig: bybl˘] cornibus alligato [orig: alligat˘], et applicita [orig: applicitÔ] terra [orig: terrÔ] sigillari cum annulo suo impresso. Alia s enim a)sfra/giston pecudem immolare grande nefas; teste eodem [orig: e˘dem] ubid supra, c. 42, Quod vero de sexu obiter dictum, Aegyptios Barbari circa montem Caucasum et Derbices, gens Persica, secuti sunt. Apud Romanos vero, ubi uterque sexus sacris idoneus habitus, in omnibus tamen sacris feminae potiores erant. Itaque si per marem litari non poterat, femina succidanea dabatur, non vicissum, qua de re vide plura apud Alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 3. c. 12. aliquid etiam apud Farnabium, Not. ad Phoenissas Senec. v. 282. Nec omittendi, victimas coronandi; quod cupressu plerumque, alias fronde cuique Deo propria [orig: propriÔ] fiebat: illarumque cornua deaurandi, celebres ritus, de quo utroque pluribus agit Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 16. et 17. etc. De verbo o)lolu/zein, quod proprie clamorem denotat, ab iis, qui Sacris intererant, Victima [orig: VictimÔ] mactata [orig: mactatÔ], tolli solitum, age mus infra voce Ululatus: de victimis humanis, quarum auctor Lycaon perhibetur, alibi diximus, inprimis in Hostia humana.

Victimae suae singulis Divis peculiares.

a. Aesculapio, gallis et gallinis litabatur. b.. Albae victimae Diis Superis mactabantur: sic et Triumphantis Victima taurus candidus fuit, in Capitolio Iovi offerendus. g. Apollini, quae Victima ceciderit, vide infra Neptunus. d. Attyi aries mactabatur, vide supra Artes, Criobolium. e. Cereri primum lacte, vino [orig: vin˘] et favis; postmodum porca [orig: porcÔ] litatum est. z. Cybeli, itidem porca [orig: porcÔ]. Vide quoque in voce Taurobolium. h. Diana, cervam; at in Tauris, et virginem Victimam poposcit. q. Fauno, agna vel haedus, oblati. i. Faustae habitae sunt Victimae, cum nec direae, inter sacra, obstreperent; nec precatio errasset [orig: errÔsset]: neque viscerum quidquam aut plane abesset, aut non suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘] positum deprehenderetur etc. k. Heroibus, tauro [orig: taur˘], capro [orig: capr˘] et ariete, factum est. l. Infaustae Victimae quae fuerint, vide hic [orig: hţc] supra, in voce Faustae. m. Inferis, nigrae et pares mactabantur. n. Iovi Falmini, bove candido. c. Fulminatori, vide supra Haemus. o. Prodigiali, ture et mola [orig: molÔ] falsa [orig: falsÔ] litabatur. p. Iunoni agna: r. Laribus gallus, offerebatur. s. Libero Patri melle, vino [orig: vin˘] et lacte: interdum capra [orig: caprÔ] et hirco [orig: hirc˘], fiebat. t. Lunaetaurus caedebatur. u. Marti et Soli, equus. Vide quoque infra Neptunus. f. Minervae et Pani, capra [orig: caprÔ]. x. Neptuno, Apollini et Marti, tauro [orig: taur˘], verre et ariete litabatur. y. Nigrae hostiae, Inferorum erant. w. Pani et Minervae, capra mactabatur. aa. Soli et Marti, equus. bb. Superis, albae et impares Victimae deputatae erant. gg. Silvano, porca caedebatur. dd. Ttiumphans, candidum taurum, in Capitolio solebat sacrificare. ee. Veneri columba litatum est. Vide quemque Deum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]; item ubi de Praecidaneis victimis actum est, et plura de his apud Rosin. loc. cit.

VICTIMARII Sacerdotum apud Romanos dicebantur Ministri, qui victimas ligabant, et cultum, quam ac molam, reliquaque, quae fascris erant necessaria, parabant. Eorum meminit Val. Max. l. 1. c. 1. ex. 12. Libros Petilius Prator Urbanus, ex auctoritate Senatus, per Victimarios, facto [orig: fact˘] igne, in conspectu Populi, cremavit. Liv. l. 40. c. 29. Libri in Comitio, igne a Victimariis facto, in conspectu Populi, cremati sunt. etc. Castra illorum romae fuisse, scribit P. Victor. Alias dicti sunt Cultrarii, a cultro: Agones, quod accincti ad ictum quaererent, agon' id est, ago ne? feriendi licentiam petentes: Popae, item. Stabant autem illi ad aras, superiore corporis parte cingulo [orig: cingul˘] tenus nudi, ac laureo [orig: laure˘] serto [orig: sert˘] caput cincti, cum culero, ad victimam hostiandam, seu feriendam parati. mactata [orig: mactatÔ] dein, ad nutum Sacerdotis, victima [orig: victimÔ], ubi illa perpurgata et exta diligenter inspecta ac exquisita erant, ex omni viscere ac membro partes certas decisas, farina [orig: farinÔ] farris involvebant, et in discis seu lancibus Sacerdoti afferebant, in aris foculo [orig: focul˘] incenso [orig: incens˘] comburendas, ut dictum supra. In Triumphali pompa, ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘], post Legatos nempe ac Centuriones, Popae, Sacrificuli ac Victimarit, in turmas divisi, sequebantur bovemque candidum prae se agentes, cultros sacros, tus, molam, far, vinum aliaque sacro apparatui necessaria, gestabant, atque ita per Urbem totam, a porta triumphali, per viam sacram et clivum Capitolinum, cum reliqua pompa incedebant, in Capitolio Triumphantium sacrificia obituri. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 31. ac 33. et l. 10. c. 29. nec non supra passim, in Popae inprimis.

VICTOR [1] epitheton Iovis, quod omnia vinceret. Huic aedem vovit L. Papyrius Cursor bello [orig: bell˘] Samnitico [orig: Samnitic˘]; Q. Fabius bello [orig: bell˘] cum Samnitibus ac Gallis, construxitque postea in monte Palatino, teste Livio [orig: Livi˘] et P. Victore: Eidem vovit, si legiones hostium fudisset, pauxillum mulsi, priusquam temetum biberet, sese facturum, idque votum Diis cordi fuisse. Vide dIoh. Rosin. Antiquit. Roman. l. 2. c. 5. Item Herculis, vide supra.

VICTOR [2] in ludis Olympicis, ad quam Panegyrim celebratissimam fiebat concursus omnium Graeci nominis Populorum et Barbarorum quoque; tum nomen sibi conciliabat magnum, tum Patriae decus acquirebat immortale, ut quae in partem Victoriae praeconio [orig: praeconi˘] veniebat. Plato, Apologia Socr. *ou)k e)/sq' o(/, ti ma=llon, w)= a)/ndres2 *)aqhnai=oi, pre/pei ou(/tws2 w(s2 to\n toiou=ton a)/ndra e)n *prutanei/w| sitei=sqai: polu/ge ma=llon h)\ ei)/ tis2 u(mw=n i(/ppw| h(\ cunwri/di h)\zeugei neni/khken *)olumpia/sin, *(o men\ ga\r u(ma=s2 poiei= eu)dai/monas2 dokei=n ei)=nai, e)gw\ de\ ei)=nai. Itaque Victores, per Praeconem, delcarabantur; inter cuius proin officia


page 635, image: s0761b

Pet. Faber Sanioran. Agonistic. l. 2. c. 27. et illud reponit, a)nakhru/cai a)ganisth\n, ex Iul. Polluce, Onomast. l. 4. c. 12. Idque sola [orig: solÔ] praeconum voce antiquitus; postmodum Tubae adhibitae, Iuvenalis, Satyr. 13. v. 3. 4. Vide quoque Isaacium Tzetzem, in Lycophron. a. liosque. Nec vero ipsi solum Victores sono [orig: son˘] hoc [orig: h˘c] citabantur, sed et patria, genus, parentesque publice dicebantur, quod C. Plinius, Victoves sacrorum Agonum patriam suam coronare, vocat. Coronae proo ipsis imponebantur; Eumenius Rhetor, Orat. pro Scholis, Forstissimi Viri in sacris certaminibus, summo [orig: summ˘] labore atque etiam vitae periculo solam vocem Praeconis et coronae testimonium petunt. Vide Car. Paschal. l. 6. Coron. c. 12. Cum autem Urbes, ut dictum, e victoriis civium suorum Olympionicarum, honorem consequerentur, Athenienses, ne viderentur ingrati, iisdem honorem habuerunt vel magno [orig: magn˘] suo [orig: su˘] Rei publ. dispendio [orig: dispendi˘] et sumptu; quem coercendum censuit Solon, scripta [orig: scriptÔ] hac [orig: hÔc] Lege: *tw=| *)olu/mpia nikh/santi draxma\s2 pentakosi/as2 di/dosqai, Olympionicis quingentae de publico drachmaedantor, uti discimus ex Plut. et Diogene in vita Solonis. Verum hac [orig: hÔc] Lege mox abolita [orig: abolitÔ], Olympionicae publice in Prytaneio excepti sunt; Unde Callisthenes, apud Plut. Aristide, de Polycrita Lysimachi filia, *kai\ tau/th, inquit, si/thsin o(/shn kai\ toi=s2 o)lumpionikai=s2 o( dh=mos2 e)yhfi/sato: idque quottidie, ut videtur indigitare Aelian. de Animal. l. 7. c. 49. Ut vero ad epulum admitterentur, symbola fidem faciebant et niceteria de collo gestabant. Ad quam consuetudinem respexit Iuvenalis, Sat. 3. v. 67.

Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico [orig: ceromatic˘] fert niceteria collo [orig: coll˘].

Vide supra Olympionicae. Nec vero solis Olympioniscis, verum et Isthmionicis, Solonis Lege honorarium e fisco datum est; *tw=| *)/isqmia nikh/santi draxma\s2 e(kato\n di/dosqai, Isthmionicis centum de publico drachmae dantor: Unde, cum hi infra dignitatem Pythionicarum et Nemonicarum fuerint, facile colligitur, nec istis sua praemia defuisse etc. Similiter habuerunt honorem Hieronicis Imperatores Romani, augusti vestigia legentes, praemiaque sive opsonia pro Iselasticis certaminibus constituerunt. Qua de re sic Plinius Traiano, l. 10. Ep. 119. Athletae, Domine, ea quae pro Iselasticis certaminibus constituisti, debere sibi putani statim ex eo die, quo [orig: qu˘] sunt coronati. Nihil enim referre, quando sint Patriam invecti; sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo, Iselastic orum nomine. Itaque eorum vehementer addubitem, an sit potius id tempus, quo [orig: qu˘] ei)sh/lasan, intuendum etc. Cui Traianus, Ep. 120. Iselasticum, inquit, tum primum mihi videtur incipere debere, quum quis in civitatem suam ipse ei)sh/lasen etc. Atque haec praemia Hieronicarum ab iis capi poterant, qui pecuniam Hieronicis crediderant, auctore Papiniano [orig: Papinian˘], l. 10. Respons. Qui vero tribus coronis erant coronati, civilium munerum vacationem obtinebant, l. unic. C. de Athletis. Excusabantur quoque a tutelis, l. 6. ž. 13. ff. de Excusat. neque ulla [orig: ullÔ] notabantur infamia [orig: infamiÔ], l. 4. ff. de his, qui not. infam. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. et de Victoribus aliorum certaminum atque Ludorum, suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Non omittendum tamen hic [orig: hţc], post victoriam reportatam, Iovi *fuci/w| seu *)apotropai/w|, Averrunco nempe vel Prodigiali, simulacrum statuamque Graecos olim consecrasse [orig: consecrÔsse], ut es apud Scholiastem Euipidis in Phoenissis: quo de vide quoque aliquid infra, in voce Victoria. Etiam illud addendum, cum statuis honorari Victores ipsi solerent, stantes illas fieri consuevisse. Ovid. l. 11. Met. v. 552.

------ Spoliisque ammosa superstans
Unda, velut Victrix, sinuatas despicit undas.

Eorundem laudes cani fuisse solitas, Pindari inprimis Poemata faciunt testatum ut vidimus supra voce Epinicia. etc. De persea, victorum militum Alexandri M. praemio, diximus supra in hac voce: Adde his omnibus ea, quae retro pluribus exposita sunt, in voce Praemia, it. Niceteria et Palma.

VICTOR [3] Caesar, vide Maximus Imperator.

Pontifices Romani.

VICTOR [4] I. Afer, post Eleutherium, Episcopus Romanus, A. C. 192. Ecclesias Asiaticas, quod Pascha 14. Luna [orig: LunÔ] celebrarent, audaci ausu exeommunicavit: Huic Asiatici Episcopi se opposuerunt Polycrates in primis Synodi Asiae scripta [orig: scriptÔ] epistola [orig: epistolÔ] eum vehementer redarguit. Idem fecit Irenaeus dLugdunens. Episcopus. Obiit, martyrio [orig: martyri˘] coronatus, sub Severo, A. C. 201. Euseb. Hist. l. 1. c. 23. et 24. Ado Vienn. in Chron. Ei sucessit Zepherinus.

VICTOR [5] II. prius Gebhardus, episcopus Aichstadiensis, successit Leoni IX. ope Henrici III. Imperatoris, qui eum ipsemet Romam deduxit: A. C. 1055. Diversa suscepit itinera pro bono Ecclesiae, et pace inter Christianos Principes concilianda. Necatus veneno [orig: venen˘] calici in s. cena, a Diacono, infuso [orig: infus˘], obiit A. C. 1057. Florentiae. Ursperg, in Henrico III. Baron. in Annal. Successit Stephanus X.

VICTOR [6] III. successit Gregorio VII. A. C. 1086. Desiderius prius dictus, Patria [orig: PatriÔ] Beneventanus. Obiit A. C. 1087. Scripsit Dialogos, Epistolas, etc. Petrus Diacon. Vir. ill. Bened. Otto Frisingensis, Ciacconius etc. Eum excepit Urbanus II.

VICTOR [7] IV. Antipapa, vide Octavianus.

Viri Clari.

VICTOR [8] alio [orig: ali˘] nomine Claudius, Civilis Batavi e soror nepos, Dux ab aunculo adversus Voculam missus. Tacit. l. 4. Hist. c. 33.

VICTOR [9] Historicus, vide Aurelius Victor.

VICTOR [10] Presbyter Antiochenus, scripsit Commentar. Graecos in S. Marcum: a Theod. Peltano latine versos et editos.

VICTOR [11] Africanus Cassiani collationes correxit: Idem cum Victore Martiritano, Episcopo, cuius meminit Cassiodorus, divin. Lect. c. 19. Item Ado in Chron. Vide quoque Victor Uticensis.

VICTOR [12] Capuanus Episcopus, scripsit A. C. 545. tractatum de Cyclo Paschali: et Praefationem in harmoniam Euangeliorum


page 636, image: s0762a

Ammonii, Beda, l. 6. de Aetat. et de rat. temp. c. 48. Item cartenae, in mauritania Episcopus saecul. 5. Scripsit contra Arianos, ad Gensericum: Item de Paenitentia publica, Homulias, etc. Gennad. de Script. Eccl. c. 76. Item Episcopus Tunetanus, in Africa. Scripsit epitomen historiae Eccles. a Mundo Cond. usque ad Iustinum Imperatorem, a Iustiniano in exilium, quod tria Capitula defenderet, missus. Obiit A. C. 566. Chronicon eius, quod habemus, incipit A. C. 444. ubi Prosper desiit: Iohannes Biclarius dein continuavit. Editum a Scaligero et Canisio. Isidor. de Script. Eccl. Vossius, l. 3. Hist. Lat. c. 3. p. 747. etc.

VICTOR [13] Giselinus, Medicus Belga. Auctor Commentariorum in Prudentium, Supplicium Severum etc. Valer. Andr. in Biblioth. Belg.

VICTOR [14] Vincentius. vide Vincentius.

VICTOR [15] Uticensis Episcopus Africae, saecul. 5. melius Victor Vitensis, scripsit libris 3. Historiam persecutionis, m Africa, a Vandalis excitatae: editam ultimo a Chiffletio, Divione, ubi addita series Episcoporum, qui involuti persecutioni. Idem sub Hunerico gravia est passus: Hilderici porro suasu, tractatu edito [orig: edit˘] rationem fidei Orthodoxae reddidit, Vossius, l. 2. Hist. Lat. 18. etc.

de S. VICTORE [1] Hugo. Vide Hugo.

de S. VICTORE [2] Richardus, vide Richardus.

VICTORIA [1] Dea, quam vetustas pennatam et aligeram pinxit, ut e caelo devolantem ad eos, quos suis ornare successibus vellet. Ausonius, Epigr. 1. v. 2.

Tu quoque ab aethereo praepes Victoria lapsu.

Prudentius, l. 2. contra Symmach. v. 28.

Marmoreo in templo rutilas Victoria pennas
Explicat, et multis surgit formata talentis.

Dicta a vinciendo, quod victi hostes vincirentur: unde Vicia prius vocata est. *)/azwnos2 fuit et Dea communis, sicut Marx et Bellona, Servius Maurus, ad v. 118. l. 12. Aen.

In mediosque focos et Diis communibus aras
Gramineas.

