December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 631, image: s0757b

VIBIUS [6] Secundus, Eques Rom. accusantibus Mauris, repetundarum damnatus et Italia [orig: ItaliÔ] exactus est; ne gravius plecteretur, Vibii Crispi fratris favore nixus, Nerone quartum, Cornelio [orig: Corneli˘] Cosso [orig: Coss˘] Consulib. Tacit. l. 14. Annal. c. 28.

VIBIUS [7] Sequester, Auctor priscus, scripsit, ad fil. Virgilianum, Dictionarium Geographicum, de Fluutis, Fontibus, Lacubus, Montibus, Silvis et Populis. Hunc Boccatius exscripsit, suppresso [orig: suppress˘] nomine: Mazochius edidit romae, Aldus Manutius Venetiis A. C. 1514. Tandem correctius prodiit, cura [orig: curÔ] Iosiae Simleri. Voss. de Hist. Lat. l. 3. p. 727. Idem de Philol. c. 11. ž. 11. p. 57. et Scient. Mathem. c. 43. ž. 9. Nic. Lloydius.

VIBIUS [8] Serenus, Proconsul ulterioris Hispaniae, de vi publica, sub Tiberio, damnatus: ob atrocitatem morum, in Insul. Amorgum deportatus, Tacit. l. 4. Annal. c. 13. ab exilio retractus, et tum catena [orig: catenÔ] vinctus in Senatum inductus est, cum filio accusante Patrem; structas Principi insidias, missos in Galliam concitores belli, indice eodem [orig: e˘dem] et teste. Et licet quaestio ex servis adversa filio accusatori fuerit, handcque ob causam vulgi rumore territus urbe cesserit; tamen retractus Ravenna [orig: RavennÔ] exsequi accusationem a Tiberio adigitur. Post quae Serenus damnatus iterum Amorgum deportatur. Ibid. l. 4. Annal. c. 28.

VIBIUS [9] Serenus, accusator sub Tiberio, qui licet falsa in Fonteium Capitonem, Proconsul. Africae, crimina struxerit; tamen velut sacrosanctus tutus fuit, et calumniam innoxio impune intendit. Tacit. l. 4. Annal. c. 36. Vide Livium.

VIBIUS [10] Trebonianus, Gallus Moesiae limitis Praeses, prodito [orig: prodit˘] Gothis Decio [orig: Deci˘] Imperatore, postea ab una legione Augustus salutatus, ascito [orig: ascit˘] collega [orig: collegÔ] fil. Volusiano [orig: Volusian˘], Scythas ignominiosa [orig: ignominiosÔ] pace placavit: mox Aemiliano [orig: Aemilian˘] Imperatore proclamato [orig: proclamat˘], caesus, A. C. 255. Aur. Victor, Iornand. de rebus Goth. Zonar. tom. 2.

VIBIUS [11] Virius, auctor Campaniae defectionis a Romanis ad Annibalem. Is mottem sibi conscivit ante deditionem, et multis civibus Senatoribus, ut idem quoque facerent, persuasit. Vide Livium, apud quem orationem Vibii legas, l. 6. dec. 3.

VIBIUS [12] Volusianus, Aug. Galli Augusti filius; memoratur utrique Victori. Vide Gallus, item Volusianus.

VIBO seu VIBON, urbs olim, nunc castrum Brutiorum in ora sinus Vibonensis, Golfo de Eufemia vulgo, Hippo Mela, l. 2. c. 4. et Hipponium Straboni dicitur: Bivona Barrio.

VIBULENUS [1] gregarius in Pannonicis legionibus miles, qui aute tribunal Blaesi, adlevatus circumstantium humeris, ad incendendam feditionem et Legato invidiam, fratrem suum, per eius gladiatores occisum et insepultum abiectum esse ementitus fuerat. Postea vero, adveniente Druso [orig: Drus˘], Tiberii filio, cum Percennio interfectus. Tacit. l. 1. Annal. c. 22. 28. et 29.

VIBULENUS [2] (Dioni Vibilus ) Agrippa, eques Romanus, maiestatis postulatus Q. Plautio [orig: Plauti˘], Sext. Papinio [orig: Papini˘] Consulib. Sed cum perorassent [orig: perorÔssent] accusatores, in ipsa [orig: ipsÔ] Curia depromptum sinu venenum hausit: prolapsusque ac moribundus, festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo [orig: laque˘] vexatae, Tacit. l. 6. Annal. c. 40.

