December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 583, image: s0709b

VELLEJUS Paterculus, Historicus Roman. sub Tiberio Gente Neapolitanus, avum habuit Pompeii et Claudii Neronis gratia [orig: gratiÔ] florentem; qui cum eum, in Siciliam bello [orig: bell˘] civili secedentem, sequi non posset, indignabundus se ipsum interemit. Pater eius Praefectus equitum in Germania fuit, in quo munere ipsi successit, postea Tribunus militaris, Quaestor, tandem Legatus Tiberii, in Germania et Pannonia factus, Magium Celerem Velleianum fratrem collegam nactus est. Dein Epitomae Historicae libb. 2. incubuit, cuius magna pars periit. Exacte hic tempora observat, originem urbium et fata exponit, viros illustres egregiis elogiis ornat. Stylus eius suo [orig: su˘] saeculo [orig: saecul˘] dignus: sed quod nimis Augusti partibus faveat, Tiberiumque atque etiam Seianum immeritis laudibus ornet reprehenditur. Vide Aventiu. l. 1. Annal. Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 24. Alios huius nominis vide apud Cicer. Plin. Priscian, etc. Consul huius nominis, sub Claudio Imperatore Senatusconsulto Velleiano nomen dedit, quod in muliebris sexus gratiam factum est.

VELLENDI lanam mos ante tonsuram Romae olim in usu fuit et vicinis locis, quod vel velleris nomen docet. Varro de L. L. l. 4. Id dictum, quod vellebant lanam. Et, Veliae unde essent, plures accepi causas: in quibus [orig: queţs], quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti. Idem, de R. R. l. 2. c. 11. Alii vellera, alii vellumina appellant, ex quorum vocabulo animadverti licet prius lanae vulsuram, quam tonsuram, inventam. Quod ut eius aevo [orig: aev˘] scias nondum in desuetudinem abiisse, addit: Qui etiam nunc vellunt (oves) ante triduo habent ieiunas, quod languidae minus radices lanae retinent. Quomodo etiam Plin. l. 8. c. 48. Oves non ubique tondentur: durat quibusdam in locis vellendi mos. Nec tamen et lanae nomen a laniando bene deducit Isidor. Origin. l. 19. c. 27. cum lana Graecum sit, ex lh=nos2 seu la=nos2 Dotico, uti docent Eruditi. At apud Graecos, Hebraeosque, tondendi ratio vetustissima, uti supra vidimus, in hac voce: interim et apud illos vulsisse quosdam, indicat vox *nakoti/lths2, apud Archippum, Cratinum, Philemonem, quae proprie vellerum vulsorem notat; et apud istos Maimonides, in Biccurim, c. 10. ž. 6. cum ait: Etiam qui lanam ovium manu sua [orig: suÔ] vellit, et non tondet, debet velleris primitias, apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. Vide quoque Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. et supra Naccae. Sed et crines pilique evulsi, in maerore ac luctu, tum capitis, uti de Iobo legimus, c. 1. v. 20. et de Esra, c. 9. v. 3. Quemadmodum et de Ulyssis sociis, in morte Elpenoris, dicitur Odyss. l. 10. v. 567.

*(ezo/menoi de\ katau=qi go/wn, ti/llonto/ te xai\tas2

Vide quoque de Priamo, graviter ferente, quod Hector cum Achille dimicatum ibat, Il. x. de Agamemnone, cladem suorum lugente Il. k. praeterea Ciceronem, Tusculan. l. 3. Smyrnaeum, l. 3. Lucianum, de Luctu, Aristophanis Scholiastem, in Ranis, Act. 1. Sc. 1. Alios. Quo et illud Martialis pertinet, l. 2. Epigr. 11. in Selium, v. 5.

Quod dextra pectus pulsat, et comam vellit:
Non ille amici fata luget aut fratris.

Tum barbae, uti de se ipso Esdras iterum ubi supra. Imo et genas vellebant etc. uti videre est retro ubi de Luctu. Aliarum vero partium pilos vellendi mos a luxu fluxit, de quo vide aliquid supra, ubi de Alipilis, Athletis, Culipilariis, Psilothris, infra Ustriculis etc. Sed et primitus vulsisse barbam Veteres cultus gratia [orig: gratiÔ], dicemus infra in Volsella. Ipsa autem membra evellere forcipibus ignitis, crudelitatis apex est, de quo hic [orig: hţc] passim. In L. Angliorum, tit. 5. ž. 7. libero homini qui evulserit testiculos, centum sol. componere iubetur, apud Car. du Fresne, Glossar. etc.

VELLERE Signa phrasis militaris Romanorum, de quo vide infra voce Vexillum.

VELLICA urbs Cantabrorum mediterranea. Ptol. Flor. c. ult. Victoria Villanovano. Nunc forte Trevino Baudrand. Vide Velica.

VELLOCATUS armiger Venutii seu Venusii, quem Cartismandua, Brigantum Regina, spreto [orig: spret˘] matito [orig: matit˘], in matrimonium regnumque accepit. Tacit. l. 3. Hist. c. 45.

VELLUS Aureum [1] cuius desiderio [orig: desideri˘] ardens Iason, illustre Thessaliae suae sidus, Colchidem, non sine periculo cum Argonautis ingressus est, illoque [orig: ill˘que] tandem, magnos post labores exantlatos, potitus, domum rediit, a variis varie exponitur. Georg. Hornius, Hist. Phil. l. 3. c. 5. hoc [orig: h˘c] commento [orig: comment˘] nihil aliud indigitasse [orig: indigitÔsse] Veteres contendit, quam Sapientiae studio [orig: studi˘] Iasonem tantopere fuisse incensum, ut eius assequendae causa [orig: causÔ] nullum laborem aut periculum subterfugerit. Non pauci tamen Vellus Aureum librum fuisse volunt, peri\ xrusopoii+as2, de Auri conficiendi ratione, singulari studio [orig: studi˘] conscriptum et in Colchide asservatum. Quibus Suidas favet, cum libri huius argumentum fuisse, *(/opws2 dei= gi/nesqai dia\ xhmi/as2 xrusto\n, Quo [orig: Qu˘] pacto [orig: pact˘] beneficio [orig: benefici˘] Chemiae aurum fieri possit? tradit. Vide inprimis Langium, Ep. Medic. l. 1. Ep. 53. Nec multum abludit, quod de Pelopis aurei volleris ariete, legimus apud Senecam, Thyeste, Actu 2. v. 225.

Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
Arcanus aries, ductor opulenti gregis:
Cuius per omne corpus effuso coma
Dependet auro, cuius e tergo novi
Aurata Reges sceptra Tantalici gerunt.
Possessor huius regnat, hunc cunctae domus
Fortuna sequitur.

Et certe Artem illam Chrysopoeicam inventum esse vetustissimum, docet Ios. Scaliger, ad Manil. l. 4. Ioh. item Delrio, Magic. Disquis. l. 1. c. 5. Alii ipsumque Chemiae nomen iam a Chamo, Noahi filio, fluxisse videtur. Namque et ipse Aegyptum primus tenuit, ubi Ars


page 584, image: s0710a

illa antiquissimis temporibus, inter Mysteria sacra, habebatur, et ipsa Aegyptus, in sacris Osiridis, ab eo Chemia dicta est. Vide pluribus Georg. Hornium praefatum, loco [orig: loc˘] cit. Varro vero originem fabulae nobis hanc tradit l. 2. de Re R. c. 1. De antiquis illustrissimus quisque pastor erat -- et veteres Poetae -- ipsas pecudes propter caritatem, aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis Atreus, quam sibi Thyestem subduxisse queritur: ut in Colchide, Aeeta, ad cuius arietis pellem profecti regio [orig: regi˘] genere dicuntur Argonautae, ut in Libya ad Hesperidas, unde aurea mala etc. Itaque ob pecudes Argonautae profecti, i. e. ob regias opes universas sunekdoxikw=s2, inprimis vero thesaurum illum, quem Phtixus, Athamantem ac novercam fugiens, in colchidem deportarat [orig: deportÔrat]. Hunc enim consanguinei Phtixi, ante omnes autem Iason, prognatus Aesone, fratre Phrixi patruele, non absurde reposcebant. Nam verisimile est, eum fuisse partim ex bonis Nepheles matris: partim quia eius domos et agros auferre non poterat, ex pecuniis Athamantis patris et novercae Inus [orig: Inűs]. Vocarunt [orig: VocÔrunt] autem Velleris aurei nomine illas etiam, quia ex pecudibus pecunia comparetur, eoque et pecuniae dicuntur, quasi res pecuinae, imo postquam signari coeperunt nummi, saepe eis pecudis nota imprimebatur. Coeterum templum hoc Phrixi, cui ille ad Aeetam Regem profugus arietis sui vellus intulerat, etiam post illud ablatum, magno [orig: magn˘] semper loco [orig: loc˘] habitum est, idque propter Argonauticam expeditionem. Dives etiam fuit: sed Augusti aetate omne eius aurum direptum, prius a Pharnac,e postea item a Mithridate Pergameno, ut auctor est Strabo, l. 11. Ita Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 24. Vide quoque in vocibus Colehis, Iason, Medea, Phrixus, etc. Aliud occurrit apud Scriptores, Vellut aureum marinum, et quo comae ascititiae Veter. item chlamydes, ellychnia, marsupia, alia, fieri consuevere [orig: consuevŕre], de quo vide supra, voce Pinnicum: unde Salmasius, pinnino/trixa pro/bata vocari solitas observat oves eiusdem coloris cum pinnarum vellere, i. e. aurei, lanam habentes; quod posterius Vossii firmat sententiam, quam ex Varrone allatam vidimus. De Vellere vero in genere, vide supra ubi de Lana, Ovibus etc.

VELLUS Aureum [2] Ordo Equestris institutus a Philippo Bono, Burgundiae Duce, in vuptiis cum Isabella Lusitanica, Brugis Plandriae celebratis, A. C. 1429. Numerus equitum primo erat 24. dein ad 31. excrevit, ipse Dux Caput et Magnus Ordinis Magister fuit, quam dignitatem, ad successores voluit propagatam. Getebant equites pallium ex purpura, muris pontici exuviis suffultum, quod postea mutatum, cum torque, in quo litera B. Burgundiae index, conspicua et duo silices, inter se collisi flammam elicientes: additis verbis, Ante ferit, quam flamma micet, De torque pendula ovis seu vellus aureum, cum lemmate: Pretium non vile laborum. Hodie omnibus ex Austriaca familia Principibus, qui descendunt ex Maria, filia Caroli, ultimi magnorum Burgundiae Ducum, communis est. Vide Chifflerium, Insign. Equit. ord. Vell. Aurei. Iac. Marchantium, l. 3. Hist. Flandr. Miraeum, Orig. Ordin. Equestr. l. 2. c. 1. Favinum, Theat. d'honn. et de Cheval. L. Golutum, Mezeraeum, Morerium Diction. Histor. etc.

VELOCASSES populi Galliae Belgicae in confinio Celticae circa Sequanam fluv. Plin. l. 4. c. 18. Hos putat Ferrarius esse Baiocenses in Normandia; Verocasses autem, quos quidam cum prioribus confundunt, circa Sequanam locat: Caesar enim eos inter Caletes et Veromanduos recenset: Ferrar, Baudrando Velocasses fuere [orig: fuŕre] popul Galliae Lugdunensis in limite Belgicae, inter Caletes ad Boream, Bellovacos ad Ortum, Lexovios ad Occasum et Eburovices ad Meridiem, circa Sequanam, ubi nunc Dioecesis Rothomagensis, dempto [orig: dempt˘] tamen Caletensi tractu. Horum nomen quidam quaerunt in utroque Vexino seu Vulxino, ubi etiam erat pars Velocassium. Eorum urbes erant Rotomagus, Briva-Isara et Gisorium. Vide etiam Veliocasses.

VELONA vulgo dicitur Epiri civitas, quae et Apolloniae.

VELOTHYRUM apud Gulielmum Bibliothecarium, in Stephano VI. fecit etiam in eadem Basilica -- belothera (i. e. velothyra) quatuor, ex quibus unum auro [orig: aur˘] textum: vox hybrida est ex Latino velum ac Graeco squ/ra, et velum denotat seu aulaeum, foribus praetendi solitum, quo [orig: qu˘] reducto [orig: reduct˘] interior cubiculi pars patescit. De cuiusmodi velis, vide Car. du Fresne, Descr. Aedis Sophian. num. 72. ut et infra, voce Velum.

VELOVOCORUM civit. meminit Codex Theodos. in tit de Veteranis. Ortelius conicit Bellovacarum.

VELPI montes Pentapoleos, in Afric.

VELSOLUS Regis in Oriente nomen, cuius ad Saporem Regem Persarum super victoria de Valeriano Imperatore reportata [orig: reportatÔ] epistolam exhibet Treb. Pollio in Valerianis, c. 4. ad quem Casauboni vide Notas. Salmasius vero nomen Regis, cuius haec epistola, periisse, et remansisse apud Pollionem solum Saporis titulum, qui Rex Regum vel solus dicebatur, quae duae ultimae voces in unam vitio [orig: viti˘] temporum ac Librariorum coaluerint, censet Notis ad eundem.

VELTAE gens Sarmatiae Europaeae.

VELUCA Ptol. Arevacarum in Hispania Tarraconensi urbs. Voluce Antonin. Cannatanazor Zuritae, inter Uxamam et Numantiam 25. mill. pass. ex Itiner. Antonin.

