December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed
06/2005 Peter Stroebel markup
semi-automatic lemma-correction
05/2006; 06/2008; 06/2010; 12/2010; 02/2011 Antonio Javier Ortiz Cano; Reinhard Gruhl markup
largely revised


image: as0001

JOH. JACOBI HOFMANNI SS. Th. Doct. Profess. Histor. et Graec. Ling. in Academ Basil. LEXICON VNIVERSALE, HISTORIAM SACRAM ET PROFANAM Omnis aevi, omniumque Gentium; CHRONOLOGIAM AD HAEC VSQVE TEMPORA; GEOGRAPHIAM ET VETERIS ET NOVI ORBIS; PRINCIPVM PER OMNES TERRAS FAMILIARVM Ab omni memoria repetitam GENEALOGIAM; Tum MYTHOLOGIAM, RITVS, CAERIMONIAS, Omnemque Veterum Antiquitatem, ex Philologiae fontibus haustam; VIRORVM, INGENIO ATQVE ERVDITIONE CELEBRIVM Enarrationem copiosissimam; Praeterea ANIMALIVM, PLANTARVM, METALLORVM, LAPIDVM, GEMMARVM, Nomina, Naturas, Vires, Explanans. EDITION ABSOLVTISSIMA, Praeter Supplementa, et Additiones, antea seorsum editas, nunc suis locis ac ordini insertas, VBERRIMIS ACCESSIONIBVS, IPSIVS AVCTORIS MANV novissime lucubratis, tertia parte, quam antehac, AVCTIOR, LOCVPLETIOR: INDICIBVS ATQVE CATALOGIS REGVM, PRINCIPVM, POPVLORVM, TEMPORVM, VIRORVM ET FEMINARVM ILLVSTRIVM, ANIMALIVM, PLANTARVM; Tum praecipue NOMINVM, QVIBVS REGIONES, VRBES, MONTES, FLVMINA, etc in omnibus terris, vernacula et vigenti hodie ubique lingua appellantur; Caeterarum denique rerum memorabilium, ACCVRATISSIMIS INSTRVCTA. TOMVS QVARTVS Literas R, S, T, V, X, Y, Z, continens. [gap: illustration] LVGDVNI BATAVORVM, Apud JACOB. HACKIVM, CORNEL. BOVTESTEYN, PETR. VANDER AA, et JORD. LVCHTMANS. MDC XCVIII. Cum peculiari Praepott. D. D. Ordinum Hollandiae et West-Frisiae Privilegio.



image: as0002

[gap: blank space]

image: s0001

[gap: illustration]