VIBULLIUS [1] Praetor, sub Nerone, Tacit. l. 13. Annal. c. 28.

VIBULLIUS [2] Augurinus, vide Marcus.

VIBULLIUS [3] Ruffus, inter Duces Pompeianos, cuius res initio [orig: initi˘] belli maximas esse iudicatas, a Pompeio ipso, scribit Cicero, ad Attic. l. 8. Ep. 1. 2. de quo Caesar, l. 3. de Bello Civilt, c. 10.

VIBURGUM [1] urbs Iuriae Borealis, Episcopalis sub Archiepiscopo Lundensi, prope Limicum Sinum, vulgo Wiborg. 70. milliar. a Ripa in Boream, 40. ab Arhusia in Occasum, Media inter Oceanum Germanic. ad Occidentem et Codanum sinum, ad Ortum, 40. mill. pass. Longa est eius Dioecesis 12. milliar. German. ab Ortu in Occasum, 16. continens Praefecturas, 208. paroeciis, 3. castris, quot urbibus, Viburgo, Nibe et Scheve, constantes.

VIBURGUM [2] caput Careliae, cum arce permunita, a Moscis frustra aliquoties tentata; Vulgo Vibourg; Episcopal. sub Archiepiscopo Rigensi, versus oram sinus Finnici, cum portu peramplo: 45. mill. pass. a Kekholmia in Occasum, uti ab ora lacus Lodogae, 106. a Narva in Boream.

VICA Pota Dea victoriae praeses, a vincendo et potestate, aptid Liv. l. 2. c. 7. Ciceronem, l. 2. de Legib. c. 11. Senecam, in Ludo, de Morte Claudti Caesaris.

VICARIA apud Recentiores, officium et dignitas Vicarii, sicut Comitiva Comitis, et Magisteria dignitas Magistri Officiorum; Salmas. ad Spartian. in Geta, c. 2. et Treb. Pollionem in Gallienis, c. 17. Item districtus Vicarii, unde hodieque Galliae aliquot locis nomen. Dictus autem est sequiori aevo [orig: aev˘] Vicarius, qui vice Comitis aut alterius Iudicis partes exsequebatur in minoribus oppidis, pagisque, Gallis Viguier, in minoris videl. momenti causis, cum graviores aut criminales causae ad Comites spectatrent. Iidem tributa colligebant et exigebant in suis districtibus: a quibus proin Villici seu Maiores Villarum, quorum illa potissimum hodie cura est, originem traxisse videntur. Vide de illis plura apud Car. du Fresne, Glossar. et aliquid supra in voce Vicarius. it. Potestas. Olim vero Vicarius servus apud Romanos servi, in maiori familia, dictus est, qui nimirum ordinario servo serviebat. Auctor enim Ulpianus est, l. 17. ff. de pecul. ordinarios servos sub se vicarios habuisse, iisque velut Dominos sic imperasse [orig: imperÔsse], ut Vicarii essent cum suis peculiis, in peculio ordinariorum: indeque Vicarios nuncuptos esse Peculiares, refert idem, l. 3. ž. miles 7. ff. de suis et liegit. Hinc Scaevola, l. 21. ff. de pecul. Si Sticho manumisso, inquit, peculium legatum sit, et Titio servus peculiaris: quantum peculio detractum erit, ob id quod domino debetur, tantum ei accedere, cui Vicarius legatus est, Iulianus ait. Huiusmodi Servos monetae publiceisque vectigalibus praeposuit, apud Sueton. c. 76. Iulius: qua re multorum offensionem contraxit, cum antea Triumviri Monetales curam monetae gererent. Ubi peculiares servos, Turnebus, Adversar. l. 2. c. 27. servos Caesaris intelligit; quomodo et Plaut. in Prolog.


page 632, image: s0758a

Capteivor. Hic postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem. Apud Ulpianum vero, l. 4. ž. 3. ff. de bis qui not. infam. Pomponius scribit, eum, qui in servitute peculiaria mancipia prostiotuta habuit, infamia [orig: infamiÔ] notari post libertatem: de servis ordinariis loquens, Vicaria mancipia sua prostituentibus. Eadem [orig: EÔdem] ratione et Vicarius Vicariorum erat, uti iterum ex Ulpiano discimus, l. 6. ž. 3. ff. de pecul. legat. et Celso, l. 25. ff. de pecul. leg. Quemadmodum in veter. Charta Ypovicarius occurrit, ut vidimus supra voce Subvicecomes.. Atque hoc est, quod Horatius ait, l. 2. Sermon. Sat. 7. v. 79.