VELUM [1] an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiecto [orig: obiect˘] velo [orig: vel˘] abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem conspectum apprecamur. Et Sulpitus Seu. de vita D. Martini, c. 9. Quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra Daemonum, candido tecta velamine, misera [orig: miserÔ] per agros suos circumferre dementia [orig: dementiÔ]. More a simia Dei, Velum Tabernaculi Templique Veteris Ecclesiae, de quibus infra, aemulante, ad sua sacra translato [orig: translat˘]. Fuerunt autem velamenta haec linea: nam lanea, ut impuriora et profana adhibere nefas, teste eodem [orig: e˘dem] Appuleio [orig: Appulei˘], in Apolog. pe/plous2 vocat Lycophron, quibus opertos Deos Penates Troia [orig: TroiÔ] extulit Aeneas, ubi vide Commentarium Io. Meursi, ut et hic [orig: hţc] passim, ubi de Sacris Gentilium. A simulacris Deorum rebusque sacris Velamentorum obiectus, transivit in aulas Imperatorum Principumque, in quibus foribus Cubiculi Imperatorii obtendebatur


image: s0710b

velum, quod oculos arceret. Corippus, l. 3. ubi de Legatis Avarum,

Verum, ut contracto patuerunt intima Velo
Ostia, et aurati micuerunt atria tecti,
Caesareumque caput diademate fulgere sacro
Ter gazis suspexit Avar.

Et ante eum Lamprid. de Heliogabalo, c. 14. Qui, inquit, subito [orig: subit˘] militum strepitu exterritus, in angulum se condidit, obiectuque Veli cubicularis, quod in introttu erat cubicult se texit. Idem de Alexandro, c. 4. cum amicis eum tam familiariter vixisse scribit, ut salutaretur quasi unus de Senatoribus, patente Velo [orig: Vel˘], Admissionalibus remotis. Atque hoc sacrum Velamen vocat Paul. Diaconus, de gestis Rom. l. 16. Italiam ei per pragmaticum tribuens, sacri etiam Velaminis dono [orig: don˘] confirmavit. Sed et praeter hoc, in Palatio, frequentia fuere [orig: fuŕre] Vela, teste Suetonio [orig: Suetoni˘], Claudio, c. 10. ubi praetensa fuisse foribus etiam Solarii vela refert; Hinc Velariorum praesidatum et praefecturam in domo Augusta ingerunt Inscr. Neapoli: D. M. L. Flavi. Aug. Lib primigeni. supra. Velarios. de domu. Aug. et Romae, Ti. Cl. Thallus. Praepositus. Velariorum. etc. Vide supra. Neque vero Romanos tantum Principes id in usu habuisse, ex Sidonio Apollinari discimus, l. 1. Ep. 2. ubi de Theodorico, Wisigothorum Rege. Hinc ad Consistoria Iudicum vela translata: Constantius Imperator, l. 1. Cod. Theodos. de Offic. Rect. Prov. Non sit venale Iudicis Velum, non ingressus redempti, non infame licitationibus Secretarium, non, visio ipsa Praesidis cum pretio. Car. du Fresne, Velum, quo [orig: qu˘] Principum vel Iudicum consessus ac cubiculorum vestibula occludebantur, duplex fuisse docet, unum in primis et exterioribus cubiculis, quod Consistorium vocabatur, alterum ad interius cubiculum, ex Anastasio Bibliothecar. in S. Sylverio, ubi primi et secundi veli expressa mentio: unde uti Cancellariorum, sic Velariorum, crebra mentio: quorum illi cancellos, hi vela foribus obtenta servabant; quae proin iunctim memorantur, l. 41. ff. de legat. 1. Sed si cancelli sunt, vel vela legari poterunt. Et *kritai\ tou= bh/lou dicti apud Byzantinos Iudices quidam, ut notum. Levato [orig: Levat˘] vero velo [orig: vel˘] causas submetsarum navium cognosci praecipit l. 6. Cod. Theodos. de Naufragiis etc. Vide Alamannum, ad Procopium, p. 3. edit. 1. Io. Kirchmannum, de Annulis, c. 9. ubi inter alia vola huiusmodi in causis quidem levioribus vulgaribusque removeri, et pandi, in causis vero gravioribus, et praecipue criminalibus, quaeque ampliorem deliberationem requiterent, obtendi solita, item para\ to\ pe/tasma a)gagei=n, ad velum sisti, apud Chrysostomu, Hom. 5. in 2. ad Tim. idem esse, quod coram Iudice sisti, docet, Alios; nec non supra, ubi de Velaxiis. Ab his ad limina Grammaticorum, in honorem secreti, an vero in tegumentum erroris, dubirat Augustinus, Conf. l. 1. c. 12. tranfiere [orig: tranfiŕre]. Ipsi tandem privati foribus suis praetendebant. Seneca, Ep. 80. Non crepuit subinde ostium, non allevatur velum. Ulpianus, l. 12. ž. Papinianus. ff. de instruct. vel instrum. leg. Sicut prothyrum domus, si velamen est, inquit, instrumento [orig: instrument˘] domus continetur. Idem que meminit Velorum, quae frigoris vel umbrae causa [orig: causÔ] in domo essent: Velorum Cilicinorum, quae ideo patarentur, ne aedificia vento [orig: vent˘] vel pluvia [orig: pluviÔ] laborarent: Velorum quae in hypaethris, quae circa columnas extenderentur: quibus addi possent Vela et Aulaea Tricliniaria (quae, usu camerae adhuc ignorato [orig: ignorat˘], ad excipiendum pulverem, ne super mensas spargeretur, antiquitus suspendi solebant) Theatralia et Amphitheatralia (a Q. Catulo, cum Capitolium dedicaret, primum inventa: Post quem, carbasina illa fecit primus Lentulus Spinter, Apollinaribus ludis) quae per milites classiarios duci moris fuisse, docet Lamprid. Commodo [orig: Commod˘], c. 15. Alia. Velum oppansum coparum institorio et orbiculos quosdam habens, ut adduci ac reduci facilius posset, occurrit apud Dionem, in Aviti vita. De quo accipiendum illud Iuvenalis, Sat. 8. v. 167.

---- Lateranus ad illos
Thermarum calices, inscriptaque lintea vadit,
Maturus bello, Armeniae ------

De Velis Basternarum, Carpentorum, Lecticarum, Lectorum etc. suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. De Velis Statuarum vide Meursium, ad Lycophr. Verbo [orig: Verb˘] quidquid abdi religio, honestas, necessitas suasit, Velo [orig: Vel˘] condebatur. Martialis, l. 1. Epigr. 35. v. 5.

At meretrix abigit testem, Velque seraque.

Quod extulit Ausonius Proverbii loco [orig: loc˘], Epicedio [orig: Epicedi˘] in Patr. Edyll. 2. v. 25.

Non occursator, non garrulus, obvia cernens
Valvis et Velo [orig: Vel˘] condita, non adii.

Quo forsan alludunt Vela in thalamo, quae recenset Chrysologus, Sermon. 22. sub fin. Ex quo ad desponsandum suam Ecclesiam Christus advenit, thalamus ornatur Sponsae, et ornatur auro [orig: aur˘] fidei, argento [orig: argent˘] sapientiae, virtutum gemmis, sanctitatis Velis. Certe Servius, ad l. 1. Aen. v. 701. Ideo autem, ait, etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere [orig: habitavŕre] Maiores, unde et in Thalamis hoc fieri hodie conspicimus. Vide Laurent. Pignorium, Comm. de Servis, ut et hic [orig: hţc] passim etc. De muliebri Velo capitis addam pauca. Congruere illud feminis, diserte tradit Apostolus, 1. Corinth. c. 11. v. 5. s. ubi interrogatus a quibusdam Corinthiis salvusne esse deberet Mulieribus usus patruus, aperto [orig: apert˘] in publicum procedendi capite, respondit, id plane indecorum esse, nec tam videri debere consuerudinem, quam corruptelam omni ratione recidendam. Quod non tantum de mulieribus ad orandum prodeuntibus, aut in Templo orationi vacantibus, sed et de omni in publicum eatum processu, intelligendum esse, ex rationibus, quas ibidem affert, clarissime patet: inprimis cum indigitat, non velatam Mulierem tonsae similem esse: cumque tegmen illud capitis, e)cousi/an, seu potestatem vocans, subiectionis viro debitae symbolum facit. Et hic omnium politiorum


image: s0711a

semper gentium mos fuit. Apud Hebraeos enim, iam a primis gentis incunabulis, velari et contegi feminei sexus capita consuevisse, discimus ex verbis Abimelechi ad Saram, in Genesi c. 20. v. 16. Quae consuetudo postea pertinaciter retenta: Unde Tertullian. de coron. Mil. c. 4. Apud Iudaeos tam sollemne est mulieribus eorum velamen capitis, ut inde dignoscantur. Hinc in sacrificio Zelotypiae Numer. c. 5. v. 18. ad Iudicem Mulier adulterii suspecta, capite nudato [orig: nudat˘], ad impudentiam eius denotandam adducta legitur, vide Cyrillum de Ador. l. 14. De Graecis mulieribus idem discimus ex Appuleio, Metam. l. 7. ubi Graecam quandam feminam mitella [orig: mitellÔ] textili opertam repraesentat. Neque caput solum, sed et faciem, quoties extra domum et Viri conspectum degerent, velasse [orig: velÔsse], inde patet, quod in earum mundo numerabantur Faciales, Gall. Masques. Unde in Veterib. Glossis, aductis a Rigaltio ad Onosandri Strategicon, c. 1. *do\s2 proswpi/dion: fuisseque olim illas larvas purpureas, idem Auctor demonstrat ibid. Plinius, l. 12. c. 14. personas vocat. De Romanis Mulieribus, velatum in pblico caput habentibus, agit Plutarchus, Rom. c. 14. idque adstruunt exempla non vulgarium modo mulierum, sed etiam Angustarum Liviae, Maricae, Faustinae, quas nummi antiqui capite obducto [orig: obduct˘] repraesentant, addito [orig: addit˘] lemmate: PUDICITIA. Poppaeam item Sabinam Neronis coniugem, non nisi velatam et infrequenter, in publicum prodiisse, tradit Tacitus, Annal. l. 13. c. 45. Imo hoc [orig: h˘c] solo [orig: sol˘] argumento [orig: argument˘] repudiatam a C. Sulpitio Gallo uxorem, quod capite aperto [orig: apert˘] foris versatam cognovisst, legimus apud Val. Maximum, l. 6. c. 3. ex. 10. Porro et barbaris mulieribus, capita velare fuisse perpetuum, Tertullianus Auctor est, de vel. Virg. c. 17. ubi natrat, Arabicas mulieres, non caput solum habuisse tectum, sed et faciem, contentas dimidia [orig: dimidiÔ] frui luce, procedendo, unum duntaxat oculum liberatas, ne totam faciem prostituerent: idque apud eas suo [orig: su˘] adhuc tempore viguisse, ait D. Hieronymus, in Esai. c. 4. Hinc inter Christianos quoque huiusmodi velamentum nubentibus fuisse iam olim adhibitum, docemur ab Ambrosio, de Virgin. l. 3. nec aliunde vox nubendi est. Quod velamen, quia a Sacerdote imponebatur, Sacerdotale dictum est, eidem Ep. ad Vigil. impositum autem fuisse Sponso non minus ac Sponsae, colligitur ex Nicol. I. ad Consulta Bulgar. c. 3. qui ritus hodieque plutibus in locis viget: Sicut olim sub thalamo. i. e. Velo suspenso utrumque inumbrante, contractum fuisse Nuptiale foedus, monet, Sanctius Prolegom. 3. in Cant. etc. Vide plura in hanc rem, praeter Auctores praedictos, apud Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 5. et supra ubi de Velamine Nuptiali. Sed et velari consuevisse Vereres in publico luctu, et quidem labrum superius Hebaeos obnupsisse; alios, totum corpus lugubri vestimento [orig: vestiment˘] obvolvisse, diximus supra. Ad Velorum sacrum apud Israelitas usum ut transeam, Velum in Templo Salomonico, unum tantum fuisse, sunt qui statuant Viri doctissimi, cum unius duntaxat mentio fiat 2. Paralipom. c. 3. v. 14. Sed cum in vetere Tabernaculo fuerint duo, quae aperte describuntur capp. 26. v. 31. et c. 36. v. 35. 36. 37. Exodi; verisimile non est, in Templo Salomonico unum solum fuisse; unde et in eius descriptione duo commemorat Ioseph. l. 8. c. 11. et in Templo, quod Herodes instauraverat, duo fuisse, docet idem, Bello Iud. l. 5. c. 14. quorum utrum in morte Christi scissum fuerit, disputant Eruditi? Hieronymo [orig: Hieronym˘] aliisque e Veterib. quos Baronius sequitur, de exteriore; Cyrillo [orig: Cyrill˘] aliisque de interiori velo id intelligentibus. Vide Is. Casaubon. Exercit. 16. n. 127. Burmanno, Theol. Synops. Part. 1. l. 4. c. 13. in Tabernaculo Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum ad ingressum Atrii, ad quatuor columnas appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum, ante primum Tabernaculi thalamum, seu cellam, Sanctum dictum; quod Sacerdotibus, inter quinque columnas deauratas, aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium in interiore Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thalamo separans, et 4. suspensum columnis, per quas Pontifex M. quotannis semel in Adytum introibat, Exodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Idem, in Templo primo, inter Sanctum et Sanctum Sanctorum murum stetisse, unius cubiti crassitie et post hunc Velum intimum: eos vero, qui Babylone reversi erant, cum dubitarent de eius forma, situ ac proportione, vice muri, Vela, inter quae spatium cubiti interfuerit, extendisse, tradit. Coeterum Vela haec, hominem, veluti profanum, a sacrorum communione ac Dei sui conspectu arceri; ceremoniatum universam molem, Religioni nebulam ac velum obtendere, carne denique Christi, Divinitatem eius, velut Velo [orig: Vel˘] quodam [orig: qu˘dam], tectum iri, denotabant. Vide praefatum Butmannum, loc. cit. Non vero silentio [orig: silenti˘] hic [orig: hţc] praetereundum est, Historiam seu potius miraculum Veli ad Christi mortem (quae omnibus his ceremontis finem imponebat) scissi, ita passim omnibus in Urbe sancta innotuisse; ut ipsi etiam Rabbini veteres infensissimi Christi hostes in suis Scriptis mentionem eius fecerint. Ut enim observavit Ioh. Buxtorfius Senior in Ioma Tract. Talmudico, inter alia signa infausta, quae Templi destructionem portendebant, hoc etiam commemoratur; quod Templi fores sponte sua [orig: suÔ] se aperuerint, idque annis 40. ante excidium: quam narrationem omnino pertinere ad Veli scissuram, Euangelistis memoratam Vir ille undiquaque eximius, recte contendit, Casaub. ubi supra. Nihilominius retento [orig: retent˘] Hebraeorum more, etiam apud Christianos, velari olim aditus Templorum et internos et externos consuevisse, discimus ex Hieronymo, Epitaph. Nepotiani, Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si Ianitor semper in porta, si Vela semper in ostiis. Vide quoque Greg. Turonensem, de Glor. Confess. c. 55. Et indicant haec veteres e Musivo picturae, quae in absidibus Altarium Romae passim conspiciuntur. Imo supersunt etiam hodie ibidem porticus Templorum, veluti Alexii, sabinae, Augustini in Schola Graeca, Cosmatis et Chrysogoni, in quibus cernuntur annuli velares inserti adhuc ferreis vestibus. Anastasius quoque Bibliothecarius non semel, Vela de


