December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 630, image: s0756a

VIANA [3] oppid. Hollandiae Meridialis ad Leccum fluv. cum castro gentis Brederodae, in limite dominii Ultraiectini fere 2. leuc. ab Ultraiecto in Meridiem. Ferme medium, inter Neomagum ad Ortum et Roterodamum in Occasum, Vianen vulgo.

VIANA [4] Limii oppid. Portugalliae, ad ostia Limii fluv. in ora Oceani Atlantici in provinc. inter Durium et Minium, 5. leuc. a Braccara in Occasum, fere 3. ab ostio Durii fluv. Viana de foz de Lima vulgo.

VIARAM una e XII. Auguriorum speciebus, quando homo vel avis suo [orig: su˘] itinere vel volatu ante te transit, veniens a dextra parte tui, et tendens in siniitram evanescit, apud Mich. Scotum, de Physiognom. c. 56. ubi bonum id signum habitum, addit. Vide supra voce Venta.

VIARIUS apud Feudistas, Dominus dicitur Feudalis, cui competit inferior vel media iustitia. Gallis Seigneur voier, quasi Vicarius, Car. du Fresne: quos de minoribus causis cognovisse discimus ex L. Longob. l. 2. tit. 52. ž. 7. et per pagos (seu vicos) constitutos fuisse, ait Walafr. Strabo: Recentiores postmodum Maiores et Villicos villarum appellavere [orig: appellavŕre], de quibus vide complura apud Car. du Fresne, Glossar.

VIARUM Curatores apud Romanos, ab Augusto instituti, memorantur Suetonio, in eo, c. 37. Nova officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum etc. et Capitolino in Marco, de quo postquam vias urbis atque itinerum diligentissime curasse [orig: curÔsse] dixerat, addit, c. 11. Dedit praeterea Curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent, vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos, qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. Ius autem magis vetus restituit, quam novum fecit. Curabantur ab iis Viae, in certa spatia divisae, unde stariones viarum, apud Statium, l. 4. Sylv. 9. v. 16. ad Plotium,

--- - priusquam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit, omniumque late
Praefecit stationibus viarum.

ad quem locum, Barthium vide, et de Viarum Curatoribus hisce plura apud doctissimum optimique Iudicii Taciti Commentatorem, l. 3. Annal. nec non supra aliquid voce Via: it. ubi de Quatuorviris viarum curat. Certe et sequenti aevo [orig: aev˘] Viae ac Itinera sollicite a bonis Principibus curata, uti patet ex tit. de Itin. mun. in C. Theodos. et in l. 4. Cod. de Privileg. domus Aug. Vide quoque Leonem Imperator. in Tacticis. c. 20. ž. 71. et supra Strata. At apud Thebanos olim sternendarum in oppido viarum cura ministerium sordidissimum habebatur: quod cum Epaminondae, Boeotarchia [orig: BoeotarchiÔ] defuncto, contumeliae causa [orig: causÔ] cives irati demandassent [orig: demandÔssent], sine ulla cunctatione id recepit, daturumque se operam, ut brevi speciosissimum evaderet, asseveravit. Quod et effectum dedit, mirisica [orig: mirisicÔ] enim precuratione abiectissimum prius negotium, pro amplissimo ornamento expetendum, Thebis reddidit, Val. Max. l. 3. c. 7. ex ext. 5. etc.

VIARUM [2] Exploratores vide supra in hac voce.