Sive Vicarius est, qui servo paret, uti mos
Vester agit; seu conservus, etc.

Erant autem inter vulgares seu Vicarios servos Lecticarii, Capsarii, Librarii, Anteambulones, Cursores, Topinarii, Viridarii, Pastores, saltuarii, Diaetarii, Aquarii, Obsonatores, Structores, Vocatores, Pistores et Coci, numerandi, docente Tit. Popma [orig: PopmÔ] de Operis Servorum. Vide quoque Laurent. Pignorium, Comment. de Servis. Postmodum sub Imperatorib. sic dictus est Vir spectabilis, Praefecti Praetorio Vicarius, qui ex mandato Principis in Dioecesin aliquam, multas habentem provincias, mittebatur, tit. Cod. de offic. Vicar. Cuiusmodi Vicarit in Oriente tres erant; Unus Dioeceseos Asianae, qui provincias VIII. administrabat, Pamphyliam, Lydiam, Cariam, Lyciam, Lycaoniam, Pisidiam, Phrygiam Pacatianam et Salutarem; Alter Ponticae, cui suberant provinciae XI. Bithynia, Galatia, Paphlagonia, Honorias, Galatia Salutaris, Cappadocia utraque, Hellespontus, Pontus Polemontacus, Armenia I. et II. Tertins Dioeceseos Thraciarum, sub cuius dispositione erant. Thracia, Hoemimontus, Rhodope, Moesia et Scytia. In Occidente vero unus Vicarius erat urbis Romae, cui suberant Consuares et Correctores Italiae, Praesidesque, Sardiniae, Corsice, Valeriae. Alter, ante Iustiniani tempora, Vicarius Africae, cui subcrant Consulare: Byzacii et Numidiae, Praesides item Tripolitanae et Mauritaniae. Tertius erat Vicarius Hispaniarum, cui suberant Consulares, Baeticae, Lusitaniae, Gallaeciae; Praesides Tarracensis, Carthaginensis, Tingitanae et Insul. Balearium. Atque haec ante Iustinianum: qui Vicarios Asianae et Ponticae Dioeces. abrogavit, et urrumque in unicae provinciae, Galatiae scil. Pacatianae, administrationem, Africae quoque Vicariam in propriam Praefecturam Praetoriam, commutavit. Vide Notit Imper. Cassiodorum, Var. l. 4. Epist. ad Ioannem Archiatr. Brissonium, Alios. De Vicariis Ducum Tribunorumque alibi. In Canonibus Conciliorum Vicarii, Graece *topothrhtai\, frequenter occurrunt, atque Legati Ecclesiarum Latine exponuntur, uti docet Clarissimus Suicerus voce hac [orig: hÔc]. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores Vicarii dicuntur, qui vices agunt Parochi, de quibus est titulus apud Gregorium IX. et in Sexto. Item Beneficiati quidam in Ecclesiss Cathedralibus, qui maioribus Missis decantandis et officiis Ecclesiasticis peragendis potissimum addicti erant, in eoque vices Canonicorum peragebant, hinc Canonici Vicarit etiamnum dicti. Nec non, qui vice Monasteriorum, aut Religiosorum virorum vel Ecclesiarum, domino feudali offerebantur, ut de praediis ab iis acquisitis, neque amortizatis, responderent etc. de quibus omnibus Car. du Fresne ubi supra, qui etiam de titulo Vicarii S. Petri et Apostolorum, vel Apostolicae Sedis, in eadem Eccles. Pontifici Romano tribui solito; de titulo Vicarii Sedis Apostolicae, qui alias Legatus Sedis Apostolicae, cui nempe Pontifex in Ecclesiis vel provinciis suas vices committit, cuiusque dignitatis formula exstat, in Epistolis Gregorii M. Ioannis VIII. sergii II. Aliorum: de Vicario tandem Pontificis in Spiritualibus Romae, cuius munus discribitur in Bulla Benedicti XII. ibidem nonnulla. Vide quoque supra voce Altharista, Assisi, Chalifa.