Primitus globo insidens, sine alis, depingebatur; quas dein pater Bubali et Athenidis addidit: quod alii ad Pergamenum Carystium, alii ad Aglaophontem pictorem referunt. Unde postea, ut ex parte iam dictum, virginis alatae habitu, vultu liberali et blando [orig: bland˘], capite lauru coronato [orig: coronat˘], manu dextera [orig: dexterÔ] protensa [orig: protensÔ] ramulum lauri ostentante, repraesentari coepit, ut ex antiquis apud Goltzium numismatibus patet: Hinc Pennatos Deos Porphyrius enumerat, Musas, Strenas, Victoriam, Iridem, Amorem et Mercurium, vide Hadr. Turnebum, Advers. l. 27. c. 5. Hanc dPhurnutus Pallantis filiam, Lycaonis neptem fuisse, cum Minerva enutritam et in numerum Deorum ab ipsa relatam Victoriamque dictam docet. Culta est a Romanis, apud quos antiquissimum ei in Aventino templum fuit, ab Arcadibus conditum, ut Halicarnasseus refert. Aliud habuit in Palatino, ubi alias P. Valerii Poplicolae domus erat. Aediculam quoque Victoriae vitginis M. Porcius Cato Consul an. Urb. Cond. 555. bello [orig: bell˘] Hispaniensi vovit et biennio [orig: bienni˘] post dedicavit, Liv. l. 35. c. 9. Etiam simulacrum eius aureum 320. pondo ab Hierone Siciliae Rege Romam missum et Capitolinis Iovis templo illatum est, Idem, l. 22. c. 37. Praeterea statuebatur in templis, in domibus privatis et xystis, in Circo, in Senatu, in castris: Templorum quoque fastigia Victoriae suffixo [orig: suffix˘] simulacro [orig: simulacr˘] solebant insigniri. Color autem simulacro purpureus fuisse videtur, unde Prudent. supra rutilas pennas dixit: vel candidus, Sil. l. 15. v. 99. niveis Victoria concolor alis. Sed et Graeca Dea fuit, unde Nonnus eam in nuptiis Cadmi saltantem introducit, Dionysiac. l. 5. v. 115. Principesque Byzantini eam in atriis suis habuerunt, Corippus, l. 3. num. 6. Ludos Victoriae instituit L. Corn Sulla, bello [orig: bell˘] civili, qui per 5. dies Octobri mense celebrari soliti sunt: Alios in memoriam victoriarum Caesaris, Augusti etc. institutos legas. Sed erudite hoc Numen explosit Prudentius, in Symmachum, l. 2. v. 35.

Vincendi quaeris dominam? sua dextera cuique est,
Et Deus omnipotens, non pexo [orig: pex˘] crine virago,
Nec nudo [orig: nud˘] suspensa pede strophioque revincta,
Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas.

Sic ergo apud ipsos Gentiles, ad Numen relata est. Unde Lycophron Cassandra [orig: CassandrÔ], ubi de Hectore Troianorum Duce fortissimo, verba facit, inquit inter alia:

*kalw=n e)p' eu)xai=s2 plei=sta *fu/cion *di/a:
Iovem Fugalem plurima [orig: plurimÔ] incalans prece:

Ad quae Ioh. Meursius, Apposite, annotat, Iovem praedicit invocandum Graecorum exercitui; quippe cui etiam post reportatam victoriam simulacra statuebant. Vide quae diximus supra de Feriis, Iove Statore, Spoliis opimis, Triumpho, Tropaeis etc. Pompeius Minervae delubro manubias ex victoriis reportatas dedicavit, teste Plinio [orig: Plini˘], l. 7. c. 26. in quo etiam fuit breviarium rerum ab illo gestarum. A. Gellius, l. 10. c. 1. Cum Pompeius aedem Victoriae (potius Minervae, in cuius delubro Victoriae quoque statuam consecravit) dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur. Cuius ritus imitatione, in Circensibus quoque qui vicerant, tumulis solebant honorari, quorum cippis inscriberetur Victoriarum numerus, una cum factionis, generis gentisque mentione, ut in marmoribus antiquis legimus, apud Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 5. Apud Lycophronem praefatum, cum alii legant, par' *au)soni=tin fulamo\n, Stephanus puramo\n habet; Meursius puramou=n colligit, victoriamque interpretatur, per tropum. Solebant enim, inquit, Veteres Victoriae praemium hoc placentae genus dare. Artemidorus, l. 1. c. 74. *)=hn


image: s0762b

o( puramou=s2 para\ toi=s2 palaioi=s2 e)pini/kios. Et quidem non omnis victoriae, (nam nimis late Artemidori verba patent) sed tantum in compotationibus, ubi certabant inter se insomnia [orig: insomniÔ]. Aristophanis Scholiastes Equit. *ei)w/qasi de\ e)n toi=s2 sumposi/ois2 a(milla=sqai peri\ a)grupni/as2, kai\ o( diagrupnh/sas2 me/xri th\n e(/ws2, e)la/mbane to\n puramou=nta. Simili notione etiam apud Aristophanem, Equit. est,

*)/hn t' a)naidei/a| pare/lqh|s2, h(me/teros2 o) puramou=s2.

Et in Thesmophoria celebrantibus:

*to\ pra/gma komyo\n, kai\ so/fdr' e)n tou= sou= tro/pou,
*tou= ga\r texna/zein u(me/teros2 o) puramou=s2.

In numismatibus Romanorum frequens Victoria conspicitur; communi inprimis illo nummorum genere, quod Victoriatos hinc dixere [orig: dixŕre]. Et quidem alata Victoria passim, quo et Pegasus referendus. Vide infra, in voce Victoriatus. Cuiusmodi Victoria celebris imprimis erat, quam in Senatu fuisse memorat Lamprid. in Alexandro Sev. c. 14. h. e. in penetrali Curiae parte, uti discimus ex Herodiano, l. 5. c. 5. De simulacro Victoriae in Iulia Curia, vide Dionem, l. 51. et Casaubon. ad Octavium Suetonii, c. 35. At Victoriae a)pte/rou, quam in volucrem nova [orig: novÔ] voce Amasaeus reddit, meminit Pausanias, eiusque fani, quod Athenis habuit, prope rupem, unde se Aegaeus, de Thesei filii reditu desperans, praecipitem dederat, cuiusque rudeta accurate describit Iac. Sponius, Itinerar. Part. 2. p. 138. etc. De Victoriarum simulacris, e gypso, cum palmis, Imperatorum nomina inscripta habentibus, et in Circum, uti et coeterorum Deorum simulachta, inferri ad spectacula solitis, vide Spartian. in Severo, c. 22. cum Notis Isaaci Casauboni. Lucernam Victoriatam Militis cuiusdam Romani in qua Victoria gradiens, alata, coronam dextra [orig: dextrÔ], sinistra [orig: sinistrÔ] palmam gestans, caelata est, erudite explicatam, vide apud Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 102. etc.

VICTORIA [2] urbs Alavae provinc. in Hispania Tarraconens. primaria ubi alias vicus Gasteys, ad radices montis S. Adriani, prope Biscaiam, 12. leuc. a Flaviobriga seu Bilbao in Merid. a Burgis in Caeciam satis culta. Vitoria incolis, Victoire Gallis. Condita A. C. 1180. teste Mariana [orig: MarianÔ].

VICTORIA [3] Ptol. urbs Mauritaniae Caesariensis mediterranea. Nunc Moascar, Sansoni, etiamnum satis ampla.

VICTORIA [4] urbs Scotiae, in damniis, Ptol. nunc Abernethea. Vide ibi.

VICTORIACENSIS Villa in suburbano Atrebatensis urbis sira, memoratur Gregor. Turonensi, Hist. l. 4. c. ult. et l. 5. c. 1. Hic [orig: Hţc] Sigibertus Rex salutatus et paulo post idem per insidias immissis a Fregedunde percussoribus, interemptus: Chlotarius quoque infans, Chilperici patris iussu, nutritus est. Hodie vicus, inter Atrebates, Duagiumque medius, 2. a Duagio leuc. Vitri hodieque. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICTORIACUM [1] vulgo VITRAY, oppid. Rhedonum, in Aremorica. Aliis Vitriacum et Vitraeum; ad Vidanem fluv. in limite provinc. Cenomanensis, 9. leuc. supra Rhedones in Ortum, Alenconium versus 26. Vide Vitraeum.

VICTORIACUM [2] castrum Galliae, quo Mundericum regno inhiantem sese cum suis contulisse, refert Gregor. Turonens. l. 3. quod in Arvernorum finibus posuit Aimoinus, l. 2. Hist. Valesius vero in dioecesi Catalaunica, ac in pago Pertensi, regnoque Theodorici Austrasiorum Regis ad Saltum amnem, ad tertium a Matrona lapidem. Vulgo Vitrien Partois, vel Vitri le Bruste. Eius in locum Franciscus Rex Victoriacum ad Matronae ripas exstruxit, hinc Vitrile Francois dictum, quaternis aut quinis in anno nundinis celebre. Item locus in pago Aurelianensi duplex, alter Vitry simpliciter, alter Vitry aux Loges, dictus: in quorum priores S. Medardi templum est, et monasterium a Roberto rege aedificatum, in Archidiaconatu Pitiverensi, ad Monasterium Floriacense pertinens. Aut Vitoriacum a Victore vel Victorio domino, aut Vitriacum a vitro, Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICTORIACUM Francisci Vitry le Francois, oppid. Campaniae Gallicae in Pertensi tractu,eius loco [orig: loc˘], quod Vitry le Bruste dicitur. Ad Matronam, ubi recipit Ornam. 7. leuc. a Caralauno in Eurum Desideriopolim versus totidem 11. a Batroduco in Occasum Vide supra.

VICTORIAE [1] Iuliobrigensium portus, S. Vincent ut videtur, oppid. et portus Hispaniae Tarraconensis in ora Cantabrica.

VICTORIAE [2] Mons oppid. Hispaniae Tarraconensis seu pagus in Catalaunia apud Iberum siuvium, circa Dertusam urbem. Monzia Floriano.

VICTORIALES Ludi item Victoriae quoque, dicebantur Ludi ob triumphum decreti, quorum meminit in Marco Capitolinus, c. 12. In triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. Ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu trumphali, ad quem loc. vide Casauboni Notas.

VICTORIANUS ex Adrumetina civitate oriundus, Carthaginis proconsul, et in Vandalorum peresecutione martyr insignis. Victor, l. 3. de Vandal. Persecutione.

VICTORIATUS nummi apud Veteres Romanos genus, de quo sic Rosinus, l. 8. c. 20. Qui nunc Victoriatus appellatur, lege Clodia [orig: ClodiÔ] percussus est: antea enim ex Illyrico advectus, mercis loco [orig: loc˘] habebatur. Est autem signatus victoria [orig: victoriÔ], et inde nomen. Fortun. Licetus, de Lucernis, l. 6. c. 102. Victeriae signum peculiare videtur esse Romanis, qui mundum universum armorum fortitudine suae ditioni ac imperio subicere potuerunt. Hinc in eorum numismatibus frequentissime caelata Victoria conspicitur, qui Victoriati nuncupabantur. Et paulo post, Alata Victoria passim adspicitr, in nummis Romanorum et in monumentis, quod victoriae partae fama sese statim humo tollit, amplexaque gloriam per summum aethera late volat. Alii. Pro tribus obolis accipitur, apud Dioscoridem, l. 20. c. 24. Haec tusa cribrataque vino [orig: vin˘], quam


image: s0763a

possit, excellenti digeruntur in pastillos, Victoriati pondere. Proprie tamen tres obolos 24. chalcos habebat: Gronov. de Pecun. vet. l. 3. c. 2. Drachma sex habet obolos, 8. chalcos, ergo drachma 48. chalcos. Denarius habet 2. victoriatos, obolus 4. sestertios 8. dupondios, asses 16. Ergo Victoriatus tres obolos, 24. chalcos; sestertius obolum et hemiobolium, chalcos 12. etc. Ita ergo Victoriatus dimidium fuit denarii, et sestertius dimidium victoriati. Idem Gronovius, ad victoriatum etiam seu quinarium et sestertium summaria fieri slita: sed in his minutias aeris seu aera excutrentia, per libellas, sembellas vel singulas, teruncios item, fuisse explicata scribit, l. 3. c. 12. ubi et rationes ad Victoriatum duplicis formae, aut ut ad denarium, aut ut ad sestertium, in usu fuisse docet, ac utriusque specimen exhibet.

VICTORINA vel Victoria, uxor an mater Victorini, a Posthumo, in confortium imperii adsciti. In Gallia, Aureliano multum negotii fecit, suadendo Tetrico, ut Imperium invaderer. Mater exercituum dicta, fortitudine et ingenio [orig: ingeni˘] supra sexum: Obiit an suo [orig: su˘] Fato [orig: Fat˘], au vi aliena [orig: alienÔ]? Trebellius Pollio, de 30. tyrann. c. 5. 24. 25. 31.

Imperatores Romani.

VICTORINUS [1] Marcus Piavonius militaris industriae vir, a Posthumo seniore in partem vocatus est Imperii, et cum eodem contra Gallienum conflixit: cumque adhibitis non paucis Germanorum auxiliis, diu bella traxissent, victi sunt: Tunc, interfecto [orig: interfect˘] etiam Lolliano [orig: Lollian˘], Victorinus in Imperio remansit: qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, e factione Agrippinae, percussus est, Victorino [orig: Victorin˘] filio [orig: fili˘] Caesare appellato [orig: appellat˘], ab ipsa avia Victorina seu Victoria, quae Mater castrorum dicta est: sed et hic Victorinus filius, adhuc puerulus, statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus, anno [orig: ann˘] ab urbe 1019. Treb. Pollio, de 30. tyrann. c. 5. et 6.

VICTORINUS [2] Iunior Victoriae nepos, Victorini supradicti filius fuit: hic a patre et ab avia, sub eadem hora, qua [orig: quÔ] ipse pater Victorinus interemptus est, Caesar est nuncupatus, ac statim a militibus occisus. Diceres iram divinam, de paterinis flagitiis etiam in hoc puero supplicium ac vindictam sumpsisse. Treb. Pollio, de XXX. Tyrann. c. 7.

VICTORINUS [3] Episcopus Petavionensis, in Pannonia superiore scripsit Commentarios, in Genesin, Exodum, Leviticum, Esaiam, Ezechtelem, Habacuc, Ecclesiastem, Canticum et Apocalypsin ut et varia contra haereticos: stylo usus sublimi, sed non admodum polito [orig: polit˘], Hieron. de Viris ill. c. 74. in epist. in Ezech. etc. An Millenariorum fauror? At Hieronymus, negat Sixtus Senensis, l. 6. Martyrium sub Diocletiano subiit, A. C. 303. Vide Moret. in Diction. Histor.

VICTORINUS [4] Caius vel Fabius Marius Afer, docuit Rhetoricam Romae, saeculo [orig: saecul˘] 4. statua [orig: statuÔ] ibi a Senatoribus, quos instruxerat, honoratus. Christianismum senex amplexus est. Vertit plurimos Platonicorum libros, et Augustinus exemplo [orig: exempl˘] eius, monitus est a Simpliciano, ut et ipse se Deo consecraret. Scripsit librum contra Artanos, obscurum admodum, ut et in epistolas Paulinas: Item de Consubstantialis voce recipienda, Hymnos aliquot, libros 2. contra Mamchaeos, et Poema [orig: PoŰma] de Maccabaeis. Obiit A. C. 378. Hieron. de Script. Eccl. c. 101. et in Chron. An. Ch. 354. Augustin. Confess. l. 8. c. 2. Voss. de Poet. Latin. c. 4. Lilius Giraldus, Postevinus etc. Carthaginiensis, ut plerique existimant, fuit, docuitque Romae, sub Constantio. Labbaeus, Vir Consularis, cui ob ingenii excellentiam, statua in Foro Traiano posita est. Catal. Testium Veritat. Praeter Rhetoricam et Dialecticam, in Poetica etiam floruit, Lil. Giraldus, de Poet. Caute opera eius legenda monet Bellarminus, etc.

VICTORINUS [5] Franciscus, vide Franciscus.

VICTORINUS [6] Lampadius, Zenonem Imperatorem panegyrice laudavit. Photius, Cod. 101. Biblioth.

VICTORINUS [7] Massiliensis, vide Claudius Marius Victor, et infra in Victorius.

VICTORINUS [8] Pomponius, vide Pomponius.

VICTORINUS [9] monetae nomen, a Friedrico II. Imperatore cusae in Italia, cum, Ferrariam obsidens, castra instar urbis vallis ac fossa [orig: fossÔ] hac [orig: hÔc] mente muniisset, ut, direpta [orig: direptÔ] et eversa [orig: eversÔ] civitate, in eo ipso loco, ubi stativa habuerat, Victoriam urbem conderet, uti narrat Ioh. Candidus, l. 5.

VICTORIUM oppid. agri Tarvisini.

VICTORIUS [1] seu VICTORINUS Aquitanus, mathematicus insignis. Hortatu Hilarii Papae, cum Cyclus Theophili Alexandrini Paschalis exspiraret, novum condidit, qui exorsus a passione IESU CHRISTI perrexit usque ad A. C. 532 Scripsit autern A. C. 464. vel 465. Gennad. in Catal. c. 38. Isidor. l. 6. Orig. c. 17. Beda, de 6. aet. et rat. temp. c. 48. Sigebert. c. 20. Voss. de Scient. Mathem. c. 40. ž. 10. Baronius, Possevinus etc.

VICTORIUS [2] Massiliensis Episcopus A. C. 330. sub Diocletiano tyranno martyrio [orig: martyri˘] coronatus. Gregor. Turonens. l. 1. c. 77.