page 585, image: s0711b

fundato, Vela de Chrysoclavo, Vela de Quadrapulo, Cortinam Alexandrinam, Vela alba holoserica etc. Et huius quidem forsan est inscriptio, quae Coloniae visitur Agrippinae. Cassius. Velarius. Fani. S. Ger. Com. P. stip. XXXVIII. etc. Car. du Fresne ubi supra, in Ecclesia Latina, triplex Velum suspendi, primum, quod sacra operiat; alterum quod Sacrarium a Clero dividat, tertium, quod Clerum secernat a populo, docet ex Durando, Ration. l. 1. c. 3. num. 35. ipsosque insuper parietes ac postes Aedium sacrarum aulaeis velari, addit ex Rosweido ad Paulinum. A Templis ad Cathedras Episcoporum transiere [orig: transiŕre] vela, quas et ipsas velatas fuisse, notavit Baronius, Not. ad Martyrol. Nec Pontifices ea reiecere [orig: reiecŕre]: Scribit enim Ioh. Diaconus, in vita Gregorii, apud Surum, Tom. 2. Hebraeos Mercatores numquam fuisse ad colloquium admissos seu obtutum Rom. Pontificis, sed extra velum longissimae ptticus, non quidem in scamnis, sed in pavimento sedentes, suscepta pretia numerasse [orig: numerÔsse]. Praetera Sepulchris vela etiam Veteres Christianos praetendisse, testatur Prudentius, Cathemerin. Hymn. 10. v. 53.

Hinc maxima cura seuplchris
Impenditur, hinc resolutos
Honor ultimus accipit artus:
Et funeris ambitus ornat.
Candore nitentia claro [orig: clar˘]
Praetendere lintea mos est.

Vide quoque Sedulium, Carm. l. 5. Iudam incessentem. Qui candor ad Christianos forte pervenit ab Hebraeorum itidem consuetudine, apud quos sepulchra dealbata visebantur, Matth. c. 23. v. 27. et huc videtur allusisse Paulus, Ananiam parietem dealbatum appellans Actorum c. 23. v. 3. Quod apud Ethnicos quoque obtinuisse suadet locus Ammiani, l. 16. Suasitque consarcinatis mendaciis laesae Maiestatis arcessere Maritum insontem, et fingere, quod velamen purpureum a Diocletiani sepulchro furatus, quibusdam consciis, occultabat. Et Alcimus Avitus, l. 3. c. 10.

Ille quidem celsa dudum qui floruit aula [orig: aulÔ]
Fletibus ad tumulum stipato [orig: stipat˘] funere fertur,
Auratoque datur conditus membra sepulchro,
Et pretiosa tegunt elatum lintea marmor, etc.

Vide iterum Laurentium Pignorium, Comment. de Servis. De sacro autem capitis in Baptismo velamine, apud Veteres etiam usitato, Ans. Solerium, de Pileo, Sect. 4. uti de ritu velatis manibus S. Eucharistiam accipiendi, aliisque huc pertinentibus, supra. Apud Monasticae Rei Scriptores, Velum Consecrationis, et solis Episcopis solis Virginibus, idque solum in festivis et dominicis diebus datur, non sine variis ceremoniis, in Pontificali descriptis: quo [orig: qu˘] accepto [orig: accept˘] Euangelium legere possent in Matutino: Velum Professionis, suscipitur a Virgine, cum continentiam profitetur, non sine benedictione itidem sollenni ac litania: Velum Ordinationis, olim Diaconissis seu Viduis dabatur: Velum Praelationis, Abbatissis imponitur: et Velum Monachorum, eos quondam velabat, cum benedicebantur, de quibus omnibus vide Car. du Fresne, in Glossar. Macros Fratres, in Hierolex. et utrisque Auctores magno [orig: magn˘] numero [orig: numer˘] laudatos; qui etiam Veli, quo [orig: qu˘] cooperitur Calix, Velique Quadragasimalis, quo [orig: qu˘] Altaris aspectus aufertur, dum Sacra Liturgia peragitur, tempore Quadragesimae, meminere [orig: meminŕre], et extra Velum, mulierum confessiones audiri vetitum esse, referunt: In specie de Velamine Virginum Deo sacrarum, apud Christianos, Ethnicosque olim, Ans. Solerium ubi supra, Sect. 7. etc. de Velo foribus Aedium sacrarum, in Eccles. veter. Christian. obtento, quod *)amfi/quron. de Velo sacro, intra quod Neophytos adhiberi nefas, ait Cyrillus Alex. Caten. in Ioann. de Velo tandem seu sudario, quo [orig: qu˘] in Liturgia Sacerdotes usi, Cl. Suicerum, Thesaur. Eccles. vocibus *)amfi/quron et *katape/tasma, item *)ah\r. Vide quoque, quae retro dicta, vocibus Panaf, Tecta et Tegere, uti de Velis loratis aliquid supra, voce Lorata; de virgis aereis quibus vela adduci reducique mos, voce Regulares.

VELUM [2] quoque linteum quodvis, uti vexillum, a quo etiam nonnulli vocem contractam volunt, uti docet Iul. Caes. Sacliger, de causis L. L. c. 31. Sic concussu veli aut chlamydis, hostium adventum: excusso [orig: excuss˘] vero eorundem discessum, demonstrare Romanos consuevisse, discimus ex Alex. Neapolitano, Genial. Dier. l. 4. c. 2. Et vela candida hodie tacitum habere signum colloquii, ait Hugo Grotius, de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 24. quod est de Fide tacita. Ob eminentiam, tegmen aut linteum, quo [orig: qu˘] navis instruitur, verba sunt Becmanni Origg. L. L. Graece i(sti/on. Virg. l. 1. Georg. v. 373.

Humida vela legunt. ------

Ovid. l. 11. Metam. v. 470.

Vela tamen spectat summo fluitantia malo.

Alii. De quibus sic Plin. Prooem. l. 19 ubi de lino, e quo Vela huiusmodi confiunt: Quod miraculum maius, herbam esse, quae admoveat Aegyptum Italiae: --- quae Gadaeis ad Herculis colummas septimo [orig: septim˘] die Ostiam afferat, et citeriorem Hispaniam quarto [orig: quart˘], provinciam Narbonensem tertio [orig: terti˘], Africam altero [orig: alter˘] --- Audax vita: scelerum plena, aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat; et parum esse, fluctibus solis vehi. Iam vero nec vela satis esse maiora navigiis. Sed quamvis amplitudini antennarum singulae arbores sufficiant, super eas tamen addi velorum alia vela: praeterque alia in proris, et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem etc. Ab Icaro inventa, idem habet, l. 7. c. 56. extr. quod Daedalo attribuit Pausanias, in Boeoticis. Materia linum, papyrus, cannabis, scirpus, corium; sericum denique, uti de Candischio nobili Anglo legimus, qui ex India redux sub finem saeculi praeteriti et nauticos funes et vela, ex


page 586, image: s0712a

pretioso hoc vellere confecta habuit. Forma triangula, quadrata, rotunda: quorum prima hodie non in multo usu, media in minoribus navigiis amnicisque fieri videmus; ultima apud Indos se conspexisse nautae Lusitani affirmant. Usus ex verbis Plinii satis liquet. Color varius. Rebus laetis alba fuere [orig: fuŕre], Guil. Pictav. in Histor. Normann. 209. Stabant naves ad transmittendum paratissimae, quas vere decurerat albis velis, more Veterum, adornatas esse. Revecturae enim erant gloriosissimum triumphum. Item purpurea, uti Simonides de velo, quod Aegeus Theseo dederat, coccini coloris ex ilice aquifolia fuisse, innuit, apud Plut. in eo, verbis foini/kion i(sti/on u(grw=| pefurme/non pri/nou a)/nqei e)riqa/llou quod tamen alii candidum similiter fuisse scribunt, vide quoque de Cleopatrae navigio eundem in Antonio, et Guilielmum laudatum, ubi supra, p. 210. Tristibus vero nigra. Idem paulo ante p. 192. infeliciter secundi flatus, qui nigerrimis his velis aspiraverunt redeuntibus. Utraque iungit Catullus, Thesei de nave, Epithalamio [orig: Epithalami˘] Pelei, Epigr. 65. v. 232. s.

Haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas,
Ut simulae nostros invissent lumina colles,
Funestam antennae deponant undique vestem,
Candidaque intorti sustollant vela rudentes.

Vide Casp. Barthium, Animadv. ad Statium, Theb. l. 5. v. 130. nituerunt vela etc. Species variae Tria vela facit Pollux et eum secutus Isodorus, maius, quod acantion appellant; epidromon, quod a tergo est; et minimum, dolona. Est et artemon genus veli, seu antemon, quo [orig: qu˘] maioribus velis appenso [orig: appens˘] nautae in summo tempestatis discrimine utuntur, uti videre est apud Nicol. Perottum, et Lil. Gyraldum. Suppara quoque velis accensentur, et orthiax appendix est, quae infimae veli parti adicitur. Quibus vero adstringuntur funibus vertunturque, pedes dixere [orig: dixŕre], unde podwta\ li/na Lycophroni, ad quem Comm. Meursii vide, et supra ubi de Pedibus Navium, nec non in voce Pariare. Nulla autem res aeque adiuvat cursum, quam summa pars veli, illinc maxime navis urgetur: ita quoties ventus increbuit, maiorque est, quam expedit, antenna submittitur, minus habet virium flatus ex humili, Senecae verba sunt etc. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 20. et Rei Nautic. Scriptores supra ex parte laudatos. In occursu nautico, ut hoc unum addam, demittere vela minores maioribus consuevisse, notat Bembus, Venet. Hist. l. 4. cuius rei causa [orig: causÔ] quantum Christiani sanguinis, contra Turcas Piratasque gloriosius longe impendendi, fusum sit haud pridem, ignotum nemini. Uti vero Vela nautica, prout usus poscit, nautae tendunt vertuntque multifariam, sic ad Theatrica vela classiarios milites, ob eandem peritiam, adhiberi apud Romanos consuevisse, docet Ael. Lamprid. Commodo, c. 15. ubi eum, quod irrisum se crederet, Populum Rom. a militibus classiariis, qui vela ducebant, interimi praecepisse, memorat. Qua de re vide aliquid supra, uti de Velis Alexandrinis Plumatisque, quorum mentio apud Anastasium in Gregorio IV. Salmasium, Not. ad Vopisc, in Carino, c. 20. et supra, ubi de Plumariis, ac Polymitariis: de Velo luciliano, h. e. fi gura seu morsu figurato, qui non rectus et apertus, ut scomma, sed tectus, et quasi cum velo, apud Ciceronem ad Attic. l. 16. Ep. 11. Theod. Marcilium, in Suet. Vespas. c. 13. ut alia omittam.

VELUS magus, vide supra Armenius.

VELUTUM vide supra Serica vestis, et infra voce Villosa.

VELUVIA Gall. LA VELUVE, tractus Geldriae inferioris, ubi alias Marsaci populi. Terminatur a Septentrione mari Austrino [orig: Austrin˘], ab Ortu Isala [orig: IsalÔ], ab Occasu dominio [orig: domini˘] Ultraiectensi, a Meridie Rheno [orig: Rhen˘]. Eius Urbes Arenacum, Hardervicum et Elburgum.

VEMANIA [1] Antonin. locus inter urbem et Nuceriam, Menavia quidam malunt.

VEMANIA [2] oppidul. Sueviae, Wangen; liberum, ad Argum super. fluv. 25. mill. pass. a Campoduno in Occasum, Constantiam versus 32. circ. 12. a Lindavia in Boream, 60. ab Augusta in Africum. Deficit in dies.