VICARIUS [1] Imperii item Vicarius Generalis Imperii, nomen ac titulus illis tribui solitus, quos Imperatores ac Reges Romani, cum ipsi per se negotiis Imperii sufficere non possent, ex Aulae suae Proceribus constituebant, qui sub dignitate Comitis Palatini vices Imperatorias agerent, et supremo [orig: suprem˘] iure causas diiudicarent: cuiusmodi munus primitus cum persona, quae ei praeficiebatur exspirabat. Item, quos Imperator, extra provinciam discedens, in Rei publ, administrations sibi substituebat: quemadmodum Otto M. in Italiam proficiscens Vicarium ordinavit Hermannum Brunsvicensem, qui, se absente, Imperii curam gereret: Fridericus I. filios suos Henricum Regem et Philippum Sueviae Ducem: Alii alios, de quibus videre est Caesarium heisterbacensem, l. 1. Goldastum, Tom. I. p. 381. coeterosque Rerum Germanic. Scriptores. Quae dignitas hereditaria postmodum facta, et non solum absentibus Imperatoribus, sed et tis mortuis, Interregni tempore, a Vicariis Imperii exerceri solita est. Ita enim Constitutio Ruperti Imperat. de Iure Comitatus Rheni fuisse et esse, cum Romanus Imperator vel Rex ultra montes in Italiam progressus fuerit, in ipsius absentia, Vicaritum Imperii in Germanta, Gallia et Regno Arelatensi, ad Comitem Palatinum Rheni pertinuisse et pertinere, apud Goldastum, d. l. De quo quidem Comitis Palatini iure, ut et de Vicariatu Imperii, ad eum in partibus Rheni et Sueviae, quaeque Franconico [orig: Franconic˘] iure utuntur, ac Ducem Saxoniae in partibus Saxonico iuri subiectis, durante Interregno [orig: Interregn˘], spectante, pluribus agit Gevvoldus, Tractatu de Septem viratur imperiali, c. 11. Wicfordius, Tractatu Gallico [orig: Gallic˘] de Electione Imperatoris, c. 12. Alii. Sed et Vicarii Generales Imperii nuncupati, quibus Imperator, in certis districtibus, Vicariatum Imperatoriae potestatis dignitatisque committit, seu ad vitam, seu ad liberos masculos transmittendum. Quod quidem maxime fieri consuevit in Italia et Gallia, quo rarius Imperatores accedebant. Sic in Charta Friderici Imperatoris. A. C. 1248. Thomas de Sabaudia Comes Saeri Imperii a Papia Superius Generalis Vicarius apud Guidhenonum: in Charta A. C. 1327. Bertholdus Comes de Marsteten, olim Regis Henrici in partibus Italiae Vicarius Generalis in Constitutione Ruperti Imperatoris laudata [orig: laudatÔ], Brunorius de la Scala et filii masculi legitimi, Vicarii Generales in civitatibus Veronae


image: s0758b

et Vincentiae etc. constituti leguntur. Formulam dandi Vicariatum huiusmodi habes, apud Petrtun de Vineis, l. 3. Epist. 79. l. 5. Ep. 1. apud Goldastum, Constitut. Imperial. Tom. 1. p. 395. 396. et plura hanc in rem apud Car. du Fresne, Glossario, inprimis vero apud Enucleatorem Lininaei, l. 2. c. 11. ubi is inter alia: Si verm penitius intuemur, Vicariatus Imperiales sunt tres. I. Imperii Romani proprie dicti, i. e. in urbem Romam, Papam et Patrimonium D. Petri, qui hodie per vigilias Papae dormit, et per somnium tantum apparet. 2. Regni Longobardici sive Italici, qui pomum Eridis inter Mantuanum et Sabaudum est. 3. Regni Germantci, qui adhuc hodie viget etc. De Vicariis Regum Anglorum, vide vode Iustitia.