VIATICUM apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 37. ubi de seditione legionum Germanicarum, Non abscessere [orig: abscessŕre] quintani unetvigesimanique, donec iisdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia solveretur: quid sit, ex seqq. pateit. Et quidem olim Viaticum Proconsulibus apud Romanos datum, cum in provincias irent. Postquam enim Comitiis Centuriatis, Consules in annum sequentem designati erant, tum alter Consulum, qui Magistratum gerebat, ad Senatum de provinciis referebat, quae futurae Consulares, quae Praetoriae essent: Quod ubi constitutum, tum illae, quae Consulares eratn, Consulibus designatis decernebantur, ut eas vel sortirentur vel inter se compararent. Hoc [orig: H˘c] facto [orig: fact˘] Consulatus [orig: Consulatűs] sui tempore Legem ad Populum per Curias congregatum ferebant de imperio militari, sine qua bellum gerere non poterant et sic Provinciae SC. ornabantur. Pertinebant autem ad ornamenta, latitudo Provinciae, magnitudo Exercitus, stipendium in milites, Viaticum in Legatos et cohortem, comitatus et coetera generis eiusdem; quae quidem, quoniam non omnibus eadem [orig: eÔdem] amplitudine numeroque [orig: numer˘que] concessa sunt, propterea, cum ea decernebat Senatus, tum Provinciae aut Praesides ipsi ornari dicebantur. Ad Viaticum pertinebat annulus aureus, qui, teste Zonara [orig: ZonarÔ], Magistratibus peregre proficiscentibus de publico dabatur; Item vestes, vasa, vehicula, munus, tabernacula aliaque istiusmodi, quae instrumenta locata fuisse, indicio est P. Venitidius, qui, ut A. Gellius, l. 15. c. 4. scribit, victum quaesivit comparandis mulis, et vehicula Magistratibus, qui sortiti Provincias forent, praebenda publice conduxit, utpote e)rgola/bos2 et praebendorum manceps. Unde Cicero, 4. Verr. c. 5. Maiores nostri neminem, qui cum potestate aut legatione in Provinciam esset profectus, tam amentem fore putarunt [orig: putÔrunt], ut emeret argentum: dabatur enim de publico: aut vestem, praebebatur enim Legibus: mancipium putaverunt; quo [orig: qu˘] et omnes utimur et non praebetur a Populo. Sanxerunt ne quis emeret mancipium, nisi demortui in locum. Vide quoque Livium, ubi ait, neminem ante L. Postumium Cos. in itinere faciundo ullis unquam sociis aut provincialibus, in ulla re oneri aut sumptui fuisse; quia Magistratus mulis tabernaculisque et omni alio [orig: ali˘] instrumento [orig: instrument˘] militari fuerint ornati, l. 42. c. 1. Postea Augustus, sublata [orig: sublatÔ] locatione publica [orig: publicÔ], pecuniam eius loco [orig: loc˘] dari constituit, teste Suetonio [orig: Suetoni˘], in eo et Dione Cassio [orig: Cassi˘], l. 54. Itaque et Alexander Severus, ut tradit Capitolinus, c. 42. Veterum exemplo [orig: exempl˘], argento [orig: argent˘] et necessariis, Magistratus, quos in provinciam mittebat, solebat instruere, ita ut Praesides Provinciarum acciperent argenti pondo vicena, phialas senas, mulos binos, equos binos, vestes forenses binas, domesticas singulas, aureos centenos, Coquos singulos. Quamquam ex verbis Appii apud Ciceronem, Fam. l. 1. conici posse videatur, extremis Rei publ. temporibus, eos, qui legem Curiatam non habuissent, rem quidem militarem attingere potuisse, Viatico [orig: Viatic˘] autem publico [orig: public˘] fraudatos fuisse, atque ita suo [orig: su˘] sumptu in provincias ivisse, Ioh.


image: s0756b

Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 42. etc. Etiam peculium et facultates militum Viaticum significare, patet ex Sueronio, in Iulio, c. 68. Ingresso civile bellum Centuriones cuiusque Legionis singulos Equites e Viatico suo obtulerunt. Et Horatio, l. 2. Epist. 2. v. 26.

--- Luculli miles collecta Viatica mulcis
Aerummnis etc.