page 582, image: s0708a

VELDENTIA vulgo Veldenz, arx est Germaniae prope Mosellam, cum titulo Comitatus: Cuius ultimus Comes Fridericus Henrico [orig: Henric˘] et Loreta [orig: LoretÔ] Comit. Sponhemia [orig: SponhemiÔ] genitus, Stephano Principi Palatino Ruperti Imperator. filio, filiam unicam ac heredem Annam cum nuptum dedisset, Palatinae domui sic Comitatus illatus est. Hodieque Veldentia linea floret, cuius Auctor fuit Rupertus Alexandri Ducis Bipontini minor natu filius, qui decessit A. C. 1544. Pater ex Ursula Rhingravia Georgii Iohannis cognomine Ingeniosi, qui inter Status Imperii recipi, et cum titulo Principis Palatim Veldentrae in Collegio Principum adscisci, meruit. Idem Comitat, quoque Lucelstenium pene integrum cum dimidia [orig: dimidiÔ] parte communionis Guttenbergicae et quibusdam aliis bonis, in Alsentz, post excessum ultimi Electoris Palatini e priori linea, in portionem quadrantis totius hereditatis sibi debiti, sine praeiudicio iuris in reliqua competentis, accepit: Lucelstenium auxit, Pfalzburgum condidit, obiitque A. C. 1592. E cuius filiis natu maior Georgius Gustavus, natus A. C. 1564. Veldentiam lineam continuavit (Georgio [orig: Georgi˘] Ioh. fratre iuniore Lucelsteniam orso [orig: ors˘] ) atque Veldentiae, quamdiu ob turbas licuit, habitavit: in divisione paternae hereditatis, avitas ditiones et Status [orig: Statűs] Imperii praerogativam nactus. Obiit autem A. C. 1634. relictis ex Maria Elisabetha Bipontina [orig: BipontinÔ] Ioh. Friderico [orig: Frideric˘], Carolo [orig: Carol˘] Ludovico [orig: Ludovic˘] (qui ambo Suecis militantes absque liberis exstincti sunt) et Leopoldo [orig: Leopold˘] Ludovico [orig: Ludovic˘]: qui natus A. C. 1625. literis a iuventute egregia [orig: egregiÔ] opera [orig: operÔ] navata [orig: navatÔ] ex Agatha Christina Hanovica ducta [orig: ductÔ] A. C. 1648. praeter praemortuos, genuit Gustavum Philippum A. C. 1651. peregrinationibus et militari peritia [orig: peritiÔ] inclitum: Carolum Georgium A. C. 1660. Augustum Leopoldum A. C. 1663. filiasque Elisabetham Iohanni Rhingravio nuptam A. C. 1669. Annam Sophiam et Dorotheam, illam A. C. 1650. hanc A. C. 1658. natas. Pace Monasteriensi, in Comitat. Veldentium, cuius castrum prius A. C. 1646. ab Hispanis, reditus vero iam antea redditi erant, restitutus, proximis annis certa de quibusdam iuribus in illo pacta cum Electore Trevirensi inivit. Idem patruo Georgio Iohanni praefato, qui post fratrem Augustum sine liberis, A. C. 1611. defunctum, Lucelstenium obtinuerat, exstinctus ipse, sine heredibus A. C. 1654. in Lucelstenio apennagio successit, sicque omnes ab Avo relictas ditiones denuo coniunxit. Vide Phil. Iac. Spenerum, Sylloge General. Histor, in Famili. Palatino-Bavarica, et Theatro Nobilit. Europ. parte 2. p. 1. ubi Progenitores liberorum Leopoldi Ludovici ab utroque latere exhibet, et in Indic. ubi Lineam hanc alias quoque Lautercciam, seu Lucelsteniam, sed in Actis publicis Veldentiam appellari solere, tradit. Adde eundem, Arte Heraldic. Tom. 2. et Tob. Pfannerum, de praecipuis German. Princ. Gentibus c. 3. ubi Palatinis Sponhemii Comit. Veldentiaeque ratione nullam cum Bavaris tituli communionem esse, recenserique Comites hos inter Comites Principum dignitate praeeminentes, qui Germanis Gefurstete Graffen, docet ex Limnaeo, Tom. 2. l. 4. c. 4. num. 92.

VELDIDENA Antonin. oppid. Rhaetiae propriae in Vindeliciae confinio. Nunc Wilthaim quibusdam, pagus Comit. Tirolis, ad Oenum, vix 1. milliar. ab Oeniponte, quae crevit ex eius ruinis, ad Oeni Utiique confluentes. Aliis est ipsa Oenipons.

VELEDA Virgo fatidica, apud veteres Germanos longe lateque imperans, pro Dea in sua gente habita legitur, apud Tacitum, l. 4. Histor. c. 61. Mumius Lupercus, Legatus Legionis, inter dona missus Velledae. Ea virgo, nationis Bructerae, late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione, arbitrantur Deas. Et l. de monirubs Germ. c. 8. Inesse etiam sanctum aliquid et providum (femivis) putant, nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt. Vidimus sub divo Vespasiano Velledam diu apud pler osque Numinis loco [orig: loc˘] habitam. Sed et olim Auriniam et complures alias venerati sunt etc. Unde colligitur, Germanos pro Apollinari et similibus Oraculis, consuluisse virgines ac feminas, quibus divini aliquid inesse existimarent neque illas tam pro Deabus (quod non nisi augescente superstitione factum) quam pro Vatibus ac Divinis, habuisse. Captam a Romanis postea, ductamque in Triumphum, praefatam Virignem, docet Statius Papinius, l. 1. Sylv. 4. Soteriis pro Rutilio Gallico, v. 90.