VICARIUS [2] Inquisitoris in Ecclesia Romana Magistratus est, qui absente Inquisitore negotium Inquisitionis promovit: quales ordinario ab ipsis Inquisitoribus institui solent, per Bullam Clementis VII. Cum sicut. Neque unum tantum aut alterum, sed plures interdum Vicarios Inquisitori potestas constituendi est, cum eius provincia late pater, ac multae in ea civitates continentur. Et quidem Vicario huic Generali Inquisitor vices suas plene cornmittere potest, excepta [orig: exceptÔ] solummodo definitiva [orig: definitivÔ] omnium impaenitentium et relapsorum sententia [orig: sententiÔ], quam sibi reservat soli Inquisitor ordinatio: qui et Solus institutum a se Vicarium deponere potest. Aliquando tamen Papa Commissarium constituit, qui indistincte omnibus privilegiis gaudet, quibus ipse Inquisitor, quod in Commissario ab Inquisitore constituto non obtinet, qui per omma Inquisitori non aequatur, sed eo [orig: ] inferior est. Alii sunt Vicarii, in singulis civitatibus instituti, quos Vicarios foraneos vocant; His regulariter non solet concedi, nisi instructio offensivi processus, unde neminem possunt carceribus mancipare, nisi Inquisitore praemonito [orig: praemonit˘], aut in casu necessitatis. Qua de re plura apud Linborchium, Histor. Inquisit. l. 2. c. 3.

VICCINGI appellati Dani Rerum Angl. Scriptoribus, quasi priatae, quos Bitinger Dani hodieque vocant. Vide Olaum Wormium ad Monum. Fristadense.

VICECOMES vicarius Comitis, in placitis illis, quibus Comes ex suae dignitatis ratione participat cum Rege. Magnae olim in Angliae auctoritatis, eligebatur primum populi suffragiis, postea ob tumultus exortos, Regi electio cessit. Assumebantur autem saepissime ad munus hoc potentissimi totius Regni Proceres. Sic Edmundus Cornubiae Comes filius Richardi Regis Alamaniae, Eduardus fil. primogenitus Henrici III. Rutlandiae, Vicecomites fuere [orig: fuŕre]. Eduardi Confessoris aevo [orig: aev˘], Vicecomes non Comitis, sed Regis erat minister. Transiit dein vox ab officio, in nomen dignitatis; Sic Guilielmus I. Balduinum Vicecoitem hereditarium Devoniae, fecisse legitur, etc. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Seritem et stemmata Vicecomitum, a Regibus Angliae creatorum, exhibent Radulphus Brooke, Vincentius Rubricius, Yorkus aliique Feciales Anglici. Vide quoque supra Proconsules.

VICEDOMINUS nomen olim praefecti provinciae: quos Aluredus Angliae Rex dein in duo officia, videl. in Iudices seu Iustitiarios et Vicecomites divisit, Ingulphus, p. 870. De Vicedominatn Gregor. l. 5. c. 38. col. 1640 Quicumque, inquit, Vicedominatum, vel aliam Ecclesiastic. rerum administrationem per pecuntam obtinere voluerit, ab illa Ecclesia, etc. Apud alias quoque gentes, Vicedonunus, qui vices aut locum domins obtinet, a)ntiku/rios2, in versione Graeca Concilii Lateran. IV. can. 45. Villicus, Maior Domus, Vicarius, iuxta veterem notionem. Namque apud Romanos, in Domini locum, notante Columella [orig: ColumellÔ], l. 12. in princ. Villicus successit, ideoque Vicedominus quoque aliquando dictus est, ut in Actis SS. Nerei et Achillei: Victorinus loci Vicedomnum, triennium ex paralysi decumbentem, precibus sanavit. Familiae namque tutelm, inquit Appuleius, Metam. l. 8. Villico petmittebat Dominus, isque rationes et dominicam pecuniam custodiebat: Epitropos Latinis Graecissantibus, Varroni Agriculturae Princeps dictus, ut infra videbitur, in voce Villicus. In Chron. Etfordiensi, Episcopus ad nutum Imperatoris, Ludovicum Vicedominum, i. e. Vicarium per totam Thuringiam fecit, A. C. 1015. Apud Adamum Bremensem, Vicedominatum dicitur possidere is, qui post Principem in Regno rerum summam obtinet, qualis Odo Episcopus Baiocensis et Comes Cantiae. quem Vicedominum totius Angliae, sub Wilhelmo Notho fuisse, scribit Wilh. Malmesburiensis. Alias in Anglia Vicedominus idem cum Vicecornite, uti docet Seldenus, de Titulis Honor. Parte 2. c. 5. ž. 20. Sed et Vicedominus, dictus qundam Massiliensis Iudex, qui sub Patricio provinciae ius dicebat, sic ut ab eo ad Patricium provocatio esset, Guesnaius, Annal. Massil. A. C. 768. etc. Haesit inprimis in Eccles. Latina vox, ubi Vicedomtni Ecclesiarum, aut Episcoporum, iidem qui Theophani et Scriptoribus Graecis *oi)kono/moi, ad id instituti erant, ut essent qui rerum temporalium ad Ecclesias pertinentium curam gererent, dum Episcopi, quorum vices agebant, et a quibus instituti erant, rebus spiritualibus et divino officio vacabant. Neque vero Episcopis solum, sed et Abbatibus, ac Abbatissis, rales habere licebat. Et quidem, vir Advocati, sic et Vicedomini (qui alias diversi, nonnumquam iidem erant) ex Laico, ut aiunt, ordine, sumebantur, imprimis a quo Praelati ac Episcopi tatione Regalium suorum, vel bellis, castris, seu praeliis Regis interesse, vel bona sua bello [orig: bell˘] proprio [orig: propri˘] tutari compulsi sunt. Tum enim Viros nobiles in sui tutelam adscripserunt, qui eorum vice vassallos Ecclesiae in aciem educerent, iustivamque iis praeterea administrarent. quos ut haberent promptiores, bonorum Ecclesiasticorum partem aliquam eis in beneficium concedebant ultro, ut reliquorum, ex feudorum lege, patroni essent ac defensores, si ab hostibus suis impererentur. Iidem, praeter alia munia ab Episcopis iis iniungi solita, curabant, ut, morientibus Episcopis, res ab iis relictae in tuto essent, neque domus eorum expilaretur; uti superiori aetate factum, qua [orig: quÔ] mos invaluerat, ut statim atque decesserant, domus eorum invaderentur resque ab iis quondam possessae diriperentur, quod