VICTORIUS [3] Marianus, vide Marianus.

VICTORIUS [4] Petrus, Nobilis Florentinus, bonarum Literarum in Italia restaurator, vir sui saeculi doctissimus, clarissimi senis, et doctissimi Victorii elogio [orig: elogi˘] a Scaligero honoratus, Meceorum Principum alloquio [orig: alloqui˘] et Henrici III. Galliae Regis literis excultus. Inter Aristotelis interpretes eximius habitus, varia scripsit, de quibus vide Ant. Teissier, Elog. Part. 1. Coeterum adeo magnanimus et pecuniae contemptor, ut cuidam 2. mill. aureorum nummorum pro dedicatione ofterenti annuere recusaverit. Non tamen caruisse suis naevis, disces ex Scaligeran. Balsaco, Lettr. a Chapel. liv. 3. lettr. 21. et alibi, ubi de oratione funebri in obitum Cosmi I. agens, meruisse Victorium, cum e cathedra descenderet, ut ei acclamaretur, o [orig: ˘] indignum fatum tui Principis, bis mortuus est, semel per morbum, iterum per te, ait. Obiit


page 637, image: s0763b

A. C. 1585. aetat. 90. Vide quoque Mich. Hospitalium, Epist. l. 6. Turneb. Adversar. l. 19. c. 28. et Auctorem Bibtioger. Curios.

VICTORIUS [5] Petrus ex eadem familia, consilio [orig: consili˘] et fortitudine inclitus, ac de Patria optime meritus. Thuanus, Histor. qui 70. ante annis exstinctum eum refert.

VICTOVALI inter gentes, quae ab Illyrici limite usque ad Galliam contra Romanos conspiravere, sub Marco, memorati Capitolino in Vita eius, c. 14. et 22. in optimo libro Victuali *biktoa/loi Graecis Scriptoribus appellantur, monente Salmasio [orig: Salmasi˘] ad loc. Vide quoque Victabali. Ita enim Ammiano, l. 17. c. 31. dicuntur, qui, ut et Eutropius, l. 8. c. 2. simihter eorum, inte rinimicas Romanis gentes, quae a temporibus Traiani innotuerunt, meminit.

VICTRIX cognomen aliquot urbium seu legionum.

VICUM vulgo VIC, oppidul. tractus Metensis, ad Sellam fluv. sub Gallis, 1. leuc. infra Marsilium, in Occasum Nanceium versus 5.

VICUS [1] regionis pars est; Quippe Urbs in regiones, tamquam in maiora membra et in Vicos, tamquam m minora, dividitur. Dictus an quod vias circum habeat, Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 1. c. 12. seu quod ex utraque parte viae sint aedificia? an quod per vices, i. e. ordines aedificia collocentur? Haec enim praecipua Veterum in Urbibus condendis cura. Romae tamen, postquam abscessere [orig: abscessŕre] Galli, qui eam everterant, festinatio (aedificantium) cur am exemit vicos dirigendi, dum omtsso [orig: omtss˘] sui alienique discrimine, in vacuo aedificant. Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta: formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis, Liv. l. 5. c. 55. In Regiones itaque postmodum ac Vicos, primus Augustus Urbem Romam descripsisse legitur apud Sueton. c. 30. celebresque imprimis fuere [orig: fuŕre] Vicus Camenarum, Sandaliarius et Tuscus, de quibus vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 13. et alibi passim. Hinc, more modoque [orig: mod˘que] Vicorum urbanorum, in agris Vici dicti sunt, an quod essent vice Civitatis; an quod vias haberent tantum sine muro? constabantque proprie ex uno eoque solo Vico perpetuo, complures domos aut villas coniuncta,s vel etiam divisas, continente. Nonnumquam tamen, praeter vicum latum et rectum, viculos aliquot transversos habebant. Quam utramque vocis significationem, apud Romanos et recentiores Scriptores quivis habet obviam. Pagum vero et Villam ac Chortem vel Curtim, ab iisdem Auctoribus pro Vico agresti etiam accipi, non aeque omnes sciunt. Et quidem de Pago, res clara est: Cum enim Romani in Urbanos, et Rusticos, olim essent divisi, hi quod in pagis vicisque habitarent, Pagani quoque appellati sunt habuereque [orig: habuŕreque] suas Pagamcas ferias seu Paganalia. Chors quoque vel Cortis saepe pro villa, cuius membrum erat, ac dein etiam pro toto Vico, qui villae alicui magnificae accesserat accreveratque, a Gallicarum praecipue rerum Scriptoribus accipitur; uri indicant plurima in hac gente Vicorum nomina; qualia sunt prae coeteris Bettonis Cortis non una Bettancout, Hunulfi Curtis Houncourt, Alamannorum Curtis Aumencour, Harecortis Harcour, Sathulcurtis Saulcour etc. Sed et Villam, pro Vico, pagove etiam Vereres usurpasse [orig: usurpÔsse], docet Ausonius, Epigr. 30. v. extr. ubi Villam Lucaniacum memorat, qua dere iufra dicetur. Nonnumquam vero, sicut Villa, ita et Vicus, etiam pro urbe, reperitur. Quippe Vicum Iulil vel Vicum Iuliensem vocant Notitiae Gallrarum et Gregorius; quam civitatem esse et quidem Episcopalem constat, alio [orig: ali˘] nomine Atur as dictam. Sic Alingavia, Ambacia, Condate, Caino, Iciodorum, Luccae aliave Turonum loca, a Sulpicio de Vita S. Martini et Gregorio laudato, passim Vici appellantur. Accepere [orig: Accepŕre] autem multi in Gallia Vici, ab his arboribus, quibus maxime abundabant, nomen: inprimis Nucetum, quod et Nucaretum, a nucibus; Mespiletum la Mesleraye, a mespilis, Salictum aut Salicetum la Saussaye, a salicibus; Cerasetum Cerisy et Cerisaye, a cerasis; Fraxinetum le Fresny, a fraxinis; Betuletum la Boulaye, a betulis: Sic Filicetum Fougeraye, Hostetum la Houssoye etc. Normannia plena Vicis est, quorum nomina composita in Ville terminatur, vide Hadr. Vales. Praefat. in Notit. Gall. De Vicorum Praefectis apud Veter. Romanos, diximus supra, in voce Vicomagistri. Ut de Vicorum atque itinerum Diis aliquid addam, memorantur illi Arnobio, adv. Gentes l. 3. Lares --- arbitratur vulgus Vicorum atque itinerum Deos esse, ex eo, quod Graeci vicos cognominant lauras. Certe Lares existimabantur locorum quasi proprii Genii, et singulis familiis ac domibus proprie assignati. Unde et Vicorum viarumque Dii habebantur: qui proin Viales Lares in Mercatore Plauti: et in compitis fixi ibidemque culti, Compitales appellati sunt, Des. Herald. ad Arnobii loc.

VICUS [2] urbec. Episcopalis Cataloniae, prope Teram fluv. 12. leuc. a Barcinone in Boream. 10. ab ora maris Mediterranei, Vich.

VICUS [3] urbec. Episcopalis regni Neapolitani sub Archiepiscopo Beneventano. Vico della Baronia vulgo. Aegre habitata. In Principatu ulteriore.

VICUS [4] locus in Lotharingia, prope Marsallum et Medium Vicum Moyenvy, salinis suis nobilis: vulgo Vy, alias Vic. Ad Saliam Seille fluv. Hic [orig: Hţc] castrum fuit Ducis, a Stephano Mettensi Episcopo dirutum. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide supra in voce Vicum.

VICUS ad Alteiam in finibus Ambianorum, Vy sur Antie. Idem.

VICUS ad Axonam Vic sur Aine a scriptoribus nuncupatur plerumque, veter. ignotus. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICUS Aequensis urbec. Terrae. Laboris Episcopalis sub Archiepiscopo Surrentino, ad radices collis, in ora Sinus Neapolitani 10. mill. pass. a promontor. Minervae in Caeciam, quot ab Amalphio in Occasum. Vulgo Vico di Sorrento. Alias in Picenis.

VICUS Aquarius Antonin. Vide Lancia et Visensis urbs.

VICUS Aurelii pagus Ducatus Ferrar. ad Padum, 12. milliat. supra Ferrariamin Circium, Veronam versus. In ipso limite Ducatus Mantuani. Ficheruolo, vulgo.

VICUS Bigerronum Vic de Bigorre, locus Galliae, in agro Bigerrico: sicut et Vicus Aquensis, Bagneres, a thermis suis salubribus dictus, vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICUS Cuminarius Antonin. oppid. Carpetanorum, hodie la Zarza,


page 638, image: s0764a

vicus Castellae novae, prope Fanum S. Crucis de la Zarza, vix 1. leuc. a Tago, 13. a Madrito in Eurum.

VICUS Egonum vide Vicohabentia.

VICUS Gentianus alias Castra Gentiana, in septima Urbis regione, memoratur P. Victori, vide quoque Sextum Rufum: et de poculis, quae inde Gentiana Martialis appellat, supra.

VICUS Italicus urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Coloceusi, Croatiae caput, in Liburniae confinio, ad Segesticam insul. Sai fluv. Zagrabia, Bonfinio [orig: Bonfini˘] auctore. Vide Sisopa.

VICUS Iulius hodie Germersheim, Cluver. oppid. Palatinatus inferioris ad Rhenum, in ipso limite tractus Darmstadiensis, 9. milliar. infra Vormaciam in Boream.

VICUS Longus in quo Virginia aram Pudicitiae plebeiae dedicavit, occurrit apud Livium, l. 10. c. 23.

VICUS Martius Vimercato, pagus ingens agri Mediolanensis, inter Mediolanum 14. et Bripium 12. mill. pass.Bergomum versus.

VICUS Matrini oppid. fuit Hetruriae, inter Forum Cassii, cuius vestigia ad Vetullam et Sutrium, in provinc. Patrimonii, in ipsa via Cassia, ubi nunc diversorium publicum, le Capannacie, et rudera antiquorum aedificiorum, L. Holstenius.

VICUS Valerius vel Varronis Vicus Varronis, oppid. Sabinorum apud Anienem fluv. Villa Varronis Tullio. Hodie Vicovaro, in colle. 9. mill. pass. a Tiburein Ortum, 18. a Reate in Merid. Cum titulo Princip. gentis Ursinae.

VIDA Marcus Hieronymus, Episcopus Albae Pompoiae ad Tanarum, per annos 35. Obiit A. C. 1556. Genebr. 1566. Eius exstant Christiados libri 6. in octav. Brixiae, A. C. 1586. Poema de Scacchiae ludo, de Bombycibus etc. Primus inter Italos, post Iacobum Sannazarium, Poeticam ad res sacras transtulit, et versibus elegantissimis ac purissimis provinciam suam excoluit, Thuan. Virgiliam carminis incomparabilis imitator Sixto Senensi. Coetera eius scripta enarrat Teissier, Elog. Part. 1. et 2. ubi de Bombycibus carmen maximi habitum Scaligero; ab hoc insuper in Poem. suo de Arte Poet. et a Leon. Frisone in Christiad. quodam loco eum acriter reprehensum, addit. Vide et Ghillin. Theatr. Part. 1. Giraldum, Iul. Caes. Scaligerum, Poet. l. 6. ut et supra Marcus.

VIDATIUS Petrus, vide Petrus.

VIDENS Hebr. [gap: Hebrew] , nomen, quo [orig: qu˘] Prophetae antiquitus indigitati. Namqui [gap: Hebrew word(s)] Propheta hodie, antiquitus vocabatur Videns, 1. Samuel. c. 9. v. 9. Sic, indica mihi, ubi sit domus Videntis, Ibid. v. 18. Et Ieduthun [gap: Hebrew word(s)] Videns Regis, appellatur 2. Chron. c. 35. v. 15 A visione, qui unus fuit ex divinae revelationis modis, quae Prophetis fiebat. Numer. c. 12. v. 6, 7, 8. Si Propheta vobis, per visionem meipsum Iehovam notum facio ei, aut per somnium alioquor eum. Non sic servus meus Moses --- Ore ad os alloquor eum --- alspectu et non in aenigmatibus, et speciem Iehovae videt. Nempe cum tribus praecipue modis Deus se Prophetis paterfacerer, per Intellectum, per Phantasiam et per Sensus externos: in primo, eorum mentibus immediate illapsus, iis formas quaslibet et ideas rerum imprimebat; in secundo, varias rerum species in illorum phantasia pingebat, vel in Visione, quae vigilantibus, amoto [orig: amot˘] tantisper sensu eoru, obiciebatur, vel in Somno, quae dormientibus; in ultimo, per sensus et sensibilia externa iis sutura revelabat, mente interim sui compote, nec isto [orig: ist˘], quo [orig: qu˘] percussa erat, lumine, magnopere alienata [orig: alienatÔ] Accedebant aliquando raptus, cum corporales, tum mentales, miraeque et insolitae corporis agitationes et membrorum motus, quin et languores, corporisque Deum amplius pati non valentis aegritudines, de quibus omnibus vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 3. c. 5. et aliquid supra, ubi de Prophetis. Postea vox Visionis latius extensa, prophetiam quamcumque notare coepit, uti ex Prophetis discimus passim. Imo et ad fictiones Poeticas significandas transiata occurrit, apud Papin. Statium, l. 2. Sylv. 1. v. 22.

Plorantemque animam supra sua funera vidi.

Qua dere vide Casp. Barthium, Adversal. l. 44. c. 26. et supra, ubi de Poetarum, qui Gentilium Prophetae dicuntur Apostolo, furore. Hodie Videntem Iudaei vocant, qui Synagogae curam gerit et interni Fori controversias decidit, uti legas apud Dominicum Macrum, Hierolexico [orig: Hierolexic˘].

VIDERE apud Spartianum, in Hadriano. c. 10. quum --- aegros milites in hospitiis suis videret: visere est. Sic videri Princeps et videre dicebatur. Et videbatur quidem ab omnibus togatis, qui officia faciebant et matutinis salutationibus ave suum portabant. Sed videre eos dicebatur, et praecipue, quum solos videbat, quibus impensius familiaris videri volebat Princeps. Quod cum fecisset primo circa complures Alexander Sev. postmodum cognito [orig: cognit˘] multos ea [orig: ] familiaritate abusos, et de se fumos vendidisse, ab hac popularitate abstinuit, et post epistolas, omnes amicos simul admsit, cum omnibus pariter est locutus, neque unquam solum quemquam, nisi praefectum suum vidit et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo, causa iustitiae singularis, ut ait Lamprid. c. 31. Unde phrasis orta, ou)k ei)=den h(ma=s2 o( *basileu\s2, non vidit nos Imperator, de qua vide Plut. peri\ duswpi/as2, i. e. non sumus familiares et amici Caesaris. At superbi quique Principes, et qui minime communes essent, non solum neminem videbant, sed nec videri, i. e. salutari se, patiebantur, uti de Maximino legimus apud Capitolinum, c. 17. et de Imperatoribus aliquot, ante Alexandrum Imperatorem apud Lamprid. d. l. ad quae loca vide Salmasii Notas. Apud Ciceronem vero Acad. Quaest. 2. Quamrationem Maiorum etiam comprobat diligentia, qui primum iurare --- quaeque iurati Iudices cognovissent, ut ea non esse facta, sed ut videri pronuntiarent: indigitatur verbo [orig: verb˘] hoc formula Veter. in sententiis uti solita, Videri fecisse, de qua vide Hottomannum de Verbis Iuris.

VIDICINI vide Urticini.

VIDO Flandriae Comes, cum filia, quod Angli partes tueretur, fraude captus a Philippo Pulchro, Galliae Rege, cui frustra


image: s0764b

auxilium Eduardus gener ferre conatus est, A. C. 1295. 1296. P. Aemil. l. 8. Polydorus, l. 17. Iterum ab eodem captus, Flandriaque occupata est, A. C. 1299. sed filii Vidonis Patrem egregie ulti ingenti clade Gallum vicerunt, 700. aureis calcaribus in tropaeum suspensis, A. C. 1300. Vidoni mortuo successit fil. Robertus.

VIDOTARA seu VINDOTARA, Sinus Scotiae, in eius parte Occidentali et in Damniis popul. Quibusdam Ayr Fyrth, sinus parvus prope Aeriam urbem Covaliae provinc. 25. mill. pass. a lacu Ryan in Boream.

VIDRUS fluv. Germ. Schwart Watter Iunio, Groeninger Diep Becano, apud Groningam urb. Frisiae fluens, Althamero Vecht, ex Westphalia in Flevum sinum inter Frisiam et Transisalanam ad Gemudam oppid. instuens. Ortelio Vechta, Baudrand. oritur in Westphalia, 5. milliar. German. a Monasterio in Circium, dein auctus Aa, Dinchelo [orig: Dinchel˘] et Regga [orig: ReggÔ] fluv. et per Transisalanam labens, in mare Austrinum se exonerat, infra Gelmudam, 8. mill. pass. a Suvolia in Boream.

VIDUA [1] vulgo CRODAGH, Camdeno fluv. Hiberniae per oram Borealem in Oceanum, inter Venicnium promontor. et Argitam fluv. decurrens. Ferrar. Baudrando est, inter Vecninios et Robogdios. Nunc Dirgh aliis. Inter Comitat. Tyronensem ad Ortum et Dungalensem ad Occasum, ac in Oceanum Dencaledonium se exonerat, infra Rapoam, per lacum Suvillium.