------ Arctoas acies, Rhenumque rebellem,
Captivaeque preces Veledae ------

Quae Poetae verba non esse hac [orig: hÔc] parte corrupta, ut quidem contendunt. fidem fecerit Suidas in *qeia/cousa, ubi Dionis locum in enlogai=s2 peri\ presbeiw=n, a Fulvio Ursino editis, Fragm. 49. sed, ut solet, praeterito [orig: praeterit˘] Scriptoris nomine, adducit, plane similiter. Ita autem locus habet: *(/oti *ma/suos2 o) *nasamo/nwn basileu\s2 kai\ *gau/na parqe/nos, h( meta\ th\n *bzlh/da e)n *keltikh=| qeia/zousa, h)=lqon pro\s2 to\n *domitiano\n kai\ timh=s2 par' au)tou= tuxo/ntes2 a)nekomi/sqhsan, Masyus Nasamonum Rex, et Gauna Virgo, quae post Veledam in Celtica sive Germania furore fuit afflata divino [orig: divin˘], ad Domitianum venerunt, honoreque ab eo affecti, domum sunt reversi. In quo loco, cum pro *nasamo/nwn Suidas legat *senno/wn, rescribit Vossius *semno/nwn, qui ad Albin, testibus Strabone, Tacito [orig: Tacit˘], Ptolemaeo [orig: Ptolemae˘], Zosimo [orig: Zosim˘], imo et Velleio [orig: Vellei˘]. Vide Voss. de Idol. l. 3 c. 17. ut et in voce Velleda: namque utroque [orig: utr˘que] modo [orig: mod˘] vox scripta reperitur, ut visum. Domitius Velideam in omnibus libris Taciti scriptum se reperisse ait, unde Germanam vocem facile exsculpseris. Adde Cael. Rhodig. l. 18. c. 20. et Barthium, Animadvers. Papimanis d. l.

VELEGIA Urbs in Libya interiori

VELEJA urbs Hispaniae Tarraconens. inter Virovescam ad Occasum 41. et Aram caeli 47. in ortum, Pompelonem versus, ex Antonin. in Castella vetere. An *be/leia Ptol. Populi Velienses. Plin. l. 3. c. 3.

VELENUS seu BELENUS Cadusiorum Rex. Vide supra Balerus.

VELESITANUS Episcopus Numidiae. Victor. Uticens.

VELIA Lucaniae oppid. Episcopale in sinu Paestano conditum, sub Cyritempora, seu post Aeneae in Italiam adventum an. 600. a


image: s0708b

Phocensibus, antea Hyela, Helia et Elea dicta. Vide A. Gellium, l. 10. c. 16. De illo Herodotus, Hoc, inquit, condiderunt Phocenses, quo [orig: qu˘] tempore Harpagus Cyri Dux Phocaeam occupavit. Itaque Virg. l. 6. Aen. v. 366. proleptice,

------ Portusque require Velinos.

Horat. l. 1. Ep. 15. v. 1.

Quae sit hienis Veliae, quod caelum, Vala, Salerni.

Hinc Velina tribus. Horat. l. 1. E. 6. v. 52.

------ Hic multum in Fabia [orig: FabiÔ] valet, ille Velina [orig: VelinÔ].

Persius, Sat. 5. v. 73.

Libertate opus est, non hac, qua ut quisque Velina
Publius emeruit. ------

Vide Steph. In nummis occurrit *g*e*l*h*t*w*n, Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Magna Graecia. Nunc iacet, ubi Castel a mar della Brucca, ab ostio Silari 50. mill. pass. in Ortum, versus Talaum.

VELIARUM Lucos evasisse Hannibalem scribit Symmach. l. 2. Ep. 12. circa Veliam forte.

VELICA seu melius VELLICA, ubi vide, Flor. c. ult. Ptol. oppid. Cantabrorum, Briet. Nunc forte Trevinno, oppid. Alavae, ad radices montium, in limite Biscaiae, vix 2. leuc. ab Ioeero in Boream, uti 4. a Victoria.