image: s0759a

Episcopis quoque Romanis contigisse, liquet ex Actis Synodi Rom. sub Iohanne IX. A. C. 904. can. 12. ubi id prohibetur, et pluribus videre est, apud Lud. Thomassinum, de Disc. Eccl. circa Dignit. Ecles. Part. 2. l. 4. c. 25. et 26. Sumpserant autem sibi id iuris in Episcoporum decedentium bona ipsi Principes, quod postmodum ultro Ecclesiis cessere [orig: cessŕre], uti aliquot exemplis docet Car. du Fresne Glossar. etc. Sed et Vicedominum Pontifex Romanus ex ordine Cleri et aliquando ex Episcopali constituebat olim, cui Episcopii vel Palatii Lateranensis cura et administratio committebatur, in gubernanda domo, hospitibus excipiendis et domesticorum causis cognoscendis. Is Pontificem equitantem comitari solebat, una cum Vestiario, Nomenclatore atque Sacellario, ut est in Ord. Romano habebatque aedes suas in Palatio Lateranensi. quas Vicedominium appellat Anastasius Bibliothecar. in Stephano IV. ut alia omittam, de quibus praefatus Glossarii Auctor videri poterit, qui, inter alia, Ecclesias, quae Vicedominorum appellatione Tutores ac Advocatos habuerint, has fuisse obiter adnotat: Ambianensem, Belvacensem, in Gallia; Cameracensem, in Belgio; Carnotensem in Gallia; Cumarum, in Italia; Gebennensem, Laudunensem, in Gallia; Lincolniensem, in Anglia; Lucensem, in Italia, ut et Parmensem; Revennensem ibidem; Remensem, Rothomagensem, Silvanectensem, in Gallia, et Tarvanensem, in belgio: vide quoque supra, ubi de Ecclesiarum Advocatis.

VICELIACUM vulgo VEZELAY, Monasterium a Comite Gerardo constructum, sub Carolo Calvo: in pago Burgundiae Avalensi vel Morvinno, in Episcopatu Aeduensi vel Augustodunensi, ad fluv. Choram. Ibi Concilium ab Eugenio III. praesente Ludovico [orig: Ludovic˘] Rege A. C. 1145. celebratum. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VICENAE vide Vincennae.