VEMPSUM Latii oppid. Valmontone quibusdam.

VENA Scaligero a Graeco i)=s2, i)=nos2, Becmanno a Latino venio: proprie o)/xhma et canalis est, quo [orig: qu˘] sanguis venit et devenit in omnes corporis pattes. Quomodo et Arab. [gap: Hebrew] nominatur a [gap: Hebrew] venire, quod ab Hebr. [gap: Hebrew] descendit. Papias, Vena dicitur, quod per eam sanguis veniat ad cor etc. Vide Becmann. Origg. L. L. p. 485. Inde ad annum fecundum ac fertilem translata vox. Horat. l. 2. Carm. Ode 18. v. 9. 10.

At fides et ingenI.
Benigna vena est. ------

Quo [orig: Qu˘] sensu venas cuiusque generis hominum tenere, eleganter Cicero dixit, de Oratore, l. 1. Hinc ad arbores, in quibus venarum cursum fluvium dixere [orig: dixŕre] Veteres, unde arbor fluviata apud Plinium, l. 16. c. 39. quae venis distingueretur. Graeci mo/nozoon, di/zoon, tetra/coon; item mono/ron, di/ron tetra/ron, appellarunt [orig: appellÔrunt], quae simplicem venarum cursum, vel bifidum vel quadrifidum haberet. Cuiusmodi cursu venarum quadruplici fluviatam imam abietis partem, quae proxima terrae est, et sappinus vocitatur, ad Fabrorum intestina opera maxime idoneam esse, ex eodem Plinio discas. Vide Salmas. ad Solin. p. 1033. qui etiam de vena arborum in laminis sectilibus invicem glutinandis minus probata, varia habet, p. 417. ad locum eiusd. Auctoris, l. 16. c. 43. Ulterius ad terrae meatus, ubi sunt venae metallorum et lapidum, quarum indicium a daemonibus metallicis fieri vulgo credi, supra vidimus. Hinc vena, pro ipso metallo, apud Solin. c. 28. Tanta ibi (apud Amantes) huiusce venae copia est, ut tecta faciant e salinis; ad quem locum Salmasium vide. Etiam in gemmis venae dicuntur, quae oblongo [orig: oblong˘] et vario [orig: vari˘] discursu per gemmae corpus, instar venatum corporis humani, eunt line: quemadmodum stellae, puncta in iisdem sunt et guttae vel


image: s0712b

pulveres, ad instar stellarum sparsi. Unde Plinius de Heliotropro gemma, l. 37. c. 10. sanguineis venis distincta: apposite omnino, nam lineis et venis et limitibus gemmas distingili, stellis vero sparge passim apud hunc Auctorem legas, quam in rem vide iterum Salmas. ubi supra, p. 346. nec non, p, 563. ubi a zonis quoque diversas venas in gemmis ostendit etc. Ut verbum addam de prima vocis notione, venaesectionem, quam ab ursis, arberum affrictu, sanguine emisso [orig: emiss˘] sibi medentibus, addidicisse homeines Crollius ait, non sanitatis solum, sed et ignominiae causa adhibitam a Romanis, diximus supra, ubi de Poenis militaribus. Vide quoque voce Balestra, item ubi de Minuendi sanguinis ritu, voce Posidippus. Poenos vero temporum et verticis venas pueris quadrimis inurere esse solitos succida [orig: succidÔ] lana [orig: lanÔ], sicque effecisse, ut nullo [orig: null˘] unquam tempore pituita defluens e capite officeret adeo que illi optimam valetudinem assequerentur, tradit Herodorus, l. 4. Quem morem hodieque Aethiopes retinere, et frontem infantum ipso [orig: ips˘] Natalis die, Etruscos vero occiput, inurere, legimus apud Th. Bartholinum, de Puerper. Veter. et Excrcit. Miscell. ubi de hac ustione plura etc.

VENABULUM hasta erat oblongior, qua [orig: quÔ] ferae incurrentes excipiebantur. Plin. l. 1. Ep. 6. Apros tres, et quidem pulcherrimos cepit, ipse? inquis, ipse, non tamen ut omnino ab inertia mea discederem. Ad retia sedebam. Erant in proximo non Venabulum aut lancea, sed stylus et pugillaris et Clusor statarius. Graecis, quod feris obiceretur, probo/lion apud Xenophonrem, Cyneget. passim. *pro\s2 de\ un(= to\n a)/grion kekth=sqai ku/nas2 *)indika\s2, *krhtika\s2, *lokri/das2, *lakai/nas2, a)/rkus2, a)/konta, probo/lia, podostra/bas2, vertit Guil. Xylander. At in aprum silvestrem canes comparet Indicas, Creticas, Locrenses, Lacaenas, casses, iacula. Venabula, tendiculas. Servio ad l. 4. Aeneid. v. 131. Venabula ob hoc dicta, quod sint apta venatui, quasi eXcipiabula. Nonius Marcellus desscribit, c. 18. num. 23. Venatium telum latissimum a coeteris aciei longissimae: M. Varro *)/onos2 lu/ran,

-------- Nempe sues silvaticos
In montibus sectaris venabulo [orig: venabul˘] aut cervos.

Interpretatus est L. Seneca in Hippolyt. Act. 1. Sc. 1. v. 49.

Tu grave dextra [orig: dextrÔ] laevaque [orig: laevÔque] simul
Robur lato [orig: lat˘] dirige ferro [orig: ferr˘], etc.

Vide Thom. Dempster. Paralipomenis in Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 8. Pisei autem inventum venabula facit Plinius, l. 7. c. 56. quae coirytis et thecis recondere Venatores, cum illorum usus non esset; in ipsa autem venatione, ferrum seu mucronem eorum fucare coloribus solitos, ut ferae facilius se ferro non viso induerent, discimus ex Martiali, de Spectaculis, Epigr. 11. v. 3. ubi de urso, quise ipsum visco implicuerat,

Splendida iam tecto cessent Venabula ferro,
Nec volet excusso lancea torta manu.

Idem feras, in quas venabula adhibita, recenset, l. 14. Epigr. 30. cui hic ipse titulus,

Excipient apros exspectabuntque leones,
Intrabunt ursos, si mdeo recta manus.

Adde pardos, in quos tamen nil fraude hac [orig: hÔc] opus, namque et in nuda venabula praecipites ruunt, Homer. Il f. et Oppian. Halieut. l. 2. ob quam ferae temeritatem, cum ea Alexandrum M. apud Danielem comparari, volunt nonnulli. Sed et leaena, catulis orbata, nuda venabula non timet, vel saltem, ne timeat, oculos humi defigit, Aeliano [orig: Aelian˘] teste etc. Multum vero interest, qua [orig: quÔ] parte petatur fera. Si ferire voles apri caput, levi flexu irritus fit ictus, quare adigendum telum inter scapulas, qua [orig: quÔ] parte iugulum est, quam rem plenius explicar Xenophon, Cyneget. Itidem in pardo venabulum adigendum in pectus, coque ipsum; ne alioqui, utcumque vulnus acceperit, recta in venatorem faciat impetum: quod monitum Polluci legas, Onomast. l. 5. c. 4. Sed et, ut, si fallere retium dolo [orig: dol˘] velis, multum refert, cuiusmodi ea sint: ita in venabulis multum interest, ut e fraxino sint, aliove ligno duriore, ne durae illisa cuti frangantur atque ita destituant Venatorem, Gerh. Io. Voss. de Idololatr. l. 3. c. 70. ubi plura hanc in rem.

VENAFRUM civitas Campaniae, oleis abundans, in Samnii confinio: Episcopalis sub Archiepiscopo Capuano. Horat. l. 2. Carm. Od. 6. v. 15.

-------- Viridique certat
Bacca Venafro.

Martial. l. 13. Epigr. 98.

Hoc tibi Campani sudabit bacca Venafri.

Iuvenal. Sat. 5. v. 86.

Ipse Venafrano piscem perfundit.

Strabo, l. 5.

*eu)e/laio/s2 e)sti kai\ pa=sa h( peri\ to\ *ou)e/nafron.

Plin. l. 15. c. 2. de oleo: Principatum in hoc quoque bono obtinuit Italiae toto [orig: tot˘] orbe, maxime agro Venafrano. Venafro hodie dicitur. Nonnihil a Vulturno abest, in colle, in provinc. Terrae Laboris, cum titulo Principatus parva. Vix 5. milliar. a confinio Comitatus Molisini in Occasum, 10. a Liri fluv. in Ortum, uti a Cassino monte. Apud Venafrum fons acidulus est, calculosis salutaris, Plin. l. 31. c. 2. Hinc Venafrus et Venafranus, nomen gentis. Nic. Lloydius.

VENALICIUS in Glossis swmate/mporos2, qui venales, i. e. servos vendebat. Cicero in Corneliana, Neque divitiae me movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi Venalicii Mercatoresque


image: s0713a

superarunt [orig: superÔrunt]. Alias Mango item iunctim Mango Venalicius. Plinius, l. 21. c. 26. ubi de hyacintho, Radix est bulbacea mangonibus venaliciis pulchre nota, quae e vino dulci illita pubertatem coercet, et non patilur erumpere. Vide quoque supra, ubi de Hyacintho, et Vaccinio; nec non iamiam dicenda.

VENALIS de mancipio venali kat' e)coxh\n sumitur: Grex venalium, Plaut. Aulul. Actu 3. Sc. 3. v. 4. Cistellar. Actu 2. Sc. 2. v. 67. Rudente, Actu 2. sc. 7. v. 26. Venales illic ductitavit quisquis est: non est misericors. Idem in Trinummo, Actu 2. sc. 2. v. 51. Mercaturamme, an Venales habuit? Cicer. 5. Verr. c. 56. Illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, -- --- vina nonnulli Graeca, venalesque Asiaticos. Et de Orat. l. 1. c. 58. Manilianas Venalium vendendorum leges ediscere: quae si extarent, multum afferrent in plurimis lucis. Inprimis vero Venalium nomine Servi novitii veniebant. Quintilian. l. 8. c. 2. Item quod commune est, et aliis nomen, intellectu alicui rei peculiariter tribuitur: ut urbem, Romam accipimus, et Venales, Novitios; et Corinthia, aera. In venalibus tamen quantumvis viles, murilos, effetos, locum invenisse indicat Seneca, Ep. 47. Stare ante limen Callisti Dominum suum vidi, et eum, qui illi impegerat titulum, qui inter reiicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Retulit illi gratiam servus ille, in primam decuriam coniectus, in qua vocem Praeco experitur. Ubi Decuriam dicit illum gregem, ut Columella, l. 1. c. ult. Ne enim, de isto etiam inter servos infimo genere, quis putet eorum pretium non esse, videri potest Aug. Busbequius, Ep. 3. ubi insigni historia [orig: historiÔ] Hispani captivi, quem membris ex vulneribus debilitatum Turca quidam emerat, apud Turcas Servi labore Herum vivere, prolixe demonstrat. Vide voque supra, Coemptionalis senex. Asservarunt [orig: AsservÔrunt] autem Catastis venales pueros Manciparii, Mangones ac Venalitiarti. (Sic enim in familiaa dicti, qui huic negotiationi praeerant) Martialis, l. 9. Epigr. 59. al. 60. v. 5.

Sed quos arcanae servant tabulata catastae,
Et quos non populus, nec mea turba videt.

Plin. l. 35. c. 18. Talem in catasta videre Chrysogonum Syllae. Sueton. de illustr. Gramm. c. 13. Laberius Hiera emptus de Catasta. Eorundem nota gypsati erant pedes. Tibullus, l. 2. Eleg. 3. v. 63.

Nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit [orig: coŕgit]
Barbara gypsatos ferre Catasta pedes.

Vide Plin. l. 35. c. antepen. Sed et venalitium fuit loci nomen, ut apud Petronium, in quo tituli aliquando pingebantur: In Titulo autem, ex edicto Aedilium Curulium, scribebantur morbi vitiaque mancipiorum et quidquid aliud Emptoris intererat non nescire, Seneca ubi supra. Sueton. de Illustr. Gramm. c. 4. Nam apud Maiores, cum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem literatum in titulo, sed literatorem inscribi solitum esse; Quem aliquando per colla pependisse, discimus ex Propertio, l. 4. Eleg. 5. Mangones itaque, venum exponentes Mancipia, Servos novitios apud Publicanos profitebantur, l. 16. ff. de Pub. et Vect. qui ideo vectigales erant, quod a Venalitiariis pluris, quam veterani, vendebantur. Sueton. de Caesare, c. 47. Servitia recentiora politioraque immenso [orig: immens˘] pretio [orig: preti˘], et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationibus vetaret inferri. Cum vero fallaciae hic [orig: hţc] atque imposturae Mangonum plurimae essent, Edicto [orig: Edict˘] Aedilitio [orig: Aediliti˘] illis occursum fuisse, monet Ulpianus, l. 36. ff. de Aedil. Edict. Vide de illis Senecam, Ep. 80. et Plin. l. 21. c. 26. l. 30. c. 5. et l. 32. c. 10. ubi artes Mancipariorum, qui pubertatem Venalium avertebant, recenset. Ad quam turpitudinem praeterea institutae fuerunt in Urbibus officinae, teste Clem. Alexandrino [orig: Alexandrin˘], Paed. l. 3. ubi molles pice obliti a vulsoribus, depiles et glabri fiebant. Nec alio pertinebant in Commodiana supellectili, Samnitica vasa, calefaciendae seu tabefaciendae resinae ac pici, apud Capitolin. in Pertinace. c. 8. Translatitia, et, quae ad omnes Venales aptaretur, cantilena fuit,

-------- ---- Hic est
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos.