VELICER fluv. Goropio, is est, qui in Westphalia, paulo supra vicum Velen, e silvis ortus, non longe ab Vesto castello in Isalam defertur; hodie Aa, Ortel. Bockoltiamque alluit in Dioecesi Monasteriensi. Vide Aa.

VELIENSES vide Veleia. Item populi Latii. Plin. l. 3. c. 5.

VELILLA vulgo Velilla, vicus Aragoniae, ad Iberum, 9. leuc. infra Caesaraugustam in Eurum, ubi campana mitabilis sponte sonans, quoties Hispania magnum detrimentum accepit. Mariana.

VELINA regio urbis Romae monti Palatino iuncta. Hinc Velina tribus, aliis a lacu Velino, in Sabinis dicta: cum Quitina an. Urb. Cond. 512. Consulib. A. Manlio [orig: Manli˘] II. et Q. Luctatio [orig: Luctati˘], a Censoribus C. Aurelio Cotta et N. Fabio Buteone addita, triginta quinque Tribuum numerum explevit. Eius meminit Cicer. l. 4. Ep. 15 ad Atticum, ac in Bruto: Item Horat. l. 1. Ep. 6. v. 51. et Persius, Sat. 5. v. 73.

VELINUS lacus Sabinorum in Umbriae confinio, Lago di Piediluco hodie, a castro adiacente im Umbria est, Baudrand. in confinio Sabinae, sub Pontific. Velinus vero fluv. Velinos, oritur in Aprutio ulteriore, ubi Civitatem Regalem, Interdocium, et civitatem Ducalem rigat; dein per Umbriam fluens, ibi rigata [orig: rigatÔ] Reate, per lacus Reatinum et Velinum labitur, dein supra Interamnam in Narem se exonerat. Virg. l. 7. Aen. v. 517.

Sulfurea [orig: SulfureÔ] Nar albus aqua [orig: aquÔ], fontesque Velini.

VELIOCASSES seu VELIOCASSI vel VELOCASSI, populi Gall. Ptolem. cum Caletis, inter Belgas ponuntur a Caesare, l. 2. Comm. c. 4. quod utrique trans Sequanam, qui Belgas a Celtis dividit, constituti: postea tamen, una cum capite amborum Rotomago, Lugdunensi Celticaeque Galliae ab Augusto attributi sunt. Pares olim viribus cum Lexoviis et Eburovicibus, terna hominum milia a Gallis imperata misere, Idem, l. 7. c. 75. iidem tamen, l. 2. c. 4. uti Caleti et Veromandui, 10. milia polliciti. Pagus eorum ab Isara flumine ad Indellam pertinebat: postea in duas divisus partes. Veliocasses enim Normanni illi dicti sunt, qui ad Duces Normannorum, ac postea Reges Anglorum spectabant, Indellam inter et Ittam positi, vulgo le Veuxin Norman; qui vero Regum Francorum erant, Itta [orig: IttÔ] et Isara [orig: IsarÔ] clausi, Velicasses Franci, vulgo le Veuxin Francois, appellati sunt: inter quos hodieque, licet uni Regi nunc pareant, tanta viget discordia, ut nec matrimonia inter se contrahere, nec alteri cum alteris quidquam velint habere commune. Priorum loca praecipua sunt, Gornacum, Novus Mercatus, Gisortium, Dangutum, et Andeliacum: quam pagi Veliocassini partem Henricus fil. Gaufridi Comitis Andicavens. Ludovico VII. Regi, cuius ope Normanniam Stephano eripuerat, donavisse olim legitur. Posteriorum Trea Trie, Rupes Guidonis et Maniacum Maigny, usque ad Bellovacorum oppid. Clarummontem. Pars Veliocassium trans Indellam et circum utramque Sequanae ripam sita, pagum alium constituit, Rotomagensem dictum, a Rotomago, capite Veliocassium. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide in voce Velocasses.

VELISCUM urbs Mauritaniae Caesariensis, Antonin.

VELITERNA et VELITERNI, populi Italiae, Plin. l. 3. c. 5. et Liv. l. 8. c. 12. et 14. Velitrani Halicarn. l. 5.