VIDUA [2] ex ve particula, vel vir et iduare, quod olim Hetruscis dividere significabat, quasi Viridua, a viro divita; an ex i)di/a| privata? fiebat apud Veteres duplici modo [orig: mod˘], morte Mariti et divortio [orig: divorti˘]. Priori casu Viros defunctos ab uxoribus viduis menses decem apud Romanos lugeri consuevisse (tot enim annus Romuli menses habebat) discimus ex Plutarch. et Ovid. in Fast. ante quod legitimum tempus luctus, nubere nemini poterant, nisi id peculiariter a Magistratu aut Principe impetrassent [orig: impetrÔssent]. Quod si potestate hac [orig: hÔc] non impetrata [orig: impetratÔ] tamen nupsissent, mfames a Praetore fiebant, ac multabantur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 5. c. ult. Interea dum viduae essent, census earum publica [orig: publicÔ] fide servati sunt, uti, de secundo bello Punico loquens, refert Sabellicus, l. 3. Ennead. 5. Vide quoque supra Pupillares pecuniae. Cum autem Viduae nubebant, non eadem [orig: eÔdem] id pompa [orig: pompÔ], qua [orig: quÔ] cum Virgines, fiebat; proin cum feriatis, seu festis diebus, Virginibus nubere esset nefas, Viduis tamen id licebat. Mattii tamen, durante Ancihum festo [orig: fest˘] et Maii, inprimis per triduum Lemuralium, Ovid. l. 5. Fast. v. 487. teste,

Nec Viduae taedis, eadem nec Virginis apta
Tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.

Qua de re Plutarchus diserte, Problem. 86. ou) gamou=sin e)n tw=| *mai/w| perimen/ontes2 to\n *iou)/nion, Uxores non ducunt Maio [orig: Mai˘], usque in Iunium rem differentes. Vide Ioh Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 22. Quod si quis earum nuptias refugisset, lege a Camillo de maritandis ordinibus lata [orig: latÔ], multatus est, ut qua [orig: quÔ] praecipue illos coercuit, qui viduarum nuptias, quarum viri bello [orig: bell˘] cecidissent, devitarent, qua de revide Alexandrum Neapol. Genial. Dier. l. 3. c. 13. Apud Athenienses, Viduae praegnantes, post Maritorum obitum, in eorum aedibus permanebant, sub Archontis cura; ex Lege Solonis, quae Latine sic habet: Archon orphanorum, dotalium feminarum, familiarum quae intercidunt, et praegnantium mulierum, quae, post maritorum obitum, in eorum aedibus permanent, curam habeto, neque contumeliam aut aliquid iniustum iis fieri sinito: Multam, quantam potest Magistratus potestate, irrogare ei ius esto. Si maiore poena [orig: poenÔ] dignus videtur, qui adversus hanc legem fecerit, Archon in ius vocato, in quintum diem et poena [orig: poenÔ] pro arbitrio irrogata [orig: irrogatÔ], Heliastis iudicium permittito. Si convictus fuerit, Heliastae de eo, quod luere in corpore vel in aere debet, iudicium reddunto. Vide Demosthenem, conra Macart. et Pollucem, l. 8. c. 9. Quod optime constitutum a sapientissimo Legislatore, ne quis per dolum venitet in possessionem hereditatis. Idem a Romanis quoque acceptum, esse discimus ex Edicto Praetoris, L. 1. ž. 10. ff. de ventre inspic. Sam. Petitus, Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 7. De Viduis, quae sicut apud Romanos Virgines, ita apud Graecos, ignem aeternum Vestae, curae suae custodiaeque commissum habebant, diximus supra, in voce Prytanitides. Apud Hebraeos, neque Virginem neque Viduam rite deduci volebant leges pridie Sabbati aut postridie, nedum ipso [orig: ips˘] Sabbato [orig: Sabbat˘], aut alio [orig: ali˘] die festo [orig: fest˘]; quin nec intermediis sive Paschatis, sive Scenopegiae diebus: Idque propterea, ne ex apparatu epulari, qui deductionem ex more praecederet, forte violaretur Festum. Nam epulum a Sponso sive caelibe ante sive Viduo, laete lauteque erat celebrandum, per dies a deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa: per triduum minimum, ubi Vidua ducebatur. Sicut autem Virgini quatra feria seu dies Mercurii, ita Viduae deductioni, quinta seu Iovis maxime idonea habita est; ut nempe spousus assuetos sibi labores, a quibus abstinendum erat tribus diebus epularibus, feria [orig: feriÔ] prima [orig: primÔ] seu in ipso hebdomadis insequentis initio commodius redintegraret Sed vero nec Vidua, nec Repudiata, rite ducenda erat aut desponsanda, ante 90. dies seu tempus trimestre, sive a Mariti morte, sive a libelli divortii scriptione elapsum: quo inde satis certum fieret, angtavida fuerit nec ne, Ioh. Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 11. Antequam autem deduceretur, pacta inibantur dotalia et dos sponsae constituebatur a sponso: quae, sicut cum Virgo erat, non erat minor 50. siclis seu 200. Zuzis; ita Viduae 25. sicli seu 100. Zuzi e Sponsi bonis pro dote, adscribi solebant. Qua dere vide plura apud praefatum seldenum, Ux. Hebr. l. cit. c. 9. et 10. In eadem gente pignus Viduae non reddens Verberum poenam luit: cumque litigatores complures in Synedrio simul adesient, praeferebatur pupilli causa, causae Viduae; Viduae, discipuli Sapientis; Discipuli Sapientis, cuiusque e vulgo; feminae, Viri. Idem de Synedriis Vet. Ebraeor. l. 2. c. 13. Pontifex vero Max. viduam ducere non poterat, nisi Autecessoris sui: quod si cum Vidua, licet eam sibi coniugio [orig: coniugi˘] non copulasset [orig: copulÔsset], concumberet, Verbera quoque meruit;


image: s0765a

quemadmodum et Sacerdotis filia extraneo nupta, si post Viri obitum, armum et pectus comedisset, vide Levit. c. 10. v. 14. et c. 22. v. 12. ut alia omittam. Apud Christianos, Clericis conversatione viduarum ac pupillarum interdictum, edicto [orig: edict˘] Valentiniani I. Imperatoris, cuius Sigonius meminit, Imper. Occid. l. 7. Ipsarum autem Viduarum in Ecclesia usus aliquis fuit, uti diximus ubi de Diaconissis, item voce presbyter. Postmodum et peculiaris ordo esse coepit earum, quae Viduitatis professione, faciebant sollenni ritu, hincque Professae, Consecratae, Benedictae dicebantur, to\ tw=n xhrw=n ta/gma, Palladio, in Vita Chrysostomi: de quarum professione, habitu, consecratione, aliisque huc pertinentibus, vide Car. du Fresne, Glossario [orig: Glossari˘], voce Velum, item Vidua, nec non ad Alexiadem Notis. Cerre et apud Gentiles Viduitati suus honos fuit: imo virginitati eam Appuleius aequat, Apolog. qua de re vide notata Barthio, Animadversion. ad hunc v. 35. Papinii, l. 1. Sylv. 2. Epithalmio Stellae et Violantillae,

---- licet expositum per limen aperto
Ire, redire, gradu, iam nusquam iamtor aut lex etc.

Hinc Viduitas, vox Iureconsultis citimae aetatis, de quo iure in Normannia inprimis ac Aragonia observari solito, vide Car. du Fresne, Glossario cit. ubi et varios eam in rem Auctores laudat. Vide quoque infra.

VIDUA [3] Fratris Marito [orig: Marit˘] sine liberis exstincto [orig: exstinct˘], Leviro, apud Hebraeos, ducenda erat, ex lege sacra, Deuter. c. 25. v. 5. qua [orig: quÔ] temperatur interdictum de Fratria ducenda, quod habetur inter Leges, de Incestu, Levit. c. 18. v. 16. Si habitaverint fratres simul, et mortuus fuerit unus eorum absque prole, non nubet uxor defuncti foras viro extraneo. Sed Levir eius ingrediatur ad eam, et capiat eam in uxorem, et praestet officium Leviri, et eius primogenitus, quem peperit, surget nomine fratris eius defuncti, ut non deleatur nomen eius de Israel. Aiunt autem Magistri, non ex Lege ipsa fuisse, ut Levir cum Fratria more aliquo [orig: aliqu˘] sollemni iniret matrimonium, quoniam, nisi renuntiatio interveniret, pro leviri uxore habebatur ex ipsius Numinis praescripto, idque tam ubi Sponsa esset demortui, quam ipsa uxor. Attamen ex receptis moribus, matrimonium cum Fratria contrahebat regulariter Levir, coram duobus minimum testibus, idque dato [orig: dat˘] nummulo [orig: nummul˘]: Vocabantque contractum hunc sollemni nomine [gap: Hebrew word(s)] collocationem. Neque ante huiusmodi contractum, licitus habebatur cum ea, ex Maiorum instituto, congressus: Quin et accessit sacra nuptiarum benedictio et instrumentum dotale, ut Seldenus ostendit, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 2. et 10. At vero, si Levir, his sollemnibus praetermissis, cum ea rem haberet, ob contumaciam in instituta Maiorum, verberibus plexus cogebatur ei dotem constituere. Interim integrum fuisse Leviro, fratris Viduam ducere, sive ei renuntiare, ex verbis seqq. patet. Et si Vir ille noluerit capere uxorem fratris sui, ascendat affinis eius (Fratria) ad portam dicatque Senioribus, recusat Levir meus suscitare fratri suo nomen in Israel, nec vult me habere. Et paulo post. Accedet illa ad eum in conspectu Seniorum et extrahet calceamentum eius, de pede eius, spuensque coram eo, respondeat dicens; Sic fiat viro, qui non aedificat domum Fratris sui, vocabiturque nomen eius in Israel domus eius cui exutus est calceus. Atque ita regulariter se res habuit: exceptiones vero erant non paucae. Si prior Maritus prolem reliquerat, tametsi Mamzetem aut Apostatam, lege hac [orig: hÔc] non tenebantur Vidua fraterque superstes: At tenebantur, licet filius ei esset ex ancilla seu Gentili susceptus; nam proles eiusmodi pro sua non habebatur. Si Fratria gravida relicta abortum fecerat, lege tenebatur: sed partus vivus liberabat Matrem: ita tamen ut certo constaret, tempus eum novimestre in utero perfecisse etc. Si ante partum gravidae fuisset renuntiatum, iteranda Renuntiatio post partum erat: proin, ut satis constaret, utrum gravida relicat esset, ex more supra laudato usque ad diem 90. exspectandum erat: intra quod tempus prioris Mariti bonis, sed ita, ut accederet etiam opificii sui, si quod erat, pretium, alenda Vidua fuit, etc. Porro, ob dignitatem Regiam, sive Reges, sive eorum Viduae, uti et Pontifices, hac lege erant soluti: qua de re vide hic [orig: hţc] infra, in voce Vidua Regis, et plurima hanc in rem, apud saepius laudatum Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 10. 12. 13. 14. Addam saltem formulam dotis Fratriae a Leviro constitutae, ex eodem. Levir enim Fratriam ex Lege ducens, ex fratris demortui bonis seu dote ipsa, qua [orig: quÔ] Maritus pristinus eam dotarat [orig: dotÔrat], adiecto [orig: adiect˘] pro libitu Leviri incremento [orig: increment˘], dotabat formula [orig: formulÔ] huiusmodi: Die N. Mensis N. etc. N. Filius. N. venit coram nobis et ad hunc modum locutus est nobis. Frater meus germanus dormivit et vitam Rabbinis nostris et toti Israeli reliquit, at filium aut filiam, quae ei haeres esset et suscitaret nomen in Israel, minime reliquit. Sed reliquit Uxorem hanc, cui nomen est N. filia N. et ad me ex Lege attinet, ut ad Levirum, eam ducere, secundum illud, quod scriptum est in Lege Mosis, Levir eius ingrediatur ad eam, et assensum praebuit illa, ut iure Leviratus iungeretur N. filio N Leviro suo, ad suscitandum nomen in Israel, iuxta id, quod scriptum est. Et erit primogenitus, quem pepererit, surget nomine fratris sui defuncti etc. Et adscribit dictus N. Levir dictae N. Fratriae suae argentum Zuzorum, qui competunt ei, utpote qui adscripti sunt ei in dotali instrumento, a Marito suo priori; et adiecit insuper ex suo, usque ad valorem N. et bona, quae secum attulit ipsa Sponsa etc. l. 2. c. 10. Vide quoque supra Levir.

VIDUA [4] Regis sive Regina, apud Hebraeos, tum Regi superstes, tum ab eo divortio [orig: divorti˘] eiecta, nemini, saltem subditorum, ex Maiorum scitis, rite nubebat: atque, ut nec equo [orig: equ˘] Regis, nec sceptro [orig: sceptr˘], nec corona [orig: coronÔ] aliisve rebus Regiis, subdito uti licuit, ita nec servis eius nec ancillis. Sed res eiusmodi universa, praeter supellectilem, in funere Regio, ex more comburi solitam, ad Regem, qui successit, tantum attinebat. At vero de Vidua Regis, qua Succesorem seu Regem alium spectabat, dissensus


page 639, image: s0765b

est inter Magistros: Receptior vero sententia est, nec illam, ob dignitatem, Regi alteri rite potuisse duci. Hinc erat, ut Lege illa [orig: illÔ], de Vidua fratris seu fratria Fratri sine liberis demortui superstite ducenda, Viduae Regum haberentur solutae. Misna, tit. Sanhedrin, c. 2. Rex nec calceo [orig: calce˘] extracto [orig: extract˘] renuntiat Uxori demortui sine liberis fratris, neque alii id faciunt uxori eius. Ex Lege illa nullam ducit; neque ex Lege illa coniux eius Vidua nubit. Etenim regula erat, neminem ex illa Lege in virum accipiendum, nisi cui renuntiare fas itidem fuisset, exceptione una [orig: unÔ] et latera [orig: laterÔ] admissa [orig: admissÔ]: Renuntiasse [orig: RenuntiÔsse] autem turpe nimis ducebatur Regi dignitatique eius minime toletandum; cum in Renuntiationis solem nibus, sputum et calcei detractio adhiberetur, quorum neutrum Regiae dignitati consonum habebatur. Adeo ut Fratriae coniugium (ubi fratet sine liberis decederet) coeteris, nisi sollennis intercederet Renuntiatio, imperatum, Regi dignitatis causa [orig: causÔ] haberetur illegitimum. Et quidem, imitatione huius ritus, quod Hebraei de Regum Viduis statuerunt, id voluit etiam Mahumedes de suis. Sic enim loquitur is Azoar. 33. Vobis permissum non est, iniuria afficere Apostolum Dei, nec ducere Uxores eius, quas reliquerit omnino. Ne ita gravis sit nimis vestrum [orig: vestrűm] apud Deum contemptus. Ad quae verba annotat Phil. Guadagnolus, Apolog. tract. 2. c. 10. ž. 3. Unde uxores Mahometi, post eius mortem, in viduitate tabescere coactae sunt; fueruntque numero [orig: numer˘] novem ipsi Mahumeto superstites. Vide Ioh. Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 11. Addantur pauca supradictis, de capitis tegmine Viduarum Christianarum, quo [orig: qu˘] in Orbe olim Romano uti solebant. uti enim Virgines, ita et Viduae sedulo velantes capita, tegumentum adhibebant, quod modestiam et humilitatem earum omnibus insinuraet: sed nonnullo [orig: nonnull˘] discrimine tum inter utrasque Deo devotas, tum inter illas et reliquas mulieres. Virgines enim velatas fuisse eo [orig: ] tegmine, ritibus specialibus consecrato [orig: consecrat˘], contendunt quidam, ex Gelasii, Epist. ad Lucaniae Episc. Viduas vero non: adeo que cum S. Richtrudem viduam velamme consecrato [orig: consecrat˘] B. Amandus donasse [orig: donÔsse] dicitur, id de simplici quapiam benedictione veli accipiunt; longe alia [orig: aliÔ] ab ea, qua [orig: quÔ] vela sacrarum Virginum consecrabantur. Passim iidem velum Viduis impositum, Velum conversionis vocatum esse aiunt etc. qua de re vide disputantem Anselm. Solerium, de Pileo, sectione 7. Aliosque.

VIDUA [5] Regis dicitur in Anglia, eius, qui de Rege tenet in capite, vidua. Sic autem dici solet, quia ei ad secundas nuptias, sine Regis permissu transire non licet, quin et dotem impetrat ex assignatione Regis, quem patronum ac defensorem habet. Viduarum enim et pupillorum cura ad Reges pertinebat, quam ideo suis Comitibus, per provincias et pagos olim delegabant, vide Marculf. l. 1. c. 8. Et Ludovicus Imperat. in admonit. ad Comites Capitol. l. 2. c. 6. Pupillorum vero, inquit, et Viduarum et coeterorum pauperum adiutores, et defensores, iuxta vestram possibilitatem, sitis etc. Item Synod. Ticinensis, sub Ludovico Italiae Rege Pupillos et Viduas protegant. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.

VIDUCASSES populi Galliae Celticae, aliter Biducasses, vide ibi.