Horatius, l. 2. Ep. 2. v. 4. Vel v. 6.

Verna ministeriis ad nutus aptus heriles,
Literulis Graecis imbutus, idoneus Arti
Cuilibet,

Cui affinia illa Terentiana, Eunucho [orig: Eunuch˘], Actu 3. Sc. 2. v. 23.

-------- Fac periculum in literis,
Fac in palaestra, in Musicis, quae liberum
Scire aequum est adolescentem, sollertem dabo, etc.

At Emptores morbos et vitia Venalium sedulo explorabant. Appuleius, Apolog. Odore (Gagatis lapidis) in Venalitiis vulgo sanitate, aut morbum venalium experiuntur. Etiam orbis a Figulo circumactus, non difficile eiusdem valetudinis (de Comitiali morbo loquitur) hominem vertigine sui corripit. Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 33.

-------- Quot iura, quot ille
Mutavit tabulas, vel quanta vocabula vertit!
Nudatus quoties, Medicum dum consulit Emptor.

Vide quoque D. Hieronymum ex Theophrasto, l. 1. contra Iovinianum. Neque his tantum experimentis Venditorum fraudes cohibitae sunt, sed et cautionibus, de sanitate Servorum interpositis, quas excogitavit forte Manilius (sive ille Mamilius) cuius leges


page 587, image: s0713b

Venalium vendendorum Cicer. tetigit, ut supra visum. Quae tamen ab illis non videntur receptae, qui ad Castoris negotiabantur, nequam mancipia ementibus vendentibusque, quorum Tabernae pessimorum servorum turba [orig: turbÔ] erant refertae, Senec. in Sap. non cad. iniur. c. 13. Etiam Pileatos servos venum solitos tre, quorum nomine Venditor nihilpraestaret, Cael. Sabinus ICtus apud A. Gellium docet l. 7. c. 4. Nempe cum hoc [orig: h˘c] insigni vendebantur Servi, Venditor vitium aut morbum non praestabat, vel quia hoc [orig: h˘c] signo [orig: sign˘] liberali ingenio [orig: ingeni˘], fide et animo [orig: anim˘] sine vitio esse credebantur, vel quia sive boni sive mali essent, Venditor ita vendebat Emptoris periculo [orig: pericul˘], cum ceteri Servi aperto [orig: apert˘] capite venirent, pileusque solum, quum libertate donarentur, concederetur. Speciem venditionis mancipiorum, exhibet Lucianus, in Vitar. auctione, apud quem praeconia, quae Venditor non tenebatur praestare, exprimuntur: Emptoris nomen et patria in tabulas refertur, cum sollemni illa praefatione *a*g*a*q*h *t*u*x*h, quae respondet illi alteri, quae B. et F. notabatur, BONUM FACTUM. Denique, quum in Auctionibus singulos liceri aspernabantur homines, eos plures in unum pretium missos, aut additos desideratioribus sive mancipiis sive rebus, legimus, quemadmodum hodieque videas, maioris pretii quae sunt, singula, viliora acervatim protrudi. Istiusmodi servi Coemptionalis exemplum lepidissimum habes, apud Plin. l. 34. c. 3. Accessio candelabri talis, fuit Theonis iussu Praeconis Clesippus fullo, gibber Et alio [orig: ali˘] praeterea foedus aspectu, emente id Gegania HS. quinquaginta milibus, eademque ostentante conviuto emptum, ludibrii cansa nudatus atque impudentia libidinis receptus inthorum, mox Testamentum, praedives Numinum vice illud candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus nobili sepulchro [orig: sepulchr˘], per quod aeterna super terras Geganiae dedecoris memoria duraret. E quibus inter alia discimus, quum iussu ait Praeconis, apud dominam hastam illorum imperium et moderamen Theatri Auctionarii fuisse etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 8. et supra Mancipia. Apud Athenienses, ubi iura Servorum solutiora, quam Romae erant, non tantum heris licebat servos vendere, sed et servis ius erat dominos iniquos adigere, ut se humanioribus venderent, ex lege memorata Plut. peri\ deisid. *toi=s2 dou/lois2 e)cei=nai pra=sin ai)tei=sqai kai\ depo/thn metaba/llein e)pieike/steron. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Att. l. 2. tit. 6. Praeter servos venui erant hostes captivi, quos primorum temporum saevitia mox neci dederat. Veniebant autem ii sub corona: sic enim apud A. Gellium legimus, l. 7. c. 4. Antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant, et idcirco dicebantur sub corona venire (sub hasta scil. Praeconibus proclamantibus, venales illi coronas capitibus impositas habebant) vide quoque Tertullian. de Coron. mil. Idem tamen Gellius paulo post, aliam afferens opinionem, cur dici solitum sit, captivos sub corona venundari. Quod milites, ait, custodia causa captivorum venalium greges circumstarent: eaque circumstatio militum corona appellata sit; Sed ipse prius magis verum esse iudicat. Pertinent huc Sardi, Proverbio [orig: Proverbi˘] venales dicti etc. Utroque [orig: Utr˘que] hominum genere liberi durius Romuli Legibus habiti, quos non semel tantum, sed tertia [orig: tertiÔ] vice vendere Parentibus erat permissum, verum de his infra, ut et de aliis quibusdam huc pertinentibus, vide ubi de Vendendi liberos iure: uti et de rebus aliis Venalibus uti et hic [orig: hţc] passim, ubi de Foro, verbo [orig: verb˘] Emere, Proscribere etc.

VENANTIUS Fortunatus dictus quoque Clementianus Honorius, Episcopus Pictaviensis, gente Italus, Ravennae studiis incubuit, inde Turones delatus Gregorio Episcopo innotuit, postea Praesul factus est. Scripsit Poema libb. 4. de vita S. Martini: Item alia, cum vitis variorum Sanctor. quae omnia a Iesuita Christoph. Brouverio edita. Obiit ante Saecul. 7. Vide Gregor. Turonens. Bedam, Hist. Eccl. Angl. l. 1. c. 7. Paul. Diaconum, l. 2. Hist. Longob. c. 3. Aimoin. Hisior. Franc. l. 3. c. 13. Sigebert. c. 44. de Scriptorib. Eccles. Vossium, l. 2. de Hist. Lat. c. 22. Crinitum, Giraldum, etc.

VENANTODUNUM i. e. venatorum mons, ut scribit Lelandus, qui hoc Angliae oppid. sic vocat, quod vulgo Huntington dicitur.

VENARIA insul. parva in Sinu Formiano, Mela. In mari Tyrrheno. Plin. 1. 3. c. 6.

VENATIO [1] Polluci, l. 5. e)pith/deuma h(rwiko\n kai\ basiliko\n kai\ pro\s2 eu)swmati/an a(/ma kai\ eu)yuxi/an a)okei=, kai/ e)stin ei)rhnikh=s2 te karteri/as2 a(/ma kai\ polemikh=s2 to/lmhs2 mele/thma pro\s2 a)ndrei/an fe/ron: Xenophonti, Cyrop. l. 1. *)alhqesta/th tw=n pro\s2 to\n po/lemon mele/th, Philoni de Vita Mos. strathgiko\n gu/mnasma, Princip ibus Viris iam olim tantae curae fuit, ut Darius sepulchro suo, inter alia, hoc quoque voluerit insculpi, *kunhgw=n enra/toun, Venator exstiti, apud Ioh. Meursium, in Lycophr. Notis. Et certe multum habet prudentiae Et virtutis miliaris; eoque huic inter pacis otia, iure operam dant militiae amantes, Vossius. Vide Platonem, de LL. l. 7. sub fin. Aristotelem, Politic. l. 1. c. 5. Berneggerum, in Taciti German. Quaest. 79. Valetudini praeterea et bono corporis habitui comparando tuendoque multum conducit. Unde Galenus, de tunenda valet. l. 2. c. 8. et l. de ludo parvae pilae, inter exercitationes corporis sanitati inservientes, Venationem quoque reponit: Plinius Iunior, l. 5. Ep. 18. eius beneficio [orig: benefici˘] corpus sanum conservasse [orig: conservÔsse] docet: Razis item Arabs, contigisse in quadam peste, scribit, ut dum omnes perirent, soli Venatores, ob summan valetudinem assiduis exercitationibus partam, incolumes evaserint. Nec praetereundi Lacedaemonii, a quibus olim ad cenam acceptus Dionysius Syracusanus, cum cibis appositis delectari se negasset [orig: negÔsset], responsum tulit, id inde evenire, quod nec in venatu nec in cursu sese exercuisset, atque adeo siti et fame, Laconum condimentis, careret, Itaque non mirum, Mithridatem, quem sanitatis studiosum quam maxime novimus, Venationi ita avide dedisse operam, ut septem annis neque urbis neque ruris tecto [orig: tect˘] sit usus etc. Vide hanc in rem piura, apud Hier. Mercurialem, de arte Gymnast. l. 3. c. 15. de Venatione, et l. 6. c. 13. de Venationts conditionibus. Pythagoras tamen a Venatione alienus fuit, ut quem


page 588, image: s0714a

sqhrh/torsi mhde/pote plhsia/cein scripserit Eudoxus et ex eo Porphyrius, in vita Pythagor. ac idem prodit Iamblichus, de vita eius c. 30. Nec admodum praeclare de Venatione sentit Sallustius, Prooem. Catil. Coni. c. 4. Non fuit consilium agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, aetatem agere. Ubi non Agriculturam duutaxat, sed etiam Venationem servile vocat officium. Notum quoque, ut Clericis ea [orig: ], sicut et donationibus in Venatores, sit interdictum, Can. 8 de Venator. Vide Caietanum in Summula. Interim laudes Venationis, praeter ea, quae diximus, notae ex Xenophonte, Cyneget. aliisque, de quibus Rittershusius ad Oppiani Cyneget. Qui illam invenerint, quive ea [orig: ] excelluerint, carmine exposuit Franc. Philelphus, Styr. Hecatosticha [orig: HecatostichÔ] sexta [orig: sextÔ] l. 6. Artis praesidem Dianam habuere [orig: habuŕre] Gentiles, Q. Symmach. l. 9. Ep. 28. unde Venatricis cognomentum ipsi impositum, Minutius Felix, Octav. eidem omnis lucus dedicatus, Luct. Placidus, l. 4. Thebaid. v. 425. pars item praedae suspensa, Lucilius Poeta, Antholog. l. 2. c. 18. eiusque statuis retia addita sunt, venabula item, lineae versicolores ac canes catenati. Imo, quia creditum ab antiquis, verba sunt Io. Brodaei, in Antholog. Dianam Idibus Augusti venatu abstinere, ideoque nec venari tunc, cessante Dea [orig: DeÔ], licebat, sed coronabantur consueti canes facesque accendebantur spicatae, iuxtaque suspendebatur, quidquid erat venatoriorum instrumentorum. Vide quoque Hadr. Turnebum, Advers. l. 7. c. ult. Quo respicit Gratius in Cynegetico suo, v. 484.

Spicatasque faces sacrum ad nemorale Dianae
Sistimus, et solito [orig: solit˘] catuli velantur honore,
Ipsaque per flores, medio in discrimine luci
Stravere [orig: Stravŕre] arma sacris.

Adde Papinium Statium, l. 3. Sylv. 1. v. 54. Leporum tamen venationi in specie Pana vel Faunum praefectum, supra diximus. Species Venationis cum plurimas recenseat Mercurialis praefatus: Alia enim retibus, alia laqueis, visco [orig: visc˘] et aucupiis, alia carnivoris et rapacibus avibus; alia canibus, sagittisque vel puris vel tinctis (quas ideo Gallos Venatores helleboro [orig: hellebor˘] inficere consuevisse tradit Plin. l. 25. c. 5. quia circumciso [orig: circumcis˘] vulnere caro tenerior sentiatur) alia armis, modo in votatilia, modo in terrestres belluas, peragebatur: Alia equestris, alia pedestris erat etc. Vossius Venationem commodius triplicem facit, Terrestrem, Graece sqhreutikh\n seu *kunhgetikh\n, Venationem proprie appellatam; Aeriam, Graece *)iceutikh\n, quam Aucupium speciali nomine dicunt; et Aquaticam, Graece *(alieutikh\n, cui Piscatoriae peculiare est nomen, quae species iterum varie subdividi possunt. Et quidem duas posteriores quod breviter attinet, Venationem aeriam, quae accipitre fit, non nisi circa Constantini et Theodosii Imperatorum tempora, in ter Romanos coepisse diximus, supra in voce Falco, item Protohieracarius. Aucupium, quo [orig: qu˘] aves illectae, superfusis retibus includuntur, aut viscatis virgis detinentur, Platonis LL. ut vile et inglorium, prohibitum legimus, de eo tamen librum reliquit Leo Philosophus Imperator, qui coepit imperare A. C. 886. Piscatio Augusto apprime placuit, multorumque editis libris celbris est, uti dictum suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Prima vero, quae terrestrium ferarum, vel Fortis est iterum, ut quae canibus fit et equis; vel Imbellis, ut quae retibus peragitur. Et quidem magnitudinem retis et linum, e quo confici debeat, Gratius exponit loc. cit. de eorum confectione, praeceptum exstat Nemesiani Carthagin. in Cyneget. de eo, qui inter venandum retibus praepositus sedebat, seu potius stabat, Clusor statarius Plinio, Subsessor Senecae, Hippolyto [orig: Hippolyt˘], v. 51. Graecis a)rku/wros2 dictus, vide Plimum Iunior. l. 1. Ep. 6. Instrumentum praecipuum Venabulum fuit, de quo supra. Ad concludendas porro saltibus feras vel ad terrendos apros, vulpes, lupos, ursos et praecipue cervos linea versicolor adhibebatur, in qua alternus plumarum contextus, vulturis inprimis et cycni, laudatus; interdum vero et sandice fucabatur: de qua dictum in voce Linea. Ad canesvenaticos pertinet Phaemonis vel incerti Scriptoris liber peri\ khnw=n e)pimelei/as2, de Canum cura, quem Wittebergae primus Graece, versione etiam sua [orig: suÔ] addita [orig: additÔ], divulgavit Andr. Aurifaber Vratislaviensis: posteaque una cum Rei accipitrariae Scriptoribus edidit Lutetiae Nicolaus Rigaltius. Exstat et carrmen elegantissimum Hier. Fracastorii, quod Alcon, sive de cura Venaticorum canum inscribitur. Addam unicum hic [orig: hţc] e Claudiano locum, de laud. Stilicon. l. 3. v. 297.