VELITES Festo fuere [orig: fuŕre], milites expediti, sic dicti, quasi volantes: de quorum institutione ita Val. Max. l. 2. c. 3. ex ult. Velitum, inquit, usus eo [orig: ] bello [orig: bell˘] primum repertus est, quo [orig: qu˘] Capuam Fulvius Flaccus Imperator obsedit. Nam cum Equitatui Campanorum crebris excursationibus Equites nostri, quia numero [orig: numer˘] pauciores erant, resistere non possent, Q. naevius Centurio e peditibus lectos expediti corporis, brevibus et incurvis septenis armatos hastis, parvo [orig: parv˘] tegmine munitos, veloci saltu iungere se equitibus et rursus celeri motu dilabi instituit, quo facilius equestri praelio subiecti pedites, vires pariter atque equos hostium telis incesserent. Eaque novitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitavit auxilium, ideoque auctori eius Naevio adhuc honos habitus est. Eligebantur vero Velites, qui minimi aetate, fortunaeque tenuioris essent, Polyb. l. 6. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 9. Atque collocabantur plerumque, in Fronte, Viis ac Cornibus, uti docet Lipsius, de Milit. Rom. l. 4. dial. 3. pars militiae maxime ignobilis: utpote qui et seorsum pugnarent et periculis maxime essent expositi, Thom. Gowyn. Anthol. Rom. l. 4. c. 2.


image: s0709a

Hinc Velitatim pugnare. Item Velitatio, leve praelium, quo [orig: qu˘] graviori pugnae praeluditur, ut fortit udo et vires hostium cognosci possent. Sic Alexandri et Pori prudens consilium fuit, ut levia praelia consererent, et uterque parvae rei discrimine summae experirentur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 13. ž. 12. Similiter Horatius milites suos levibus praeliis expertus est, apud Livium, l. 3. c. 61. ž. 10. Caesar quoque Dux atque Historicus excellentissimus, nulla [orig: nullÔ] ratione cum hoste, praesertim novo, dimicare voluit, nisi levibus praeliis prius fuisset tentatus. Quos sequutus est Attila, Hunnorum Princeps, quem, praecursoribus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictus [orig: conflictűs] ederent praeludia, iustae pugnae committendae quaesivisse tempus et occasionem, scribit in Vita eius Nicolaus Olaus. Hinc memorabilis Q. Fabii ad M. Livium Oratio, qua [orig: quÔ] monuit, ne prius, quam genus hostium cognosceret, temere consereret manus. Nec obstat, quod per parva istiusmodi praelia atque Velitationes, pars exercitus saepe succumbebat; Satius enim, verba sunt Ammirati, paucos Velitationum periculis obiectare, ut victoria facilus obtineatur, quam ut incognitis viribus et fortitudine hostium, totus Exercitus concidat, vel maxima eius pars intereat, ubi et de Ducis simul existimatione esset actum. Lege, si placet, hunc Ammiratum argumentum hoc accurate tractantem Machiavellum item, Matth. Berneggerum in Taciti Germ. qu. 152. et vide supra quoque Pilani, it. Praeludium.

VELITIAE meminit Festus, in verbo Novae Curiae. Alia lectio Veliensis, pro quo Vellicensis male legi apud Plin. adnotavit Ioseph. Scaliger.

VELITIS Iubeatis Quirites omnium actionum cum Populo Roman. commune principium fuit, ut ex Cicerone, pro Domo, c. 18. et Livio patet: Ex qua dicendi formula nomen ortum est rogationis, omnibus actionibus cum populo commune, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14.

VELITRAE colon. et urbs Latii in via Appia, a Roma 20. mill. pass. in Eurum Privarnum versus distans. Urbs alias Volscorum, nunc Campaniae Romanae Episcopalis sub Pontifice Veletri. Lepida et culta, in clivo. 6. milliar. ab Alba in Ortum Pipernum versus 25. Baudrand. Ab Anco Martio Rege expugnata. Velitrae Oviferae a magnitudine et copia ovorum. Non semel cum Romanis bellum gessere [orig: gessŕre]. Vide Liv. l. 2. c. 30. 34. l. 6. c. 22. 29. 34. 36. l. 8. c. 3. Eius Episcopatus nunc Ostiensi iunctus est. Silius, l. 8. v. 378.