Sic Ulpianus, l. 17. ff. de reb. cred. Si filiusfamilias [orig: filiusfamiliÔs] Viaticum suum mutuum dederit. Quamquam ibi in propria [orig: propriÔ] significatione accipi videatur, cum additur, cum studiorum causa [orig: causÔ] Romae ageret. Et magnum Viaticum P. Claudius, Annal. l. 1. pro magna facultare et paratu magno posuit, sed A. Gellius nove positum et ad Graecorum imirationem, qui e)fo/dion, a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traduxerint, arguit, l. 17. c. 2. Athenis hospites quoque, cum reditum ad suos Lares pararent, inter alia xenia viatico [orig: viatic˘] quoque fuisse instructos, diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Apud veteres Christianos ad sacra translara vox est, et Sacramenta duo, Baprismus ac S. Cena, e)fo/dia seu Viatica, quasi viae (talis enim vita nostra) subsidia vocata sunt. Hinc Baptismus, quod sola haec esset via ordmaria ad Christianismum, *)efo/dion passim appellatur et apud Greg. Naz. Baptista, Sacramentum administrans, e)fodia/zein, Piatico [orig: Piatic˘] instruere, dicitur. Vide quoque Basilium, Homil. de S. Baptismo, ac Balsamonem ad Interr. Can. Tim. Episc. Alex. Et Cena Domini Viaticum dicta, tum respectu vitae huius, ad quam pie transigendam magnum instrumentum est, tum respectu mortis, quae ad futuram vitam via est. Can. 1. Concilii Niceni *ei)/tis2 e)cadeu/oi, tou= despotikou= e)fodi/ou mh\ a)posterei/sqw, Si quis decedat, Dominico [orig: Dominic˘] viatico [orig: viatic˘] ne fraudetur. Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] indigitare Patres voluerunt, ex ordinatione Domini, utrumque Sacramentum ad salutem necessarium omnino esse. Quod cum quidam eousque, extendere inciperent, ut damnari crederent, quotquot neque Baptismi, neque Cenae fuissent participes facti adeo que et mortuos baptizarent, et symbola Eucharistiae, panem ac vinum, in os illis inderent, damnata consuetudo est Can. universalis Synodi Penthectae 83. et Carthaginensis apud Balsamonem, 9. ubi is error pluribus describitur. Vide Isaac. Casaub. Exercit. 16. contra Baron. ž. 52. Hinc Viaticulum, apud Appuleium, Metamorph. l. 7. Viaticulum mihi corrasi: qua [orig: quÔ] voce, quod ad sumptum pater filiae destinaverat, venire Ulpiano, in l. 18. ž. 1. in fin. ff. de iud. Brissonius ait.

VIATKA urbecula Moscoviae Orientalis ad fluv. cognominem cum castro muniro, 120. mill. pass. a Cazano in Boream. Caput provinc. cognominis, quae versus Tartariam desertam et Viatkam fluv. inter Permiam est ad Boream et Ceremissos popul. regnumque Calanense ad Austrum. Sub Moscis.

VIATOR late accipitur, apud A. Gellium, l. 12. c. 3. Quum Magistratus Pop. Rom. virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique Viatore solebant; isque qui ex collegio Viatorum officium ligandi haberet, Lictor appellatus est. Ubi. cum Ministri Magistratibus essent Lictores, Viatores, Accensi, Scribae, Statores, Praecones, in generali acceptione Viatoris vocabulum sumitur, vide Lipsium, Elect. l. 1. c. 23. Proprie vero id hominum genus vox notavit. qui a villis ad Senatum Patres accersehant. C. Plinius, l. 18. c. 3. Unde Festus, Viatores, inquit appellantur, qui Magistratibus apparent; eo quia initio omnium tribuum, cum agri in propinquo erant urbis, atque assidue homines rusticabantur, crebrior eorum opera erat in via, quam in Urbe: quod ex agris plerumque bomines vocabantur a Magistratibus, et frequens eorum erat ab agris in Urbem via. Quibus consentit Columella, In praefat. l. 1. Illis temporibus Proceres civitatis in agris morabantur, et cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur ad Senatum. Ex quo, qui eos vocabant, Viatores appellati sunt. Brevius Cicero, Catone mai. A villa in Senatum arcessebantur Curius et coeteri senes; ex quo qui eos arcessebant, Viatores sunt nominati. Interim hand raro cum Viatoribus Lictores confundi videmus, apud priscos. Unde ad veterem hunc in agris commorandi Procerum Magistratuumque morem alludens Claudianus, Panegyr. de Consul. Manlii Theodori, v. 7. ait.

Attamen invitam blande vestigat, et ultro
Ambit honor. docuit toties a rure profectus
Lictor, et in mediis Consul quaesitus aratris, etc.