VIDULA fluv. Galliae LA VESLE. Oritur in media Campania, 3. leuc. a Catalauno in Ortum apud vicum, qui ob id Summus Vidula, vulgo Somme Vele, dicitur. Dein auctus aliquot minoribus fluviis, postquam Spinam, Novam Villam, Luperciacum Louvercy, Liberiacum Liury, Septem Salices Sept. Saux, Balliam Basse, Prunetum Prunay, Malliacum Mailly, vicum S. Leonardi, praeterlapsus est, Durocorrorum seu Remos rigat; porro Pontem Archiepiscopi Pont l'Archevesque, Campaniacum Champigny, Provilliacum Provilly, Iuncariam Ionchery, Montaniacum Montigny, Brolim Brueil, Fines vel Fimmas Fimes, Basilicam Basoche, ac Brainam seu Brennacum Braine: inque Axonam fluv. abit, inter Brainam et Suessiones: Baudrand. Valesius habet, apud Condate Conde. Etiam Vitula fluv. hic veterib. nonnumquam dicitur, unde Vitlina villa forre nomen nacta est. Inter Decanatus rurales 17. Remensi Ecclesiae subiectos, sextum obtinet locum Decanatus Vidulae: quo [orig: qu˘] nomine vicus Summus Vidula indigitatur, teste Hadr. Valesio [orig: Valesi˘], Notit. Gall. Britto, l. 9. Philippidos.

Auxona cui faciunt nomen vulgare modernt,
Qui tibi cum tollat nativum Vidola nomen,
Ipse suum perdit, Isara [orig: IsarÔ] maiore receptus.

VIELISKA vulgo WIELICZKA, oppidul. Palatinatus Cracoviens. salisfodinis subterraneis celeberrimum, non longe a Cracovia in Ortum, habitatio non satis tuta, ob tertam undique effossam. A C. 1510. maiori patte hae salinae conflagrarunt [orig: conflagrÔrunt], ut et A. C. 1644. 16. Decembr. Piasecius.

VIELKYLUCHIA urbs munita Moscoviae, ad Lovatum fluv. in Ducatu Rescoviensi, et limite Lithuaniae, 30. leuc. Polonic. a Vitepscia in Boream, Ilmenum lacum versus 16. In edito colle. Capta fuit a Stephano Poloniae Rege A. C. 1580. sed reddita. Vulgo Vielkiluki.

VIELLA urbecula Aquitaniae, ad Pyrenaeos, iuris Hispan. et Aragoniae, ad fontes Garumnae, in limite Cataloniae et Convenensis tractus, 18. mill. pasi. supra Lugdunum Convenarum in Merid. in Aravia valle.

VIELUNA et VELUNIA, oppid. satis lautum Poloniae maioris in Palatinatu Calisiensi, et limite Silesiae, aliquot tantum milliat. a Czenstochova. Male habitum, et partim incendio [orig: incendi˘] consumptum A. C. 1656. bello [orig: bell˘] Suecio [orig: Sueci˘]. Vulgo Wielun.

VIENNA [1] German. WIEN, Austriae Metropolis, urbs inclita, et omnium urbium, quas Danubius sustinet, et aedium magnificentia [orig: magnificentiÔ], et rerum copia [orig: copiÔ], clarissima, Episcopalis sub Archiepiscopo Salisburgensi: Viana Plinio, l 3. c. 24. teste Hermolao [orig: Hermola˘]. Ter incassum a Turcis obsessa, A. C. 1529. 1532. et 1543. Cum ponte ad


page 640, image: s0766a

Danub. ubi recipit amnem Wien. Sedes iam diu Imperatoris, 26. milliar. Germanic. a Lintio in Ortum Posonium versus 10. alias Vindobona. Quibusdam Ala Flaviana. Hic [orig: Hţc] Veneceslaus Imperator postquam e carcere Pragensi evasisset, cum mores non corrigeret, sub custodia habitus est A. C. 1392. verum et hinc liber, in Proceres saeviit. Daubravius, l. 23. Valdensium Episcopus Stephanus, ibidem exustus est, circa A. C. 1467. Camerat. in Praef. ad Rationem Discipl. Fr. Sacram quoque cenam sub Utraque Specie hic [orig: hţc] administrari curavit Ferdinandus I. Imperator. Viennensis lineae auctor fuit Ferdinandus II. Imperator filius Caroli Archiducis, Styrii seu Graeciensis rami conditoris, cum frater eius Leopoldus Aenipontanum ordiretur. Huic Ferdinando successit fil. Ferdinandus III. A. C. 1637. mortuus A. C. 1657. Pater Ferdinandi Francisci, qui Rex Bohemiae A. C. 1646. Ungariae A. C. 1647. Romanorum A. C. 1653. electus, ante Patrem obiit, et Leopoldi Imperatoris, qui hodie feliciter Imperii habenas tractat. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Hist. Ausonius in catalog. urbium, v. 3.

Accolit Alpinis opulenta Vienna colonis.

VIENNA [2] Allobrogum, memorata Caesari, de bello Gall. l. 7. c. 9. Allobrogum Metropolis Straboni, illustris Galliae Narbonens. urbs Melae, l. 2. c. 5. COL. VIENNA in veter. inscr. COL. VIENNA LEG. VII. CLAUDIANA PIA, in nummo Neronis: Ornatissima et valentissima Colonia Viennensium a Claudio Aug. Pulchra et Vitifera Martiali, l. 13. Epigr. 107. Opulenta Ausonio dicta, loc. cit. Vienne en Dauphine vulgo. Senatoriam aliquando appellatam scribit Paradinus. Ex hac enim Senatores in Curiam a Claudio dicuntur lecti; forsitan, iam inde a Iul. Caesare, a quo civitate donatos quosdam e Semibarbaris Gallorum, receptosque in Curiam tradit Suet. c. 76. Unde hic [orig: hţc] Vitellius pro tribunali iura reddidit, et Valerius Asiaticus bis Consul, cuius apud Tacitum, l. 11. Annal. c. 1. mentio, Viennensis fuit. Horum posteri stante Occidentis Imperio [orig: Imperi˘], quia Maiores suos Senatores Romanos habuerunt, Senatorum nomine superbi, tamquam soli saperent, coeteros omnes vili pendere coeperunt: a Gundobaldo Burgundionum Rege, quod Godegisilo fratri suo adhaesissent, magna [orig: magnÔ] ex parte sublati. Biennus Stephano dicitur. A Venerio Africano exule fundatam Merula vult, Sylvii Regis Romani, Lycurgi et Eliae Prophetae temporibus, Ferrar. Olim ex Galliae praecipuis, ut ex parte e iam dictis colligere est. Hinc et Euseb. Hist. Eccl. l. 5. c. 1. Galliae Metropoles, inquit, insignes Lugdunum et Vienna. Et ob dignitatem ac vetustatem, a FA, bio Valente Vitellianarum partium Duce servata est, Tacit. l. 1. Hist. c. 66. Regis Archelai insuper relegatione, Iuliani Caesaris Consulatum ineuntis procesiu ac ludis, Valentiniani Iunioris Augusti ab Arbogaste Comite exstincti, Constantis Tyranni a Gerontio interfecti et Godegisili Burgundiae Tetrachae a Gundobado fratre, de quo iam aliquid supra, obsessi expugnatique nece nobilis, post sublatum in Gallia Imperium Roman. saeculo [orig: saecul˘] 5. sedes fuit Regum Burgundiae: quo [orig: qu˘] regno [orig: regn˘] everso [orig: evers˘] a Clodovaeo, sub Gallis fuit, usque ad Ludovicum Balbum, quo [orig: qu˘] tempore a Bosone, affine Caroli Calvi Burgundiae et Arelatense regnum rutsum erectum est, Vienna [orig: ViennÔ] quoque comprehensa [orig: comprehensÔ]: donec in Rodolpho ignavo desiit. Ab illo tempore Archiepiscopi iurisdictionem hic [orig: hţc] omnem, ab Imperatoribus, Friedrico I. inprimis acceptam, tenuerunt, donec Ludovicus XI. tractatu cum Archiepiscopo Iohanue Pictaviensi inito [orig: init˘], supremus a Viennensibus Dominus agnitus est. Hinc Dalfini Daufins de Vienne, nomen accepere [orig: accepŕre], de quibus vide in voce Dalphinus. Caput olim Provinc. Viennensis, in qua civitates 13. nonnullae 14. numerant Noti. veteres. Habuit Amphitheatrum, Palatium, Sedem Imperatorum ac Regum, quod caelesti igne conflagtavit, templum Arianorum, regnantibus ibi Burgundionibus Arianis, ac aturrim hominum 5000. capacem, Gregor. Turonens. l. 2. c. 32. Etiam Moneta hic [orig: hţc] fuit, sub Merovei Carolique posteris. De eius situ Theodulfus:

Saxosa petimus constructam in valle Viennam,
Quam scopuli inde arctant, hinc prempt amnis hians.

Crescente postea Arelati dignitate ac splendore, cum provincia Viennensis in duas divideretur, Viennensem et Arelatensem, priori ac Metropoli, Valentia, Darantasia, quae postmodum Metropolis evasit, Geneva et Gratianopolis solae, posteriori reliquae 10. quondam provinciae Viennensis Civitates, a Leone primum, dein Symmacho Papis sunt adscriptae, et Vienna, quae prius Galliae Narbonensis urbs, dein caput provinciae cognominis atque 13. Civitatum erat, vix quatuor sub se urbes habete coepit: quamquam postea 8. Civitatum nimitum Genevae, Gratianopolis, Albae seu Vivarii, Deae, Valentiae. Carpentoratis, Tricastinorum, et Mauriennae, suftragatione gavisa est; de quibus duas urbes Tricastinorum et Carpentoratensium detractas esse receutiores Notitiae testantur, Arelatoque additas. Quare merno miratur Valesius, Viennensem, unum e sex Burgundiae Archiepiscopis, Regnique eius olim Cancellarium, sedem suam in nummis, maximam sedem Galliarum vocavisse olim, et se Primatum Primatem etiamnum appellare, cum praeter modo dicta, quoque nullum sub se Archiepiscopum habeat. Ex urbis huius Praesulibus Fridericus, in praesentia Ottonis I. Ingelhemii Viennensis Ecclesiae Archiepiscopus ordinatus est, A. C. 968. Hugo a Friderico I. Imperatore privilegium Eccleiae suae A. C. 1153. impetravit. Heraclius, ab eodem A. C. 1157. sacri Palatii Burgundiae Exarchus et summus Consilii sui Princeps creatus, et a sequentibus Imperatoribus Viennensis Archiepiscopus Burgundiae Regni Cancellarius habitus est. Fuit autem praefatus Imperator ab Archiepiscopo in Regem Burgundiae, Arelati A. C. 1178. et in Imperatorem Mediolani A. C. 1186. coronatus. Hadr. Vales. Notit. Gall. Urbs hodie se ipsa [orig: ipsÔ] longe angustior, bellis intestinis plurima passa, sedet ad radices collis, cum ponte ad Rhodanum, ubi Geram recipit; et duabus arcibus, Pipet et la Bastie, quae nunc in ruinis, 13. leuc. a Gratianopoli. Patria fuit Qu. Curtii Rufi Rhetoris Romae insignis, qui ob eloquentiam ac patriam suam a discipulis saepe Cicero Allobrox dictus, inter 11. Rhetores claros, quorum vitae a Suetonio


image: s0766b

scriptae perierunt, auctor Vitae Alexandri Magni, Achilli Statio videtur fuisse. Ibi celebratum Concil. Viennense A. C. 1311 et Arbogastes, de quo supra, cum Valentinianum Iuniorem dolo [orig: dol˘] strangulastet [orig: strangulÔstet], a Theodosio superatus, sibi mortem conscivit. P. Diaconus. Quia Vitiferam Martiali Viennam vocari supra innuimus, adiciam locum Plinii, l. 14. c. 1. et r. extr. ubi ait: Inventa vitis, per se picem resipiens in vino, Viennensem agrum nobilitavit, Arverno [orig: Arvern˘] Sequanoque [orig: Sequan˘que] et Helvico [orig: Helvic˘] generibus non pridem illustrata, Viennensesque soli picata sua pluris permutasse [orig: permutÔsse], sed inter sese amore patriae creduntur, idque vinum frigidius reliquis existimatur. Martialis quoque in l. 13. qui Xenia inscribitur, in picatum vinum de vitifera Vienna veniens, distichon, 107. composuit, quod vide apud Auctorem: et plura de Urbe hac apud Hadr. Vales. Notit. Gall. Morerium, Diction. Hist. etc.

VIENNA [3] oppid. in silva Arduenna, pagoque Luciliburgensi, olim Eiffliae regiunculae attributa, caput Comitatus. Brouvero Vienna Trevirica dicitur, Gall. Viande, incolis Viane: medio [orig: medi˘] loco [orig: loc˘], inter Augustam Trevirorum ac Rupem in Arduenna la Roche. Item oppid. Flandriae, dominii nomen ferens, prope Gerardi montem. Item, in dioecesi Traiectensi, apud Batavos, Vianen vulgo. Item castrum Campaniae Gallicae ad Axonam, vulgo Vienne le Chasteau, proximum Viennae Villae Vienne la Ville. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VIENNENSIS Gallia pars ampla Galliae, quae antea Gallia Narbonensis dicta; sed ipsa maior exstitit, cum sub ipsa fuerint Gallia Narbonensis, et Subalpina. Sic dicta fuit sub Imper. Roman. et erat sub Praefecto Praetorio Galliarum. Eius partes fuere [orig: fuŕre] 5. Nempe Viennensis prima, quae Narbonensis tertia, cuius caput Vienna. Secunda, quae Narbonens. prima, in qua Narbo Metropolis. Tertia, quae Narbonensis secunda, ubi Aquae Sextiae caput. Quarta, seu Alpium maritimarum in qua Ebrodunum Metropolis et Quinta, seu Alpium Graiarum, in qua Tarantasia caput. Hic [orig: Hţc] sunt nunc Occitania, Provincia, Delphinatus, Sabaudia Pedemontiu m et Valesia. Baudrand. Valesius provinciae Viennensis, primum in Concil. Arelatensi, Volusiano [orig: Volusian˘] et Anniano [orig: Annian˘] Consulib. A. C. 314. fieri mentionem animadvertit, cui primitus 13. vel 14. civitates fuere [orig: fuŕre], cum hodie vix 4. vel quinque sub se habeat, vide supra in Vienna. Idem miratur recentiores Geographos 5. vel etiam octo Viennenses provincias mundo obtrudere, cum Veteres plus una [orig: unÔ] provincia [orig: provinciÔ] Viennensi numquam agnoverint, provinciaque Viennensis pars fuerit Galliae Narbonensis, ab eaque avulsa. Proin absurdum, inquit, abolito [orig: abolit˘] nomine veteri provinciae Narbonensis, pro provinc. Narbonensi 1. et 2. Vienneniem 2. et 3. nobis obtrudere, et appellationem Narbonis, qui iam inde ab Augusto caput quartae partis Galliarum exstitit, supprimere, Viennam ei prius diuque subiectam praeferendo. Idem sentit de Alpibus Graiis et Penninis, ut et de Maritimis sentit, quae cum Narbonensi Galliae adiunctae attributaeque sint, in Viennensis 4. et 5. voca bulum concedere non debuerint, Notit. Gall.

VIENNENSIS Tractus LE VIENNOIS, pars Delphinatus, magis ad Occasum, extensa, inter Rhodanum et Isaram. Proin olim insula Allobrogum dicta a quibusdam, quod ibi Allobroges ex parte. Caput Vienna est, habuitque alias Principes proprios, Delphinos Viennenses dictos.

VIERE Graece ple/kein, unde et funes, et corollae et alia, quaecumque plexili opere fiunt, vieri dicuntur, hincque vitilia appellantur. Quae qui facit Vietor et Vitor, in veter. Inscr. Arnob. l. 2. Quid bigarios, salinatores, bolonas, unguentarios, aurifices, aucupes, vanncrum, sirpearum vitores, h. e. ple/ktas2. Quemadmodum h( plektri/a vitrix dicitur Plinio, l. 35. c. 11. ubi de Glycera stefanoplo/kw|: Amavit (Pausias pictor) in iuventa Glyceram vitricem corollarum. Quod et inter Veneris cognomina, a ligando videl. sic dictae: vio enim a Graeco mi/w, Aeol. bi/w, quod est ligo, seu plico, Salmas. ad Solin. p. 246. Postmodum Vietores solum dici coepere [orig: coepŕre], qui vitilibus, i. e. flexibilibus, quos vulgo circulos nominabant, vasa circumligarent, vinaria praecipue. Ulp. in fine ž. l. si servus servum ff. ad l. Aquil. Item, ait, si Vietori locaveris lacum vino [orig: vin˘] plenum curandum. Cuiusmodi servos Romani habuere [orig: habuŕre] olim Oliarios seu Doleares dictos, quorum iconem cum Cellae vinariae typo, ex antiquo marmore, Augustae Vindelicorum effosso A. C. 1601. exhibet Laur. Pignorius, Comm. de Servis. Vide quoque infra, ubi de Vuilibus.

VIERVEDRUM melius promontor. Scotiae Boreal. alias in Cornariis, nunc in Stratnavernia. Fare head Sanson. Briet. 84. mill. pass. a Beruvio promontor. in Occasum.

VIERZONUM oppid. Biturigum, Metel. E quibus orti, ut ipse ait, in Anglia Cantuaril et Vectuarii, hoc est, qui Vectim insul. et tractum e regione in continenti habitant. ubiti nonnullis, teste Al. Neryllio [orig: Nerylli˘]. Au iidem cum Gotthis, Gutis. Iutis? Vide ibi.