VICENNALIA seu dicebantur apud Romanos, qui vicesimo [orig: vicesim˘] quoque [orig: qu˘que] Imperii anno [orig: ann˘] exhibebantur; Eorum meminit Eusebius, de vita Constantint M. l. 3. Vide infra, voce Vota. Etiam in funeribus Vicennalia celebrata fuisse, docet Rosinus, l. 5. c. ult. Cum nonnulli essent, qui suorum vel propinquorum vel amicorum desiderium minus ferre possent, terttum, septimum, nonum, et quidam Vicesimum, trigesimum et quadragesimum non sine quadam numerorum religione, dies, defunctorum Manibus et memoriae statuebant: Unde Parentationes, Feralia, Novendialia, Decennalia, Vicennalia, Tricennalia etc. originem traxerunt, quae omnia tum lacte et vino [orig: vin˘], tum sertis et floribus, tum aliis rebus ab Antiquis celebrata sunt. Ubi Vicennalia, non vigesimo [orig: vigesim˘] quoque [orig: qu˘que] anno [orig: ann˘], sed vi. gesimo [orig: gesim˘] die, honori defunctorum data esse, videmus etc. De Vicennio tauroboliatorum, vide supra Taurobolium.

VICENTA Ptol. VICETIA Plin. l. 3. c. 19. Vicentia Tacito, l. 3. Hist. c. 8. Vincentia posterioribus,urbs alias Venetiae, nunc Longobardiae, inter Veronam ad Occasum 30. et Patavium in Ortum 18. mill. pass. vulgo Vicenza. Ampla et probe munita: Episcopalis sub Archiepiscopo Aquileiensi, ad Reronis et Medoaci minoris confluentiam. Hanc a Gallis cum verona conditam, Trogus refert: Scorpri figura [orig: figurÔ]. De illa Tacitus: Possessa ipso transitu Vincentia, quod per se parum (etenim modicae municipio vires) magni momenti locum obtinuit, reputantibus illic Caecinam genitum et patriam hostium Duci ereptam esse. Venetis subest, quibus illam eripuit Maximilianus I. Imperator, A. C. 1509. sed reddidit secuta [orig: secutÔ] pace A. C. 1516. Ferrar. Baudrando Vicentia, Gallis Vicence urbs est, alias Venetiae, hodie Longobardiae: Caput agri cognominis, 30. milliar. a Feltria in Merid. et 54. a Ferraria in Boream. Galassius Poeta Vicentinus:

Hic [orig: Hţc] quondam Galli, victricia bella gerentes,
In veteri vico moenia parva locant.
Quo se reciperent, si belli adversa fuisset
Fortuna et Latio territa terga darent.
Hinc rem Romanam, Latiumque lacessere tentant,
Seu mare seu terris bella gerenda forent:
Haec quoque Romanas ad moenia vertere praedas,
Hic quoque pro meritis praemia digna viris.
Post victos hostes, libertatemque receptam,
Hinc Vincentinis nomina dicta viris:
Hinc data sunt terrae praeclara haec nomina nostrae,
Hinc Vincentini nomina clara tenent.
Nec Senonas credas dixisse haec nomina nostros,
Antea Vicanos fama vetusta canit.

Populi Vicetini, apud Cicer. l. 11. Famil. Ep. 19. Nic. Lloydius.

VICENTINUS Ager IL VICONTINO, tractus Italiae, inter Comitatum Tirolis ad Boream, Marchiam Tarvisinam ad Ortum, Veronensem agrum ad Occasum, et Patavinum, partim ad Ortum, partim ad Merdi. Sub Venetis. caput eius Vicentia.

VICENTINUS Bartholomaeus, vide Bartholomaeus.

VICENUMUM vel VICESIMUM et VICENSIMUM, TREBISAZZI Barrio, oppid. M. Graeciae in Calabria citeriore apud sinum Tarentinum, inter Thurios et Heracleam.

VICEPOTA Dea apud Romanos, quae fuerit incertum. Apud Livium, ubi de demolitione aedium Valerii Poplicolae agitur, fic legitur in vulgatis, l. 2. c. 7. Delata confestim materia infra Veliam, et, ubi nunc Vicus est publicus, domus in infimo clivo aedificata. Pro vicus publicus, legit B. Rhenanus, ex codice veteri, ubi nunc Vicae pocae est, illudque in Viriplacae commutandum censet. Carolus Sigonius legit, ubi nunc Vicus publicus est; quem admodum et apud Plutarchum in Popl. vertit Xylander, Ubi nunc templum est et Vicus publicus dicitur. I. Lipsius, Epist. quaest. l. 2. Epist. 11. legendum apud Livium arbitratur, ubi nunc Vicepotae est Templum, et sic Plutarchum etiam emendandum: Ipse autem, quae aut qualis ea Dea fuerit, profitetur se ignorare. Vide Iohan. Rosin. Antiqq. Roman. l. 2. c. 21. et supra Vica Pota.