Setia, et e celebri miserunt valle Velitrae.

VELIUS [1] Cornificius Gordianus, Consul sub Tacito Imperat. cuius orationem de Imperatore eligendo, huius Imperat. Vitae inseruit Vopiscus, c. 3.

VELIUS [2] Rufus, Vir Consularis, Commodi iussu occisus, apud Lamprid. c. 4.

VELLANIS Ptol. urbs Mysiae superioris Vendenidi proxima in Ortum. Larzii Lazio.

VELLATES populi Galliae Aquitanicae. Plin. l. 4. c. 19.

VELLAVI populi Galliae, sub Arveruorum imperio, tempore Iul. Caesaris, Comment. l. 7. c. 75. hodieque praefecturae Arverniae accensentur, eiusque Rectori una cum Gabalis parent. A Strabone gentibus 14. inter Garumnam et Ligerim sedes habentibus, et Iulianae Aquitaniae ab Augusto attributis adnumerantur, inter Helvios et Arvernos medii: Ptolemaeo Velauni dicuntur, aliis aliter. Eorum urbs apud Ptolemaeum Revessio, postea nomine populi assumpto [orig: assumpt˘], Vellavi quoque appellari coepit, inter Aquitanicae primae civitates octavo [orig: octav˘] et ultimo [orig: ultim˘] loco [orig: loc˘] posita: quam novi scriptores oppid. S. Paulini S. Paulian, 2. leuc. a monte Anicio seu Podio celsissimo distans esse volunt. Sed quodcumque illa nomen tuletit, sive illa [orig: illÔ] eversa [orig: eversÔ], sive adliuc stante, illinc Episcopatus sedes in civit. Anicium seu Podium, quibusdam Puy en Auvergne, alias Puy en Velay, translata est: numerantque recentiores Notitiae eius Episcopum inter Antistites Bituricensi Archiepiscopo suffragantes, septimum, Provinciale vero MS. Metropolitani sui potestati exemptum, et uni Episcopo Romano peculiari quodam [orig: qu˘dam] privilegio [orig: privilegi˘] subiectum tradit. Unde Stephanus, Dei gratia [orig: gratiÔ] Aniciensem Episc. Domini Papae suffraganeum specialem, se vocat, in literis A. C. 1223. Dicitur autem Anicium, quod Anicio, monti editissimo, uni e dorsis montis Cebennici, non procul a Ligeri, impositum; Podium, quod in monte structum: hac [orig: hÔc] enim voce Galli montem locumve celsissimum indigitant. Pago Vellavo ac Dioecesi praeter Podium, Espalicum, Fabia Fay, et Castellum Novum continentur. De Podio videntur intelligendi versus Lucani, l. 1. v. 435.

------ Qua monitubs ardua summis
Gens habitat cana pendentes rupe Cebennas.

Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide etiam in voce Velauni et Vellauni.

VELLAUNII vide Velauni, populi et urbs Aquitaniae ad montem Cemmenum, Arvernis, Gabalis, et Ruthenis finitimi, quorum regio Velay.

VELLAUNODUNUM oppid. Galliae Celticae quod Caenalis et Ortelius idem faciunt Antissiodoro. Antonin. et Autrico Ptol. Aliis est Chesteaulandon, teste Vigenerio [orig: Vigeneri˘]. Aliis Veron apud Senones. Baudrando oppid. Senonum in Gallia Lugdunensi. Nunc Chausteau Landon, oppid. Vastinii tractus, medium inter Antissiodorum ad Eurum, et Autricum ad Circium, 4. leuc. a Montargio in Boream, Lutetiam versus, 11. ab Agendico Senonum.

VALLEDA virgo nationis Bructerae, late iis gentibus imperitabat: vetere Germanor. more, quo [orig: qu˘] plerasque feminatum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur Deas. Tacit. l. 4. Hist. c. 61.

VELLEJACIUM circa Placentiam, in collibus, oppid. Plin. in Italia. l. 7. c. 49.