VIESTA urbecula Capitanatae, Episcopalis sub Archiepiscopo Manfredoniensi, ad radices Gargani, in ora maris Adriatici 25. milliar. a Manfredonia in Caeciam, Vieste vulgo.

VIETA Franciscus, Frontanaeo Picto, vir profundae eruditionis, studiique tam indefessi, ut triduum nonmunquam ieiunus et insomnis in Musaeo suo exigeret, Mathematiorum aevi sui facile princeps, problema ab Hadriano Romano omnibus Europae Mathematicis propositum resolvit, Apollonii Pargaei peri e)pafw=n Gemetriam resuscitavit, Emendationem Kalendarii a Christoph. Clavio factam erroris arguit, obiit A. C. 1603. Thuanus, Histor. Scripta eius enumerat Aut. Teissier, Elog. Part. 1. Vide quoque Voss de Scient. Mathem. p. 196. 235. 337.

VIGANDUS Iohannes Germanus, Mansfeldiae, in radicibus Hercyniae silvae natus. In patria primo docuit, dein Magdeburgi, Ienae, Vismariae Superintendens, tandem in Prussia Episcopus Pomezaniensis a Stephano Poloniae Rege factus est. Eius exstant Exercitationes in 3. pr. cap. Gen. Commentarii in Psalmos gradnum, item in Psalm. 84. 90. 91. 145. 147. Annotationes in Esaiam: Explicotio brevis in Danielem: Explanatio in 12. Proph. min. Annotationes in ad Rom. Ephes. et Coloss. etc. Vir fuit ingenio [orig: ingeni˘], doctrinaque [orig: doctrinÔque] praestans, cuius vita sobria et honesta, aliis exemplo fuit, Melch. Adami: Matthiae


image: s0767a

Flaccio in concinnandis Eccles. Historiae Centuriis operam navavit, magni inter Protestantes nominis. Thuan. Histor. ad A C. 1587. quo [orig: qu˘] obiit, Quenstedius de Patriis Viror. Illustr. Ant. Teissiet, qui scripta eius enumerat Elog. Part. 2. Alii.

VIGELLIUS Saturninus, Africae Praeses, sub Severo, Christianorum acer hostis, a Deo vindice caeitate percustus est. Vide Tertull. in libr. ad Scapulam.

VIGENNA Fortunat. Vienne, fluv. Galliae, per Pictavos in Ligerim inter Turones et Andegavos fluens, ad vicum Candacens. irrigatis Lemovicis, Conflando, Atvallis, Castro Heraldi et Chinone oppidis.

VIGERA vulgo VOIRE, fluv. Galliae, ad quem Puteolus monasterium, Puisie sur Voire. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.

VIGERUS Marcus, vide Marcus.

VIGIL an quia visu agilis; anex Graeco a)gallo\s2, ab a)gallia/w, a. in i. mutato [orig: mutat˘], Scalig. ad Varron. dictus est. Eorum olim Romae familia publica fuit, quae incendia restingueret. Seneca, Ep. 64. Intervenerunt quidam amici, propter quos maior fumus fieret: non hic, qui erumpere ex lautor um culinis et terrere Vigiles solet; sed hic modicius, qui hospites venisse significaret. Et hi quidem Senecae Vigiles ad Augustum pertinent, vide Sueton. in eo, c. 30. et Ioh. Xiphilmum: qui reiecta [orig: reiectÔ] Triumvirum [orig: Triumvirűm] nocturnorum, Aedilium et Tribunorum Pleb. cura [orig: curÔ], per se maluit huic rei consuli, instituto [orig: institut˘] Praefecto [orig: Praefect˘] Vigilum, de quo infra. habuit vero familia ista, ut Iul. Paulus scribit, l. 1. ff. de offic. Praef. Vig. stationem suam circa portas et muros, unde si opus esset evocabatur. Vide Laur. I'ignorium, Comm. de Servis. Neque frustra, ut enim notat Donatus ad illa Terentii in Adelphis, Actu 4. sc. 2. v. 44.

-- Priusquam ad portam venias, apud ipsum lacum:

Varro docet, semper lacum portis addium: scil. ob usum iumentorum exeuntium et introeuntium: praeterea, ut adversum hostilem ignem portis de proximo subvenirerur. Vide Laut. Prignorium, loco [orig: loc˘] citato [orig: citat˘]. In bello [orig: bell˘] (ubi Vigilias tesserasque Palamedes invenisse, bello [orig: bell˘] Troiano [orig: Troian˘], legitur apud Plin. l. 7. c. 56.) in eadem gente, Vigiliarum, quarum tellera a Praefecto legionis petebatur, dispositio haec erat: Imperatorem eiusque tentorium, accubans custodiebat signum: Tribunorum tentoria et Equitum turmas deputati ex singulis. Itidem per singulos ordines omnes ex se ipsi custodias disponebant: coeteras Imperator; fiebantque ut plurimum tres excubiae: apud Quaestorem una, binae apud Legatos Consiliariosque: exteriorem castrorum aspectum Velites complebant, totum interdiu vallum circumsidentes. Portas singulae ex iis decades accubantes serubant: eos qui erant Vigiliis deputati, ex singulis custodiis, qui primam vigiliam acturi erant, unus ex signis singulis Tergiductor velpere ducebat ad Tribunum: qui dabat singulis taleolas per singulas vigilias brevem admodum habentes characterem: quo [orig: qu˘] accepto [orig: accept˘], illi ad destinata tendebant loca. Fides circuitionis Equitibus committebatur: quique praeoptati erant per Tergiductores, ex prima ala quatuor, ubi sorriti essent vigilias, conferebant se ad Tribunum, accipiebantque in scriptis, quot vigilias circumire oporteret. Postea vero accubabant ii quatuor iuxta prim um signum Triariorum, cuius Princeps curam gerebat, ut competens vigilus signum tuba [orig: tubÔ] daretur. Cum vero tempus accessit, primam visebat vigiliam, qui sortitus erat. Circuibat autem praedicta loca, non circa vallum, adirusque, sed omnia per signa turmasque et si inveniebat Vigiles primae vigilantes, accipiebat ab iis taleolam: sin autem offendebat quempiam dormientem, aut locum deseruisse, attestatus proximos abibat. Idem fiebat ab iis, qui deinceps vigilias circumibant. Dandi vero signum buccina per singulas vigilias, quod circuitoribus conveniebat cum Vigilibus, Ductoribus ordinum primi signi Triariorum utriusque legionis quottidie cura incumbebat. Circuitarum singuli, sub ipsam lucem, referebant tesseras ad Tribunum, atque, si omnes essent reddirae, sine delicto abibaut: sin pauciores artulissent, inquirebatur ex charactere, quaenam custodia defecerit: quod si in ipso circuitore esset culpa, fuste caedebatur. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 13. ex Polybio, l. 6. De buccina, qua [orig: quÔ] Vigiliarum tempus indicabatur, ita Properr. l. 4. El. 4. v. 63.

Et iam quarta canit venturam buccina lucem.

Apud Athenienses, excubitores nocturnis vigiliis nolam pulsabant, ad cuius pulsum ilico respondendum erat, ut Suidas refert in *kwdwnoforw=n. Unde Aristophanes in Avibus, iubet Codonophorum circumcurrere, *kwdwnoforw=n peri/trexe; id est circumite urbem ac excubias seu Vigiles, ut, num hi officium strenue obirent, deprehenderet. Quomodo vero id factum, ita ex coniectura docet Magius: Codonophorus circumcurrens (hodie Ronda) tintinnabulo [orig: tintinnabul˘] personabat; cui si non statim Vigiles occurrissent vel assurrexissent, eos minime vigilasse [orig: vigilÔsse], sed tinnitu e somno fuisse excitatos, erat apertum. Idem apud Iccium portum (Caletum quidam vocant) aliisque locis praesidiariis obtiner etiamnum: quemadmodum si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium dabatur olim hodieque per universam fere Belgicam, ut alibi dictum. Germani vero nostra [orig: nostrÔ] aetate, cum Vigiles mutant, tympanum pulsate tibiaque [orig: tibiÔque] canere solent. Vide Hieron. Magium, de Tintinnabulis, c. 10. cum Notis Fr. Sweertii. Coeterium apud Hebraeos vetustiores Graecosque (qui diem quoque in stationes tres, quaternis horis constantes, partiebantur, Farnabius ad Thyestem Senecae, v. 798.) tergemini Vigiles noctu excubabant, quum Romani in quatuor Vigilias noctem haberent divisam. Ad quem proin priorem morem alludit Ausonius, Gripho [orig: Griph˘] Ternarii, v. 25. Edyll. 11.

---- noctisque per umbram
Tergemini vigiles ----


page 641, image: s0767b

Et quidem primam Hebraei vocabant [gap: Hebrew word(s)] initium vigiliarum, Thren. c. 2. v. 19. secundum [gap: Hebrew word(s)] mediam, Iudic. c. 7. v. 19. tertiam [gap: Hebrew word(s)] vigiliam matutinam . Donec et ipsi, sed non nisi Romanis temporibus, 4. quoque earum constituerunt: hinc quartae mentio Matthaei c. 14. v. 25. et Marci c. 6. v. 48. Lucas tamen morem veterem securus tertiam pro ultima videtur habere, c. 12. v. 38. Vide quoque supra voce Nox. Poenas Vigilum suo [orig: su˘] munere non rite defunctorum quod attinet, semper illae, bello [orig: bell˘] inprimis et rebus creperis, atroces fuere [orig: fuŕre]. Nota vox Graeci Ducis, cum Vigilias ipse obiens vigilem dormientem gladio [orig: gladi˘] confodisset, eu(/donta kate/ labon, eu(/donta kate/lipon, dormientem inveni, dormientem reliqui. Apud Romanos, qui tumultu Gallico [orig: Gallic˘] negligentior officii Vigil fuerat, de saro pracipitatus est, teste Livio [orig: Livi˘], l. 5. c. 47. qui alias tesseram non reddidisset, aut dormivisset, aut locum vigiliae deseruisset, virgis caedebatur, vide infra Virga. Ne igitur somnus obreperet, solebant Excubitores Vigilesque, apud nonnullas gentes, cantu tempus fallere, cantilenisque quibus Regum suorum iustitiam virtutesque praedicabant, noctem insomnem traducere, uti discimus ex Amm. Marcellino, l. 24. Obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici, iustitiam felicitatemque Regis sui canoris vocibus extollentes. Vide etiam Zosimum, l. 3. ut alia omittam. Graecis recentioribus Vigiliae bi/glai sunt, ex vigla contracto; unde verbum perviglare, apud Auctorem Pervigilii Veneris,

De tenente tota nox est perviglanda canticis.

Et Biglae Drungarius, apud Byzantinos, idem cum Vigilum Praefecto, apud veteres Romanos, vide supra in ea voce, ut et voce Circa, item ubi de Veterum Excubiis, et Nocte. Addam saltem, quae de servis Custodibus, Horreis Insulisque, in quibus plerumque fortunarum suarum pretiossimam homines opulenti partem reponebant, adposiris, praeter Paulum ICtum, l. 3. ff. de off. Praef. Vig. habet Iuvenalis, Sat. 14. v. 304.

-- Misera est magni custodia census.
Dispositis praedives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
Electro, signisque suis etc.

Ubi Antiquus Interpres, Per translationem, inquit, disciplinae militaris Sparteolorum Romae, quorum cohortes in tutelam Urbis cum hamis et cum aqua vigilias curare consueverunt vicinis, etc. De iure Excubiarum, maioribus Iustitiariis medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘], comperente, vide Car. du Fresne voce Wactae.

VIGILANTES vide supra Insomnes.

VIGILANTIUS Hispanus, Praesul doctissimus, A. C. 406. Damnavit caelibatus necessitatem, reliquias martyrum adorandas non esse, nec ad eorum sepulchra in Ecclesiis vigilandum docuit. Cereos quoque frustra in templis clara [orig: clarÔ] luce accendi, monuit: Eleemosynas Hierosolymam mitti debere negavit, paulatim pauperibus distribuendas, non semel effundendas dicens: Monachorum denique in solitudinem fugam vituperavit. Cui quid respondeat Hieron. Vide illum in tract. advers. Vigilantium.

VIGILIAE [1] urbs Apuliae Peuc. littoralis, vulgo Bisegli. Episcopalis sub Archiepiscopo Tranensi, inde 5. mill. pass. in Ortum, Barium versus 19.

VIGILIAE [2] apud Gregorium Turon. l. 3. Histor. c. 17. Cum Dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem Pontifex, prtusquam ad Vigilias descenderet, iussit etc. nocturnae preces sunt, quibus olim primo nocte illa [orig: illÔ], quae Paschatis festum antecedebat, inde in alias quoque festis, et Martyrum natalitiis, Christiani vacabant. Et quidem cum ex necessitate primam habuissent originem, quippe publico [orig: public˘] divini cultus exercitio [orig: exerciti˘], Gentilismo [orig: Gentilism˘] regnante, sub gravi poena vetito [orig: vetit˘]; postea, etiam libertate illius sub Christianis Imperatoribus impetrata [orig: impetratÔ], mansere [orig: mansŕre] tamen in septimana ante Pascha, prae coeteris, Vigilia resurrectionis Domini, in qua noctu congregati ieiunabant. Unde Tertullianus, incommoda ex coniugio cum gentili oritura referens, inter alia, Quis, inquit, sollemnibus Paschae abnoctantem uxorem securus sustinebit, l. 2. ad Uxor. Postea etiam in aliis Festis, ut dictum, et in Martyrum coemeteriis vigilari coeptum, uti discimus ex Historia Tripart. l. 5. c. 32. Vide quodque Theodoretum, aliosque Rei. Eccl. Scriptores. Nempe, quod Gentiles noctu certis sollennitatibus, in Isidis, Aesculapii, Cereris, aliorumque Idolorum templis, conregarentur; prudentia humana iudicabat e re esse, ut id in verae Religionis usum, sicut plurima alia, verteretur. Verum sicuti in his Gentilium Vigiliis in scelerum occasionem consuetudo vertit, indigitatam Plauto, Aulul. Prolog. v. 36. de Lyconide,

------ Senex
Is, adolescentis illius est avunculus,
Qui eam stupravit noctu, Cereris vigiliis.

Unde Cicero, de LL. l. 2. Quid autem mihi displiceat in nocturnis, Poetae indicant Comici. Ita, processu temporis, apud Christianos, idem evenit, sicque aucta contagio est, ut domus Dei -- sicut veritas dicebat Iudaeis, fieret spelunca latronum, i. e. stupratorum, Polyd. Virgilius, de Inv. Rer. l. 6. c. 4. Placuit proin Patribus Illiberi in Hispania convocatis, prohibere, ne feminae in Coemeterio pervigilent, eo quod saepe, sub obtentu orationis, scelera latenter committantur. Quorum vestigiis insistens Vigilantius ea pervigilia acriter reprehendit, obnitente Hieronymo [orig: Hieronym˘], qui ob abusum ea non abolenda esse censebat; tandem necessitas pervicit: et quia lusores ac cantol es conveniebant, et turpibus cantilenis et saltationibus et comessationibus, potationibus ac fornicationibus intendere coeperunt --- huiusmodi vigiliae sunt interdictae, Durandus Mimat. Rational. l. 6. c. 7. num. 8. Vide quoque Concilium Autisiodor. can. 5. Fr. Gualterum Episc. Pictav. A. C. 1280. idem prohibentem, apud Bochellum. l. 4. tit. 12. c. 17. Augustinum inprimis, Sermone 15. ad Fratres in Eremo. Quo [orig: Qu˘] facto [orig: fact˘], pridie dici cuiusque festi ieiunari coepit, retento [orig: retent˘] Vigiliarum vocabulo [orig: vocabul˘], sicque



page 642, image: s0768a

-- morem nova sustulit aetas.
Nam quia nox sceleri solet esse occasio, et illud
Observant, qui furta volunt committere, tempus,
Ieiunare diem visum est sapientius illam,
Quae praeit. --

ut inquit Mantuanus, l. 1. Fastor. Verum hic [orig: hţc] iterum, uti Gentilium ieiunia, quae in Cereris, Iovis aliorumque Deastrorum, honorem colebant, in commeslationes eo largiores desierunt; ita apud Christianos, ieiunia dicta sequi coepere [orig: coepŕre] choreae, convivia, lusus: Quorum Bernhardus primus meminit Ephraem vero, Tom. 1. tract. de Char. p. 20. Dominus non dixit, adducite mihi opes aut vitulos aut haedos aut ieiunium aut vigiliam, -- sed quod leve est ac facile ac compendiosum, hoc praecepit, dicens: Et tu ignosce fratri tuo etc. Sed et, post Vigilias nocturnas abolitas, indictos fuisse certis locis et temporibus sollennes coetus, in quibus de die conveniant, ex vicinis oppidis et pagis, ibique variis lusibus sese exerceant in Coemeteriis, iuxta quas cauponae erigi solitae, atque huiusmodi sollennitates Pictones vocare pervail, quasi pervigilia, refert Andr. Rivetus, Summae Controv. Tract. 2. Quaest. 15. Vide quoque supra, ubi de Nocturnis Coetibus, item voce Paramonarius, et plura hanc in rem, apud Macros Fratres, Hierolex. et Car. du Fresne Glossar. quorum hic officium pro defunctis in Eccles. Roman. cani solitum Vigilias quoque appellari: et de Tyronum, qui militarem ordinem consecuturi, pridie in Ecclesiam secedentes, in ea pernoctabant ac orationibus vacabant, vigiliis: nec non de ritu medii aevi, Vigilias cum clava notificandi, indigitato in Charta Chrodegangi Episcopi Metensis A. C. 765. nonnulla addit.