Utebantur autem Viatoribus Consules vocandi et nuntiandi causa [orig: causÔ]: ut et Praetores: quod vetus docet Inscriptio, quae Romae visitur in Campo Martio: T. Staberio. Secundo, Coactori. Argentario. Viator. Consularis. et. Praetorius. sibi et. Claudiae. Stratoniae. uxori. Sic alter lapis ibid. in Foro Boario, T. Staberius. Epigonus. Viator. Consularis. sibi. et. suis. Libertis. Libertabusque. posterisque. eorum. Tribuni item Pleb. T. Livius, Dec. 1. l. 2. Ardens igitur ira [orig: irÔ] Tribunus Viatorem mittit ad Consulem; Consul lictorem ad Tribunum etc. Eorum, sicut et Praeconum, Decuriae erant, quae a Consulib. legebantur et mercede afficiebantur, uti testis est antiqua tabula, apud Car. Sigonium, Comment. de antiquo iure Civium Rom. Vide Io. Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. ult. cum Paralipom. Thomae Dempsteri. Aedilibus Viatores, non minus ac praefatis Magistratibus, fuisse, Varro innuere videtur, cum, Aediles, ait, stipati servis publicis, non modo prehendi non possunt, sed et ultro summovent Populum. Quaestoribus vero Lictores ac Viatores, negat Idem. Erant illi liberati servitute, manuque missi, antequam apparerent ac servirent Magistratibus; et licet cives Romani non essent, sed tantum liberi, olim tamen pro parte bonorum dimidia, Testamenti factionem habebant, Petrus Faber, l. 11. Semestr. c. 24. Vide T. Popmam, de Operis Servorum, ut et supra, ubi pluribus egimus de Servis Publicis, nec non voce Cursores. Alias Viator quemlibet itinerantem notat: quo [orig: qu˘] sensu Dempsterus cothurnis grandioribus, ut a luto defenderentur, Viatores non minus ac Venatores,


image: s0757a

uti consuevisse docet, ad Rosin. l. 5. c. 8. Eorundem habitu Israelitas agnum Paschalem comedere olim iussos esse, accinctos videl. calceatos et baculis nitentes, legimus Exodi c. 12. v. 10. de quo ritu sacro, pluribus agit Sam. Bochartus, Hieroz. parte prior. l. 2. c. 50. ubi non hunc solum; sed et alia Scripturae loca, quibus ad huiusmodi Viatorum habitum ritusque alluditur, erudite exponit. Vide quoque hic [orig: hţc] passim, ubi de Baculo, Pera, Peregrinatione etc. In specie Viator cognominatus est, ob peregrinationes multifarias, Fridolinus, Scotorum et Hiberniae Regis filius, qui Euangelio [orig: Euangeli˘] varias per regiones annuntiato [orig: annuntiat˘], obiit A. C. 514. magna [orig: magnÔ] nominis sui apud Helvetios, Glaronenses in primis, aliosque fama [orig: famÔ] relicta [orig: relictÔ], vide Stumpfium, Chronico [orig: Chronic˘] Helvet. Simlerum, de Republ. Helvetiorum, Alios. Sed et Viatores, in Eccles. Roman. Fratres dici conversos, quod, pro negotiis Monasteriorum, crebro se viae, a Praefectis missi, committant, docet Car. du Fresne, Glossar. ubi et Viatorem vocari parvum cyathum, vel cochlear, quo [orig: qu˘] Viatores olim usi, addit ex Hesychio *bia/twr, kua/qion mikro\n, h)/goun koxlia/rion.

VIBALI populi Hispaniae Tarraconens. quorum locus Formillam Pineto et Moletio dicitur. Vide Bibali, et Forum Bibalorum Ptol.

VIBANTANARIUM urbs alias Tyrangitarum, in Sarmatia Europaea, nunc Bar in Podolia superiore Brietio. Aliis est Lambol, oppidul. ad Tyram fluv, in Podolia inferiore, 50. mill. pass. a Baro in Meridiem.

VIBELLIUS vide Iubillius.

VIBENNA frater Caelis Etrusci, qui Tarquinio Prisco auxilia adduxit. Alii sic Caelen cognominant.

VIBERI Plinii l. 3. c. 20. Rhodani fontis accolae: Eosdem apud eundem Iuberos vocari putat Simlerus, in suo de Valesia libello, etsi Gelenius, ut idem ait, pro Iuberis Viberos, ubi de Augusti tropaeo mentio sit, substituerit. Supremam Vallesiae partem tenent, Simler. Vide in voce Vallesia. Observat Munsterus, l. 3. montem Furcam, unde Rhodanus oritur, dictum Coatium, Ursellum et Iuberum: Est etiam mons vicinus, unde Elmius fluv. quem quidam Rhodani fontem faciunt, Iubet nominatus. An a Via dicti, quod apud eos in Italiam via? Quidam enim Viberos; volunt esse Ursarios aut Ursellianos, in pago Uriensi: nec absurdum, inquit Simlerus, eundem popul. ab utraque parte alicuius montis habitare. Sunt Ursarii hi Viberi sub Uriis, sic tamen ut proprium consilium et Ammanum habeant, sed qui ab Uriis confirmari necesse habet: quotiesque causae capitales disceptantur, duo ex Uriorum Senatu consilio illorum interesse solent. Iidem peculiare signum eyn paner habent; Sed quando maius signum das hauptpaner Urii explicant, supprimunt suum Viberi. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Antiq. et Nov. Simlerum, Descr. Helv. etc.