------ Variae formis et gente sequuntur,
Ingenioque canes. illae gravioribus aptae
Morsibus, hae pedibus celeres: hae nare sagaces,
Hirsutaeque fremunt Cressae, teuvesque Lacaenae,
Magnaque taurorum fracturae colla Britannae, etc.

Vide quoque Gerh. Io. Vossium, de Philosophia, c. 7. adde Thomam Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 7. et quae supra diximus de Cane Venatico. Proprium Venatorum verbum Deicere fuit. Curtius, l. 8. c. 1. Ille (Alexander M.) quatuor milibus ferarum deiectis, in eodem saltu epulatus est. Virg. l. 3. Georg. v. 422.

------ Et sibilo colla tumentem
Deice.

Phaedrus, l. 2. Fab. 2. v. 1.

Super iuvencum stabat deiectum leo.

Calceamentum cothurnus, ut de Diana Liv. Andronicus et Virgilius docent: qui a Tragicorum cothurno quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] diversus fuerit, vide B. Balduinum, de Calceo Antiq. c. 15. Sed et Scricfinnos per glaciem nivesque feras insequentes, Nartis hodieque uti, diximus supra, in hac voce. Adde de Venatoriis istiusmodi calceis, Dempsterum iterum ad Rosin. l. 5. c. 36. Cum vero cantiones suas


image: s0714b

meditati sint et Pastores et Aratores, de Venatoribus nihil simile legimus, Et quidem hi, quia in motu sunt, minus ad verba propensi exsistunt: Quin neutiquam faustum putamus, i venatu loqui: nedum ut cantus aptus iudicetur, Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 4. etc. Ne autem modus excedatur venando, sicque Venator, ut Keckermannus definit, ipse fiat bestia, sedens super bestiam et insequens bestiam, Martialis, l. 12. Epigr. 14. v. 1. ad Priscum, verbis:

Parcius utaris, moneo, rapiente veredo [orig: vered˘],
Prisce, nec in lepores tam violentus eas.
Saepe satisfecit praedae Venator, et acri
Decidit, excussus, nec rediturus, equo.
Insidias et campus habet, nec fossa, nec agger,
Nec sint saxa licet, fallere plana solent, etc.

Hinc Venatores Servi, dicebantur apud Romanos, qui feras persequebantur; quemadmodum Aucupes servi aves capiebant, Piscatores servi piscabantur: qui omnes instruendarum gratia [orig: gratiÔ] quottidianarum epularum habebantur. Horat. l. 1. Ep. 6. v. 56.

Si bene qui cenat, bene vivit, lucet: eamus,
Quo ducit gula: piscemur, venemut, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire Forum, populumque iubebat.

Hinc Seneca, Ep. 89. in fin. Nullis animalibus, nisi ex fastidio pax est: quantulum enim ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso [orig: fess˘] voluptatibus ore libatis? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat. Et Amm. Marcellin. l. 21. c. 4. Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus (Servorum suorum) venaturi, Alexandri M. itinera se putant aequiparasse [orig: aequiparÔsse] vel Caesaris. De iisdem agitur l. 99. ž. 1. ff. de Legat. 3. Venatores et Aucupes utrum in urbanis an rusticis contineantur, dubitari potest: Sed dicendum ubi Paterfamilias moraretur, et hos alebat, ibi eos numerari. Inter eos autem non obscuri nominis erant Luparii, qui carnibus veneno [orig: venen˘] tinctis Lupos necarent, Serv. ad Virgil. Georg. l. 1. v. 139. uti et apud Athenienses, ei qui Lupum artulisset, drachmas quinque; qui Lupam, drachmam unam, dari olim consuevisse, Lege Solonis *tw=| komi/santi lu/kon, pe/nte draxma\s2 di/dosqai luki/da de\ mi/an, discimus ex Plut. Solone. Quia vero non intra leporarium solum (quod primo tantum lepores, processu temporis cervos, capreas, oves feras, apros etc. capiebat) et vivaria tantum exercebatur Venatio, sed et in saltibus fundorum montibusque, ad haec Vestigatores habebantur, qui ferarum cubilia per vestigia indagarent, de quibus infra. Cumque non solum mensae, sed etiam domesticae oblectationi Venatio serviret, Mansuetarii servi adhibebantur, qui, ut Seneca ait Ep. 85. sub sin. saevissima animalia et ad occursum exterrentia hominem, docerent iugum pati, nec asperitatem excussisse contenti, usque in contubernium mitigarent. Hinc ursos et leones placidos domi ali solitos, Id. de ira, l. 2. c. 31. quo Ursarii pertinent, Edinero in vita Anselmi, l. 1. memorati. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis; Titum Popmam, de Operis servor. Alios. Gerh. Ioh. Voss. inprimis, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 17. ubi quo [orig: qu˘] pacto [orig: pact˘] ferarum quaelibet capi consueverit, accurate explicat. Circa nomen id addere placuit, quod posterior Latinitas discrimen statuit, inter Venatum et Venationem, ut illud sit sqh/ra, hoc sqh/rama proprie; ita enim ista Graeci distinguunt: illud actus ipse, ut sic dicam, venandi; istud, quod venatione capitur, ferina, etiam Gall. venaison. Lamprid. in Alexandro Sev. c. 37. Leporem quottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat. Sidonius, Ep. ad Industrium, l. 4. Ferarum carnibus abstinet, cursibus acquiescit: itaque occulte delicateque religiosus venator utitur, nec utitur venatione etc. Imo et meliori aevo [orig: aev˘] id discriminis observatum, notat Salmasius, ex elegantissimo Celso, qui l. 1. c. 6. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant, Not. ad Capitolin. in Marco, c. 4. Vide quoque eum ad Lamprid. d. l. At numero [orig: numer˘] plurium Venationes, apud Iul. Capitolin. in eodem, c. 4. Fuit autem ea [orig: ] vitae indulgentia [orig: indulgentiÔ], ut cogeretur nonnumquam vel in Venationes pergere, vel in theatrum descendere: Venationes sunt Amphitheatrales; uti et apud Lamprid. In Heliogabalo, c. 25. de quibus aliquid infra.

VENATIO [2] Direptionis apud Flav. Vopiscum in Probo, c. 19. Venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet: quale spectaculi genus fuerit, idem mox hisce exponit: Arbores validae per milites radicitus vulsae connexis late longeque trabibus affixae sunt, terra deinde superiecta, totusque Circus ad silvae consitus speciem, gratia [orig: gratiÔ] novi viroris effronduit. Immissi deinde per omnes aditus struthiones mille, mille cervi, mille abri, mille damae, ibices, oves ferae et coetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. Immissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. Silvam Capitolinus hinc vocat, in Gordianis, c. 3. a qua diversum omnino Pancarpum fuit, ut in quo homines mereede conducti cum bestiis depugnarent. Hinc idem Vopiscus paulo post, Addidit alia [orig: aliÔ] die Amphitheatro centum iubatos leones. Vide supra voce Pancarpum. Auctor primus Venationis huius Circensis Heliogabalus fuit, teste Lampridio [orig: Lampridi˘], c. 26. quam et sequentes qua privati Consules, qua Imperatores, in editiones Ludorum suorum usurparunt [orig: usurpÔrunt], usque ad principatum Constantini M. a quo tempore nulla alia in usu ac more fuere [orig: fuŕre] missilia et sparsiones Consulates quam ex auro, argento et aere numismatum, Venationis mansuetas feras diripere solitae etiam mentione exstincta [orig: exstinctÔ]. *pagkarpon tamen ulterius durasse [orig: durÔsse], discimus ex Nov. 105. etc. Vide hanc in rem plura supra, ubi de Herbaticis Animalibus, nec non voce Silva.

VENATOR [1] nomen dignitatis, in Aula Francica, apud Hincmarum, de Ordine Palatii, c. 16. et 24. ubi eorum quatuor principales in Palatio Regum Francicorum olim fuisse, docet. Maitre [orig: Maţtre]


image: s0715a

Veneur appellatur, in Statuo Caroli V. A. C. 1375. apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque supra in voce Foresta, ubi de Forestis Dominicis, silvis scil. maioribus, quas Principes hi sibi reservabant certis anni tempestatibus in iis venaturi. Uti enim veteribus Gallis, quod testatur Arrianus de Venatione, c. 34. ita Francis postmodum venatio familiare fuit exercitium: in quibus et librum edidit Carolus IX. qui in omnium versatur manu. Fiebant autem Venationes hae cum tota Palarii Comitiva, idque sub Autumnum ut plurimum, teste Auctore Vitae Ludovici Pii, A. C. 817. et 822. Praeter Francos vero, Reges Angliae Normannicos Venationis apprime studiosos exstitisse, ex Scriptoribus constat, Ioanne inprimis Sarisber. Policr. l. 1. c. 4. et diximus aliquid supra non uno [orig: un˘] loco [orig: loc˘], inprimis ubi de horum Protoforestariis, dignitate hodie abolita [orig: abolitÔ]. De antiquis Principibus vide Io. Meursium, Not. ad Lycophronem, et quae retro diximus: uti de synonymis Venatoris, supra in vocibus Vastator, et Vector; de dignitate vero Venatorum Imperii, Pomeraniae Ducibus olim collata [orig: collatÔ], supra ubi de Bernimo IV.

VENATOR [2] Perdix, vide supra Perdix Venator.

VENATOR [3] Iohannes, vide Iohannes.

VENATORIA Galea apud C. Nepotem, Datame, c. 3. Gerens in capite galeam venatoriam: quae videl. ad terrorem hirsutis pellibus recta erat, ut loquitur Vegetius, l. 2. c. 16. Sic videas passim nummos antiquos, ubi in capitibus exuviae caprarum, arietum, elephantorum, Galeas certe ex diversorum animalium pellibus fuisse confectas olim, probat etiam Scaliger, Coniectaneis suis ad Varronem, et diximus suo [orig: su˘] loco [orig: loc˘]. Atque haec eadem fuit cum venatoria Nepotis. Vide quoque Iust. Lipsium, ad Polybium, l. 3. Commentar. de Militia Romana.

VENATORIUS Ludus memoratur l. 8. ž. ult. ff. poen. qui et Bestiarius, apud Senecam, Ep. 70. Item Ludus simpliciter, quem poenae mediocris genus statuit Paulus IC. l. 5. Sent. tit. 7. Unde ad Ludum damnari, vel in Ludum, item Ludo aliud icari, l. 8. de poen. Cod. Theodos. Expressius Servos in Ludum Venatorium dari solere, l. ead. ž. ult. Trebell. Pollio ludiariam venationem vocat in Gallienis, c. 3. ubi Ludios quidem olim Histriones, postea vero etiam *monoma/xous2 et *qhrioma/xous2, Gladiatores et Bestiarios, vocatos esse, adnotat Salmasius. De quo supplicio Tertullianus, de Spectac. Etiam, inquit, qui damnantur in Ludum, quale est, ut levior delicti in homicidas emendatione. proficiant. In servos fugitivos inprimis haec poena statuta, ut de Androdo, inter alia, legimus: postea sub Imperatorib. Gentilibus in Christianos, Clem. Alexandrin. De Constitut. Apostol. c. 1 *ei)/ tis2 xristiano\s2 katekri/qh u(po a)sebw=n, ei)s2 *lou=don, ei)s2 sqhri/a, h)\ me/tallon. Obiectabantur enim illi bestiis, nonnisi quum Venationes darentur. Unde quum Polycarpum ad leones postularent, respondit Proconsul fieri hoc non posse, e)peida\n e)peplhrw/kei ta\ kunhge/sia, quia venationes peregisset, in Epistola Smyrnensis Eccles. apud Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 15. Quare vivus concrematus est floridissimus Martyr. Et scribunt Lugdunenses ac Viennenses th\n tw=n sqhriomaxiw=n h(me/ran, Venationum diem, studio [orig: studi˘] indictum fuisse ut Maturus, Sanctus, Blandina et Attalus, bestiis possent obici, apud eund. Donec id vetuerunt Valentiniantus et Valens Augg. l. 8. de poen. memorata [orig: memoratÔ]: quae causa, cur in Constitut.quadam Constantini, in qua scriptum erat, Si quis in Ludum fuerit, vel in metallum damnatus, Tribonianus tantum metalli mentionem fecerit, l. 17. Cod. de poenis, ut apparet ex l. 2. dod. tit. in Cod. cit. Ioh. Laurent. IC. Notis in Phaedrum, l. 5. fab. 5. Edebantur vero conclusarum ferarum hae Venationes, sicut et Ludi Gladiatorii, in Amphitheatris, ut videre est pluribus apud Lipsium, de Amphitheatro. Sed et in Circensibus Ludis, qui in circo, et Castrensibus, qui in castris Praetoriis habebantur, edi Venationes consuevisse, adnotat Iul. Caes. Scaliger, Poetices [orig: PoŰtices] l. 1. c. 31. sicut contra, quietiora omnia Saturno: quippe pro venabulis et apris cereoli, missilia, placentulae, crustula et alia: Ut autem bestarum ad spectacula tantum nonnulla erant genera, ut Camelopardalis et Phoenix: sic alia ad pugnandum erant, Elephanti, pantherae, leones, ursi, rhinocerotes. Scaevola primus leonum pugnas dedit; Pompeius 305. Iulius 400. cautumque Senatus-Consulto [orig: Consult˘] est, ne Africanos in urbem portarent, contra quod Cn. Aufidius fecit Circensium apparatu: Augustus tigrem dedit, Cn. Domitius centum ursos Numidicos, cum totidem Venatoribus, ex Aethiopia. Idem, l. cit. c. 28. et. Vide quoque supra passim, inprimis ubi de Bestiariis, et cruento Feris homines obiciendi more.