VIGILIARII item Vigilgalli, in Reg. Magistri, c. 31. dicuntur in Monasteriis, qui ad Matutinos excitant reliquos Monachos, apud eundem.

Pontifices et Viri Illustres.

VIGILIUS [1] Romanus, ope Theodorae Gusutae, cui pollicitus erat, se Eutychianum fore, Sylverium Papam sustulit, seque intrusit in sedem Romanam, in qua cum crudeliter se gereret, captivus Constantinopolim abductus, iniectoque [orig: iniect˘que] in collum fune, pene ad mortem caesus et per urbem raptatus est, surrogato [orig: surrogat˘] ei Pelagio [orig: Pelagi˘]. Obiit A. C. 555. Vide Euagr. l. 4. c. 18. Niceph. l. 17. Liberat. in Brev. Ciacconium, Morn. Myster. Iniq. p. 207. et seqq.

VIGILIUS [2] Episcopus Tridentinus, saecul. 4. Scripsit ad Simplicianum Mediolan. de martyrio Sisinnii, Martyrii et Alexandri, prope Tridentum a Gentilibus occisorum. Imo ipsemet eo pergens, Saturni idolum ibi evertit, lapidibus propterea obrutus. Sub Consulatu Stiliconis, A. C. 400. seu 405. Gennad. in Cat. c. 37. Voss. l. 2. de Hist. Lat. c. 10. Gesn. etc. Item alius, sub Zenone et Anstasio Imperatorib. Scripsit contra Eutychem, libros 5. egregios: quorum quinto meminit quoque tractatus sui de Conciliorum decretis, et novitate vocum, a Patribus, contra haereses, introductarum. An idem cum Episcopo Afro, qui saeculo [orig: saecul˘] 6. sub Athanasii nomine, scripsit libros 11. de Trinitate, contra Arianos: et disputationem eiusdem contra Sabellium, Photinum et Arium? Auctor quoque Symboli Athanasii creditus.

VIGILIUS [3] Diaconus, scripsit regularum Monachorum contractam, Gennad. in Catal. Vir. Illustr. c. 51. etc.

VIGILIUS [4] Zuichemus, ICtus celebris in Belgio, Carolo V. a consiliis. Alciati auditor. Obiit A. C. 1577. variis in Iure scriptis editis. Valer Andreas, Biblioth. Belg.

VIGILUM Praefectus ab Augusto institutus est, testibus Suetonio [orig: Suetoni˘], c. 30. Dione, l. 55. aliis. Cum enim septem cohortes opportunis constituisset locis, ut binas regiones Urbis unaquaeque tueretur, praeposuit eis Tribunos et super omnes Spectabilem Virum, qui Praefectus Vigilum appellaretur. Is cognoscebat de incendiariis, effractoribus, furibus, raptoribus, receptatoribus: nisi si qua tam atrox tamque famosus quis esset, ut Praefecto Urbi remitteretur. Et quia plerumque incendia culpa [orig: culpÔ] inhabitantium fiunt, aut fustibus castigabat eos, qui negligentius ignem habuissent, aut severa [orig: severÔ] interlocurione comminatus, fustium castigationem remitrebat. Eidem incumbebat vigilare per totam noctem; coerrabat autem calceatus, cum hamis et dolabris, et curabat omnes inquilinos admonendos, ne incuria [orig: incuriÔ] aliqua [orig: aliquÔ] incendium oritetur: Praeterea, ut aquam unusquisque in cenaculo haberet, Paulus Ictus, ff. tit. de officio Praef. Vigilum. Quae confirmans Dio, l. cit. Cum, inquit, eo [orig: ] tempore multa in Urbe essent vastata, Libertinos septem locis ad ea euranda instituit, Equitem eis praefecit, quos etsi haud diu id officium gerere pati statuerat: tamen reipsa [orig: reipsÔ] expertus, utilissunum ac maxime necessarium esse eorum munus, perdurare iussit: Iuntque nostra [orig: nostrÔ] aetate, etiam nocturni, hi custodes, non ex Libertinis tantum, sed ex aliis quoque militibus, murosque in Urbe tenent, et mercedem publice accipiunt. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 34. et supra Vigil.

VIGINTI Quatuor apud Talmudicos Scriptores Biblia dicta, vide supra ubi de Synagoga M.

VIGINTITRIUMVIRALE Synedrium unum ex tribus erat Hebraeorum Synedriis, ut Septuagintauniusvirali seu Magno [orig: Magn˘] inferius, sic Trium virali celebrius. Constituebantur ea in singulis Urbibus, quibus incolae (Patres familias [orig: familiÔs] nempe) centum viginti: quem numerum sic colligit Gemara Babylonia ad tit. Sanhedr. c. 1. fol. 17. 2. Qualisnam heic eiusmodi numeri usus? Viginti tres, qui faciant Synedrium minus et tres Ordines vigintitriumvirales sic fiunt 92. Et decem, qui domui Synagogae vacent, sic fiunt 102. et 2. Scribae, et 2. Inspectores seu Lictores, et 2. Litigatores, et 2. Testes, et a. ut Testes falsarii, et 2, qui eos convincere possint. Ecce centum et quatuordecim. Receptum etiam est, Urbem qualemcumque, cui deessent hae decem res,


image: s0768b

Habitationem habere illicitum fuisse Discipulo Sapientis, Synedrium Iudicum, Lictores et poenarum ministri, Arca eleemosynae, a duobus collectae et a tribus erogandie et Domus Synagogae (Proseucha publica) Domus ad lavandum, Latrina, Medicus, Chirurgus, Libellarius, Lanto, Paedagogus. Quem locum etudite explicat Ioh. Seldenus, de Synedriis Veter. Hebr. l. 2. c. 5. ž. 4. e quo etiam id colligitur, licet 520. incolae essent, non tamen Synedrio Vigintitriumvirali fuisse locum in Urbe, cui 10. illae res deessent. Imo Maimonides in ad tit. Sanhedrin. c. 1. ž. 5. In urbe, cui deessent Bini Sapientes illustriores, quorum alter potis esset docere et sententiam pronuntiare in Lege universa, alter satis sciens esset ad audiendum interrogandumque, non fuisse collocata Synedria Vigintitriumviralia, tametsi in ea essent mille Israelitae, scribit. Idem, numeri praefati, iuxta Veter. doctrinam Talmudicam, hanc affert rationem Ibid. Undenam factum est, quaerens, ut non constitueretur Synedrium (Vigintitrium vitale) nisi in Urbe, cui essent incolae 120? Ideo, quod Synedrium debet esse vigintitrium, quibus accedere debebant tres ordines, quorum numerus 69. et decem qui Sacrae Synagogae vacarent, et duo Scribae et duo Lictores, et duo Litigatores et duo Testes, et duo qui possent esse Falsarii et duo, qui hosce possent convincere et duo Eleemosynae collectores, praeter unum insuper, qui cum eis eam erogaret et Medicus et Chirurgus et Libellarus et Paedagogus. Ubi tertius ille in re Eleemosynaria pro aliquo ex reliquis, qui binis Collectoribus assumptus officium illud iuxta morem erogandi praestare posset, sumendus videtur, quo sic numerus 120. exacte prodeat. Ut autem in Synedrio Magno, ad exemplum illius, quod sub Mose primo habitum, Princeps erat seu Praeses; quem [gap: Hebrew word(s)] Nasi vocitabant, ita etiam in Vigintitriumvirali semper erat, qui simili frueretur dignitate; [gap: Hebrew word(s)] Rosch, quoque seu Caput dictus: a quo proxima dignitas erat [gap: Hebrew word(s)] Patris Synedrii seu Principis secundi. Similiter, in considendi ritu, Vigintitriumvirale Magnum aemulabatur: sic, ut semicirculum efficiendo, Princeps et Pater, in medio sederent, reliqui a dextris et sinistris iuxta dignitates suas; Scribae vero bini ad utrumque semicriculi cornu adstarent. Porro, coram Synedris tres ordines Discipulorum Sapientum, singuli ex viginti tribus viris constantes, collocabantur: quorum usus erat non modo in eo, ut inde sic, in Iudicii capitalis dissensu, adsciscerentur Vigintriumviralium Synedris ex iis, si res postularet, plures etiam usque ad numerum 71. verum etiam, ut Synedrorum demortuorum loca inde supplerentur. Ex utrisque autem, tum Ordinibus illis, tum Synedris, cooptabantur ac surrogabantur Collegae Synedrii M. hoc [orig: h˘c] modo [orig: mod˘]: E Synedrio Vigintitrium virali ad atrum Templi posito, velut e promptuario, unde M. Synedrium ritu ordinatio [orig: ordinati˘] supplendum esset, successores evocabantur. E minoribus vero per urbes et Provincias Synedriis, viri egregii in Synedrium illud alterum Hierosolymis, ad montem Templi collocatum, evocabantur, demortuis scil. aut semotis Collegis: illinc, ut successores, in Synedrium, quod ad atrium Templi, evehendi. Quo [orig: Qu˘] factum, ut spectatissimi quique multoque [orig: mult˘que] rerum Forensium usu eminentissimi in Synedrium Magnum asciscerentur, etc. Iudicia synedriorum Vigintitriumviralium, tum pecuniaria fuere [orig: fuŕre] et Civilia, tum capItalia et Criminalia omnigena, nisi quae inter casus Synedrio M. reservatos reperta. Eodem iudicia pertinebant, quibus bestiis, velut etiam delinquentibus, mors ex Lege inferenda erat. Levit. c. 20. v. 15. et 16. Item Exodi c. 21. v. 29. sic tamen, ut inde ad Synedrium Magnum provocatio daretur. Neque vero Synedrio solum Magno, sed et Vigintitriumvivali, imo et Triumvirali, ita suberat, cum aliis, Pontifex Maximus, ut inius, pro imperii in eis ac iurisdictionis discrimine, vocati posset iudicarique: Imo nec ipse Rex immunis, cuius iudicia civilia peragenda fuisse apud Vigintitriumviros, legimus in Gemara Hierosolym. quin et flagris ibi Regem obnoxium, tradunt Doctores: quem admodum et Pontificem M. cui tamen, ob singularem erga eum reverentiam et ne in ius vocatus functioni sacrae nimium forte deesset, per Procuratorem, Hierosolymitane [gap: Hebrew word(s)] Enteler seu Entoler dictum, nes suas agere permissum erat. Eorum tandem, qui in Syneditum, uti Magnum, ita et Vigintitriumvirale, cooptandi erant, Natales quod attinet, debuere [orig: debuŕre] esse sanguine puro [orig: pur˘], sive Sacerdotes, sive Levitae, sive e reliquis, qui generali nomine Israelitarum venire solebant; exclusis Proselytis etiam Iustitiae, nedum Domicilii, Mamzeribus, profanis, Libertinis, Servis ac universis horum alicuius sanguine inquinatis; qua de re, ut et plura de Synedriis Hebraeorum, vide apud praefatum Seldenum, opere cit. l. 2. passim, inprimis c. 5. ž. 2, 3, 4. c. 6. ž. 1, 2. c. 8. ž. 1, 2, 3. c. 9. ž. 1. etc.

VIGINTIVIRI agris dandis, apud Romanos, qui fuerint, docet Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 47. cum ait: Cum aut Lege aliqua [orig: aliquÔ] a Plebe scitum, aut Senatusconsulio [orig: Senatusconsuli˘] decnetum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, Curatores, qui coloniam deducerent, interdum tres, interdum quinque septem, decem, viginti etiam, qui inde Triumviri, vel Quinqueviri, vel Septemviri, vel Decemviri, vel Vigintiviri coloniae deducendae, aut agris dandis, attribuendisve appellabantur. Hi, postquam creati erant, Colonos, qui vel sua [orig: suÔ] sponte nomina dederant, vel sorte exierant, in agros lege definitos atque in Coloniam sub vexillo, quasi exercitum aliquem deducebant: cuius deductionis Dux aliquis e Curatoribus Agrariis erat, etc. Alii ab his Vigintiviri sunt, memorati Spartiano in Didio Iuliano, c. 1. Inter Vigintiviros electus est, suffragio matris Marci. Nempe libera [orig: liberÔ] Republ. vetus fuit consuerudo, ut populus quotannis XXVI. viros crearet, quorum munia sic postea distribuebantur. Fiebant ex illis Triumviri capitale,s Triumviri monetales, Curatores Viarum in Urbe, Decemviri litibus iudicandis, qui hastam centumvitalem cogebant, Duumviri Curatores viarum extra urbem, et Quatuorviri in praefecturas Campaniae mittebantur. Sed hic numerus ab Augusto fuit imminutus, sublatis Viocuris, qui extra urbem curabant, et Quatuorviris, qui in Campaniam mittebantur: quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] pro XXVI. Viris mansere [orig: mansŕre] XX. Viri solem, quos quidem non instituit hic Imperator, sed eorum tantum creationem mutavit,


image: s0769a

iubens ut ex Equestri ordine eligerentur, qui videntur antea soliti e Senatorum liberis creari. Vide Dionem, l. 54. ubi de illis fuse, Festum, voce Praefecturae, et Iac. Cuiacium, Observat. l. 11. Erat autem Vigintiviratus, velut ianua, ad honores aditum pandens, ad quos perdiu Principum quoque liberi adibant hac [orig: hÔc] via [orig: viÔ]. Sed dispensatum nonnumquam a Senatu, uti ex Tacito discimus, qui Tiberium commendantem Neronem, e liberis Germanici, iam ingressum iuventam, petiisse, ut munere capessendi Viginti-Viratus solveretur, scribit l. 3. Annal. c. 29. Vide casaubon. Not. ad Spartian. d. l. et ad Sueton. Aug. c. 37.

VIGISONUS lacus est in agro Patavino.

VIGLEBANUM urbs Insubriae recens, Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi, inde 20. mill. pass. Casale versus totidem, quot a Ticino. Vide Vergeminum.

VIGNATIUS Ludovicus, vide Ludovicus.

VIGNERIUS Nicolaus, Barro [orig: Barr˘] ad Sequanam oriundus, nobili genere natus, A. C. 1530. ob religionem patria [orig: patriÔ] extorris, in Aulis Germaniae Principum Medicinam cum gloria exercuit. In Galliam reversus, Medicus Regius et Historiographus Franciae factus est. Chronologicum opus magni nominis scripsit, aliaque Teisserio enumerata, Elog. Part. 2. Obiit A. C. 1596. Pater filii cognominis, qui scripsit de Venetorum excommunicatione adversus Baronium. Colletetus, vitaVignerii Gautier, Chronol. Sammarth. Sorellus, Biblioth. etc. Vide et Nicolaus.

VIGOR Simon, vide Simon.

VIGORNIA [1] vulgo WORCHESTERSHIRE, provinc. Angl. ubi alias Dobuni populi inter Comitatus Varvicensem ad Ortum, Staffordiensem et Salopian ad Boream, Herefordiam ad Occasum et Glocestriensem ad Meridiem, versus Sabrinam fluv. Caput Vigornia, vulgo Worcester. E collegio Vigorniensi, Presbyteri uxorati a Rege Eadgaro, annitente inprimis Dunstano [orig: Dunstan˘] Archiepiscopo [orig: Archiepiscop˘] Cantuariensi, pulsi sunt, A. C. 960. Vide Polydor. l. 6. p. 297.

VIGORNIA [2] vulgo WORCESTER, urbs Angliae inter Warvicum ad Ortum, et Herefordiam ad Occasum, 30. fere mill. pass. ad Sabrinam fluv. Caput provinciae cognominis.

VIHITZA vulgo VIHITZ, urbs Croatiae. Aliter Bigihon, iuxta lacum parvum, quem efficit Uvana fluv. Alias Ausancata dicta quibusdam. Permunita est, sub Turcis, 45. mill. pass. a Senia in Ortum, quot a Iadera in Boream.

VIKEZLANDIA tractus Estoniae, inter Revaliam et Pirnaviam, in ora maris Baltici sub Suecis. Ibi Hapselia et Lehalium. Vulgo Vikestand.

VILBURGUM oppid. Veteraviae, ad Lanum fluv. caput Comitatus cognominis 3. milliar. Germanic. a Vezlaria in Occasum, Nassoviam versus 6. et 7. a Magontia in Boream. Vulgo Weilburg.

VILDHUSIA oppid. Westphaliae, inter ditiones Oldenburgensem et Monasteriensem. Sed pendet ex Ducatu Bremensi. Ad Hontam fluv. 18. mill. pass. ab Oldenburgo in Eurum, 9. a Delmenstorstia in Merid. Vulgo Wildeshusen.

VILIA fluv. Lithuaniae, oritur in Palatinatu Braslaviensi, ubi auctus Narocio [orig: Naroci˘] aliisque fluv. minoribus, Vilnam rigat, tandemque infra Covunam Chronio miscetur. Vulgo Wilia.