VIBIA [1] Polla Matrona Romana, memoratur Iacobino, Append. c. 10. ubi de monuments eius, quod sibi et Coniugibus, Libertis Libertabusque Posterisque comparavit, agit. Fuit id Romae, in via Appia, ad D. Sebastiani, in Tabernae pavimento, ut Achilles Statius habet et Fonteius, Comment. de prisca Caesiorum gente, l. 2. c. 18. conspiciunturque in utroque sepulchri latere flammae insculptae. Adeo enim exoptabant Vereres in sepulchris suis ignem coruscare, ut, qui perpetuas lucernas habere non poterant, neque vulgaribus contenti erant, ii, ut poterant, perennem aemulantes flammam, in sepulchrorum lapidibus, ardentis ignis imaginem curarent insculpi. Unde et in Beruciae Proculae filiae L. Betucii Proculi et Caesiae Victricis monumento, quod Ravennae in aede Iohannis Apostoli conditum est, vas conspicitur affabre factum, e cuius apice flamma tenuissimis linguis ascendens emicat, vide Ioh. Baptistam Fonteium Primionem, l. cit. Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis, l. 3. c. 3. et supra, ubi de Lucernis.

VIBIA [2] Successa ancilla Liviae Aug. cuius mentionem servat Inscr. Ossa. Vibiae. Successae. Liviae. Aug. Ser. ab. argento. potorio. item, a. veste. L. Vibius etc.

VIBIDIA Virginum vestalium vetustissima, sub Claudio, cuius precibus Messalina tentavit veniam a marito impetrare, Tacit. l. 11. Annal. c. 32. 34. Magna enim earum auctoritas, etiam in his fuit: Unde Cicero, 2. Agraria [orig: AgrariÔ]: Si quicquam deliquero, nullae sunt Virgines, quae pro me deprecentur.

VIBIDIUS Varro prodigus et ob flagitia egens, ideoque a Tiberio Senatu motus. Tacit. l. 2. Annal. c. 48.

VIBI Forum Plin. l. 3. c. 17. oppid. Pedemontii, Bibiena Ferrar. Brietio est Castel Fiori, aliis Bubiana, castrum Marchion. Salutiarum ad amnem Peles, prope Bricherascum, vix 3. milliar. a Luceria, ad montium radices.

VIBILIA Dea apud Romanos, quae ab erroribus viarum liberabat, Arnob. l. 4.

VIBIO vide Tarbellicae Aquae.

VIBISCI vel Ubisci Galliae Aquitanieae populi. Ptol.

VIBISCUM seu VIVISCUS oppid. Gall. in fin. Sedunorum in ora Boreali lacus Lemanni. Vivis hodie, Baudrando. Gall. Vevay, oppid. Helvetiorum, in agro Bernensi, 13. mill. pass. a Lausanna in Ortum Veragros versus, 20. ab Agauno in Boream. Vide Viviscum.

VIBIUS [1] Avitus sub Nerone, Galliae Germaniaeque inferioris praeses, Plin. l. 34. c. 7.

VIBIUS [2] Crispus de quo Tacit. l. 2. Hist. c. 10. Pecunia [orig: PecuniÔ], potentia [orig: potentiÔ], ingenio [orig: ingeni˘] inter claros, magis quam inter bonos. Accusationes cum praemio exercuit.

VIBIUS [3] Fronto praefectus equitum. Tacit. l. 2. Annal. c. 68. Vide ad cum Lud. D'Orleans, p. 295.

VIBIUS [4] Marsus, vetustus honoribus et illustris studiis, sed a Satrio Secundo, tamquam Albucillae impietatis in Tiberium conscius, eiusdemque adulter, accusatus, ac tandem inediam destinans evasit. Tacit. l. 6. Annal. c. 47. et l. 11. Annal. c. 10.

VIBIUS [5] Pansa, vide Caius.