VENATUS Claudius, vide Claudius.

VENCESLAUS [1] Imperator et Bohemiae Rex, fil. Caroli IV. qui cuique Electorum 100000. Imperiales ex patrimonio Imperii solvit, ut filium Imperio admoverent. Factum id A. C. 1376. et Wenceslaus successit Patri, A. C. 1378. Sed nullis, neque corporis, neque animi dotibus insignis, Reip. negligens, depositus est, A. C. 1400. surrogato [orig: surrogat˘] ei primum Friderico [orig: Frideric˘] Duce Brunsvicensi, dein Roberto [orig: Robert˘] Palatino [orig: Palatin˘]. Norimbergensibus sibi adhuc fidis iuramentum remisit, hac [orig: hÔc] lege, ut sibi aliquot plaustra generosioris vini Baccharacensis, summitterent: sic in Bohemiam suam reversus, ibi inglorius, obiit paralysi, A. C. 1419. regni Bohemici 55. aetat. 57. Sub hoc Rege purior doctrina, quam Hussius praedicaverat, feliciter propagata est, connivente illo [orig: ill˘] ac dicente, Anserem hunc (Huss) aurea sibiova parere. Cromer. l. 15. Erat huius nominis quartus Bohemiae rEx. Primus enim Venceslaus, cognomine Caecus, quod in venatione oculum amisiset, successit patri Przemissao, et post varias Fortunae vices, obiit A. C. 1253. aetat. 47. tegni 24. Pater Ottocari II. Avus

VENCESLAI II. cognomine Sancti, qui ipsi successit, A. C. 1278. aetat. 8. sub tutela Othonis Longi, Marchionis Brandeburg. Postmodum Pragae coronatus, A. C. 1297. ducta [orig: ductÔ] Andreae


page 589, image: s0715b

Hungariae Regis filia [orig: filiÔ], a Polonis A. C. 1300. in Regem electus est. Filius eius Venceslaus III. Olomutii occisus est, A. C. 1306. cum Poloniae regnum capessere vellet. Paulus Stranskius, Bohme. Resp.

VENCESLAUS [2] Bohemiae Dux, patri Vratislao successit, A. C. 916. aetat. 8. Matre Diahomira [orig: DiahomirÔ] rerum saragente. Pierate inclitus, a fratre Boleslao, A. C. 928. in convivio occisus. Vide quoque Wenceslaus.

VENCHEUM urbs provinc. Chequianensis, undecima, in regno Sinarum, sub qua 5. urbes. Prope oram littoralem Oceani Sinici cum portu capaci et emporio celebri. Martinius. Vulgo Vengcheu.

VENCU nomen fructus Sinici praenobilis, quem Iamboa Lusitani, Hollandi Pompelmoes, vocant. nascitur in spinosis arboribus, ut limonia poma solent, sed maioribus; flores omnino similes albique, suavissimi odoris, ex quibus aqua fragrantissima elicitur destillatoria [orig: destillatoriÔ] arte. Fructus autem citria etiam maxima [orig: maximÔ] magnitudine superat longe, capitis quippe humani molem aut aequans aut excedens. Cortex reliquus pomis aureis similis est, pulpa interna rubescit; dulcedinem aliqua [orig: aliquÔ] aciditate permixtam obtinens, uvamque sapore refert nondum plene maturam: unde ex eo etiam liquor potui solet exprimi, uti in Europa ex cerasis, pyris, pomis, pro sicera. Suspensus domi fructus ad annum perdurat. Auctor Anonymus Sina et Europae, c. 31.

VENDA urbs Litlandiae provinc. in Livonia; vulgo Wenden. Aliter Vindow. Episcopalis facta a Sixto V. sub Archiepiscopo Gnesnensi. Ad amnem cognominem, qui paulo post in Teyderam fluv. cadit, 19. leuc. a Torpato in Africum, vix 4. a Conemburgo in Occasum. Segevold. versus 5. Sub Suecis.

VENDENDI liberos ius Parentibus concessum ex Romuli lege, cum iure vitae et necis, ac potestate despotikh=| cousque se extendebat, ut ter vendere licitum fuerit filium, semel filiam et coeteros liberos, antequam emanciparentur. Unde et in LL. XII. Tabular. cautum legimus, Si. Pater. filium. ter. venum. duit. filius. a. Patre. liber. esto. liberos coeteros. semel. si. venum. duit. sui. iuris. sunto: mitiori tum Servorum conditione, quos semel liberos ac sui iuris factos in servitutem retrahere non licebat, ut annotavit Dionys. Halicarn. l. 2. kai\ tou=to sunexw/rhse tw=| patri\, me/xri th=s2 tri/ths2 pra/sews2, a)f' ij(ou= xrhmati/cesqai, mei/cona dou\s2 e)cousi/an patri\ kata paido\s2, h)\ despo/th| kata dou/lou. Sed ius istud mutavit, neque concessum fuit Patribus liberos vendere; priusque id abrogatum est, antequam vitae necisque potestas in liberos Patribus denegaretur, l. 10. Cod. de patr. pot. Interim et hic [orig: hţc] aliquid aulo post immutatum est, nam Pauli IC. temporibus, si cogeret egestas, adeo ut ipse pater non posset alendis liberis sufficere, vendere eos illi licuisse, docet is, l. 5. Sentent. tit. r. ž. 1. Nec tamen id diu mansit, sed omni omnino liberorum venditione Patribus interdictum est, uti constat e Diocleriani constitut. l. 1. C. de Patribus q. f. s. distraxerunt. Cum tamen obtineri non posset, ut Patres egeni ab oppignoratione, si non venditione liberorum, abstinerent: utraque [orig: utrÔque] hac [orig: hÔc] Patribus interdixit Constantinus M. l. 2. Cod. Theodos. de alimentis, quae inopes Parentes de publico petere debeant, quod factum A. C. 322. Anno [orig: Ann˘] dein sequenti nullo [orig: null˘] modo [orig: mod˘] eripi posse libertatem. idem constituit, d. l. 10. Cod de Patr. pot. Verumne sic quidem potuit extorquere a populo Imperator, quin Patres inopia [orig: inopiÔ] laborautes liberos suos venderent victus [orig: victűs] causa [orig: causÔ], quantumvis ipse, ne fieret, Legibus cavisset: itaque sanguinolentos adhuc et a matre rubentes liberos parentibus victus [orig: victűs] causa [orig: causÔ] vendere permisit, l. 2. c. de Patribus qui liberos suos distraxerunt: qui tamen pretium aut vicarium offerendo vindicabantur in libertatem. Dion. Chrysost. Orat. 15. (quam compensationem sustulit Valentinianus Imperat. l. unic. C. Theodos. tit. cit.) mansitque constitutio haec usque ad Theodosii M. tempora, quod ad venditionem liberorum victus [orig: victűs] causa attinet. At cum A. C. 447. fames universam Europam vexaret, Italici homines filios et Parentes vendiderunt, quos Placidius Valentinianus redimi praecepit, sub quintae adiectione, Novell. 11. Valentin. Quibus tamen optimorum Imperatorum sanctionibus malae huic mercaturae obviam penitus itum non est, cum in Lucanis, Conventu Leucotheae, natali D. Cypriani, a Parentibus liberi passim distraherentur, Laur. Pignorius, Comm. de Servis. Nec omittendum, ex lege Romuli praefata, (qua [orig: quÔ] adeo sanctum ius Patriae potestatis fecerat, ut ter vendendi filium facultatem daret Patri, sicque post primam et secundam mancipationem, si quo [orig: qu˘] casu libet esset factus, in eius potestatem filius recideret) fluxisse ritum emancipations Filiorum, qua [orig: quÔ] ut ius illud imaginaria [orig: imaginariÔ] mancipatione solveretur, ter illam repeti, eoque ter nummo [orig: numm˘] appenso [orig: appens˘], duabusque manumissionibus et denique remancipatione ac manumissione, peragi necesse erat. Inde nec Adoptio erat iusta, nisi naturalis Parens tertia [orig: tertiÔ] mancipatione in iure cessisset, ut est apud Gellium, l. 5. c. 19. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecun. Vet. l. 4. c. 7. Serapion vero etiam se ipsum vendidit, quod et de Russis, sed alio [orig: ali˘] longe fine, scribunt Rerum Mosc. Scriptores; de aliis supra vidimus, voce Obnoxiatio. Ut et de Atheniensibus hoc addam, apud illos ante Solonis nomoqesi/an, non tam Lege, quam moribus Populi, licebat similiter liberos vendere, ut scribit Plut. in Solone, polloi\ de\ kai\ pai=das2 i)di/ous2 h)nagka/zonto pwlei=n ou)dei\s2 ga\r no/mos2 enw/lne. At vero Solon Legem hanc tulit, *mh\ e)cei+nai squgate/ras2 pwlei=n, mh/t' a)delfa\s2, plh\n a)/n mh\ la/bh| parqe/non a)ndri\ suggegenhme/nhn, Filiam aut sororem vendere nemini ius esto, nisi in ea adhuc Virgine moechum deprehenderit, apud Eundem, ibidem. Vide Sam. Petitum, Commentario [orig: Commentari˘] in Leges Atticas, l. 2. tit. 4. qui etiam l. 5. tit. 3. de Emptione, Venditione, et Evictione, ex Iure Attico egregie disserit. Coeterium Venalium rerum, in Foro, apud eosdem Athenienses, cura fuit, penes Agoranomos: quorum erat videre, ut religiose observa retur Lex, quae vetabat in Foro mentiri, idque peri\ w)ni/wn maxime, *)ayeudei+n kata\ th\n a)gora\n, In Foro ne mentiuntor, cuius meminit Hyperides apud Harpocrationem. Ne itaque ullatenus imponerent, seu Venditores, seu Emptores, cavebant, Hinc etiam re nondum Emptori tradita [orig: traditÔ], sed arra [orig: arrÔ]


page 590, image: s0716a

tantum a Venditore accepta [orig: acceptÔ] si hic a contractu recederer, adversus cum competebat emptori bebaiw/sews2 actio, Harpocrat. e Lysia: quamvis vix res venales sine pecunia dabant, unde Plautus Asinaria [orig: AsinariÔ], Actu 1. se. 3. v. 47. Graeca [orig: GraecÔ] mercari fide dixit. Imo adeo omnem in Foro fraudem praecavere annisi sunt Athenienses, ut Aristonici Lege caurum sit, ne Piscarii pisces minoris, quam indicassent [orig: indicÔssent], venderent: si secus fecissent, in carcerem raperentur, tou\s2 i)xquoupw/las2 mh\ u)podou=nai tou\s2 i)xqu/as2 e)la/tonos2 h(=s2 ei)=pon timh=s2, h)\ei)s2 to\ desmwth/rion a)pa/gesqai, quam laudat Alexis Comicus in Lebete. Iisdem, ne pisces putridos aut marcidos aqua [orig: aquÔ], ut viderentur recentes, rigarent, Lege itidem interdictum est, *tou\s2 i)xqnopw/las2 mh\ r)ai/nein tou\s2 i)xqu=s2 saprou\s2, quam refert Xenarchus *porfu/ra|. Sed Opsonomis in specie Forum Piscarium curae erat: in genere vero Agoranomis, ut dictum, res venales curandae incumbebant, ut iam visum supra, ubi de Foro: at plura apud Petitum, Opere praef. l. 5. tit. 3. Nec omittendum, quod Strabo, l. 14. memorat, ad venditionem Piscium significandum, nola [orig: nolÔ] Veteres fuisse usos; cui Plut. Sympos. l. 4. c. 4. adstipulatur. Idem Strabo. l. seq. apud Indos fuisse Aediles memorat, qui fructus maturos signo [orig: sign˘] dato [orig: dat˘] curaverint vendi, quod notavit, post Cael. Rhodiginum, Antiqq. Lect. l. 19. c. 10. Ioh. Langius, Medicinal. Epist. Isaac. Casaubonus, ad l. 19. Strab. et Hieronymus Mercurialis, Variarum Lect. l. 1. c. 25. Hodieque Antverpiae Venditiones tintinnabuli signo [orig: sign˘] plateatim indicari solere, docet Franc. Sweertius, Notis in Hieronymum Magium de Tintinnabulis c. 3. Vide quoque supra in voce Venalis. Addam saltem, vendendi auctorem Liberum patrem tradi Plinio, l. 7. c. 56. utque emptori novum mercimonium feliciter eveniret, uda [orig: udÔ] lauro id aspergi consuevisse, ex Ovidio, l. 5. Fastorum de quo more plura apud Car. Paschalium, Coronarum l. 8. c. 8. Vide quoque supra ubi de correlata Emendi voce.