VILIA LEX seu VILLIA Lex, annalis de aetate Magistratuum. Tulit eam L. Villius annalis Tribunus Pleb. L. Manlio [orig: Manli˘] Acidino [orig: Acidin˘] Fulviano [orig: Fulvian˘], Q. Fulvio [orig: Fulvi˘] Flacco [orig: Flacc˘] fratribus Germanis Consulib. An. Urb. Cond. 574. quot annos nati quemque Magistratum peterent caperentque, Liv. l. 40. c. 44. ubi tamen corrupte legitur, ab L. Iulio Trib. Pleb. latam, uti adnotat Signonius. Meminit Legis eius et Caelius ad Ciceronem, l. 8. Fam. Ep. 8. et Valerius Max. l. 8. c. 11. ex. 6. ubi eodem [orig: e˘dem] modo [orig: mod˘] pro L. Villio aut L. Iulius, aut Tullius, hactentus lectum est, quod Viri docti emendarunt [orig: emendÔrunt]. Quae autem aetas cuique Magistratui capiendo definita hac [orig: hÔc] Lege sit, a Livio non exprimitur. Paulus Manutius et alii id quaesiverunt et liberaliter aliis communicaverunt, quod sic habet: Quaestura primus Magistratus Urbanus fuit, quem non licuisse capere ante annum aetatis 27. videtur colligi posse, ex Polybio, l. 6. ubi scribit, Legem fuisse, Ne quis Urbanum Magistratum gereret, nisi decem stipendia confecisset. annus autem legitimus ad militandum, fuit decimus septimus, Cicer. Philipp. 5. Tribunatui Pleb. definiunt annum aetatis 30. Aedilitati 37. Praeturae 40. Consulatui 43. etc. Vide praefatum Manutium, Antiqq. et Rosin. l. 8. part. 2. c. 5.

VILICA pagus apud Dusseldorpium et Nuesium, ad Rhenum 5. leuc. a Colonia Agrippina in Boream. Vulgo Bellich.

VILIS cognomen Amundi Gothorum et Sueonum Regis, quod Amundo Annoso patri, ex concubina, natus esset. Hoc enim adeo [orig: ade˘] in illis gentibus probrosum fuit, ut ex illegitima commixtione nati vix inter honestos comparare auderent, etiamsi Regum essent filii, uti pluribus videre est, apud Ioannem Magnum, l. 18. c. 6. Coeterum Vilissimi hominum Copreae, in aulis Principum Roman. iam inde a temporibus Trium virorum, dicti sunt; quae vox Graecae originis. Mos enim Graecorum, in omni vilitate explicanda, similibus vocibus aut loquendi generibus uti. Uti in illo improbo Heracliti, apud Strabonem, Plut. et Cedrenum, *ne/kues2 kopri/wn enblhto/teroi. Unde Abdias, Histr. Apostol. l. 6. Audi Domine Rex: ista istercora abicienda sunt, et ex tuo Regno emundanda: *ta\ ko/pria tau=ta enblhte/a. Sic copreas eleganter Hebraice dixeris [gap: Hebrew word(s)] gillulim, qua [orig: quÔ] eiusdem originis voce Hebraei Deos falsos significant: et notum, quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] omnium rerum, extra Christum, vilipendium Paulus expressent, in Epistolis. Vide Casaubon. ad Tiberium Suetonii, c. 61. de Vilitate vero Annonae supra loco [orig: loc˘] non uno [orig: un˘].

VILKOMERIA vulgo WILKOMIRTZ, incolis, WILKMER German. urbs Lithuaniae ad amnem Suvietam, 8. leuc. a Vilna in Boream, uti 7. a Torca.

VILLA [1] an a vehendo, quasi Vehilla, quod in eam a Villico fructus convehantur et evehantur, cum veneunt: an a valle, i. e. aggere terrae, qui pro limite constitui solet: an a Via? plerumque


page 643, image: s0769b

aedificium fundi, significat, l. 81. ž. 3. ff. de Leg. 1. interdum accessio erat fundi, l. 8. et 10. ff. quib. mod. usufr. amit. Ioh. Laurentius ICtus, ad Phaedrum, l. 4. fab. 5. v. 23.

Lanificae agellos, pecora, Villam, operarios.

Pignorio aut urbana erat, aut rustica, aut fructuaria: Rursusque urbana, aut hiberna aut aestiva, in quarum illa Paterfamilias per hiemem erat, in ista per aestatem. Cuius membra erant, cubicula, cenationes, balnearia, ambulationes et reliqua, ut in habitatione legitime urbana; instruebaturque ministeriis eo translatis, quousque Dominus ibi permansisset: Atriensibus e. g. Balneatoribus, Fornacariis, Diaetariis, Ostiariis, Fullonibus, Mediastinis, Scopariis, Supellecticariis, Tonsoribus et reliquis aliis ad Domini usum ac delicias. Atriensi autem rustico iniungit Columella, l. 12. c. 3. ut supellectilem exponat, ut curet fetramenta nitidari et liberari rubigine, quod non modo ruri, sed etiam in urbe aliquando placuit, cum Cicero, Paradox. 5. Atriensi comparet illum, qui Matellionem Corinthium cupide tractabat. Et quidem id apud parcos utique et attentos Patresfamilias obtinuisse videtur, qui nollent supervacaneum supellecticarium domi habere. Villae vero rusticae primas idem Columella assignat culinae, quam in chorte constituit Vitruvius: Pignorius, in recensione familiae rusticae, de Pistrino primum agit. Dein loquitur de mulieribus, quae pulmentaria rusticis coquebant, et iis, qui cibum familiae conficiebant. Sequuntur apud Eundem Focariae, Focarii seu Cellarii ac Promi: Valetudinarius, Operarii, Agricolae, Mediastini, Sarritores, Occatores, Runcatores, Messores et alii huiusmodi, quos operas vocat Horatius, l. 2. Sat. 7. extr. Coloni porro, Adscriptitii glebales, Lanificae et Laniae, Textores aliique, vide eum Comm. de Servis. Quibus omnibus praeerat Villicus, cui iuxta ianuam praecipiunt rei Rusticae Scriptores habitationem fieri; quod huic familiae tutelam, inquit Appuleius, Metam. l. 8. dominus permitteret, isque rationes et pecuniam dominicam custodiret. Latinis Graecissantibus Epitropus es,t Auson. Ep. 8. Varroni Agriculturae princeps, de Re R. l. 1. c. 2. qui, quia in domini locum successit, ut notat Columbella, i. 12. in princ. Vicedominus subinde dictus reperitur. Atque hic quandoque distrahendis mercibus praeponebatur, leg. 16. de institor. act. ut Ausonianus ille Philon. Eiusdem munera late persequitur Cato, tit. 3. et 142. Verro, de Re R. l. 1. c. 36. Columella, l. 11. princ. l. 1. c. 8. Florentinus apud Constantin. l. 2. c. 42. et 43. et hoc ministerii nomen eleganter transtulit Cicero ad Magistratus, Orat. pro Plancio, inquiens: Sic Pop. Rom. diligit Magistratus, quasi Rei publicae Villicos. Quem imitatus est Iuvenalis, Sat. 4. v. 77.

Pegasus, attonitae positus modo Villicus urbi.

Et Sat. 3. v. 194.

------ Nam sic labentibus obstat
Villicus, et veteris Romae contexit hiatum.

Accepit autem Arnobius, adv. Gentes l. 3. proprie et signanter; Caecius et ipse assequens, Fortunam arbitratus est Cererem, Genium Iovialem ac Palem, sed non illam feminam, quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio quem generis, nunistrum Iovis ac Villicum. Eius contubernalis Villica fuit, cuius ministerium exsequuntur Auctores laudati. Et sane, cum matronae olim ruris et instrumentorum agrestium curam haberent sedulam, non erat Villicae magna admodum opera, quod ipsi domini sua quottidie inviserent. At cum luxus et inertia pessum laudatos mores dedissent, necessaria Villica visa est, quae Matronae officia tueretur. Curabat autem illa pecora et salgama, praesertim ubi non aderant horum peculiares ministri. Unde Iuvenalis, cum Villicam nominasset [orig: nominÔsset], Sat. 11. v. 68. aiens,

------ ------ Et montani
Asparagi: posito [orig: posit˘] quos legit Villica fuso [orig: fus˘].

Statim subiungit,

Grandia praeterea, tortoque [orig: tort˘que] calentia foeno [orig: foen˘]
Ova adsunt, ipsis cum Matribus, et servatae
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvae:
Signinum, Syriumque pyrum, de corbibus iisdem,
Aemula Picenis, et odoris mala recentis,
Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuere [orig: posuŕre] pericula iucci.

Eidem unicae curam vestis conditae praescribit Columella, l. 12. c. 3. insuperque ut praeparatas et pectitas habeat lanas, ex quibus sibi, actoribus et aliis in honore, servilis vestis domi conficiatur: Monet praeterea, ut ad telam accedat, ac, si quid melius sciat, doceat. Imo et non semel ipsa occupabat Coqui partes, apud tenuiores, ut videre est apud Martialem, l. 12. Epigr. 18. et Muretum, Ode ad Petrum Gerard. Redeo ad Villicum, quem inter lautiores servos connumerat Plautus, Casina [orig: CasinÔ], Act. 2. Sc. ult. Ab eo non multum abfuit Monitor, qui operariis verbo [orig: verb˘] et exemplo [orig: exempl˘] praeibat, Colum. l. 1. c. ult. Item Dispensator ac Procutator, cuius cellam supra ianuam constituit Columella, ut Villicum observet ex vicino, et intrantium exeuntiumque conspectum habeat: quam ministerii coniunctionem agnovit et Cicero, l. 14. ad Attic. Ep. 16. Cum Filiae nostrae villam ad Lucrinum, Villicosque et Procuratores tradidissem. In familia quoque Caesarum Villicos seu Procuratores Hortorum, tam urbanorum, quum suburbanorum, pro dignitate, seu potius superbia, divinae domus, fuisse, discimus ex Inscr. veter. D. M. Felici. Caes. Ser. Villico. Hortorum. Maianorum etc. Item, Genio. Coet I. Herodian. Praegustator. divi. Augusti. idem. postea. Villicus. in hortis. Sallustianis. Et de his demum illud Senecae Controv. l. 5. dici potuit, Latineque nunc Villic, quam Reges imperant. Cuius ordinis etiam Subvillicus fuit, de quo supra. Nec plane intacta transeat Villa fructuaria, in qua saepius laudatus Columella cellas locat, oleariam, torculariam, vinariam,


page 644, image: s0770a

defrutariam et coeteras: Cuius proin stationis erant, Olivitor, Capulator, Leguli, Strictores, Factores, Custos, Praelatores, Doliarii, Vinitores, Vindemiatores, Frondatores, Putatores, Salictarii, Foenisecae etc. Appendices tandem Villae, hortus, fornax, furnus, piscinae, sterquilinia, cohortes, aviaria, leporaria. Sed de his omnibus fuse atque erudite agentem vide Laut. Pignorium, Comm. de Servis, cui adde, si visum est, Tit. Popmam, de Operis Serv. Addam saltem, quod Varro notat in sui temporis hominibus, illos Villis suis delicata nomina usque inde e Graecia petita imponere fuisse solitos. Notae Syracusae et Technophyon Augusti Imperatoris Pausilipum, Academia etc. aliorum, vide Casaubonum ad Sueton. Aug. c. 72. ut et supra aliquid voce Praetorium. A Villa, sed recentiori notione sumpta [orig: sumptÔ], Villani, medio [orig: medi˘] aevo [orig: aev˘] dicti sunt, qui alias Rustici, et Pagenses: proprie, qui villae seu glebae ascripti vilis ac servilis habebantur conditionis, et, ut servi, in commercio erant ac cum villis praediisque vaenibant, a servis tamen diversi, uti docet Car. du Fresne, Glossar. ubi Villani uxorem, non Villanam, sed Nativam, appellari consuevisse, docet ex Littletone, pluraque hanc in rem, ut et de crudeli Villanorum Collateriorum et de Parada servitute apud Hispanos, qui etiam inter filios dominorum suorum ducebantur gladio [orig: gladi˘] dividendi, ex Vitali Episc. Osmensi, nonnulla addit.

VILLA [2] pro vico pagove etiam Veteribus in usu. Nimirum Villa una aliqua, magna, amoena, atque magnifica, saepissime auctoris conditorisve sui, aut domini nomen ferens, vel a [orig: Ô] loco, in quo aedificata erat, vel ab eventu aliquo cognominata, paulatim ipsi adiunctis aliis aedificiis et minoribus villis, nomen suum toti vico olim dare consueverat. A German. Wiil, habitationem designante, hinc Gallicum Ville, pro urbe, et tot nomina apud Germanos Gallosque ex voce illa composita. A Villa, Villaris, vel Villare, villulam significat, unde Alberti Villare, Domini Villare Damvilliers, Altum Villare Auvilliers, etc. Hadr. Vales. Notit. Gall. Fiscalis Villa seu Villa Regli fisci, quae est in Regia hereditate. Villa Regia, ubi aedes et curia Regalis. Gregor. Turonens. l. 6. sect. 12. Cum ad Villam fiscalem ductus esset, et sect. 45. Regressus Parisios familias multas de domibus fiscalibus referri praecepit. Tales plurimae olim in Imperio et Franciae regno, etc.

VILLA [3] oppid. Mauritaniae Caesariensis maritimum inter Lanigarum et Altaum. Beni Arax Marmolio.

VILLA Caesarum fluv. Tiberi imposita iuxta nonum lapidem in via Flaminia, quae ob id vocatur ad Gallinas. Sic Plin. l. 5. c. 30.

VILLA Canini Rufi apud Plin. Iuniorem, l. 6. Ep. 10. in ora Larii lacus erat, apud Comum: ubi postea coenobium Humiliatorum fuit, in eiusdem urbis suburbiis.

VILLA Dominica seu Regia Villa Regia, quae Regum propria, dicitur apud Rerum Franc. Scriptores. Cuiusmodi Villae, Curtes, Fisci et Vici Regis, Palatia, interdum nude Villae, appellantur. Vide supra passim, inprimis ubi de Franciae Regum Palatiis.

VILLA Duodecim Deorum nomen Villae, in qua Tiberius, oppressa [orig: oppressÔ] coniuratione Seiani, nihilo [orig: nihil˘] securior aut constantior, per novem proximos menses, moratus est, apud Sueton. in eo c. 65. extr. ubi Casaubonum vide.

VILLA Ecclesiae vulgo Villa d'Iglesia, urbecul. recens Sardiniae, in parte eius Australi contra Sulci rudera. Eposcopalis sub Archiepiscopo Calaritano, versus oram littoralem 34. mill. pass. a Calari in Occasum. Male culta.

VILLA Faustini oppid. Albionis in Anglia, Icenorum, nunc in Suffolica, vulgo S. Edmunsbury, teste Talboto [orig: Talbot˘], 18. mill. pass. ab Icianis in Ortum, uti 24. a Cantabrigia, 34. a Venta.

VILLA Franca [1] oppid. Galliae tractus Bavioviensis, ad amnem Morgonem, qui Paulo infra in Ararim cadit, 6. leuc. infr a Matisconem, Lugdonum versus 5. Vulgo Ville Franche. Item villa, inter Ellam et Duranium fluv.

VILLA Franca [2] oppid. Comitatus Niceae, prope Niceam, cum arce et portu amplo, in ora maris Ligustici, 4. milliar. a Monochio in Occasum, Varum fluvium versus totidem.

VILLA Franca [3] Confluentum urbs Comitatus Ruscinonensis ad Thet im fluv. Caput tractus adiacentis, ad radices Pyrenaeorum, 10. leuc. Gallic. a perpiniano in Occasum. Vulgo Ville Franche de Conflent.

VILLA Franca [4] cognomento [orig: cognoment˘] de Rovergue, urbs Galliae, satis culta provinciae Rutenensis, ad Veronium fluv. 8. leuc. infra Rutenos in Occasum, quot versus Cadurcum.

VILLA Franca [5] nomen illustris in Hispania Familiae, quae Toletanae Stirpis ramus est. In hac enim Petrus Prorex Neapolit. fil. Friderici Alvari Toletani Albae Ducis, ex Maria Osoria Pimentellia (filia Ludovici Marchionis de Villa Franca ) genuit Garsiam I. Toletanum Osorium Marchionem de Villa Franca Ducem de Fernandina, qui, iuncta [orig: iunctÔ] sibi Victoria Columnia [orig: ColumniÔ], suscepit Petrum, ex Elvira Mendocia, patrem Garsiae II. qui ex Maria Mendozia lineam propagavit. Phil. Iac. Spenerus, Theatro [orig: Theatr˘] Nobil. Europ. Patre 2. Vide eundem, Arte Heraldica [orig: HeraldicÔ], Tom. II.

VILLA Hadriani locus delitiarum olim Imperatoris huius, iam in ruinis, Tivoli vecchio, quasi Tibur vetus, appellatur vulgo, et, quae ei hodie facies, accurate describitur Iac. Sponio, Itinerar. Part. 1. p. 54. Meminit eius Spartian. c. 26. his verbis: Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum, et locorum celeberrima nomina inscriberet: velut Lyceum, Academiam, Prytaneum, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret. Et, ut nihil praetermitteret, etiam Inferos finxit. Inde Isidis ex marmore nigro simulacrum Romam translatum, hodie in Maximorum Palatio conspicitur etc.

VILLA Magna vulgo Valmaigne, monasterium Abbatiale Galliae clarum et vetus, in Septimania, cum vico cognomine. Vales. Notit. Gall.

VILLA Marii Marino, oppid. seu castrum hodie Larii in colle, in via Appia, medio [orig: medi˘] itinere inter urb Romam et Velitras 10. mill. pass.