VENDERAE locus Galliae in pago Remensi, ad Matronam, hodie Vendieres, S. Theoderico Abbati, a Theoderico Rege Chlodovei M. filio cum Gaugiaco collatus.

VENDI vide Veneti.

VENDITIO Transtiberina, vide supra Transtiberina.

VENDOPERA locus Galliae, in Lingonibus, vulgo Vendeuvre, a vendendo et opera dictus, villa dicitur a Ludovico Imperatore S. Petro tradita, in Annal.Bertinianis A. C. 865. Hanc a Bosone occupatam ac Aremberto eius vasallo, in beneficium datam esse, queritur Iohannes IX. in epist. ad Bosonem Princ. Numeratur a Ludovico Rege in literis A. C. 1119. inter Prioratus 45. ad Cluniacum pertinentes, in regno suo. Item Vendoevure, prope Nanceium, in ditione Tullensi. Item locus in Cenomanis, Monasterio [orig: Monasteri˘] vetere clarus, Vandevure. Hadr. Vales. Notit. Gall.

VENEDI Ptol. AE, populi fuere [orig: fuŕre] Germano-Sarmatiae, valde extensi, inter Sarmatiam Europaeam ad Ortum, Germaniam ad Occasum, Estiaeos ad Boream, et hastarnas Peucinosque ad Meridiem. Sub quibus erant Venedi proprii, Carpini, Phinni, Galindae, Sudeni, Caetobogi, Igilliones aliique minoris notae. Venedi autem late sumpti erant, ubi nunc magnus Ducatus Lithuaniae. Cluver. Sanso, Brietius. Becomanno Venedi, seu Vinidi, a quinto saeculo Slavi, ac Slavini, a nomine Slava, famam seu gloriam denotante, dicti sunt: eo quod contra Romanos et finitimos, res magnas et praeclaras gessissent, Cromer. c. 8. Origo obscura, cum more bellicosarum gentium literas neglexerint: Implevere [orig: Implevŕre] autem hi quidquid a Tanai et Volchda ad mare Adriaticum spatii interiacet: Slavoniae in Illyrico regnum, pulsis Hunnis, constituerunt. Alia ipsorum manus Venedi, seu Wendi speciatim dicti, in regiones Vandalorum, inter Albim et mare Balthicum migrarunt [orig: migrÔrunt], (unde Vandalorum ac Venedorum frequens confusio) condideruntque geminam Slaviam, Orientalem et Occidentalem. Vide Schurtzfleisch in u)popasmati/ois2 suis Wittebergensibus, de rebus Slauteis. Serviorum, generis ipsorum, vestigia, loquitur in Anhaltinatu urbs Servesta: In Illyrio Ostrivoy regnum Slavoniae condidit, et urbem cognominem ad Danubium, sicut aliam in Carniola Slovingrad, German. Windischen Gratz condidit. Nepos Selimir, expugnata [orig: expugnatÔ] Scodra [orig: ScodrÔ], Regem se Dalmatiae appellavit: cuius fratres Lech, Czech et Russus, circa A. C. 1050. in Bohemiam, Moraviam, Poloniam et Russiam colonias duxerunt, etc. Histor. Orb. Terrar. Geogr. et Civil. Vide quoque B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. tit. Venedi Sclavini in Germaniam, cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 253.

VENEDICUS Sinus Clylipenus, Plin. l. 4. c. 13. pars est maris Balti in ora Prussiae, versus Gedanum, et ostia Vistulae, cuius pars inter Regiomontem ad Ortum, et Mariaeburgum ad Occasum; dicitur Frisch Haff; pars ad Occasum versus Pauscum oppid. Pautzkerwick ab incolis.

VENEDOTIA pars Walliae Borealis Gwineth incolis, Northwales Anglis, sic dicta fuit a Roderico M. Walliae Rege qui A. C. 870. omnem Walliam in tres Talaithas seu regiones divisit. Venedotiae caput erat Gadiva Aberfraw, oppid. Monae Insulae et divisa fuit in IV. partes: Nempe in Monam Insul. Arvoniam, Merviniam et Mediam regionem, seu Bervedhwald, sub qua Comitatus Denbighensis et Flintensis. Tota est montibus immensis, rupibus praeruptis et ingentibus silvis referta.

VENEFICIUM dictum apud Romanos, si veneno [orig: venen˘] caedes facta esset: quemadmodum crimen inter Sicarios, si ferro [orig: ferr˘] aut telo [orig: tel˘]; Parricidium, si Parentibus aut propinquis nex esset illata. De duobus prioribus, praeter antiquas, quarum memoria obliterata est, exstat Cornelia Lex, quam tulit Corn. Sulla Dictator an. Urb. Cond. 673. memorata Senecae, de Provid. l. 1. c. 3. et Excerpt. Controv. 9. l. 3. Item in ludo, quem de morte Claudii Caes. composuit extr. Eius capita vide supra ubi de Cornelia Lege. Similiter apud Athenienses, Leges latae vim Saluti, quovis [orig: qu˘vis] modo [orig: mod˘] illatam, acriter vindicarunt [orig: vindicÔrunt], inter quas haec est: *dika/cein de\ th\n boulh\n th\n e)n *ar)ei/w| pa/gw| fo/nou kai\ trau/matos2 e)n pronoi/as2 kai\ purkaia=s2 kai\ farma/kwn e)a/n tis2 a)poktei/nh| dou/s2, Sreopagiticus ius dicito de caede aut vulnere, non casu, sed voluntate inflicto, de incendio item et malo veneno hominis necandi caus a [orig: Ô] dato. Plura vide apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 7. tit. 1. Primum autem de Veneficiis Romae


image: s0716b

quaesitum, M. Claudio [orig: Claudi˘] Marcello [orig: Marcell˘], C. Valerio [orig: Valeri˘] Consulib. sub quibus, quum primores Civitatis similibus moribis eodemque [orig: e˘demque] ferme omnes eventu morerentur, ancillae indicio [orig: indici˘] compertum, muliebri fraude civitatem premi; matronasque ea venena coquere --- e quibus Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante Iudice, bibere iussae -- epoto [orig: epot˘] medicamento [orig: medicament˘], suamet ipsae fraude interierunt. Comprehensae extemplo [orig: extempl˘] earum comites, magnum numerum matronarum indicaverunt: ex quibus ad centum septuaginta damnatae -- Prodigii ea res loco babita --- Itaque Dictatorem clavi figendi causa [orig: causÔ] creari placuit, Liv. l. 8. c. 18. Nempe homini privato, venenum alteri propinare neutiquam licitum, alia Magistratus [orig: Magistratűs] ratio, cum reum veneno [orig: venen˘] tollit, de quo infra. An vero hostem quoque sic interimere liceat, non sine ratione quaeritur? Respondet Grotius, quem interficere liceat, eum gladio [orig: gladi˘] an veneno [orig: venen˘] interimas, nihil interest, si ius Naturae respicias; Nam licet generosius quidem sit ita occidere, ut, qui occiditur, sui defendendi habeat copiam: at non debetur hoc cuiquam, qui mori meruit. Ius vero Gentium, si non omnium, certe meliorum, iam olim est, ne hostem interficere veneno [orig: venen˘] liceat: qui consensus ortus est ex respectu communis utilitatis, ne pericula in bellis, quae crebra esse coeperant, nimium intenderentur. Et credibile est, id a Regibus profectum, quorum vita ab armis ante alios defenditur, a veneno minus quam aliorum tuta est, nisi defendatur iuris aliqua [orig: aliquÔ] religione et metu infamiae. Unde Senatores ad Pyrrhum, i(/na mh\ to\ so\n pa/qos2 h(mi=n diabolh\n ene/gkh|. Clandestina vocat scelera Livius, de Perseo loquens, l. 42. c. 18. Nefas Claudianus, de Bell. Gildon. agens de insid is in Pytrhum a Fabricio reiectis, et Cicero scelus, eandem tangens historiam, de Offic. l. 3. c. 22. Communis exempli interes se, ne tale quid admittatur, aiunt Consules Romani in Epistola ad Pyrrhum, quam ex Cl. Quadrigario recitar Gellius, l. 3. c. 8. apud Valerium Max. est, armis bella non venenis geri debere l. 6. c. 5. ex. 1. Tacito [orig: Tacit˘] memorante l. 3. Annal. cum Princeps Cattorum Arminii mortem veneno [orig: venen˘] promitteret, reiecit Tiberius, ea [orig: ] se gloria [orig: gloriÔ] aequans priscis Imperatoribus. Quare, qui licitum volunt, hostem veneno [orig: venen˘] occidere, ut ex Vegetio Balbus, respiciunt merum Naturae ius; illud autem, quod a Gentium voluntate ortum tradit praetervident. Vide quae de Venetis Bembus, fine l. 3. Distat a tali Veneficio nonnihil et ad vim accedit propius, spicula veneno [orig: venen˘] inficere et geminare mortis causas, quod de Getis tradit Ovidius, l. 4. Ex Ponto, Ep. 10. v. 31. de Scythis Plinius, l. 11. c. 53. de Parthis Lucanus, l. 8. v. 304. de Afris quibusdam Silius, l. 15. v. 681. et nominatim de Aethiopibus Claudianus, de Serviis Supplementum Helmoldi, c. 4. Sed et hoc contrra ius est Gentium si non universale, at gentium Europaearum, et si quae ad Europae melioris cultum accedunt, quod recte a Salisberiensi observarum est, l. 8. c. 20. Ideo ferrum infamare veneno [orig: venen˘], dixit Silius; et Ilus Mermerides, Odyss. a. v. 263. Ulyssi negat venenum ad spicula, addente Poeta [orig: PoetÔ]:

------ *)epei/ r(a qeou\s2 nemesi/zeto ai)e\n e)o/ntas2,
Veritus vim Divum [orig: Divűm], morte carentuum [orig: carentuűm].

Hinc et fontes veneno [orig: venen˘] inficere, Florus, l. 2. c. 20. ait esse non tantum contra morem Maiorum; sed et contra fas Deum [orig: Deűm]; Neque vero mirum videri debet, si ad minuenda pericula tales sint quaedam bellantium tacitae conventiones, cum olim Chalcidensibus et Eretriensibus manente bello [orig: bell˘] convenerit, mo\ xrh=sqai thlebo/lois2, Ne missilibus uti liceret, apud Strabonem, l. 10. Vide Hug. Grotium, de iure Belli et Pacis l. 3. c. 4. ž. 15. 16. et Freinshemium, Not. ad Curtium, l. 9. c. 8. ubi in venatione quoque Indos, et Elephantophagos Libyos venenatis telis uti, inter alia ex Aeliano, Hist. Anim. l. 6. c. 18. et supra Herba, Hippomanes, nec non Photio, c. 25. docet, etc. In Appendice Cod. Theodos. Constit. 8. Venenarii seu Venefici, cum Magis confunduntur, sicque saepe apud recentioris aevi Scriptores, Venefici Veneficaeque, pro Magis Sagisque: de quibus id saltem addo, potentissima eorum gramina tonitru nutrita, indigitare Val. Flaccum, l. 7. v. 355. ubi de Medea,

Cingitur inde sinus; et qua sibi fida magis vis
Nulla, Prometheae florem ne sanguine fibrae
Caucaseum, tonitru nutritaque gramina promit.

Ipsa vero Veneficia mediu [orig: mediű] nocte patrari consuevisse, Statius, l. 5. Theb. v. 64.

---- Erant certe media quae noctis in umbra
Divam alios ignes, maioraque tela gerentem
Tartareas inter, thalamis, volitasse [orig: volitÔsse] sorores
Vulgarent --------

Ubi vetus Schol. rationem reddit, Tum enim terribiliora sunt omnia et bacchantur Furtae. Quemadmodum et palam illa paganorum Numina, seu Spectra de nocte in terris se visenda praebuisse, ostendit pluribus Barthius, Animadversion. Papinian. ad Equum Maxim. Supplicium huiusmodi monstrorum, apud Hebraeos olim lapidatio, vide supra Lapis: vivicomburium hodie, ut notum etc. Vide quoque supra, ubi de iudicio Aquae frigidae.

VENELI Ptolem. melius Unelli, Gallicae Celticae, quos Iul. Caesar, l. 3. Bell. Gall. c. 34. inter civitates Armoricas Oceanum attingentes reponit. Ptolem. autem eos locat inter Lexovios et Bibucesios. Baudrando fuere [orig: fuŕre] populi Galliae lugdunens. ubi hodie tractus Constantiensis, le Coutantin, in intimo recessu Normanniae inferioris versus oram maris Britannici.

VENELIOCASII populi Galliae iuxta Sequanam fluv. Ptolem. Verocasses Caesari: quorum regio Vulxin, seu Vexin, et oppid. primar. Gisorium a Bellovacis 5. leuc. in Ortum, a Pontisara 6. in Boream. Vide Velocasses.

VENENA vulgo VANNE, fluv. Galliae, apud Agendicum Senonum caput, in Icaunam influit, et in urbem inductus, vicos eius purgat. hadr. Vales. Notit. Gall.